TRACTATUS II
DE MODO ET LOCO GENERATIONIS PLANTARUM.
CAPUT I.
De modo universali et primo generationis plantarum.
Eodem autem modo herbæ et omnes plantarum species non fiunt nisi per compositionem et commixtionem elementorum, et non per naturam alicujus simplicis elementi, sicut neque salsedo et substantia arenarum, de quibus diximus, fiunt per naturam simplicis elementi, sed per naturam mixtionis et compositionis plurimorum elementorum. Vapores enim ascendendo de profundo terræ
ad superficiem ipsius, cum fuerint ibidem coagulati sive coadunati, habent in se posse seminale et formativum, quod comprehendunt species hujusmodi herbarum et plantarum. Aer enim descendens immixtus rorificat illum, ad quem subtus contingunt vapores in superficie terræ adunati et retenti et in seipsos revoluti : et tunc per virtutem stellarum, sicut in ante habitis æpius diximus, convenit ex vapore formativa virtus figuraseminum aliquarum plantarum. Sed materia conveniens tali efficienti formali est necessaria. Hæc autem materia est de speciebus aquarum : quamvis enim diversitates multæ sint in generibus aquarum, cum aqua quæ conveniens est plantis, non sit nisi dulcis eo modo quo dictum est cum aliis commixta. Non enim (ut jam dictum est) ascendit aqua de aquis nisi dulcis. Sicut enim dictum est, aqua salsa ponderosior est : et ideo quia super aquam salsam ascendit, oportet quod sit subtilius quam ipsa aqua. Et cum aer immixtus subtiliori parti aquæ, attraxerit illud vaporabiliter, tunc magis adhuc subtiliabitur et ascendet amplius et spirabit per superficiem in species herbarum.
<--- Page Split --->
Sic de profundo terræ videmus vaporabiliter prorumpere fontes et flumina in altis montibus, sicut alibi ostensum est. Similiter etiam subtile phlegma dulce et subtilior sanguis ascendunt ad cerebrum, et per eumdem modum omnes cibi subtiliores ascendunt ad membra superiora,grossiori et salsiori cibo inferius descendente, et, ut universaliter dicatur, sic omnes aquæ subtiliores vaporabiliter ascendunt. Et hoc est videre in aqua salsa, quæ cum cogitur ascendere vaporabiliter, non ascendit ex ea nisi quod ad vapores desiccavit et formavit elevans calor. Hic autem est in forma aeris : vapor enim formam habet aeris, sicut ostendimus in Meteoris : quia enim per naturam fuit aer localiter super aquam, et natura dulcis aquæ est ascendere ad naturam aeris, oportet quod illud quod ascendit super aquam salsam, sit de specie et natura aquæ dulcis.
elevatur : et ex illo subtili in se convoluto, quando in exterioribus viscosum se continet, planta figuratur : et hæc est universalis et prima planta generatio, sive ex semine, sive sine semine generetur. Humidum enim seminale vaporat sicut humidum quod est ex permixtione elementorum sine semine, sed virtute stellarum elevatum.
CAPUT II.
De locis in quibus raro et male planta generantur.
Et hoc est quod in balneo saepissime invenimus. Cum enim in balneis sive thermis aquam salsam calor apprehendens movet, tunc subtiliabuntur partes aquæ, et subtiliores elevantur per vaporem, quæ sunt contrariæ dispositionis his quæ sunt in profundo balnei. In his autem quæ elevatæ sunt, recesserunt partes salsedinis cum subtili humore naturali : quia elevatæ non sunt salsæ, sed humidæ tantum, et recedunt a partibus salsis in imo derelictis, et elevatæ sunt vicinæ naturæ aeris, et sequuntur naturam vaporis : et unde ascendunt, ascendit pars post partem aliam sursum. Et quando superius una accesserit ad aliam, tunc totum congregatum comprimet seinvicem et inspissabiliter per revolutionem in seipso sicut in olla cooperta : et tunc convertitur in aquam dulcem, et distillabit aqua inferius guttatim. Hac enim de causa in omnibus balneis salsis coopertis inferius distillat aqua dulcis per vaporem elevata ex aqua salsa.
