TRACTATUS III
DE PRINCIPIIS GENERATIONIS ET FECUNDITATIS PLANTARUM.
CAPUT I.
De quinque quæ collective sunt principia generationis et incrementi plantarum, et de dubitationibus circa eadem mergentibus.
Herbæ autem et quidquid vegetatur et crescit radicitus infixum terræ, indiget uno vel pluribus de quinque rebus. Hæc autem sunt semen, putredo, humor, aqua, plantatio, quæ est plantam nasci super plantam aliam. Horum autem quinque primum quidem in se virtutem habet formativam plantæ, et est in ipso si-
milis materia, et efficiens, sicut etiam in secundo Physicorum diximus. Secundum autem virtutem formativam accipit a virtute stellarum. Humor autem qui commixtus est ex elementis cibi, est etiam materia tam generationis quam generatæ jam plantæ : hunc enim planta prima digestione depuratum trahit de terra. Aqua autem sicut in omnibus nutrimentis non deservit nisi in hoc quod ipsa est alimenti vehiculum, ne fluxum haberet ad partes cibus nisi per motum aquæ. Interminabilis enim existens in seipsa, bene terminabilem facit cibum ad membra et partes ejus quæ nutriuntur. Plantatio autem super plantam aliam, duplex est : aut enim est per insitionem, aut est per modum supra inductum, quando scilicet planta interius habens humorem putridum, virtute solis exhalat illum, et fit planta alia infixa plantæ in figura differens ab ipsa.
Sunt igitur tria istorum generationi plantæ deservientia. Duo autem conferunt ad nutrimentum. Ad generationem enim conferunt semen, et putredo, et plantatio in planta alia. Quod enim generationem confert, oportet quod ha-
<--- Page Split --->
beat in se formans aliquid, et ad speciem plantæ deducens : hoc autem aut est formatum a virtute inferiori, sicut semen : aut a virtute universali superiori, sicut putredo : et hæc quidem duo simpliciter conferunt ad plantæ generationem. Tertium autem quod reliquum est, quod est plantatio plantæ in planta alia, confert simul ad generationem et transmutationem ipsius in figura. Similiter autem quæ conferunt ad cibum plantæ, diversitatem habent duplicem : quoniam humor est ibi substantia : aqua autem confert proprium cibo motum ad partes nutritas.
Sed fortasse dubitaret aliquis, cum in animalibus non sit principium generationis, nisi imperfectorum valde animalium, utrum forte etiam putredo non sit principium nisi imperfectarum plantarum ? Hoc autem non videtur : quoniam nos videmus, quod in multis locis nudis a semine plantarum per successum temporis nascuntur plantæ perfectæ secundum omnem plantæ speciem, eo quod sic crescunt herbæ, olera, frutices, et arbores ; et non videntur nasci nisi ex putredine et virtute stellarum. Propter quod sciendum aliud esse principium plantarum perfectarum, et aliud esse principium animalium perfectorum : quoniam planta propter sui homogeneitatem facilioris est generationis quam animal, quod est diversum valde in partibus : et ideo quod est principium generationis perfectæ plantæ, non potest esse principium generationis perfectorum animalium : sed oportet perfecta animalia esse a principio generationis perfecto. Propter quod reprehensibile est dictum Platonis, qui dixit, quod « in omnibus actus est ex actu, et quod in omnibus actus præcedit potentiam : » quoniam in imperfectis animalibus non oportet aliquem actum præcedere speciem et formam in eodem genere et specie, nisi forte actum vocet virtutem cœlestem, quæ putredine influit formam et virtutem formativam : sed illa non est univoca ad formam et
speciem quæ est in materia generabili, licet hoc Plato opinatus fuerit.
Optime autem et convenienter dixit Pythagoras, dicens a mundo imperfecto incipere plantarum generationem : eo quod incipiunt ab hujus putredine potentiali ad plantam cum virtute stellarum, et non a perfecto actu plantarum in specie et forma. Animalia autem dixit incipere a mundo perfecto, eo quod in illis necesse est semen formari in aliquo completo secundum speciem et formam. Est enim homo ab homine, et equus ab equo, et leo a leone : sed non sic pyrus a pyro, vel ficus a ficu : et hæc vocat ille incipere a mundo imperfecto vel perfecto.
