TRACTATUS I

DE DISPOSITIONE FRUCTUUM ET SEMINUM SECUNDUM NATURAM.

CAPUT I.

De intentione nominis fructus et diversitate fructuum in genere.

planta separatus est, aliquid habens simile ovis animalium ovantium, quae licet intra animal complantantur, tamen ex ipsis non producitur animal, nisi postquam ab animalibus separata sunt : propter quod etiam de fructibus et dispositione fructuum et saporibus eorum et odoribus, oportet hic specialem inducere librum.

De fructibus autem et saporibus fructuum tractaturi deinceps, aliud ordinemus libri principium, propter speciales causas diversitatis quae aliis partibus plantae non conveniunt. Folium enim et flos magis adhaerentia sunt corporibus plantarum, propter quod etiam non separantur a planta nisi corrupta. Fructus autem licet in planta completionem accipiat, tamen separatur incorruptus, et non agit operationem suam nisi porsquam a

Primum igitur de fructibus est sciendum, quod nomen fructus plus convenit artis intentioni quam naturae. Fructus enim est illud quo fruitur agricola post laborem agriculturae, et est finis laboris et operis ejus. Secundum autem intentionem naturae semen vocatur, in quo natura intendit conservare et multiplicare speciem propter potentiam generationis completam quam ponit in ipso : propter quod etiam fructus inutiles dicuntur acerbi vel venenosi ad manducandum, cum tamen non sint inutiles ad speciei conservationem vel multiplicationem.

<--- Page Split --->

Dixit tamen non inconvenienter Hesiodus, quod « omne semen plantæ fructus est secundum benignam Jovis ordinationnem. » « Cum enim opera elementorum mirabilis sint virtutis in commixtis et complexionatis, ut dicit Alexander, non possunt hæc mirabilia perficere, nisi multis gradibus mixtionum distent a simplicitate propria sua : » propter quod « vegetabilium mixtio, ut dicit Hesiodus, elementalis est ad animalium mixtionem : » et elementa quæ virtutes quasdam dicunt in vegetabilibus, et debiles et paucas, majores et efficaciores habent quando per cibum digesta et decocta fuerint in corporibus animalium. Et hoc iterum plures accipiunt cum alterata fuerint ad hominum corpora : et fit hoc modo mirabili ut elementum quod pravæ virtutis est in se, pluris sit virtutis in commixtione prima, et iterum majoris in secunda, et maximæ in ultima propter duas virtutes cœlestium et animalium quas assumit in qualibet alteratione.

Ex his enim fit, quod ignis commixtus acutior est igne simplici et spiritualior, sicut patet in herisipila quæ est de cholera incensa, quæ vix aut numquam exstingui potest, cum tamen ignis simplex facile exstinguatur. Similiter est de aere qui digestus et alteratus in animali, vehiculum vitæ efficitur, quod non potest perficere simplex aer et non digestus. Similiter autem est de aqua, quæ humore digesto est principium vitæ : et terra quæ efficitur substantia vitam participans. In tantum autem nobilitari asserunt prædicti viri sequentes antiquum Pythagoram virtutes elementorum, quod etiam animas nihil aliud esse dicunt, nisi virtutes quæ sunt harmoniam mixtionis elementorum sequentes, ita quod etiam ipsum intellectum possibilem relinqui dicunt ex harmonia. De hoc autem errore satis disputavimus in primo de Anima : sed quod ad præsens sufficit, est quod Philosophi memorati secundum universalis naturae ordinationem volunt omne semen vegetabilium esse fructum quo frui

convenit animalia, et quod venenosum vel inconvenientis est uni, convenientis et non nocivum est alteri : sicut jusquiamus qui cibus est passeris, licet inconvenientis valde sit homini. Dicunt enim hi causari vegetabilia non propter se, sed propter animalia : eo quod animalia fieri non possunt ex prima mixtione elementorum, ignobiliaque animalia creari perhibent propter nobilia, omnia autem nobilia propter hominem. Si autem hoc verum sit sive non secundum ordinationem naturæ universalis, tamen scimus particularem intentionem quæ individuis generatorum affixa est, non hoc intendere, sed per semina intendit multiplicare et conservare seipsam : et quo ad hoc alia est intentio seminis, et alia intentio fructus, quemadmodum superius dictum est.

