TRACTATUS II
DE EFFECTIBUS PLANTARUM.
faciunt aliae humiditates. Et similiter sunt aliarum plantarum operationes, de quibus nos oportet aut certam aut probabilem invenire rationem, et physicam causam : quia sine his non habetur notitia vegetabilium.
Prætermittere autem non oportet illud quod optime dixit Alexander Peripateticus, quod videlicet « mixtio elementorum facit mirabilia : » eo quod elementa quosdam effectus melius operantur in mixto quam in simplici. Cum enim in mixto secundum Avicennam remaneant primæ elementorum essentiae, tamen essentiae ipsorum sic ligantur ad se invicem, quod plurimum uniuscujusque cum plurimo alterius, et minimum uniuscujusque cum minimo alterius, alteratis ad invicem qualitatibus ipsorum : fit autem hæc colligatio in proportionibus diversis, ita quod quamvis singulum elementorum sit in quolibet mixto, tamen in actione unum est vehementius altero fere in omnibus mixtis. Et has obligationes diversis proportionibus factas vocavit Plato numeros, dicens elementa in mixtis corporibus rursus esse ligata : in actione enim aliquando invenitur ignis in
CAPUT I.
De mirabilitate commixtionis elementorum.
Nunc autem aliqua dicenda sunt de effectibus plantarum, qui sunt valde multiplices. Videmus quasdam esse infrigidativas, et quasdam confortativas, et repercussivas, et erudificativas, et stupefactivas : et hæc operantur frigiditates quarumdam plantarum citius et fortius quam frigiditates glaciales. Quasdam autem invenimus ungere, inflare, lavare, sordidare, lubrificare, lenire, plus quam
<--- Page Split --->
mixto vehementer activus : eo quod tunc ex humido cui ligatur, habet adhaerentiam ad illud quo exurit, quam non haberet per seipsum, et ex terra cum qua ligatur, habet motum deorsum continue in id quod corrodit, et ex humido aereo habet fomentum : quorum nullum haberet per seipsum simplex ignis : et ideo fit quod ignis quem vocant sacrum, inextinguibilior est quam ignis verus. Similiter autem est de frigiditate aquae : haec enim continetur sicco terreo, et locus ei aperitur ut intret spirituali aereo : acuitur autem ad penetrandum acumine ignis : et sic ingrediens interiora corporum et membrorum, efficacior est ad infrigidandum colligata elementis in mixto, quam sit in aqua simplici. Eodem autem modo dico de sicco terreo, quod nullo modo intrare posset ad siccandum corpora nisi et adhaerentiam et acutum haberet ab aliis : et hoc Pythagoras ansas caleuae aureae vocavit. Haec igitur mixtura mirabilis est, ut dicit Alexander, et confert mixtis vehementiam quarumdam actionum, quam non habent per seipsa simplicia.
Habent etiam aliquando actiones mixtas, hoc est, mixturam eorum consequentes. Sicut enim diximus in scientia de lapidibus, quod quaedam sunt speciei mixturae quae non conveniunt alicui mixtorum, ita etiam est in plantis : quod enim scamonea purgat choleram, non potest attribui alicui elementorum quod mixtione sua constituit scamoneam, sed virtuti cœeli, quae est in ipsa, et virtute cujus ipsa scamonea ad speciem ejus deducta : et sic est etiam de plantis aliis. Hanc autem mixturam in tantum honoravit Aloy, quod dixit, quod aliquando non tantum corporaliter, sed etiam vitaliter et sensibiliter, et quod his plus est, etiam intellectualiter operaretur, asserens vegetabilem animam, et universaliter omnem animam esse aliquid corporale sequens harmonicam mixtionem elementorum in eo quod miscetur complexionaliter et organice : quod nullo modo verum
est, sicut in scientia de Anima ostendimus. Sed hoc verum est omnino, quod de actione dixit elementorum : et est addendum illi, quod unumquodque elementorum in suis qualitatibus quas habet, superius expressis, duas adhuc habet virtutes, ex quibus efficaciores efficiuntur ad agendum : quarum una est virtus cœelestis, quae formalis est respectu omnium virtutem elementalium. Secunda autem est virtus animae quam habent virtutes elementorum in corporibus mixtis animatis. Ab his enim virtutibus digestae et informatae virtutes elementorum, et subtilius penetrant, et formalius agunt, et certius usque ad finem deveniunt ad quem numquam devenirent si ab his duabus virtutibus non gubernarentur.