Quia autem principia ista generationis et incrementi plantarum descendunt a commixtione valde simili et similium, ideo etiam planta valde similis est in partibus. Et ex hoc contingit, quod etiam una planta similis est alteri in specie et figura, per parvam mutationem loci et nutrimenti plantæ transmutantur ad invicem, sicut siligo et triticum : et in arboribus est simile, et in herbis, et oleribus perfectis propter magnam similitudinem, et fructibus. Non autem sic est in animalibus perfectis propter magnam suorum corporum diversitatem. De his autem in aliis dictum est.
Sunt autem quædam adhuc quæ videntur conferre plantarum generationi et incremento, de quibus etiam supra facta est mentio, sicut locus conveniens, et aer connaturalis : sed hæc non faciunt aliquid ad esse plantæ, sed ad bene esse, et non conferunt nisi ratione seminis, aut putredinis, aut humoris, quæ sunt temperata a loco et aere plantæ connaturalibus et convenientibus. Id autem aeris quod venit in plantæ constitutionem, immiscetur humori seminis et putredinis et cibi plantæ, sicut fit etiam in animalibus. Hæc igitur sunt quæ faciunt ad plantæ generationem.
<--- Page Split --->
aperire poros, et exibit in formationem fructuum. Postea autem quam illud expulsum est in fructum, calor digestivus non habens materiam in quam agat, redit ad humiditatem aqueam grossam quæ remansit : et quantum possibile est digerit illam, et format in folia. In antehabitis enim ostensum est fructus fieri ex humido unctuoso et ventoso et vaporoso, folia autem ex humiditate aquæ cum aliqua terrestreitate grossa permixta. In his igitur fructuum formatio, foliorum præcedit formationem.
De diversitate fecunditatis in germinatione plantarum.
Tripliciter quoque est arborum fecunditas in his quæ a planta separantur, hoc est, in folio et fructu : aut enim producit folium ante fructum, aut fructum ante folia, aut fructum cum foliis, aut post ipsa jam procreata. Est etiam planta quæ non habet radicem, nec folia : et hanc superius diximus aliquando esse in aquis, aliquando super solida loca diffundi parum humentia, aliquando autem super plantam aliam quasi copulariter sibi adhærentem. Est autem secunda planta diversitas, quod habet aliqua planta stipitem sine fructu et sine foliis, sicut barba Jovis. Tertia autem, quæ habet omnia hæc, stipitem et fructum et folia.
Nos autem in sequentibus ostendemus causas trium operationum fecunditatis plantarum. Et prime quidem diversitatis causa est, quoniam planta quæ fructum producit ante folia, multam in se habet unctuosam et pinguem et viscosam humiditatem : et cum digestivus calor qui est in planta adustus a calore solis, incipit agere in humiditatem illam, incipit attrahere sursum humiditatem magis sibi similem : et hæc est unctuosa, et festinabit in corpore plantæ maturatio illius, et ascensus, et incipit defervescere in ramis, et stipite plantæ, et spirare, et
In his quæ folia formant ante fructus, sunt multæ humiditates aquæ, in quas cum incipit agere calor digestivus, disperguntur et diffluunt : et non potest pingue separari ab ipsis nisi prius diminuantur. Cum autem disperguntur, ferventes exspirantes per partes plantæ formantur in folia : et tunc tandem de spissiori remanente virtute caloris exit humidum pingue subtile : et hoc rursus habetur sursum, et egreditur in formam fructus : et sic fructus formantur post folia. Simile autem est in ovo in quod agit calor : non enim aliquatur pingue quod est in ovo, nisi prius humidum aqueum exsudaverit : fructuum enim formatio fit coagulatione humidi pinguis constare incipientis per virtutem caloris : et hæc coagulatio fieri nullo modo potest, nisi prius expellatur superfluum aqueum in formam foliorum. Hac igitur de causa folia in quibusdam plantis formationem præcedunt fructuum.
Planta vero quæ utrumque simul producit, multam habet humiditatem, et sibi invicem habet has humiditates admixtas fortiter : et ideo tota sua humiditas est in corpore plantæ, in quo simul decurrunt : propter quod cum calor agit in totam humiditatem, neutra separatur ab alia, sed simul incipiunt ascendere in ramos : et tunc primo cum distributa fuerit in partes plantæ, in extremis ramusculorum ad quæ confortatur calor solis, utraque simul erumpit, et ex una formantur folia, et ex alia fructus. In extremo enim
<--- Page Split --->
quando ibi nulla spissitudo plantæ prohìbet solis accessum, separantur in exitu suo, et distributa humiditas simul exit in duas formas, foliorum scilicet et fructuum.
