TRACTATUS IV
DE ACCIDENTIBUS PLANTÆ QUOAD VISUM ET GUSTUM.
CAPUT I.
De coloribus plantæ.
Licet autem superius in universali dixerimus de coloribus, tamen quia hic specialem fecimus mentionem de interiori dispositione lignorum, consequens est forte dicere accidentia eorum in colore ligni et succorum alteratione quam habent in hyeme et æstate. Sciendum est quod ventilatas quaedam innascitur lignis sive ventositas in terris vehementer calidis, quarum extracto humido aqueo facit spirare terrestrem substantiam plan-
tarum : et quia parum humoris est in talibus lignis, erunt multum terrestria et angustorum meatuum : et cum calor earum voluerit digerere substantiam terrestrem quae est in eis, et subtiliare, non habebit humorem qui sufficiat tantæ materiæ : et ideo indurabuntur ligna illa forti induratione, et pori meatuum angusti fient propter defectum humidì sibi permixti : eo quod in plantis pori non fiunt nisi ut decurrat in eis humidum quod permiscetur substantiæ. Et ideo digerens calor reflectitur in eis, et non ascendit : eo quod non habet liberam viam per quam diffundatur, et comburet multum substantiam : et ideo tale lignum habebit colorem qui est inter albedinem et nigrediuem. Et quod hoc modo fuerit lignum, si dominatur in eo terrestreitas, et apprehensa fuerit tota aquositas a proprietatibus terræ, palam est quod erit nigrum : et aliud lignum quodlibet quod appropriet illi in proprietate, erit medium inter ebenum nigram et albedinen : et talis mediì coloris sunt omnia ligna ab ebeno quæ est nigerrima usque ad ulmum quæ est albissima : et quia ebenus terrestris est valde et clausorum meatuum, ideo mer-
<--- Page Split --->
gitur in aqua, eo quod aer non intrat poros ejus.
Et hæc est scientia Aristotelis de coloribus lignorum, quæ propter malitiam translationis vix est intelligibilis. Sed sciendum est Aristotelem velle dicere, quod ligna sunt quædam nigra, et quædam alba : et hæc habent extremos colores : quædam autem sunt mediorum colorum inter hæc. Nigra sunt in calidis terris, in quibus evaporat humidum totum quasi quod est natura perspicuum, et habet clausos poros, ita quod non colatur per ipsum humidum per quod albari possit : et ideo totum humidum continuans arbores illas, apprehenditur a terræ proprietatibus : et ideo fit color niger in talibus. Albus autem, in quibus inducitur multum humidum perspicuum propter raritatem substantiæ ipsius. Medii autem colores fiunt ex ligno vaporoso, quod venitosum vocat Aristoteles. Si enim sit substantia terrestris, elevatur inde fumus fuscus per calorem naturalem et solis, et superducitur substantiæ terrestri, et coagulatur, et incorporatur super eam : et quia vaporosa substantia illa aliquid habet aereitatis perspicuæ, fit color glaucus. Quando autem in fundo est substantia alba, plurimum habens diaphaneitatis et vaporositatis, aqua subtilis incensa undique superfertur illi : et ita constat et incorporatur substantiæ plantæ, et efficitur rubea. Si autem ille vapor est aqueus, habens quædam sicca combusta sibi immixta, et subtus est substantia plantæ alba, efficitur color citrinus. Et quia jam de istis in præhabitis dictum est, sufficient ea quæ vera dicta sunt.
admisceitur eis multa diaphaneitas, et hoc erit album in colore, aut ad albedinem declinans. Quod autem est ex utroque temperatum, habens tamen in fundo terrestre fæculentum parum vaporans, erit glaucum propter causam supra dictam. Quod autem quædam plantæ flores non habent ut in pluribus, fit propter diversitatem partium nutrimenti in asperitate et subtilitate. Nutrimentum enim grossum non emittit flores, præcipue si sit substantia plantæ grossa, non subtilis nutribilis, et sit aspera quæ componitur ex substantia rara amplorum pororum, per quam nutrimentum non subtiliatum emittitur, sicut est palma, et ficus, et morus.
CAPUT II
De coloribus et accidentiis aliis succorum plantarum.
