TRACTATUS V

DE ACRIBUS ET ACERRIMIS ORATIONIBUS.

CAPUT I.

De acrium et non acrium orationum distinctione.

Solutis jam recta solutione omnibus orationibus ad metas sophisticae disputationis ducentibus, nunc agendum est de orationibus quae dignae sunt solvi, et quae indignae quae disputandae sunt a respondente. Dicimus igitur quod oportet intelligere respondentem primo secundum generalem divisionem orationis : quoniam generaliter omnium orationum sophisticarum aliae sive quaedam sunt faciles conspici ad solvendum : aliae autem sive quaedam sunt difficiles conspici secundum quid, quantum ad apparentiam, et in quo quantum ad non existentiam paralogizant audientem respondentem qui audit opponentem. Frequenter enim faciles orationes eaedem in genere vel secundum unum et eumdem locum sophisticum sunt illis difficilibus scilicet, faciles enim frequenter sunt secundum eumdem locum sophisticum secundum quem sunt difficiles. Nam eamdem orationem quantum ad causam apparentiae et non existentiae, oportet variare cum alia oratione quae fit secundum idem, hoc est, secundum eumdem locum sophisticum. Unde eadem oratio facilis et difficilis aliis quidem sive diversis responsionibus videtur esse secundum dictionem : hoc autem secundum fallaciam in dictione : aliis autem responsionibus videtur esse secundum accidens vel alium locum sophisticum extra

dictionem. Et hujus causa est, quia nunquam sophisma translatum ad diversos respondentes, vel melius ad diversas orationes secundum quamlibet fallaciam non similiter est manifestum : sed una est oratio ad conspiciendum facilis, et alia difficilis ad conspiciendum quamlibet fallaciam.

Eadem ergo est videre in his orationibus quae sunt secundum æquivocationes, qui modus paralogismorum est facillimus : eo quod in sermone (quem continue usitamus) evenit, quod scilicet quaedam in æquivocatione sunt orationes sive paralogismi faciles, et quaedam difficiles : hæc enim quaedam æquivocorum etiam a quibuslibet respondentibus conspici sunt manifesta, ut in æquivocis per casum et fortunam : nam etiam orationes paralogismorum secundum dictionem pene omnes, scilicet communes sunt ridicule, hoc est ridiculosæ et faciles ad solvendum, ut patet per inductionem in omnibus, et maxime in æquivocatione. Ut patet per exemplum si dicatur, vir ferebatur gradatim sedens : quæ oratio est multiplex : eo quod gradatim potest sumi a gradior, deris, verbo : et sic oratio est falsa : quia sedens ut sic non ferebatur. Vel potest sumi a gradu : et sic oratio est vera : quia sedens ferri potest per gradus gestatorios : et hoc quilibet conspicere potest. Et in alio exemplo similiter, Boreas est purus : si enim dicatur purus, quia innocens, oratio falsa est : quia sic Boreas non est purus : quia perdidit et afflixit frigore pauperem. Si vero purus sit nubibus depuratus, sic Boreas est purus,

<--- Page Split --->

quia dissipat nubes. Et in tertio exemplo, utra boum pariet ante ? et respondetur, quod neutra : sed posterius, hoc est, per posteriorem corporis partem ambe : quia porta generationis posterius est. Est tamen oratio æquivoca : quia ante potest dicere prius tempore vel loco, vel partem corporis anterius. Eodem autem modo et aliarum orationum et pene plurium quæ in communi sermone usitantur, plures sunt faciles : illæ autem aliarum orationum (quæ secundum æquivocationem sunt) ideo difficiles sunt, quod etiam peritissimos latere videntur.

Hujus autem probatio est per signum: quoniam etiam peritissimi litigant saepe de nominibus. Ut, verbi gratia, utrum idem sive unum significat uno modo dictum de omnibus, et similiter ens et unum vel aliquid et hujusmodi, quæ per prius et posterius dicuntur de omnibus ; alii autem hoc non dicunt uno modo per unam rationem dici de omnibus. Secundum etiam rationem Zenonis et Parmenidis et Melissi qui unum omnia esse dixerunt, solvunt in eo quod multipliciter dicant dici unum ens de substantia et accidente, nec esse omnia unum et ens unitate generis et rationis, sicut ante dictum est in æquivocatione esse faciles ad solvendum et difficiles orationes. Similiter autem etiam est in accidente, et in his singulis locis sophisticis in dictione et extra dictionem, quod aliae quidem de numero orationum sive paralogismorum sunt faciles veri, hoc est, ad conspiciendum qualiter solvantur : aliae vero secundum easdem fallacias sunt difficiliores : unde in orationibus quibuslibet sumere in quo genere locorum sophisticorum sit, et utrum sit vere elenchus veram concludens contradictionem, vel non elenchus in aliquo contra contradictionem non facile similiter (hoc est, secundum unam similitudinem) est in omnibus : sed in quibusdam est facilius, in quibusdam autem difficilis. Sic ergo patet qualiter quaedam oratio est difficilis, et quaedam facilis ad solvendum.