Ex dictis autem facile etiam quis potest advertere causam diversitatis secundae : quoniam pro certo planta qua e caret radice et foliis, remota est a temperantia loci, sicut supra est explanatum. Illa enim qua e habet stipitem sine folio et fructu, frigida est, et grossa valde est humiditatis : quoniam calor modicus planta nec separare nec formare potest in folia vel fructum : sed tamen unit eam substantiae planta e : et ideo producit stipitem sine folio et fructu. Ea autem qua e habet stipitem et folia et fructum, est qua e uno trium modorum inductorum est contemperata ad complexionem humorum.
Inventur autem triplex diversitas in pullulatione planta e ex ipso semine : quoniam (sicut saepius diximus) quaedam faciunt germen suum in bono summo farinae sua, sicut circa folia glans, nux, et his similia. Quaedam autem in imo sua farina, sicut triticum, et hordeum, et siligo, et quaedam alia grana his similia. Quaedam autem in circuitu sua farina producunt germen suum, sicut allium, et oliva, et caetera hujus. Est autem sciendum, quod sicut in animalibus sanguis menstruus attractus in cibum praeparatur creatura formanda, sic in cibum in seminibus plantarum cum quo est viscosa humiditas spirans per calorem natura lem et solis, in quo spiritu virtus est formativa planta. Quaecumque igitur horum terrestria sunt, magis illa sunt habentia humiditatem spiratam separatam ad supremum : quoniam calor naturalis agens in eam, illam ad se trahens tamquam homogeniam, segregavit in numerum unum. Quaecumque subtilis sunt substantiae valde, et humiditatem habent multum viscosam, horum substantia magis secuta est calorem naturalem sursum levantem quam humiditas spirans : et
horum virtus germinativa est inferius, et substantia cibalis superius. Signum autem hujus est, quod legumina et glandes ventosa sunt, et gravis substantiae : triticum autem et caetera grana bladi, sunt incorporalia plus quam legumina propter parvitatem et subtilitatem substantiae sua : et caro qua fit in animalibus quando cibantur tritico, vel alio blado, fortius adhaeret membris quam alia caro : quod profecto est propter humorum suorum viscositatem. Quaecumque autem habent humiditatem multum unctuosam, haec in actione caloris diffunditur in circuitu quasi de centro quodam ebulliens, et in medio remanet massa cibalis : propter quod germinare incipiunt in circuitu, sicut allium, et oliva. In aliis autem similibus idem proferendum est judicium.
Non est autem praetereundum quod antiqui sapientes de natura plantarum disputantes, aestimabant omnia folia fructus quosdam esse, sed incompletos indigestione et figura. Dicebant enim quod humor tantus est in planta, quod non potest ex toto maturari nec perfecte coagulari per actionem calidi facientis constare humorem : nec potest totus humor festinari ita cito quod transmutetur in fructum. Humor igitur in quem non perfecte est operata digestio, alteratus parum et incomplete a calore, formatur in folia, sicut dicunt : cum tamen sciamus ex omnibus prehabitis, quod folia non habent aliam intentionem nisi quod formantur ex attractu humoris simplicis, qui simplex humor est : hic autem est humor aqueus. Sunt autem finaliter ad cooperimentum fructuum et defensionem, ne fructus caumate solis exuratur. Et ideo oportuit in natura, qua semper facit conveniens, ut folia essent in planta ad similitudinem fructuum : quia aliter fructus perirent. Sed tamen in materia cum fructibus non conveniunt : quia folia fiunt ex humore ascendente superiore, et per alterationem caloris simplicem facta sunt folia : cum fructus non fiat ex
<--- Page Split --->
humore, sicut patet ex supra dictis. Differunt autem et in fine, quoniam fructus sunt ad salutem speciei per semen quod est in eis : folia autem sunt ad fructuum defensionem. Quod autem et in forma et figura differant, ad sensum manifestum est.
