TRACTATUS II

DE DIVERSITATIBUS ET ANATOMIA PLANTARUM.

CAPUT I.

De absoluta diversitate arborum partium quae portiones sunt in generibus plantarum.

Quærendo autem de corpore plantarum, oportet nos via naturae procedere. Secundum hanc viam principia compositi sunt partes ex quibus componitur : per illas enim (ut eleganter Aristoteles dicit) cognoscitur quod compositum cognoscimus, quando scimus ex quot et qualibus compositum est. Unde sicut anatomia divisio vocatur qua cognoscuntur animalium

corpora, ita per divisionem corporum plantarum cognoscitur natura corporum plantarum. Et ideo de partibus est considerandum primo secundum omnem partium diversitatem : tamen prius assignabimus tantum referendo diversitates has, et postea revertemur assignando causas omnium diversitatum. Si tamen non Aristoteles, sed nosipsos sequeremur, pro certo aliter procederemus.

Dicamus igitur cum Aristotele, quod quaedam plantè quæ arbores vocantur, habent gummas, sicut est pix de abiete, et resina, et gummi, et amigdali, et myrrha, et thus, et gummi Arabicum, et hujusmodi alia, de quibus inferius specialem faciemus tractatum. Et quaedam non habent aut parum habent, sicut buxus, et quercus, et cæteræ hujusmodi compactum valde lignum habentes : et hæc est prima diversitas ex ipso nutrimento ambórum accepta.

Secunda autem est, quod quaedam arbores habent nodos et venas et ventres et lignum et corticem et medullam interius, quæ omnes partes sunt quaedam organa in quibus completur nutrimentum : quaedam autem deficiunt in aliqua ista-

<--- Page Split --->

rum partium vel pluribus earum, eo quod quaedam secundum plurimum sunt cortex. Nodos autem voco juncturamu colligationem, sicut sunt nodi in vitibus : et hi nodi malleoli vocantur. Id autem quod est inter nodos, subtilius est, et in nodo ingrossatur, et nodus ille est in quo congregatum nutrimentum quamdam majorem quam prius habuit accipit ad sequens lignum assimilationem per digestionem quae est in nodo. Quaedam autem planta et materiae est substantiae valde similis, omnino carent hujusmodi nodis, sicut scirpus : propter quod proverbium est, quod « quaeruntur nodi in scripto cum inaniter quaeritur aliquid : » cujus oppositum est manifestum.

plantae intus sunt molles, et vacuitates habentes, in quibus attractum nutrimentum decoquitur et post per totam plantam derivatur, sicut est cassia fistula et planta quae sunt guttarum, et aliae multae.

Cortex autem duplex est in plantis magnis, exterior scilicet durior, et interior mollior et succosior et exterior quidem siccus, et interior viscosus frequenter.

Medulla etiam aliquando quasi est quidam purpureus ad nigredinem declinans pulvis parvo humore continuatus. Aliquando autem est humidus magis et mollis : vel forte aliquando fluidus, aliquando est rarae valde substantiae et alba vel alterius coloris.

Vena autem in nulla plantarum est vere, et secundum perfectam rationem. Sed sunt via recta, in quibus decurrit nutrimentum, sicut est videre in foliis plantaginis, quae paulatim decerpuntur : apparent enim quaedam quae sunt via, in quibus nutrimentum decurrit ad medium linearum rectarum et curvarum extensa per plantas, et aliquando sparguntur : aliquando autem congregantur in unum sicut vena : et non invenitur planta quae hoc careat, nisi illa quae fere in toto est cortex : et tamen in illa etiam aliquid simile vis nutrimenti invenit, sed numquam in aliis. Inveniuntur autem ista vena a duobus principiis in plantis oriri. In his quae nodosa non sunt, et sunt rarae substantiae, extenduntur via illa a radicibus in altum per stipitem, et per ramos, et per folia divisa, et super se. Aliquando autem derivantur ex medulla, et protenduntur ad superficiem planta, et cognoscitur, quia quando inciduntur planta, apparent in talibus linea alba per modum stella a medio medulla ad corticem planta protensa, sicut est in vite, et aliis nodosis, praecipue in nodo, et juxta nodum.

Haec igitur est diversitas secunda plantarum, et praecipue in arboribus inventa : quia arbores sola sunt perfectiores planta, sicut et animalia majorum corporum perfectiora inveniuntur quam alia. Et ideo etiam diversitas plantarum qua sunt arbores, hic ponitur : quia diversitas major in eis invenitur, et notiores sunt partes earum, et ex illis proportionaliter oportet intelligere etiam de partibus plantarum parvarum, quarum partes non ita nota sunt nobis.

Sed de nodis de quibus praediximus adhuc notandum, quod nodi secundum tres modos in arboribus et plantis inveniuntur. Unus autem qui supra dictus est, et ille solus est in toto naturalis et a natura intentus. Alius autem modus nodorum est qui causatur ex siccitate et terrestreitate arboris et nutrimenti quod nutrit eam. In illa enim arbore stringuntur pori valde propter constantiam et compactionem partium ipsarum : et cum nutrimentum sit terrestre et grossum, ubique claudit sibi viam rectam per venas ligni, et non divertit ad alteram partem, et ibi conglobatur in nodum, et efficitur totum lignum nodosum repugnans siccibilitati, sicut diximus in quarto Meteororum. Tertius autem modus nodorum est nascentia quaedam quaebulliunt extra in arboribus, et convertuntur in lignum totum

<--- Page Split --->

recticulatum, sicut fit contextnm ex nervis ligneis propter multiplicem revolutionem qua revolvitur humor ligni in seipsum : et hic nodus vocatur Latine murra, et fiunt inde scyphi pulchri ad bibendum, qui etiam in prima fusione vini inspissantur, eo quod humorem venae multiplices attrahunt, et ex ipsis tumescere videntur : et propter tortuositatem ipsarum quae causatur ex dicta revolutione, humorem retinent, ita quod non effluit ex ipsis, nec cito evaporat ligni ipsius spissitudinem. Notatur igitur primum genus malleolus. Secundum autem proprie vocatur nodus : et lignum in quo est, vocatur nodosum. Tertius autem modus murra proprio nomine appellatur.

Tertia autem diversitas est, quod quaedam arbores habent fructum suum inter lignum et corticem, hoc est, in lignosis corticibus quibusdam, sicut est abies, et pinus, et aliae arbores quaedam poma lignea habentes. Quaedam autem in aliis locis posuerunt suos fructus: et hoc est multis modis, sicut inferius ostendetur.

officiales ab his quae dictae sunt, sicut radices, et virgas radicum, et folia in cooperturam fructuum, et ramos tamquam sustentacula virgarum, et flores tamquam purgamenta menstruorum, et pullulationes surculorum in diversis locis corporum suorum, quae sunt flagra quaedam aquatica in primo anno, vel forte pluribus annis fructum non ferentia: sed cum valuerint, fructificabunt: et de genere harum partium est rotunditas figurae quae nonnisi magnis plantis invenitur, et similiter cortex operiens corpus planta ab exterioribus nocumentis, et in quem expellitur illud quod purgandum est de corpore arboris, et similiter cortex qui circumdat propter eamdem causam.

CAPUT II.

Quarta autem diversitas est in plantarum partibus ad invicem comparatarum. Quaedam enim partium ipsarum sunt simplices, quae divisione continui dividuntur in partes, quae nomen et rationem habent totius divisi, sicut humor qui invenitur in planta in vena ipsius et etiam nodi: sed minus convenit hoc nodis quam aliis partibus. Quaedam autem partium composita sunt ex istis, sicut rami, et virga, et similia, quarum qualibet habet in se nodos et venas et humorem: sed cum humor est potentia pars, alia autem sunt actu partes, partes autem composita dividuntur divisione heterogenii in eo ex quibus componuntur, hoc est, in nodos et venas et caeteras hujusmodi partes. Omnes autem inductae hic partes non simul invenuntur in omnibus plantis, sed in perfectissimis tantum et maximis, sicut superius diximus.

Et diversitas quinta in his est : quia habent illae perfectiores planta alias partes

Qualiter partes plantarum magnarum proportionantur partibus animalium, et qualiter non?