Adhuc autem sciendum, quod sicut supra diximus, planta quæ durum et spissum habet corticem, extenditur in longum valde : sed tamen cortex talis non est causa extensionis. Signum quidem non est verum, sed ut frequenter contingit. Causa autem extensionis est calor fortis et humor subtilis facile elevabilis et facile penetrabilis, et rectitudo pororum ascendentium in substantia plantæ. Sed, sicut supra diximus, quod planta quæ multis aliis undique cincta est, multum crescit in altum, eo quod umbra quæ est ex aliis, ad interiora re-
<--- Page Split --->
primit caloretn frigiditate sua : ita facit cortex spissus et durus : reprimit enim evaporationem arboris, et reflectit : et tunc tam calor quam humor feruntur per diametrum longitudinis, et minus addunt diametro latitudinis. Quod autem ad hoc coadjuvat valde, est defectus multorum ramorum in stipite : quia ubi multi rami emittuntur de stipite, ibi extrahitur succus ad ramos, qui per diametrum longitudinis debet ascendere. Sic autem in altum crescentes arbores sunt praecipue abies, et pinus, et palma. Similiter autem et cedrus et quercus aliquando et populus et arbor quæ telesa vocatur et plures aliae : et ut plurimum fiunt istae albi ligni vel rubei propter adustionem humidia a calore naturali.
Planta autem aliquando ipsum succum habet album ad modum lactis : et hoc contingit tam in arboribus quam in herbis : ficus enim lac habet et esula, sicut omnes species eædem. Similiter autem et illud genus endiviae quod vocatur rostrum porcinum, et muta alia genera plantarum. Quæcumque autem planta lac habet, in medio sui habet illud : et oportet quod calor qui est subtus in plantæ radicibus, qui bene decoquat et commisceat humidum cum terrestri : et ideo etiam tale lac est viscosum : quia jam terrestre tenet humidum, et e converso tenetur ab ipso : et constare et inspissare incipit per actionem caloris : viscositas enim succi vertitur in albedinem lacteam, quando calor incipit digerere et agere in humorem, et tunc coagulatur coagulatione parva, non ita quod partes se contrahant in caseum vel butyrum : sed quia inspissatur aliquantulum lac consumpta per calorem nimietate aquositatis : tunc enim locus in quo celebrafur digestio, calefit in planta : et tunc aqua succi viscosi qui est nutrimentum plantæ, convertitur in lactis albedinem : et cum fortius egerit calor, vapor elevatur ad partes plantæ exteriores ab humore illo, et secum trahit lacteam succositatem : et tunc totus humor sic attractus retinebit calorem
lacteum, qui etiam apparenter est in eo quando decerpitur planta. Lac autem plantarum non recipit coagulationem talem, quod separetur actione caloris in tres substantias, aquosam scilicet, butyrosam, et casealem : nam calor arboris ad hoc non sufficit, neque ipsa viscositas lactis hoc permittit : quia illa communicare facit partes sibi ad invicem sicut catenæ, ita quod unaquaque tenet aliam ad modum picis. Licet ergo usus sit caloris quod coagulat, lactamen illud non coagulabit. Sed quodlibet lac arborum multæ efficitur coagulationis et indurationis cum per frigus extrinsecus est circa arborem apparens. Cum enim lac illud extrahitur extra arborem, frigus aeris circumferentis comprimit ipsum, et induratur et fit gummi : gummi enim cum primum in ventribus plantarum sint calidi, producunt ab arboribus distillando, et coagulantur actione frigoris cum aerem attingunt. Si quæ autem manent incoagulatæ similes aquæ, illæ sunt in loco temperato in quo non vincit frigus, et sunt in substantia tenues parum habentes terrestreitatis et inspissationis : et ille vero nomine non gummæ, sed lacrymæ vocantur. Quædam autem primo incoagulatæ manent de corpore plantæ et induratæ ad aerem coagulantur et indurantur, ita quod similes lapidibus efficiuntur, aut conchis marinis induratis. Hoc autem gummi quod manat et remanet in forma suæ liquiditatis quam habuit in arbore, erit sicut lacryma arboris quæ dicitur Arabice aletafur, et sicut opobalsamus. Quod autem alteratur in duritia, et erit sicut lapis in apparentia, quando scilicet extra arborem apparet valde infrigidatum, et calor ignis accedens ad ipsum facit ipsum apparere lacrymam sicut fuit, et in hoc differt a natura lapidis : et cum sic primo manaverit liquefactum, postea infrigidatum lapidescet : et hoc gummi generatur in terra quæ superflue est calida, quia in terra illa multiplicatur calor in arboribus spissus, quæ multum recipiunt et retinent calorem.