Est etiam in eis magna differentia saporis, sicut est manifestum ad gustum. Est autem adhuc alia diversitas fecunditatis : quoniam quaedam plantae nec fructus faciunt, nec flores, sed folia tantum. Quaedam autem faciunt fructus sine floribus, ut ficus, et quaedam mali. Quadam autem et fructus et flores faciunt : sed saepe perit fructus postquam floruerunt, sicut in oliva, et multis aliis. Causa autem hujus diversitatis est pro certo, quoniam (sicut diximus) ex subtili valde fit flos, et ideo egreditur flos ante fructum in omni planta habente florem : eo quod subtile valde magis elevatur et magis obedit digestioni. Quaecumque igitur aut non habent pinguem humorem, et subtilem, aut valde parum, sed aut totus aut fere totus humor est aqueus, folia habent sine floribus et fructibus, sicut salix, et populus. Cujus signum est, quia in gemmis populeis est aromaticus odor, et est viscositas manibus adhaerens quando comprimitur. Humor enim viscosus parvus ab humore aqueo separabilis non est : et ideo unus cum alio digeritur, et ipsum pingue quod fuit plene digestum et ante formationem foliorum, primo spirat, et postea totum evaporat : propter quod et folia populi jam formata non sunt odorifera, vel nec valent ad unguenta. Tales igitur plantae folia habent sine flore et fructu. Quaecumque autem viscosum et pinguem habent humorem multum, et parum aut nihil de subtili, in illis si quid per calorem naturalem subtiliatur, remanet retentum intra viscositatem grossi humoris, et ideo nihil separatur in florum substantia, et producunt tales plantae fructus sine floribus. Hujus autem signum est, quod grossi quos primum emittit ficus, sunt grossio-
ris substantiae et non adeo dulces sicut ficus frequentes : viscosus enim hunor calore victus primum elevatur in grossa substantia, quo educto per calorem, melius vincitur humidum pingue manens. Simile autem hujus videmus in olla, in qua bullit cibus : in hac enim superfervet grossum terrestre in spuma nigra quasi faeculentum, quod cum ejectum fuerit, convenienti digestione quae est epsesis, digeritur et decoquitur cibus. In omnibus autem in quibus est utrumque pingue, subtile scilicet et grossius, egrediuntur flores primo : eo quod subtile citius elevatur, et postea flores.
Contingit autem frequentius deperire fructum quam florem ex aliqua trium causarum. Aliquando enim magnae sunt plantae, et humidum ponunt ad nutrimentum, ex quo formandus erat fructus : sed subtile quod transit in florem, non est jam incorporabile plantae : et tunc perit fructus, et non flos. Aliquando autem non ita cito potest moveri et vinci grossum sicut subtile humidum : et tunc secundo et tertio forte vel quarto anno fructificant, licet omni anno floreant. Aliquando autem non potest tantum attrahere, propter duritiem suarum radicum : et tunc forte non attrahunt sufficiens fructibus, nisi per duos annos vel tres : et quando congregatum fuerit in planta sufficiens humidum, tunc fructificabit, et non in aliis annis. In oleis ergo pinguibus tale est judicium, sicut diximus : sed olea sive oliva saepe privatur fructu, eo quod ad fructum ejus multus humor pinguis exigitur, et multus calor digerens : et haec ex supra dictis causis frequenter impediuntur. In talibus enim plantis id quod calor naturalis primo digesserit, prius ascendit in extremitates ramorum, cum sit subtile quod quidem non est satis maturum in fructum, nec satis incorporabile. Per talem enim digestionem fiunt flores, sicut patet ex saepe dictis. Cum autem digestio maturaverit residuum humoris pinguis, et fuerit ibi sufficiens materia, tunc nascitur fructus,
<--- Page Split --->
et exibit ad finem ad quem pertingere potest materia in fine formationis florum et foliorum. Exit autem secundum locum quem sortitur in calore maturante et distribuente eum ad diversa loca partium plantae.
CAPUT III.
De modo faccunditatis et generationis spinarum in plantis.
Jam autem tempus est id expedire quod diu dilatum est, de natura scilicet et figura spinarum quae in plantis inveniuntur. Dicamus igitur, quod spinae non vere sunt de natura et essentia plantarum. Cujus signum est, quod natura et generatio spinarum non est secundum generationem partium quae sunt essentiales plantae. Hae enim a radice omnes directae sursum disponuntur secundum directam nutrimenti elevationem : spinae autem crescunt de corpore plantae egredientes per corticem plantae, quasi de quodam centro ad circumferentiam, cum tamen usque ad medullam non pertingant. In plantis ergo spinosis est raritas transversorum pororum a corpore plantae ad corticem venientium : et haec est via per quam crescit spina.
