TRACTATUS III
DE SOLUTIONE PARALOGISMORUM FALLACIARUM EXTRA DICTIONEM.
CAPUT 1.
De generali solutione paralogismorum accidentis, et adaptatione ejus ad paralogismos.
Manifesta jam solutione orationum in dictione et in speciali et in generali, nunc ostendendum est consequenter quomodo fiat solutio, et quæ est manifestatio falsi syllogismi in orationibus quæ sunt secundum fallacias extra dictionem, falsitatem et deceptionem facientes : et primo in his quæ sunt secundum accidens : illæ enim convenientiam majorem habent cum his quæ sunt secundum figuram dictionis, quarum solutio jam proximo habita est.
Dicamus igitur generaliter primo, quod una quidem solutio est communis ad omnes orationes illas quæ sunt secundum accidens, considerando unam communem causam deceptionis in omnibus illis. Hoc autem est, quia indefinitum (hoc est, incertum) est quando assignatum (quod assignatur communiter subjecto et accidenti inesse) dicendum sit de re subjecta, cum accidenti inest et inesse dicitur : eo quod hic in quibusdam syllogismis videtur necessario sequi : et talia assignata dicuntur rei subjectæ et accidenti inesse : in quibusdam paralogismis non dicuntur talia assignata rei subjectæ inesse, quando accidenti insunt : et hoc generale est in omnibus paralogis-
mis accidentis : tunc oportet solutiones rectas, falsitatem manifestantes dicere et concordes ad omnes paralogismos accidentis : quia quorum est una causa deceptionis, eorum erit una et concors manifestatio falsitatis : et in generali in talibus orationibus oportet respondentem dicere, quoniam non est necessarium id quod assignatur et accidenti inesse, etiam rei subjectæ inesse : sed oportet respondentem habere ex arte proferre, hoc est, ut proferat : et hoc est ut ostendat adaptando ad orationem conclusam, et hoc est modum propter quem illud non est necessarium in hac oratione et illa, et sic de aliis.
Et quia in quibusdam sequitur quod inest accidenti, etiam subjecto inesse, et e converso quod inest subjecto, etiam accidenti inesse : in quibusdam autem non sequitur : revocanda sunt ad memoriam ea quæ in priori scientiæ hujus libro de fallacia accidentis dicta sunt. Consideranda enim sunt duo. Primum est utrum medium et minor extremitas sint idem et indifferentia secundum substantiam, vel non secundum se, hoc est, secundum · naturam propriam, ut homio et album non sunt idem : quia homo de natura propria susceptibilis est albedinis, et albedo non habet substantiam subjectam nisi hominem : unde si sunt idem vel diversa et considerandum : si enim sunt diversa, non incidit fallacia accidentis : si autem sunt idem, tunc potest esse et bona argumentatio et mala pec-
<--- Page Split --->
cans secundum accidens. Et ideo si sunt idem et indifferentia secundum substantiam medium et minor extremitas, tunc considerandum et ulterius, utrum sunt idem et indifferentia comparata ad majorem extremitatem quae dicitur assignatum : et hoc in priori libro diximus notandum esse tali documento, quod considerandum utrum medio secundum quod est in minori extremitate, possit convenire oppositum majoris extremitatis, aut non. Si non potest convenire, semper bonum est argumentum, ut hic : omnis homo currit : Socrates est homo : ergo Socrates currit. Homini enim secundum quod est in Socrate (quod est minor extremitas) convenire non potest non currere quod est oppositum majoris extremitatis : et ideo tale procedit argumentum : omnis homo currit : Socrates est homo : ergo Socrates currit. Si autem oppositum majoris extremitatis potest convenire medio secundum quod praedicatur de minori extremitate, tunc semper incidit fallacia accidentis : et ostenso illo est ostensa causa falsitatis : ut homo est animal : animal est genus : ergo homo est genus. Secundum enim quod animal praedicatur de homine, animal non est genus : et sic oppositum majoris extremitatis (quod est non esse genus) potest inesse animali secundum quod praedicatur de homine quod est minor extremitas. Sic ergo cognoscitur quando assignatum accidenti inest rei subjectae et quando non. Hac igitur arte utendum est.
Adhuc autem ad hoc melius intelligendum notandum, quod quando accidens est idem subjecto, subjectum autem dico medium, et accidens dico minorem extremitatem : ita quod haec sunt eadem numero et indifferentia secundum substantiam quae est subjectum, et assignatum non convenit uni per alterum : sed assignatum per se et separatim convenit uni, et non convenit alteri per illud : tunc illa duo, subjectum scilicet, et accidens, respectu assignati (quod utrique dicitur
inesse) non sunt idem et indifferentia, ut patet in hoc exemplo : animal et album sunt idem subjecto : et hoc ponatur ut homo sit album : et sic videtur quod convenit uni, convenit et alteri. Similiter homo et animal sunt idem subjecto : et quod convenit uni, convenit alteri : sequitur ergo ut videtur : homo est animal : et animal est album : ergo homo est album. Patet enim quod licet homo et animal sint idem in se, tamen comparata ad album, non sunt idem, et album non inest uni per alterum. Et si dicatur quod positum est hominem esse album, dicendum quod hoc est gratia compositionis, sed per virtutem argumenti non sequitur. Similiter Coriscus et veniens sunt idem numero et subjecto : ergo quod accidit uni, accidit et alteri : sed cognitio convenit Corisco: ergo convenit venienti: et ratio patet ex dictis, quia cognitio non est forma quae conveniat uni per alterum, sed fit in utroque per seipsum : et sic patet quod est hic fallacia accidentis sicut est hic : Socrates et sedens sunt' idem subjecto, et sic sunt idem numero, et sic quod accidit uni, accidit alteri : sed percutio Socratem : ergo percutio sedentem; bene sequitur, et non est ibi aliqua fallacia : quia percussio est passio et forma quae necessario convenit percusso ut Socrati,et per Socratem qui est res subjecta, transit in sedentem, quando sedens et Socrates sunt idem numero. Ut autem hujus solutionis sciatur adaptatio ad paralogismos in speciali factos et formatos secundum accidens, oportet videre specialiter quales sunt paralogismi secundum accidens facti.
Dico igitur quod omnes tales paralogismi sunt hujusmodi, ut ille cujus conclusio est, ergo nosti quod debeo te interrogare : et ponatur quod debeam interrogare te de bono, vel quod debeo interrogare bonum : quamvis enim bonum de quo debeo interrogare sit idem numero et substantia sive subjecto, tamen non sunt idem respectu ejus quod est cognoscere : quia cognitio non est talis forma
<--- Page Split --->
uni per alterum. Alia oratio cujus conclusio talis, ergo cognosci venientem vel cooper tum, et formatur sic : Coriscus est veniens vcl cooper tus : tu cognoscis Coriscum : ergo tu cognosci venientem vel cooper tum. Et patet solutio, quia licet Coriscus sit idem numero venienti vel cooper to, tamen haec duo differentia sunt relata ad hoc assignatum quod est cognitio : quia cognitio non est talis forma quae conveniat uni per alterum, sed sistit in utroque divisim et per seipsum. Tertia oratio est, cujus conclusio est, ergo statua est tuum opus, et formatur sic : haec statua est tuum : et est opus : ergo est tuum opus. Quamvis enim statua et tuum sint idem numero, tamen comparata ad hoc quod est esse opus, non sunt idem : quia statua est possessio sacerdotis vel templi, opus autem Policleti vel alterius statuari. Quarta autem ratio cujus conclusio est, ergo pater tuus canis, et formatur sic : iste canis est tuus : et est pater : ergo est tuus pater. Quia licet canis et tuus sint idem et substantia numero, tamen comparata ad esse patrem, non sunt unum, secundum quod hoc assignatum, esse patrem, non convenit ei quod est tuum esse patrem canem. Quinta oratio est, cujus conclusio est, ergo raro pauca sunt pauca, et dicuntur raro pauca, quae simpliciter invenimus, ut pauca in civitate, vel pauca in foro, in quibus simpliciter pauca raro sunt vel inveniuntur, et formatur sic : ista sunt pauca, demonstratis his quae sunt in vico : et ista sunt raro pauca, demonstratis his quae sunt in civitate vel foro : ergo raro pauca sunt pauca simpliciter. Et patet solutio, quia quamvis ista sint simpliciter idem ista et pauca, non tamen sunt eadem et indifferentia, comparata ad ea quae sunt raro pauca.