<--- Page Split --->
Amplius autem est altera varietas in coloribus arborum ex diversitate succorum causata : quoniam arborum quaedam alterantur in hyeme : quia quandoque fiunt virides, et quandoque glauca eum retentione foliorum et fructuum, ita quod nec folia nec fructus cadunt propter frigus hyemis, sed cadunt expulsa per alia folia et per alios fructus ex eadem arbore procedentes, sicut pinus, et buxus. Arbores autem quibus hoc accidit habebunt in ramis et foliis et fructibus calorem grossum. Dico quod est in humiditate grossa et pingui viscosa, qua e fortiter retinet calorem : et quando diu calor ille non reprimitur ad inferiora foliorum et fructuum, semper evaporare facit aliquid aqueum ad superficies foliorum et fructuum : et tunc apparent planta ille virides. Quando autem reprimitur calor ad interiora ramorum et foliorum fructuum, reprimitur etiam aqueus humor, et remanet terrestris in exterioribus coloris glauci. Habent autem ista arbores (praeter ea qua dicta sunt) in barbis ramorum inferiorum humiditatem subtilem aqueam, quam calor adhuc non complevit et inspissavit : et ideo tenuis est, quia non longe emanavit a primo tractu radicis : et in processu anni in autumno et hyeme cum reprimitur calor, convertitur interius ad illam humiditatem, et retinetur in ea compressus ad interiora per aeris circumstantis frigiditatem : et quia interior calor accedit ad humidum, ad tactum aeris exterius fiet calidior venter planta, sicut et ventres animalium sunt calidiores hyeme quam aestate : et tunc calor confortatus interius impellit humorem aqueum ad exteriora, et tunc tingit arborem colore quem efficit calor viridis, et ille color apparet exterius in eo quod apparet de arbore. Consequenter autem intenso frigore per aliquam causam vincet iterum frigus circumstans, et repellit calorem interius cum humido, et siccatur exterius arbor : et tunc apparet color glaucus : et talis fit vicissitudo frequen-
ter ex eo quod saepius sibi succedunt mutuo victoriae frigoris exterioris et caloris interioris in arbore tali.
CAPUT III.
De alteratione plantarum secundum fructus.
Post haec loquendum nobis videtur de alteratione plantarum secundum sapores. Dicamus igitur, quod cum nos superius dixerimus sapores et causas saporum, non oportet nos hic ostendere nisi qualiter alterantur planta secundum illos sapores : fructus enim erit amarus, eo quod calor digerens et humor qui digeritur, non sunt completa in digestione facienda. Dico autem saporem amarum hoc etiam acutum : completionem enim digestionis prohibent frigus materia est siccitas terrestris ipsius : propter quod fructus ad amaritudinem convertuntur ex prima ipsorum ponticitate, eo quod calor non commiscuit adhuc humidum cum terrestri, neque decoxit : sed aliqua partes terrae sunt incensa : et ideo amaritudo in tali materia generatur : facile enim incenduntur terrestria qua non sunt commixta aqueis a quibus exstinguuntur.
Signum autem hujus quod diximus, est quod fructus amari frequenter ad ignem positi, digestione qua est epsesis vel optesis ad dulcedinem convertuntur : quod non fit nisi incompleta digestio debilis caloris et humoris in arbore com-
<--- Page Split --->
plementum fructuum impedisset. Arbores autem quae nascuntur in aqua arida sive acetosa, fructus frequenter faciunt dulces, quoniam completi sunt per digestionem : licet enim primus tractus radicum sit acetosus, eo quod ipsa acetositas radicum cum calore solis attrahit id quod est suae qualitatis, suae qualitatis autem est frigus et siccitas acuta in actione, sicut ante determinatum est : tamen aquae dulces in fine digestionis apparentintrinsecus in fructibus. Calefit enim venter arboris, quando solis radius calidus perseveraveritsuper eam : et tunc a principio ante digestionem in fruitione et gustu erit sapor acidus in fructu : et quando plus digestus fuit humor, paulatim dissolvetur acetositas, et subtiliatur humor, et digeretur et commiscebitur, donec consummatur in fine digestionis tota acetositas. Tunc manifestabitur gustui dulcedo, et tunc erit fructus dulcis. Folia autem et extremitates ramusculorum coctilidonum, eo quod minus obediunt digestioni propter causam quae saepe est dicta, remanebunt acida. Contingit autem quod aliquando dulcis ille sit factus, et post erit amarus : postquam enim perfecta erit maturitas, agit calor ultra hoc, et tunc consumit humidum et incendit comburendo terreum : et tunc fructus erit amarus.
