TRACTATUS II
IN QUO QUÆRUNTUR EA QUÆ NATURALITER CONVENIUNT PLANTIS, SECUNDUM EA QUÆ FACIUNT AD FRUCTIFICATIONEM VEL GENERATIONEM IPSARUM.
CAPUT I.
De dicendis in hoc tractatu, et de natura foliorum.
Perscrutabimur autem nunc communia quæ et essentialiter et naturaliter accidunt plantis quoad generationem ipsarum secundum quod intendit natura salvare speciem uniuscujusque earum. Non quæremns hic locum generationis plantarum vel modum, sed tantum naturas partium illarum hic desideramus cogno-
scere, quæ stant in ipsis quando sunt in generatione. Hæ autem partes sunt folia quæ sunt propter fructum cooperimenta, et flores qui sunt indicia fructuum, et fructus et semina : horum enim oportet cognoscere naturam in communi et diversitatem, ut his consideratis, earumdem partium diligentius et ordinatius causæ reddantur. Frustra enim quæritur causa, si de quo causa quæritur, non præscitur. Philosophari enim est effectus jam cogniti certam et manifestam et veram causam investigare, et ostendere quoniam illius causa est, et quod impossibile est aliter se habere.
Dicamus igitur communiter de folio, quod folii in omnibus plantis materia est humor aquosus non bene digestus a terrestri sicco, non bene a fæce terrenitatis purgato aliquantulum passus et commixtus. Hujus autem signum est, quod de foliis plantarum magnarum lata et tenuia folia habentium cito epotatur humidum : et tunc fere omnia folia foraminosa efficiuntur. In his autem in quibus humor magis viscosus est et aquosus et acumen
<--- Page Split --->
habens ex calido intra viscositatem suam retento, spissiora efficiuntur folia, et magis ipsis plantis adhaerentia. Sed quod in herbis et oleribus spissa frequenter sunt folia, ideo est, quod propter vicinitalem et continuitatem suam cum radice ubertim infunditur eis humor et multiplicatur in eis. Finalis autem intentio foliorum est ad fructuum cooperimentum, eo quod natura purgatione indigeat a superfluitate humidì aquosi : et cum sit sagax et ingeniosa, eodem purgamento utitur ad fructuum defensionem : et ideo in pluribus plantis folia sub fructu producit, ut folium dilatatum ultra fructum porrigatur. Est autem generalior hujusmodi productio et situs foliorum, quod videlicet inferius ad basim coctilidonis fructus folium erumpat. Hoc enim congruit materiae folii et fini. Materiae quidem, quoniam duo sunt vapores in genere tam in ventre plantae quam in aliis vaporantibus omnibus, vapor videlicet humidus et aquosus, et vapor siccus ventosus : et vapor humidus est materia folii, vapor autem siccus ventosus est materia fructus : propter quod etiam fructus secundum genus suum ventosi esse judicantur. Acutior autem est vapor siccus digestus in ventre arboris, et hebetior est vapor humidus, propter quod cum acumine suo scindit corpus plantae, ut erumpat uterque istorum vaporum, altius ascendet vapor fructuum, et sub ipso erumpit foliorum vapor : quia tamen vapores isti permixti sunt in ventre plantae, oportet quod motum habeat vapor humidus per ventosum vaporem sibi permixtum : et ideo contingit erumpere folium quod generatur a vapore humido juxta fructum proxime in loco basis ejus ut in pluribus.
Folii tamen situs variatur tripliciter. Sicut enim dictum est, aliquando est sub loco fructus ad basim coctilidonis ejus, sicut in pyro et malo et cino et pruno et aliis multis arboribus. Aliquando autem est ex opposito fructus, sicut in vite. Aliquando autem est super fructum, sicut
in viola et multis aliis herbis. Et causa quidem ejus quod est ad basim fructus, ex materiae congruentia supra assignata est. Qui situs etiam congruit fini, eo quod subtus exortum folium versus fructum dilatatur, et utilius cooperit et defendit fructum. Ex opposito autem fructus frequenter exoritur in plantis multum humorem attrahentibus, et praecipue quarum fructus multum abundat humore subtili vaporoso et ventoso : ab illo enim vapore aqueus vapor minus digestibilis et minus subtilis, sicut a quodam contrario expellitur ad situm oppositum a virtute formativa : et hac de causa erumpit in situ opposito.