Manifestum est ex omnibus hujusmodi orationibus, quod non est necesse id quod verum est de accidente, etiam esse verum de re subjecta in se et in comparatione ad assignatum, ut per singula
ostensum est : hoc enim solum illis convenit, quia et in substantia sive in subjecto idem sunt et indifferentia, et cum hoc unum sunt in comparatione ad assignatum quod est major extremitas in paralogismo accidentis, ita quod assignatum convenit uni per alterum. Modo in primo paralogismo non idem est scire et futurum interrogari, sicut dictum est : quia licet bonum et futurum interrogari sit idem, tamen respectu ejus quod est scire, non sunt idem. Neque idem venienti vel cooperto idem accidit assignatum : ergo venienti et Corisco, vel cooperto et Corisco, ut paulo ante patuit. Propter quod non sequitur, quod si cognosco Coriscum secundum quod est Coriscus et in se, et etiam ignorem venientem secundum quod est veniens, quod eumdem cognoscam et ignorem, et cognoscam eumdem et non cognoscam. Neque sequitur, si hoc est meum ut statua, est autem opus, quod sit meum opus : quia forte non est meum opus; sed mea possessio, vel mea res, vel aliquid hujusmodi quod meum esse dicitur. Eodem autem modo est solvendum in aliis paralogismis.
Si aliquis forte objiciat contra inducta dicens, quod nihil prohibet istam conclusionem esse veram. Tu cognosci Coriscum : Coriscus est veniens : ergo cognoscis venientem. Quia ex quo cognosco Coriscum et Coriscus est idem numero venienti : tunc sequitur, quod cognosco venientem per accidens : quia cognosco eum qui venit : et sic conclusio est vera. Videtur etiam ex praemissis sequi conclusio : quia si fallacia accidentis impediret consequentiam, oporteret quod medium diversis rationibus compararetur ad extrema : hoc autem non videtur: quia medium est Coriscus, quod singulare est, et unum in se existens non habens in se diversas rationes quibus comparetur ad unum extremum et ad alterum : una ergo ratione comparatur ad utrumque : et sic non impedit conse-
<--- Page Split --->
quentiam diversa ratio comparationis medi ad extrema.
cunda. Adhuc autem in syllogismo expositorio, sicut dicit Aristoteles in secundo Priorum, ubi singulare pro medio subjicitur in utraque praemissarum, de necessitate concluditur extremum de extremo. Sic autem est hic : Coriscum cognosci : Coriscus est veniens : ergo tu cognosci venientem. Videtur quod conclusio sequatur necessario. Sequitur etiam in prima figura sola facta transpositione terminorum sic : Coriscus est veniens : et cognosciis Coriscum : ergo cognosci venientem. Adhuc si est in talibus fallacia, potius videtur esse fallacia figurae dictionis : eo quod mutatur quid in quale : quia Coriscus est quid, veniens autem quale.
que enim principaliter fallacia figurae dictionis : quia quando incidit fallacia figurae dictionis, oportet quod quale quod mutatur in quid, sumatur sub eo quod distribuit pro quid, ut hic : quidquid emisti, comedisti : carnes crudas emisti : ergo carnes crudas comedisti : ubi sub quidquid sumitur crudum. Hoc autem non est hic : cognosciis Coriscum : Coriscas est veniens : ergo cognosci venientem. Sic ergo patet qualiter talis solutio omnibus paralogismis quae secundum accidens, adaptatur.
CAPUT II.
De improbatione falsae solutionis paralogismorum accidentis.
Ad hoc respondere non est difficile : concedendum enim est, quod haec est vera per accidens et non per se, tu cognoscis venientem, sicut dictum est : sed hoc non impedit fallaciam accidentis, quae incidit si conclusio comparetur ad praemisass : quia non una ratione medium comparatur ad extrema. Et quod objicitur, quod medium et singulare non habens in se diversas rationes quibus ad extrema diversimode comparetur. Dicendum, quod in se non habet diversas rationes, sed conjunctum cum accidente acquirit diversas rationes. Coriscus enim secundum se comparatur cognitioni ut cognitum per seipsum : Coriscus autem veniens vel cooper tus, per formam venientis vel cooper ti quam accipit, alia ratione comparatur cognitioni, quia ut cognitum per accidens. Nec oportet quod in fallacia accidentis medium diversas habeat in seipso rationes, quibus ad extrema comparetur : sed sufficit quod unum habeat in seipso, et alia acquirat conjunctum minori extremitati.
Et quod dicit de syllogismo expositiorio, non valet : quia in syllogismo expositorio supponitur, quod medium una ratione utrique extremorum comparetur : et hoc non est hic, ut ostensum est : ne-
Ad hos autem paralogismos quidam solvunt factam interrogationem interimentes, hoc est, oppositum conclusionis interrogatae : conclusio enim sub opposito interrogata est, ut determinatum est in libro priori istius scientiae, ubi dictum est, quod ut facilius admittatur conclusio, interroganda est sub suo opposito: et ideo quando conceditur conclusio, interimitur interrogatio : quia interimitur oppositum sub quo conclusio interrogata est. Unde isti concedentes conclusionem interimunt oppositum sub quo conclusio est interrogata. Concedunt igitur isti conclusionem istam, tu cognosci venientem : dicunt enim bene contingere eumdem rem et nosse et ignorare secundum diversa : et hoc non esse inconveniens : quia dicunt hoc non fieri secundum idem: nam venientem quidem sub forma venientis non cognoscentes. Coriscum autem noscentes in propria forma, eumdem se nosse et ignorare dicunt, sed non secundum idem. Et hoc dicunt et vere, quod non est inconveniens : quamvis distinguenda ista solutio non sit. Primum quidem (quia sicut jam diximus in capitulo praecedente) si haec esset solutio, tunc oporteret etiam earum orationum sophisticarum quae sunt secun-
<--- Page Split --->
dum idem genus deceptionis sive eamdem et similem causam deceptionis, eamdem esse correctionem sive solutionem quae falsitatem manifestando corrigit : hoc autem patet, quod non est verum : ergo a destructione consequentis patet quod haec non est solutio.
