TRACTATUS I
DE DIFFERENTIA ET CONVENIENTIA SIVE COMPARATIONE PLANTARUM.
CAPUT I.
De his qua omni plantae secundum generationis principia conveniunt.
Philosophia de plantis imperfecte tradita ab Antiquis multimoda est valde. Licet enim jam dictum sit de diversitatibus plantarum et de virtutibus earum essentialibus secundum dicta Peripateticorum, tamen adhuc restat dicere de plan-
tarum convenientia et differentia et mutatione et divisione et permanentia et transmutatione, quae valde mirabilia in plantis inveniuntur.
Adhuc autem de mirabilibus effectibus earum, quos operantur in corporibus animalium diversorum : et de his quantum Deus donaverit, et mens cum certa ratione suggesserit, tractabimus in hoc quinto libro Vegetabilium, primum de convenientia plantarum secundum genera et species loquentes.
Dicimus ergo omnem plantam cum omni planta in duobus convenire, in generatione videlicet, et materia communi. In generatione autem sunt septem, sine quibus nulla omnino nascitur planta : quorum tria sunt quasi efficientia, calor videlicet cœelestis circuli qui obliquus vocatur, qui est primum et vivificum principium plantarum. Secundum autem conveniens calor loci : quoniam si in loco sit
<--- Page Split --->
virtus frigoris mortificativa, non suscipiet virtutem caloris cœelestis circuli : et ex parte illa dicit Ptolemaeus, quod « opera rusticana juvant cœelestem effectum a ratione et cultu. » Similiter autem si locus vehementer sit adustus, erit eremus arenarum et ejus quod vocatur mortuum sabulum : eo quod non est talis locus susceptivus cœelestis virtutis plantas vivificantis. Tertium autem est calor qui materiae seminali quaecumque illa sit, inharet : quia sine illa aut non esset receptiva caloris vivifici, aut recepti caloris non esset retentiva, et numquam formaretur ex ipsa plantarum aliqua, sed evanesceret per evaporationem.
Probant autem haec opera rusticationis : quoniam in quibusdam plantis cum primum formantur et sunt tenella valde, umbracula oportet fieri, ut calore solis non evanescant, sicut quando ex seminibus primo pullulant cypressi vel ficus. Haec quidem sunt efficientia, tamen primum movet et informat secundum, et secundum coadunat : et ideo in horum trium genere primo est movens non motum hoc motu quo movet, et tertium est motum ultimum, et medium est motum a primo et movens tertium. Tertium autem non movet econtra se aliquid, sed calor intraneus cum spiritu naturali movet et format humidum seminale quod est sub ipso et subjectum ejus.
Tria autem sunt ministrantia substantialem materiam : quorum primum est humor naturalis inhaerens ei, qui formatur in planta spiritum, qui primum spirando pullulat sursum et erumpit ad terra superficiein : qui cum pullulat, evacuat ab inferiori materia humoris totam substantiam humoris formans instrumenta plantulae et inferius in radicem. Destituta autem virtus caloris, subito attrahit humorem loci : et iste est secundus humor ministrans conceptae planta nutrimentum, sicut ministrat matrix sanguinem menstruum in conceptione et formatione animalium. Tertius autem est humor pluviarum et roris et nivium desuper ve-
nientium, qui se habet ad plantas sicut humidum nutrimentale ex cibis sumptum in animalibus. Et ideo humidum hoc desideratur a plantis jam formatis et ad speciem deductis, sicut cibus desideratur animatis animalibus. Septimum autem quod exigitur, est aer conveniens continens extrinsecus : ille enim conservat, si bonus est, aut corrumpit, si malus est, plantas : et ideo venti et pruinae mortificantes laedunt et destruunt plantas : ab aere autem temperato proportionaliter convalescunt et fructificant. Haec igitur sunt quae ad generationem omnis planta exiguntur.
Materia autem communis omnium plantarum habet quatuor, quorum primum est proportionalis elementorum mixtio. Oportet enim ignem adesse propter calorem digerentem : aquam autem propter fluxum humidi ad formam et figuram planta : aerem autem propter spirans in planta humidum : terram autem propter consistentiam substantiae et retentionem figurarum. Ccelestis autem virtus quae format, est in calore et spiritu. Proportionaliter autem haec mixta esse oportet secundum medietatem quae vocatur geometrica medietas, ut unicuique planta non quidem aequaliter in quantitate ministretur de his, sed unicuique tantum quantum exigitur ad speciem et virtutem ipsius : et hoc est primum quod omnis generati materia requirit.
Secundum autem quod oportet in hac materia esse animam vegetabilem antequam seminalis planta materia vocetur, non secundum quod anima est actus physici organici potentia vitam habentis, sed potius sicut est ars operans vel artifex in artificiato. Non enim est verum dictum Empedoclis et Alexandri Graeci, quod anima sit ex elementis nisi aliquid consequens harmoniam elementorum : propter quod immitti in semen aut in materiam seminalem virtutem, quae fabricatrix et formatrix vocatur, quae fabricando sibi facit organa convenientia vitae actibus et operibus : et cum illa est in materia, tunc
<--- Page Split --->
est materia seminalis plantæ et potentia planta existens.
Tertium est materiae debita quantitas. Non enim generari contingit corpus quantitatem habens determinatam secundum vitæ opera, nisi ex quanto corpore, qua quantitate si minor sit materiae quantitas, non sufficit extensioni et divisioni in organicas partes primas.
Quartum autem est figura : quoniam, sicut semina superius sunt acuta, et inferius rotunda, et lata in medio, sicut in præhabito libro determinatum est, ita oportet materiam seminalem omnem figurari primum, quod ex inferiori radices, ex superiori autem stipitem vel ramos vel aliquid quod est loco ipsorum emittere valeat : quoniam si dilataretur tota materia, et non esset au t rotunda, aut pyramidalis, non esset collecta virtus ejus, sed diffusa, et non esset efficax ad plantæ formationem : nec debite radix sub corpore plantæ secundum generationem poneretur.