Fini etiam folii hoc congruit, quoniam fructus talis propter humoris abundantiam magna indiget decoctione solis, quam impediret folium expansum super fructum : et ideo expanditur ad oppositum situm, ne digestionem quae fit per solem, impediat. Demonstrat autem hoc opus artis quod naturae opus imitatur. Vinitores enim periti pampinos in parte abrumpunt, ut liberior sit accessus radiorum solis ad botrum. Si quis autem objiciat, quod secundum hujusmodi plantae utiliter carerent foliis, et cum natura sagax faciat quod utilius est in omnibus, videtur quod aut natura erret, aut quod foliorum operimentum utile sit fructibus, et sic ad basim fructus videtur debere produci folium. Sed ad hoc solvitur, quod foliorum generatio, licet sit purgamentum quoddam plantae ab humore aqueo, tamen intenditur a natura propter salvationem fructus, ut saepius dictum est : sed cum fructus multa indiget vi solis, producitur folium ex opposito, et siquidem aliqualiter cooperiens impedit ardorem, et aliquam habens distantiam, non obstat digestioni quae fit per solem, ut sic situs oppositus det locum soli quoad necessitatem digestionis, distantia tamen folii remedium per umbram temperatam restringit arsuram. Sunt etiam aliqua plurima nocumenta fructuum, sicut arsura fulguris, et im-
<--- Page Split --->
petus tempestatis et grandinis, contra quae producuntur folia in quocumque sint situ. Folia autem quae eminent super fructum, maxime cooperiunt, ita quod fere semper est in umbra : et illius causa ex materia est, quod fructus illi multum habent terrestreitatis : et ideo humor aquosus in eis inclusa ventositate alicujus ascendit, et in inferioribus sui quasi cum violentia tractus, erumpit vapor ex quo generatur fructus. Ex fine utilitas etiam hujus operis naturae perpenditur : quoniam tales fructus frigidi sunt et humidi ut frequenter : ad quae duo perpetua opitulatur foliorum umbra.
Hi igitur tres generaliores sunt situs foliorum : et ex horum causis facile scitur variatio situs folii secundum alios modos : si qui tamen aliquando forte alii ab his qui dicti sunt, in quibusdam plantis inveniuntur.
CAPUT II.
De figura foliorum tam in magnis plantis quam in parvis, et quare quedam folia habent cooperimenta et quedam non ?
Sicut autem jam in praecedentibus dictum est, folium exoritur ex vapore humido permixto et passo a sicco terrestri faeculento, et videntur omnia folia molinsim esse passa, sicut et fructus completi sunt per pepansim. Formans autem folium est formativa virtus plantæ, quæ quedam virtus est generativæ potestatis.
Locus autem est porus plantæ, per quem quasi exsudando et exspirando progreditur materia foliorum. Plantarum autem quæ longe folium distans habent a radice, quarum sunt lignea corpora, in folliculo cooperta producunt folia. Cujus quidem causa materialis est : quoniam id quod est terrestrus in materia folii, natura ponit extra operimentum, sicut facit in animalibus ungues. Hoc enim minus obedit formationi : et ideo non congruit folio, et magis sustinet injurias exterius incidentes, et ideo melius defendit a frigore : et hac de causa extrinsecus ordinatur circumdans. In aliis autem plantis herbalia corpora habentibus, aut etiam in oleribus materia foliorum stat in ipsa radice vel stipite, eo quod illa sunt mollia et facile ab eis exsugitur calore solis : et ideo tali felle terrestri non indigent, et materia totius quasi plantæ talis est humor aqueus, et ideo non separatur in aliquam partem specialem a terrestri, nisi quando exsugitur a calore solis. Quod autem dixi molinsim passa esse omnia folia, ideo dictum est, quia indigestum habent humorem valde, quod ipse color indicat viriditatis eorum. His enim proprius est color humoris terrestris indigesti. Dico autem terrestrem humorem illum qui parum passus est a sicco terrestri. Signum autem hujus est, quia omnis terra discooperta, cum primæ plantæ exoriri in ea incipiunt, quasi cooperitur primum virore quodam humido propter humidum aqueum a terreo sicco passum, quod semicrudum ad superficiem per calorem evocatur. Hic igitur humor per molinsim per poros calore et ventositate expellitur de planta. Et ab humido quidem aqueo facilem habet dilatationem, et ad effectum materiae in superioribus habet constrictionem : a calore autem movente ipsum superius in acumen quasi in puncto fit coarctatus.
Et haec est causa, quod ut in pluribus folia factarum plantarum et majorum figuram habent quae componitur ex duabus æqualibus proportionibus duorum
<--- Page Split --->
arcuum ex una linea recta inferius egredientibus, et superius in puncto convenientibus. Venæ autem quæ sunt in foliis et reticulatio causatur ex terrestri sicco, et quod non bene cum aqueo humido in complexione folii permixtum est. Et hujus causa est, quia humidum eo quod male est cremabile, proprio citrino non flueret in formam et figuram aliquam nisi in terrestri sicco generatione. Non enim posset distingui in vias humidi, si fortiter subtili permixtione cum humido fuisset unitum. Reticulatur autem ubique per folii substantiam sicut terreum, ut ad omnem partem possit decurrere humidum : et quoties ex extremitate arcus folii transit vena, toties vi calidi impellentis aliquantulum egreditur arcus circulationem, et tractum utrimque fluit humidum : et ideo solum efficitur angulosum et circumpositis angulis acutis, sicut plane videtur in foliis quærcus et vitis et multarum aliarum plantarum.