Materia autem spinae est succus terrestris calidus valde, in quo propter intensionem materiae statim in principio formationis plantae festinat decoctio, et fervens sicca materia et acuta educitur in raritate transversalium pororum : et
dum pertingit exterius, a sole coagulatur, et exsiccatur fortissima coagulatione, et a frigido aere postea venit modicus humor et gelatus qui possit mollificare spinam : et ideo valde dura efficitur : et sic generantur spinae. Et ideo etiam figura spinarum est pyramidalis. Materia enim cum per transversalem porum egreditur, tunc incipit superius a gracili quod est acuti anguli penetrativi, eo quod calidus magis acuitur, et inferius semper procedit ad grossius. Aer enim inclusus in materia illa, qui vaporabilem eam facit, quanto magis a planta a qua spirat elongatus fuerit, tanto magis augetur in aereitate et vaporabilitate. Et ideo magis in parte illa acuitur, et magis extendit materiam, quae extensa contrahitur et acuitur necessario : quo autem propinquior fuerit corpori planta, grossatur et dilatatur, ita quod fit ibi sicut basis pyramidis stans super plantam ex qua spina egreditur : et haec est figura pyramidis acuta. Eadem autem de causa figuratur omnis planta aut arbor pyramidaliter per figuram pyramidis.
Inveniuntur autem duo genera spinarum in plantis. Sunt enim spinae quae ex profundo planta educuntur, et hae quasi rectae et longae propter calorem materiae. Sunt etiam quaedam spinae, quarum basis non profundatur in corpus planta, sed stat super corticem extrinsecus adhaerens planta : et sunt istae spinae breves recurvae anterius et peracutae, sicut sunt spinae tribulorum et bedegar et rosariorum et ramni et aliarum multarum. Cujus profecto causa est, quod materia a virtute naturali planta primum tota ad superficiem expellitur, et propter viscositatem non potest acui a solius planta calore : cum autem pertingit ad superficiem, juvatur calor interior materiae a virtute solis, et tunc acuitur valde : et quia materia viscosa est, incipiunt in contrarium trahere calor et viscositas : calor quidem extendens, viscositas autem recurvans : et ideo sunt spinae sicut unci fundati super corticem planta.
<--- Page Split --->
Quædamautemarboresinfoliishabentmultasspinas , sicutarborquævocaturdoxus : ethoccontingit , quiaviscosumterrestresiccumetadustumetcalidumvalderespersumestinhumidoaqueoipsius , etegrediturcumipsoinformationefoliorum , etpervirtutemsolisposteaspiransexfoliis , acuiturinspinas . S i g - numautemhujusest , quodarborillamultiesthumorisviscosi , intercorticemetlignum : propterquodexillointerioricorticelotoetfricatoviscumfaciuntau - cupes . Cumautemdefoliisexspiretspi - n a , contrahiturfoliumetincurvatur : etideomultacurvitasestinfoliisejusdemarboris .
CAPUT IV.
De coloribus communismisini plantarum.
Inveniunturetiamspinæinherbisetoleribustaminstipitibusquaminramisetfoliis , sicutinurticamajori , etbora - g i n e , etquibusdamaliis . Sedsuntspinæparvæquantitatis , etquasipiliherbisad - hærentes : tamennecessariumest , quodexeademcausafiantexquafiuntinli - g n i s : sedminoresetmollioressuntpro - pterparvitatemetphlegmaticitatemma - teriæ .
Sednonestprætereundum , quodom - nisarborpyrorumetmalorumspinosaestquamdiuestsilvestris : etcumfueritdomestica , spinasamittitautomnes , autexmaximaparte : hocautemcontingitpropterignobilitatemnutrimentisilve - stris , etproptersicicatamnutrimentiplantarumsilvestrium : propterquodetmaximæspinosæquæinaridislocisetcalidiseremisetmontuosiscrescunt : cujuscausamexdictisfacillimumestin - venire . Hæcigiturdeproductionespina - rumdictasint .