Consistit igitur omnis plantarum actio ex quinque virtutibus. Quarum una est actio sive virtus elementi simplicis, quod essentialiter est in ipso : secunda est virtus proportionis mixturae : tertia est virtus coadjuvans aliorum elementorum quae cum ipsis mixtum constituunt : Quarta est virtus coelestis : et quinta est virtus animae vegetabilis. Est autem et virtus loci, et virtus circumstantis aeris coadjuvantes, sed non ingrediuntur naturam planta ita essentialiter sicut dictae quinque virtutes. Ex his igitur omnis plantarum causatur operatio.
Est autem et hoc intelligendum, quod planta saepe operantur in uno corpore, quod non operantur in alio : et aliquando operantur in uno membro ejusdem corporis, quod non operantur in alio. Et primi quidem exemplum est, quod jusquiamus est cibus passerum, et est venenum alienans hominem si comedat. Exemplum autem secundi est, quod allium ulcerat membra exteriora hominis, et non ulcerat interiora, sicut stomachum et intestina in quae natura cietur : et aloe confortat stomachum, et destruit et laedit anum si ei applicatur. Causa autem est primi quidem, quod actio est et similiter passio dissimilium : et ideo vehementior actio, et vehementior pas-
<--- Page Split --->
sio est inter ea quorum magis distant complexiones. Complexio enim harmonica est, et cum planta complexione sua solvit harmoniam ejus in quod agit, destruit ipsum. Nulla ergo alia causa est quare jusquiamus confortat passerem, et interimit hominem, aut inflat, nisi similitudo et dissimilitudo complexionis. Et ex hoc contingit quod aliquid calefacit hominem, et est sibi forte calidum, quod infrigidat leonem, et est sibi frigidum. Causa autem secundi quod inductum est de allio, et aloe, est quia istae species non veniunt ad substantiam stomachi, nisi alterata per digestionem : et ideo in stomacho sunt amittendo virtutes suas : sed ad alia membra veniunt non alterata, et in haec agunt cum vehementia suarum virtutum.
CAPUT II.
De operationibus calidi complexionalis.
Sic igitur accipiendo virtutes plantarum, peritiores medicorum calidis plantis attribuunt operationes novem præcipuas præter alias innumeras quas operantur. Operationes autem illæ sunt calefacere, desiccare, exprimere, contrahere, oppilare, glutinare, consolidare, incarnare, sigillare. Et prima quidem contingit calido per seipsum. Secunda autem per humidì evaporationem, quod subjectum ejus est in corporibus mixtis. Quartum autem est effectus ejus proprius in sicco humefacto : hoc autem contrahi-
tur per humidì epotationem. Tertia vero operatio fit per calidum agens in siccum : cum enim hoc contrahitur, exprimitur humidum quod est in ipso. Quinta vero operatio est per operationem calidi in humidum aereum, quod est vaporativum et evaporatione oppilativum. Conglutinare autem, consolidare et incarnare conveniunt calido per motum quem facit in mixto : hic enim motus est a fundo sive centro rei ad superficiem : per hunc enim motum primo glutinat divisa et distantia, et postea facit ebullire carnem, et laxat et multiplicat : per eamdem autem virtutem facit unum moveri ab alio ab interiori ad exteriora : virtus exteriorum conformatur et consolidatur, et sic inducit consolidationem : acumine autem suo cum virtute cœlesti et sigillat et inducit formas. Ista e igitur sunt operationes calidorum.
