TRACTATUS I
DE VIRTUTIBUS ORIGINALIBUS IPSIUS.
CAPUT I.
Qualiter quatuor virtutes originales accipit a quatuor elementis ?
Plantarum vires naturales et quae virtutibus eisdem fiunt in ipsis, sicut est digestio et alteratio succorum eorumdem, tam in se quam in fructibus, in hoc quarto libro hujus scientiae dicere suscipimus, sequentes in hoc Aristotelem, cujus dicta in suo libro secundo Vegetabilium posita hic more nostro exponemus.
Dicamus igitur, quod planta quælibet in ipsa sui substantia tres vires sive vir-
tutes trium prætendit elementorum. Primam enim virtutem quam in ipsa sui materiali substantia habet, ex genere et materia terræ accipit. Secundam autem ex genere et materia aquæ : et tertiam ex genere et materia ignis. Genus enim hic vocamus subjectum primum, quod quidem est in compositione plantarum primum : et hoc est elementum veniens in ipsius plantæ materialem compositionem. Virtutem autem quam habet ex genere terræ, vocant fixationem. Fixio autem est fixio in esse materiali, et substantificatio ipsius : eo quod primum circa quod actus aliorum ponuntur elementorum, est terra quæ dominatur in omnium plantarum corporibus : et est quod primum subjicitur in eis, et circa quod alia ponunt effectus suos : et ideo planta figitur per illam virtutem materiae in esse primo, sicut et in quolibet generabili prima fixio sui in esse est per materiam ejus.
Secundam autem virtutem quam habet planta ex genere aquæ, vocant improprie
<--- Page Split --->
coagulationem : proprie autem vocatur conglutinatio sive continuatio. Terra enim pura plantarum non accipit figuram et esse, quia continuari non potest, sed sicca in se comminui bilis est : sed per aquam commixta ducitur in esse et figuram plantæ, sicut et omne aliud generatum corporis.
Tertiam autem virtutem habet ab igne quam vocant coadunationem : et hæc coagulatio magis proprie vocaretur : hæc enim est ex calore ignis, qui separando heterogenia et congregando homogenia, facit exsudare superfluum humidum, et residuum terminando digerit et adunat cum terreo : et tunc perficitur causa plantarum.
Videmus quoque plures de his virtutibus arte quae naturam imitatur, in fictilibus perficere. In fictilibus enim materialiter et virtualiter terra ad oculum esse videtur : lutum enim quod est terra, tenax est, et caementum praebens materiam fictilibus, ut ex virtute materiali quae invenitur in eis, fiat commixtum quo unitur ac efficitur lutum, sine qua commixtione etiam comminueretur, et in figuram ollæ vel amphoræ institui non posset. Tertium autem est ignis qui coquendo congrue, et permisce t digestum humidum cum partibus terrestribus luti, et facit exsudare superfluum, dum per ipsum completur generatio fictilis quod formatum est : et quia ignis agens in praesupposita duo elementa, facit hoc, apparet quod tota conjunctio siccæ substantiæ cum humida et partium materialium ad formam tam in arte quam in natura fit ab igne : eo quod ipse est effectivus omnium, et completivus generationis ipsorum. Hoc autem est ideo, quia raritas sive porositas inest fictilibus naturaliter. Non enim partes sicci reciperent in se partes humoris, nec retinerent eas in seipsis, nisi in raritate pororum, sicut ostendimus in Meteoris : et quando ignis usserit assando partes illas, finietur in eis materia superflui existentis in eis humoris : et tunc magis ac firmius cohæ-
rebunt sibi partes luti per humidum imbibitum siccis, quod præstat continuationem luto : et tunc loco humoris superflui mollificantis partes, proveniet siccitas debita et durities teste fictilis propter victoriam caloris facientis superfluum humidum, et propter digestionem ejusdem caloris terminantis incorporatum humidum, et adunantis cum partibus sicci.