Viriditasautemrescommunissima , quæingenerecolorumexteriusapparetinplanta . Communioresenimarborumcoloressuntviridisetalbus . Inlignisenimestalbedocolorinteriorcommunior : Inexterioriautemestcommuniorviriditas . Cujuscausaest , quiaomnismateriamix - tainquamagitcalor , induiturcolorequipropinquiusinduciturpernaturamcalorisdigerentisetmateriæmixtæ : etpropterhocoportetutcommuniorcolorquiexteriusacciditarboribusetaliisplantis , sitviridis : etinteriuslignumarborumoportetessealbum . Substantiaenimligniestexterrestriviscosoconsti - t u t a , perquamcontinueatrahiturmate - riahumorisnutrientis , quirarificatlig - numetlavatterrestreitatemejus , quodlo - tuminteriusetdigestumefficituralbum , sicuttelaquamsæpiusfluitaquosushu - morcalidusdigestus : subtileenimter - restrepermixtumhumido , benelotumetbenedigestumefficituralbumproptermultamcompositionemdiaphanicumsubstantiaipsius , quæcontingittamincalidoquamexfrigidohumidospiranti - buspersustantiamipsius . Siautemad - veneritadurenscalor , etextrahathumi - dumdiaphanumquodestincompositio - neejus , efficiturnigrum . Etideocarbonessuntnigrigeneraliter . Humorautemaqueusparumdigestuscumgrossaterre -
<--- Page Split --->
streitate permixtus expulsus a substantia ligni remanet in superficie et apparet exterius : et quia parum est digestus, efficitur viridis primo : et deinde cum evaporaverit humidum, erit nigrum. Ideo cortices arborum in antiquitate nigrescunt.
Viriditas igitur dicta de causa est in foliis, quia humidum aqueum parum obedit digestioni : et est in ea modica virtus caloris, et viriditas indicat cruditatem ipsius. Color igitur iste in foliis veniens est quasi inter rasuram quae est cortex, et lignum : quia lignum est album quando antiquatur, et cortex vergit ad nigrum in antiquitate, ut diximus : sed viriditas foliorum est medium inter haec : non habent enim bene subtilem et digestam humiditatem terrestrem sicut cortex sive rasura, sed habent humorem aqueum calore parum alteratum et non combustum : et ideo sunt viridia : viriditas enim in plantis non moratur et permanet sicut color interior albus : quia non est in ea nisi humor indigestus et cortex et folium est de genere terræ. Et ideo cum exspirat humidum, remanet terrestre ad nigredinem tendens : sed inter ambo haec conjuncta fit in eis calor viridis modo supra dicto. Hujus autem signum est quod diximus, quod scilicet cortices arborum quando senescunt, denigrantur, et fiunt ligna antiquata alba in interiori substantia materiali, et medius inter illos duos est color viridis, qui fit in eo quod apparet de planta exterius, sicut saepius diximus.
Sufficiant autem haec hic de communibus coloribus arborum, eo quod multa supra de coloribus plantarum disputata sunt.
CAPUT V.
De modo incrementi plantarum, et de modis digestionis earum.
Incrementum autem inest plantæ sicut et in animalibus et variat figuram earum : et hæc quidem variatio fit tribus modis. Quædam enim plantæ sursum prodeunt auctæ et nutritæ magis in superioribus, et efficiuntur altæ valde : aut etiam cum hoc ramosæ superius, sicut abies quæ exaltatur in stipite, et pinus quæ cum hoc superius dilatatur in ramis. Quædam augentur inferius, et ingrossantur deorsum et in trunco, sicut salices sæpe præcisæ, et pyri et mali sæpius insiti. Quædam etiam augentur modo medio inter hæc proportionaliter, scilicet deorsum et sursum.
Illa vero cujus nutrimentum tendit sursum, habet materiam nutrimenti calidam in medulla sua, quam continue attrahit sursum calor naturalis plantæ, et habet poros rectos ab inferiori sursum tendentes : et aereitas quæ est in raritate pororum ejus, contrahit eam frigiditate sua : et sic compressa non diffunditur, sed cogitur ascendere : et sic pyramidatur ignis in materia subtili simul compressa per circumstans frigidum, et elevatur sursum. Quarum autem nutrimenta deorsum tendunt, habent meatus pororum valde strictos, et forte transversos : et cum materia cibi in radice prima digestione digesta fuerit, nititur ascendere :
<--- Page Split --->
sed præpedita strictura pororum et transversione revolvitur in seipsam et fit aquosa gravis, sicut aquositas generatur in olla cooperta bulliente, quando evaporare non potest : et cum est in medulla plantæ, fluit deorsum, et nutrit inferiora, et non pervenit ad superiora nisi parum aliquid subtile quod penetrare potest, et totum residuum aquositas sua ponderositate movet deorsum : et ideo efficitur talis planta inferius grossa et brevis, et superius parva in ramis, sicut est in buxo et similibus. Ea quæ medio modo se habet in succo et dipositione pororum, habet per digestionem temperate subtiliatum humorem, et materia cibi ejus vicinatur temperantiae in digestione : et meatus pororum ejus sunt medio modo dispositi, nec multum stricti, nec multum ampli, neque multum recti, neque multum transversi : et ideo mediocriter tendunt materiae ciborum ejus sursum et deorsum.
