TRACTATUS IV
DE SOLUTIONE PARALOGISMORUM AD ALIAS METAS DUCENTIUM QUAM AD REDARGUTIONEM.
CAPUT I.
De solutione eorum qui ducunt ad solæcismum.
Expeditis his quæ de solutione paralogismorum ad redargutionem ducentium dicenda esse videbantur, nunc de his quæ ad metam nugationis et solæcismi ducunt, dicendum, qualiter recta solutione solvenda sunt : et primo de his quæ ducunt ad nugationem dicendum est. Dicamus igitur, quod in illis paralogismis qui deducunt ad idem frequenter dicere, sive ad nugationem, manifestum est quod recta solutione non est dandum sive concedendum, quod ea quæ sunt de numero eorum quæ sunt ad aliquid secundum seipsa et non secundum genus suum in quibus intelliguntur actu sua correlativa, quod prædicationes eorum (quando per se ponuntur et in oratione cum suis correlativis et non conjunguntur) quod taliter posita per se aliquid diffinitum significent : sed omne significatum eorum dependentiam habet ad aliud : ut duplum per se positum sine eo quod in oratione cum suo correlativo adjungatur, ut dicatur duplum dimidii duplum, nihil diffinitum significat : et hoc ideo est, quia suum correlativum in eo (hoc est, in dependentia ejus intellectus) ad dimidium videtur sive intelligi datur : unum enim relativorum intelligitur in alio : et ideo (ut ait Porphyrius) in utrisque relativis necesse est utrorumque rationibus uti.
Et hoc a simili probatur : quia si pars nominetur in voce, prout habet dependentiam ad totum et relationem, tunc in nomine partis totum intelligitur : sicut decem intelliguntur in novem, quod sic nominantur novem, quia novem sunt uno minus decem sive quam decem : quia sic nominatur totum : vel species numeri per se sumpta, scilicet ut pars decem : et ideo oportet quod decem in ipsis per dependentiam intellectus intelligantur : quod non esset si novem absolute nominaretur. Et hoc modo facere ut pars intelligitur in non facere, ut pars materialis, et potentia ad actum negationis : quia nihil negatur nisi affirmatio : et ideo hoc modo universaliter in omni negatione intelligitur dictio sive affirmatio : quia nihil nisi affirmatio negari potest : nec aliquid intelligi potest negari nisi affirmatio : quia non potest intelligi aliquid dividi nisi quod compositum est. Et quamvis affirmatio ut causa præcedat negationem, tamen in intellectu affirmationis non est negatio, sed e converso propter rationem dictam in intellectu negationis est affirmatio.
Sed quamvis ita sit, non debet propter hoc aliquis putare, quod omne quod negatur, affirmetur. Non enim si quis dicit hoc non esse album negando, eo ipso dicit ipsum esse album affirmando : quia (sicut diximus) affirmatio non est in negatione sicut exercita et in actu existens, sed sicut materia et potentia circa quam est negatio, ita quod circa alium esse non potest, et in intellectu negationis est hoc
<--- Page Split --->
quod circa alterum non sit. Similiter autem duplum per se nihil significat diffinitum sicut nec negatio : et hoc dicit Aristoteles, neque significat nihil, quod more Græcorum altera negatio superfluit. Dico autem quod nihil significat diffinitum, quemadmodum diffinite significare potest quod per dependentiam sui intellectus individuatur, ut in correlativo sui ad quod est et dicitur. Quod ergo in illis paralogismis qui ducunt ad negationem per rationem relativorum est, notandum est quod si relativum per se positum nihil diffinite significat, et correlativum ejus intelligitur in ipso quando per se ponitur. Secundo autem notandum, quod si relativum fortasse aliquid significat indiffinite, ita quod intellectus ejus indiffinitus ad alterum dependet, et ideo in ipso correlativum ejus intelligitur : tunc notandum quod idem significat etiam copulatum in oratione cum suo correlativo : quia tunc determinatum est per adjunctum sibi in oratione, et non dependet ad alterum : et ideo tunc non intelligitur in ipso. Et ideo cum ducens ad nugationem dicit, duplum dimidii duplum : et in duplo intelligitur dimidium : ergo est duplum dimidii duplum dimidii duplum. Dicendum et solvendum per interemptionem : quia cum in oratione copulatur dimidio duplum, tunc in ipso non amplius intelligitur : quia tunc per aliud junctum sibi est diffinitum : et tunc non potest ducere ad nugationem. Cum autem dicimus duplum aliud et aliud per se positum in oratione positum significare, accipimus large significare, secundum quod omne illud in oratione significari dicitur, quod datur intelligi per significationis ejus modum et rationem : et non intelligimus per hoc fieri æquivocum duplum quod per se ponitur et in oratione.
