TRACTATUS II
DE SAPORIBUS SUCCORUM ET FRUCTUUM ET SEMINUM PLANTARUM.
CAPUT I.
De eo quod sapor cæteris sensibilibus magis naturam vegetabilium certificat.
Nos quidem jam in libro de Sensu et Sensato et in secundo de Anima de saporibus in universali fecimus tractatum : hic autem oportet dicere de saporibus succorum et fructuum plantarum : eo quod diversitas saporum in nulla re ita manifestatur, sicut in fructibus et succis plantarum. Maximum enim indicium virtutis plantarum consistit in colore et figura. Color
enim in corpore quod contrariis commixtum est, aliquando causatur ex calido, aliquando ex frigido : calidum enim albificat corpora terrae subtilia et defaceata, sicut apparet in albedine calcis et cineris, et idem denigrat aut offuscat corpora perspicua et aquea : frigus autem in pluribus facit e converso : et ideo cum miscentur in complexionem unam substantia calida et frigida, sicut in omnibus vegetabilibus, forte secundum quantitatem vincit in commixtione illa aliquod simplicium album, et colorat totum compositum : cum tamen aliud componentium idem compositum vincat secundum virtutem calidi, et efficiatur totum calidum : et tunc albedo quae proprie indicat frigus in compositis, erit nuntius fallax. Exemplum autem hujus in artificialibus est, quod si accipiatur lac in bona quantitate, et permisceatur illi forti mixtioni, ita quod totum transeat in unum actum mixti in euforbii parva quantitate, erit quidem totum mixtum album, et non tantum frigidum, sed frigidissimum propter virtutem euforbii, quae vincit frigiditatem lactis. In naturalibus autem est
<--- Page Split --->
exemplum hujus in pipere albo, quod licet ex aliquo componentium sit album, et albedo sua dicat ipsum frigidum, cum caliditas vincat in eo propter componentia calida, quamvis non vincentia calorem frigidorum, vincentia tamen secundum caliditatis virtutem. Et hujus simile invenitur in multis.
In saporibus autem certum habetur judicium naturalium qualitatum plantarum : eo quod saporosum per suam ipsius substantiam tangit gustum, et sapor accidit ei in quantum complexionatum, cum sit proxima sequela complexionis, sicut in ante habitis libris dictum est. Odor autem est quidam saporem consequens, et sapor humidi et fortis et sicci, praeter hoc solum quod odor est sicci, et sapor humidi, et fortis est sicci vaporantis et fumantis : propter quod non frigida fortis non indicat odor.
Amplius autem cum fortis odor sit cum aliqua fumali evaporatione, quamvis non sit fumalis odor evaporatio, potest contingere quod in commixto in cujus mixturam multa conveniunt contraria, unum vaporet, et alterum non, aut unum magis vaporet quam alterum, eo quod virtus ejus est magis resolubilis quam alterius : et tunc odor non nisi fallaciter indicabit complexionem ejus quod commixtum est : quia non indicat nisi ejus miscibilis naturam, quod subtilioris erat substantiae, et facilius resolubile : et hoc non est natura et complexio composita, cum ipsum proportionaliter constituatur ex omni suorum componentium substantia et virtute.
Sed nihil horum in gustu fallere potest : eo quod gustabile per sui substantiam venit ad gustum, et cum plurimum uniuscujusque componentium sit cum plurimo cujuslibet componentium aliorum, impossibile est quin virtus unius sive alterius cum gustu per saporem manifestetur : et ideo sapor est qui certissimum dat experimentum virtutis plantarum.