Eadem autem oratio quæ difficilis est in se, acris dicitur in comparatione ad respondentem : quia acrem facit eum et morsum sua difficultate : unde acris oratio est, quæ maxime facit dubitare respondentem, eo quod hæc maxime mordet et tenet et impedit respondentem qualiter solvenda sit. Et hæc subdividitur : quia duobus acris est duplex : hæc enim una scilicet est in orationibus syllogizatis, quæ non peccant in forma, sed in materia, scilicet illa de qua dubium est quam interrogationum sive praemissarum eligat quis respondentium ad interimendum, utrum scilicet majorem vel minorem : et ita mordet respondentem. Illa autem alia dubitatio acris est in orationibus litigiosis sive non syllogizatis, nisi apparenter, sicut in his quæ peccant in forma syllogismi ; in illis enim dubitatur quomodo aliquis dicat respondendo et solvendo propositum sive de proposito quod vera solutione volunt solvere.

Est autem quidem syllogistica sive syllogizata quidem, sed peccans in materia acerrima (hoc est, valde acris) sed ex qua maxime apparentibus praemissis sive probabilibus et falsis quam maxime probabile interimitur. Et hæc quidem est causa et ratio, quare cum una est oratio (hoc est, syllogismus ostensivus ex probabilibus concludens probabile) transposita in duobus conversivis syllogismis contradictione, hoc est, sumpto contradictorio conclusionis cum altera praemissarum omnes probabiles habebit paralogismos, tres scilicet, unum ostensivum qui concludit ex probabilibus falsum : et alterum ostensivum qui cum contradictorio conclusionis cum majori propositione concludit oppositum minoris : et alium conversivum qui ex contradictorio conclusionis sumpto cum minori praemissa concludit oppositum majoris : et sic omnes syllogismos tres, ostensivum scilicet et duos conversivos secundum unam similitudinem probabilem habebit : et respondens in talibus cruciatur nesciens quo se vertat ad responden-

<--- Page Split --->

dum orationi : talis enim oratio semper in omnibus syllogismis ostensivis et conversivis secundum unam similitudinem probabilem vel interimet vel construit negando vel affirmando : quoniam affirmativa et negativa in talibus aequaliter sunt probabiles : propter quod necessarium est dubitare respondentem quid eligat ad respondentum.

Maxime ergo inter syllogizatas est hujusmodi oratio acris et amara quae facit conclusionem ex interrogationibus sive praemissis quae sunt ex æquo probabiles, et in ostensivis et conversivis syllogismis. Secunda autem post jam acris est, quæ concludit ostensive ex omnibus praemissis similibus et falsis probabilibus : hæc enim similiter (hoc est, secundum unam similitudinem) faciet dubitare quæ interrogationum præmissarum interimenda sit, quando per interemptionem solvendum est : hoc autem est difficile et acre : quia respondens tunc scit propter conclusionem falsam, aliquam praemissarum interimendam : quam autem interimendum sit utrum majorem vel minorem est difficile videre et dubium : hæ igitur orationes inter syllogizatas sunt acriores.

Litigiosarum autem sive non syllogizatarum orationum quæ in forma syllogismi peccant, acris una quidem est quæ primum quidem statim dubia est, utrum syllogizata est vel non, et utrum secundum falsum quod in conclusione est per interemptionem vel secundum divisionem sive distinctionem sit solutio : et hæc quidem est acris sive acerrima : quia in illa ex pluribus est dubitatio. Secunda post istam acris, est inter litigiosas sive non syllogizatas, quæ quidem manifesta est, quoniam quidem solvenda est vel per divisionem vel per interemptionem. Non autem evidens est per quam interrogationum praemissarum, utrum scilicet majoris vel minoris debeat solvi per interemptionem vel per distinctionem : quia nesciunt utrum major vel minor interimenda vel distin-

guenda sit, et utrum secundum conclusionem vel aliquam interrogationem praemissarum interimendo vel distinguendo solvendum sit, præcipue si præmissæ quæ sumatur ad talem conclusionis falsæ illationem sint valde improbabiles et valde falsæ.