Quod qualiter fiat, oportet scire ex modo digestionum quæ fiunt in plantis. Digestiones enim in planta sunt duæ, præter eam quæ fit sub radice in terra in qua purum separatur ab impuro, sicut in stomacho fit animalium. Et prima quidem digestio est, quæ fit de sub planta in radice plantæ, in qua primam cibus accipit alterationem. Secunda autem fit in medulla plantæ : et hæc eadem est, quam quidam dicunt tertiam digestionem, quæ fit in corpore medio plantæ distributa secundum partes ejus : respondet autem priori digestioni quæ fit in hepate animalium et sub corde : secunda autem ei quæ fit in venis. Neque est in plantis tertia digestio quæ faciat numerum in locis digestionum : quia quando trahitur nutrimentum in diversas partes et ramos plantarum, non accipit ibi tertiam digestionem, sicut accipit cibus quando attractus est ad membra animalium. Hæc enim est tertia digestio cibi puri quæ fit in corporibus animalium. Impurus autem manet in stomacho animalium, sicut diximus. Cibus autem plantæ tertia
digestione non digeritur proprie loquendo : quia tertia digestio in animali non est necessarta nisi propter diversitatem suarum partium in complexione et figura, quarum unaquæque removetur ab altera : et ideo in membrorum quolibet specialem oportet fieri cibi assimilationem. Plantarum autem partes homogeniæ sunt et vicinæ ad invicem in complexione et figura : et est ipsarum facilis multiplicatio in multis locis plantarum, eo quod homogenium est facillimæ generationis : propter quod sufficit digestio secunda. Plantæ tamen nutrimentum magis est terrestre, et ideo plerumque inferius tendit, et grossat stipitem. Figura enim plantarum præcipue causatur ex quantitate virtutis seminum et humidi seminalis, in qua est virtus figurativa et formativa ad speciem hanc vel illam. Sed natura floris et fructus est in natura aquæ nutrimentalis, et in natura materiae cibalis, et in plantis positus motus primæ digestionis, quæ est digestio in omnibus animalibus : et ab hoc modo digestionis non recedunt plantæ : cujus signum est, quia parum vel nihil ejiciunt impuritatis de cibo digesto. In planta enim est prima digestio sufficiens ad nutrimentum, sed in animali completio est sub corde : et hæc quidem sufficit, quia secunda licet calefaciat nutrimentum, et forte magis subtiliet, tamen nihil rejicit omnino, sed statim distribuit per partes plantæ. Hæc autem homogeneitas plantæ causa est, quod planta continue ascendit præcipue in plantæ partibus per quas ad ipsam redit juventus ejus, donec vita ejus et ætas compleatur et intereat : quoniam licet omnium natura constantium sit terminus magnitudinis et augmenti in quo stat augmentum, tamen in planta ad quam redit juventus, novum ei inducitur augmentum : et ideo in illis partibus augetur dum vivit. Non autem sic est in animali latitudo vicina suæ longitudini : et ideo stante diametro longitudinis, inundat nutrimentum super diametrum latitudinis et inspissat animal. In planta
<--- Page Split --->
autem diameter longitudinis excedit in virtute diametrum latitudinis. Radix enim nutrimenti plantæ et humor aqueus et calor igneus et humidum facile sursum ducitur per calorem igneum, et restaurat diametrum longitudinis ad juventutem continue redeuntem : et ideo sursum continue procreatur planta.
CAPUT VI.
De diversitate casus foliorum, et diversitate qua quaedam pluries in anno frucitficant, et quaedam non.