substantiam rei certificat, tamen non manifestat nisi exteriora rei in corporibus tactis, qualitates enim primorum componentium, similiter autem et qualitates secundae quae sunt ipsius compositi, potentia sunt in ipso tactu et non actu : et ideo non percipiuntur per tactum qui non percipit nisi qualitates quae sunt in actu. In gustu autem propter contritionem et humidum salivale quod est medium, in actu efficiuntur qualitates quae fuerunt in potentia, et certificantur per gustum intime et prime et consequentes complexionatorum qualitates. Odores autem post sapores sic certius certificant, sed non sicut sapores, sicut ante jam ostendimus. Qualitates autem secundae causatae a primis per ipsum certificantur gustum in quantum est discretus a tactu : primae enim qualitates aut per operationes saporum sciuntur, de quibus inferius faciemus mentionem, aut per ipsum gustum in quantum est quidam tactus, aut utroque modo certificantur. Et ideo scire volens vegetabilia, intentissime debet attendere sapores eorum : quoniam per sapores magis quam per anatomiam vel aliquod aliud indicium conjiciuntur nature eorum. Licet enim aliquando res integra forte non suum manifestet saporem, sed forte videatur insipida, tamen quando conteritur et pulverizatur, fortissimum tunc indicat saporem.
Et exemplum hujus est in ferro et ære, quæ aut insipida sunt, aut debilem habentia saporem in lingua : et cum per artificium redigantur in pulverem, fortissimos habere sapores cognoscuntur. Et ita est de lignis multis : et dum sapores fortes inveniuntur in contritis et pulverizatis, certissime convincitur quod rer integra eosdem sapores habuit multo majores antequam contereretur : quoniam omnis rei vincte æ et integre major est virtus complexionalis quam divisæ et contritæ, licet forte minus manifestetur, eo quod integra in linguis animalium penetrare non potest.
Quamvis enim tactus etiam per tactum
<--- Page Split --->
simpliciter videlicet insipidum, et insipidum quoad nos. Simpliciter autem insipidum non videtur esse aliquod complementum, sed quoad nos id dicitur insipidum, cujus sapor non manifestatur, sicut albumen ovi insipidum aliquando vocatur propter superfluitatem suae aquositatis. Hoc autem quod dicunt insipidum esse saporem, cujus proprium subjectum est superfluam aquositatem habens indigestam, non est dictum nisi quoad hoc quod saporem vocant omne quod renuntiat gustus : sic enim privatio saporum est sapor, et illud vocatur insipidum, quod nullum habet saporem : cum tamen probatum sit quod hoc non sit sapor, sed omnis saporis susceptibile. Hæc autem omnia probata sunt in scientia de sensibilibus, tam in libro de Anima, quam in libro de Sensu et sensato.
Salsum autem reduxerunt ad subjectum calidum terreum, cujus amaritudo vincitur et frangitur aequitate : et ideo proprium ejus subjectum est combustum, cujus combustio præventa est influxu humiditatis aqueæ, antequam totum in amaritudinem converteretur : propter quod etiam salsus sapor juxta amarum esse dicitur, sicut subjectum salsi est juxta subjectum amari. Hujus autem signum est, quoniam si salsum soli vel igni exponatur diu, transit in amarum, sicut est videre in sale fortiter combusto quod efficitur amarum : et idem in eo facit sal si diu soli exponatur. Hic autem sapor in vegetabilibus rarissime invenitur, nisi hoc sit verum quod juxta mare Mortuum quidam fructus inveniuntur multum salsi, et alii multum amari et cinerei : hoc enim quidam Philosophi tradiderunt. Sed apud nos tales fructus nulli sunt omnino.
Acetosus autem sapor a Philosophis reducitur ad subjectum subtilis substantiae frigidum : et ideo posuerunt acetosum esse in actione quidem acutum propter sua substantiae subtilitatem, quamvis sit frigidum et constrictivum. Tale
CAPUT II.
De propriis subjectis saporum secundum antiquos Philosophos.
Quid autem sit sapor et quæ sit compositio saporum mediorum per extremos, quamvis jam in scientia de sensibus expeditum est a nobis, hic tamen de saporibus in vegetabilibus satis intendimus.