Sicut autem sunt in animali membra quaedam similium partium quae dicuntur membra similia, et quaedam dissimilium partium quae dicuntur membra organica sive dissimilia: ita sunt in plantis perfectis: partes enim talium plantarum comparantur per imitationem quamdam imperfectam membris animalium. Cortex enim in planta tali comparatur animali, et radices habet ori in animali similes. Nodos autem habet comparabiles nervis, non quidem illis qui dicuntur sensitivus et motivus, sed illis qui dicuntur liga-

<--- Page Split --->

menta, quæ ex una extremitate ossis protenduntur in alterius conjuncti ossis extremitatem, et colligant ea : et sunt ibi nervi insensibiles, et vocantur ligamenta articulorum. Et similiter malleolus est colligatio duorum lignorum in stipite vel ramo uno, vel stipite et ramo, sicut diximus in præcedentibus. Similiter autem est de aliis partibus quæ similiter reliquis membris comparantur.

Sicut autem est in animalibus, quod scilicet quælibet pars ejus similis dividitur duabus divisionibus, quarum una est in partes similes aliquo modo, et alia est in partes dissimiles : ita etiam est in plantis : et sic est in omni corpore mixto. Si enim hoc accipiatur ut integrum ex suis partibus quantitativis constans, dividitur per similia, sicut lutum dividitur in partes luteas. Si autem accipiatur ut mixtum essentiale totum, dividitur in miscibilia quæ diversa sunt in forma, sicut lutum dividitur in terram et aquam. Similiter autem pulmo et caro dividuntur ut sunt tota integra in carnes et partes pulmonum in forma a pulmone non discrepantes, et dividuntur ut mixta in elementa ex quibus essentialiter et materialiter commixta sunt. Unde etiam hæc elementa radices eorum sive prima principia materialia esse dicuntur.

Officialiatamentaminanimalibusquaminplantisintegralistotiusdivisionedividunturetiamperdissimilia : manusenimnondividiturinmanus , sedindi - gitos , etvolam , etpectenmanus : q u o - rumnullamhabetrationemmanusvelnomen . Hoctamenposteriusconvenitor - ganicispartibusplantarum : quialicetradixnonpropriedividaturinradices , tamenparsradicisplusconvenitcumradicequamdigituscummanu : minusenimdiversificaturplantainpartibusquamanimal , sicutantedictumest . S i - militerautemfoliumnondividiturinfo - l i a , sedtamenpartesnaturamquamdamfoliividenturhabereetsimilitudinem : necdeficiunttalespartesatotiusnomi - neinnatura , sedinfigurasolum . U n d e

omnes tales partes habent comparationem similium membrorum quæ est commixtio ex elementis ex quibus immediate componuntur : quod non est in membris dissimilibus animalium, quæ proxima compositione constituuntur ex similibus, et similia eorum constituuntur ex elementis.

Talis autem compositio heterogeniorum est etiam in fructibus plantarum : licet quidam fructuum componantur ex paucis dissimilibus in forma, quidam autem ex multis. Ex multis quidem sicut fructus olivæ, qui olea dicitur. Ille enim habet corticem et carnem et testam durissimam et malleum qui est semen ejus, qui et ipse habet pellem intra testam circa se in qua involvitur. Similiter autem est in persicis et prunis secundum omne genus prunorum, et causis et omnibus similibus istis. Fructuum enim habent aliqui tres cooperuras, sicut nuces habent circa testam carnem quamdam et rectam et interiorem pellem, et amigdala similiter, et persica, et multa alia. Sed hoc generale est ad minus, quod semina omnia ex duobus corporibus constituuntur : quorum unum est terrestre, et est cortex seminis : et alterum est farina ipsius seminis ex subtili terreo calido aereo confecto. Istæ igitur sunt plantarum partes quas hic diximus per enumerationem.

Summatim autem sermo tendit ad hoc quod propter vicinam diversitatem partium plantarum ad invicem, difficile est valde determinare omnes partes plantæ, et omnes cooperuras partium diversarum, et alias ejusdem diversitates. Quod autem præcipue difficile est, hoc est determinare essentialia principia quæ sunt propria materia et propria forma cujuslibet, et quid sit calor naturalis privatim conveniens cuilibet plantarum, et quod sit tempus durabilitatis et ætatis earum, et quæ sunt aliæ impressiones et accidentia quæ plantis ex diversis eveniunt causis. Cujus una causa est, quia cum anima sit principium cognoscendi animatum, non potest clare cognosci ex hoc

<--- Page Split --->

planta, eo quod non habet actus et consuetudines animæ manifeste. Sunt enim opera animæ in ea occulta, sicut supra dictum est : eo quod non habet anima plantarum effectum vitæ quæ est in animalibus.

Si autem aliquis dicat, quod licet occultior sit vita plantarum quam animalium, tamen proportionaliter potest accipi actus et opus organicarum partium plantæ ad organicas partes animalium. Dicemus hoc esse difficile valde cum hoc non fiat proprie, sed per similitudinem et translationem metaphysicam multum prolongabitur sermo : nec erat proprius ille sermo philosophiæ, sed poematibus. Amplius autem fortasse non evademus magnas valde et innumerabiles diversitates, cum enumeramus partes plantarum diversarum secundum genus et species differentes. Pars enim rei cujuslibet est de natura et genere totius et de substantia generis illius propria : et ideo sicut est alius leo ab homine, ita est alia natura cruris et ossis leonis a natura cruris et ossis hominis. Cum enim res generatur ex natura substantiæ alicujus, tunc partes habebunt naturam substantiæ illius specialem et dispositionem, nisi chronica infirmitate corrumpatur pars et amittat naturales dispositiones, quibus constituta fuit in generatione substantiæ, cujus ipsa est pars : et hoc modo si loquamur de diversitate partium plantarum, alterius naturæ erit radix olivæ, et alterius pini, et sic de aliis : et secundum hoc oportet de cujuslibet plantæ partibus divisim tractare, quod ultra modum magnam generaret diversitatem. Et secundum eamdem rationem magna diversitas est inter membra plantarum et animalium, quæ impedit proportionem et comparationem unius ad aliud : quia comparatio et proportio non est inter ea quæ non participant unum aliquid, aut univoce, aut secundum prius et posterius. Hic autem in partibus plantarum et partibus animalium non potest fieri comparatio secundum veritatem substan-

tiæ et naturæ, sed tantum secundum secundum comparationem ad unum actum, sicut radices ori dicimus similes, non quod sint ejusdem naturæ vel substantiæ radix et os, sed quia sunt ejusdem officii in tractu alimenti, licet non omnino sit similis tractus : quia os trahit indigestum et impurum, radix autem digestum et depuratum : et ideo radix verius cordi comparatur : hoc enim, sicut in libro de Somno et Vigilia diximus, ad medium sui thalami trahit nutrimentum, et ibi complet ipsum et transmittit membris per utramque venam, per eam quæ vocatur in magna, et per eam quæ vocatur Græce orthi, quæ minor apud nos vocatur.

Sunt autem etiam quædam partes plantarum differentes valde: cum tamen sint ejusdem nominis, sicut flores, et fructus, et folia plantarum. Hæc enim in quibusdam plantis fiunt et renascuntur veteribus abjectis : quædam autem non omni anno producunt nova folia, et flores, et fructus : nec tamen istæ partes remanent in eis, ut cortex qui magis esse videtur de substantia individuali plantæ quam istæ partes: quia illa sunt corpora quædam cadentia a re aliqua quæ causa est suæ abjectionis, sicut frigus per obstructuremom pori unde trahitur alimentum, aut etiam succosæ substantiæ spissitudo: hæ enim sunt causæ casus foliorum et florum et fructuum, ut inferius explanabitur : et partes tales absque dubio non sunt in planta sicut constituentia individuum substantiam plantæ. Partes enim multæ multoties cadunt de planta integra manente, quæ quidem sunt partes indeterminatæ quæ non sunt officio alicui secundum opera plantæ determinata, nisi ad bene esse : sicut etiam suntin animalibus pilihominis et ungues : tales enim partes non existentes de esse plantæ vel animalis, sæpe projiciuntur et renascuntur, aut in eodem loco in quo fuerunt veteres, aut in alio sine augmento et diminutione partium essentialium animalis vel plantæ. Et ideo dicit Aristote-

<--- Page Split --->

les in V Metaphysice, quod calvus ex capillorum amissione in fronte, non est colobon, hoc est, diminutus membro.

Cum autem taliter se habeant hae partes in animalibus et plantis, tamen certum est quod aliquo modo sunt partes : quia non omnes partes alicujus sunt partes determinate manentes in substantia ipsius, ita quod non removeantur ab ipsa. Sive ergo talia sint partes plantae, sive non sint partes plantae, sed animalis, turpe sive ,irrationale est dicere quod ea cum quibus crescit animal et planta et completur cum eis, non sint partes ejus: sed potius folia et omnia quae sunt in planta, cum quibus crescit et completur, et sunt in ea ut partes ejus, licet non sint semper determinate eadem in ea secundum numerum, et licet paulatim decidant hae, et aliae recrescant non eadem in numero, sed specie existentes : et sic indeterminate planta non fit sine talibus partibus, tamen dicendae sunt partes quaedam, sicut et cornua cervorum, et alia quae succrescunt : et similiter pili quorumdam animalium quae in cavernis abscondita jacent tempore hyemis sub terra, et haec habent similitudinem quamdam ad casum foliorum.