Sunt autem quædam folia non habentia hujusmodi angulos circumpositos portionibus inter quas continetur substantia folii : quod ex una duarum causarum necesse est accidere, quod videlicet aut est multum aqueum parum habens de sicco terreo, sicut sunt plantæ multæ in superficie aquæ natantes, sicut illa quæ vocatur nenufar : aut in natura folii multum sunt permixta : et ideo siccum ultra fluxum humidi elevari non potest, sicut est in buxo et aliis foliis quarumdam arborum. Si autem vincat in quibusdam foliis humidum frigidum, carebunt etiam acumine puncti superiori, et folium habebit figuram portionis circuli majoris semicirculo, sicut est videre in folio malvæ. Et siquidem humidum aqueum fluat ultra venam mediam folii, ita quod in extremitate venæ exsudet, erit figura folii in extremitate sicut duo arcus contingentes se in puncto lineæ rectæ quæ protrahitur per medium folii, sicut est videre in folio trifolii et melliloti et plurimarum aliarum plantarum.
Sunt etiam plurimarum plantarum folia trifurcata, aut in tria folia divisa : pauca autem nota sunt bifurcata, licet quædam inveniantur in duo. Trifurcata enim sunt, sicut vitis, pampinus, et folium ficus, et folium platani et plurium aliarum plantarum. Et causa hujus est humor multum aqueus in vite et platano, aut viscositas multa cum abundantia humoris in ficu : humor enim multus per unum simplicem porum effluere non potest : et ideo erumpit utrimque in vena media folii : propter quod in tres partes dilatatur cohærentes : tamen juxta coctilidonem folii propter humoris abundantiam ad se fluentis, cui operatur vicinitas trium venarum talis folii : quæ venæ cum magis distare incipiunt, humor ad se fluere non potest : et ideo trifurcatur folium : sed in ficu spissius et asperius folium, eo quod humor viscosior est, et terrestrior ex eadem causa est : aut aliquando in radios multos distribuitur folium, et præcipue in cannis quibusdam in humorosis locis crescentibus : sed in omnibus his longiores sunt quæ mediæ venæ plus appropinquant, sicut et in circulo longiores sunt uvæ quæ diametro sunt viciniores. Inferiores autem rami sunt breviores. Causa autem hujus est, quod facilior est fluxus humoris et caloris humidum impellentis per venam rectam, quam per venam quæ divertit in angulum, et meatum habet anfractuosum. Herbarum autem frequentissime disponuntur sic quod ex utraque parte stipitis hinc et inde unum contra unum egreditur omnino æqualis quantitatis et dispositionis, et folia illa sunt frequenter lata superius, et strictiora inferius, sicut caulis et blitus et plantago et hujusmodi. Hujus causa est abundatia humoris et vicinitas humorem radicis ministrantis : et tunc in secundo anno quo in naturam oleris transeunt, folia multum contrahuntur, eo quod duriores efficiuntur, et stipitum substantia ad se humorem trahit. Ex his autem et hujusmodi potest natura foliorum sciri.
<--- Page Split --->
et pini et juniperi et aliarum plantarum multarum.
Quia autem complexio folii generaliter est ex humido aqueo et terrestri facculento non bene digestis et non bene permixtis, ideo epotato humido aqueo per calidum aestatis, cito scinduntur folia, cum sol Cancrum attigerit, aut etiam ante quando est in ultima parte Geminorum : et cum ceciderint, natant primo super aquam propter multum aqueum humidum aeri permixtum, quod est in complexione eorum : quod cum evaporaverit, merguntur sub aqua propter terrestre faculentum quod solum remanet in ipsis. Signum autem hujus est, quod loca ad quae cadunt multa folia, sunt multorum vaporum propter humidum aqueum, quod continue evaporat ex ipsis : et quando quidem sunt viridia, propter praesentiam intrinseci humoris sunt mollia : quando autem evaporaverit humor, sunt aspera comminubilia et comminuta in pulverem decedentia.