Adhuc autem et aliam divisionem tales habent orationes : quandoque enim propositionum sua gravitate quam faciunt, non sunt digna quaedam despici, hoc est, quod a respondente despiciantur : aliquando autem despicienda sunt sicut nullam habentia gravitatem : nam quando opponens intendit probare falsum, et deest sibi aliqua talium praemissarum interrogationum, ita quod omittit eam de qua tota vel maxime sequitur oratio sive solutio intenta, et propter quam sequitur conclusio sicut effectus propter causam, et ipse opponens non assumit hanc ut praemissam : tunc non syllogizat conclusionem intentam, et fatuus est syllogismus : quia tunc male ex vitio proprio opponit, et non ex vitio orationis : et hoc quilibet statim videt : et ideo oratio despicienda est. Quandoque autem omittit aliquam causarum quæ extrinsecus assumuntur aliquando ad explanationem propositi vel ad dilatationem : tunc non propter hoc despiciendus est opponens ullo modo : sed tunc oratio quidem est habilis ad conclusionem, sed ipse interrogans increpandus est, quod non bene interrogat : quia non sufficienter explanat quod interrogat.

Oportet enim scire quod quemadmodum contingit tripliciter solvere, ita tripliciter contingit interrogare sive opponere. Est enim quodammodo solvere bene quandoque et hoc est solvere ad orationem : quandoque autem contingit solvere apparenter, et hoc est solvere ad interrogationem : quandoque autem contingit solvere neutro modo neque vere neque apparenter, sed tantum interimere impediendo opponentem. Per cautelas enim similiter tripliciter contingit interrogare et syllogizare ad positionem intentam

<--- Page Split --->

sive construendo sive destruendo, quod est vere et bene opponere : et est opponere ad hominem respondentem scilicet, quod est apparenter opponere : et ad tempus occupantum impediendo respondentem : et tunc pluris temporis egens est solutio ut deliberet respondens quomodo de his respondeat quae inutiliter opponit interrogans, quam sit disputatio principalis quae praesentis temporis est interopponentem et respondentem in quantum tempus exigitur ad veram propositae disputationis solutionem.

CAPUT II.

De epilogis dictorum in Topicis et in hoc libro toto.

Finem igitur imponere intendentes isti toti negotio quod de arte est inveniendi in Topicis et in hoc libro tradita, dicimus quod ex dictis in Topicis et in hoc libro, satis manifestum est ex quantis sive ex quot Iocis sophisticis, et ex qualibus (quoad formas paralogismorum) et quibus disputationibus sive generibus disputationum fiunt et generantur paralogismi : hoc enim jam in priori hujus scientiae libro determinatum est, secundum quod paralogismi ducunt ad redargutionem. Et iterum ostensum est in eodem priori libro; quomodo ostendimus falsum per paralogismos ad falsum ducentes. Et iterum in eodem determinatum est, qualiter aliquem facimus dicere et concedere id quod est extra opinionem per paralogismos ad opinabile ducentes. Amplius in eodem libro priori determinatum est ex quibus causis apparentiae et non existentiae accidit syllogismus sophisticus, et quis est ordo interrogationum, hoc est, quo ordine (quantum ad cautelas) oportet interrogare. Amplius autem in principio hujus secundi libri dictum est, et in principio primi, ad quid sunt utiles omnes hujusmodi sophisticae orationes : et in secundo jam habito hujus scientiae libro determinatum est simpliciter de omni

responsione et quoad modum apparentis responsionis , et quoad modum verae responsionis secundum singulas fallacias, et quomodo solvendum disputationes cantelarum, et quomodo solvendum syllogismosophisticos qui sunt paralogismi. Et haec quae dicta sunt, sufficiant ad intentionem praesentem.

Reliquum (quantum ad epilogandum etiam ea quae sunt de eo quod est artis inventivae ) dicendum de eo quod ex principio artis inventivae (quam in Topicis tradere incepimus)nobis reminiscentibus epilogaliter dicere propositum erat, breviter etiam illa epilogando, et sic finem imponere dictis quantum ad artem inventivam quae in Topicis et in Elenchorum libro determinatur.