CAPUT III.

De diversitate generali plantarum accepta per omnia quae omnibus plantis in genere conveniunt vel pluribus earum.

Admissa autem comparatione partium plantae ad partes animalium, loquamur nunc de generali diversitate partium plantarum speciali sine comparatione. Nos enim in scientia de plantis oportet loqui de partibus supra memoratis, et enumerare partes proprias quibusdam, et communes omnibus vel multis, et diversitates earum.

Dicamus igitur in primis de communibus loquentes, quod partibus plantae in genere plantae prout genus ejus continet plantas perfectas et imperfectas, inest magna diversitas in multitudine partium et paucitate earumdem, et magnitudine partium et parvitate earumdem, et fortitudine partium et debilitate earumdem. Haec autem tota triplex diversitas est ex humoris abundantia vel defectu in plantis secundum diversitates humoris : quia humor multus in plantis multum porosis multitudinem magnam facit marorum et partium, praecipue quando humor acutus fuerit qui potest penetrare per poros. Quando autem multus est et, grossus et hebes, facit partes grossas et magnas : quando vero est terreas fortiter decoctus calido et multo et insuper multus, facit multas partes valde. Contraria autem horam faciant partes paucas et debiles, et

<--- Page Split --->

principium unum et idem. Cum enim vegetatur, non quandoque quidem vegetatur, quandoque autem non, sed semper et ex necessitate vegetatur : sed in hoc differt, quod non ad speciem corporis vel elementi vel elementati tantum vegetatur, sed ad speciem vivi secundum aliam potentiam vitæ, nec operatur actum vitæ nisi per elementa instrumentalia, quæ sunt qualitates elementales, quas movet et ordinat et dirigit ad opus vitæ anima vegetabilis quæ est in eis. Quod autem planta diversa operatur cibando, augendo, et generando, hoc non indicat recessum ejus magnum a natura : quoniam omnia hæc operatur ex uno et eodem nutrimento secundum substantiam, licet esse ejus sit diversum : et ideo etiam in hoc planta fere unum modum tenet operis sui. Sic autem in animalibus non est, in quibus magna est operum diversitas, quæ nec ex uno materiali nec ad unum finem proximum diriguntur.

Opera autem plantæ secundum quod planta est, sicut alibi determinatum est, sunt tria, uti alimento, et augere, et generare. Et alimento utitur planta speciali modo, qui non nisi plantæ convenit. Cum enim alimentum conveniens animalibus, tribus ingrediatur viis in animal quod nutritur, per poros videlicet manifestos, sicut est os, et æsophagus, et alia talia, et per venas concavas per quæ et attrahitur et diffunditur ab hepate vel a corde secundum modos diversos, et per poros occultos qui sunt in ipsa membrorum spongiositate, oportet quod propter primum tractum habeant animalia receptacula superfluitatum suarum, et vias per quas illæ emittuntur : quia per poros manifestos substantia nutrimenti materialis ingreditur magis habens de impuro quam convenienti. Propter secundum autem modum exigitur incollatio amplior et separatio : eo quod licet venæ sint angustæ, tamen intra concavum suum trahunt impurum subtile cum puro, et hoc separatur per urinam, et sedimen quod in urina cernitur in habentibus re-

ceptaculum superfluitatis humidaæ, quod est vesica : aut redundant ad stomachum et intestina, et per illa cum sicca superfluitate emittitur, sicut fit in non habentibus vesicam. Sed ratione tertii modi trahendi alimentum non exigitur receptaculum alicujus superfluitatis : quoniam membra spongiositate sua non trahunt nisi purum conveniens et simile sibi, et hoc totum est convertibile in substantiam membrorum : et hoc tertio solo modo trahunt plantæ alimentum, et ideo non habent ventres et venas, sed tantum poros, et terra est eis pro ventre, in qua dimittunt utramque impuritatem, siccam videlicet et humidam. Et hæc est causa quod infigunt radices ori suo similes in terram, ex qua sicut ex stomacho sugunt nutrimentum, et dirigunt radices deorsum majores plantæ omnes ad locum calidum terræ, ubi calor melius commiscet et digerit nutrimentum : et si aliquæ plantæ magnæ in superficie spargant radices et non in profundum dirigant, cito arescunt : quia nutrimentum quod est in superficie terræ, evanescit ab eis in fumum per calorem solis, et non cogitur spirare in radices earum per loci continentiam. Iste igitur modus nutrimenti est plantæ secundum quod est planta.

Augere autem ipsarum plantarum dicunt quidam esse in infinitum, asserentes plantam augeri quamdiu radicitus terræ adhæret : cujus dicti sui tres inducunt rationes. Quarum una est, quia ex humido nutrimentali augeri videntur ad oculum : hoc autem est continuum, et non deficiens. Altera est similitudo quæ est in partibus plantæ, propter quam nutrimentum digestum in una qualibet parte, potentia est tota planta, et sic ex nutrimento continue aggregantur ei partes ex quibus augetur. Tertia est, quod sicut dicunt, calor est modicus : eo quod vires terræ quæ præcipue dominantur in planta impediunt virtutem caloris : et ideo calore aut nihil aut parum deperditur in ipsis, ad quod etiam cooperatur durities plantæ, quæ etiam generaliter in omnibus

<--- Page Split --->

plantis major est quam sit durities carnis in animalibus. Cum igitur (ut inquinint) non fit deperditio in plantis, ex nutrimento non fit restauratio deperditi. Sequitur igitur quod fiet tantum secundum additionem ad praeexistentem substantiam et quantitatem plantæ, ex quo relinquitur, ut dicunt, plantas augeri continue. Dicunt autem Plinium apud Latinos et Theophrastum apud Græcos hanc tenuisse sententiam.

De operatione autem generationis plantarum multa dicta sunt in locis aliis : sed hoc quod hic observandum est quantum ad corpus plantarum pertinet, est quod in nullo genere tantum in quantitate distant ab invicem secundum ætatem, et incipientia primo generata, sicut in plantis. In his enim ultimum perfectum maxima est aliquando quantitatis, et in prima sui pullulatione est multum minimum vix sensu discernibile.

Non autem consentiendum videtur hujusmodi rationibus : eo quod jam probatum est omnium natura constantium esse quantitatem determinatam inter duos terminos maximi in suo genere et minimi : habent enim, sicut egregie dicit Aristoteles, omnia rationem et magnitudinis et augmenti : licet enim ex nutrimentali formentur et augeantur humido plantæ, tamen pars cui facienda est additio, in tantum induratur processu temporis ut extendi non possit : et tunc stat augmentum in longum : et tandem ex eadem causa stabit etiam ad alias duas diametros, quæ sunt in latum et in profundum. De his autem alibis atis dictum est.

Adhuc autem omnia alia generantia receptaculum habent : in quo formant partum figuratum, aut illud ex quo fit partus, sicut ovantia formativam ovorum habent intra se : sed plantæ nihil habent istorum : cujus causa est, quod sugendo per poros habent nutrimentum, et hoc modo emittunt idipsum. Quia autem parum extrinsecus in gemmis elevatis a spiritu egrediente per poros formant omne quod gignunt : et ideo proprieloquendo non concipiunt nec pariunt. Sed modus generationis earum est pullulatio proprie dicta.

Hæc igitur sunt essentialia et communiter omni plantæ in quantum planta est convenientia.

Quod autem dicunt calorem nihil consumere de planta, omnino falsum est : quia calor qui non potest aperire poros et dividere substantiam nutriti, impotens est nutrire : calor autem plantæ utrumque facit. Apertio autem pororum et divisio per calorem numquam fiunt nisi per consumptionem partium humidarum, et etiam aliarum quæ sunt in humidis permixtæ : et ideo istis consumptis restauratio fit ex cibo. Sed verum est quod minor fit consumptio : et ideo nova generatione partium plantæ redit ad eam juventus ipsius, sicut dictum est alibi. Similitudo autem corporis plantæ non causat perpetuum ejus incrementum, eo quod similes ejus partes indurescunt et conversioni non semper obediunt. Stabit igitur augmentum plantæ, licet pluri tempore quædam earum extendantur quam animalia. Hic ergo est modus conveniens plantis in eo quod sunt plantæ.