Et per omnem eumdem modum est in vapore qui elevatur ab imo terræ : grossum enim illius relinquitur, et subtile
Loca autem in quibus planta habent generari secundum naturam et convenientiam sui generati, magnam habent diversitatem caloris et frigoris et humoris et siccitatis. Quædam enim loca recedunt a tenperamento generationis plantarum : et in his rarius nascitur planta, et cum nata fuerit. raro ad partum convalescit. Loca enim in quibus abundat humor aqueus salsus grossus cum multa terrestreitate grossa et indigesta, aut non habent plantas, aut habent parvas plantas et paucas imperfectas. Contingit autem hoc propter multum frigus et multam siccitatem. Planta enim in generatione sua duobus indiget, quorum unum est materia ex qua fit : et alterum locus suæ generationi conveniens. Locus enim principium est generationis quemadmodum et pater : et materiam impedit loci salsugo, eo quod exsiccatur humidum radicale plantarum. Cujus signum est,
<--- Page Split --->
quod terrae salsa commixtae vel sale seminatae, steriles efficiuntur. Grossities autem terrae infusa frigido humore aqueo grosso ex frigiditate terrae et aquae exstinguit calorem, quod principium esse debuit generationis plantarum : quamvis enim calidum aliquale in se habeat salsugo, tamen id non est temperans locum, sed potius adurens humidum : eo quod sal non generatur nisi de terrestri combusto et adurente calido, cujus excellentia fracta est in humido aqueo : et ideo calidum adhaerens salsugini talis loci est expulsum a frigore terrae et aqua : propter quod adurens efficitur id in quod expellitur, et remanet multum frigus in circumstantibus aqua et terra, qua impediunt generationem plantarum. Signum autem hujus est, quod quando spirant loca talia, et vapor eorum projicitur ad plantas vicinas per ventum continuae et diutinae sufflationis, siccantur et contrahuntur planta illae, et arescunt primo folia, et post tota planta. Vapor enim de natura loci est, et operatur in plantis vicinis hoc quod locus operatur in generatione plantarum.
Sed non latet nos quod in omnibus talibus locis duplex invenitur terra : quaedam enim est gravis descendens etiam sub aquam et salsam : et haec impedit generationem plantarum propter causam primo determinatam. Quaedam autem in eisdem locis invenitur, quae suo nomine ab incolis talium terrarum vocatur terra natabilis : et haec est opportuna valde generationi plantarum parvarum, sicut olerum, et herbarum : et haec terra est levis : et cum fuerit postea super aquam salsam, natat super eam : et cum segregata fuerit a salsugine, aut etiam spisse posita super salsuginem, est opportuna generationi : eo quod est aerea multum, et calida temperata et humida. Generatur autem haec terra in locis salsuginis ex duabus causis, quarum una est putrefactio herbarum et aliarum plantarum ad alia loca per reflexum maris adductarum. Alia autem est alluvio qua fit in aquis
in mare influentibus. Hæc autem alluvio per mare projicitur super littus : et cum profundum cooperuerit salsuginem,efficitur locus opportunus generationi plantarum, dummodo per congestum aggerem impetus et influxus maris ab eo prohibeatur.