Et hoc sicut in fictili diximus, proportionaliter fit in omni corpore animalis et plantæ et mineræ : quoniam licet quædam minerarum coagulentur frigido, tamen id quod digerit et adunat humidum cum terrestri sicco, non est nisi calidum, sicut in Mineralibus ostensum est. Digestio enim est ubi est humor sicut subjectum et calor sicut agens : et quando terminum proportionalem naturæ rei consequuntur, tunc facta est digestio : quoniam tunc completum est ad esse naturæ humidum, et calor retinetur in illo, sicut in subjecto sibi secundum naturam proportionali in omni corpore animalis et plantæ et mineralium. Sicut autem jam probavimus virtutes trium elementorum inesse per operationes quæ substantiam eorum consequuntur in planta, sic etiam probatur inesse aer per operationem aeris in ipsis. Non enim similiter se habet omnino in corporibus animalium et plantarum, sicut se habet in corporibus minerarum : quia partes plantarum et mineralium non sunt adeo compactæ et conservatæ, sicut sunt corpora minerarum : cujus indicium est, quod superfluitas ex sudore exsudat per poros occultos vel manifestos ex animalium et plantarum corporibus. Nihil autem omnino exsudat superfluitas ex corporibus minerarum, nec aliquid videtur effluere superfluitatis, sive sint lapides, sive metalla : eo quod partes minerarum nullam habent raritatem talem, per cujus spongiositatem aliquid possit fluere : propter quod nihil ex ipsis egreditur præter ipsa : quoniam liquefactis corporibus quarumdam minerarum, ipsæ totæ secundum suas fluunt substantias. Ab animali
<--- Page Split --->
autem et planta egrediuntur superfluitates, a planta quidem exsudantes per poros occultos, ab animali autem per poros et manifestos et per occultos : talis enim exitus superfluitatis non fit nisi per raritates pororum occultorum aut manifestorum : et ideo in quo non est hujusmodi raritas poralis, ab illo nihil egreditur omnino. Similiter autem et si destruatur consequens, sequetur quod a quocumque nihil omnino egreditur, quod in illo non est raritas hujusmodi pororum : in mineris autem nihil egredi videtur : non est ergo raritas in mineris, præcipue his quæ sunt de genere metallorum. Cum autem omnis raritas sit aereitas et plena aere, sicut alibi ostendimus, oportet aerem inesse omnibus corporibus porosis tam animalium quam plantarum.
Amplius autem solidum omnino est et compactum, quod augeri nullo modo potest : eo quod omne augens recipitur intra concavitatem ejus quod augetur, sicut in aliis nostris libris est ostensum : omne enim quod augeri potest, indiget loco poroso in quo dilatetur id quod ipsum auget, et crescit quod recipit illud : propter quod etiam lapides et sales et terra et hujusmodi corpora in quæ nihil intrat, unius modi sunt secundum quantitatem vel omnino augmentum recipientia : et ex hoc sequitur iterum raritatem inesse plantæ propter vacuitatem pororum, in quam recipitur augmentum augens.
Amplius autem plantæ licet non primo et principaliter insit motus, sed sit mobilis secundum locum, tamen secundo modo sive posterius inest ei motus qui motus est in attractione alimenti : quoniam, sicut probavimus in libris antehabitis, alimentum movetur ad partes ejus quod alitur, sicut locatum movetur ad locum : hæc autem attractio quantum ad locum ad quem attrahitur, nutrimentum est, sicut vis terræ quæ in concava sua aere plena attrahit humorem pluviæ : licet enim forma alimenti data ei per calorem digestivum elevet cibum ad membra, et
etiam vis membri trahat ad se alimentum, sicut locus trahit locatum : sic enim nutrimentum venit ad locum ejus quod nutritur receptum intra spongiositatem ipsius : et sic finitur digestio : et hæc omnia in ante habitis probata sunt. Oportet igitur in plantis quando nutriuntur, esse spongiositatem aerem, et sic virtus aeris est in planta.