Spissitudo autem et tenuitas foliorum, similiter et latitudo et strictura eorumdem in plantis inveniuntur. Et spissitudo quidem ex altera duarum aut duabus simul fit causis. Aliquando enim fit ex viscositate sola : et hoc frequentius in plantis invenitur, sicut in foliis olivae in arboribus, et in foliis saponariae in plantis, et in multis aliis, sicut est in planta quae perjunca sive semperviva vocatur. Aliquando autem fit ex frigiditate complexionali humorem comprimente, sicut est in ea quae vocatur crassula, et in barba Jovis, si tamen barba Jovis vere folia dicatur habere : sed hoc in sequentibus erit discutiendum. Latitudo autem foliorum generaliter in omnibus causatur ex abundantia humoris aquei, qui facile dilatatur, et viscositatem non habet : cujus signum est, quod omnia fere talia folia insipida in gustu inveniuntur, quando sunt arborum folia. In herbis autem sicut in lappa et nenufar, sata quidem inveniuntur ex loco humoroso, in quo tales herba generantur. Strictura autem foliorum ex siccitate et viscositate calidi humoris generaliter fit : propter quod talia folia acuuntur in punctum ex parte superiori, et adhaerent corpori planta sicut pili adhaerent animalibus, nisi spissitudo corticis impediat, sicut est in foliis
Folia autem herbarum ut frequentius longa sunt, et folia arborum brevia : cujus causam jam superius diximus esse vicinitatem radicis et abundantiam humoris, qui humor in oleribus et maxime in fruticibus et arboribus ad stipitem et ramos attrahitur, quorum durities discursum humoris aquei abundantis attrahi ad magnitudinis foliorum generationem non permittit. Causae autem in planta generaliter inveniuntur quatuor aut quinque ut in pluribus, quare humorem planta diversimode participant, corpus videlicet planta, quod est lignum, aut herba, et cortex, et folia, et fructus, et ut in pluribus flos. Humor in his invenitur magis ponticus aut ad amaritudinem declinans propter terrestre faculentum et grossum, aliquando calore aeris et folis adustum. In corpore autem planta magis constans et spissus et coagulabilis invenitur propter naturae calidum, quod commiscuit eum et terminavit, et calore espesis inspissavit in naturalibus vasis planta : sed in foliis invenitur magis incompletus et
<--- Page Split --->
indigestus. In fructibus autem maxime completus et ad determinatum saporem deductus, et in floribus plus et completus quam in foliis, et multo minus quam in fructu.
De foliorum igitur natura dictum sit hoc modo : in sequentibus enim de causa casus foliorum inquisitio propria erit.
CAPUT IV.
De natura et generatione florum.
In plantis autem invenitur flos qui est indicium fructus. Florum autem generatio ut in pluribus est ex eadem substantia cum fructu : propter quod et frequentius superiori parti fructus adhaeret flos, ut in arboribus : aut etiam in medio floris fructus formatur, sicut in oleribus et herbis : et id quod diximus de arboribus, quarum fructui primitus formatus flos adhaeret, apparet maxime in balaustiis malorum punicorum, et in pyris, et in malis : sed non generaliter convenit, quia in omnibus fere fructibus ossa intus habentibus flos formatur circa fructum, et in medio floris formatur fructus, ut in prunis omnibus et acatiis : et hoc contingit omnibus, ut papaveri, et herbis fere omnibus, quarum siliquae, in quibus semina formantur, de medio floris egrediuntur.
Ex his autem facile conjicitur, quoniam flos nascitur de natura humoris subtilis aquei bene tamen terrestri commixti : et ideo in substantia flos ut in
pluribus valde solidæ et planæ substantiæ est : propter quod etiam mergitur in aqua, eo quod soliditas et compactio substantiæ prohibet aerem ingredi in eam, et elevare eam super aquam. Quod autem ad alium colorem quam ad viredinem mutantur flores, contingit propter humidum diaphanum in ipsis et terrestre bene digestum et permixtum cum illo. Omnes enim diversitates colorum causantur ex diversa supernatatione terrestris vaporaliter expansi, et humidi aut in fumo incenso ant claro aut magis terrestri combusto, sicut diximus in his quæ de sensibilitum generatione sunt dicta. Florum igitur substantia generaliter est facta ex humido subtiliori, quod calore primo ebullit : et propter abundantiam quæ est in ipso, dilatatur ad modum folii. Ideo tamen quia humidum habet magis digestum, flos fere universaliter est odoris boni : quod nullo modo esset, nisi humidum optime digestum et subtile haberet, sicut et terrestre quod est in ipso, subtilissimum est, et valde commixtum cum humido : est enim ex vapore terrestri ventoso. Sic creatio fructuum est i n ipso vapore subtilius aliquid habente et humidius et minoris terrestreitatis, quod non de facili constat et inspissatur calido digestivo : et hoc cum sit magis vaporabile quam residuum ejusdem, et quod est in substantia plantæ in loco gemmæ in quo erumpit fructus, primo calore statim erumpit et formatur in florem, propter quod adhaeret flori ros qui mel producit et ceram. Et hæc inveniuntur in interioribus florum in profundo : quia cum natura format subtile humidum quod passum est a subtili et bene commixto sicco, fluit ex ipso subtile et bene decoctum quoddam humidum aqueum per modum dulcis phlegmatis in creatione humorum in animalibus : et hoc collectum et fotum apum opere in mellis convertitur naturam.