Hæc igitur sunt quæ omni plantæ secundum generationem et materiam conveniunt : propter quod dicit Protagoras incipere a mundo imperfecto, eo quod non ab actu et univoce generante producitur planta, sed a pluribus et æquivoce generantibus, quod est principium generationis non perfectæ et mundi incompleti : propter quod etiam non dicitur habere animam, sed partem partis animæ, ut in primo hujus scientiæ libro expositum est.
Quod autem convenit omni plantæ jam generatæ non habere corticem et carnem hujus, de quibus in primo et tertio libris satis in communi dictum est, differentia multiplex est plantarum, de qua habitum est superius.
CAPUT II.
De differentia plantarum in genere.
Sed plantarum prima differentia est, quod quædam videtur perfecta in organis et viribus vegetabilibus, quædam autem imperfecta, sicut et animalium quoddam est imperfectum in organis et viribus sensibilibus, et quoddam perfectum : quoniam planta quæ generat ex se sibi in specie similem, videtur esse perfecta, eo quod ultima virtus vegetabilis est generativa. Et quæ hanc generativam non habet, videtur esse imperfecta, sicut fungorum genera : et illa quæ super alias plantas ex plantarum aliqua putrefactione generatur, sicut illa quæ filariter, et ut lana quædam egreditur de truncis plantarum, et illa quæ invenitur in antiquitate plantarum pullulare ex ramis, quæ habet viscosum humorem, de qua etiam supra fecimus mentionem. Imperfectior autem hac nulla invenitur planta quoad numerum virtutum vegetabilium : quoniam substantia non est sine nutritiva, et quantitas debita non est sine augmentativa : et ideo altera istarum non potest deficere plantis, sicut sensus tactus et aliquis gustus numquam deficiunt animali.
Est autem de plantarum differentia, quod arbores in genere suo duræ sunt et herbæ molles sunt secundum genus suum propter vicinitatem ipsarum ad siccum.
Adhuc autem, quod medulla in arboribus mollior pars est, post hanc cortex in-
<--- Page Split --->
terior, deinde cortex exterior, et durissima lignum. In herbis autem mollior pars est caro herbæ, et durior est cortex.
Cum autem quædam herbarum antiquantur, durior efficitur interior quæ est loco medullæ, et mollior quæ est pars quæ illi circumponitur, et media in mollitie et duritie est cortex, sicut patet in petrosilino et lino et urtica, quæ omnia lignescunt antiquata : sed petrosilinum lignescit in medio suæ radicis, et tunc minorantur ejus folia quæ sunt in stipite. Linum autem et urtica et quædam aliae herbæ lignescunt in medio stipitis sui. In genere autem plantæ debilior videtur esse herba secundum suum genus, et post hoc olus, et deinde frutex, et fortissima est arbor : quoniam quod herba non statim producit stipites, ideo est, quia succum trahit valde aquosum, et ille sua tenuitate non statim potest habere sustentationem stipticitatis : et ideo non admittit nisi teneritudinem foliorum. Deinde vero cum succus diu in radice steterit, et per calorem melius constiterit, efficitur terrestrior et robustior, et tunc exsurgit in stipitem : et tunc planta quæ vocatur herba, rationem accipit oleris. Hoc autem patet in coriandro, petrosilino, et in apio, et in aliis herbis multis, et in his differunt species et genera plantarum. Similiter autem est de frutice : hæc enim planta siccam videtur habere et frigidam radicem in genere suo : et ideo elevato uno stipite, statim deficit materia propter frigiditatem : et tunc paulatim alius succus attractus a radice, congregatur in ipsa : et cum juvatur calore solis, erumpit in alio loco : et sic profert multos stipites planta illa, sed qui in altum non exsurgunt, nec ramusculos multos emittunt propter abundantiam frigoris et siccitatis suæ. Arbor autem in genere suo est calida et humida : et calor quidem aperit meatum et impellit humidum : humidum autem abundans sufficienter ministrat materiam : et ideo statim exsurgit in stipitem, et auget illum et roborat, et emittit
in eo ramos multos, et in ramis plurimas virgas.
Fungus autem debilioris est essentiae omnibus dictis : et ideo etiam istae species non sunt per eamdem rationem recipientes nomen plantae, sed per prius et posterius. Licet enim earum multae participient animam vegetabilem quoad omnes virtutes suas, hoc est, secundum nutrire, et augere, et generare : tamen istae virtutes non sunt æqualis potestatis in eis, nec æqualium operationum. Et ideo cum anima sit actus corporis, non est per unam et eamdem rationem participatum nomen commune impositum.
In genere autem etiam differunt plantæ in hoc quod una est concava, sicut arundo, et altera solida. Causa autem hujus est, quod semen concavorum multum indiget spiritu pingui ad maturitatem et nutrimentum : et ideo ne ille spiritus digestus ad semina transeat, facit natura concavitatem in stipite : et hoc fit in stipite fere in omnibus quæ sunt de genere granorum, sicut triticum, et siligo, et hordeum, et faba, et pisa : sed concavitas stipitum eorum secundum plus et minus. Hoc autem non est prætereundum, quod in animalibus est aliquid transiens a cerebro, aut ab eo quod est loco cerebri, per corpus quod est cerebri vicarius, quod vocatur nucha, et transit per totam corporis longitudinem, aut in dorso animalium, aut inferius per pectus et sub ventre, sicut in cancro et scorpione et aliis quibusdam. Sed a radice quæ est loco cordis in plantis, non videtur illi aliquod simile in aliqua plantarum nisi medulla, aut concavitas quæ nunc dicta est : et ideo semen ut frequenter in plantis sequitur naturam radicis : quia per vicarium radicis usque ad summum plantæ deductum, proprietates radicis accipit per vicarium ejus et naturam.
Multæ autem aliæ differentiæ plantarum ex omnibus quatuor libris antecedentibus inductæ sunt.