Amplius autem frequenter herbæ quædam nutritæ in locis calidis et humidis temperatis, si sit humor dulcis, in una hora diei generantur et crescunt ad sensibilem quantitatem, licet non adeo velocem quantitatem in genere suo habeat animal : sed animal secundum hoc habet generationem velociorem, quo fuerit similius in corpore, sicut alibi probavimus : constat enim quod subtilis substantiæ existens et simile citius et velocius generatur quam spissum et solidum. In solido enim diverso in partibus, sicut est animal, non potest fieri generatio nisi terminata et digesta materia : materiæ autem digestio non fit nisi usu, hoc est, frequenti actione calidi super eam : et hoc modo hac de causa prolongantur imprægnationes et generationes animalium : sed materia plantæ vicina est valde plantæ, et non magna dissimilitudine distat in ea potentia ab actu : propter quod etiam cito terminatur ad actum, et velox ejus efficitur generatio. In omnibus autem animalibus et plantis id quod subtile est et raræ substantiæ, nascitur et augetur citius quam quod est spissum et durum et compactum : multis enim indiget viribus digestionum id quod est spissum, propter diversitatem partium et figuræ quæ complentur in ipso, sicut in ossibus et nervis, et aliis duris partibus ipsius, et propter elongationem partium ipsius per similitudinem ab invicem. Propter omnia autem hæc velox est generatio plantæ : propter subtilitatem enim partium et similitudinem ad invicem citius completum est. Nec hoc fieri posset, quod esset subtile in substantia, nisi per raritatem acream : quia lapides et mineræ quæ sunt
<--- Page Split --->
de terra et aqua, tarde valde generantur : in plantis igitur oportet esse raritatem aeream.
Amplius autem partes plantarum secundum plurimum sunt rare, et quod calor naturalis et solis humorem trahit ad extraneitates tam ab imo sursum quam ex profundo ad exteriora : et sic dispergitur materia humoris per omnes plantæ partes, et quod superfuerit de humore nutrimentali, emanat per sudorem : sicut guttae in balneo, in quo calor interiorem humorem movet in homine, et attrahit ad exteriora, et facit ipsum currere : et siquidem tantum in corpore diffunditur, pinguedinem facit corporum : quod autem superfluum fuerit quod elevatur ad extrema, convertitur in guttas sudoris, et emanat : et omnino eadem et simili materia in animali et planta superfluitates humoris ascendunt vaporabiliter ab inferioribus ad superiora, e conversi humores in aqueam et spissam substantiam, descendunt a superioribus ad inferiora in actionibus suis. Non autem ita in corporibus animalium et plantarum discurrerent et rarificarentur et ingrossarentur, nisi aereitas inesset eis : oportet igitur omnibus corporibus animalium et plantarum inesse raritatem aeream.
Plantae igitur quatuor virtutes habent a quatuor elementis, a terra quidem fixionem, ab aqua conglutinationem sive continuationem, ab igne vero coadunationem1 fixionis et continuationis, ab aere autem raritatem.
CAPUT II.
In hoc declaratur quod raritas in corporibus est aerea.
Quia vero posset aliquis dicere hanc raritatem non esse aeream, sed corpora terrea secundum naturam suam esse porosa rara, oportet nos probare, quoniam omnia corpora hujusmodi raritatem habentia, multam sunt habentia aereitatem.