Signum autem ejus quod dictum est, videtur quod flores urticæ mortuæ quando decerpuntur et suguntur, ex parte
<--- Page Split --->
illa qua stipiti urticæ adhæserunt, humorem et dulcem emittunt. Cera autem quæ est in inferioribus, est quasi purgamentum choleræ, quod distillat ab auribus animalium in purgatione cerebri animalium : dum enim formatur flos, id quod habet terrestre cum pingui facile inflammabili, rejicitur et ad modum farinae respergitur super interiora floris, eo quod inflammabile in nullo naturali aut alchimico opere potest sustinere actionem caloris naturalis terminantis formam et esse rerum : ante enim incenditur et ad croceitatem colorem convertitur, quam formari possit. Videtur autem hujus formale croceum maxime in floribus papaveris et ciliæ et miricæ. Est autem secundum plus et minus in omnibus, et adhæret posterioribus cruribus apum, quando mella colligunt. Ex ipsa enim componunt casas ad mellis conservationem. Probatur autem et hoc ex ipsa mellis natura : antiquatum enim mel granulatur ad modum ceræ, et amaritudinem aliquod accipit choleræ, propter hoc ad naturam convertitur ceræ, cum ex ipso evaporaverit subtile humidum aqueum dulce.
Ex omnibus autem his constat, quod florum substantia sit ex subtili aqueo commixto cum subtili terreo, quod subtilitate sua potius formabile est in figuram folii quam in grossitiem fructuum. Et ideo primo calore veris flores erumpunt propter subtilitatem substantiae suæ materialis, et facilius læduntur a frigore quam folia vel fructus propter eamdem causam, et sunt multum redolentes propter subtile humidum quod a sicco convenienter passum est, quod quasi spiritualiter ita resolvitur in ipsorum substantia. Humidum autem foliorum magis est grossæ aquæ indigestæ, et humidum fructuum in principio sui magis est stipticum et terrestre indigens multa digestione : propter quod ultimo completur post folia et flores. In folliculis autem et siliquis flores formantur propter teneritudinem ipsorum : aliter enim frequen-
ter læderentur frigore. Et quidem siliqua substantialiter formatur ex terrestri grosso quod natura sagax in coeporturam determinat, sicut in superioribus dictum est : et hoc terrestre quod est siliqua, aliquando in florem aperitur inferius ex parte coctilidonis, sicut in papavere, et tunc cadit aperto flore : aliquando aperitur ante, et tunc flos dilatatur super partes ipsius extensas, sicut super quibusdam sustentaculis, sicut in rosa et multis aliis floribus. Cujus causa esse videtur, quoniam in frigidis citius oppilatur porus siliquæ, præcipue cum multum nutrimentum trahitur ad fructuum formationem : et ideo inferius quasi a nodo quodam abscissa solvitur siliqua floris : et talis est natura papaveris secundum omne genus suum. In aliis autem paulatim arescit non abscissa, eo quod non sic viscosam et facile inspissabilem habent humiditatem.
Casus autem florum fit, eo quod deficit natura subtilis quæ est nutrimentum ipsorum : convalescente enim calido magis terrestri substantiæ commiscet humidum : et hoc est ex quo crescunt fructus : et ideo subtrahitur florum substantiæ, et ideo arescunt et cadunt : et tanto citius, quando aer circumdans fuerit calidior et sicciör. Et hoc quilibet etiam in ipso visu experiri poterit. Rosæ enim si multo humido infundantur frigido, diutius permanent : et si exhibeantur solis fervori, citissime cadunt et arescunt.
Ex omnibus autem his quæ dicta sunt, patet quod arbores illæ quæ non flores, et tamen fructum producunt, sicut ficus, et quidam mali, carent floribus propter alteram duarum causarum, aut propter utramque simul : aut valde viscosam habent humiditatem, cujus partes sibi conjacent sicut ansis catenarum colligatæ, ita quod subtile aqueum non est resolubile a grosso humido et terrestri quod est in ipsis, sicut est in ficulnea : propter quod etiam fructus ejus dulcissimi sunt propter dulce humidum diu decoctum, quod totum remanet in ipsis. Aut con-
<--- Page Split --->
tingit hoc propter raritatem substantiae arborum, per quam simile largatis poris fluit utrumque humidum : et ideo formatur in fructum sine flore, sicut contingit in quibusdam malis : sed rarum est hujus genus arboris.