<--- Page Split --->
nuantur humore vaporabili, et desiccantur aeris frigiditate, et ita stant in pellibus eorum circa corpus: ita etiam fit evaporatio ab arboribus quibusdam, et extenditur illa calore exhalante et humido vaporabili, et desiccatur et continuatur aere, e tadhaeret planta. Sed citius corrumpitur in plantis propter siccitatem corporis ejus. Et hujusmodi languo sive capillaritas magis invenitur in parte Aquilonari arboris, et in locis Aquilonaribus silvarum, quam in parte Meridionali planta vel in situ Meridionali silvarum, propter abundantiam humidì quod continet intus frigiditas Aquilonis. In parte autem Meridiei desiccatur propter directam oppositionem ad solem, et magis est in inferiori arborum quam in superiori, eo quod magis inferius abundat humidum quam superius. Magis etiam est in arboribus antiquis propter destitutionem caloris qui non potest convertere humidum in substantiam arboris. Magis enim est in truncis abscissarum plantarum quam in aliis, quia in illis calor putrefaciens jam exhalat et trahit secum humidum: et ita per poros evolans exciscatur et filariter extenditur, et non fiunt hi capillares vapores adeo longi sicut in animalibus, nec ita fortiter adhaerent eis sicut in animalibus. Et hujus causa est, quod animalium corpora magis sunt humida et calida et magis porosa quam plantarum corpora: et ideo per siccitatem humectantur, et per frigiditatem clauditur porus, ita quod radix abscinditur a planta, et tunc de facili evellitur a planta: et soliditas ipsa planta impedit ne per ipsam vapor in longum continuetur, et ideo breve efficitur.
Tertius unionis modus est, quod planta unitur planta sicut pars ejus non producta ex vigore planta, sed ex destituto humore in ipsa: sicut videmus in arboribus omnibus septimi climatis, in quas frigus et humor derivantur: quando enim in illo climate arbores antiquantur, sive sint fructifera, sive non, tunc egreditur de ramis earum humor qui formatur in
CAPUT III.
De quatuor modis quibus una planta unitur alteri.
Dicamus autem nunc de causa et materia unionis planta unius cum planta alia. Unitur autem una planta alii quadrupliciter, et perficitur unio secundum plus et minus.
Primus autem quatuor modorum et minor est, quod planta unitur sicut nutri: et sic hedera unitur et conjungitur omni planta super quam repit: undique enim in ipsam figit radices, per quas sugit eam sicut nutricem: et ideo fit, quod exsiccantur arbores super quas serpit hedera, et in tali unione remanent etiam diversa specie et figura, et ea qua unitur, etilla cui unitur. In hoc autem quod hedera sic infigit radices in eam plantam super quam repit, differt a vite, et ea qua ligustrum dicitur a cucurbita, et a viticella, et quibusdam aliis, qua licet repant super alias, tamen non infigunt radices in eam super quam repunt: et ideo etiam non habent aliquam unionem ad eam, sed colligationem potius.
Est autem alius modus unionis quo unitur planta planta sicut locatum loco. Locatum dico quod inseparabiliter est a loco, et hoc modo planta qua filariter et quasi capillariter adhaeret planta, unitur eidem: sicut enim fumi corporis in animalibus pertingentes ad poros pellium eorumdem, extenduntur calore et conti-
<--- Page Split --->
plantam quæ habet folium viride, in quo fundatur sub virore quædam citrinitas, et habet figuram folii olivæ, et lignum ipsum componitur ex malleolis sicut vistis : et subcutaneum habet corticem viscosum valde, quo utuntur aucupes ad capiendas aves : et stat planta hæc unita arbori in qua crescit sicut virga in ramo, et sicut ramus in stipite, ita quod si incidatur in loco in quo infixa est planta, invenit lignum ejus, aut continuum, aut quasi contiguum cum ligno arboris cui unitur, et ex qua crescit : sed rarioris est substantiæ aliquantulum, et erumpens omnino est alterius figura et alterius fructus quam illa : fructus enim ejus sunt grana alba, quæ in frigore hyemis per frigus exprimens inveniuntur in planta tali, quæ tamen evanescunt, et ad maturitatem nullam deveniunt : eo quod non sugunt ex arbore in qua uniuntur et figuntur nisi destitutum humorem et paratum ad putrefactionem.
mo fluere, sed de ea parte quæ est loco cordis planta, ex cujus virtute tota arbor informatur, et hæc est radix. Simile autem hujus est etiam in seminibus animalium quæ maxima parte abscinduntur de cerebris animalium, et attrahuntur, ut distillantia per totum corpus virtutem totius corporis accipiant. Sic enim et nuclei trahuntur a primo membro arboris, ut accipiant virtutem totius et maxime radicis quæ est virtutem tribuens toti corpori plantarum.
Isti ergo sunt quatuor modi in quibus planta unitur planta.
CAPUT IV.
Quartus autem modus unionis est qui fit per insinitionem, in qua planta unitur planta sicut stipes radici, et sicut ramus stipiti, et continuatur cum ipso, ita quod per omnia efficiuntur ejusdem ligni et ejusdem nutrimenti. Cum tamen non sint ejusdem speciei aut forte ejusdem generis, quando sit insitio, et planta quæ inseritur, in tantum trahit nutrimentum ab ea cui inserta est, quod inferius cui fit insitio, de natura sua, nihil producit nisi radices : superius autem neque ramos emittit neque surculos, nisi valde raro : digeritur tamen succus ad naturam et modum ejus substantiæ, et non ejus cui inseritur : et ex hoc scimus in arbore duas esse digestiones, licet ad invicem sint satis similes, quarum una est in radice, et altera in stipite et ramis. Et quod his admirabilius est, caro fructus est secundum naturam et virtutem digestionis stipitis, et sapor nucleorum et vigor est secundum naturam et virtutem radicis : cujus causa est, quia pulpa carnis fructuum est et de proximo fluens : substantia enim nucleorum non potest de proxi-
De solutione dubiorum quæ oriuntur ex modis unionis dictis.
Dubitabit autem fortasse aliquis, utrum habens hos modos unionis una sit in numero anima vegetabilis in utraque, hoc est, unita et ea cui unitur. Sed liquido constat, quod in primo et in secundo modo unionis plantarum, animæ earum et formæ diversæ et divisæ sunt : quoniam licet in primo modo nutrimentum trahat unam ab alia, non tamen trahit sicut ex parte organica propria, sed sicut ex loco : et sicut nulla plantarum efficitur ejusdem formæ substantialis cum terra cui radicitus infigitur et trahit nutrimentum ex ipsa, ita non efficitur ejusdem animæ et formæ planta taliter unita cum ea cui unitur. Est tamen aliqua in hoc, sed non magna differentia, quoniam ea quæ repit
<--- Page Split --->
super aliam plantam et unitur, habet nihilominus radicem in terra, sed quod figit radicem in planta, hoc est propter longitudinem talis planta : quia non posset sufficienter ex radice sola in tali longitudine et parvitate stipitis enutriri : et ideo natura parat ei in stipite et in ramis organa nutrimenti, per quaé sugat nutrimentum ab ea super quam serpit. Non autem fit hoc in vite et aliis repentibus : quia vitis et sibi similia rarae sunt substantiae valde, et multum in se trahunt humorem, qui sufficit ad nutrimentum totius corporis planta et fructus et foliorum.