Amplius autem nuclei fructuum ut in pluribus fiunt pyramidales. Cum enim calor acuat humorem superius, reprimetur confringens frigiditas inferius, et constringit materiam nucleorum : et tunc dilatatur nucleus inferius in medio, et rotundatur inferius, et acuitur superius, et efficiuntur amari, sicut fit in nucleiis persicorum et pyrorum et fere in omnibus nucleiis praeter nuces quasdam et amygdala dulcia.
Hæc tamen de qua diximus maturitas, quæ variat saporem, acceleratur in terris temperatis, ita quod aliquando prævenit dies vernales aut æstivos, præcipue in locis quæ non sunt majoris latitudinis ab æquinoctiali quam est quar-
tum clima. Cum enim calor aeris loci fuerit prope temperantiam, quamvis non omnino adhuc accesserit ad calorem vernum vel æstivum, et cum fuerit humor attractus in arborem, et quando fuerit aura lenis suavis et tranquilla et non pruinosa et frigidarum tempestatum, non indiget fructus in maturitate sua majori calore vernali vel æstivo ad digestionem sui : et tunc festinat maturatio, et prævenit dies vernos et æstivos : et hac arte utuntur illi qui ligando ramos rosarum, retinent in eis succum fere digestum, et post æstatem diebus temperatis et claris solvunt : et tunc ad solem temperatum egrediuntur. Dixit autem Hermes, quod si plantæ sicut rosæ in terra fîmata et humectata sanguine hominis, et retentus fuerit in eis succus prædicto modo, quod egreditur ad lentum ignem in hyeme. Hoc non probatum est a nobis per experimentum : primum autem est expertum.
Oportet autem scire, quod omnibus arboribus cum primum plantatæ fuerint, dominatur amaritudo et ante eam ponticitas. Causa autem hujus procul dubio est, quod cum humor attractus fuerit in extremitatibus earum, et digestus, et complete deseruerit loca quæ sunt in medio arborum de quibus sumantur materiæ humiditatum attractarum ad extremitates : tunc provenit siccitas per fortitudinem caloris et dispositionem humorum, quæ non restauratur ex medio ventre arboris : et tunc ex calore comburente fit humor digestus primo acidus, vel amarus, vel ante hoc ponticus, vel frigus dominans in terrestreitate succi. Causa autem hujus est, quod numquam fit digestio bona, nisi cum calore bene determinante, et humore bene cremabili. Cum autem humor aut siccitas excedunt calorem, erit fructus non proportionaliter digestus extra saporem dulcedinis : et hæc est causa, quod fructus a principio digestionis, quando non est bene crematum humidum, ut frequentius sunt extra dulcedinem.
<--- Page Split --->
siccitatem terrestrem sibi similem in siccitate. Et est calida siccitas ad modum fumi grossi ascendens : et grossities illius coangustabit poros arboris, ita quod calor in medio arboris et humor ad locum fructus non valent attingere : tunc infrigidabitur fructus. Calor enim qui prius inerat ei, relinquit ipsum, et succedit frigiditas qua comprimendo facit terrestrem ipsum succum : et tunc ponticus parvae quidem ponticitatis est a principio : deinde autem cum confortatur sol super fructum, calefacit ipsum, et facit eum attrahere terrestreitatem qua e in poris arboris obturaverat meatus caloris et humoris : et cum illam superfluitatem attraxit, qua jam in altioribus juxta locum fructus existens, erit fortissima ponticitatis : attracta autem terrestreitate et aperto meatu, cum calor naturalis sole confortatus fuerit, ascendet per meatus superius, et confortabitur in fructu : et inventam sibi siccitatem terrestrem aduret : et tunc ex calore et siccitate incensa vincentibus erit fructus amarus.
In similibus autem simile erit judicium. Naturalis enim processus saporum in maturitate fructuum sibi succedentium est ab eo qui est fortis ponticitatis ad ponticitatem debilem, et deinde ad dulcem, et ultimo ad amarum. Horum autem omnium causa facile patet consideranti de saporibus in praehabitis dicta.
CAPUT IV.
De saporibus mirabolanorum qui non sequuntur alterationes aliorum fructum.
Et in arboribus mirabolanorum non accidit hoc quod diximus. Mirabolani enim cum primum apparent formati in arbore, sunt fructus dulces, et consequenter fiunt pontici, et in complemento digestionis fiunt amari. Causa autem hujus est, quod arbor mirabolanorum est rara substantia valde, habens meatus valde amplos : et ideo in prima digestione cum parum humoris adhuc attractum est, consequitur calor digestivus humorem terminans ipsum et maturans fructum : et ideo in principio erit fructus dulcis. Consequenter autem auctus sole calor efficitur fortis attractionis : et ideo attrahit
<--- Page Split --->