Cujus probatio est, quia si quis in simili oratione sive paralogismo accidentis ponat terminos non in nosse sive noscere sive cognoscere, sed ponat eos in esse vel in aliquo modo se habere, et illis accipiat idem probamentum sive modum probationis solphsticum paralogizando, ille solvere non potest per hoc quod contingat idem nosse et ignorare secundum respectus diversos : quia tunc nihil ponitur in oratione de cognitione et ignorantia ejusdem secundum diversa, ut hic : iste est pater : et est tuus : ergo est tuus pater : sicut de cane in habitis dictum est. Nam hoc quod dicunt, in quibusdam est verum : quia quaedam contingit ignorare et scire secundum diversos respectus. Sed tamen hoc quod dicunt, nihil verae solutioni communicat : quia (ut diximus) si esset solutio vera unius, oporteret quod omnia similia solverentur. Alia autem ad ejusdem dicti improbationem causa est : quia saepius dictum est, nihil prohibet eamdem orationem sophistice paralogizantem plures habere fallendi sive decipiendi sive falsitatis syllogismi orationes sive causas : sed tamen non omnis fallaciae manifestatio solutio est paralogismi.
Contingit enim aliquando aliquem ostendere, quoniam aliquis falsum syllogizavit, hoc est, contingit quod aliquis apparenter syllogizatam conclusionem ostendat esse falsam : et contingit quod licet conclusionem ostendat esse falsam, non tamen ostendit secundum quid peccans in syllogismo syllogizatur facta conclusio : et ille non manifestat secundum quid in syllogismo infertur conclusio falsa, et ideo non solvit vera solutione : quia vera solutio causam manifestat falsitatis illius in syllogismo secundum quod
falsum sequi videtur falsa conclusio. Cujus exemplum est in Zenonis oratione quae concludit, quoniam non est vel contingit movere vel moveri : quae facile ostenditur falsa per deductionem ad impossibile : propter quod etiam si quis conetur ostendere illam conclusionem falsam, et colligere conetur talem orationem ut impossibilem deducere ad impossibile, peccat : quia veram solutionem non ponit : et si millies ducat ad impossibile, et per hoc ostendat millies eam esse falsam : quia multiplicare inconveniens non est solvere : hic enim non est solutio vera, sed inconvenientis multiplicatio : erat enim (sicut praedeterminatum est) yera solutio manifestatio falsi syllogismi in illo, sicut accidit falsum, hoc est, in causa per quam accidit et sequi videtur falsa conclusio : quia in hoc quod est causa falsa conclusionis, est falsus et deceptorius syllogismus : et hoc est comparare praemissas secundum consequentiam ad conclusionem, et ostendere manifeste in praemissis vel in ordine terminorum defectum congruae conclusionis. Et patet quod si aliquis objicientium non vere syllogizavit, sed apparenter, sive conetur colligere sive collective syllogizare vel verum vel falsum in conclusione illius defectus, quae conclusio non sequitur ex praemissis, manifestatio vera solutio est, quando scilicet ostenditur qualiter et propter quid conclusio non sequitur ex praemissis.
Fortasse autem aliquando etiam hoc quod ipsi dicunt accidere, nihil prohibet, scilicet quod illud ignoretur et cognoscatur secundum diversos respectus, sed in his paralogismis, de quibus modo loquimur : nec hoc quod dicunt, videbitur habere locum quoad veram paralogismi solutionem, quod aliquando concedat eumdem nosse et ignorare diversis respectibus. Quod ex hoc patet, quia aliquis aliquando Coriscum, et quoniam Coriscus, est sive per hoc quod Coriscus est, noscit, et forte venientem etiam noscit sub forma venientis. si scit quoniam Co-
<--- Page Split --->
riscus est veniens : et tamen videtur aliquando contingere, quod idem subjecto noscatur ab aliquo, et non noscatur, ut si ponamus idem subjecto esse album et musicum, contingit alicui noscere illum quoniam albus, sive sub forma albedinis, et contingit eidem eumdem non noscere quoniam est musicus, sive secundum quod est sub forma musici : videt enim album, et nullam ab eodem audivit vel percepit musicam : sicut enim idem noscit ille et non noscit, sed non secundum idem : venientem autem si sic ponatur, et Coriscum quoniam veniens est, et quoniam Coriscus est, noscit : et tamen non impedit, quin in consequentia parologismi fiat fallacia accidentis : eo quod non valet consequentia propter diversam habitudinem medii ad extrema quae sunt accidens subjecti et adjunctum rei subjectae et accidenti, sicut per ante habita satis patuit. Sive ergo sic noscat, et sic ignoret, sive sic et sic noscat, non impeditur fallacia : et sic patet quod solutio eorum est nulla.
Similiter autem peccant etiam illi qui solvunt (hoc est, solvere conantur) istam orationem : ista sunt pauca : et ista raro pauca : ergo pauca sunt raro pauca. Dicunt isti solvere conantes paralogismum, quod conclusio est vera : dicunt enim isti, quoniam omnis numerus est paucus : nullus enim est numerus ad quem non sit accipere majorem respectu cujus paucus est minor numerus : unus enim respectu pluris est paucum. Et qui sic solvunt, peccant sicut et illi quos diximus : quia scilicet non manifestant causam falsitatis syllogismi . nam isti non manifestant si non est conclusio simile, sive id propter quod concludit paralogismus, sicut nec priores, et hoc opinantes, propter quod non conclusit syllogismus. Verum esse dicunt id quod conclusum est, sive veram dicunt esse conclusionem : dicunt enim omnia quae sunt in numero, esse multum et paucum : multum quidem respectu numeri superioris : et idco non referentes conlusionem ad praemisas, nec osten-
dentes in quo deficit consequentia, peccant sicut et primi.
Quidam autem etiam errantes solvunt dicentes duplices esse syllogismos (hoc est, secundum duplex peccantes paralogismos) ut apparentes syllogismos accidentis ; ut verbi gratia istos, ut iste canis est tuus : et est pater : ergo est tuus pater. Et hunc : iste est tuus : et est filius : ergo est tuus filius. Et iste est tuus : et est servus : ergo est tuus servus. Et fuit distinctio istorum ex compositione et divisione, ex eo quod hoc quod dico, tuus, potest conjungi cum hoc quod dico, ca nis : et sic est composita et vera et non sequitur ex ea conclusio quae infertur, vel potest separari adhuc et conjungi cum hoc quod dico, pater; et sic est divisa et falsa : et sequitur ex ea conclusio quae inferiur. Et similiter distinguebant in omnibus aliis, sicut in his ; iste est tuus filius : et iste est tuus servus, et sic de aliis : et haec etiam fuit ratio quae induxit istos ad distinguendum et ad dicendum, quod multiplex est oratio. Sed quod errent scisolvendo, primo probatur tali ratione : quia si iste videtur elenchus, hoc est, apparens elenchus, eo quod multiplex dicitur sive propter peccatum multiplicis : oportet in ipso apparenti elencho nomm vel orationem plurium esso significativum, principaliter apparentis elenchi cusativum, ex cujus distiationis solvatur elenchus apparens.
Hoc autem non est in propositionibus apparentis elenchi, quiinductus est. Quod patet: quia hunc nemo dicit hujus esse proprie, eo quod est natus: hic enim hujus non dicitur esse proprie, eo quod est natus: hoc enim hujus non dicitur esse proprie et absolute, nisi sit ejus possessio: unde si domus est nati sive ejus qui est et dicitur natus, non propter hoc citur hujus natus. Non enim sic soldivendum per distinctionem, sed dicendum quod divisorum per accidens sive per fallaciam accidentis fit compsitio: quia divisim dicitur: est tuus, et est pater,et cineruntur divisa coujunctin cumdicitur
<--- Page Split --->
ergo est tuus pater. Sic hic : quaerat enim primo opponens et dicat, putasne hoc est tuum? et respondens dicat, utique hoc est meum : et paralogizet opponens : hoc autem est natum : et inferat : ergo est tuum natum : patet quod ex multiplici paralogizat, sed ex suppositione eorum quae divisim data sunt, quorum utrumque accidit : quoniam accidit uni et eidem et tuum esse et natum esse divisim : sed non esse tuum natum conjunctim : quia non quaecumque prædicantur de aliquo divisim, prædicabuntur de eodem conjunctim, impediente prædicabili accidentali prædicatione, ut in parologismis dictum est ; et ideo non sequitur, quod si est tuum, et est natum, quod sit tuum natum : sicut non sequitur : iste est bonus, et est sutor : ergo est bonus sutor.