Est autem sententia Galeni et fere omnium Peripateticorum de saporibus loquentium, quod dulcis et amarus et acutus sunt in substantia calida, stipticus et acetosus et ponticus sunt in substantia frigida. Tamen in isto dicto Antiquorum est probabilitas, et non necessitas. Invenitur enim instantia : quoniam opium est amarum valde, et habet superfluam frigiditatem : error autem iste frequentius fit ex parte frigoris quam ex parte caloris. Dico autem ex parte frigoris, ut videlicet res aliqua componitur ex frigidis et calidis, sed in ipsa vincit frigidarum proportio calidarum proportionem. Cum ejus calidum sit vehementioris actionis et motus quam sit frigidum, contingit quod pauca talia quæ sunt in re illa, sapore et odore vincunt multa frigida quæ sunt in ea : et ideo aliquando judicatur res calida quæ in pluribus componentibus suis est frigida. Sapor autem quem vocant Antiqui insipidum, in substantia aquea invenitur superfluæ aqueitatis : licet insipidum dicatur dupliciter,
<--- Page Split --->
autem subjectum praecipue est illud quod subtiliavit calor, a quo postea partes calidae evaporantes, frigidis solis relictis, frigidum effectum est, sicut ipsum acetum in quo iste sapor melius et verius dignoscitur. Haec igitur subjecta saporum ab Antiquis posita, propria sunt saporum subjecta, quae non tam proprium suscipiens dicunt, quam etiam causam propriam horum in subjectis.
Pinguem autem saporem qui et umctusus a quibusdam vocatur, posuerunt juxta dulcem, dicentes suum proprium subjectum esse calidum humidum bene digestum habens humiditatem, cujus caliditas fracta est humiditate aerea : propter quod etiam supernatans in lingua et repletionem et satietatem provocans, qui sapor frequens in fructibus invenitur, licet adeo non sit manifestus sicut in pinguedine animalium.
nem absque acetositate, praecipue si sint pinguia, sicut oliva, et ficus.
CAPUT III.
De speciebus saporum, et multiplicatione eorum penes subjectum et causam, et differentia eorum ad invicem.
Omnium autem fructuum fere saporum primus est ponticus vehementis frigiditatis, sed paulatim inducta in eis humiditate aquea et aerea temperante eam, calefactio solis digerit humidum : et tunc declinant ad acetositatem et acquirunt saporem acetosum, qui est sapor sicut sapor agrestae, qui fit ad condimentum ciborum, qui trahit parum ad stipticitatem amissa ponticitate prima quam habuit omnino crudus humor, et tandem permutantur cum agit calor digestivus usque ad perfectam digestionem humoris naturalis : et talis permutatio saporum fit in uvis, et fere omnibus fructibus dulcibus malorum et pyrorum. Aliquando autem maturitas terminatur ad acetositatem propter multum humidum quod a calido omnino vinci non potest, sicut in malis acetosis et cerasis, quae vocantur amarena : quod enim illa non dulcescunt, nulla causa est, nisi quia calor digestivus in eis vincere humidum naturale non potest : et cum assantur in igne, aut elixantur, optesis vel opsesis digestione convertuntur in dulcedinem, venientia ex ponticitate in stipticitatem parvam, et ex illa in dulcedi-
Novem autem species vel genera saporum fere omnes Antiqui tradiderunt, ponentes primo insipidum, sive simpliciter, sive quoad nos insipidus dicatur : deinde duos extremos qui sunt dulcis in parte una, et amarus in parte contraria. Inter hos autem posuerunt acutum et salsum et acetosum et ponticum et stipticum et pingue sive unctuosum. Posteris tamen qui subtilius naturas rerum rimati sunt, non videbatur insipidum ponere in numero saporum, propter rationem superius inductam, et illi non nisi octo saporum genera esse tradiderunt : et licet nos jam harum specierum multiplicationem et generationem formalem ostendimus in scientia de sensibus, tamen et hic inducemus horum saporum generationem et multiplicationem ex materia et subjectis eorum secundum quod nos accepimus eam a peritioribus Antiquis.
Dixerunt enim, quod subjectum ferens saporem, aut est substantia grossa terrea, grossae videlicet et spissae terreitatis, aut est subtilis, aut media inter grossitiem et subtilitatem.