<--- Page Split --->

rum et digeritur et formatur vigore naturae, et non exhalat ex putredine humoris superflui.

In mediis autem generibus puto proportionaliter esse vires plantarum : arbusta enim sunt quasi busta arborum dicta, quae siccitate terrestri et forti calore adurente ad perfectionem arborum non perveniunt, licet figuras arborum habere videantur. Constat autem diminutionem ipsorum esse a diminutione virtutis planta et confusione materiae corporis eorum : propter quod etiam planta nomen non nisi secundum proportionem recipiunt.

De divisione planta prima per suas partes subjectivas.

Dividentes plantas in subjecta sibi proxime genera, dividimus eas in arbores, et arbusta, et frutices, et olus, et herbam, et fungum, et alia hujusmodi, quae tamen non est divisio generis vere in species : quoniam planta magis habet de ratione nominis sui in arbore quam in fungo, et aliis plantis proportionaliter convenit : propter quod et caeterae plantae non ita permanent sicut arbores, nec ad eas ita redit juventus earum sicut ad arbores. Videtur enim esse in plantarum generibus sicut est in generibus animalium, quod videlicet quaedam sunt perfecta in participando potentias animales, et quaedam sunt imperfecta : licet enim omnia vegetabilia nutriantur et augeantur et generent, non tamen habent tam perfectos modos nutritionis et augmenti et generationis caeterae planta siciut arbores : et ideo posterius in eis invenitur ratio generis.

Fungus enim non videtur esse nisi quaedam exhalatio humoris ex putredine ligni, vel alicujus alterius commixti et putredi corporis evaporans, et ad frigus aeris constans et coagulata : propter quod et infirmi sunt generaliter fungi, et quidam eorum venenosi propter humidum humorem ex quo generantur : subtiliatur autem humor in nativitate arbo-

Idem autem est de frutice : quia pro certo non multa imperfecta ex radice emitteret, nisi quia radix succum ad unum non dirigeret, sed porosa et in multis partibus existens imperfecta, emittit nulli sufficiens ad debitum robur et incrementum.

Olus autem etiam complexionem perfectam non attingit, et ideo destituitur a ligni soliditate. Magis autem mollis propter incompletum et interminatum humorem remanet herba, cujus succus non videtur nisi aqua parum passa et pinguescens a sicco.

Ultima igitur perfectio planta est in arborum soliditate et vita : proportionaliter autem et quodammodo est in aliis enumeratis generibus propter uniformitatem : cum materiae corporum plantarum herbae nutriantur in olera, et liquescunt processu temporis, et arbusta et formatae arbores efficiuntur quaedam earum, sicut ruta cum remanserit et antiqua fuerit. Sed fungi propter defectum naturae non inveniuntur mutari ad aliud genus plantae, sed mox nati putrescunt, nec sibi similia generant, neque semen faciunt quemadmodum imperfectissima animalium ex putrefactione natorum, sicut sunt lumbrici et gurguliones.

Sed cum planta ad invicem transmutantur, duas habent mutationes : aliquando autem processu solo temporis ascendit ad naturam planta superioris, sicut

<--- Page Split --->

diximus de ruta : aliquando autem propter nutrimenti complexionem transit in aliam sibi affinem secundum speciem, sicut siligo mutatur in frumentum in quibusdam terris spatio duorum vel trium annorum, et e converso frumentum in siliginem ex malitia nutrimenti. Nutrimentum enim frigidum et ventosum et terrestre triticum convertit in siliginem : calidum autem et humidum bene digestum transponit siliginem in tritici naturam et speciem : et hoc invenitur in multis aliis speciebus plantarum, et precipue in his quarum herba concava est sicut stipula. Propter quod hordeum saepe degenerat in quamdam speciem germinis, quia hirsutas et hispidas habet aristas. Ex quibus colligitur, quod plantarum materia non multum distat a materia alterius : et ideo facta parva mutatione circa eam, efficitur et proxima potentia ad aliam : et statim illa pullulat ex ipsa.

Hinc est quod quidam theologizantes Platonici dixerunt, quod Deus creata terra indidit ei sementinam causam omnium plantarum, sed non indidit ei semina animalium : volentes dicere quod materia quae est potentia ex qua pullulat planta, est terrae aliqua temperantia cum coelesti effectu, et quod non sufficit hoc in animalium productionem.

Hæc autem genera planta quæ dicta sunt, plurima sub se habent alia genera, et species, quæ si ponantur per singula, modum voluminis excedent, etiamsi nomina solum ponantur plantarum. Nos autem secundum propositam philosophiam non quærimus nisi causas eorum quæ in plantis apparent, et non enumerationem diversitatis earum per singula. Singula enim talia dicere non est philosophicum. Sufficiant igitur ea quæ dicta sunt de divisione generis plantarum.

CAPUT III.

De divisione planta secunda per suas partes integrales essentiales sibi, qua officiales dicuntur et ad officia animae sunt deputatae.

Consequenter autem de his determinandum est de partibus integralibus plantarum, et de his quae accidunt eis ex natura et non ex cultu. De fructibus enim et cultu tangemus posterius.

Oportet igitur scire, quod sicut in animalibus, ita et in plantis quoddam est quod est potentia quælibet pars planta quæ vocatur succus : et quoddam quod est pars planta æctu, sicut radix, et stipes, et ramus, et hujusmodi. Est autem succus humor qui per poros radicis attractus, ad nutriendam totam plantam per planta partes a virtute nutritiva distribuitur : necesse est igitur quod ad planta similitudinem calore digestivo sit terminatus. Ex his enim quæ in quarto Meteororum bene dicta sunt, scitur quod humor nullus completur calido digestivo, nisi qui passus est a sicco : oportet igitur hunc humorem a sicco terrestri passum esse et digestionem variari et passionem secundum diversitatem complexionis corporum plantarum in caliditate et humiditate et frigiditate et siccitate. Non enim nutrit nisi simile quod ex contrajacentitibus passionibus per digestionem ad similitudinem complexionis ejus membri vel partis quæ nutritur, alteratum est.

<--- Page Split --->

Ex his autem necessario relinquitur, quod humor cibalis plantæ magis sit insipidus in radice : et secundum quod magis et magis a radice procedit, sic plus et plus accipit saporem plantæ convenientem. Sicut autem accipit saporem, ita accipit etiam inspissationem et subtiliationem et acumen : ex actione enim caloris in ipsum omnia hæc necesse est invenire circa ipsum, nisi per accidens impediatur, ut infra docebitur. Et in quibusdam quidem plantis calore exhalante plurimum humidum remanet terrestre viscosum lucidum propter multam diaphani naturam in ipso. Et est odoriferum propter actionem caloris in ipsum : et quod quidem convenienter digestum est, est aromaticum : quod autem corruptum est, est fœtidum : et hoc humidum quando calore aperiente parum stillat, frigiditate aeris exsiccatur, et vocatur gummi secundum sui diversitates : aliquando etiam distillat per vulnus factum ferro in planta, et tunc etiam gummi vocatur, sed non est tantæ virtutis sicut illud de quo dictum est prius. Sunt autem quædam plantæ tam aquosum habentes succum, quod sicco coagulari vix vel numquam poterit : et illæ gummi non habent : tamen succus illarum secundum quod diutius agit in ipsum calor, sic etiam mutan tur sapore s ejus et odores. Quia vero omnium plantarum maxime est humidum terreo commixtum, ideo sapor humoris earum est insipidus primo, et in processu quamdam accipit ponticitatem. In exterioribus autem plantæ propter calorem solis, nisi multum obviet plantæ contraria complexio, digeritur succus in dulcedinem, sicut apparet in succo arboris quæ cremula vocatur, cujus succus qui est inter lignum et corticem, est dulcissimus. Idem autem experimur multoties in succo fibicis, quæ est arbor alba habens extra corticem, quæ liber ab Antiquis vocatur : arborem autem ipsam quidam Antiquorum sapienter miriter vocaverunt. Nos autem de diversitate omnium saporum et causa diversitatis

eorum, inferius cum de fructibus plantarum agemus, faciemus mentionem. Hic igitur hæc sufficiant de eo quod potentia est quælibet pars plantæ, eo quod est ultimum nutrimentum ipsius.