Arbores autem quæ multum amarum habent succum cum plurima terrestreitate, aut parum, aut nullum habent florem propter subtilis humidi defectum, sicut nuces. In talibus enim purgatio fit per emissionem terrestris fæculenti viridis, et post illud sine floribus formantur nuces. Avellanæ autem parvulum et rubeum habent florem : quia calore arboris adurente emittitur tempore magni frigoris sub Aquario et Capricorno aliquando, et fit ex aqueo extenso : propter quod etiam tunc fit cum arbor succum attraxit, et circumstans frigus calorem arboris in interioribus multiplicavit : quod etiam ipse flos rubicundissimus et parvissimus est, eo quod formatus est de residuo incensi subtilis humidi.
tis. Aliquando autem primus intus subtus, ita quod formatio fructus fit sicut de medio floris, sicut in cinerum et prunorum floribus invenitur. Similiter autem in herbis et oleribus multis, ut in papavere secundum totum genus suum et nenufar et aliis pluribus. Aliquando autem velut lanugo crocea dependet ex loco fructus, sicut in multis quæ sunt de genere granorum, sicut in frumento et siligine et hujusmodi. Aliquando autem sicut pulvis croceus spargitur in loco formandi fructus, sicut in vite, et paucis aliis fructibus. Et isti sunt situs foliorum vegetabilium notorum apud nos in sexto et septimo climate inventorum. Ratio autem eorum quorum situs est in prima parte fructus, est quod formatio florum est ex ipso eodem humido ex quo formatur fructus : subtile namque ejusdem humidi magis spirituale calore solis et arboris ad anteriora propellitur : et ideo in principio statim erumpit, connexum tamen cum humido quod est materia fructus.
Hæc igitur de florum natura et generatione dicta sint.
CAPUT V.
De situ florum et odore ipsorum.
Situs autem florum, ut superius diximus, aliquando est ante fructum in principio fructus ex parte suprema ipsius : et iste modus in omnibus notis apud nos invenitur pyris et malis genera-
In his autem in quibus flos formatur post fructus locum et sub ipso, impeditur a grosso terrestri, quod obcludit vias processus ejusdem ad anteriora fructus : quoniam tales plantæ multos habent humorum modos, sicut apparet in effectibus eorum : quoniam ex quodam fit caro, et ex quodam testa, et ex quodam nucleus. Multitudo enim et diversitas substantiarum quæ sunt circumstantes fructum, ostendit in materia multam esse diversitatem humorum materialium, et cum natura formans primum incipit separare humores illos, simul aliquamdiu stant grossiores quasi in globo uno, eo quod simul ex his natura operatur carnem et nucleum : et ex hoc contingit, quod id quod est subtilius in propria separatione, cedit ad inferius, et fit inde flos in cujus medio totus formatur fructus, sicut in papavere et amigdalis et prunis omnibus et multis aliis plantis. In granis autem flos a loco formandi grani dependet quasi lanugo exspirans de illa ma-
<--- Page Split --->
teria humoris ex quo generari debet granum. Et hujus causa est sicut in his quae flores habent ante vel supra fructum. Ex ipso enim spirituali hic flos exspirat humido, et aerem tangens exsudatur sicut pilus in animalibus: propter quod in longitudinem quamdam flos iste protenditur, eo quod talis figurae est ipse spiritus qui exspirat ex humore grani quod formari debet.
Respersus autem flos ad modum pulveris ex multitudine humoris dispersi et distributi ad fructus formationem in qua vincit grossities et ponticitas multa, propter quae parum ex ipso exspirare potest, et non in loco uno, sed ubique per omnia loca granorum : et ideo parvitas ejus quod exspirat, facit pulveris multitudinem : et ideo dixerunt quidam Ægyptii Philosophi, quod non est flos, sed pulvis quidam non adhærens viti in aliqua parte, sed tantum generatus ex humido inspirante exsiccato : sicut enim ros aliquando relinquit reliquias pulveris, cum evaporaverit ex ipso humidum, et remanserit terrestre fæculentum. Sed hoc verum non esse quilibet probare poterit per vitis cum primo floret inspectionem : tunc enim invenit adhærere granulis pulverem illum per coctilidones parvulos, et granum botri quod uva vocatur, ex medio ipsius formari sicut formatur amigdalus vel alius fructus qui florem habet sub fructu.
subtiliari non poterit nisi per longam et magnam caloris decoctionem : propter quod nihil separatur in florem distinctum, sed granulositas quaedam incensi cholerici humoris invenitur, quae fere omni flori est communis, sicut superius est manifestum. Aromaticitas autem florum ostendit ea quae dicta sunt. Spirituale autem humidum quasi semper evaporat : et cum sit subtile et bene completum calido et quasi ad fumum redactum, erit aromaticum delectabilem habens odorem, licet hæc delectatio non conveniat nisi soli homini, sicut ostensum est in libro de Sensu et sensibili. Et hæc est causa quare etiam animalia venenosa fugere dicuntur odores florum quorumdam, sicut vitis et olivæ : quod contingit ideo, quod talia animalia ut frequenter frigida sunt et palustria habentia vapores grossos paludosos sibi connaturales : odores autem hujusmodi plantarum aromatici et subtiles et calidi sunt corruptivi, propter quod fugiuntur ab eisdem.