<--- Page Split --->
Adhuc autem aut est calidum aut frigidum, sive sit grossum in substantia, sive subtile, sive medium : aut etiam est aequale sive medium inter frigidum et calidum. Substantia igitur grossa sive spissa terrae calida, est amara : substantia autem grossa terrae frigida, est pontica : et ideo amarum et ponticum contrariantur per qualitates activas primas, et non per substantias eorum. Substantia autem grossa terrae aequalis sive media inter calidum et frigidum, est dulcis. Ex quo patet dulce et amarum contrariari per formas saporum, et non per subjectum aut quantitates primas subjecti. Sic igitur in substantia spissa terrae per differentiam qualitatum primarum activarum tres efficiuntur sapore. Substantia autem subtilis per differentias earumdem tres suscipit sapore : quoniam si substantia subtilis est calida, habet saporem acutum, sicut sinapis : et si est frigida, habet saporem acetosum, sicut acutum, vel agrestas : et si est aequaliter inter calidum et frigidum, tunc habet saporem pinguem, sive unctuosum. Substantia autem media inter grossitiem et subtilitatem, si est calida, est salsa, et frigida est stiptica : si autem est aequaliter media inter calidum et frigidum, tunc dicunt quod est insipidum. Sic igitur novem sunt differentiae saporum secundum Antiquos.
Trium autem saporum qui causantur ex diversis substantiis ex calido, acutus est calidioris substantiae, et sub illo est amarus : infimum autem gradum caliditatis habet salsus. Acutus enim sapor inter hos fortioris est virtutis ad resolvendum et ad incidendum et ad astringendum, quae omnia conveniunt ignis calori aut siccitati. Diximus autem superius quod salsum fit amarum confractum cum humiditate frigida, propter quod minoris caloris convenit ipsum esse quam amarum. Inter eos autem qui vocantur a frigido, ponticus sapor est in supremo gradu frigiditatis, et sub illo stipticus, et in infimo est acetosus. Cujus probatio acci-
pitur in exemplo superius inducto de fructibus, qui cum omnino frigidam et nihil passam a calido digerente habent humiditatem, pontici sunt, et cum pati coeperit humiditas, efficiuntur stiptici. Cum autem dissolvi et subtiliari ccepit humidum, incipiunt esse acidi. Licet autem acetosum corpus minus sit frigidum quam stipticum, tamen cum adhibetur ad aliud corpus per esum, acetosum invenitur frequentius magis infrigidans quam stipticum, quod propter suam contingit subtilitatem per quam acutum efficitur in actione et penetrat, et interius ubique infrigidat : stipticum autem exterius infrigidat earum : ponticum autem et stipticum sunt in sapore valde propinquo. Sed in hoc est differentia, quod licet utrumque contrahat et exasperet linguam, tamen stipticum non contrahit nisi id quod de lingua est manifestum, anterius videlicet linguae, et superiorem pellem ipsius, in qua dispersus est nervus gustativus. Ponticum autem est fortioris contractionis et exasperationis : contrahit enim et manifestum et occultum usque in guttur et in profundum linguae : et ideo dixit Galenus, quod si ponticum calefiat leviter, dulcescet, sicut superius ostendimus in fructuum maturatione : sed tamen licet dulcescat, secundum se durum manet : et si ducatur in ipsum humiditas grossa non bene digesta, fit stipticum : si autem inducatur in ipsum aerea subtilis, efficitur acetosum : si autem calefiat et humectetur, et humiditate aquae digesta, efficitur dulce.