Sed fortasse dubitabit aliquis, si ista sunt operationes calidi, tunc videbuntur ejusdem forma et natura esse operationes multa : quod inconveniens videtur esse, eo quod ad unum forma et nomen non operatur nisi unum. Amplius autem videbuntur contraria esse operationes ejusdem forma et natura, quod desiccare et incarnare. Similiter autem contrahere et glutinare aut sub contrariae, aut modos habent contrarios. Hæc autem et hujusmodi citius solvuntur per ea qua in habito capitulo dicta sunt : quoniam ista non sunt operationes calidi simplicis, sed calidi quod est in mixto, quod multarum est virtutum. Aliquæ autem conveniunt ei secundum quod est excellens complexionem, sicut desiccare et contrahere : quaedam autem secundum quod complexionale, sicut glutinare et consolidare, etc. Et per hoc dicunt quaedam operationum istarum modos contrarios. Ipsum autem calidum hoc modo sumptum, non est unum forma et virtute, sed multiplex : et ideo nihil prohibet ipsum habere multas operationes, quarum quælibet est sibi naturalis in aliqua plantarum.
Et est etiam notandum, quod quælibet
<--- Page Split --->
istarum habens modos contrarios operationum est valde multiplex, et fortior, et debilior : et haec diversitas ex diversitate mixturae causatur, cujus tamen est unus actus in genere : quo enim fuerit calidior, tanto magis erit calefactiva et desiccativa : et similiter est de diversa proportione aliarum virtutum operationum : omnes autem istae operationes diriguntur a virtute coelesti in omnibus complexionatis. Cum enim sciamus quod virtus coelestis quamlibet plantarum deducit ad speciem et figuram, ad quaë nullo modo deveniret per calidum ignis, sed potius incineraretur, si non ageret nisi secundum ignis virtutem. Quia autem diversa agit proportione, ideo gradus distinguuntur in actione qualitatum elementalium quas habent in mixtis, et maxime in plantis, secundum quod agit ad permanentiam substantiae, aut substantiae destructionem.
CAPUT III.
De operationibus frigiditatis plantarum.
Actiones autem frigidi in complexionatis plantis inveniuntur, et sunt septem magis nominatae, quaë sunt infrigidare, confortare, repercutere, ingrossare, crudum facere, stupefacere, et ea quaë a Platone ponitur quaë est retinere. Et infrigidare quidem contingit ei primo et per se. Repercutere autem proprie contingit eam in calidum agenti. Caliditas enim faciens humores bullire de profundo
centri ab circumferentiam, repercutitur frigiditate exteriores partes occupante, et humorem motum in centrum reprimente : sicut solatrum dicitur repercutere fluxum humorum affluentium de profundo, et multæ aliae plantæ. Repercutere autem et reprimere et retrudere sunt idem, et modus ejus claudendo poros exterius et constringendo cogere redire humorem ad interiora per hoc quod in ante habitis libris diximus, quod frigiditas habet motum ad centrum contrarium calido, quod ex centro ad exteriora facit ebullitionem. Per hoc autem quod sic reprimit humorem, reflectit ad interiora spiritus, et virtutes quæ vehuntur spiritibus, et sic habet actum confortationis : quia debilitas induceretur si evaporarent spiritus et virtutes : propter quod minus fluente hepate et debilitatis virtutibus naturalibus digestivis, emplastratur super hepar cum barba Jovis quæ frigidissima est, et quibusdam aliis frigidantibus idem fit genus confortationis. Per hoc etiam quod reflectit ad interiora spiritus et calorem et humorem qui humectant et laxant et diffluere faciunt pellem et exteriora, ingrossat exteriora, ita quod contrahuntur et corrugantur : et hæc est ingrossatio quam facit frigiditas, ita quod si ad interiora pertingat, tunc impediens actiones calidi quæ sunt digestio, maturatio, et completio, inducit cruditatem tam in digestione quam in nascentiis et apostematibus, et facit catarrhos, et sic facit indigestiones tres de quibus in quarto diximus Meteororum, molinsim videlicet, et homothem, et stactesim : et sunt multi modi harum cruditatum : et hæc est operatio frequens frigiditatis, non quidem complexionatae, sed excellens complexionale calidum. Et hoc modo perceptum est experimentum omnes fructus arborum fere esse crudos, et cruditatis humorum in corpore humano generativos : propter quod non convertitur, sed putrescit nutrimentum quod generatur ex ipsis. Si autem amplius contingat frigiditatem quam dictum est excellere,
<--- Page Split --->
et ad interiora penetrare, erit stupefaciens, sicut uva acerba stupefecere facit dentes, et quaedam plantarum alligate membris, stupefac iunt membra, repellentes sensum ab eis et motum : et si contingat frigiditatem multam confortari, inducet mortem. Cum omnis sensus et vitae duo sunt praecipua, calidum et humidum, frigiditas haec caliditatem perimit, et exprimit humiditatem : quibus ablatis, remanet frigidum mortificativum et siccum incineratum : propter quod etiam ab omnibus sapientibus frigiditas qualitas mortificativa esse pronuntiatur. Tales autem sunt quaedam plantae venenosa per mortificantem frigiditatem. Retinere autem, quae actio convenit frigiditati secundum Platonem, non convenit frigiditati excellenti harmoniam, sed potius ei quae est complexionalis, quae retinet consistentiam membrorum, ne ex ipsis fluant calores et spiritus eorum.