Partes autem quæ actu sunt partes plantæ, dividuntur in duo genera : quædam enim sunt sicut membra officialia ad nutrimenti officium desverientia : sicut lignum in habentibus lignum, vel caro herbalis in non habentibus lignum, est sicut membrum simile in animalibus, cortex autem sicut pellis in animalibus : et ad hunc modum est de cæteris partibus plantæ. Nodi enim licet triplices inveniantur in plantis : tamen nodus ille qui vocatur malleolus, est factus a natura ut in ipso stet succus, et ampliorem accipiat digestionem. Cujus signum est, quod in ramo silvestris arboris fiat incisio ultra medium, ita quod medulla sit abscissa, et postea ligatus consolidetur, temperabitur malitia fructuum, et meliorabitur sapor eorum : et hoc est expertum in arboribus juvennibus, de quibus fiunt incisiones, quando fit incisio prædicta in ramis qui directe tamquam stipites quidam stipiti sive trunco primo sunt infixi. Est autem probabile quod et in aliis prædicto modo incisis contingat. Causa autem est, quod ibidem retortum porum inveniens nutrimentum ascendens per truncum, stat et diutius digestum in meliores dirigitur et transformatur fructus.

Hujusmodi autem nodos in plantis habent ea quæ raræ sunt substantiæ, et habent magnas medullas, aut in toto sunt concava, et cum hoc sunt longa valde, sicut est vitis, et vinella et vitis alba, et cucurbita, et in cannis arundo, et genera frugum, et triticum, et siligo, et hordeum, et avena, et alia hujusmodi : si enim in illis per multos nodos non retineretur nutrimentum indigestum, usque ad germen cito ascenderet, et inutile semper germen proferret. Scirpus tamen nodum non habet, et fere omnia genera juncorum, propter hoc quod sunt debilis substantiæ valde et aquosæ : et ideo nutrimentum ejus

<--- Page Split --->

est aquosum et terrestre valde rarum, sicut apparet in interiori substantia ipsius : et ideo si hoc retentum esset a nodo, totum retineretur et non ascenderet ulterius propter modicum calorem quem habet : et ideo etiam ejus germen quasi nullum esse videtur, nisi lanugo quaedam ad modum rarae stuppa apparens in summitate ipsius.

Multiplicantur autem nodi isti secundum quantitatem extensionis plantae, sicut apparet in centinodia, in qua quando extenditur, vix numerabiles efficiuntur nodi, et sic est in aliis, ut in fceniculo, et valeriana, et in aliis concavis majoribus oleribus. Sed in genere frugum vix invenitur numerus nodorum quaternarium excedere : et citra eumdem numerum vix umquam deficit quin semper calamus quatuor nodos invenitur habere : cujus causa est, quod illud genus plantae habet grana solida multae farinae, respectu suae quantitatis et purae valde farinae : propter quod oportet habere organa depurantia completa puritate, quod non fit nisi per quatuor digestiones, quarum prima semper ac terrestre grossum, et secunda aquosum quod calore compleri non potest, tertia autem alba quaedam incensa ventosa absumit, et quarta complete terminat ad speciei similitudinem, sicut etiam in animalibus fit.

Signum autem hujus est, quod situs nodorum non est per æquidistantiam in calamis. Sed primus magis vicinus terræ, sub ipso est substantia terrestris dura magis, ad nigredinem terrestrem ut frequenter declinans. Secundus autem plus distat a primo, quam primus a terra, et subest substantia plantæ grossa, latitudinem habens foliorum propter multum aqueum facjle dilatabile. A secundo ad tertium incipit contrahi stipes plantæ in frugibus, et a tertio in quartum adhuc plus, et ab illo usque ad aristam sive usque ad culmen subtiliatur valde, et acuitur propter caloris actionem in humidum subtile optime digestum. Si autem sit planta in multis locis eminens semen, sicut faba,

et faseolus, et pisa, et alia genera leguminum : tunc erit farina seminis ejus impura et ventosa valde et terrestris, propter hoc quod non sufficienter depuratum est.

Sunt autem quaedam plantæ aliquid similes nodis habentes, quod tamen verissime nodus non est, sicuthedera, et quadam herbæ aquatice longæ, quæ radices habent acutas et parvas quas infigunt lapidibus et lignis, super quæ repunt : et locus illarum radicum quamdam exprimit figuram nodi. Illæ autem quæ vere nodos habent, habent eos propter causam quæ dicta est : et ideo in nodis folia emittunt per quæ fit superfluitatis purgatio. Et in frugibus quidem folia nodorum inferiorum sunt grossiora et terrestriora et secundum quod ascendunt nodi in calamo, sic purgamenta foliorum fiunt minus grossa et minus terrestria. Superfluitatem autem hanc natura convertit in folia : quia cum sit ingeniosa et regitiva plantæ ad finem ad quem tendit, illud tamen quod purgandum erat, convertit in cooper turam substantiæ, ut a læsura et caumate defendatur. Et hæc quidem est natura nodorum.

Radices autem, sicut superius diximushabet planta ori similes quantum ad tractum nutrimenti. Habent autem aliam similitudinem secundum effectum cordis radices plantarum : quoniam, sicut in ante habitis libris determinatum est, cor nutrimento abstracto primum infundit calorem vivificum, per quem ad membra moveri incipit : et hoc facit radix in plantis : quoniam ex radice datur ei calor et forma vitæ potentialis, per quam ad omnes partes plantæ naturali motu movetur. Cujus signum est, quoniam cum planta in aliqua alia parte sui quam in radice humorem recipit, putrescit : sed convalescit per humorem quem accipit ex radice, etiamsi radix ipsa violenter vulnerata scindatur. Et his duabus de causis multi physiologorum radices et ori et cordi attribuerunt : sed nulli omnino attribuerunt eas stomacho vel hepati : quoniam (sicut diximus) omnis planta terra

<--- Page Split --->

uitur pro stomacho et hepate : eo quod in ipso separatio fit impuri terrei a massa nutriente pura, quod fit in stomacho in animalibus : et similiter fit in hepate colamentum ejus massæ a superflua aquositate, quod in animalibus in hepate fieri consuevit. In ipso enim tractu trahitur ab utraque superfluitate separatum, eo quod per poros contrahitur nutrimentum.

Sunt autem planta voraces dictae et abstinentes propter suarum radicum dispositiones contrarias. Raras enim et porosas et calidas habentes radices, multum trahunt de nutrimento plus aliquando quam converti possit et terminari a natura arboris : et tunc arbor generabit fructus vermiculosos et putrescentes, si non exsudet vel aliter emittat superfluum humidum. In juventute autem plantarum hoc maxime accidit propter calorem juventutis earum. Aliquando autem curantur ex hoc quod perforantur juxta radicem : ibi enim exit superfluum humidum sicut per-flobotomiam. Si enim planta calida et rarae radicis sit in terra sicca in qua pluit raro, et quando pluit, cadit cum impetu multum pluvia, sicut est terra climatis secundi et tertii et forte quarti pro aliqua sui parte, trahet radix planta multis vicibus interpolatis ex multis et humidante pluvia nutrimentum, quod antequam pluvia alia superveniat, trahitur ad partes superiores, et completa digestione perficitur : et ideo tales in talibus locis planta saepius forte florent, et fructus emittunt. Et haec est causa, quare in terra Maurorum saepe florent arbores in uno anno. Fit autem et hoc in nostris climatibus, licet non producant planta nostrae nisi paucos flores, quando post aestatem humidam sequitur autumnus valde calidus et siccus.

Sunt autem quaedam planta humida aquatica molles, et illae quocumque modo infigantur terrae, de facili radices emittunt et convalescunt. Hoc autem etiam faciunt quaedam dura propter similitudinem ligni radicis et corporis planta, sicut buxus, cujus ramus in terram infi-

xus convalescit de facili. In quibus autem hoc non fit, causa est quod destituitur lignum nutrimento antequam ex se formare possit radicem : eo quod aut porosum non est, aut non habet calorem sufficienter trahentem, et ideo arescit antequam ex se emittere possit radicem : et ideo quaecumque calidae sunt infixis ramis in terram convalescunt, sicut buxus, et sauma, et multa aliae. Et iterum quaecumque molles sunt tactu, ab humore terrae nutriuntur et implentur et convalescunt, sicut salix, et tilia. Quaecumque autem neutram harum habent dispositionem, frequenter arescunt quando radices earum terrae infiguntur. Haec igitur est dispositio radicum.