Quæcumque autem arbores habent humorem subtilem aqueum, illæ erunt a principio, quando calor arboris juvatur a calore solis verno tempore velocis fluxus : et ideo habebunt folia lata et tenuia, et sunt ipsæ arbores raræ substantiæ et porosæ. Quando autem digestus fuerit humor aqueus cum materia cibali, tunc pyramidabitur meatus per quem exit in formatione folii : eo quod porus interius erit amplius ubi calor aperiturus vigoratur, et exterius strictus ubi aerem frigidum attingit : et ideo meatus pororum erunt minus ampli exterius quam sufficiat fluxui materiæ humoris : et post hæc remisso calore et paulatim invalescente frigore graciliatur exterius plus et plus, et contrahitur pyramidalis figura pori : et postea quando exterius apparuerit materia quæ calore suo aperuerat porum, et fuerit completa digestio, per frigus paulatim superveniens in toto obturabitur po-
rus, et inspissatur humor, ita quod non amplius perforat factus hebes propter frigus : et tunc folia non habebunt materiam calidi humoris currentis ad nutrimentum folii : et ideo cadunt tunc folia et exsiccantur. Planta autem quæ est dispositionis contrariæ, quod scilicet humor ejus est unctuosus spissus fortiter retinens suum calorem aperiturum porum, planta illa habebit folia stricta spissa non cadentia : et de hoc dictum est in ante habitis : et cum talem plantam quæ non fluit folio : vincit frigus in hyeme, non inducit folii fluxum, sed tantum colorabit folium aliquo colore. Tunc enim occultatur calor plantæ in medio plantæ, et obtinens frigus exterius reprimit humorem folii ad interiora ejus, et remanet terrestre fæculenter in exteriore folii cum pauco humoris diaphani : et ideo tunc glauca apparebunt folia cum pauco vigore, et non cadent propter humoris viscositatem in qua calor retinetur, non sinens omnino claudi porum, sicut patet in oliva, et myrto, et hujusmodi arboribus.
Adhuc autem in residuo sicci ex quo fit fructus, est differentia : quoniam quæcumque habent multum succum talem et debilem calorem in superficie succi abundantem, eo quod sursum omnis calor confortatur, hæ fructificant pluribus vicibus in anno. Prima enim vice digerit calor partem succi, et convertit in fructum : deinde non habens materiam redit ad interiora, et materiam ibi inventam iterum convertit, et iterum format in fructum, et hoc continue facit per æstatem sicut ficulnea : aut continue quidem facit per aliquod tempus æstatis sicut morus. Quædam autem faciunt hoc per vices duas aut tres interpolato tempore, sicut quædam pyri et mali, quæ duo vel tria genera fructuum aliquando simul habent, sicut diximus in ante habitis. Confert autem ad hoc plurimum humoris grossities et viscositas, quæ faciunt ipsum non cito obedire calori digerenti.
Planta autem aquosæ naturæ existens et frigida, sicut salix, vix fructificabit um-
<--- Page Split --->
quam propter dominium suae frigiditatis et amplitudinem suorum pororum per quos exspirat modicum quod est in ea humoris unctuosi, et non remanet nisi terrestre pluviosum quoddam in modum lanuginis de ea, quando exspiravit de ea subtile aereum, sicut est videre in autumno in salicibus. Cooperatur autem ad hoc quod porositas radicum per quas fortiter influit humor indigestibilis aqueus semper suffocans modicum caloris digestivi quod est in planta illa. Cum enim incipit festinare calor naturalis adjutus calore solis, tunc nimis festinat digestio ejus : et quia humor aqueus est, potius subtiliatur et tenuis efficitur et fluens humor per actionem caloris, quam maturetur et inspissetur, et non coagulatur, quia
calor non decoquit materiam, sed facit eam tantum fluere : et hoc præcipue accidit herbis parvis et aliquibus oleribus, et non multis arboribus, quæ numquam fructum faciunt.
Casus autem foliorum (de quo supra diximus) differenter invenitur in herbis et arboribus sicut et fructificatio : quoniam vix invenitur planta quæ fluat folia, nisi sit substantia ejus ad ligni soliditatem accedens : et causa hujus est, quia in herbis minoribus folium est quasi loco rami, et est connaturale stipiti : et ideo conservatur sicut stipes. Putrescit autem tale folium in herba potius quam fluat.
Hæc igitur de fluxu foliorum et fructificandi diversitate cum supra determinatis sufficiant.
<--- Page Split --->