Est autem multiplex fructuum diversitas. Quidam enim fructus mox sunt semina nihil habentia admixtum nisi solam et simplicem seminum substantiam, licet in siliquis et pelliculis quibusdam semina sint involuta. Quidam autem fructus vocantur semina ipsa in aliis quibusdam substantiis involuta : et hæ ipsæ substantiæ quibus involvuntur, multiplices sunt : quoniam quædam extra siliquam in qua sunt semina, habent carnem, sicut poma omnia quæ mala dicuntur vel pyra, aut etiam citronia, in quibus omnibus siliqua interius est dura, per quinque ut in pluribus cameras divisa, et in qualibet camera grana aliquot seminum continens : extra autem habent carnem saporosam multum illi siliquæ circumpositam. Aliaautem plantæ habent semen in osse testeo, et huic testæ circumponitur caro, extra quæ aliquando mollescit naturato semine, sicut in omnibus cinis et prunis et cerasis : aliquando autem durescit et arescit, sicut in nucibus et amigdalis. Aliquæ autem habent semen in simplici testa et nuda, quæ quanto plus semen tendit ad maturitatem, tanto plus testa durescit. Aliaæ autem semina sua proferunt in testis quibusdam quæ maturato semine arescunt, et aperiuntur, et impetu ventosita-

<--- Page Split --->

tis ejicitur granum, aut etiam ariditate scinduntur, et solvitur a siliqua, sicut grana leguminum omnia, ut cicer, faba, faseolus, pisa, et lens, sed et cassia, fístula, et peonia, et mala punica in arboribus his sunt similia. Alia autem planta sine siliqua in simplici pellicula grani nuda proferunt grana in culmis infixa, sicut cardiorum genera, et multarum herbarum genera, qua vocantur endivia apud quosdam, sicut rostrum porcinum, et id quod vocatur cauda porcina, et porri sunt de genere illo : quia licet primum contineantur in siliqua quadam, tamen postquam maturantur, stant culmo affixa simul : et de hoc genere est petrosillum, et fceniculum, et anisum, et siler montanum, et aliahujusmodi. Et ista generales sunt diversitates inventae in fructibus et seminibus fructuum.

suæ habent carnem, absque dubio non complentur nisi sint digesta et decocto circumfuso sibi tali humido quod est in carne circumposita siliquæ, et ejus opus non est ad aliud : quoniam cum cadunt, putrescit caro circumposita, et germinant tunc semina quæ sunt in siliquis interioribus, et nutrimenta nulla accipiunt semina ab humido carnis composito : quoniam quamdiu stant in plantis, convertuntur inferius per acumen sui, ubi per porum sugunt nutrimentum a coctilidone carnis et non a carne circumposita vel circumfusa : et nullum omnino porum habent versus carnem, sed versus coctilidonem qui adhæret plantæ : et ideo humidum malorum et pyrorum et cæterorum illis similium non nutrit semina. Similiter autem cum decidunt et germinant, non trahunt augmentum vel nutrimentum a carne illa, sed a terra. Cujus signum est, quod cum aufertur tota caro circumposita, melius germinant semina, quam quando in ea remanent : quodque maxime attestatur id quod dictum est, hoc est, quod planta exorta de semine talium fructuum, non est de natura fructus in quantitate vel sapore, sed potius de natura radicis arboris in qua stant fructus hujusmodi. Est igitur hujusmodi caro procreata a natura et vas et instrumentum a quo fit digestio conveniens talium seminum : et cum digestio perfecta est, labitur ut non necessaria generationi quæ fit seminibus talibus.

CAPUT II.

De causa diversitatis fructuum et seminum quoad humores qui sunt in ipsis et in circumstantibus.

Duo autem dicti humores, unus videlicet seminum, et alter carnis circumposita seminibus, sunt sicut duo humores in animalibus, materialis videlicet, qui nutrimentalis vocatur, et formalis qui est radicalis, ex quo fit prima rei formatio. Sic etiam humor ex radice prodiens circumpfunditur humido nutrimentali, qui virtutem generativam nullo modo habet. Et ambo pertingentes ad locum gemmæ, simul exsudant in coctilidonem fructus: deinde natura formante separantur : et unus in quo est generativa virtus, ad semen deputatur : alter autem qui est nu-

<--- Page Split --->

trimentalis, circumfunditur, et terrestre durum in substantiam siliquæ deputatur, ne unus cum altero substantialiter misceatur: et maturatur seminum humor in decoctione humidì circumfusi sicut maturantur pepana in humoribus sibi per naturam deputatis, et circumfusis indurantur semina, calore decoquente ea constare faciente. Aliquando autem inter unum humorem et alterum interponitur testa quæ est de terrestri substantia fortissime decocta: eo quod talium humor acutior fit per siliquam mollem, penetratio ejus ad humidum seminale impediri non posset, sicut in cinis et prunis.