Sic etiam ex multiplicitate amphibiologiae solvebant paralogismum in quo concluditur quoddam malorum esse bonum : et formatur sic : disciplina vel prudentia est malorum : prudentia est bonum : ergo quoddam bonum est malorum. Cum enim simpliciter sine determinatione hoc aliquid dicitur esse malorum, non dicitur esse multiplex, sed uno modo quem habitudo genitivi principaliter designat(qui est possessorius modus) et ideo dicitur hoc esse horum vel possessio horum. Si forte objiciendo contra hoc aliquis dicat, quod hoc horum dicitur multiplex : quia istas habitudines importat genitivus cum nominativo constructus. Dicimus enim quod homo est vel hominem esse animalium : sed non dicimus hominem animalium, seu possessionem animalium, sed secundum partitivam constructionem, ut sit sensus, quod homo est aliquid de numero animalium. Et si quid ad aliquid ad mala dicitur relatum ut prudentia dicitur disciplina malorum, dicitur ut relatum ad mala velut in habitudine objecti vel materiae circa quam est : non propter hoc malorum est simpliciter et sine determinatione : quia hi sic simpliciter et sine determinatione
horum determinatur, tunc esset illorum possessio, eo quod genitivus sine determinatione trahente ipsum ad aliam habitudinem, non notat nisi possessionem.
In talibus ergo non est multiplicitas, nisi differenter accipiantur secundum quid, hoc est, secundum determinationem : et simpliciter, hoc est, indeterminata : quia determinata trahuntur ad aliam habitudinem qua haec horum dicuntur : simpliciter autem accepto si hoc horum dicitur, non intelligitur nisi horum possessio : quantumcumque (sicut jam diximus) ex determinatione contingat fortasse bonum aliquod esse malorum dupliciter, et sic habere multiplex secundum amphibologiam : sed hoc non contingit in hac oratione paralogismi secundum fallaciam accidentis.
Hoc autem adhuc probatur in oratione quae dictis orationibus similis est, et in qua magis videtur esse multiplicitas quam in his quae dictae sunt : et tamen in ea non est multiplicitas, quae tales orationes faciat falsos syllogismos sive apparentes elenchos : ut verbi gratia haec, aliquod bonum est servum mali : in hac enim oratione tres sunt nominativi, qui ex eadem parte orationis conjungi possunt genitivo vel ex diversa. In praeinductis autem orationibus non sunt nisi duo cum dicitur, hoc bonum est malorum : potest enim sic jungi, hoc bonum malorum est: vel sic, hoc bonum est malorum : et similiter hoc bonum servum est malorum. Cum ergo major multiplicitas appareat esse ex tribus quam ex duobus, et non in ista est multiplicitas quae faciat apparentem elenchum : ergo nec in illa est multiplicitas, quae hoc faciat, quod sit apparens elenchus : fortasse autem nec sic, supple, fit apparens elenchus ex multiplicitate : sed potius ex comparatione eorum quae divisim et eidem accidunt, ut praedictum est : non enim sequitur impediente fallacia, si hoc est bonum et est hujus, quod conjunctim sit bonum hujus.
Similiter autem neque multipliciter dicitur hoc quod dico hominem esse ani-
<--- Page Split --->
malium. Cujus probatio est, quia si aliquid significamus oratione truncata a quo aliquid auferimus, nec determinate et perfecta tali ablatione facimus, quod multiplex oratio illa sit. Verbi gratia cum dicitur, homo est de numero animalium, haec oratio non est multiplex : unde si auferamus hoc quod dico, de numero, et dicamus hoc est animalium, non per hoc erit multiplex: quod patet per simile: quia si Homeri vel Ovidii dicamus dimidium versum et imperfectum, tali truncatione non facimus quod est multiplex sic : sed quod subintelligitur addendum est. Ut verbi gratia, si dicamus, da mihi, non est oratio : sed supplere oportet Iliada, Graecus accusativus. Ilias enim est liber in quo versus de Ilion (hoc est, de historia Troiana) continentur. Si dicamus versus truncatim Homeri dicentes, iram pande mihi : et subintelligitur dea : quamvis sit determinatum, tamen per hoc non sit oratio multiplex. Similiter igitur cum dicitur, hoc est horum, quamvis non addatur qualiter hoc sit horum, scilicet possessione vel partitione, non propter hoc oratio fit multiplex, praecipue multiplicitate quae sit causa falsi sive apparentis syllogismi : ideo manifestatio talis multiplicitatis non est vera solutio.
CAPUT III.
De solutione paralogismorum fallacia secundum quid et simpliciter.
Hos autem paralogismos qui sunt secundum quid et simpliciter, qui scilicet sunt in eo quod aliquid dicitur principaliter (hoc est, simpliciter hoc) vel secundum quid sive quo est (hoc est, quoad hoc) vel ubi (hoc est, secundum aliquod ubi) vel dicuntur aliquo modo (hoc est, secundum illum modum vel illum) et non simpliciter, vel dicuntur ad aliquid et non simpliciter, et generaliter secundum aliquam determinationem ad hoc vel illud determinate, per determinationem
ejus quod est simpliciter, omnes illos paralogismos solvendum est considerando et comparando conclusionem ad contradictionem, considerando scilicet si oppositam conclusionis potest stare cum praemissa. Si enim hoc cum praemissa stare potest, tunc ex praemissa non sequitur conclusio : quia cum quocumque stat antecedens, cum eodem stat consequens. Unde si contingit conclusionem aliquam esse falsam, quod oppositum ejus stat cum praemissa : tunc etiam conclusio non stat cum eodem : et sic non fuit conclusio sequens ex tali praemissa : et sic manifestata est causa falsitatis syllogismi. Hujus autem ratio est, quod contraria et etiam opposita secundum affirmationem et negationem (quae sunt simpliciter contraria vel simpliciter contradictoria) impossibile est inesse eidem secundum idem similiter et in eodem tempore : quo autem (hoc est, secundum aliquam determinationem diminuentem id quod est simpliciter) vel aliquid (hoc est, secundum partem aliquam) vel aliquo modo contingit inesse simul utrumque contrariorum vel contradictoriorum, ut album esse secundum dentes et non album secundum pedes : vel etiam ambo contingit esse contraria, ut hic unum contrariorum insit quo (hoc est, secundum quid) aliud autem simplex, ut nigrum secundum pedes inest cygno : simpliciter tamen est albus : sic enim nihil prohibet eidem inesse contraria et contradictoria, ut esse album simpliciter et non esse album simpliciter. Unde si probatur unum oppositorum inesse simpliciter, aliud autem oppositum illius probatur inesse quo sive secundum quid, nondum probatus est verus elenchus, hoc est, contradictionis syllogismus : quia contradictio est unus et ejusdem et secundum idem simpliciter et in eodem tempore. Hoc autem est considerandum in conclusione comparando eam ad contradictionem : et haec est solutio generalis, quae ut adaptetur ad omnes paralogismos illius fallaciae, ponitur specialiter.