Acutum autem et amarum conveniunt in hoc quod sunt linguam radentia : sed amarum non radit nisi exterius linguae quod tangit, acutum vero penetrat et radit in profundum. Causa autem hujus est, quoniam acutum est subtilis substantiae et penetrantis, amarum autem grossae et gravis substantiae et siccae : et ideo pure amarum non putrescit, sed conservat a putrefactione, ut succus amarus vel myrrhae vel aloes. Dico autem quod non putrescit in se putrefactione ex quo gene-
<--- Page Split --->
ratur animal aliquid, sicut generatur ex aliis rebus putridis : neque nutrit pure amarum. Dicit Galenus quod amarum nutrit, sed parum, non per naturam amari, sed per naturam alicujus sibi mixti : et quia siccum est amarum, abradit cum aliqua exasperatione : et quia grossæ est substantiæ non penetrantis, dicit Galenus quod non subito nocet, sicut acutum vel salsum. Id autem quod efficit caliditatem acuti fortiorem et notiorem quam sit caliditas amari, est penetratio quæ est ex subtilitate ipsius : propter ipsam enim vehementer resolvit et incidit, in tantum ut corrodat et putrefaciat et interficiat aliquando.
Dulce autem et pingue sive unctuosum conveniunt in hoc quod ambo dilatant linguam, et leniunt quod frigus læsit et congelavit : liquefaciunt autem absque linguæ resolutione et corruptione, et ideo ambo linguæ removent asperitatem. Sed differunt in hoc, quod dulce facit cum calefactione manifesta : et ideo dictum est ab Antiquis, quod dulce plus digerit quam pingue, et est plus delectabile : et causa ejus quod plus delectat, est, quia taliter abstergit grossitudinem linguæ, quod aptat eam ad gustandum, et lenit grossitudinem substantiæ suæ, et facit eam fluere humore suo aqueo, et removet impedimentum congelationis linguæ absque passura ipsius et absque incisione et solutione continuitatis, et absque obviatione laboriosa vel dolorosa, et non habet calefactionem nocivam, sed delectabilem, sicut perfusio aquæ temperatæ delectabilis est corpori super quod funditur : ut enim optime inquit Galenus, omne quod est secundum dispositionem naturalem, sanum et suave est apud omnes : sanat enim et destruit accidentia dolorosa impedientia laboriosa : et hoc est quod vocatur dulce, aut simpliciter, aut ei cui ipsum est naturale, et quod appetitur secundum naturam. Quod autem dicitur, quod non nutrit nisi dulce, non arbitror esse verum, quamvis verum existimem quod est nutrimentum sine
aliqua dulcedine. Ostendimus enim in antehabitis de nutrimento, quod aliae sunt conditiones plurimae nutrimenti, quae non sunt conditiones dulcis in quantum dulce est : et ideo licet nutriat, non tamen nutrit in quantum est dulce, si quis subtiliter inspiciat, nisi dicatur dulce huic a quo attrahitur et appetitur. Sed de hoc disputare alterius est negotii : hic enim non nisi differentias et convenientias saporum investigamus. Spissitudo autem substantiae sive grossities quae convenit tam dulci quam pingui, proportionatur utrique per operationem caliditatis proportionalis utrique : proportionantur autem utrique dulci, cum a principio sua substantia aliquo modo subtiliari incipit per calidum. Tunc enim spissitudo substantiae proportionatur ei cum aqueitate et pauca aereitate delectabili, et permisctur ei aereitas plurima, quae vehementer intrat ipsam aqueitatem, propter quam etiam maxime supernatat, et repletionem et saturitatem et fastidium inducit.
Acutum autem et acetosum mordicant linguam, sed acutum facit hoc vehementer et cum calefactione, acetosum autem mediocriter et absque calefactione. Salsum sane provenit ex resolutione amari in insipido aquoso, et cum congelatur postea per calidum siccum, fit salsum : sicut aqua cineris quæ oboritur ex terra salsa in locis maritimis, cum aqua commiscetur huic cineri, et postea coquitur, et fit sal. Acetosum autem provenit ex permutatione dulcedinis, quam facit nimia digestio caliditatis, sicut acetum fit ex vino dulci : aliquando fit ex permutatione ponticitatis aut stipticitatis quando vicerit super ipsam caliditas et humiditas, sicut fit in fructibus acetosis. Substantia autem dulcis ad humiditatem pertinet, substantia autem autem amari et pontici ad siccitatem.
Iste igitur sunt saporum species, et convenientiae et differentiae specierum.
<--- Page Split --->
Dulcis autem saporis proprietates cognosci possunt ex his quae superius dicta sunt.