Dicimus ergo quod in principio primi Topicorum sumpsimus sive assumpsimus nobis et proposuimus nobis invenire potestatem (hoc est, facultatem) methodi vel artis quamdam syllogisticam de proposito (hoc est, per quam possemus syllogizare ad omne probabile propositum) ex his quae arti et proposito insunt locis et considerationibus, et sunt quam pro- - babilissima. Ex probabilibus enim opus dialecticae per se est procedere, et tentativa quae est dialectica quaedam. Quoniam autem in hoc conformatur ad eam sophistica quae procedit ex apparenter probabilibus propter sophisticae vicinitatem sive conformitatem ad dialecticam, ut ipsa dialectica interrogando et opponendo non solum possit experimentum sumere ignorantiae per modum opponendi et interrogandi (quod est officium et actus inquirentis, et quod in prima parte octavi Topicorum tradidimus) sed etiam sic dialectica quasi sciens facultas , quod in eadem parte octavi Topicorum docuimus per modum et ordinem responsionis : quia responsio opus et actus scientis . Propter hoc non tantum dictum opus octavi Topicorum negotii proposuimus orationem posse sumere (hoc est, ut per artem opponendi orationem ad propositum sumere sciamus) sed ut per artem

<--- Page Split --->

respondendi orationem sustinentes observemus positionem nihil dicendo repugnans respondentes, velut per probabilissima dialecticae, simili modo sicut opponendo procedat ex probabilibus. Causam autem jam diximus hujus, ut scilicet dialecticus non tantum sit in dispositione actu interrogantis, sed etiam sit in forma scientis : et ideo responsionem docuimus in secunda parte octavi Topicorum . Hujus autem causam diximus esse, quod interrogatio sit signum nescienti. Propter hoc Socrates semper interrogabat, sed non respondebat : quia ex humilitate in ipsa interrogatione fatebatur se non scire : cum (ut dicit Aristoteles in libro de proprietatibus elementorum) Plato esset omni sapientia perfectus et laudatus, tamen si quid docuit, docuit quasi interrogando.

Manifestum autem est ex determinatis in prioribus (hoc est, in antecedentibus libris ante octavum Topicorum et praecipue in primo Topicorum) ad quot fines secundum exercitationem et obviationem et secundum philosophiam disciplinas, et ex quot problematibus hoc dialecticum erat negotium, et unde (hoc est, ex quibus considerationibus) idonei erimus horum, hoc est, ad illa problemata determinanda . Amplius autem in primo Elenchorum libro determinatum est , quomodo obvianda est opponentis quastio, quantum est ex parte opponentis, et de responsionibus et solutionibus quae sunt proprie ad tales syllogismos, patefactum est in secundo hoc libro Elenchorum, et de aliis orationibus syllogisticis quaecumque sunt orationes ejusdem viae sive methodi sophisticae, ut ad falsum et inopinabile et nugationem et ad solecismum ducentes. Praeter haec autem de paralogismis pertractavimus secundum singulas fallacias, sicut jam prius diximus. Manifestum est ergo, quoniam jam optatum habent finem sufficienter quae proposuimus de arte topica sive inventiva.

CAPUT III.

Qualiter scientia logices est inventa.

Oportet autem nos non latere quod accidit circa m sophistication et totum logicum negotium , quantum ad modum inveniendi ipsum et ordinandi ipsum in artem perfectam et scientiam. Nam eorum quae inveniuntur in omnibus aliis scientiis , sive inventa sunt , quae quidem sumpta sunt ab aliis, a quibus prius elaborata sunt, a posteris particulariter augentur , qui sua prioribus inventis adjungentes sic particulariter auxerunt, et sic prima inventa ab eis successoribus priorum, qui scilicet successores postea post primos accipiunt a prioribus inventa, et addunt sua ad artis et scientiae incrementum. Quae autem in primis ex principio dictionis inveniuntur, parum valde in primis inventoribus augmentum sumere solent : quia non sunt nisi quaedam communissima, in quibus scitis parum scitur de arte. Utilius autem est plurimo illo invento quod scitur postea additum et inventum a posteris : quia hoc coarcetatum est et appropriatum conclusionibus artis : et ex his fit artis et scientiae augmentum usque ad perfectionem scientiae et arti debitam. Maximum enim omnium fortasse principium est. Et dico fortasse, non quia dubium sit, sed quia non est maximum quantitate, cum sit unum ex duobus simplicissimis principiis et complexis, subjecto scilicet et praedicto : et ideo quantitate substantiae minimum est, maximum autem est potestate, quia super omnes conclusiones influunt principia : et hoc quidem dicitur ab omnibus Philosophis.