<--- Page Split --->
Sunt ergo omnes hujusmodi orationes sive paralogismi qui sunt secundum quid et simpliciter hoc habentes, hoc est, defectum contradictionis in aliqua conditione contradictionis, sicut ille qui concludit, ergo contingit quod non est esse, et formatur sic : quod est in opinione, est: sed falsum est in opinione : ergo falsum est. Sed falsum in opinione, non est : ergo quod non est, contingit esse. Et solvitur : quia quod in opinione est, secundum quid est: et quod simpliciter non est, falsum est : et haec non contradicunt simpliciter non esse et secundum quid esse. Alia oratio similis isti est quod est, ut homo simpliciter non est aliquid eorum quae sunt, ut asinus : ergo quod est, non est : et solvitur : quia non contradicunt ista, esse simpliciter aliquid et non esse hoc. Tertia autem oratio similis istis est, quae concludit, ergo contingit eumdem simul jurare et perjurare : et ponatur, quod aliquis juret se perjurare, utrum jurat et bene jurat secundum quid, et secundum hoc quando simpliciter perjurat : et patet solutio, quia non contradicunt, simul perjurare simpliciter et bene jurare secundum quid. Alia ratio similis istis est, quae concludit quod impossibile est eumdem suadere eidem et dissuadere : et ponatur quod aliquis suadeat alicui ut dissuadeatur. ei quod vult facere : hic enim secundum aliquid suadet et simpliciter dissuadet, quae simpliciter stare possunt et non contradicunt : quia non secundum idem suadet et dissuadet.
Solvuntur autem istae orationes respiciendo ad contradictionem, dicendo quod aut sic dicendum : aut dicendum quod non sunt idem esse quid (hoc est, secundum quid) et esse simpliciter : et similiter non sunt idem non esse quid et non esse simpliciter : et haec non contradicunt, et possunt stare simul : quod enim non est simpliciter, non propter hoc si est quid (hoc est, secundum quid) sequitur quod est simpliciter. Neque sequitur, si bene jurat (hoc est, quoad hoc) necesse est
propter hoc et illum bene jurare simpliciter : nam qui jurat se perjuratum,bene jurat perjurans hoc, hoc est, secundum hoc : simpliciter autem non bene jurat. Neque sequitur quod qui dissuadet, suadet simpliciter, sed suadet secundum quid, sive quod hoc est secundum quid, suadet.
Similiter autem est etiam in hac oratione in qua concluditur, quod est simul eumdem mentiri et verum esse in dicendo: ponatur enim, quod aliquis dicat, ego dico falsum : et dicat falsum : hic enim secundum quid est verus, simpliciter autem in dicendo est mendax : et haec stant simul et non contradicunt. Sed quia in talibus paralogismis non est facile videre utro modo quis assignet opposita eidem inesse, utrum scilicet utrumque secundum quid vel utrumque simpliciter, vel unum quid et alterum simpliciter, sicut utrum, scilicet quid dicat verum vel simpliciter, vel secundum quid mentiatur vel simpliciter, videtur difficile esse utrum sit contradictio vel non. Prohibet autem nihil quidem eumdem simpliciter esse mendacem, quo autem (hoc est, secundum quid) verum sive veracem esse : et nihil prohibet aliquo (hoc est, secundum aliquid) aliquem esse verum, simpliciter autem non verum, sicut patet in exemplo quod inductum est. Similiter autem est etiam in his orationibus, in quibus proceditur a simpliciter ad quid sive secundum quid, ut in ad aliquid, et ubi, et quando, hoc est, in determinationibus secundum quid dictis secundum ad aliquid, vel ubi, vel quando : omnes enim hujus orationes a simpliciær ad secundum quid procedentes, accidunt secundum hoc, hoc est, secundum fallaciam secundum quid et simpliciter. Si quæritur, si sanitas vel divitiae sunt bonum ? et cum conceditur quod sic, in contrarium itur per secundum quid sic : divitiae et sanitas non sunt bonum alicui, quia insipienti et non recte viventi,sed malum : ergo idem bonum et non bonum, et idem bonum et malum. Et similiter si quæra-
<--- Page Split --->
tur : ergo sanum esse vel posse in civitate (hoc est, potentatum habere) est bonum ? et concedendo, quod sic, inferat oppositum dicens : sed est quando non est melius vel bonum æque, esse sanum vel potentatum habere in civitate, quia tempore belli : ergo idem bonum et non bonum : et sic idem eidem bonum et non bonum : hæc enim non opponuntur in diversis temporibus, aut diversis hominibus, sicut sapienti et insipienti, aut sicut dictum est. Solutum est etiam ad hoc dicendo, quod nihil prohibet quod simpliciter est bonum, huic sicut male utenti non esse bonum : aut quod huic quidem simpliciter est bonum, non esse nunc eidem bonum, ut potentem esse in civitate tempori belli : vel quod huic simpliciter est bonum, non esse in hoc loco vel tempore bonum.
Similiter autem est in his quæ quærunt, si malum est quod non vult sapiens : non vult autem amittere bonum : et inferatur ex hoc : ergo non vult bonum ut simpliciter inferatur ex eo quod est secundum quid : et ex illa ulterius inferatur : quod non vult sapiens, est malum : bonum amittere non vult sapiens : ergo bonum malum. Patet quod est secundum quid : et simpliciter non vult amittere bonum : ergo non vult bonum. Et solvitur : quia non est idem dicere, amittere bonum esse malum, et bonum simpliciter esse malum, vel non bonum. Similiter autem est etiam oratio quæ est de fure si sic dicatur, quod fur est malum : fur vult sumere bonum : ergo vult bonum : ergo malum bonum. Patet enim quod fur non vult malum, sed bonum : nam sumere est bonum, cum bonum et secundum quid malum, in quantum scilicet sumitur ut bonum. Similiter autem est in hac oratione, bonum est amittere ægritudinem : sed ægritudo est malum : ergo bonum est malum. Quia ægritudo simpliciter malum est : sed amittere ægritudinem non est malum, sed bonum : et amittere ægritudinem non est ægritudo
simpliciter, sed secundum quid, prout scilicet est in amittendo.
Similiter est de oratione concludente, quod injustum justo, et quod injuste fit, eo quod juste fit, magis est eligendum : et formatur sic in paralogismum. Magis est eligendum injuste (hoc est, non propter malum meritum) mori, quam juste (hoc est, propter malum meritum) mori : sed injuste mori est injustum, et juste mori est justum : ergo injustum magis est eligendum quam justum. Et patet quod non sequitur, quod simpliciter injustum magis sit eligendum, quam simpliciter justum : quoniam injustum in hoc, et secundum quid est magis eligendum justo in hoc : et hæc est solutio paralogismi. Similis solutio est in paralogismo simili in quo quæritur (ut ex quæstione formetur paralogismus) utrum justum est sua habere quemque sive quemlibet? et dicente respondente, quod sic, adversetur opponens dicendo : si quæ aliquis judicat secundum propriam opinionem, et si sunt falsæ opiniones suæ, hæc singula sua ex lege suæ opinionis : ergo justum est illa eum habere : sed si justum est habere quemcumque sua, per oppositum injustum est habere aliena : sed hæc ex lege suæ opinionis sunt sua : ergo idem justum et injustum, sive idem justum et non justum. Et patet solutio, quod secundum legem suæ opinionis justum non est justum nisi secundum quid : et hoc est simpliciter non justum quod stat cum præmisso quod est justum secundum legem suæ opinionis.