Est autem et hujusmodi alia valde rationabilis causa : quoniam talium plantarum semina duplici indigent digestione, quarum una fit in humido circumfuso, et est similis epsei : altera autem est in vapore calido, qui est sub testa, et est similis optesi : propter quod natura duo talibus seminibus circumponit vasa, unum humidum, et alterum durum siccum. Sed mirabile est valde in vitium semine : arilli enim uvarum natant in ipso humido : sed in hoc conveniunt cum aliarum plantarum seminibus, quod acumen unde trahunt nutrimentum versus coctilidonein vites porrigunt, et inde procul dubio trahunt nutrimentum, et non ab humore uve circumfuso : quoniam si ab illo nutrimentum traherent, aut natura abundaret superfluis, aut oporteret quod maturis arillis nihil omnino remaneret de humido uve : et hoc falsum esse probatur ad visum. Similiter autem est in semine solatri et lactuce agrestis et in serpentarie semine et multis aliis quæ sunt istis similia. Hæc igitur est causa omnium eorum quæ circumfusum habent humidum.

In omnibus autem istis in quibus durescit extrinseca caro, et induratur paulatim testa interposita plus et plus secundum quod semen tendit ad maturitatem, sicut de amigdalis et nucibus et aliis similibus istis, in quibus duplex digestio exigit humidum terrestre valde extrinse-

cum, in quo sit decoctio similis epsei. In illo enim decoquitur tota nux tamquam in aliena humiditate, et secunda digestio similis optesi est in testa tamquam in fumo resultante in testa ex decoctione exterioris humiditatis : sicut quando per artem decoquitur caro viva in fumo alterius alicujus rei, sicut diximus in Meteoris. Tunc enim nucleus interior optime completur, et agens decoctionem suam est fumus sub testa elevatus ex decoctione humiditatis extrinsece : et signum maturitatis est evaporatio humidi exterioris quando denigratur terrestre extrinsecum adustum, et induratur et exsiccatur, ita quod scinditur : arilli enim qui sunt in granis uvarum et aliorum talia grana habentium habent decoctionem similem epsei, præter hoc solum quod natura fervens pelle forti claudat humidum extrinsecum, cui si evaporare liceret,calore suo extraheret interius humidum seminum, et remanerent intrinsecus arida, et extrinsecus humida, et non proficerent generationi. Propter quod natura forti pelle claudit fervens ad solem humidum, ut evaporatio veniens ad pellem reflectatur ab ipsa ad interiora seminum, et remaneat in eis humor optime completus proficiens generationi. Per hunc autem modum potest quis conjicere de omni semine quod completur per digestionem circumpositi sibi humidi.

Quæ autem nullam habent circumpositam sibi carnem, sed in siliquis complentur, sunt quæ interiori et maturo abundant primo humido : hæc enim non digeruntur, nisi per talis humidì diminutionem et digestionem. Hæc igitur ne omnino interiorem patiantur siccitatem, circumponuntur siliqua in qua vapor propriæ humiditatis comprehensus reflectatur, et decoquat semina, et compleat ea, et completis illis, desiccata sole et contracta scinditur siliqua, et excidunt tunc grana, sicut grana leguminum, de quibus supra dictum est. Aliquid autem huic simile patiuntur genera granorum, quæ

<--- Page Split --->

maturantur in paleis et quisquileis palearum. Similiter autem et papaver secundum genus suum talibus completur siliquarum circumponentibus : ea vero quæ nuda extrahuntur soli, pro certo optesi quadam habent compleri, et intrinsecus oportet habere suum humidum, sicut omnia quæ optesi complentur, interiora habent humida nisi sint combusta. Tamen ne exteriora eorum omnia remaneant arida, aut efficiantur combusta, natura talibus seminibus facit corticem durum terrestrem, ad quem veniens evaporatio incompletae et immaturae humiditatis interioris retineatur, et reflectatur et humescat, et remaneant sic humida substantiae eorum : haec enim est natura evaporationis, quod quando reflexa, humescit et facit humida quæ tangit, sicut patet in olla fervente cooperta : de hoc satis dictum est in quarto Meteororum. Completa autem semina aut arefacta decidunt, et hoc fit in pluribus eorum : aut etiam humiditas nutriens veniens per coctilidonem de substantia stipitis quando deficit, et non attrahitur a semine jam arefacto et completo, calore loci et aeris circumstantis in vaporem convertitur, et suo impetu longe projicit semen arefactum, et erumpens humiditas sonum facit : et hoc modo esula major, quæ a quibusdam novinallus dicitur, projicit semen suum : propter quod a quibusdam herba saltans vocatur. Sunt autem plures alia herba hoc modo semina sua excutientes.

Ex his igitur et talibus physicas causas potest aliquis scire fructuum et seminum secundum diversitates superius enumeratas in genere : dispendiosum autem esset ad speciem singulorum descendere.

CAPUT III.

De ratione figurae seminum plantarum, et de quantitate earum.