Propter quod et principium maxime primum ad inveniendum non ad cognoscendum est difficillimum, et praecipue quod in ratione principii, et non tantum in ratione veri cujusdam inveniatur : quanto enim optimum sive potissimum est potestate influendi super plures con-

<--- Page Split --->

clusiones, tanto parvissimum est magnitudine substantiae : quia ex duobus minimis est et simplicissimis praedicato et subjecto : et propter hoc difficillimum est videri quoad inventionem secundum quod influentiam habet super omnes conclusiones scientiae. Hoc principio invento facile est addere sequentia, quae jam potestate sunt in ipso principio : et ideo notitia principii influit et illuminat ad sequentium inventionem et additionem. Unde facile est sic invento principio augere reliqua ad scientiam et artem pertintentia. Et hoc probatur per hoc quod talis inventio et talis additio etiam circa rhetoricas accidit orationes. Et pene circa omnes etiam accidit iste modus augendi circa omnes alias artes et scientias : nam primi qui principia scientiarum invenerunt , omnino universaliter ad parvum quid ipsam scientiam perduxerunt. Quoniam autem successores illorum nunc sunt famosiores in scientiis quam primi, assumentes prius inventa a multis prioribus velut ex successione particulariter (hoc est, per partem et partem facta) colligentes omnium praedecessorum inventa sic auxerunt, et ad perfectam et debitam quantitatem scientias et artes deduxerunt. Sic rhetoricam auxit quidam Tisias post collatum et alios antiquissimos rhetores , quorum dicta collegit quasi avis quædam grana. Et sic Tisias quidem auxit post priores. Thrasymachus vere auxit post Tisiam. Theodorus autem auxit ultimus post Thrasymachum. Et sic multi rhetores multas successive coordinaverunt partes. Propter quod nihil mirum si habet multum in voluminibus et quantitate haec ars, quæ sic a multis adaucta est.

Sic autem a nobis non est inventa haec scientia sophistica et universaliter logica : ante nos enim hujus negotium non hoc (hoc est, pars quædam) erat : illud autem (hoc est, alia pars) non erat perscrutatum, sive perscrutata ante nos : sed nihil omnino erat inventum a prioribus ante nos de hoc negotio. Nam quamvis eorum

principiorum quæ circa litigiosas sive sophisticas erant orationes, quædam doctrina fuit in libro Platonis, qui dicitur Gorgias, eo quod ad discipulum suum Gorgiam est scriptus, tamen erat similis mercenarii, hoc est, mechanicis quibus in commutationibus utuntur mercenarii. Quidam enim docebant ediscere, hoc est, proponere orationes rhetoricas. Alii autem docebant dicere seu proponere orationes disputativas sive interrogativas et syllogisticas, non ex arte, sed in quas sæpius cadere solebant utrinque et in rhetoricis et interrogativis, alternorum docentes orationes et non in communi artem tradentes . Propter quod velox quidem fuit (quia sensibilis et exemplaris) sine arte autem erat discentibus ab eis tales orationes : non enim artem dantes sive tradentes, sed potius quædam exemplaria et particularia quæ ab arte sunt erudire arbitrati sunt discentes ab eis, licet non erudierunt vere : velut si quis mechanicorum disciplinam dicat se tradere ut homines ambulantes per calceos non doleant pedes, quod facit ars sutoria. Deinde sutoriam quidem non doceat per præcepta universalia ad unum finem tendentia, neque etiam tradat artem unde (hoc est, per quam) possint inveniri talia quæ ad non dolere pedes, et in ambulando non atterere pedes, sunt facientia : det autem plura omnium modorum calceamentorum extra particularia : hic enim taliter extra proferens, protulit aliquid ad utilitatem non dolendi sive non atterere pedes, artem autem secundum principia artis non tradidit.

Sic enim de rhetoricis (ut dictum est de rhetoricis) erant quidem multa et antiqua dicta et bona : de syllogismis autem per artem traditam nihil habuimus prius ante nos. Unde nec de tota logica : quia tota logica de syllogismo est secundum quod logica rationalis scientia est : et de logica quidem tali nihil traditum habuimus prius ab Antiquis , nisi exempla quædam particularia, ex quibus in attritione exercitii et adaptationis quærentes

<--- Page Split --->

similia ex similibus, multum tempus laboraremus sine arte quaerentes ea quae sunt artis, quod per artis compendium cito potest fieri. Si autem videtur considerantibus ea quae hic tradita sunt, quod sufficienter haec ars habeat ea omnia quae a principio erant proposita dicere de arte syllogistica, et habere super alia negotia in Gorgia et Zenone exemplariter tradita, et supra ea negotia quae ex dictione An-

tiquorum et posteris adaucta sunt, reliquum ex dictis relictum erit omnium vestrum qui haec quae tradita sunt legeritis, et eorum qui audierint hoc opus exponi ab aliis, de omissis quidem artis a nobis qui adjutorium nullum habuimus, tradere indultionem sive indulgentiam, inventis autem sive de inventis multas hahere sive agere nobis grates.