In secundo autem modo planta quaunitur, destituta est, et quasi mortua : et ideo de radicibus ejus nihil infigitur planta cui unitur, sed vaporaliter capit aliquid ex ipsa : et ideo vegetatur ex ea, sicut planta qua est super aquam et locum solidum, qua est sine radice. Et ideo non est ibi unitio sicut pilorum ad animalia.
De tertio autem modo dubitabitur valde : quia illi qui dicunt non esse unitam in eadem anima et specie cum ea cui unitur, eo quod habet diversam figuram et modum substantiae ab illa cui unita est, non sufficienti crediderunt signo : quoniam tam in corporibus plantarum quam in corporibus animalium diversa sunt membra in figura et modo substantiae, quae tamen omnia una anima et una specie corporis informantur, sicut os, et nervus, et similia in plantis, radix, et cortex, et stipes, et hujusmodi. Est autem profecto diversae animae et diversae formae et speciei. Cujus signum est, quod innata convalescit ad destitutionem et putrefactionem ejus cui innascitur : et ideo licet figura in ea videatur esse continua cum ea, non tamen continuantur nisi sicut radices planta figuntur in loco a quo sugunt nutrimentum. Et hujus signum est, quod quando secatur in loco planta ubi exit ab ea alia, invenitur extendi per eam filariter illa quae exorta est ab ipsa : et propter cohaerentiam humoris invenitur adhaerens
ipsi tamquam continuo, cum tamen sit diversa substantiae ab ipsa : et huic simile est in animalibus in quibus ligaturae inveniuntur adhaerere ossibus et influxisse in ea : cum tamen sciamus non esse veram continuitatem ligaturae ad os.
In quarto autem modo unionis magna est ambiguitas et vehemens : quia in illo neutra plantarum destituitur, sed utraque convalescit, et omnino continuari videntur in loco insitionis, nec aliqua in calore vel substantia videtur esse differentia, praecipue cum insitio fiat similium in specie. Si autem est etiam diversorum in genere, per omnem modum invenitur modus continuationis idem. Et ideo ejusdem forma et animae videbuntur esse planta sic unitae.
Amplius autem quoniam animalia similium partium et planta potentia sunt divisibiles : et si dividantur, ex actu uno corpore et anima efficiuntur duo secundum corpora et animas : et propter eamdem causam videtur similitudo id efficere, quod si actu duo existentia uniantur, efficiuntur actu unum secundum corpus et animam : et propter eamdem causam videtur similitudo id efficere. Nec videtur esse verum quod dicunt aliqui, quod videlicet species non transmutentur ad invicem : quoniam hoc non contingit in his quae multum materialia sunt et similia, sicut patet in metallis : sed convenit in heterogeniis valde et perfectis : et ideo nihil prohibet in plantis quae a mundo imperfecto incipiunt, et similes sunt in partibus ad invicem, duas vel plures uniri in animam unam et formam speciei. Hoc autem asserebant multi Platonicorum dicentes hoc esse de natura incorporationis animae, quod ex uno corpore extendit se in aliud, et e converso. Et cum extenduntur animae, ad invicem uniuntur et efficiuntur una.
Contra hoc autem videtur esse, quod diversarum sunt operationum et virium animae in trunco cui fit insistio, et in stipite vel ramo qui inseritur. Si enim ponatur ex utraque pullulare ramos, non
<--- Page Split --->
erunt illi ejusdem saporis. Hujus autem operationes diversae a virtutibus diversis proveniunt : et virtutes diversae videntur esse diversarum animarum forma et substantia differentium, praecipue quando multum est insitio, sicut mali in pyrum vel fructus in arborem.
Neque solvunt hanc difficultatem qui dicunt componi materiam sibi insitarum plantarum, et propter hoc per consequens componi animas et formas ipsarum : quoniam si ita fieret, tunc oporteret permixtas esse operationes utriusque : nunc autem divisae sunt, quoniam insita secundum naturam arboris unde abscissa est, format et complet folia et fructus. Ea autem cui fit insistio, si contingat eam pullulare, formabit secundum naturam privatam quam ante insitionem habuit.
Adjuvatur autem ista sententia ex eo quod videmus plures diversarum specierum inseri eidem secundum quatuor formatas vel plures differentias convalescentes in eodem trunco, et omnes secundum privatas virtutes formant folia et fructus. Et ideo non potest dici quod omnes ista insita eidem, sint eadem in specie et anima : quod tamen sequeretur, si essent eadem cum ea cui fit insistio : quoniam quaecumque uni et eidem secundum substantiam sunt eadem, ipsa etiam inter se necessario sunt eadem. Propter quod dicendum esse videtur, quod tam insita quam ea cui fit insistio, proprias animas retinent et virtutes et operationes inconfusas et non unitas. Quod autem in loco insitionis videntur esse continuae, non facit unitionem et permixtionem aut etiam confusionem in animabus et formis : quia ea cui fit insistio, non est nisi sicut locus insita, et transitus partium unius in partes alterius, ita quod distingui ad sensum non possunt, facit fluxus et humiditas sicci.
Iste ergo est modus unionis plantarum insitarum.
CAPUT V.
De modis divisionis unius plantae.
Modi autem divisionis unius plantae in diversas specie et forma et vita convalescentes, sunt duo. Aliquando enim dividitur et efficitur duae secundum numerum, sicut quando ramus unius evellitur ab ipsa, et aut infigitur, sicut fit in vite et salice et buxo et his similibus : aut evulsus ramus inseritur, et plantatur in alia. In utroque enim istorum modorum efficiuntur plantae duae secundum numerum ex una planta secundum numerum.