Fructuum autem et seminum figurae omnes fere sunt sphaerica aut columnales. Columnalia enim videntur grana quaedam siliginis et tritici et risi et aliquorum caeterorum. Similiter autem ossa dactylorum columnalem figuram praetendunt. Si autem aliqua de granis lata esse videntur, sicut sphaera ad utrumque polum abscissa, aestimandum est hoc accidisse ex compressione juxta se utrimque positorum granorum, sicut in pisa et faba aliquando contingit. Hordeum autem figuram quamdam pyramidis praetendere videtur. Papaver autem videtur sphaera figuram habere, quae in angulo sphaera sicut puncto quodam compressa sit. Triticum autem columnalem suam figuram in duo ex parte una dividit, et alia non videtur recedere a figura columnae. Ista igitur apud nos notorum seminum sunt diversitates et secundum figuram : et oportet horum scire rationes physicas.

Dicendum igitur, quod videtur virtutem divinam qua? formare habet omne quod in natura formatur, sicut creator primus creat omne quod in mundo est, esse in circulari corpore, vel corpore quod generatur ex circulo : aliter enim non haberet aequalem influentiam super omnem partem materia sua : sicut et

<--- Page Split --->

motor primus dans cuncta moveri, secundum naturam est in circulo et sphæra : propter quod etiam in animalibus hæc divina virtus in globulis est testiculorum sita. Congruit ergo seminum quæ formatrix est virtus præ omnibus figuris figura sphærica : et ideo in fructibus et seminibus hæc figura generalior inveninitur. Columna autem generatur ex circulo sursum super lineam rectam moto, et est hæc figura eorum in quibus virtus formatrix est cum motu circuli qui movetur ad rectam lineam : nec dividitur altera istarum figurarum divisione lineæ, sicut in tritico, aut divisione puncti, sicut in papavere, nisi ideo quia geminatur in tali grano virtus divina creans et formans : quod experimento cognoscitur si plantantur semina multa : ut in pluribus enim quodlibet eorum granorum statin duas emittit plantas.

Si autem objiciat aliquis multa granorum emittere plantas plures duabus, et multa unam solam, et secundum hoc non debere esse verum quod dictum est, Dicemas quod dupliciter semen emittit, ex virtute videlicet formatrice prima, et ex multiplicatione radicis : et ex virtute quidem formatrice prima non emittit nisi duo, multiplicata autem cortice : propter quod multum attractum nutrimentum multiplicatur in radice virtus formans : et tunc emittit plurimas plantulas ex diversis partibus radicis. Visi sunt enim viginti duo calami exorti fuisse ex unius grani tritici radice : e contra etiam propter defectum nutrimenti aut corruptionem unius partis grani, non emittit nisi unum aut forte nullum. Pyramidalis etiam figura fundatur in circulo, et elevationem habet motuum elementalium quantum possibile est circulum mutantium et sphæram : et ideo conveniens est virtuti formatrici quæ est in ipsis.

Quæret autem fortasse aliquis quare sic sint semina plantarum quæ generantur ex ipsis, cum non sic fiat de ovis ovantium naturalium respectu quantitatum animalium quæ oriuntur ex ipsis,

nec de his quæ generant gausacies sive vermes quosdam : hi enim etiam habent quantitatem majorem respectu animalium quæ procreantur ex ipsis quam semina plantarum respectu corporum plantarum quæ nascuntur ex seminibus earum : plurimæ enim magnæ valde arbores minutissima habent semina. Similiter autem ad hunc modum dubitabit forte aliquis propter quid dividitur semen plantarum frequentius in plures pullulationes, cum hoc raro inveniatur in animalium ovis aut seminibus.

Hæc enim ambo solvuntur una quadam solutione. Semina enim plantarum vicina sunt elementis habentia in se et virtutem masculi et feminæ, sicut dictum est in ante habitis : et ideo cum sint unius simplicis substantiæ formalis, debent esse semina plantarum minima respectu seminum animalium. Materia enim quam format virtus seminis plantæ, trahit a terra sicut a matrice ministrante materiam : et ideo hanc non fert secum ex corpore plantæ : hanc autem secum a corporibus feminarum ferunt in se ova animalium : alia autem animalia in fæminarum matrices projiciunt semina parva formalia, et ex illa trahunt materiam generationi congruentem : totam autem hujus materiam aptam generationi invenit semen plantæ in terra : et ideo quantitas eorum non habet nisi id in quo radicatur virtus formans prima, et id minimæ convenit esse quantitatis. Ex eadem autem elementorum vicinitate habet, quod virtus formans multiplicatur in extracto ex terra, et multiplicata illa multiplicatur opus ejus, et producit pullulantia multa : non autem sic est in virtute quæ remota est ab elementorum materialitate : hæc enim non multiplicatur nisi multiplicata materia sibi propria, quæ non multiplicatur nisi prius maturetur in testiculis, et effundatur in vas debitum : et ideo ex una sibi propria materia non producit nisi unum.