Similiter est de paralogismo formato ex tali interrogatione, utrum oportet judicare judicio condemnationis et pœenæ eum qui justa dicit, vel eum qui dicit injusta? et dicente et respondente, quod oportet judicare eum qui dicit injusta, contra opponit interrogans : at vero (hoc est, oportet) eum qui injuriam violenter passus est, justum est coram judice sufficienter, scilicet quantitatem injuriæ dicere quam passus est : ea autem quæ dicit, injusta sunt, quia sunt injuriæ sibi illatæ :
<--- Page Split --->
ergo talem oportet punire, quod falsum est. Et solvitur ista oratio: primo quidem, quia non sequitur, si pati injuste aliquid magis est eligendum quam juste, quod propter hoc simpliciter injustum magis sit eligendum quam justum: sed simpliciter quidem magis eligendum juste eo quod injuste : hoc autem est in hoc, vel secundum hoc nihil prohibet secundum quod id quod injuste fit, magis esse eligendum pati, quam id quod est pati juste.
Similiter solvitur alius paralogismus: quia habere quemquam sua, simpliciter est justum: alienum autem habere, simpliciter non justum, etc.: hoc nihil prohибet judicium (quoad hoc) justum esse. Verbi gratia, si sit justum secundum opinionem judicantis, quod et simpliciter sit justum. Similiter enim quae simpliciter injusta sunt, nihil prohibet injusta esse huic vel sic: non enim etiam in aliquo paralogismo sequitur, si quae quis passus est, dicere est justum, quod id quod dicit, simpliciter sit justum: sicut nec sequitur, si aliquid utile est dicere judici vel alii est utile, quod ea quae dicit, sint simpliciter utilia: et similiter est injustus ad dicere injusta: propter quod non ille qui dicit injusta, sive non propter hoc si ea quae dicuntur ab eo qui injuriam passus est, sunt simpliciter injusta, ille qui dicit coram judice hæc injusta quae passus est, vincitur (hoc est, convincitur) esse injustus et puniendus: dicit enim quae dicere justa sunt, secundum hoc quod est dicere coram judice. Simpliciter autem hæc pati sive ad patiendum sunt ea quae dicit injusta. In rationibus autem his et similibus est una et similis solutio. Procedunt enim omnes hujusmodi orationes vel a secundum quid ad simpliciter, vel e converso a simpliciter ad secundum quid. Unde semper considerandum est ad contradictionem conclusionis, utrum possit stare cum præmissa ex qua procedit: et sic considerandum est ad contradictionem conclusionis, et conferendum ad præmissam:
quia si oppositum conclusionis stat cum præmissa, non sequitur conclusio: quia oppositum consequentis non stat cum antecedente, quamvis oppositum antecedenti s bene stet cum consequente, ut patet: Æthiop s est albus dentem: ergo cst albus. Oppositum enim conclusionis quod est non esse album, stat cum præmissa quod est albus dentes. Et similiter est quando a simpliciter proceditur ad secundum quid: ut Æthiop s est niger: ergo non est albus dentes. Oppositum enim conclusionis quod est esse album dentes, stat cum hoc præmisso quod est, Æthiop s est niger: et in omnibus his conclusio est aliquid passa: quia vero proceditur ab eo quod est secundum quid ad simpliciter, conclusio patitur defectum determinationis impropriæ quæ est in præmissa, et aufertur a conclusione. Si autem simpliciter proceditur ad secundum quid: tunc passa est conclusio appositionem determinationis impropriæ, quæ non fuit in præmissa: et sic patet, quod conclusio semper aliquid est passa, quando consideratur contradictio conclusionis, et confertur ad præmissam.
Attendendum etiam, quod super hunc locum sophisticum fit solutio insolubilium: insolubilia autem dico quæcumque talia sunt, quæ quæcumque parte contradictionis data deducuntur ad oppositum et inconveniens, sive ad redargutionem, ut hoc: aliquis jurat se perjurare, àut jurat verum, aut non. Si jurat se pèrjurare et jurat verum, scilicet se perjurare, nemo jurando verum perjurat: ergo iste non perjurat: et datum fuit quod perjurat: sed si non perjurat et jurat se perjurare, non jurat verum: ergo perjurat: quia aliter non juraret verum, quando jurat se perjurare: ergo perjurat: quia aliter non esset verum quod perjurat. In omnibus his sic secundum quid et simpliciter determinatio impropria non inferens sive simpliciter facit secundum quid, et ut sæpe in ante habitis dictum est. Nulla autem determinatio est magis impropria quam illa in qua oppositum op-
<--- Page Split --->
posito determinátur : et hoc fit in talibus : ubi enim jurat se perjurare, ibi verum jurat quoad hoc simpliciter perjurat ut secundum quid verum jurat, et secundum quid simpliciter falsum : et ideo de necessitate ducitur ad utrumque oppositorum. '
Attendendum quod quamvis in omnibus paralogismis fallaciarum et in dictione et extra dictionem commune sit, quod oppositum conclusionis non potest stare cum praemisso : tamen hoc magis est appropriabile paralogismis fallaciae secundum quid et simpliciter, quam aliis : quia specificatur ad hanc fallaciam per hoc quod conclusio semper consideratur ut aliquid passa per modum qui dictus est : aliquid autem passa in comparatione ad praemissam conclusio non est in paralogismis aliarum fallaciarum.
CAPUT IV.
De solutione paralogismorum secundum ignorantiam elenchi.
Hos vero paralogismos qui fiunt secundum diffinitionem elenchi, hoc est, ignorantiam diffinitionis vel omissionem alicujus positorum in vera elenchi diffinitione, solvendum per considerationem conclusionis et comparationem ad veram contradictionem, quemadmodum scriptum est prius in hujus scientiae libro priori, ubi scriptum est quod quatuor specialiter considerantur in vera contradictionis diffinitione, et per illam solventem oportet obviare fallaciae decipienti in paralogismis ignorantia elenchi, considerando scilicet et conferendo conclusionem ad veram contradictionem : hoc autem sic ut contradictio vera sit circa idem et ad idem et secundum idem et similiter et in eodem tempore : et ideo non est haec solutio eadem cum ea quae datur ad paralogismos fallaciae secundum quid ad simpliciter : quia diversis causis deoipiendi diversas necesse est
adaptare solutiones falsitatem manifestantes : ibi enim contradictio conclusionis aptatur et confertur praemisso ut diximus. Hæc autem contradictio apparens (quæ est in conclusione) confertur ad veram contradictionem et non ad praemissam, ut videatur quæ conditio veræ contradictionis deficit in apparente contradictione, quæ est in conclusione paralogismorum ignorantia elenchi. Sed in hac fallacia respondenti cautela habenda est : si enim opponens in principio interrogat ea ex quibus videtur sequi contradictio respondenti, non statim fletendum est sive concedendum, ne redargui videatur : et non est fatendum quod impossibile sit idem esse duplum et non duplum : sed post orationem factam dicendum est respondenti, quod non sic in vera contradictione conclusit ut erat concessum vere redarguere : sed ignoravit aliquid eorum quæ pertinent ad veram redargutionem. Hæc autem generalis solutio omnibus orationibus ignorantia elenchi aptabilis est.
Sunt hic hæ orationes secundum ignorantiam elenchi. Prima quidem hæc, ut interrogatur primum sic : putasne qui scit singulum per propria, novit rem ut rem : et qui ignorat similiter, hoc est, qui ignorat singulum quoniam singulum, utrum vere ignorat rem ? et dicente respondente et concedente, quod sic, obviat opponens : et dicit quod sciens quis Coriscus, quoniam Coriscus in singulari, ignorat eumdem vel ignorare potest quoniam est musicus, et etiam quod sit singulariter : et concludit, ergo scit idem in singulari, et ignorat sive scit et non scit. Et patet quod deficit a vera contradictione illa quæ est secundum idem et in eodem tempore.