Vena autem in planta proprie loquendo non est, sed neque secundum multum manifestam similitudinem, sed viae nutrimenti dicuntur vena ejus, quae aliquando sunt directe ascendentes, et tunc crescit planta quasi per quasdam tunicas herbales vel ligneas, quarum una superponitur alteri : aliquando sunt tortuosa, et tunc efficitur planta nodosa : aliquando autem reticulatim diffunduntur per plantam, et tunc per vias rectas nutrimentum trahitur, et per transversales retinetur et reprimitur in partes planta ipsum nutrimentum. Veniunt etiam ista via aliquando a radice ascendentes : aliquando autem ex medulla ad exteriora planta, sicut linea multa producta ab eodem centro, sicut et in antehabitis dictum est. Talis igitur est dispositio venarum in planta. Sed hoc est addendum, quod sicut in animalibus vena solida sunt, ita etiam via ista solida sunt, ut possint continere nutrimentum. Sed vias pulsatiles planta non habent, quia spiritum pulsatilem non habent. Sed si quis est in planta spiritus, talis ille conclusus est inter succum planta : cujus signum est, quod quando in prima parte veris planta multum humoris habentes inciduntur, sicut vitis est, humorem spumosum emittunt quasi bulliendo : qua bullitio et spumositas sunt propter spiritum intra succositatem inter-

<--- Page Split --->

clusum. Hæc igitur est dispositio viarum plantæ.

Medulla autem plantarum videntur esse vicaria virtutis radicalis, sicut nucha in animalibus est vicarius cerebri, et per medullam arboris decurrit et pulsat plus de spiritu planta quam per aliquam aliarum viarum : et in ea est vigor spiritualis planta, quia aliter partes distantes nimium a radice, non bene vivificarentur ad formam speciei planta. Et ideo planta habent ortum et principium marorum, qui oriuntur lateraliter a corporibus plantarum a medulla quasi ex vicario radicis : et quando ligna scinduntur per ariditatem, profundatur frequenter scissura continue ad medullam, et ultra non invenitur continuari scissura nisi raro. Planta autem quae nutriuntur ex medulla per poros transversales, habent medullas majores : et quae nutriuntur per poros directe ascendentes, habent medullas minores : et aliquando non videntur habere medullas quando magna efficiuntur : et propter hoc quod lignea tunica arctata per alias sese circumvestientes comprimunt et quasi insensibilem faciunt viam medullarum : et probabile est quod sit una causa corruptionis magnarum plantarum interius, suffocatio videlicet spiritus vitalis in medulla conclusa propter hoc quod comprimitur per circumstans induratum et constrictum lignum. Ipsa autem substantia medulla videtur esse sicut purgamentum quoddam cholericum, quod projicitur de auribus animalium : et hoc fit propter calorem spiritus et motum qui pusat in medulla. Cujus signum est, quod fere omnes medulla plantarum perfectarum inveniuntur a principio juventutis earum alba et humida, et in processu declinant ad citrinitatem et siccitatem.

Sunt autem planta quaedam fere totam substantiam habentes medullosam, sicut sambucus, et ebulus, et hujusmodi : et omnes illa nodos habent multos, et nutriuntur ex medulla : et ideo est multa in eis : et in hoc genere est vitis, sed minus est medullosa quam sambucus et

ebulus. Alias autem experimur plantas in toto concavas sicut fistulas quasdam et calamos : et hoc fit ideo, quia illa multo indigent spiritu fumoso libero, qui elevaturin concavo plantarum illarum ex nutrimento quod ascendit et per directos poros laterum planta, sicut arundo, et calamorum genus, et hujusmodi. Hæc igitur est dispositio medullarum planta et necessitas.

Sed cortices in plantis sunt sicut coria in animalibus, nisi quod non adeo coharent plantis quemadmodum coria animalibus. Et sicut in animalibus pars corii excorticata et abscissa non recrescit sine magna animalis cicatrice, sed fissa per longum et latum pellis cito consolidatur : ita est in corticibus plantarum : propter quod exsiccantur planta frequenter quando in stipitibus inciditur cortex et ab eis abraditur usque ad carnem planta ligneam vel herbalem. Non est autem cortex ex contectione venarum planta sicut corium in animalibus est ex contectione venarum animalis. Sed substantia corticis generatur ex terrestri planta expulso ad superficiem ipsius. Cujus signum est, quia inspissatur et induratur et scinditur, et sic scabies quaedam efficitur cadens, et in processu existentis planta. Et scissura corticis invenitur esse duorum modorum. Est enim cortex in principio juventutis planta in pluribus cellulis in longum ac si poros habeat ex directo ascendentes, et sic est cortex quercus et tremula vitis : et hoc retinet cortex vitis etiam in senectute : et ideo frequenter invenitur cortex magna et antiqua vitis superius et inferius viti cohaerens et in medio solutus. Quod autem in senectute quarumdam plantarum nec ita scindi potest cortex, accidit propter exsiccationem ipsius et terrestreitatem, propter quam primo frangibilis et postea comminubilis efficitur.

Secundus autem modus corticis est, quod scissura ejus nullo modo ascendit sicut scissura ligni, sed frangitur in circuitu planta per transversum, sicut est in cortice cerasi et pruni et aliarum multa-

<--- Page Split --->

rum plantarum. Cujus causa est, quia talis cortex quasi ex sudore nascitur terrestreitatis nutrimenti : et ideo una pars potius supponitur alteri quam crescat ex poris ejus : et quod continuatur scissura per circuitum circa plantam quando evellitur talis cortex ex viscositate humoris qui fluxit in circuitu plantæ. Est autem cortex duorum modorum, interior videlicet et exterior. Interior mollior, et exterior durior et asperior fere in omnibus : sicut etiam in animalibus est pia mater interior, et dura exterior.

Istæ igitur sunt partes officiales ad officia vegetabilis animæ in plantis propter salutem individuæ substantiæ plantæ deputatæ.

CAPUT IV.

De diversitate materialium simplicium et formalium et officialium partium plantæ essentialium.

Sicut autem in animalibus inter reticulationes venarum et nervorum sunt supplementa partium simplicium quæ sunt carnes, vel ea quæ sunt loco carnium in non habentibus carnes : ita sunt in plantis ligneæ partes vel herbales, quæ simplices sunt et materiales partes plantarum, quibus auctis augetur planta, et quibus exsiccatis et diminutis planta videtur exsiccari et diminui : et talia dicuntur proprie partes simplices in plantis et materiales, eo quod illæ influunt per nutrimentum et effluunt per exsiccatio-

nem plantarum sicut materialia supplementa in animalibus. Hoc autem quadam communi et usitata anatomia cognoscitur in urtica majore, et cannabis, et lino, et linario, et in multis aliis plantis quæ vias venales habent multum fortes et viscosas et directas : et quando in aqua computruit in eis carom aterialis, et postea exsiccatur, comminuitur mersionibus vel confricatur et exeditur, et remanent venæ plantarum illarum ad modum lanæ longæ et candidæ mollis propter viscosum substantiale quod est in eis : et fiunt ex eis panni. Et hic est modus quem antiqui Philosophi habebant in corporibus avium et aliorum animalium quibus abstrahebant pelles, et postea corpora ligabant contra ictum aquæ vehementis : et tunc abluta carne materiali nutrimentali tamquam molliori et minus sub cute cohærenti, remansit reticulatum ex venis et nervis animalium : et demonstrabatur modus divisionis earum in corporibus animalium. Sicut autem est in urtica et cannabis et aliis supra enumeratis, ita etiam est in aliis plantis absque dubio, licet materiale non possit ita ab officialibus partibus separari in eis. Ex his enim quæ in primo libro Peri geneosos dicta sunt, certissime constat in omni eo quod nutritur et augetur, hæc duo genera partium inesse. Dicitur autem pars materialis simplex, non quia non habeat diversa membra in commixtione sui, aut quod non dividatur per resolutionem ad formam aliam corporis priorem sua forma, sed quod in ipsa planta dividitur divisione homogenii, scilicet quod quælibet pars dividens habeat nomen et rationem totius divisi : non tamen dividitur in infinitum, sicut nec aliquod corpus physicum ad formam determinatum, sicut in Physicis declaratum est a nobis : sed dividitur ad minima sui generis, in quibus speçies salvari potest per virtutem et essentialem ipsius operationem.