Dubitatur autem ab aliquo, an aliqua frigiditatis operatio sit complexionalis : quoniam sicut in ante habitis libris dictum est, frigiditas sistit motum, et si efficiatur intranea et de natura essentiae, contrariatur calido, et exprimit humidum, in quibus duobus praecipue omnis consistit complexio vitae plantarum et animalium. Amplius autem nullo modo videtur esse complexionale, quod nec movet ad generationem vivi, nec vitae secundum se est principium. Talis autem qualitas videtur esse frigiditas : propter quod a multis et a nobis in ante habitis dictum est, frigiditatem non per se operari nisi ad mortem. Et si contingat eam operari ad vitam complexionatorum, hoc est per accidens, circumstando videlicet et continendo vera vitae principia ne effluant per evaporationem.
Quod autem frigiditas a quibusdam dicitur retentiva figurarum in complexionatis, non competit nisi per accidens : per se enim figuras continet siccum terrestre, et per accidens autem frigidum (ut dictum est) circumstando et non permittendo effluere partes figurati. Sed ad
hoc opponitur, quod plantæ non agunt actione frigidi nisi per frigidum quod est in complexione earum : quod si est, videbitur frigiditas esse complexionalis alicui vivorum : et hoc videtur esse contrarium præindustis. Hoc autem solvitur per ea,quæ dicta sunt, quod videlicet frigiditas nulli omnino sit complexionalis, sicut bene probant rationes inductæ. Sed quod est calidum uni, est frigidum alteri : quantumcumque enim succes vel substantia alicujus plantæ sit frigidatum, succum illum ad esse succi non attraxit nec digessit nisi calidum digestivum, nec substantiam commiscuit et ad speciem formæ perduxit nisi calidum. Sed frigiditas per quam operatur, est frigiditas elementorum in planta mixtorum, quæ caliditate complexionali, licet alterata sit, tamen non est victa : èt tunc accipit penetrationem a calido quod egit in ipsam, et ab humido quod eidem est permixtum : et cum penetrat per naturam, essentialiter vel evaporabiliter, aut etiam per virtutem calidum vincere incipit, et tunc infrigidare et stupefacere et crudificare, et similiter superius alias dictas impedit operationes. Sunt autem gradus in virtutibus frigidi propter diversas proportiones, quibus se habet ad alias quantitates in mixto per unitionem et proportionem harmoniacam.
<--- Page Split --->
tates leguminum, sicut aqua ciceris et pisarum et hujusmodi.
Sordidare enim contingit humido permixto cum terrestri. Quia enim est humidum subtile penetrativum, ideo inficit in profundum : et ideo quaedam humida fructuum, sicut cerasorum et nucum ita inficiunt pannos, quod postea vix lavari possunt, aut nullo modo.
CAPUT IV.
De operationibus humiditatis plantarum.