Loca autem perpetuis nivibus cooperta omnino non competunt generationi plantarum : quia experimento comperimus nivem a temperamento generationis esse remotissimam, propter frigus glaciale quod est mortificativum. Excessus enim et superfluum frigus est in eo propter recessum loci illius a temperamento complexionis et crasis plantarum secundum genus suum : et ideo in talibus locis plantaè minime inveniuntur, sed potius crystalli, et saxa nuda : et talia loca sunt ubi frequenter juga altissimorum montium. In locis tamen nivosis aliquando invenitur imperfectarum plantarum, et animalium quaedam aliquoties imperfecta generatio. Sub nive enim aliquando nascuntur gramina parvula acuta, et animalia quae lumbrici terrae vocantur : rubi etiam parvorum fructuum et herbaè parvaè amaraè oriri inveniuntur sub nive. Sed generatio haec herbarum et animalium non est propter exigentiam nivis secundum seipsam, sed generat ea per accidens. Cujus significatio est, quod, sicut diximus in Meteoris ubi scientia excelsorum tradita est, nix generatur in figura fumi et vaporis, descendit rara et mollis disgregata vento et calore nubis, et congelata quam constringit aer frigidus vaporem circumstans, et in raritate partium ejus multus aer calidus includitur et retinetur : et cum calefit aut ex sole,aut forte ex eo quod cum cadit in terram, caliditas dispersa in nube comprimitur in unum, et incipit agere et resolvere humidum,et in tali resolutione exspirans calor secum trahit subtile humidum, sicut fit in re putrefiente : ex hac putrida èt subtili aqua quaè in se habet aerem et calorem, cum commixta fuerit terrae, efficitur seminarium quoddam parvarum planta-
<--- Page Split --->
rum, quæ ut frequenter acutæ sunt et stricte : eo quod calidum circumpositum frigido, non potest spirare nisi in figuram acutam et strictam : quæ etiam herhæ amare sunt, propterea quod expulsum calidum in humefacto talem saporem operatur, sicut scitur ex alibi a nobis determinatis. Animalia autem lumbricalia generantur ex humore viscoso extrinsecus in pellem constante, interius spiritu pulsante, sicut in quarto Meteororum dictum est : et sunt animalia talia sicca multum et desiccantia propter parvum humidum et mixtum desiccans calidum quod est in eis : propter quam causam etiam longam et acutam et strictam et per totum corpus annulosam accipiunt figuram : propter quod etiam pulverizata multum desiccant vulnera, et apostemata, et hujusmodi. Sic in talibus locis fiunt plantæ : et, sicut diximus, quando affuerit calor amplians et resolvens qui dispersus fuit in vapore nivis, et accesserit aliquis calor solis adurentis cum, exspirat calor secum ducens humidum subtile, sicut fit in putrescente re : et tunc constabit illa humiditas in se retinens calorem solis, et tunc fit materia generationis : et si locus ille ad quem distillat talis humiditas, coopertus fuerit nive, ita quod evaporare non possit, sed potius reflectatur ad locum ad quem fit stillicidium, fiunt in loco illo plantæ acutæ stricte sine foliis, et sine floribus, et sine fructu, propter recessum loci a temperantia terræ quæ est verus generationis locus plantarum et mater earum, quæ terra homogenialis et connaturalis est commercioni quæ exigitur ad plantarum origines : etenim folia et fructus habent fieri in talibus herbis minutis quæ miscentur in locis temperatis secundum proprietates aeris et aquæ : et ideo pauca sunt folia et flores in plantis quæ nascuntur in locis, quæ aut semper aut frequenter sunt nivosa.
Oportet autem scire, quod si locus in se temperatus in hyeme frequenter nivibus sit coopertus, iste ex nive fecundita-
tem accipit tribus de causis : quarum prima est, quod nix terræ evaporans reflectitur sæpius ad terram propter nivis cooperimentum. Alia autem est, quia nivis respersa caliditas ad terram illam spirans conveniens generationi distillat superioribus partibus, vigorem nativitatis plantarum continue infundit.Tertia causa est, quia nix frigiditate sua locum circumstante,vigorem principiorum generantium plantam continet ne evaporet, et continet terræ superficiem ne emittat intus in visceribus terræ vapores generatos, qui congregati ad superficiem ingrediuntur radices plantarum, et præstant eis nutrimentum et fomentationem, et generationem materiæ quæ ingreditur plantarum commixtionem. Sicut autem diximus, quod locus perpetuus in frigore propter nivositatem non convenit generationi plantarum : ita etiam eodem modo in locis salatis et siccis non apparet multum generatio plantarum propter remotionem locorum a temperamento. Hæc enim loca multam salsedinem habentia, multæ sunt siccitatis, et per consequens etiam multæ frigiditatis : eo quod calor complexionalis non convalescit, et retinetur, nisi in humido temperamento : et si alius calor sit aliquando in talibus locis, est adurens, et talis calor non remanet, sed evolat, et remanet adustus frigidus et mortificans ea quæ forte nasci debuissent : et signum hujus terræ est, quod minoratur et contrahitur ex siccitate et frigiditate : quia elongatur a calido et humido quæ elevant et faciunt crescere et exaltare loca : propter quod terra dulcis quæ abundat in calido dissolvente et in humido vaporante, frequentius elevatur in colles et montes, et terra salsuginis multæ deprimitur et inferioratur.