Pars autem non simplex in planta dicitur esse, quæ ex pluribus simplicibus

<--- Page Split --->

est composita, sicut radix, et ramus, et stipes, et hujusmodi : hæc enim non dividuntur nisi divisione heterogenii, in partes videlicet quæ non habent nomen et rationem totius. Ex his apparet quoniam pars simplex in plus est quam materialis, quando vena et medulla et hujusmodi sunt officiales partes plantarum simplices et non materiales. Similiter constat quod non omnis officialis pars est composita, sed composita aliquando habet officium, et aliquando non habet nisi ad speciem et ad salutem speciei ordinetur, sicut stipes officium sustentandi, et radix utrumque istorum, et sic pars composita. Virga autem et rami non ordinantur ad officium quod ad substantiam individualem pertineat, sed ad frondendum et florendum et ad fructificandum : quæ sunt omnia propter salutem speciei. Ex his autem est advertere, quod omnes partes plantæ compositæ referuntur ad radicem sicut ad unum patrem et procuratorem a quo recipiunt substantiam nutrimenti et virtutis, quam propriis et deputatis sibi officiis convertunt in lucrum et in divitias speciei et perpetuitatis, sicut est in œconomicis, cum diversitas filiorum et servorum ex substantia accepta ab uno patrefamilias deputatis singulorum officiis intendit ad unam domus salutem per divitias et copias alias ex quibus salvatur domus.

Hoc autem dictum sit de partibus plantarum et diversitate earum. Qualiter autem istae partes plantae integrales partibus animalium adaptentur, non oportet intendere : quia hoc constat ex superius inductis.

CAPUT V.

De naturali figura plantarum tam in toto quam in partibus.

Sed quod his consequens secundum ordinem naturae esse videtur, est de figura et coloribus plantarum et partium earum. Figura plantarum multoties invenitur, rotunda videlicet, et trigona, et quadrata, et aliquando poligona, sed rarius. Rotunda autem in pluribus invenitur, quæ est per modum columnalis corporis : quia altitudo columnalis competit incremento plantæ. Rotunditas autem competit motui caloris vivifici, cujus motus est ex centro ad circumferentiam. Hæc autem figura etiam competit motui nutrimenti, quod in strictura angulorum impediretur de facili et recenter putresceret. Et occasiones non accidunt in rotundo, quod ubique est capax, et ideo non stringens et prohibens elevationem nutrimenti. Figura autem hæc columnalis est una regularium figurarum quæ causatur a motu circumferentiae æqualis sursum, qui est motus primus circuli in corpore superficierum rectarum : quales superficies sunt elementorum, sicut in libro de Cælo et Mundo probatum est. Cum enim virtus et lumen cælestis circuli pyramidaliter impendeat loco generationis, est virtus ejus fortior in circulo qui est basis luminis pyramidalis, et in centro ejusdem pyramidis fortissima : propter quod est cælestis circulus. Sic pater ve-

<--- Page Split --->

getabilium secundum Pythagoram faciet pullulare corpus plantæ ex circulo basis luminis pyramidalis, et medullam ipsius ex centro pyramidis ejusdem, et fiet elevatio columnalis a circulo corporis plantæ : lineas autem a centro ejusdem circuli medullæ plantæ ejusdem. Hæc autem figura plantæ in partibus ejus divisim invenitur, et in tantum imitatur pyramidem luminis cœlestis, quod si stipes sine ramis et rami sine stipite accipiantur, omnia quæ in planta sunt superius, inveninuntur acui in punctum, et inferius dilatari in circulum. Virtus enim cœlestis (ut dictum est) operatrix est et formatrix in plantis sicut virtus masculi in instrumento fecminarum : et ideo trahit in figuram sui luminis fere omnia quæ format quantum patitur confusio.

Si tamen omnes partes simul accipiantur, tunc planta dicitur a Platone esse figuræ hominis conversi. Radices enim habet subtus ori similes, sed dilatantur ut undique nutrimentum accipiant : et ideo dilatatur planta inferius. Superius autem dilatatur propter ramorum diffusionem, qui multiplicantur ex duabus causis : quarum una est materialis, quæ est nutrimenti abundantia : altera est efficiens, quæ est calor solis exterius undique tangens arborem et bullire faciens succum et evocans ad exterius : et ideo erumpit in ramorum multitudinem in superioribus, ubi magis constringitur, et per digestionem amplius subtiliatur. Et hoc signum est, quod plantæ quæ circumseptæ sunt multis aliis plantis, sicut arbores in nemoribus spissis et umbrosis, crescunt in altum, et non multiplicantur in eis rami, nec multum ingrossantur earum stipites : et carentia quidem ramorum est, quod per calorem solis non potest in eis evocari et ebullire succus ad superficiem : sed potius frigus umbræ excludit calorem interius, qui intus multiplicatus ex fuga contrarii, elevat totum nutrimentum in altum : et cum motus frigoris sit ad centrum, quoties motus caloris a centro expellit nutrimentum ad circumferentiam,

ut impinguetur et dilatetur stipes, toties reflectitur a frigore loci umbrosi in seipsum nutrimentum et impedit grossationem stipitis fieri : et hæc est causa, quod ligna et aliæ plantæ locorum frigidorum umbrosorum solidissima sunt secundum sua genera et parva : et carbones qui fiunt ex ipsis, magis sunt solidi et sonori quam alii lignorum in locis calidis et soli expositis generati. Figura igitur totius arboris quasi semisphæræ sive hemisphærii si tota simul consideratur, quæ figura procul dubio causatur ex figura circulorum sex signorum quæ per modum diversum se intersecant in arcubus super quos moventur super hemisphærium quando influunt et infundunt virtutes cœlestes hemisphærio. Inter omnia mixta plus obedit cœlesti effectui materia plantarum propter similitudinem ipsius : et ideo etiam solus cœlestis circulus est efficacior et formator figura earum quæ non est in animalibus quæ digniores et potentiores habent motores. Hæc igitur figura duplex, scilicet pyramidalis quæ facit columnalem, et hemisphærialis, quæ signorum extensorum super hemisphærium est, faciunt duas dictas figuras plantarum : et quia istæ potentiores sunt et universaliores influendo effectum cœlestem, ideo etiam istæ figura omnibus aliis frequentiores in plantarum generibus inveniuntur.

Inveniuntur autem quædam plantarum trigonæ, licet paucæ : et cum figura trigonæ sint duorum generum, rectilinea videlicet, et ex arcubus composita, non est expertum in plantis quæ in nostris sunt climatibus, quod trigonæ sunt ex rectis lineis æqualibus vel inæqualibus compositæ, sed potius trigonæ sunt, sicut ex tribus arcubus superficies earum componatur : et in hac figura plurimæ herbæ in silvis inveniuntur, et in hortis stipites foliorum betæ et caulis habent figuram. Causa autem hujus est perfectio, quia formatrix virtus cœlestis simul fluit a polo hemisphærii et signi. Si enim sigmentur arcus meridionales a puncto poli

<--- Page Split --->

ad extremitatem cujuslibet signi terminati, figuratur trigonus ex arcubus tribus, qui procul dubio lumine suo talem plantis imprimit figuram : et ista influentia luminis est una quae semper in omni revolutione solis iteratur, et variat effectum ejus in circulo declivi, qui (sicut in secundo Peri genesees determinatum est) causa est terranescentium generationis et corruptionis. Scimus autem ex his quae in ante habitis libris determinata sunt, quod dator formalis formae et speciei, est etiam formator figure. Haec igitur est causa figure triangularis in plantis, quae quia debilior est in celo duabus superius inductis, rarior est etiam haec figura in plantis.

In figura etiam ista notandum est, quod ut frequenter in planta triangula duo arcus qui componunt figuram in exterioribus plantæ, convexa sua habent in exteriori superficie : sed triangulus qui est ad domesticum plantæ, concavum habet in exteriori superficie, et convexum convertit superius. Non autem oportet ut aliquis objiciat, quod ista figure in plantis regulariter non inveniuntur, sed resultationes et similitudines istarum figurarum : quoniam hoc certissimum est ex omnibus in scientia naturali determinatis, quod figuras et effectus cœlestes materia generabilium non suscipit nisi sub quadam confusione propter contrarietatem agentium et patientium in ipsis : et ideo si figure istae non omnino regulariter lineantur a natura sicut intenduntur, hoc accidit, sicut diximus, ex materiae inæqualitate. In fungi autem et tuberibus et boletis et hujusmodi plantis quae generantur ex vapore qui passus est a terrestri succo, omnino resultant duæ figuræ prime, columnalis videlicet in stipite, et hemisphærialis in capite, ubi fluens dilatavit se vapor : cujus causa est, quod vapor est materia obediens figuranti virtuti plus quam materia commixta corporalis et grossa.