Alius autem modus est quando ex una planta secundum umerum evellitur ramus et convertitur in aliam plantam secundum speciem : et sic ex ramis quercus in quibusdam locis fiunt vites, ut dicetur in sequentibus, et ex fieuum ramis fiunt sycomori, et ex olivarum ramis aliquando fiunt oleastri. Licet autem divisioni oponatur unitio et compositio, tamen non sunt tot modi compositionis : quoniam non agimus hic de quolibet modo divisionis, sed tantum de illo in quo tam divisum quam illud a quo dividitur, convalescit ad figuram et vitam plantae. Hoc autem non convenit nisi quando divisum in locum aliquem plantatur, in quo ad vitam vegetabilem vegetatur.
Dubitatur autem, quare in animalibus divisa non convalescunt, licet in utraque parte sit anima sensibilis : divisorum autem in plantis utrumque convalescit. Sed
<--- Page Split --->
hujus solutio jam data est in scientia de Anima, quod videlicet planta propter similitudinem suarum partium, undique, sicut per os quoddam sugit nutrimentum, et in se quasi in ventre et venis digerit, et calescere potest. Sed in animalibus quamvis habeant in multis similia corpora, et ideo divisa in utraque parte retineant sensum et motum, tamen quædam organa diversarum a reliquo corporehabent formarum, sicut os : et ideo quæcumque partes illis destituuntur, convalescere non possunt : eo quod nec nutrimentum possunt sugere, nec ad congruitatem sui corporis digerere sine istis. In divisione autem ista magis lacerata convalescunt, nisi sint valde raræ substantiae, sicut vitis, et salix. Hoc autem ideo fit, quia cum laceratur ad inferius ramusculus, retinet meatus apertos et vias integras versus nutrimentum : et ideo statim ut viae illae ad nutrimentum attingunt, sugere incipiunt, et convalescit planta. Cum autem secatur vel inciditur, tunc pori diriguntur ut punctum unum ad nutrimentum, et non per longitudinem aliquam nutrimento infiguntur, et in ipsa sectione totum corpus plantae concutitur, et ipsi pori arctantur per collisionem et compressionem impetus secantis : et ideo frequenter arescunt incisi praeter vitem et salicem, quæ sunt rare substantiae. Si tamen inciditur ramus, magis convalescit ex transverso aliquantulum longo vulnere abscissus ramus, quam directe abscissus circulariter : et hoc contingit (ut diximus) quia plures tunc apertos habebit poros versus nutrimentum quando ex transverso secatur, quam quando ex directo secatur. Cujus signum est, quia quando dividuntur radices antiquarum arborum secundum longitudinem, melius fructificabunt : eo quod per totam divisionis longitudinem per poros fit attractus nutrimenti. Si autem ex directo secetur in profundum, nihil omnino confert, et forma nocebit tantum, quod arescent arbores illae.
Adhuc autem et hujus ratio aliaest ,
quod longitudo divisa non impedit cursum nutrimenti : sed latitudo divisa statim viam et cursum nutrimenti intercipit et impedit : et ideo cepta vel ceptura in arboribus divisa per longitudinem, nihil omnino variant in sapore fructus et figura quando fuerint sanata. Si autem dividantur ultra medullam quae in medio est ramusculorum, et consolidentur statim, variabuntur fructus et sapor eorum propter divisionem : quod contingit propter impedimentum nutrimenti quod fit in nodositate quae nascitur ex secundum latitudinem divisa planta : et ideo omnino secundum latitudinem est quidam modus insitionis et non divisio secundum longum, sicut ostendemus in sequentibus.
Isti igitur sunt modi unitionis et divisionis plantarum.
CAPUT VI.
De tribus modis permanentiae plantarum.
Permanentia autem in specie et numero est secundum tres modos, quorum unus est maximus, quod aliqua in eodem subjecto et forma omnino remaneant. Alius autem remissior, ut remaneant in eadem forma, quamvis non remaneat idem subjectum materiae. Tertius autem qui impropriissimus est, quando non permanet idem numero subjecto et forma, sed remanet eadem locorum species, aut specie tantum et non loco. Scimus enim ex his quae in primo Peri genescos dicta sunt, quod corporaquae augent u
<--- Page Split --->
manent eadem secundum partes formales et formam, licet materia et materiae partes influant et effluant : et quae sunt materiales partes et quae formales, ex determinatis intelligi potest : nec oportet nos talia hic iterare. Quæcumque igitur planta ex se non habet fluentes partes nisi simplicis materiae, et eadem habet in se fluentes per nutrimentum, hæc subjecto et forma manet : quia materiae partes influentes et effluentes non variant subjectum organicum animæ, cum radices et stipites et rami et virgæ remaneant. In his enim fundatur forma substantialis plantæ quæ est vegetabilis anima : et sicut homo vel animal, sicut bene dixit Aristoteles in V Metaphysicae, non est colobon, hoc est, diminutus membro, ideo quia effluunt ei pili : nec dicitur auctus, quod recrescunt : nec dicitur amisisse de subjecto, eo quod effluit ex ipso semen generationis : ita non dicitur planta diminuta in partibus integrantibus subjectum ejus per fluxum foliorum aut per casum foliorum et fructuum : hæc enim in plantis saluti speciei et non saluti individualis subjecti deputantur. Sicut iterum non dicitur homo colobon ex eo quod squamæ pumiceæ resolvuntur de capite ejus, vel recedit per scabiem aliquid ex corpore ejus, aut etiam quando per maciem sine defectu membrorum diminuitur : ita non dicitur planta diminui membro quando per calorem naturalem aliquid consumitur de substantia materiae ejus. Identitas enim subjecti in organicis consistit, et illis manentibus dicitur planta manere secundum subjectum, quamvis per nutrimentum continue restaurentur deperdita in ipsa. Sed tamen augmentum plantarum non est sicut augmentum animalium : animalia enim manentia secundum subjectum, augentur et diminuuntur secundum duos diametros suarum dimensionum, hoc est, secundum latitudinem et profunditatem : secundum diametrum autem longitudinis non diminuuntur, sed augentur tantum. Planta autem au-
getur quidem secundum omnem diametrum suæ dimensionis, sed non diminuitur secundum aliquam : et hoc contingit propter duritiam partium plantæ, quas licet calor fortis cum humido posset extendere in omnem dimensionem, non tamen auctas calor idem potest diminuere : et hoc est ideo, quia cum augentur plantæ, humidæ sunt et molles : postea autem postquam auctæ fuerint, indurescunt ex terrestreitate ipsarum, et ideo contrahi et diminui non possunt. Tales igitur plantæ manere eædem forma et sub-jecto dicuntur. Manent enim forma substantiæ et non subjecto, ad quas per abscissionem et restitutionem partium organicarum redit continue juventus earum. Contingit enim aliquam partem amittere radicem, et pullulabit ex stipite alia radix et nutriet ramos, et pullulabunt ex radicibus stipes et rami. Et similiter contingit amittere et recuperare ramos aut omnes, aut aliquos : et tunc planta variatur in organicis membris suis : et tunc non potest dici quod subjectum omnino maneat. Quæ autem sit causa quod tales partes amittit et recuperat planta, in libro de Morte et Vita dictum est. Invenitur autem idem modus in quibusdam animalibus, quæ testea vocantur, sicut patet in cancris, quæ amittunt et recuperant grossos pedes anteriores. Sed tamen est quædam pars plantæ, qua sola in circuitu amissa, rarescit tota, et illa pars est cortex. Et hoc ideo fit, quia cum non habet corticem, evaporat nutrimentum. Si autem tota abscinditur planta, adhuc virtus formativa quæ est in radice, format aliam.