Similiter autem est in his relativis quæ secundum suum genus ad aliquid sunt. Si enim accipiamus scientiam in specie quæ est medicina, scientia est, ipsum quidem commune considerantes quod est
scientia, illud pro certo est ad aliquid : quia scientia est scibilis scientia : et illud quidem commune quod est scientia, per se sumptum, nihil diffinitum significat : et tunc intelligitur in ipso id ad quod dependet intellectus ejus, sed non copulatur idem in oratione, jam non amplius intelligitur in ipso : quia copulatum ei finit ipsum : et tunc non amplius intellectus dependet : et ideo propter hoc quod intelligatur adhuc in ipso, opponens ad nugationem ducere non potest. Sic ergo per interemptionem hujus propositionis sive suppositionis quod relativum idem per se et in oratione significat, solvi habent tales ad nugationem ducentes paralogismi.
Sed quia secundus modus ducendi ad nugationem fuit per propriam passionem in quantum intelligitur subjectum, ideo ad solutionem illorum notandum, quod in his prædicatione sive passionibus per quæ subjecta ostenduntur sicut intellecta in ipsis et contenta in diffinitionibus eorum, hoc idem dicendum est, et similiter solvendum per ejusdem suppositionis interemptionem. Dicendum enim, quod non idem passio significans extra per se posita et in oratione diffinitiva, in qua cum suo subjecto copulantur et determinantur et diffiniuntur, intellectus est per ipsum : sed cum est in oratione non amplius intelligitur in ipsa subjectum cavium, sive cavum (quod melius est) communiter acceptum, quod in genere significat, prout determinatur in simo quod est nasi cavitas : et in rito sive claudo quod est tibiae curvitas : utraque autem significat depressionem in profundum a recto nasi et a recto tibiae : additum autem subjecto in oratione nihil prohibet (additum dico) hoc quidem eidem naso : ut cum dicimus, nasus simus : illud autem, scilicet ritum vel claudum curri : ut cum dicimus crus ritum vel claudum : aliter quam prius significare : quia tunc significat cavum vel curvum determinatum et specificatum per subjecti additionem sicut genus determi-
<--- Page Split --->
natur per differentiam. Nam huic additum, scilicet naso, significat simum : sed nasus curvus significat explicite idem quod simus significat implicite. Illud autem curvum additum cruri significat ritum vel claudum : et tunc potest addi determinationi qua determinatur generalis ratio curvitatis : et sic nihil differt dicere, nasus simus, et nasus cavus : et ideo quando in oratione additur subjecto subjectum, non amplius intelligitur in illo : et ideo non potest duci ad nugationem.
Amplius hoc in talibus notandum est, quod cum in talibus in prædicationibus non sit prædication essentialis, sicut est in his quæ sunt in primo modo dicendi per se, sed est prædication causæ : non est danda sive concedenda esse inter subjectum et passionem dictio sive prædication affirmativa per essentialem significantem prædicationem, ut quando dicitur, homo est animal : falsum enim esset si prædicatur subjectum de passione ; sed per aliquam prædicationem, ut dicatur cavitas nasi ; et per denominationem, ut dicatur curvitas nasi vel nasus curvus : denominativa enim non dicunt essentialem prædicationem : non enim est simum nasus cavus essentialiter, sed simum est nasi, ut hæc passio hujus subjecti. Propter quod nihil inconveniens accidit secundum nugationem si dicatur nasus simus : quia passio in oratione additur subjecto, et est idem quod nasus habens cavitatem nasi : et tunc non ampplius intelligitur in illo, et non potest deduci ad nugationem.
CAPUT II.