Alia autem oratio talis est : quæratur primo, putasne tetra c ubitum tricubito est majus ? et concedente respondente, obviet opponens dicens quod ex tricubito fiat tetra c ubitum secundum longitudinem tricubiti : sed omne majus minori
<--- Page Split --->
majus est : ergo hoc tetracubitum quod factum ex tricubito, minus est eo quod est pars ejus : et concludat, ergo idem est majus et minus eodem et secundum idem, vel idem majus et non majus. Et patet quod deficit a vera contradictione, quia non est in eodem tempore.
Notandum autem, quod isti paralogismi non possunt solvi per interemptionem, cum omnes praemissae sint verae, nec per divisionem quae sit distinctio multiplicis : quia nec dictio nec oratio est multiplex in eis nec per divisionem conclusionis de praemissis, quia de necessitate concludunt : sed oportet quod solvantur per divisionem apparentis contradictionis quae est in conclusione a vera contradictione : et considerando defectum contradictionis in eis : quia peccant contra dictionem, et non principaliter contra syllogismum.
CAPUT V.
arguit in veritate ex his quae ad contradictionem requiruntur et ad elenchum, qui est non ex eisdem cum conclusione, sed majoribus et prioribus elenchus : quia est et syllogismus, et contradictionis syllogismus, sine eo quod sit ex eisdem : quia idem non probat idem : et hoc facto debet respondens dicere, quod hoc quod datum est non ut quoad conclusionem propositam uteretur opponens, sed ad hoc ut opponens disputaret contrarium, et ex elenchis qui pertinent ad propositi dilatationem vel explanationem ut in prosyllogismis. Et tunc patet quod veram solutionem non habent isti paralogismi, nec per distinctionem, nec per divisionem : quia de necessitate concludunt, quamvis non probent res per interemptionem, quia ex falsis non procedunt : sed habent aliquid simile solutioni per interemptionem : quia non concessum interimitur per modum falsi per hoc quod est non concessum : et sic falsum est respondenti.
De solutione paralogismorum secundum petitionem principii.
CAPUT VI.
Ad hos autem paralogismos qui fiunt in eo quod opponentes petunt, et absque concessione respondentis accipiunt id quod est in principio quaesitum sive interrogatum, sic se debet habere respondens, scilicet si sit manifestum respondenti quod petit id quod est in principio : nec est dandum sive concedendum, sed negandum : nec etiam si probabile sit verum dicenti opponenti concedendum fest, sed negandum ut inconcessum. In quantum enim concessum est, ad modum alii se habet : et ideo per modum interemptionis falsi solvendum, quamvis forte in se sit probabile et verum. Si autem lateat ignorantiam respondentis propter violentiam talium orationum, quae frequenter contingit respondentibus ex talibus orationibus : tunc debet se respondens post orationem factam transferre, et transvertere ab oratione ad opponentem, velut contra eum qui non
De solutione paralogismorum secundum consequens.
Ad eos qui per consequens fiunt paralogismos secundum factam consequentiam solutione monstrare eos concordes ad veram consequentiam, considerando in ipsa oratione in qua est consequentia, ita quod non referatur nec ad praemissam, sicut in fallacia secundum quid et simpliciter : nec ad contradictionem, sicut in ignorantia elenchi, sed ad ipsam solam orationem in qua est consequentia. Est autem duplex sequentium sive consequentium consequentia, ita quod semper una est vera, et altera fallax et deceptoria. Et ideo de consequentia convertibilium hic nihil intendimus : quia utraque illarum est vera : aut enim est consequentia ut id quod est particulare, sequitur affirmative universale, ut con-
<--- Page Split --->
sequens affirmatum antecedens affirmatum : et haec vocatur consequentia in ipso, ut hominem sive ad hominem sequitur animal : et tunc falsa consequentia est, ut affirmative sequatur antecedens affirmatum ad consequens affirmatum : probant enim sive approbant aliqui decepti per consequens, quod si hoc consequens affirmatum est cum illo antecedente affirmato, et e converso, et illud antecedens affirmatum esse cum hoc consequente affirmato, hoc est, quod sicut affirmative consequens sequitur ad antecedens, ita e converso antecedens affirmative sequitur ad consequens : et hoc non est necessarium : quia ad antecedens affirmatum sequitur consequens affirmatum, ita per oppositum ad consequens negatum sequitur antecedens negatum. Aut disjunctive cum alia consequentia e contrario quae est inter opposita : nam si huic antecedenti illud consequens affirmatur : tunc ex opposito consequentis sequitur oppositum antecedens. Ut si ad hominem sequitur animal, ad oppositum animalis quod est non animal, sequitur oppositum antecedentis quod est non homo. Sicut patet quod peccat Melissa oratio : sic enim arguit : si quod factum est, habet principium, ita quod ad positionem antecedentis sequitur positio consequentis : tunc quod factum non est, non habet principium, ita quod ad oppositum antecedentis sequatur oppositum consequentis : quare consequentia non valet : et sic probat cœelum et mundum non habere durationis principium : quia si ingenitum est cœelum non habens suae generationis principium, sequitur c quod si non est factum per generationem, quod non habet suae durationis principium. Haec autem consequentia non est consequentia : quia in taliter oppositis sicut est genitum et ingenitum, e contrario et non in ipso est consequentia : et manifestare in ipsa oratione talem consequentiae falsitatem vera est solutio,
CAPUT VII.
De solutione paralogismorum secundum non causam ut causam.
Quia autem paralogismi fiunt in eo quod additur aliquid quod est non esse, et sic syllogizatur, quod sit (ut in priori hujus scientiæ libro dictum est) maxime in syllogismis ad impossibile quando ex aliquo addito concluditur destructio vel interemptio hypothesis prius datæ a respondente, si debeant solvi vera solutione, considerandum est si illo quod additum est ablato, nihilominus quoniam composito accidit sive sequitur impossibile : et hoc viso deinde ostendendum est in consequentia aliorum, quod hoc ita est, quod si illo ablato adhuc sequitur impossibile : et dicendum est tunc respondenti, quoniam dedit hoc, non ut videretur quod vere sequeretur sicut ex causa et principio oratio quæ est conclusio, hoc est, quod opponens dicit respondenti, quod dedit id quod est non causa, ut tantum videretur ex eo sequi conclusio, sed etiam ut vere sequeretur ex ipso conclusio inconveniens interimens hypothesis. Et attende quoniam ex ista solutione non interimitur syllogismus primus qui deducit ad impossibile, sed syllogismus secundus qui ex impossibili concluso, assumpto eo quod est non causa, interimit hypothesis. Ille enim habet causam deceptionis : et ideo in ipso per manifestationem falsitatis aptanda est vera solutio. Et patet ex dictis, quod haec solutio est per interemptionem et non per distinctionem neque per divisionem.
CAPUT VIII.
De solutione paralogismorum secundum plures interrogationes ut unam.