Dubitatur tamen, an planta sit manens eadem secundum formam, quæ tota abscissa formetur in similem ex eadem radice? Videbatur enim quibusdam Antiquorum una formaliter esse eadem alii, quod sicut cor est in animalibus, ita est in plantis, præter hoc quod in radice sunt duæ virtutes, quarum una tantum est in corde animalium. In radice enim est virtus nutritiva formatorum, et virtus for-
<--- Page Split --->
mativa et reformativa abscissorum. Sed nutritiva sola secundum Peripateticos est in animalium cordibus. Et si qua abscinduntur de membris animalium, ex virtute cordis non reformantur nisi in paucis valde. Cum igitur (ut inquiunt) una sit virtus formans utraque, dicunt forma esse eamdem arborem et abscissam et reformatam. Dant autem hujus exemplum in fonte, in quo dicunt eamdem aquam esse quae fluit ex eodem fonte, licet successive fluat a fonte. Et hujus dicti Auctores fuerunt Pythagorici. Addunt autem in confirmationem sententiae hujus, quod cum rami abscissi restituuntur successive, non dicitur variari secundum formam substantialem individui arbor, vel alia planta: et eadem ratio videtur esse si simul amittat omnes partes organicas, aut si successive. Et ex hoc volunt concludere, quod reformata illa quae ex eadem radice recrescit, formaliter sit eadem. At hoc inconveniens esse videtur, quoniam subjecto in toto mutato, impossibile est manere formam quae subjectum idem informat. Non enim forma habet esse naturale nisi in subjecto proprio, quod decidente videtur et ipsa destrui per accidens. Dupliciter enim dicit Aristoteles corrumpi quod corrumpitur: aut quia videlicet est compositum ex contrariis, aut quia super compositum ex contrariis esse suum fundatur. Videtur ergo sententia Pythagoricorum esse falsa: quoniam virtus quae est in radice, non est quae formaliter quiescit in sub-jecto stipitis et ramorum, et dat eis esse plantae et rationem: sed potius est fons et origo formae illius: et ideo arbor in toto a radicibus abscissa, cum ea quae recrescit, originaliter est eadem et non subjecto et forma, neque forma et non subjecto est eadem secundum eamdem formam numero, sed forte specie. Sed neque forma et essentia est eadem quae fluit ab eodem fonte per vices temporum successive, sed diversa. Sed tamen aliud est de aqua, cujus fluxus est continuus: haec enim continuitate est una, quam
unitatem non habet arbor abscissa cum ea quae recrescit, quando successive projicit ramos radicum vel stipitis, et successive resumit, manet una forma substantialiter, quae projicit arefactam, et informat et producit ex se recentia, licet illa forma secundum esse partium diversificetur: et ideo in talibus manet identitas formae cum mutatione subjectarum partium. Nec est verum quod dicunt esse idem de partibus divisim amissis et conjunctim amissis: quia in divisim amissis semper remansit una natura se expurgans, et expurgata restaurans cum semper haberet in quo maneret. Sed hoc non potest esse in partibus conjunctim amissis. Et iste est modus per quem ad plantam eamdem redit juventus ejus.
Tertius autem modus planus est, quia planta a radicibus abscissa et recrescens in eadem specie est eadem loco et specie: sed transplantata per surculum vel semen et pullulans, in eadem specie est et non loco. Si autem tota radicitus evellatur, et in alium locum transplantetur, et convalescat, eadem subjecto et forma est, sed non loco.
<--- Page Split --->
pla et docebimus modos et causas physicas. Primus autem modus qui est ex seminum transmutatione, est sicut seminata siligo nobilitatur et in secundo vel tertio anno mutatur in triticum : et e converso contingit quod triticum in quibusdam terris seminatum, degenerat, et fit in secundo anno vel tertio siligo. Modus autem hujus est paulatinus, quia paulatim siligo nobilitatur : in primo anno fit granum grossius et rubicundius, in secundo anno quod surgit de grano jam mutato seminato, fit iterum grossius et rubicundius, et ex illo seminato tertio anno fit triticum : et e contra seminatum in primo anno amittit de rubedine et grossitie, et in secundo anno adhuc plus, ita quod in tertio anno vel quarto degenerat in siliginem. Et hoc modo fit mutatio aliarum plantarum et herbarum omnium. Causa autem est, quod plantæ omnes duo in se habent, quorum unum est, quod commixtio ejus proxima est elementis et materiae inter ea quae approximata sunt : et ideo multum mutatur ex elementis. Secundum autem est, quod terra est venter plantæ, sicut in superius habitis docuimus : et ideo cum vicinam habeat ad elementa complexionem, ex nutrimento terrestri multam accipit permutationem. Quod autem quidam dicunt, non posse species ad se invicem permutari, hoc quidem verum esse scimus, quod non est transmutatio de actu ad actum, sed de potentia ad actum : in terra enim destituitur materia ab actu uno, et fit potentia ad alterum, et sic fit transmutatio plantæ ad plantam : et hic quidem est modus hujus transmutationis plantæ ad plantam.