De solutione paralogismorum ducentium ad solæcismum.
De solæcismis autem secundum quid vel quod dicitur accidere sive generari solæcismus, diximus prius in libro priori hujus scientiæ. Quando autem solvendum est hujusmodi paralogismos, nunc
dicendum est. Dicimus ergo, quod in ipsis orationibus erit manifestum, si qualiter ipsa oratio congrua ab incongrua dividatur, sit manifestum. Unde quamvis non distinguatur in eis multiplex vel interimatur, tamen solvende sunt tales orationes per divisionem congrui sive continui ab incongruo sive incontinuo : omnes enim hujusmodi orationes ad solæcismum ducentes hoc volunt scire et construere, quod oratio fit incongrui : et hoc patet maxime in commutatione casus obliqui in rectum vel recti in obliquum, vel obliqui in obliquum : secunuum mutationem enim casus maxime fit : potest tamen et fieri in aliis, sed in commutatione casus magis est manifestum, ut patet hic ubi commutatur accusativus in nominativum : ut putas omne quod tu dicis esse, hoc vere est? ita quod hoc sit nominativi casus, et omne quod accusativi : et assumat sic : dices autem quid sive aliquid esse lapidem : et constat ab accusativo et non sub nominativo : et concluditur, est ergo quid hoc esse lapidem : et commutat in conclusione nominativum et accusativum, aut 'notat subjunctionem solutionis ad paralogismum : ut si dicimus quod dicere lapidem, et non est dicere quod in nominativo, sed est dicere quod in accusativo : nec est dicere hoc in nominativo, sed est dicere hunc in accusativo. Cujus signum est, quod si dicat aliquis, putasne quem vere dicis esse, hunc est : ita quod accusativus verbo est supponere 'videatur : tunc statim ab omnibus videtur quod non loquitur Romane, hoc est, congrue : et ideo nullus talem concedit orationem : sicut nec concedit quod congrua in generum mutatione : ut si dicat, putasne quem tu dicis esse in feminimo genere, est hic in masculino? hanc enim nullus concedit : ergo nec illam.
Advertendum autem, quod in masculino et feminino differunt casus rectus et accusativus, et accusativus multum differt ad apparentem faciendum paralogismum. Lignum autem quod neutrius
<--- Page Split --->
generis est, et tres casus similes habet, quod quicumque alia neutra neque masculinum neque fæmininum significant : nec hoc differt quoad vocem in commutatione accusativi in nominativum quod similes sunt nominativus et accusativus in voce: et ideo licet sit in re sicut in aliis, tamen in voce non differt: et ideo in voce non videtur facere paralogismum quare fit solæcismus. Sed sic dicatur: Quod dicis esse, hoc est: Lignum autem dicis esse: ergo lignum est. Non videtur esse solæcismus: quia accusativus et nominativus in neutro genere similes sunt: unde cum fit solæcismus in talibus est secundum rem, non tamen est secundum vocem: lapis autem et omne quod proponitur articulare pronomen, hic, masculinum habent declinationem et casus difformes: et ideo in aliis magis apparet solæcismus, ut patet.
Quod si quis dicat, putasne est hic in masculino genere, illa in fæminino? et concedente respondente, rursum quaerat de hoc qui fuit significatus per hic, an est hic Coriscus? et respondens dicit et ita, hic est Coriscus: et inferat opponens contra eum qui concessit primo, quod hic est illa: ergo hic Coriscus est illa. Solutio autem est, quod dicatur, quod non syllogizavit solæcismum verum : quia commutavit hunc in illam, sub masculino fæmininum assumens. Nec etiam si ponatur, quod Coriscus significat idem quod illa, sicut hic Coriscus est illa substantia: et non det sive concedat respondens illa idem significare in accidente generis et casus: tunc iterum non fit solæcismus respondenti, quia non redargui videtur, quia non concessit oppositum: sed oportet respondentem et illa idem significare ad interrogare, hoc est, cum rei significatione interrogare concessionem respondentis. Si autem hic neque illa secundum rem, neque dat hoc respondens: tunc opponens nonsyllogizavit apparentem elenchum: neque quod hic est illa secundum rem, neque ad eum sive contra eum respondentem qui inter-
rogatus est. Similiter autem oportet ad hoc quod videatur esse paralogismus, et illic in primo inducto exemplo lapidem in accusativo casu significare hic in casu nominativo : et propter hoc concedat respondens, si apparens debeat fieri solæcismus : si autem hoc neque est secundum rem, neque datur a respondente, non est dicendum quod conclusio sit solæcistica, sive elenchi ad solæcismum ducentis.