Ex his igitur et talibus sciet aliquis seminum figuras convenientes.

<--- Page Split --->

cognoscitur : quoniam vas seminum necesse est habere seminum figuram. Est autem et ex parte materiae causa : quia nutrimentum currens per coctilidonem aequaliter manat ab illo per circuitum, cum sit unius gravitatis et unius levitatis, et unius ejusdem commixtionis per totum. In tali eium homogenio corpore non esset ratio quare una pars ad angulum elevaretur longius a centro distantem, et alia sub angulo deprimeretur magis centro vicina.

Est autem et adhuc alia ratio ex parte virtutis formantis. Hæc enim absque dubio sita est in centro in loco et materia seminum, et ideo æqualiter per circuitum in materia homogenia operans facit rotundam : aut ideo quod crescit ex circulo sicut pyramidis et sphæra decurtata in polis.

Est autem et adhuc de hoc quorumdam antiqua ratio : quoniam figuræ istæ capaciores sunt figuris angulosis : et ideo plenitudinem perfectionis suæ natura producit in eis.

Id autem quod vocatur pomum cedrinum et cucumer et quædam alia, columnalia sunt, et quæ figura crescit ex circulo regulariter super lineam perpendicularem in centro stantem moto, quæ figura competit virtuti cœlesti quæ incorporata est circulis qui moventur motu recto : et ideo aliquid columnæ habet fere omne naturæ opus, eo quod aliquid longitudinis habet ex sphæra in qua continetur : quia licet virtus cœlestis in talibus formalis sit et operativa, tamen quia inviscata est et incorporata mixturæ circulorum, oportet quod motus circuli ascendentis aliquo modo in talibus commixto manifestetur. Si autem aliqua trigona vel quadrata inveniuntur secundum suum genus, non erit hoc ab aliqua accidentali causa : sed similis erit causa quam supra de figura plantarum assignavimus. In omnibus tamen vegetabilibus minor est declinatio a figuris regularibus sphæricis aut pyramiddalibus aut columnalibus propter materiae æqualitatem, quæ major est in vegetabi-

Fructuum autem figuræ multæ sunt valde. Fructum enim hic vocamus illud quod circumponitur seminibus, quo pecora vel homines fruuntur. Alia enim est figura in genere malorum, alia pyrorum, alia ficum, et alia uvarum et malorum punicorum, et similiter in aliis fere omnibus invenitur figura propria. Sed et dispositio carnium in fructibus diversa est valde : alia enim laxa est quasi corpus fœmineum, sicut sunt carnes malorum : alia enim dura et compuncta magis, sicut caro masculina, sicut sunt in genere carnes pyrorum et citroniorum : alia autem in toto mollis et humida, sicut carnes prunorum et ficum : et multæ aliæ præter inductas in carnibus fructuum inveniuntur diversitates, de quibus oportet quærere in physicis.

Et primo de diversitate figuræ fructuum satis patet, quod mala omnia magis sunt sphærica quam pyra, et ambobus plus prætendunt sphæram pruna secundum suum genus, et omnibus his expressius habent sphære figuram ova, et ea grana quæ ovis sunt similia, sicut grana lactucæ agrestis et draconteæ et aliarum quarumdam : pyra enim magis videntur esse pyramidalia secundum genus suum, exceptis paucis quæ sphærica sunt, aut ut sphæra ex parte utriusque poli abscissa.

Causa autem omnium horum ex dictis

<--- Page Split --->

libus quam in animalibus : spermata enim animalium valde differentis sunt materiae propter diversorum generum membra quae sunt in ipsis, sicut est caro, nervus, et os, et vena, et hujusmodi maxime propter diversitatem officialium membrorum quae sunt in animalibus, propter quae vera figura in animalibus a natura fieri non potest : vix enim aut numquam invenitur animal regularem habens figuram.

Hæc igitur dicta sint de figura fructuum et seminum : ex his enim et alia facile est conjicere.

CAPUT V.

De naturali colore seminum et fructuum et maturitate eorumdem.

Non est autem prætereundum, quod omne semen cujuslibet plantæ sementinam habet virtutem in quadam quantitate formæ quæ est intra corticem seminis : et hæc farina in omnibus notis apud nos seminibus albissima esse videtur, licet alterius coloris aliquando sit cortex continens farinam illam. In seminibus tamen ex India, quæ sub Cancro est, venientibus, apparet farina fusca ad nigredinem declinans, sicut in pipere cardamomo et cubebis et granis gariofilorum et nucibus muscatis apparet. Causa antem hujus est optima digestio quæ est in pepanis seminibus : subtilissimum enim terrestre a fæce purgatum intra se naturale habens humidum, est subtile et album nisi ni-

mia decoctione adustum sit, sicut ea quæ sub Cancro nascuntur. In locis enim illis aduruntur semina, sicut et spermata hominum in matricibus mulierum, sicut diximus in libro de Natura locorum. Hæc igitur verissima causa est coloris seminum in farina sua.