Hæc igitur de situ et odore florum in communi dicta sint.
CAPUT VI.
Est tamen hic non prætereundum, quod omnis fere flos cujuscumque sit plantæ, in medio sui hujusmodi habet granulorum congeriem per parvulos coctilidones fundo floris infixam : et hæc congeries in quibusdam floribus est multa : aliquando autem est pauca : et ideo forte prædicti Philosophi Ægyptii vitem scripserunt non habere florem : quia non habet specialem figuram floris, sed tantum granulosam illam congeriem, quæ fere in omni flore invenitur, sicut patet in medio rosæ et lilii et omnibus floribus. Et forte causa hujus est multus humor vitis grossus per vacuitatem ligni ascendens, quod
De figura florum in genere.
Figura autem florum diversa est quidem valde in specie et numero : sed tamen in communi, ut quidam sapientium tradiderunt, triplicem habet differentiam. Aut enim prætendit obscuram quamdam convenientiam cum avis figura, sicut flos
<--- Page Split --->
oleris qui vocatur aquilea, eo quod quatuor aquilas flos ejus figurare videtur. Aliquid autem simile hujus habet flos urtica mortua et viola, nisi quod alas avis non ita exprimit sicut aquilea. Aut praetendit figuram campanae sive pyramidis, sicut ligustrum et flos enula campana, et multarum aliarum vegetabilium. Aut etiam praetendit figuram radiorum stella, sicut rosa, et haec figura omnibus quidem communior in vegetabilibus invenitur. Sunt autem quidam flores aliquid convenientiae tam cum campana quam cum stella habentes, sicut flos lilii et nigella et balaustia et plures alii. Et causas harum figurarum non oportet praeterire.
Sciendum igitur, quod materia floris in communi tres habet diversitates : licet enim universaliter subtilis sit, tamen quaedam est magis viscosa in genere suo, et quaedam minus, et quaedam medio modo se habens. Et illa quidem quae magis viscosa est, calore solis evocante eam, producitur in longius, et cohaeret sibi in circuitu : et quando in partibus non est aequalis viscositatis, efficitur anfractuosa oblonga : et forte separantur ex ea quaedam sursum ut alae quaedam, vel ut cauda avis, vel sicut utrumque illorum : et in parte illa quae magis est viscosa, acuitur ut rostrum avis, et forte curvatur per calidum exsiccans et nimis trahens humidum, et tunc praetendit quamdam avis figuram. Si autem sit aequaliter subtilis, parvam aut nullam habens viscositatem sensibilem, undique per circuitum evocatur aequaliter, et statim aperitur et dilatatur, et tunc praetendit radios ex uno puncto corporis lucidi egredientes. Si vero sit undique aequalis viscositatis, evocabitur a sole in figuram campanae : et si sit medium habens humorem inter haec in inferioribus, poscere debet campanae figuram, ubi humor magis sibi cohaeret, et in superioribus ubi magis dissoluta est viscositas, divaricabitur sicut radius stellarum.
Pythagoras tamen et sui sequaces stellas terrae flores esse dixerunt, asse-
rentes omnem stellam convenientiam habere cum flore aliquosicut parentem cum prole. Dixerunt enim omnem florem pyramidaliter ad stella tendere figuram : et ex materia quidem habere constrictionem et coarctationem ad punctum unum sicut habet pyramidis. Ex virtute autem cœelesti dilatationem similem radiationi corporis luminosi quod stellam vocaverunt. Omnia (ut inquiunt) moventur, ut divino et cœelesti simile aliquid participent : et cum terra percipere hoc secundum se non possit, studet hoc acquirere in suis generatis : et ideo sicut ea sursum versus cœelum porrigit, ita etiam cœelestem in eis figuram quantum possibile est sibi imitatur. Hujus autem signum dixit esse Pythagoras, quia flores clauduntur nocte cum subtrahitur lux solis. Hujus autem causa nullam aliam esse volebat, nisi quod natura florum gaudet convenienti, et exsultat et se aperit ad illius perceptionem, et tristatur contrario, et clauditur et contrahit se in praesentia contrarii. Motum enim contractionis et dilatationis, et sensum convenientis et contrarii dixisse inesse vegetabilibus, et maxime floribus in quibus dilatatio et contractio sensibiliter apprehenduntur. Quod autem vegetabilia sensum non habeant, neque motum, jam satis in praehabitis declaratum est.