Sex autem sunt humiditatum etiam operationes praecipue quae in plantis inveniuntur, quae sunt ungere, lavare, sordidare, lubrificare, lenire, inflare. Insuper ea est quae est communis quam habet essentialiter, quae est humefacere.
Et ungitivam quidem habet operationem secundum quod est humiditas aerea, constans cum humido frigido aqueo, pinguescens in ipso : propter quod unguenta penetrant et dilatant ea quae unguntur, et leniunt dolores : quia enim habet subtilitatem aeream, ideo est penetrativa haec humiditas : et quia spiritualitatis habet plurimum, ideo locum dilatando extendit et laxat. Duabus enim virtutibus lenit dolores : aut enim ex relaxatione loci efficitur lenior dolor, eo quod fluit in loco dilatato, qui prius compressus in loco constricto magis laesit : aut quia vaporabiliter mixta pinguedo cum materia doloris vaporabiliter totam materiam vel partem materiae doloris educit : et haec operatio (ut diximus) humiditatis est pinguis.
Lavare autem contingit humidum cum calido acuto, quod facit eam penetrare in profundum, aut humiditate ventosa quae movet de profunditate pororum sorditiem contractam, sicut faciunt humidi-
Lubrificatio autem contingit humido per apprehensionem sicci, ita quod partes humidae undique fluunt super siccas et supernatant. Ex hoc enim fit quod non potest aliquid quiescere in superficiebus earum, sicut faciunt humiditates prunorum et aliorum quorumdam fructuum : et hoc modo laxat et fluxum inducit humidum plantarum.
Lenit autem per hoc quod partem facit fluere ad partem : sic enim planam et lenem facit superficiem, et haec est una propriarum ejus operationum.
Inflat autem per conjunctionem ad calidum temperamentum, quod elevativum et tandem consumptivum est humidii: et ideo ejus ista non est propria operatio, sed passio quidem est humidii, et operatio calidi. Sed quia non inflantur quae inflantur nisi per humidum vaporans, ideo attribuitur ei ista operatio.
Non enim lateat nos, quod licet humiditas sit una qualitatum passivarum, tamen secundum quod est in mixto, multarum est operationum. Omnes autem humidì operationes videntur aut fieri, aut juvari et confortari per tria quae sunt in humido, quae sunt subtilitas ejus et interminabilitas et invaporabilitas : et haec tria operari videtur quidquid operatur. Et subtilitas quidem penetrationem facit ipsius. Interminabilitas autem dat ei et motum in alterum et ad alterum. Vaporabilitas autem elevat partes ejus in quo est, ut effluere possit et secum educere. Has autem operationes habet humidum praecipue in plantis : eo quod primas digestiones recipit in plantis in quibus (ut ante diximus) diversarum efficitur virtutum : quoniam inter omnia commixta
<--- Page Split --->
efficaciores inveniuntur qualitates elementorum in plantis quam in aliquibus mixtis : et quia natura omnium earum incipit ab humido et salvatur in ipso, ideo humidum ipsarum plurium est virtutum quam humidum alicujus aliorum.
stat quod operatur ad hæc multa siccitas ipsarum : et hoc invenitur in multis plantis, sicut saxifraga, quæ comminuit et etiam dividit humore lapidem aliquando : idem modus autem operationis est in multis aliis.
Retentio autem figurarum in omnibus est per virtutem sicci terrei : hoc enim solum continet angulos et lineas secundum ordinatam a natura positionem : aut enim humido defluerent, aut frigiditate constringerentur, nisi esset siccum terreum retinens eas.
CAPUT V.
De operationibus quas facit siccitas plantarum.
Durities autem propria est operatio siccitatis, quam operatur per seipsam : quia quamvis calidum induret comprimendo humidum in profundum, tamen illud quod durum remanet, extracto humido per virtutem intrinsecam, est siccum : et similiter siccum est id intra cujus partes comprimitur humidum per virtutem frigidi : propter quod operatio hæc in omnibus plantis præcipue est sicci.