Secundus autem modus multum invenitur in climatibus nostris. Raro enim potest præscidi silva quercina vel fagina completorum lignorum et magnorum, quod recrescat in eadem specie : videmus enim in omnibus silvis, quod præcisis arboribus quæ quercus vocantur vel fagi, recrescunt arbores quæ tremiscæ dicuntur, et arbores quas vocant mirice, quæ sunt
CAPUT VII.
De quinque modis transmutationis unius plantæ in aliam.
De transmutatione autem plantarum satis miranda opera naturae inveniuntur. Quinque enim modi experti sunt, quibus plantæ transmutantur ad invicem. Quorum unus est ex seminum ipsorum transmutatione.' Secundus autem ex præcisione unius speciei plantarum, ex cujus putrefactione pullulat alia species. Tertius est localis, neque adhuc in nostro climate, hoc est, in septimo est juventus, nisi in uno loco, et est quod surculus unius plantæ decerptus ab ipsa, infigitur terra et mutatur in plantam alterius specei. Quartus modus est ex putrefactione totius plantæ quoad humorem naturalem, qui cum ad superficiem pertingit, mutatur in plantam alterius speciei. Quintus et ultimus modus est per insitionem, quod videlicet inseritur flagrum unius speciei plantæ in truncum alterius specei, et mutatur in plantam tertiae speciei, sicut nos inferius docebimus per exemplum : et inseritur flagrum alicujus speciei in truncum ejusdem speciei, et mutabitur in aliam speciem, sicut quando convalescit pyrus vel malus, et absciditur flagrum superius de ipso, et postea absciditur stipes, et flagrum prius abscissum inseritur ipsum, tunc mutatur in pyrum vel malum alterius speciei.
De omnibus autem his dabimus exem-
<--- Page Split --->
majoris ignobilitatis quam primæ fuerint. Causa autem hujus est, quod radices vetustarum arborum solidæ et duræ sunt et clausorum pororum, nec valent ultra pullulare postquam stipites arborum stantium super eas præcisi fuerint, et putrescunt : igitur et calor exhalans ex ipsis, et secum trahens humidum, efficitur formativus plantæ alterius speciei. Et quia destitutus est a vigore arboris anterioris, pullulabit in arborem ignobiliorem, et aliquando non pullulat omnino : aliquando autem non generatur inde nisi fungus, vel gramen, aut alia herba aliqua.
Sed tertius modus omnibus est mirabilior modis, qui numquam in nostris habitationibus inventus est, nisi in terra quæ vocatur Alumnia, in qua præciditur silva quercina, et ramusculi quercus infiguntur in terram, et ex inde fiunt vites ferentes bonum vinum. Aliquando autem loco præcisæ arboris, per se recrescit vinea ferens bonum vinum. Causa autem est, quia, sicut diximus, terra vegetabilium mater et matrix est, et sol pater calore suo semen ex quo plantæ generantur, immittens terræ : et illa pro certo movetur motu coelesti in proportione naturae vitium plus quam plantarum aliarum. Nec ex surculis quercinis manentibus unquam fiunt vites, sed ex eisdem putrescentibus convalescunt mixta terræ in naturam vitis : et sic vitis exoritur. Quod autem ab antiquo alia ligna, quercina videlicet in loco illo nata sunt, et non vites, nisi præcisis quercubus, profecto ideo est, quia sol vegetabilium pater existens, non sola virtute sua producit vegetabilia, sed per accessum contra locum illum aliarum stellarum fixarum, quæ pigro motu moventur et per longum tempus : et quia antiquitus non ibi fuerunt, ideo alia ligna tunc in locis illis nascebantur, quæ connaturalitatem habebant ad effectum cælestem, qui tunc fuit influxus locis illis : et quod modo non nascuntur vites, nisi præcisis aliis arboribus, ideo est, quia postquam convaluerent ab antiquo, ex se traxerunt loci humorem et nutrimenta, et
virtute caloris proprii permutant cælestium virtutem quæ est in loco : hoc enim modo secundum Ptolemaem mutatur cælestis effectus aliquando per cultum hominis, et aliquando adjuvatur. De his etiam nos diximus in libris ante hoc negotium digestis : et hoc modo etiam quædam loca vinosa fiunt, quæ antea vinosa non fuerunt, et saxosa quæ ante non saxosa fuerunt. Quod autem Empedocles dicit talia casu fieri, nullo modo est verum, quoniam casualia raro fiunt : ista autem frequenter eveniunt. Hæc igitur est dictorum causa.
Quartus antem modus communis est et frequens, quod videlicet in tota arbore paulatim putrescit et destituitur humor, qui cum ad superficiem arboris pertingit, formatur in aliam plantam in parte una, et in alia parte iterum in aliam. Et aliquando fit, quod una planta magna in se habet in multis locis plantas alterius speciei, sicut diximus nasci eam ex qua fit viscus. Frequenter autem plantæ sic exortæ super plantas alias in diversis locis, sunt omnes ejusdem speciei : quod contingit propter uniformitatem unius humoris putrefacti. Possibile est tamen, quod super eamdem hoc modo oriantur diversarum specierum plantæ : eo quod possibile est in diversas complexiones mutari humorem putrefactum. Istæ autem plantæ quando exoriuntur in ramis vel stipite, raro convalescunt : quando autem ex radice oriuntur, convalescunt : quod contingit ideo, quod ramus putridus aut stipes continue destituitur, et cum ultra modum putrescit, non præstat nutrimentum plantæ exortæ. Quando autem ex radice putrefacta exoritur, tunc deficiente nutrimento radicis, trahit nutrimentum ex terra et convalescit. Fit autem raro hic modus mutationis, nisi in arboribus vetustis : quia illæ frigiditate antiquitatis clausos et strictos habent poros, et continetur in eis humor quem calor naturalis terminare et complere non potest : et ideo fit phlegmaticus et putrefactus vel putrescens. Et cum exhalat ad
<--- Page Split --->
superficiem, pullulat in plantam aliam per modum quem diximus.