<--- Page Split --->
Propter quod plantæ multæ et bene decoctæ proveniunt in montibus, et præcipue vinum : humidum enim attractivum ad montis superficiem ex figura devexitatis continue defluit : et ideo superius vinum remanens optime decoquitur, quia melius vincitur a calore quando non est superfluum : nec omnino siccatur, quia continue extrahitur ex concavo montis, et fovetur pluviis et roribus. Et hæc est causa, quod in alto devexo montis crescunt vina odorifera, et plantæ aromaticæ, et sunt sicciores aliquantulum : ad pedes autem eorumdem montium sunt plantæ et vina magis humida et minus digesta, et plantæ spissiores et grossiores propter multum humidum a devexo montium ad talia loca continue defluens.
De locis in quibus bene proficiunt plantæ, et de locis qui opponuntur illis. Inlocis autem propter calidis convenientiam materiae plantarum et loci bene apte plantae proveniunt. In talibus enim locis dulcis est aqua et subtilis, et bene digesta : eo quod a calore talis loci a profundo terræ attrahitur et bene commiscetur, et bene digeritur a calore loci terminante : a calore enim multo non adurente provenit humidi decoctio. Calor autem in talibus locis abundat ex duabus causis : quarum una est calor loci retinentis calorem. Secunda autem est calor solis, qui ex aliqua reverberatione multiplicatur super locum illum. Et loci quidem calor est sicut instrumentalis : calor autem solis est sicut terminans et formalis et quasi vivificus : et ideo continue formatur humidum in plantis. Aer enim immixtus est humido locorum talium, et ille juvat ad hoc quod humidum sursum spirando educatur in plantæ figuram.
Montes autem eo quod sunt subtus concavi et vaporosi, attrahunt a suis concavitatibus humorem, et adjuvat ad hoc claritas multa quæ est radiorum solis, et stellarum multa ad convexum montis reverberatio, et præcipue in locis clivosis montium : quia ad illa fit ab utroque latere clivi reverberatio : et ideo festinat in his humidi decoctio in latere converso circa calidum solis, hoc est, circa meridiem.
Quædam tamen loca sive plana sive montuosa, perpetuæ sunt sterilitatis : et hæc sunt vincentem in se habentia salsedinem et siccitatem, ut præostendimus : et inter arenulas locorum talium sunt raritates, eo quod partes arenarum sunt contigue et non continue sibi compositæ : et hæc raritas similis est per omnes et totum locum eremo. Planta autem non potest generari ex vapore continuo qui diffunditur ex circuitu loci ex multis partibus loci continuis a virtute solis. In talibus ergo locis aut non generantur omnino plantæ, aut raræ et debilis essentiae, sicut saxifraga, et quædam alia gramina parva. Partibus enim loci non cohærentibus propter adustionem, impossibile est partes vaporis esse solidæ essentiae et cohærentis : propter quod etiam exspirat inter arenas per diversas partes, et non formatur in plantam. In eremis igitur propter inductam causam non erunt species plantarum, nisi quasi similis essentiae sint cum ipso loco.