Apparet autem sive apparens elenchus fit in neutro : eo quod dissimilis in re similis videtur in voce casus nominativi neutri, ut nominativus et accusativus casus. Exemplum est, sitne verum dicere, quoniam est ista femina id quod ait esse? esse autem istam ait aspidem : ergo ista est aspidem : mutatur rectus in obliquum qui est accusativus, aut autem pro nota disjunctionis solutionis ad paralogismum, dicimus quod necesse si ista quod ponitur in praemissa, non significat aspidem in accusati vo casu,sed significat idem quod aspis in nominativo. Istam autem in accusativo significat aspidem in accusativo. et non nominativo Neque in alio exemplo in quo commulatur obliquus accusativus in rectum : ut si dicatur quaerendo, si quod dicis esse hunc, est hic: Dicis autem Cleonem esse : est ergo hic Cleonem : mutatio est nominativi in accusativum. Et solvendum quoniam non est hic in nominativo Cleonem in accusativo : dictum est enim in praemissa, quoniam quem in accusativo casu dicis esse hunc in accusativo casu, ille est hic in nominativo, et non in accusativo : et ideo non est hunc, sed hic : neque enim Romane (hoc est, Latine et congrue) dicetur si sic fiat interrogatio dicta, putasne si quem dicis esse, hunc est? quia accusativus supponere non potest verbo tertiae personæ : et ideo patet quod solæcismus est ex mutatione nominativi in accusativum. Alia iterum oratio similis est isti, ex mutatione obliqui in rectum : ut si quaeratur sic, putasne scis hoc? hoc autem est lapis: ergo tu
<--- Page Split --->
scis lapis. In præmi: sa enim hoc est accaustivi casus: assumit autem in nominativo cum dicit, hoc autem est lapis, et infert in nominativo secundum quod terminat transitionem verbi quando dicit, scis ergo lapis : et sic fit solcécismus : unde aut nota subjunctionis est: unde non idem (hoc est, in eodem casu) significat hoc : quia in præmissa est in accusativo cum dicitur, scis hoc : cum autem dicitur, hoc est, hoc in assumpta acipitur in nominativo : unde in prima quidem significat hunc in accusativo, in posteriori autem significat hic in nominativo.
Alia est oratio ex mutatione obliqui in obliquum : ut si quaeratur sic, putasne cujus scientiam habes, scis hoc? et dicente respondente, quod sic, in contrarium procedat opponens, sic assumens : scientiam autem habes lapidis : et concludat, ergo tu scis lapidis : positio enim cujus est genitivi casus, hoc autem accusativi cum dicitur scis hoc, et sub ipso concluditur genitivus cum dicitur, scis ergo lapidis : cum deberet concludere accusativum. Unde subjunctive ponendo,
aut, dicit Aristoteles solvens hunc paralogismum, hujus quidem lapidis in genetivo est scientia: sed in assumpta dicis te scire hunc lapidem in accusativo. Datum est autem a respondente, quod cujus scientiam habes, scis hoc in accusativo: et non est datum, quod scis hujus in genitivo: et ideo accidit solcécismus: sed datum est quod scis in accusativo: propter quod non est datum quod scis lapidis, sed quod scis lapidem: et hæc est vera solutio manifestans causam falsitatis orationis secundum congruum vel incongruum, secundum quod dicitur verum Latinum vel falsum, secundum quod aliquis Romane vel non Romane loquitur.
Manifestum est igitur ex inductis solutionibus, quoniam hujusmodi orationes non vere syllogizant solcæcismum : et jam dictum est de causa apparentiæ propter quam hæc videntur apparentem syllogizare solcæcismum : et etiam quomodo talibus orationibus est obviandum per solutionem veram, manifestum est ex his quæ dicta sunt circa veram solutionem.
<--- Page Split --->