Dicimus igitur, quod fluvii qui sub terra manantes generantur, a locis montuosis venientes, quorum materia est pluvia, aliquando multiplicantur sub terra, et cum constrictae fuerint aquae ipsorum interius, aliquando calore terrae fit ex eis vapor in visceribus terrae, et ille multiplicatur et revolvitur in seipsum propter compressionem quae fit a soliditate loci non permitente evaporare eumdem : et dum multiplicatur, violenter findit terram, et apparet in superficie : et tunc fiunt fontes et flumina quae prius erant cooperata : sic enim diximus de causa generationis fontium et fluviorum in Meteoris. Hac etiam de causa terraemotus saepe fiunt et ostendunt fontes et flumina, quae prius non apparuerunt, quando scilicet scinditur terra ex vapore in visceribus terrae multiplicato. Ex opposito sa-
<--- Page Split --->
pe inveninus fontes et flumina submergi sub terra per terramotum. Talis autem terramotus et tremor non contingit nisi in corporibus solidis et compactis, in quibus parum vel nihil est aeree raritatis. Plante autem non contingit talis motus vel tremor : eo quod aer est in raritate partium ejus, et vapor qui generatur in ventre plante, paulatim exspirat. Et hujus signum est, quod terramotus in locis quae usque in profundum sunt arenosa, non fit, eo quod per illa loca paulatim exspirat vapor, sicut de corporibus plantarum et animalium : fit autem terramotus in locis duris, quae sunt loca aquarum et montium, in quibus includitur et continetur multiplicatus vapor. In illis enim secundum unam similitudinem et secundum unam causam accidit terramotus : in loco enim aquoso accidit : quia aqua continuat superficies terræ, et facit cas solidas : et in locis montium lapidosis similiter contingit ex eadem causa : quia scilicet lapides sunt solidi et indivisibiles : natura autem calidi vaporis sub talibus locis multiplicati, est ascendere. Cum ergo convenerint simul multiplicatae partes ejus, tunc corroborabitur vis vaporis moventis, et incipit impellere et movere locum : et cum sciderit locum, tunc exibit vapor, et tunc residet locus. Quod si daretur quod rarus esset locus ille, exiret vapor paulatim per poros loci antequam impelleret et scinderet locum : sed quia fuit solidus continuus sine porositate, non potest ei accidere ut paulatim exeat vapor congregatus, quod ex partibus suis multiplicatis possit terram scindere : hoc autem fit quando terramotus est in corporibus solidis : et ideo in partibus plantarum et animalis numquam erit terræmotus, sed in omnibus aliis corporibus aliquid est simile terramotui. In fictilibus enim et vitro et mineris includitur aliquid de vapore, et illud confortatum frangit superficies eorum, quando solida sunt et compactæ : et simile hujus invenitur etiam in mineris aliquibus.
Ex omnibus autem dictis significatur,
quod corpora rara sunt aeris naturam et virtutem participantia, sicut corpora plantæ et animalium. Corpora autem solida compacta, aut non participant naturam aeris, aut parum participant ex ipsa.
Amplius autem omne corpus cujus est multa raritas in partibus, per naturam suam ascendit super aquam natando, sicut in Cælo et Mundo, ubi de gravi et levi sermo est habitus, determinatum est a nobis : et hujus causam ibi ostendimus, quia scilicet sublevat ipsum aer qui est in poris ipsis rarus. Multoties enim videmus projectum aurum in aquam vel aliud corpus ponderosum, et illud statim mersum descendit ad aquæ fundum qui est naturalis locus ipsius : et cum projicitur lignum rarae substantiæ, non mergitur, sed natat in superficie aquæ : neque est causa mersionis uniuscujusque rei, quia est terrestre solidum carens ponderositate : hoc enim non habet aerem se ad superficiem moventem : sed rarum omnino non mergitur. Considerandum quidem est in corporibus. Licet enim habeant aliquid raritatis aliquando, tamen non habent aerem in ea proportione quod movere possit terreum, quod est in ipsis ad superficiem aquæ : et tunc mergitur : hac enim de causa ebenus nigra et illi cognata submerguntur in aqua : et ideo in talibus non est aer tantus, quod ea ad superficiem aquæ levare possit : et ideo mergitur quod tale est, quia partes ejus ut multum solida sunt et compactæ et non porosa terrestreitatis : sed oleum omne et folia plantarum quamdiu viridia sunt, aquæ subnatant, nisi aqua intrans per longitudinem in folia omnino ex eis excludat aerem : tunc enim merguntur.
Horum autem omnium causam alibi jam ostendimus. Scimus enim quod in omnibus talibus est humor et calor qui dissolvit et aeremum facit humorem. Naturalis autem consuetudo aerei humoris est aquæ partibus cohærere propter symbolum quod habet cum aqua : et consuetudo caloris est, quod facit ascendere
<--- Page Split --->
suum subjectum ad aerem, hoc est, ad locum ubi tangit aer superficiem aqua : naturalis autem mos aqua est, quod omnia talia aeream habentia humiditatem, elevat ad suam superficiem : et naturalis usus aeris est, quod facit ascendere aerea ad superficiem aqua, quia omnes superficies aqua, unius naturae sunt : et ideo aer in oleo et foliis ascendit super aqua superficies, et natat undique super eas.