Cortex autem multos recipit colores : quia ille terrestris est, et aliquando adustus valde et exsiccatus : et tunc niger efficitur quasi micantis nigredinis, sicut in semine peoniae et aquileae. Et hujus causa est, quia pellicula illa optime commixta est, et planitiem et politudinem habet ex humido, et cum vaporavit humidum, et arefactum terrestre, remansit pellis nigra et polita in superficie : nigra autem non polita est pellis sicut in faba nigra, et papavere nigro, et nucleis malorum et pyrorum apud nos notorum. Et causa coloris talis est, quia est ex terrestri grosso non bene commixto, quod calor digestivus adduxit, et ideo nigrum effectum est : fuscus enim color est in similiter male commixto et fæculento terreo, sed minus adusto. Albus autem est in his quæ subtilem habent pellem mollem quæ multæ fuit aqueitatis : et ideo calore digestivo non denigrata, sed indurata est tantum, et frequenter talis pellicula radiosa est aliquantulum, eo quod politiem ex aquæ planitie factam non amisit, sicut apparet in semine violae et milii. Rubeus autem color in seminibus fere est omnibus ante nigredinem : cum enim inflammatur et vinci incipit humidum calore digestivo, rubet ex causa quam sæpius diximus cum causam rubei coloris asssignavimus, et aliquando remanet hic color, et maxime in naturaliter calidis et humidis, sicut in tritico, et grano quod vocatur siricum et alio nomine miliga. Aliquando autem fortiori adustione decoquitur, et convertitur in fuscum vel nigrum colorem : operatio enim caloris digestivi est segregativa heterogeniorum, sicut ostendimus in quarto Meteororum : et ideo terrestre grossum non conveniens separat a terrestri subtili non fæculento

<--- Page Split --->

quod permixtum est humido naturali, et in tempore quo digerit nutrimentum conveniens semini, adurit terrestre fæculentum et indurat, et ad aliquem dictorum colorum convertit, sicut in arte alchimiae eodem calore segregatur subtilitas auri vel argenti, et depuratur et aduritur grossities plumbi vel alterius substantiae in camino ignis.

Fructuum autem pepanorum color ut in pluribus est croceus, vel rubeus, et maturorum color est viridis, sicut apparet in malis simplicibus, et malis punicis, et in his quae testas habent, et pyris, et ficubus, et pomis paradisi, et multis aliis. Causa autem hujus perfectio est, quoniam humor aqueus commixtus terrestri indigesto, nitorem prætendit : cujus causa alibi est prædeterminata : paulatim autem terminato humido et terrestri sicco quod sibi permixtum est, inflammari incipit humidum et evolare ad superiorem, et tunc inducitur rubor. Croceitas autem cum terrestre subtile decoctum per modum choleræ natare in humido, et respergere humidum inceperit, tunc crocei et maturi apparent fructus : propter quod iste color desiderium movet in sensu quando est in fructibus, quia perfectam indicat maturitatem. Color autem niger qui inducitur in quibusdam fructibus pepanis, ut frequentius sequitur rubeum quando humidum inflammatum aduritur, et per ustionem calidi naturalis denigratur.

Esuiautemfructushabilesnonsuntnisihabeanttriplicemcompletionem .Unaquidemquæestperdigestionem , utdictumest . Aliaautemestcumexjacen - tibusevaporaveritinnaturaliscalorquiestexlocoetaerematurante : hicenimcalorfacitinordinateinfructumoveriquoddamvoporosumhumidum , quodoportetcumipsoexspirare . Tertiaautemcompletioestquodjaceredebentfructus ,donecresideatineishumidum , etcon - denseturfrigiditatevincente , etaduneturcumterrestrisicco , etfaciatidmollesce - r e . Sicutenimpanisrecenterpinsatuset

decoctusdurusest , etposteacumjacue - r i t , efficiturmolliorcortexejus , eoquodfrigiditasclauditporos , etclausisillisspiransinipsohumidumreflectituradin - teriora , etinducitmollitiemincortice : itaestinfructibus , quodvaporansinip - sishumorclausisporisconvertituradinteriorafructuumetmollificat , ettuncsuavioremgustumetperfectiusnutri - mentumpræbentanimalibus . Signumau - temhujusest , quodcumperfrigusjacue - rintfructus , mollioresinveniuntur . Hasetiamtresdigestionesinvinopotantesvinumperficiunt . Maturaturenimprimoinuva : deindebullitinvasis , inquabul - litioneexspiratcaloremlocietsolisetin - naturalem : ettertioresidensinseipsoconvertituradaeispusmcalorejus , etfacitipsumsuaveadbibendum .