Figura autem quadrati figuratur in mentastro et stipite urticæ mortuæ et vel

pluribus aliis oleribus silvestribus, quod facile patet omni diligenter considerant; diversitates plantarum. Causa autem est ex quatuor punctis qui vocantur loca vaporum elevatorum sub terra vel in terræ superficie ab his qui periti sunt in astrorum effectibus. Puncta autem hæc sunt Orientis in quo est virtus ortus vaporis, et Occidentis quod est oppositum vaporis, in cujus virtute sunt ea quæ terminant esse vaporis ipsius ex reflexione completa duodecim arcuum sive circulorum se intersecantium, quorum sex antecedunt oriens signum tendentia in occasum, et sex succedunt contendentia ad ortum, et imprimunt generatis ex vapore cœlestem effectum. Duo autem alia sunt puncta solstitialia solis qui in signis inter puncta solstitialia decurrens, omnes vapores causat et ex vaporibus generata. Hæc igitur figura quadrata sive triangula, quia semper in motu describitur a parte vegetabilium, ideo etiam frequenter invenitur in plantis ex vapore qui ad superficiem attingit de profundo elevatus generatis. Rationabile autem est, quod sicut in omnium animatorum videmus figuris, quod potissimum sequuntur figuram patris propter virtutem formantem in generatione quæ est ex patre, et si deflecti contingit ab illa, hoc erit per accidens ex inobedientia materiae propter contrarietatem agentium et patientium in ipsa : ita et figura plantarum figuram formantis suæ virtutis sequatur, ut diximus, et deflexio quæ est ab ipsa, contingit per accidens.

Figuræ autem poligonæ in plantis secundum aliquod genus aut speciem aut semper aut frequenter inventæ, causam necessario habent figurantem se : et hoc pro certo est ex virtute solis et lunæ secundum quod lumina eorum conjunguntur imaginibus stellarum multarum sub quibus decurrunt. Ex tali enim radiatione defluens virtus facit poligonum propter multas virtutes cœlestes in ea adunatas. Est autem et hæc frequens et assi-

<--- Page Split --->

dua in cœlo : et propter hoc etiam in terris secundum quœdam genera plantarum, aut semper aut frequenter inventa.

Dubitabitautemfortassisaliquis , anillæcausæfigurarumsintexipsisplantissumptæ , autsintmathematicæ : quoniammathematicorumintentiostudetcircahujuscœlifiguras : physicusautemcau - sasquæinmateriasuntconsiderat . Sedhæccitiusdeterminantur : quoniamse - cundumprædicta , licetfigurapropriainconcavocœlestiscirculiestsicutextraplantametsecundumaliquidsuimathe - matica : tamenvirtusdefluxalocogene - rationisnaturalisestetformatrixetproximainmateriaexistens : sicutingenerationeanimaliumvirtusquæestinseminemasculi , estinmateriafœminæ .

Hæc igitur de figuris plantarum in communi dicta sunt.

carnisplantarumalbusetcroceusest , sicutinbuxoetruta , etaliquandoru - beusfitincarnecedrietbrisilii , etali - quandoquasiglaucus , sicutinlignoaloes , etaliquandoniger , sicutinebenonigra : etistisuntcoloresquifrequenterextraetintusinveniuntur .

Viridisautemcolorconsistitexhocquodaliquidalbiinprofundonigriaquo - sipenetravit , quodaprofundoejusobum - bratumaliquidclaritatisrelinquitnigri , etcausanturdiversiviridescoloresse - cundumdiversaspenetrationesalbiinhujusmodinigrum : etsiemineatalbumquasisubsuperficienigriaquosijacens , causabitcroceum , ethujusmodiviridiscolorinoleribusetherbispertotamsub - stantiamestfrequentissimuspropteraquosumhumidumetterrestreopacum , exquibusestplantarumgeneratio . A q u o - sumenimestsubstantiæperspicuæ , quæcumterminaturincommixto , albescitetpenetransinopacumterrestre , facitco - loremviridem , quitamengriseitatemetglaucedinemaccipitevaporantehumidoperspicuoterminatoetcombustoaliquan - tulumterrestriopaco : etpræcipueinarborumcorticibusinmultisannisma - nentcooperientesarbores . Naminherbisetoleribus , nisilignescant , utrutafacit , singulisannisquasiagenerationenovarenovaturcolorviridis : etideoconti - nuusetpermanensvideturessecolorta - l i u m .

De naturali colore et communi plantarum.

Hishabitis , decoloribusquiautsemperautfrequentiusinveniunturinplantis , exsequendumest .

Colorautemomnibuscommunibusex - teriorestviridis , licetprocessutemporisincorticibusquarumdammagnarumplantarumdeclinetadglaucumetadnigrumcolorem . Inveniturautemetru - b e u s , sicutinrubeamajorecerniturinterherbas , etinquibusdamaliisgeneribusmenthæaquaticæ . Interiorautemcolor

Rubeus autem color causatur ex abledine lucente superducto humido fumoso et incenso. Albedo autem est humidì terminati nutrimenti, quod est nutrimentum talium, cujus fumosum incensum expellitur ad superficiem : et ideo talis rubedo frequenter incipit esse obscura ex altera duarum causarum : aliquando enim fit ex calido humidì partes albas deducente et intendente : ex hoc intenditur et inspissatur fumosum intensum. Fit aliquando autem ex frigore fumosum rubeum reflectente ad partes superficiei et coagulante : tunc enim convertitur in nigrorem, ficut fit in manu vel carne fri-

<--- Page Split --->

giditati exposita : sed color qui est in cedri carne et brisilii, causatur ex multa actione caloris in nutrimentum inter venas arborum. Ex hoc enim contingit multiplicari fumosum intensum, et totum nutrimentum effici, sicut est spissus sanguis in animalibus. In ebeno autem nigra multa vincit terrestreitas subtilis commixtionis : et ideo nigra efficitur. Cujus signum est, quia humor ejus oleagineus est et viscosus valde, quod contingit propter partes terrestres sese fortissime tenentes in humido per quod commixtae sunt : et ideo mergitur sub aqua. In brisilio autem vincit aliquantulum fumosum incensum, et sic a sicco terrestri est retentum et terminatum ad naturam ligni : et ideo melius tangit caeteris lignis, quia humidum fluit ad aliud : et ex sicco cohaeret et stare incipit in ipso.

Albus autem color plus omnibus aliis in carnibus alborum invenitur, eo quod talis color est humidi succosi terminati per terrestre non opacum, sed digestum, emundatum a faeculentia terrestreitatis. Declinat autem aliquando ad rubedinem in interioribus quorumdam lignorum versus medullam : et hoc fit in quercu et multis generibus abietis et pinearum generibus : quod profecto contingit per calorem in interioribus nutrimentum intendentem.

Sed ille qui croceus esse videtur, profecto fit ex nutrimento cholerico quando in bene digesto succoso quaedam partes quasi pulverizatae minus ebulliunt : et hic est color carnis buxi : et quod ita sit, significat acumen odoris buxi, quod acumen a calore habet cholerico procul dubio : quod autem in altum ab eodem calore elevari non potest, non obstat, quia hoc contingit propter nimiam constrictionem et duritiam partium ejus.

Istae igitur sunt causae colorum plantarum tam intus quam extra in ipsis inven-

tarum in eis qua perfectiores sunt plantae.

Fungi enim et tuberes et boleti fere omnes albi sunt habentes in superficie revolutionis, ubi dilatantur, quamdam rubedinem. Cum enim ex humido aquoso putrescente et vaporante nascantur, habent in se multum perspicuum terminatum : et ideo candescunt. Partes autem ignea magis obtinent superficiem, et illae sunt causa ruboris, sicut virosa : sed quia habent humidum valde vaporosum, ideo cito evolante humido siccantur, et tunc decidunt in pulverem nigrum fuliginosum, eo quod vaporis calor et solis et loci combussit partes terrestres quando evaporavit humidum. Hic est modus omnium putrescentium, sicut diximus in quarto Meteororum. Signum autem quod habent humidum vaporosum, est quod comesti frequenter oppilant vias spirituum animalium in capite et inducunt insaniam. Quia vero humidum jam putredinis naturam habet in eis, ideo infirmi et aliquando venenosi sunt ad comedendum : tuber enim quod vocatur muscarum, venenosum est : et si lacti immisceatur, et muscae cadant super lac id, gustantes ipsum, inflantur et moriuntur. Est autem illud tuber in superficie latum, et ab rubedinem declinans, habens in superficie ampullas, sicut sunt ampulla in pelle valde leprosi hominis, in quibus non est humor, sed venenositas quaedam interclusa.

Particulares colores plantarum plurimi sunt : sed de his disciplina propter infinitatem fieri non potest. De odoribus autem et saporibus plantarum hic tradi doctrina non potest. Sed in libris consequentibus plantarum, postquam virtutes plantarum sciverimus, de talibus optimum erit tractare.

Hæc igitur dicta sunt de his quæ in planta secundum individuam ipsius substantiam inveniuntur.

<--- Page Split --->