Amplius autem lapides illi quidam supernatant, sicut pumex, et similes, propter raritatem aere plenam quae est in eis major quam sit quantitas virtutis terrestrium partium eas deprimentium : et in talibus lapidibus idem erit omnino major locus aeris, hoc est, magis in se locans de aere quam sit in eo locus corporis terrae in partibus terrestribus ejus. In talibus enim spatia aeris majora sunt spatiis terrae. Natura enim aquae, sicut alibi probatum est, est ascendere super terram cum sit levis in terra : et ideo materia lapidis terrae, quae est in lapide, quantum est de se, descendit sub aqua, quia terra simpliciter est gravis : sed natura aeris in lapide vincens terrae spatia, facit ipsum ascendere super aquam : quodlibet enim elementorum simile suum in composito trahit suum simile in compositis ad locum unum, quando fuerit vincens in composito naturam alterius elementi quod sibi jungitur in eodem composito. Si ergo in composito fuerit multa et aequalis proportio aeris et terrae, quae a quibusdam muta siesya dicitur, mergetur medietas taliter proportionatorum lapidum sub aqua, et alia medietas natabit. Si autem in multo vincit aere proportionem terrae, videbitur totus lapis eminens et natans super aquam.
Si autem aliquis objiciens dicat in omnibus commixtis, et maxime lapidibus, et lignis, et herbis, majorem partem materiae esse terream, sicut probatum est in secundo de Generatione et Corrup-
tione, et ideo talia propter dominantem in eis terram aliter locari super terram et mergi sub aqua. Dicemus quidem, quod terra dominatur in materiae quantitate : tamen quia terrestre a mixto digestum et subtiliatum est, et tractum ad actum spiritualium elementorum, magis in ea sunt in actu quam corporalia grossa : et ideo sequitur actum et motum spiritualium, nisi nimis abundanter vincat terrestreitas in ipso. Et haec est causa, quod in raris magnam molem potest movere : eo quod est sicut formale in talibus corporibus commixtis.
Fuerunt autem quidam qui ad istam objectionem dixerunt, quod licet terra in talibus vincat mixtis quantitate molis, non tamen vincit, ut dicunt, quantitate virtutis : sed hoc nihil est omnino, quia motus sequitur quantitatem molis : et ideo dicit Aristoteles, quod in talibus corporibus major est locus sive spatium aeris quam spatium sive locus terrae. In quibus autem corporibus terrestre per calorem ad formalitatem digestivum non est, et aereitati conjunctum, merguntur, sicut metallica, et multa lapidum genera. Haec igitur est vera solutio inductae dubitationis.
Sed lapides alii qui fiunt ex collisione undarum commiscendo forte lutum viscosum, fortes et duri efficiuntur, et alii merguntur. Similiter autem sicut lapides rari et aerei ponderant, et habet pondus proportionatum ex terra et aere, sic etiam omnes arbores fere habent tale pondus rarum et aereum, et ideo natant super aquam : sed in hoc est dissimile, quod lapides rari qui fiunt ex spuma collisionis undarum, efficiuntur fortes et duriores quam ligna : spuma enim collisa coagulatur sicut lac viscosum porosum dum spumat : et quando spumosa unda illiditur, arenae adhaeret, et congregatur in eam arena retenta spumae viscositate : siccitas autem quae est ex salsedine maris, siccat eam, et continuo congregantur arenae, et per longitudinem temporis
<--- Page Split --->
in lapides eo modo quem scripsimus in scientia de Lapidibus 1.
Ex omnibus autem his est hoc accipere, quod raritas in corporibus aereae naturae est, et quod corpora raritatem habentia vim et virtutem et substantiam habent in seipsis aeris.