Sunt autem saporesisisimplicesinvegetabilibusproprie , eoquodprimacomplexioresultansexcommixtioneelementorumperficitvegetabile : saporestsequelacomplexionishujus . Inanimaliumenimcorporibusmajorestrecessusaqualitatibuselementalibus , e t m a - joraccessusadcorporiscoclestisharmo - n i a m : etideominusresultantinanima - liumcorporibussequeleprimarumqua - litatum : etideominusmanifestanturineissaporesincorporibuseorum . N a - turaautemvegetabiliumnonsolumcog - noscitur . exsaporibus , sedetiamexoperationibussaporosorum : eoquodnullaestdictarumoperationum , quinfacilesiteamreducereadaliquemeffe - ctumprimarumqualitatum .
CAPUT V.
De permutatione et confusione saporum.
Galenus autem vult, quod quandoque duo sapores associantur in re una : et hoc contingere dicit propter diversitatem compositionis ejus, sicut amaritudo et stipticitas conveniunt in lino, et talis abominationem movet vehementer : sicut etiam in aquis lacuum quibus infigitur diu radius solis, congregantur duo sapores, acutus videlicet et salsus, qui magis est abominabilis quam prædictus sapor : sic etiam duo sapores in melle ag-
<--- Page Split --->
gregantur, dulcis videlicet et acutus, præcipue si mel antiquum sit aut sit coctum. Sicut inveniuntur tres sapores in melangena, amarus, acutus, et stipticus : et sicut sunt duo sapores in herba quæ vocatur endivia, amarus, et insipidus. Quandoque autem uterque coadjuvant ad effectum eumdem, sicut in aceto, in quo acutum et mordicans quorum utrumque provenit ex vini sapore et natura, coadjuvant se ad ampliorem infrigidationem : quoniam utrumque istorum aperit transitum, et adjuvat ad penetrandum : et licet acutum et mordicans aliquando calefaciant, tamen non proveniunt in aceto ad tantam virtutem calefactionis quæ impedit infrigidationem.
libus. Horum enim omnium causa est aut mixtio substantiarum diversos sapores habentium, quæ est causa congregationis duorum saporum in re una, aut resolutio unius eorum, ita quod appareat dominium alterius, quæ est causa putrefactionis saporum ex duobus saporibus : aut etiam adunatio major et debilitas unius substantiæ ne dominetur super alteram : quæ aut dominabitur, quæ est causa transitus unius saporis in duos permixtos : et sic in similibus facile est advertere causas permixtionis saporum. Natura enim melius permiscere novit quam ars : et ideo melius in naturalibus quam in artificialibus perinscentur sapores.
Aliquando effectus unius impedit effectum alterius : sicut acetositas et ponticitas, qui sunt ambo sapores in agresta inventi : ponticitas tamen ejus prohibet acetositatem ipsius ab infrigidatione forti.
Similiter autem contingit aliquando, quod essentia saporosi juvat effectum saporis, et aliquando est contraria et impediens. Juvat quidem sicut subtilitas essentiae acetoso saporin aceto associata, facit profundari infrigidationem aceti. Contraria autem est et impediens, quando grossities et spissitudo essentiae acetoso saporiconjungitur, sicut in lacte acetoso : tunc enim propter hoc quod grossum non penetrat, non ita profundatur infrigidatio acetosi.
Accidit autem aliquando ut sapore s aliquarum rerum non puri, purificentur ex tempore : sicut accidit in humor agrestæ. Cum enim diu sterit, multum residet e pontico ipsius in fundo, et tunc acetositas ipsius magis purificatur quam fuit in principio quando ponticum cum ipso permixtum fuit.