Sunt autem et operationes plantarum aliquando secundum siccitatis virtutem, sed sunt pauciores, eo quod siccitas non est qualitas in quo consistit vita plantarum. Sunt tamen quaedam operationes plantæ multum desiceantes, sicut galanga, et quaedam aliæ. Operationes autem siccitatis magis communes sunt septem. Quarum prima est quæ convenit ei secundum suam essentiam, quæ est desiccare. Aliaæ autem sicut divisio, retentio figurarum, durities lignorum et aliorum, acuitas spinarum et hujusmodi. Amplius autem constantia partium post divisionem, et porositas quæ invenitur in ipsis. Hæc enim omnia in plantis sunt per siccitatem : multa enim siccitate abundant propter terram cui radicitus inhærent, et virtutem siccitatis ab ipsa contrahunt : et ideo etiam humores putrefactos in fistulis multæ earum desiccant, sicut pulvis agrimoniae et quarumdam aliarum herbarum.
Quæcumque etiam divisivæ sunt, con-
Acuitas autem spinarum et ramusculorum non potest esse omnino alterius nisi sicci tantum : cum enim acuitur materia plantæ, si esset humida, evaporaret tota : quando autem est vehementer sicca, hoc est, sicci habens virtutem, tunc acuitur per calidum movens : sed ipsum acumen anguli est virtutis quæ siccitas appellatur. Qualiter autem spinae se habeant in plantis, in prius habitis determinatum est.
Est autem valde notabile de siccitate plantarum, quod major quidem est quam animalium, et minor quam lapidum : et ideo etiam plantæ incisibiles sunt in diversas figuras et angulos : quoniam figuras incisionis melius quam lapides recipiunt, et easdem satis fortiter tenent : propter quod utensilia frequentius de lignis faciunt artifices qui mechanici dicuntur.
Constantia autem secundum materiam partium quando plantæ elevantur in altum et pullulant, ita quod non incurvantur et cadunt, non est nisi sic-
<--- Page Split --->
citas, sicut operantur ossa in animalibus : humor autem in plantis sicut sanguis operatur in animalibus.
Idem autem est de porositate quae est in plantis : quoniam non distaret superficies in profundum in vacuo quod est porus, nisi per siccitatem : humidum enim fluit in seipsum, et est causa continuitatis : sed siccum bene in seipso terminabile, causa est distantiae partium et vacuitatis pororum : et hoc est quod ligna et plantas ex maxima parte facit natatiles et cremabiles : quia in porositatibus ejus maxime de aereo intercipitur : et per hoc natant super aquas. De hoc autem dictum est in scientia Celi et Mundi.
evellunt ab his quibus supponuntur. Iste ergo primarum qualitatum sunt operationes, quae praecipue in plantis inveniuntur.
CAPUT VI.
Siccitatis vero in plantis abundantis signa sunt quatuor potissima. Quorum unum est, quod omnis fere planta ad duritiem et ariditatem convertitur. Secundum est rectitudo plantarum. Tertium autem est multimoda divisio stipitum et ramorum. Quartum et ultimum est durities et facilis farinatio. Hæc enim præcipuam plantarum inter omnia complexionata indicant siccitatem : propter quod opinatus est Democritus intellectum quidem et sensum inesse plantis, sed non posse procedere ad actum : propter quod hoc siccum terreum non competit operationibus sensus : quia et operationes sensus et intellectus maxime fiunt calido et humido, sicut ante etiam in aliis diximus, siccitas terræ non est ita efficax ad exsiccandum sicut siccitas per digostionem caloris complexionalis et subtantialis facta est : et ideo magis congruit et substantialius penetrat : eo quod per calidum digerens, non habet subtilitatem. Hac autem virtute videtur etiam perlici operatio quam in multis plantis invenimus, quod videlicet abstergunt et excoriant ea quae tangunt : astringendo enim non tollerent humidum a superficie aliqua nisi per siccum, nec excoriarent nisi per siccum peracutum, sicut faciunt agnus castus et aristologia, quae tanta sunt abstersionis, quod etiam pellem
De operationibus aliarum plantarum in communi.