Nec terra tantum est locus plantarum continui existens et compactarum a qua resolvi possit vapor continuus : sed etiam aqua stans quando est paludosa grossa ex multa terrestreitate admixta , sicut est aqua fovearum et fossatorum : hæc enim aqua quia grossa est, et interclusum habet
<--- Page Split --->
aerem calidum, et quia haec est immota stans, figitur in ea radius solis, et calidus aer ex ea exhalans, ad superficiem trahit subtile humidum putrescens : et ex illo formantur plantæ in superficie ipsius. Primo enim provenit ex humido in superficie aquæ quasi nubes quædam pinguis, et retinet illa aliquid aeris : et tunc humor paulatim putrescit per attrahentem calorem solis : et expressus a profundo aquæ et expulsus dilatatur in superficie, et formatur in plantam. Hæc autem planta ut frequentius duarum est figurarum : aliquando enim est sicut fila viridia extensa in aquæ superficie, vel sicut valde parvula folia, quasi figuram lentis habentia, quæ etiam a vulgo in aliquibus locis lentes paludum vocantur : et hæ plantæ radicem nullam habent a superficie ad fundum aquæ deductam : radices enim plantarum non fiunt nisi ex partibus terræ duris : et tales partes aqua non habet, sed potius disgregata nutriuntur, aut ex vapore qui ex calore solis educitur de ipsa aquæ grossitie et putrefactione. Evenit etiam et generatur hæc planta cum calore et putredine, quæ nascuntur in aquæ superficie : propter quod etiam folia expressa non habet, quia (sicut supra diximus) folia non fiunt in planta nisi sint in loco temperato. Locus autem talis longe est a temperamento : et ideo sicut animalia nata ex putrefactione, imperfecta sunt in figura et numero organorum animalium, ita etiam plantæ natæ ex putrefactione, imperfectæ sunt in numero et figura partium plantarum : nec partes habent compactas plantæ hujusmodi, eo quod nec partes aquæ sunt compactæ : et ideo nascitur hæc planta sine stipite et radice in similitudine foliorum parvorum : cum tamen in veritate folia non habeat. Plantæ autem compactas habentes partes, supra aliquam terram nascuntur, cujus fundus est compactarum partium solidarum.
Aliquoties autem invenitur quidem locus terreus, qui immixtus putredinibus lignorum vel stercorum vel urinarum
aut aliarum putredinum, et est ipse locus fumosus continens in se fumum putredinis et aerem soliditate sua, ita quod non paulatim exspirare possunt ex eo, et in loco illo quando multiplicatæ fuerint pluviae et venti, sol facit apparere putredinum illarum vapores, et exsiccat eas, et coagulat radices ejus : et tunc nascuntur inde fungi, et tuberes, et boleti, et similia. Et quædam talium nascuntur in locis vehementer calidis. Calor enim aquam in interioribus terræ existentem digerit, et sol tenet et complet : et tunc evaporat in plantam. Ad hunc enim modum in omnibus locis calidis completur plantarum efficientia.
E contrario autem modo et per accidens hoc idem faciunt loca frigida. Frigidus enim aer propter loci calorem qui a sole generatus est in profundo terræ congregatæ, humorem ibi præsentem inventum decoquit, et evaporare facit, qui vaporans et acutus scindit locum, et egreditur in plantam formatus. A locis autem dulcibus, ut supra determinavimus, sive sint aquosa, sive terrestria, ut frequenter non separatur aqua : eo quod calor loci continue ad ea de imo terræ trahit aquam. Cum autem aer intra viscera terræ inclusus fuerit, motus et concitatus a calore solis, aut ex multiplicatione caloris loci, tunc movebit humidum, et facit ipsum manare vaporabiliter, et aer intra aquam coagulatur, et incorporatur ex frigiditate exterioris aeris quem incipit attingere : et tunc egreditur planta. Et hoc modo etiam in locis aquosis aut stantibus, aut etiam valde tarde fluentibus nascitur nenufar, et aliae species herbarum quæ habent ramos, et nascuntur erectæ super ramos et radices, non expansæ super aquæ superficiem, eo quod radices earum sunt super solidam terram, quæ solidum præstat nutrimentum.