Omniumautenfructuumpepanorumpropriumestcaderesicutcaditcomple - tuspartusaballigationematricis . Etcausahujusest , quoniaminomibushisquatuorsuntstatusconvenientesperfe - ctionieorum . Unusquidemquieststatusformationisipsorum , quiexigitattractio - nemmultihumidi , exquocompleturfor - matio : etoportetquodhocsugaturexplanta , sicutexmatriceministrantese - menconveniensformationi , sicutetfe - minaanimaliumsuumsemenministratformativævirtutiquæestinseminemas - culorum . Secundusautemstatusaug - menti , adquemetiamexigiturhumorisaffluentia , quiministraturaplanta , sicutministratursanguismenstruusadnutri - mentumembrionis . Tertiusautemstatusperfectæquantitatis , quandojamcessatnutrimentifluxus . Quartusautemstatusmaturitatis , quandocalorterminavithu - midumattractum . Etquianonpoteratexplantisextrahihumidumnisispiranteca - l i d o , oportuitquodquantomagisextra - hereturaplantahumidum , tantomagisexsicareturlocusplantæubifuitporusperquemexivithumor , etcumexsicca - tioneinfrigidatur : quiacalorcumhu - m i d o , sicutvectusinpropriamateriaex - trahebatur : eductoigiturhumidoper

<--- Page Split --->

frigidum et siccum remanentia constringitur porus ad quem affixus erat fructus et seminis coctilidon, et constricto illo necesse est cadere fructum et semen a planta.

CAPUT VI.

De causa quare fructus maturi mollescunt, et semina durescunt.

Sed attendendum est, quod mollescunt fructus maturi : semina autem indurantur et exsiccantur. Mollities autem fructuum pepanorum videtur provenire sicut mollities apostematum et nascentiarum : quoniam a principio humor crudus grosso terrestri infusus est, quod probat nimia ponticitas omnium fructuum novellarum a principio suae generationis. Vincens enim in his frigiditas, rigorem et duritiem inducit, quam postea ad intus per solem calor digestivus dissolvens, et subtiliter cum humido commiscens, et subtilians grossitiem terrena substantiae, quam subtiliatam vincere maturata et ad spiritualitatem conversa incipit humiditas, per quam maturescunt et nollescunt fructus : pepanis enim fructibus, ut diximus, oportet multum inesse humidum in quo semina quasi completione epesis compleantur et digerantur. In seminibus autem non est nisi substantia quae est subjectum formativa virtutis : et cum planta omnes materialiter terrestres sint valde, oportet inesse seminibus terrenam substantiam subtilem et digestam, cujus pro-

prium est indu rari calore digestivo et exsiccari. Ex hoc autem eodem manifestatur causa ejus, quod animalium semina secundum actum sunt humida, et plantarum secundum actum frequenter aut semper sunt sicca et dura. Sunt enim animalium corpora secundum plurimum suae materiae mollia, et valde liquida, sicut carnes, medullae, et cerebella, et humores, et caetera his similia, et nutriuntur ex humido ad membra eorum fluente : et ideo tum propter substantiam, tum propter nutrimentum quod non est extra se, sed secum ferunt animalium semina, humidum secundum actum oportet habere semen, in quo siccum glandulosum respersum sufficit ad substantificandum membra dura quae fiunt in animalibus. Sed in plantis totum corpus est durum terrestre secundum substantiam : nutrimentum autem ex quo cibatur planta, licet sit humidum secundum actum, non tamen est intra substantiam seminum, sed a terra attractum, sicut superius determinatum est : et ideo remanent semina plantarum secundum actum sicca terrena valde, ita quod aliquando valde dura sunt, sicut ossa dactylorum.

Licet autem dixerimus maturari fructus ad esum, non tamen aliquem fructum de his quae modo sunt in nostris climatibus, putamus umquam compleri adeo quod conveniens edulium praestet homini : sed conveniens forte edulium praebet aliis animalibus, sicut etiam supra testatus est Hesiodus. Ficus tamen et uva sunt, quae ad edulium hominis magis accedunt, licet non perfecte conveniant : cujus signum est prurientes fieri homines fructus comedentes et languidos : nutrimentum enim fructuum putrescit facile, eo quod natura non excogitavit illud nisi ut putrefiat completo semine, et cadens in loco seminis finet et infundat lutum, in quo semen facilius convalescat. Cujus signum est opus rusticorum : cum enim vites feraces volunt facere, fimant eas ex acinis quae colligunt ex ipsa eadem vinea, cujus vites feraces esse intendunt. Hoc etiam

<--- Page Split --->

consideratur in operibus naturae. Si enim caro fructus ad fecunditatem seminis confert, cum natura numquam deficiat in necessariis, procul dubio non separaret semina per scissuram et aperturam a carne fructuum cadentium : et hujus contrarium videmus in naturae opere : oportet enim quod fimatio terrae quae fit per putridam carnem fructuum, ad fecunditatem seminis ejusdem non operetur.