Dicemus igitur hujus dilatationis et constrictionis et contractionis non esse causam sensum vel motum aliquem animalem, sed potius sole praesente multiplicatur calor, et in spiritum diffunditur humidum, qui est in substantia florum, et quaerens majorem locum, dilatatur sole praesente : frigore autem noctis per contrarium inspissatur et opprimitur, et ideo in seipsis contrahuntur et clauduntur. Latere autem non oportet quod omni floris figurae ut in pluribus accidit concavitas : concavus enim invenitur omnis flos notus apud nos. Et illius causa pro certo est, quod humidum subtile spirituale quod est materia florum, vaporat facillime, et ventus generatus in ipso
<--- Page Split --->
concavum facit florem, viscositate humoris se continente circa ventum in interioribus sui generatum, et hoc vento phlegmatico dulce et incensum cholericum ad interiora floris deducitur, et in concavitatibus ipsius floris colligitur ab apibus et aliis parvis animalibus.
Hæc igitur in communi de figura florum sint dicta a nobis, quoniam ex his et aliæ figurae facile poterunt adverti.
CAPUT VII.
midi perspicui quod est in substantia ipsius : propter quod album remanet lucentis albedinis.
Cæruleus autem causatur ex humido terminato lucido, cui supernatat fumus sive terrestris substantia fumosa, non incensa quidem, sed multum decocta : et ideo accedit ad auri speciem. Ex hoc autem cognoscitur in hoc flore duplicem esse substantiam terrestrem, et simplicem aqueam. Una quidem terrestris est terminans aqueam perspicuam. Altera autem est amplius calefacta, non tamen incensa, et supernatat in superficie, et lucet per eam perspicuum terminatum, sicut argentum lucet per vaporem subtilem sulphureum. Flos autem albus duarum est substantiarum, aqueæ videlicet perspicuæ et terreæ subtilis bene digestæ, quæ terminat aqueam ne sit transparens.
De coloribus florum communibus.
Albus autem causatur ex luminoso aqueo humido cui nihil terrestreitatis supernatat : sed terrestre quod est in ipso, tantum est ad terminationem multi hu-
Color autem hyacinthinus causatur ex compositione trium substantiarum : quarum una est aquea lucida, et altera subtilis terrae terminans aqueam, et tertia est terrae quasi cinerea adusta subtilis et tenuis dictis duabus substantiis supernatans, quæ radios inferioris per ipsam lucentis obscurat : et ideo hyacinthinus in eis color resultat.
Rubeus similiter ex tribus causatur substantiis, ex aquea videlicet lucida, et terrae subtiliter, tamen illa commixta, et ex incensa fumosa supernatante duabus dictis, in quam offendens lumen inferiorum substantiarum ad ruborem convertit. Rubicundus autem plures habet differentias secundum intensionem et remissionem substantiæ humidæ fumosæ supernatantis : et hoc apparet in rosa quæ cum applicatur super fumum sulphuris, in modico tempore convertitur ad albedinem, eo quod vapor sulphuris educit fumosam substantiam quæ natat in rosæ superficie : et tunc resultat albedo in rosa ex duabus inferioribus substantiiis, quæ sunt in compositione rosæ. Aliquando autem in nigrorem quemdam convertitur ex una duarum causarum. Aliquando enim substantia natans in su-
<--- Page Split --->
perficie in seipsam frigore comprimente convertitur et inspissatur, et tunc quasi in toto facit occumbere lumen inferioris perspicui terminati : et ideo apparet nigredo quae est privatio albedinis lucentis in corpore terminato : et ideo rosae decrepitae diu servatae nigrae efficiuntur. Et simile huic accidit in corpore hominis infrigidati vel mortui, qui ad nigredinem convertitur. Aliquando autem contingit ex abundantia pinguis nutrimenti ex quo crassatur substantia super natans, et obumbrat lucidam in fundo radiantem. Hujus signum est, quod rosa multum fumatae humido et pingui stercore, nigrorem habent pro rubore, et spissiora producunt folia.
Purpureus autem color causatur quasi ex tribus substantiis, quarum duae primae sunt quae omnibus sunt communes, de
quibus saepe jam diximus. Tertia autem terrestris et fumosa adusto et obscuro fumo, non tamen fuliginoso supernatante : et ideo quasi mediat inter rubeum et nigrum, plus habens de rubeo quam de nigro.
Licet autem talis substantiarum diversitas sit in floribus omnibus, tamen per sublimationem et distillationem non educitur ex eis nisi substantia aquea perlucida et valde clara. Illa enim quae supernatat, aduritur tota : et ea terrestris quae terminat aqueam, residet in fundo ad modum facis descendens, cum separatur ab aquea virtus et remanet in aqua, quae distillat, sicut in omni eo quod originem ducit ex aliquo, remanet virtus ipsius.
Hæc igitur de floribus in communi dicta sufficiant.
<--- Page Split --->