Aliquando vero prolongatio temporis facit e contrario purum saporem permisceri cum alio, et efficitur non purus, sicut accidit in melle : temporis enim prolongatio facit ipsum amarum et acutum : et sic est facile experiri in multis simi-
<--- Page Split --->
quæ etiam aromatica dicuntur, calida sunt, exceptis istis dumtaxat, quæ roralem habent odorem admixtum, qui est odor aliquid roris habens, et his quæ in olfaciendo sedant anhelitum sive spiritum, sicut camphora et nenufar. Corpora enim istorum amborum non removentur ab odore secundum plurimum, eo quod aliquid substantiæ vaporantis cum odore venit ad cerebrum et infrigidat ipsum. In quibuscumque autem odoribus sentitur acetositas aut palustris odor qui est sicut catecum et scirpi, aut etiam odor roralis, sunt secundum plurimum frigidi : et his associandi sunt de quibus diximus qui sedant anhelitum, etiamsi sint aromatici, sicut camphoræ odor. Odor enim floris qui vocatur nenufar, in palustribus crescit : et ideo quid de palustri habet odore.
De odoribus plantarum, et qualiter ex odoribus complexio et natura plantarum indicatur.
Odores etiam præcipue inveniuntur in vegetabilibus. Aliqua enim secundum totam substantiam suam sunt aromatica, sicut balsamus : alia autem in toto fœtida sunt, sicut cocula fœtida : quædam autem habent corpora olentia, sicut aloe : sed fere omnium flores et fructus redolentes sunt valde, et plus quam semina eorum : quoniam semina aut nihil redolent, aut parum : sed flos et fructus multum. In quibus autem multum redolet flos, quasi nihil redolet fructus, sicut est in rosa, et in vite. Odores autem non ita certificant naturam compositionis eorum et complexionis, sicut faciunt sapores, propter rationes superius inductas.
Est autem jam a nobis in aliis probatum, quod odor non est fumalis evaporatio : sed verum est quod vehementioris virtutis est, quæ est ex evaporatione : et ideo odor aliquando indicat frigus complexionis, aliquando autem calorem. Omnes autem odores ex quibus sentitur mordicatio aliqua, aut etiam qui declinant ad dulcedinem, indicant calorem rei odorabilis : et hæc est causa, quod dolorem capitis inducunt propter dissolutionem et evaporationem quam facit calidum. Est autem etiam ut plurimum verum, quod bene redolentia omnia,
Diximus autem in libro de Anima, quod odores secundum plurimum sociantur saporibus, et nomina habent ipsorum : et ideo de differentia odorum in vegetabilibus specialem non oportet facere disputationem : prave enim homo odorat, et ideo differentias subtiles odorum non deprehendit. Quamvis autem non certificat odor sicut sapor in vegetabilibus, tamen satis certificat partem substantiæ rei vaporabilis. Sapor autem ut in pluribus certificat de toto. Sed hoc non est prætereundum, quod poma redolentia cujuscumque generis sint, si sæpe attrahatur aut exprimatur odor eorum, citius corrumpuntur. Dico autem attrahi odorem, quasi sugende : quoniam per spiritum anhelitus quasi sugitur ex ipsis odor. Exprimi autem voco quando premuntur aut revolvuntur manu, ut currat in eis humidum, et spiret in eis odorem : vix enim aut numquam spirat odor, nisi aliquid pomi substantiæ spiret cum ipso, et cum hoc continue fit, corrumpitur : quando autem talia in locis frigidis reponuntur, ita quod sit frigiditas reprimens et non congelans et mortificans conservantur diutius : et simile est de omnibus aromaticis, sicut patet in cam-
<--- Page Split --->
phora quae in psillio quod est frigidum, conservatur, et aeri calido exposita statim exspirat. Aqua autem rosacea quando fuerit bona et bene aromatica ad solem exspirat, et in frigido loco conservatur. Cum autem duo sint in plantis secundum plurimum redolentia, flos videlicet et fructus, erit fructus quando redolet, fortioris odoris, et flos minoris odoris in pluribus: quoniam humidum spirituale magis abundat in fructibus quam in floribus, et flos est rarioris substantiae quam fructus, et ideo minus de odore emittit.
Haec igitur sunt quae de odoribus plantarum dicenda esse videbantur.
CAPUT VII.
De succis fructuum et seminum quae saporum dictorum sunt subjecta.