In locis etiam aquosis in quibus currit aqua calida thermarum, multoties plantæ nascuntur, quamvis sint ultra temperamentum calida adurentia. Fit autem hæc herbarum nativitas in ripis et talium
<--- Page Split --->
aquarum aut non longe a ripa, ad quae loca calor ebulliens non attingit. Causa autem pro certo est, quod caliditas aquae vapores in terra retentos habet, et e vicina terra trahit humorem frigidum sursum, qui cum attingit aerem, coagulatur immixto et incorporato sibi aliquo aere : et quia digeritur calore thermarum ad ipsum extenso, apparet ex eo planta, sed indiget tempore longo, quod sit inter calorem aquae bullientis effusa super locum, et herba nativitatem. Cujus signum est, quod si aqua bulliens super gramina effundatur, herba aduritur : et post longum tempus reviviscit melius convalescens. In illis autem locis sulphureis qua habent aquas thermarum, apparent herba quaedam, ut diximus : cum enim ventus flaverit super auripigmentum quod est in fundo terrae illius (ut alibi diximus) repercutitur ventus ad invicem terrae arctis visceribus, et ex tali collisione vehementis flatur concitatur aer et vapor loci, et calefit primo locus, et excitatur ignis postea, et ad fundum auripigmenti incensi descendit aliquid quod est quasi fex ejus : quod etiam cum alia putredine auripigmenti attrahitur calore loci ex igne calefacti : et tunc in loco alio circa non adurente formatur in plantam. Haec autem planta ut frequenter aut nulla, aut non multa habebit folia propter hoc quod a temperantia remota est.
CAPUT IV.
De proprietatibus plantarum ex natura locorum convenientium.
Comestibilitas autem plantarum, sive in substantia planta haec inveniatur proprietas, sive etiam in fructu, causatur profecto calore terminante et digerente humidum : et est quando nascitur in locis calidis lenibus, sive levem et suavem auram habentibus, et locum laevem non asperum : quia asper locus propter umbras et reflexiones diversas intemperatum facit locum, praecipue autem si talia loca sint alta, ad qua subtilis elevatur vapor, et sic convenienter se habens ad latitudinem qua est declinatione solis, sicut est in climate tertio aut quarto : aut etiam in primo propter causas quae in libro de Natura locorum sunt determinatae. In talibus enim locis humidum optime digeritur, et efficiuntur planta dulcium succorum, et magis appropinquantes ad cibum hominis.
Adhuc autem aliquando invenitur planta in temperantia et crasi sua prope cibum hominis in locis altis frigidis : eo quod talia loca attrahunt humorem, et interiori calore concluso per frigus circumstams cum calore solis extrinseco qui ad locum altum ex reverberatione multiplicatur, digeritur : et ideo multiplicantur in talibus locis planta diebus vernalibus, in quibus etiam est temperatus calor non
<--- Page Split --->
adurens, sed digerens humidum locorum illorum.
Amplius autem lutum nobile quod ingenuum et liberum est a grossa terrestreitate propter unctuositatem suam cito producit plantam unctuosam esibilem. Talis autem luti comprehensio praecipue est in aqua dulci, et unctuosus sapor est propinquus dulci : et ideo tales plantæ esibiles efficiuntur, hoc est, magis ad esum hominis accedentes. Indigent tamen fructus hujusmodi adhuc aliis caloribus complentibus humores eorum, eo quod compertum est homini nullum aut vix aliquem fructum esse salutarem, quando crudus et simplex comeditur. Nutrimentum autem quod fit ex fructibus, in corpore hominis frequenter putrescit, et si non in stomacho, tamen in venis.