Sunt autem et aliae plurimae plantarum operationes simplices, quae non videntur esse essentiales uni istarum qualitatum in plantis, sed a plantis pluribus perfici videntur. Simplicem autem operationem quae est unica, voco, et est unius quidem, non secundum se, sed secundum permixtionem quam habet ad alterum : et hæ sunt viginti duæ quæ magis sunt nominatæ. Quæ sunt fovere ad vitam, et ad complexionem. Subtiliare quæ subtiliant humores cum caliditate temperata quam habent, sicut hyssopus et camonilla. Tertia autem est resolvere, quæ caliditate sua extrahunt humores et consumunt, sicut calida multa in genere plantarum sunt et abstersivæ et carminativæ et divisivæ in multa et exsiccativæ, hoc est, succum exprimentes, et exasperativæ et aperitivæ. Similiter autem in mollificatione digestivæ incisivæ, sicut ad sensum facit sinapis. Frangitivæ ventositatum, sicut sensibiliter facit semen rutæ : attractivæ etiam e
<--- Page Split --->
mortificativæ. Rubificativæ eorum quæ superponuntur propter sanguinis ad locum illum attractionem, sicut facit napellus, et alia quædam purificativa, sicut ea quæ subtilitate et acuitate ad poros et cutem trahunt humorem, sicut faciunt lupini et urtica. Ulcerativa, sicut ea quæ solvendo humorem, corruptam et malam attrahit humiditatem, sicut facit anacardus. Corrosiva adustiva, sicut adurere videtur euforbium et incinerare humores. Sunt autem in plantis etiam quædam diruptiva, sicut saxifraga dirumpit lapidem, et radix lilii dirumpit superficiem apostematum. Putrefactiva sunt gumma rutæ agrestis, quæ putrefacit humorem absque diminutione ipsius. Cauterizant etiam quædam corrodendo et adurendo. Quædam autem etiam excoriant, sicut in præcedenti capitulo diximus.
Sunt autem plurimæ aliæ operationes plantarum, quas impossibile est a nobis enumerare. Quomodo videlicet quædam consolidant, et quædam confortant, et aliis modis alterant, modo ad sanitatem, modo ad ægritudinem corpora animalium, de quibus medicorum est studium. Quædam autem sunt cibus animalium, et quædam sunt medicina eorum, et quædam simul sunt cibus et medicina, et alia quidem sagacitate naturæ deprehendunt in plantis esse juvamen et nocumentum, et fugiunt ea quæ nocent, et colligunt ea quæ adjuvant, sicut dicitur mustella morsa a serpente vel bufone, colligere plantaginem et evadere.
Similiter autem est in aliis quibusdam.
Has autem operationes non possumus simplicibus qualitatibus attribuere, sed potius qualitas activa vel passiva habet aliquam vel plures harum operationum a virtute coelesti, quæ est in specie plantæ hoc operantis. Propter quod etiam quædam operari videntur per simplicem alligationem, sicut grana peoniæ alligata collo, contra epilepsiam valere dicuntur, et potenticula alligata cruri, dicitur mitigare lassitudinem, et multa alia sunt hujusmodi operationum.
Quædam etiam quasdam in quibusdam imitari videntur, et non in omnibus, sicut capparis videtur imitari galangam in sapore et figura, sed non in colore et effectu. Similiter autem in sapore videtur imitari ungula caballina gariofilum, sed non in figura et effectu.
Omnes autem hujusmodi diversitates plantæ, nullus omnino sufficeret enumerare : tum quia sciri non possunt, tum quia longum et infinitum esset : sed ad conjiciendum de aliis sufficient ea quæ dicta sunt. Sed quod oportet adjungere, est quod etiam quædam habere videntur effectus divinos, quos hi qui in magicis student, magis insectantur, sicut betonica divinationem præbere dicitur, et verbena quæ amorem : et ea quæ vocatur herba meropis, quæ dicitur aperire seras clausas : et sunt multæ tales de quibus scribitur in libris incantationum Hermetis Philosophi, et Costabenluce Philosophi, et in libris de physicis ligaturis inscriptis.
<--- Page Split --->