CAPUT III
In quo ex incidenti determinatur, quod aqua dulcis est principium aquarum, et quod aqua est super terram, ut sciatur quae sit virtus corporis mixtorum ex terra et aqua.
rum, sed in se habet subjectum primum saporis dulcis : sic enim insipidum in aqua vocatur dulce, quando dividitur aqua in dulcem aquam et amaram : et eodem modo dividitur terra in dulcem terram in qua est nutrimentum dulce, et in amaram quae sui salsugine nihil nutrit et generat. Sic enim loquendo terra simplex a calore adustionem non passa, dulcis vocatur. Quando autem super talem terram sub torrore solis diu steterit aqua, tunc adustione solis prohibetur a sua naturali alteratione : commiscens enim aliquod terrestre cum aqua torrore solis et adurens utrumque simul, inducit salsedinem : et tunc aqua stans super terram quae fuit dulcis, non alterat gustum ut dulcis, sed sicut salsa : et sic torror solis aquam comprehensam in loco illo, nisi sublimaverit eam in formam aeris, faciendo autem sic aquam illam et agendo in eam, obtinent per spatium temporis in aqua partes terreae combustae amare, quarum amaritudo in aqua generatur salsedo : et sic fiunt aquae salsae, et calefiunt paulatim : quia salsae aquae calidiores sunt quam dulces.
Expeditis autem his, oportet nos gratia hujus ex incidenti tangere, quod sicut aer facit ascendere corpora rara super aquam, ita et universaliter aquea corpora ascendunt super terram : et quaecumque merguntur in aqua, profecto non habent nisi virtutem unam quae est terræ grossæ et fæculentæ, sicut arena, licet fiat torrore solis, pro certo nihil tamen habet virtutis aeris vel aquæ. Significatio igitur qua scitur, quod mare secundum naturam suæ aquetiatis sit super arenas cooper tas in fundo ipsius, quæ non habent nisi virtutem terræ, est quod omnis terra simplex est in gustu dulcis, ita quod dulcis sapor generaliter accipiatur, prout dicitur dulce quod non est ama-
<--- Page Split --->
pat et involvit alteram et tenet eam, donec incipit durare et vincere siccitas terre secundum virtutem durationis illius qua figitur terræ virtus in excellentiam aquæ, et exsiccando eam incipit dividere lutum in parvas particulas valde, et convertere in lapides. Et hæc est causa, quod littora et campi propinqui juxta mare sunt arenosa loca. Hæc etiam causa, quod quidam campi super quos est parvus humor, et non habent quod cooperiat eos a torrore solis, eo quod sunt remoti ab aqua dulci prohiberte torrorem, sic siccantur in arenas. Extracto enim ex eis quod est de aqua dulci subtibili, remansit solum hoc quod est incrispatum in vi terræ salsæ : et hoc est de genere terræ : et quia sol continue torrens diu remansit in tali loco non cooperto a solis ardore, ideo in minimas partes luti separatæ sunt, et totus locus factus est arena. Signum autem, quod arena facta est ex tali luto, est quod cum cavatur profundum sub tali arena, invenitur lutum unctuosum, quod præ omnibus lutis habilis est materia ad coquendos lateres. Lutum autem talibus locis ingenitum, est pro certo materia arenæ : nec fiet umquam arena, nisi contingat tali loco prædictum accidens quod est mora motus solis, et elongatio ab aquis dulcibus prohibentibus luti divisionem. Si autem invenitur arena sub aliquanto spatio terræ, ita quod superior pars est terra, et postea arena, hoc non est contra prædicta : hoc enim plerumque fit juxta aquas aliquas ad aliquod spatium. Tunc enim vis torroris inclusa sub terra sic exsiccavit et separavit lutum : in superficie autem exspiravit paulatim : et ideo vis ejus in superficie nequaquam tanta fuit, ut torrere simul et dividere posset lutum in arenulas.
Omnia autem hæc dicta sunt, ut sciamus principium generationis arenarum esse idem quod et salsedinis principium : propter quod etiam fundus arenarum salsum habens humorem, parum generat
plantas, aut nutrit eas, nisi habeat immixtam terram dulcem.
Eodem autem modo sciendum ex his quæ alibi probata sunt de salsedine aquæ maris, quod sicut terræ arenosæ principium est terra dulcis, ita salsæ aquæ principium et radix est aqua dulcis : nec accidit aquis salsedo, nisi per causam quam diximus. Hujus autem signum ad sensum acceptum est, quod terra sicut simpliciter gravis est sub aqua naturaliter, et aqua quæ naturaliter aqua est, et in natura elementi, est super terram necessario. Cum ergo probaverimus quod aqua dulcis est super amaram, constabit quod amara sive salsa aliquid terræ habet ipsam deprimentis : et ideo non est principium, sed principiatum ab aqua dulci.