Planta autem quæ super solidos nascitur lapides, propter carentiam humoris vix longo contingit et crescit tempore. Licet enim aer aliquis sit permixtus vapori humido inclusus in talibus locis, tamen quando nititur ascendere calore solis ad intus, non invenit viam. Sed obstante sibi loci soliditate propter fortitudinem lapidis revertitur ad interiora loci, et calefit ex motu ipso, et calefactus attrahit residuum humoris loci illius, et trahit eum sursum : et tunc exit vapor cum materia humoris, et resolvit aliquas minutas partes lapidis : et quia sæpe usus est conversione motus ad lapidem sursum, calefactus est et acutus. Et unit eum calor solis ut digeret melius et subtiliet et acuet humorem : et ideo scisso lapide fluit extra in plantæ speciem et figuram. Aliquando autem planta illa non multum crescit ascendendo, nisi fuerit prope terram, unde continuum possit trahere nutrimentum : aut fuerit propinqua humori alii, eo quod illud modicum quod fuit in lapide, principio exire non potuit, nisi fuerit valde acutum : et cum acuitur, totum virtute caloris simul exit : et tunc non remanet aliquid nutriens, et planta illa post modicum arescit. Planta enim remanens et crescens indiget terra
et aqua et aere : et planta hæc raro habet quæ in lapidis solidum est erumpens.
Est autem et alia plantæ consideratio ex loco plantæ proveniens : quoniam si fuerit in loco qui est prope solem, hoc est, ad directum solis respectum versus Orientem et Meridiem, citius nascitur et crescit : eo quod calor solis directius et diutius manens super eam, convenientius et fortius manet humidum ejus : et quando fuerit ad Aquilonem et Occidentem, ita quod sol cito declinat ab ea, tardabitur generatio ejus et incrementum diminuetur. Fit autem hoc dupliciter : naturaliter scilicet aut per accidens, quando locus aliquis ex montibus vel aliis causis proprietatem accipit Orientis vel Occidentis, sicut dictum est in libro de Natura locorum.
Similiter autem si in loco plantæ sit aqua frigida grossa in se concludens aerem sive vaporem aereum, quem sua frigiditate et spissitudine ascendere sive evaporare non permittit, ille non permittit plantas nutriri ad magnum nutrimentum. Eodem etiam modo impedit siccitas retenta in loco aliquo incrementum plantarum propter defectum humidi nutrientis : tunc enim calor naturalis diffunditur ad extrema loci, et agit in illa comburenno et construendo poros viarum, sicut obstruuntur in terrestri adusto : et tunc aqua nutriens etiamsi adesset, non haberet meatus per quos in plantæ nutrimentum evaporaret, et remanet planta destituta nutrimento : et ideo non crescit in magnam quantitatem. Omnis enim planta tota in omnibus partibus quatuor indiget præcipue sicut ani mal, seminali videlicet humido terminato in aliquo convenienti, et aqua sive humore temperato nutriente, et aere sibi consimili et proportionali. Cumque hæc quatuor perfecta et convenientia fuerint, optime nascetur planta et crescit. Si autem hæc aut aliquid horum discesserit ab ea, debilitatur generatio et incrementum plantæ proportionaliter discessioni illorum.
Amplius autem considerandum ex lo-
<--- Page Split --->
cis plantarum videtur, quoniam si planta aliqua est de speciebus aromaticis medinicalibus, melior est et pretiosior et aptior medicinae, si crescit in montibus altis : eo quod calore fortiori terminata est, et virtus ejus et aromaticitas ex illo calore effecta est fortior : fructus autem ejusdem est durior propter siccitatem ejus, et difficilis digestionis est propter duritiam, et non multum nutrit propter humidi defectum. Sed forte etiam plus de corpore resolvit propter caloris sui incensionem. Loca autem quae a solis respectu et via remota sunt, non possunt esse multarum plantarum aut animalium. Solis enim longitudo a loco illo sive distantia facit viam longiorem in locis illis, et diuturnitate suae morae comprehendit et alterat humorem illorum : locorum : sed complere non poterit propter obliquitatem respectus illius ad loca illa : et ideo etiamsi plantula aliqua ibi oriatur, illa tamen non habebit vires ut ex se producat folia et fructus. Et talia loca sunt quae sunt juxta polum, ut diximus in libro de Natura locorum.