Ad eos autem paralogismos qui faciunt plures interrogationes ut unam, plus vi-
<--- Page Split --->
dendum est, et in quibus pluribus responsionibus utendum est, et in quibus una. Unde hoc statim in principio est determinandum a respondente. Nam interrogatio simpliciter una est, ad quam ordinatur una simpliciter responsio : propter quod in una interrogatione neque interrogatur unum prædicatum de multis subjectis, neque plura prædicata interrogantur de uno subjecto, sed unum prædicatum de uno subjecto in simpliciter una interrogatione : et hæc omnia in priori hujus scientiæ libro sufficienter determinata sunt. Unde in interrogatione quæ simpliciter una est, unum prædicatum de uno subjecto simpliciter dicendum est, vel negandum unum prædicatum ab uno subjecto. Sicut in æquivocis quæ plura significant actu, quandoque quidem ambobus (hoc est, secundum utrumque sensum) inest prædicatum, et tunc in utroque sensu vera : quandoque autem neutri, hoc est, secundum neutrum sensum inest prædicatum, et tunc in utroque sensu sunt falsa. Ita etiam est quando interrogatio est plures, quod scilicet in omni sensu inest prædicatum, vel neutri inest : et in tali casu licet non simpliciter sit una interrogatio, tamen simpliciter, hoc est, una responsione respondentibus nihil accidit pati ab opponentibus de redargutione. Sic neque in æquivocis pati accidit, quando in omni sensu vera, vel quando in omni sensu falsa : sicut si quæratur, curruntne Socrates et Plato ? et ponamus quod ambo currant : et dicatur, currunt, unica responsione, nihil procedit redargutio. Vel Plato currinte et disputat ? et ponatur quod nec currit nec disputat, et dicam una responsione, non, nihil procedit contradictio ab opponente secundum veram redargutionem : licet interimatur disputare secundum apparentem solutionem, ut in principio hujus secundi libri dictum est : sed secundum veram solutionem nihil contingit pati inconvenientis ab opponente. Sicut neque in æquivocis si dicatur, canisne in omni suo significato mordax est, vel non ?
et dicatur, sic, quod mordax est et latrabile et marinum et cœleste. Vel sic : canisne secundum omne suum significatum volatile est ? et dicatur, non, nihil accidit pati veræ redargutionis : sed apparenter interimitur disputare.
Patet igitur quod quando plura prædicata insunt uni vel unum pluribus inest subjectis, simpliciter danti unam responsionem, vel quando non inest utrique si dat unam responsionem, et delinquit secundum hoc peccatum quod unam dat responsionem ad interrogationes quæ plures est, nihil contrarii vel inconvenientis accidit secundum veram redargutionem ab opponente : nisi quia interimitur apparens disputatio. In tali ergo casu non debet uti hac arte, quod ad interrogationem quæ est plures, plures dentur responsiones. Quando autem prædicatum inest uni subjecto, huic autem alii subjecto non inest : et unum quidem est verum, et alterum falsum : aut quando plura prædicata interrogantur de pluribus subjectis, et contingit quod aliquando insunt ambo ambobus subjectis, et contingit quod non insunt ambo ambobus subjectis : et est etiam quando unum inest uni, et alterum non inest alteri : tunc quidem quando ambo insunt, potest dari una affirmativa responsio : et quando ambo non insunt, potest dari una negativa responsio : et quando unum inest uni, et alterum non inest : tunc formidandum est dare unicam responsionem, quia tunc contingit pati inconveniens ab opponente. Ut patet in his orationibus, demonstratis duobus quorum unum est bonum et alterum malum, quæratur utrum hoc est dicere bonum vel malum ? Si enim dicat quod est verum dicere hoc esse bonum, sequitur quod hoc, demonstrato malo, est bonum : ergo malum est bonum. Et si dicat quod verum est dicere hoc esse malum, sequitur quod bonum est malum : et rursum sive ulterius sequitur, quod utrumque istorum neque bonum est neque malum : quia si detur quod utrumque est bonum, tunc
<--- Page Split --->
sequitur quod malum est bonum : si est malum : ergo non bonum : ergo neque malum neque bonum. Et similiter est si detur quod hæc sunt malum, sicut patet facile cuilibet consideranti : quia deducitur ad hoc quod utrumque istorum neque bonum est neque malum : et per consequens sequitur quod idem est bonum et malum, et quod utrumque istorum neque bonum est neque malum. Non ergo danda est una responsio, sed dicendum est, hoc est bonum, et illud est malum , ut singulis interrogationibus sua aptetur responsio.
Alia autem oratio secundum plures interrogationes ut unam hæc est, si vel an singulum sit sibi idem, et alii diversum ? in qua plura de uno interrogantur : et si dicat respondens una responsione, quod sic, opponens procedit contra eum dicens, quod quæcumque talia sunt, quod sunt sibi idem et cum hoc diversa ab aliis, non sunt eadem aliis sed sibi, et diversa sunt aliis non sibi : ergo sunt diversa et eadem : ergo si uni diversa sunt et eadem, duabus responsionibus respondendum est, et dicendum quod sunt sibi eadem et non aliis, et sunt diversa aliis et non sibi.
Amplius tertia oratio est. Ponantur duo, bonum scilicet et malum : et fiat de bono malum, et de malo bonum : et quæratur utrum ista sunt bonum et malum ? et respondente, quod sic. adversetur opponens dicens : ergo illud fit bonum et malum, et illud similiter fit bonum et malum. Unde non una responsione dicendum, sed pluribus sic : hoc fit malum, et hoc fit bonum. Quarta oratio est talis : sint duo homines æquales, et fiant inæquales : et quæratur, an isti sunt æquales vel inæquales? obviet opponens, duum et æqualium utrumque sibi est inæquale et æquale, quia æquale sibi et alteri inæquale : et aliud similiter sibi æquale et alteri inæquale : ergo hoc est sibi æquale et inæquale : et aliud similiter: ergo idem æquale sibi et non æquale. Unde non una responsione solvendum,
sed dicendum, hoc est sibi æquale, et alteri inæquale : et similiter illud aliud sibi est æquale, et alteri inæquale.
Unde advertendum, quia ista æquivocis similia sunt, plura actu significantibus, quod licet per se solvantur pluribus responsionibus datis ad interrogationem quæ est plures, tamen ex incidenti cadunt in alias æquivocorum solutiones : nam hæ dictiones quæ frequenter ponuntur in pluribus interrogationibus quando unum de pluribus vel plura de uno interrogantur, ambo plura significant, eo quod possunt poni collective : et sic unum quod refertur ad ipsa , respicit utrumque conjunctive vel distributive, et prædicatum redditur eis divisim : et tunc non sequitur quia idem secundum rem, ut etiam nomen sit idem et respectu ejusdem in affirmatione et negatione : quia contradictio quæ est affirmatio et negotio, non est rei tantum, sed rei et nominis : et si negatur idem de re et non nomine, hic non erit verus elenchus, ut in primo hujus scientiæ libro dictum est. Sed etiam sic manifestum est, quia si non fiat una interrogatio plures, quod est de pluribus unum vel plura de uno, sed remaneat una et simplex interrogatio, ita quod unum prædicatum de uno dicat sive affirmet subjecto, vel neget unum prædicatum de uno subjecto : tunc erit impossibile concludens opposita de eodem.
Ex his patet qualis sit solutio vera in paralogismis istius fallaciæ, utrum scilicet sit per divisionem vel per interemptionem : est enim per divisionem : sed divisio est multiplex, et non est per divisionem quæ sit distinctio, vel per divisionem conclusionis a præmissis vel a contradictione, sed est per divisionem veram interrogationis ab interrogatione, et responsionis a responsione : et tunc potest aptari omnibus paralogismis hujus fallaciæ, et nihil accipit impossibile.
<--- Page Split --->