Est tamen autem non praetereundum, quod quidam fructus nequaquam maturescunt in planta nisi prius calido sicco et postea frigido operante, sicut acatia, et quaedam mala silvestria, et quaedam pyra, et multi alii fructus, et etiam quadam uva. Oportet enim in talibus primum calidum siccum fortiter decoquere humidum : quod cum decoquit, dispergitur et dividitur, ita quod virtus ejus non est adunata, sed exspirat et dissolvit et non complet naturale humidum, quemadmodum in hepate nimis calefacto et intenso : frigiditate autem pruina et temporis superveniente restringitur ad interiora calor naturalis et digerens, et adunatur virtus ejus, et tunc complet et perficit digestionem, quam calidum siccum aestatis inceperat : et tunc primo mollescere incipiunt hujusmodi fructus, et incipit subtiliari pellis eorum. Sed in his qui complentur calido sicco, minor est ponticitas : et ideo postquam completi sunt calido sicco, si remaneant in plantis usque ad tempus frigiditatis, incipit inspissari pellis eorum propter repressum ab ea humidum : et sic patiuntur ficus in ficulnea tempore frigoris remanentes.

Iste igitur est modus et causa fructuum pepanorum.

CAPUT VII.

Secundum quid fecunditas inest semini plantarum ?

Fecunditas vero plantarum non est in solo semine, sed aliquarum melior fecunditas est in radice, sicut situarii : aliquarum aut melior fecunditas est in stipite, sicut vitis : aliquarum aut melior fecunditas est in semine : et illa nota sunt, et multorum generum. Quare autem quadam planta nulla omnino habent semina, quaedam autem proferunt semina inutilia et infecunda, quaedam utilia et fecunda, in sequenti post istum librum hujusmodi scientiae docebitur, ubi etiam causas dabimus hic inductae divisionis.

Earum autem quaen inseminibus fecunditatem habent meliorem, quaedam faciunt germen suum in summo farinae sua, sicut cicer, faba, et glandes, nux, et avellanae, et muscatae, sicut dicitur, sunt ejusdem naturae. Quaedam autem germen producunt ex infimo farinae suae, sicut grana tritici et hordei et avenae, sicut oliva et allium : allium tamen est de his quaen in radice sua meliorem habent germinis sui virtutem, sicut et lilium, et quaedam alia hujusmodi. In quacumque autem parte incipit germen, in eadem parte constat quod sita est vis formativa, et ibi incipit opus suum, et residuum substantiae seminis trahit ad nutrimentum calidum partium planta. Non autem diu germinat sursum planta, ubi statim acumine semen

<--- Page Split --->

scindit, et inferius in terram porrigit formando radices ori planta similes ex matrice terrae sugentes humorem qui suppleat defectum qui accidit ex parva quantitate seminis.

Omnes autem pullulationes seminum quaesunt acuta, pyramidalem figuram habentia, emittunt ex parte acuta : eo quod illuc pro certo major tendit impetus caloris naturalis, et basim dividit in capillares radices intendentes quantitatem nutrimenti attracti in theca majoris capacitatis reponere, ut statim arescat si superveniat terrae ariditas : et quia omne semen hoc modo aperitur superius, et emittit farinae sua substantiam in primam sui generis pullulationem, et divaricat basim suam, et radices suas capillares per quas thecam suam implet nutrimento humido secundum actum, ideo omne semen in esse suo singulari, quando fructificat, moritur, et nisi moriatur, numquam fructificabit. Sic autem pullulans corrumpitur quidem in esse seminis, sicut dictum est : quoniam esse seminis est esse potentiale : sicut enim ovum ni-

hil completum est in esse naturae, et ideo per actum naturae perficitur, quando producitur ex eo animal, sic etiam semen nihil completum est in esse naturae, sed potentia est planta, aut id in quo est planta secundum potentiam : neque enim potest dici planta, vel non planta, eo quod dicit illud quod potentia est planta, et non secundum actum est planta : neque proprice est animatum, aut inanimatum, quoniam animam non habet ut actum sui, sed habet animam ut artificiatum in quo intrinsecus esset artifex movens ipsum ad esse artificiatum : in quo perfectius est opus naturae quam artis, quia opus naturae habet motorem intra se moventem : opus autem artis suum extra se habet motorem.

Haec igitur est dispositio seminum et fructuum secundum naturam. Quare autem quaedam plantae faciunt semina inutilia ad fructificandum, in sequenti libro determinabitur : nunc enim de saporibus succorum et fructuum dicendum esse videtur.

<--- Page Split --->