Adhuc et planta etiam quae nascitur in locis quae in profundo sui aquosa sunt, praecipue in quibus est aqua grossa, non sunt apta incremento. Aqua enim illa quae est in loeo cum quieverit et resederit in profundo terrae, remanet in loco lutum operiens locum sicut fex : et vis nulla est in aere contento, ut possit subtiliares partes aquae, et vaporabiles efificere : et aer grossus talium locorum nihil spirans detinebitur in inferioribus illius loci : nullus enim ventus sive vapor spirabit de loco tali. Sed scinditur terra siccitate solis sequente magnis scissuris : et aer in loco compressus, detinebitur absque spiratione. Et ideo paucae aut nullae proveniunt planta. Exemplum autem hujus est in locis paludosis, quae praedicto modo sunt disposita. Si qua autem viscositas sive vaporositas spiraverit, proveniet planta horum stagnorum, sicut persicaria, aut urcus, aut aliquid hujus : et planta quae non multum differunt in
figura, sicut juncus et gladiolus : et hoc contingit propter aquae perseverantiam et grossitudinem, quae non multum est diversitatis figurae susceptiva, et propter uniformitatem caloris solis desuper venientis.
Loca autem uda, hoc est, quae non interiorem, sed exteriorem habent humiditatem paucam in superficie respersam, et sunt de substantia solida, non habent plantas bene proficientes: sed extenditur super eas quaedam plantalis natura sicut viriditas. Est enim locus parum rarus in profundo et multum solidus ; et cum calor solis cadens super loca illa, move rit vaporem qui est in parva raritate loci talis, locus ipse calefiet ex motu radiorum contingente ex lumine solis, et comprimitur calor in interioribus illius loci per soliditatem loci : et ideo propter nimis parvam loci raritatem evaporare non potest, et ita subtiliatur, quod non potest incorporari in plantaet nutrimentum : sed spiritualis existens evaporat, aut grossus manens retinetur ultra loci soliditatem : et ideo planta non habuit sibi conveniens nutrimentum unde cresceret: sed parvus humor qui exprimitur ex loco tali, univit eam parvo adjutorio : et ideo effusa est super locum talem, sicut parvus viridis propter humoris continuitalem : et haec planta propter paucitatem nutrimenti non habet folia. Cum autem nascitur, videtur propter aliquam convenientiam esse de genere planta, quam diximus superius effundi super aquam sine radice et soliis: sed haec minor est in quantitate quam illa, eo quod propinquior est naturae terrestri, cujus siccitas et frigiditas impediunt perfectum quantitatis ejus, nec ascendit in ramos, nec descendit in radices propter defectum nutrimenti supra inductum. Hujusmodi autem plantas saepe videmns nasci in costis lapideis, quando in superficie parum putrescunt lapides. Videntur etiam aliquando in rupibus ex quibus exsudat parvus humor montium.
Sæpe etiam videmus quod planta na-
<--- Page Split --->
scitur sine radice ex alia planta, et quae nascitur non est ejusdem figura et specii cum ea ex qua nascitur et movet super incrementum super plantam. Et hoc praecipue in plantis spinosis, eo quod illa acutum habent humorem in interioribus suorum corporum : et cum ille humor destituitur ab anima planta, ita quod non perfecte vegetatur et incorporatur planta, movetur calore solis, et evaporat in herbam vel in alterius figurae plantam : quod quidem maxime proprium est planta spinosa. Convenit etiam cum aliis, sicut est planta qua dicitur cuscuta et similes. Experimento autem videtur hoc in truncis spinarum et aliarum arborum infimis, in quibus talis capillaris viriditas apparet, et est mollis. Apparet
etiam in stipitibus arborum, et producitur etiam ex arboribus inveteratis.
Per eamdem causam superius in ramis planta qua in omni arbore est unius figurea qua infigitur planta, et habet folia spissa in hyeme retinentia vigorem, et sunt fere sicut folia oliva, nisi quod in colore declinant aliquantulum ad croceitatem citrinam, et fiunt in eis granula alba, et substantia eorum componitur ex malleolis, sicut vitis : et haec planta est rara substantia, et humor pellicula interioris qua est inter corticem et lignum, est viscosus valde : propter quod utuntur ipso aucupes ad viscum quo capiunt aves.
Hæc igitur dieta sunt de locis plantarum a nobis.
<--- Page Split --->