Sed antequam hujus inducamus probationem, oportet nos destruere errorem quorumdam qui aliter censent, dicentes quod commune principium omnium aquarum est id quod est plurimum aquæ habens est aqua maris, et per hanc rationem dicunt aquam maris esse elementum et principium omnium aquarum.
Ad solutionem autem inductæ dubitationis dicimus, quod aqua naturaliter est eminens secundum locum super terram, et est subtilior, et per consequens levior quam terra, sicut alibi in ante habitis libris probatum est. Ibi enim ostendimus, quod aqua elevatior est secundum locum quam sit altitudo terræ tanto quanto quantum est aqua alta, eo quod interior superior superficies aquæ includit exteriorem superficiem terræ. Quod autem salsa aqua sit grossior et terrestrior quam aqua dulcis, probatur experimento tali. Accipiamus enim duo vasa æqualia, quorum unum sit plenum aqua salsa, et alterum aqua dulci : et accipiatur ovum recens plenum bene, ex quo nihil vaporavit de humido ejus, et ponatur in aqua salsa, natabit ovum : et si ponatur in aqua dulci, mergetur. Est igitur grossior et spissior et terrestrior aqua salsa quam aqua dulcis : aqua igitur dulcis ascendit
<--- Page Split --->
super aquam salsam secundum naturam, quia partes aquæ salsæ sub ovo non merguntur et deprimuntur, sicut partes aquæ dulcis : partes enim aquæ salsæ poterunt sustinere pondus ovi quod non est mersum, quod non poterunt sustinere partes aquæ dulcis. Similiter autem est videre in mari Mortuo : in illo enim per grossitiem salsedinis neque mergitur, neque vivit aliquod animal. Vincit enim siccitas salsuginis, et ideo est propinquioris loco figura terrae quam aliæ aquæ. Clarum autem est et patens, quod aqua spissa secundum naturam est inferior in loco quam non spissa : spissa enim est aliquid habens de genere terra, et non spissa est aliquid habens de natura et genere aeris : propter quod aqua dulcis supereminet omnibus aquis. Igitur relinquitur quod illa est remotior a natura terra. Ex omnibus autem quæ alibi diximus, ubi ostendimus aquam esse super terram, scimus quod illa aqua est naturalis, et elementum aquarum quæ segregatissima est a natura et permixtione terra. Ostendimus autem dulcem supervenire salsæ aquæ. Hoc igitur signum quod infallilibile est et convertitur cum causa, certissimum est aquam dulcem esse elementum et principium aquarum.
Amplius autem nos videmus, quod in lacunis stantibus sub torrore solis gene-
ratur sal : ideo quia dulcis aqua fit salsa, eo quod salsedo quæ est ex terrae combustione, superat et est amarior quam salsedo aquæ, et aliquid aeris remanet interclusum quod non potest dulcorare eam : et ideo non propter hoc tota aqua erit corpus dulce. Constat igitur quod esse aquæ salsæ est ex aquis dulcibus sicut elementarum ex elemento, sicut sudor salsus qui fluit a corporibus terrestribus adustis, est salsus et commixtus ex una aqua dulci et corpore terreo combusto. Ex omnibus igitur inductis constat aquam dulcem esse principium aquarum, et fallax esse signum quod dicunt hi, scilicet quod est plurimum fit principium paucioris : quia non est principium quod non est simplex. Simile autem quod in ante habitis libris diximus, quod ad mare ex mari fluunt aquæ sicut ad principium ex principio, non est dictum nisi quod fluunt ad ipsum secundum quod est simplex, et non secundum quod est compositum et salsum.
Redeamus igitur ad propositum, dicentes quod aqua est super terram, et aer super aquam, et corpus natans super aquam sicut planta eacunt, secundum plurimum, habet in se aerem et virtutem ipsius. Planta igitur quatuor virtutes habent ab essentiiis quatuor elementorum qua sunt in ipsis.
<--- Page Split --->