Sed quintus modus valde est multiplex, sicut certissime probare poterit omnis qui experitur in talibus : fere enim quotiescumque una et eadem arbor fructifera in stipite abscinditur, et relinquitur inferior pars in terra, sicut fit insitione, et ipsius ejusdem arboris flagrum in eodem trunco inseritur, ex insitione fiunt plantæ, quarum fructus nec in figura nec in sapore cum præcedentibus conveniunt. Cum autem inseruntur flagra prunorum vel cinorum vel aliorum fructuum ossa habentium in truncum salicis, efficiuntur fructus sine ossibus. Similiter autem si inseruntur vites in cerasum vel pryrum vel malum, inveniuntur uvæ maturæ quando cerasa sunt matura, vel pyra, vel mala. Est autem insitionis modus, quod vitis plantetur juxta cerasum vel aliam arborem pyrorum vel malorum, et perforetur illa, et per foramen trahatur vitis. Et cum concreverint arbor et vitis, ita quod efficiantur ligna earum continua, præcidatur vitis ex parte radicis, ita quod non nutriatur nisi per radicem et stipitem alterius arboris : et tunc maturabitur uva cum fructibus arboris illius : et tales mutationes valde innumerabiles ostandunt se his qui diversas studiose faciunt insitiones.
Illum autem modum jam experti sumus, quod cum inseruntur flagra persici in pruni vel cini truncum sive stipitem, quod mutantur ambarum arborum naturæ, et fiunt escilla majora et meliora quam sint alia escilla : et videtur hoc fieri sicut in animalibus ex permixtione vicinorum seminum in complexione, sicut asini et equi generantur muli vel burdones. Non enim longe est persicus a pruno vel cino : et ideo cum utraque arbor raræ substantiæ sit, utraque virtutem suam communicat alteri : et sic ex permixtis virtutibus in loco insitionis fit succus permixtarum virtutum, et ideo tunc illud quod super locum insitionis extollitur, permutatur paulatim in speciem
aliam quæ est esculus arbor : quia per figuram foliorum cognoscitur, quod illa aliquid vicinitatis habet ad cinum et prunum, et ossa quæ sunt in esculis, etiam hanc radicant vicinitatem. Hæc igitur est causa dictarum mutationum.
CAPUT VIII.
De mutatione qua domestica planta fit silvestris, et e converso silvestris domestica.
Est autem præter dictas mutationes illa qua de silvestri fit domestica, et de domestica silvestris : cujus modum et causam oportet cognoscere. Est enim de expertis, quod omnis planta domestica subtracto cultu silvescit, et omnis silvestris domesticatur quando cultus adhibetur. Dictum est superius, quod silvestres habent plures fructus quam domesticæ, sed habent eos minores et acriores : sed domesticæ habent pauciores, sed dulciores, vel minus acros, et majores fructus quam silvestres.
Modus autem quo domestica fit silvestris, est per subtractionem cultus et loci indurationem et arefactionem, et præcipue si ad subalositatem et arenositatem convertatur : tunc enim durities non permittit ad plantas distillare vel evaporare nutrimentum sufficiens : arefactio autem privabit nutrimentum : et subalositas sive arenositas undique faciet evaporare, et non constabit vapor circa radices plantarum : et tunc plantæ macræ et spino
<--- Page Split --->
sæ et plurimorum fructuum efficiuntur. Multitudo autem fructus earum causatur ex siccitate : quia siccitas est causa divisionis in multa et parva: Undique enim intercipitur nutrimentale humido sicco, et ideo in multa parva dividitur. Efficiuntur autem fructus acerbi vel amari, propter hoc quod tale nutrimentum non obedit digestioni complete, sicut facit humidum domesticationis.
Modus quo silvestres convertuntur in domesticas, valde est multiplex, et versatur circa tria in genere, hoc est, circa naturam loci, et circa naturam plantarum, et circa umbras et soles ipsarum : quoniam oportet fundum ipsum convertere et impinguescere, et solidum et continuum facere, ita quod superius stillantes bonitates recipere possit, et inferius ex terra vaporantes circa radices plantarum continere : et oportet congerere eum ex tali terra, quae cum stillicidiis in se fluentibus infunditur, et cum evaporatione movetur, apte et congrue contemperetur ad complexionem plantarum.
Circa plantas autem est consideratio putando eas per abscissionem spinosorum et superfluorum et per incisionem omnium putrefactam, et aliquando per unguenta corticum et mollitionem ejus et perditionem ipsius, ut ingrossari possit planta : et quando fit insitio si debet silvestris domesticari, oportet quod aut flagrum ejusdem inseret stipiti suo, aut flagrum alterius, quæ etiam est silvestris,
aut etiam flagra ejusdem in stipite suo manentia ultra medullam ex transverso incidantur, et religantur : quia talis nodus in incisione vel insitione generatus ex soliditate sua magis retinet calorem naturalem, sicut lapis calefactus majorem et magis diuturnum habet calorem quam lignum vel lana. Humor etiam diutius stat in tali nodo : tum propter tortuositatem, tum etiam propter soliditatem ipsius, et ideo melius ibi digeritur : et tunc fructus fiunt dulciores et convenientiores : et iste est præcipuus modus domesticationis.
Considerationem autem diligentissimam oportet habere in umbris et solibus talium locorum : quoniam quaedam non bene convalescunt nisi in umbra, sicut cucurbita : et quaedam non bene nisi in sole calido vehementer, sicut vitis : et ita est in aliis multis : et ideo ista sunt valde attendenda.
Quod autem majores et pauciores sunt fructus domesticarum quam silvestrium plantarum, causa est humidi abundantia et nutrimenti, quod non est tot divisionum : eo quod non tantum habet de siccis et acutis partibus sicut nutrimentum silvestrium : et ideo cum sit abundans, non facile divisibile, in pauciora dividitur : sed in ea in quæ dividitur, abundantius fluit : et ideo magis crescunt et ingrossantur.
Iste igitur est modus conversionis unius planta in dispositionem alterius.
<--- Page Split --->