In fine autem hujus libri annectenda sunt de succis plantarum. Succus enim subjectum est saporum in ipsis : et de succo quidem qui est in corporibus plantarum, jam sermo habitus est in his quae praecesserunt : sed quod hic restat dicendum, est quod succus maturus non est nisi in seminibus et fructibus : sed humor qui in omnibus seminibus est et exprimitur ab ipsis, oleagineus et pinguis est. Qui autem est in floribus, est aqueus subtilis et spiritualis multum : qui autem est in fructibus, et ab eis exprimitur, est multae grossae humiditatis aqueae vaporabilis multum : propter quod etiam ut
frequentius inebriat, sicut mustum. Rationabile autem est, quoniam in seminibus major est decoctio, quod magis subtiliatur humor eorum, et ingreditur in ipsum plurimum aereitatis, et suum terrestre multum permiscetur suo aqueo, ut in ipso separari non possit : et ideo efficitur humor viscosus et pinguis : talis enim humor magis aptus est generationi, qui viscositate sua in se contingit virtutes formantes, sicut in semine animalium, spiritus qui vehit virtutem formantem, intra viscositatem seminis continetur. Congruit autem generationi ex parte materiae : quoniam nisi esset oleagineus, agente calido solis et loci in ipsum, cito separaretur humidum ipsius a terrestri subtili quod est in ipso, et evanescerent omnia semina. Amplius autem lavaretur terrestre ipsius ab humido pluviae descendentiis in terram : et ideo ingeniata est natura ut humorem olei et viscosum non inspissabilem calido vel frigido poneret in semine plantarum : quia aliter multis occasionibus aereitatis valde et facillime exspirat : modico enim igne vel calore solis adhibito, exspirat : propter quod etiam facile ad solem flores arescunt.
Fructus autem multum habent aquosum humorem et ventosum, qui cum exprimitur ab ipsis, secum trahit terrestre faeculentum : et ideo est turbidus, sicut mustum recenter expressum, quod cum resederit, purificatur. Educit etiam secum duplicem calorem, loci videlicet qui missus est a sole, et naturalem, et est secundo dictus in humido naturali digesto sicut in subjecto : prior enim diffunditur per totum succum in vaporibus, qui tanti sunt a calore solis, et est sicut calor febricitantis in ejus corpore qui actu febrem patitur : propter quod inordinate movet mustum omnium pomorum, donec vapor in quo est iste calor, exspiraverit : motu etiam suo turbat terrestre cum humido, et defaceri et depurari non permittit : et hoc est quod vocatur bullitio et digestio talium succorum, et forte quando bibitur, quia ingreditur biben-
<--- Page Split --->
tem cum tali vapore, eisdem motibus movebit corpus ipsius : et ideo nocet mustum et inflat et inebriat, eo quod vaporativum valde. Sed cum exspiraverit vapor ille qui defert in se calorem loci innaturalem, tunc pondere suo terra resident ad fundum, et defecatur succus, et adunatur in ipso calor suus naturalis, et efficitur tunc suavis ad bibendum, sicut liquor sumptus a fructibus salutaribus, et residente terrestri, amittit majorem partem ponticitatis aut stipticitatis quam habuit, et redit ad ipsum sapor, qui proprius est humoris sui simplicis, et maxime si diu servetur, et saepe de vase in vas transfunditur, ut bene a faece depuretur. Haec quidem convenientius manifestentur
in vino : in omnibus tamen succis qui exprimuntur a fructibus malorum et pyrorum, ista inveniuntur proportionaliter naturae suae : et cum bene redierit ad se humidum naturale, et depuratum fuerit, tunc subtilem et penetrantem habibit calorem : propter quod licet vini forte calor minor sit quam musti, tamen magis calefacit : et haec est causa, quod vinum antiquum calidius esse sentitur quam novum, et efficitur optimum cum antiquatum fuerit, propter istius humidi subtilitatem : quia illa quae malitiam in ipso fecerunt, separata sunt ex ipso, et calor fusus naturalis adunatus est ipsi.
<--- Page Split --->