TRACTATUS II

DE RECTA SOLUTIONE FALSARUM ORATIONUM.

CAPUT I.

Quæ in communi et qualis sit falsæ orationis recta solutio.

Jam habitis sufficienter his quæ ad apparentem solutionem videntur pertinere, de recta solutione determinandum est, quæ ideo recta solutio vocatur, quia cum solutio communiter secundum analogiam de apparenti et recta solutione dicatur, recta solutio est, quæ per prius est vera et habet ea quæ habere debet omnia quæ de natura sunt veræ solutionis.

Dicamus igitur quoniam est recta solutio manifestatio falsi syllogismi, in communi accepta recta solutione. Dico autem manifestatio falsi syllogismi secundum quamlibet interrogationem, hoc est, secundum quemcumque modum interrogationis sive propositionis accidat falsum, sive in materia ut in propositionibus, sive in consequentia conclusionis ex indebito ordine propositionum ad conclusionem, vera et recta solutio semper est falsitatis et esse falsitatis manifestatio, cum sufficienti pertractatione et ostensione qua de causa et quomodo sit falsus syllogismus. Et hæc solutio erit circa communia falsi syllogismi : quia sophista et dialecticus sunt circa communia : et ideo intenta in hac scientia recta solutio non curat de falsigrapho, qui est circa falsam orationem : eo quod accipit opposita propriis principiis in qualibet disciplina. Falsus autem syllogismus (cujus falsitatis manifestatio

est vera in hac scientia manifestatio) fit dupliciter : aut enim fit uno modo si syllogizatum est falsum (hoc est, conclusio falsa) ex falsis propositionibus eorum, sicut per causam : non enim syllogizatur falsum nisi ex falso : quamvis apparenter quodcumque falsum sequatur vel sequi videatur ex veris, sicut accidit in figura dictionis, et secundum quid et simpliciter, et aliquando in fallacia accidentis, ut dictum est in libro priori hujus scientiæ. Aut secundo modo cum in veritate secundum formam syllogismi dialectici non est syllogizatum : quia non est syllogismus qui non habet formam syllogismi : videtur tamen secundum aliquem locum sophisticum esse syllogismus ut qui peccat in forma, et sub illa parte duo comprehendit figurae orationis syllogismi, scilicet quæ nihil syllogizat, cum tamen syllogizare videatur, et quæ non syllogizat ad propositum quæ est secundum non causam ut causam.

Et sequitur ex his quæ dicta sunt, quod solutio recta est dupliciter. Est enim ut dictum est, recta solutio apparentis syllogismi correctio falsitatis, secundum quamcumque videtur interrogationum sive quemcumque modum falsitatis syllogismi et interrogationibus sive propositionibus. Propositiones enim hic vocamus interrogationes, sicut et in Topicis. Propter quod accidit sive sequitur ex dictis in diffinitione solutionis veræ, quod orationes quæ in materia peccant, eo quod sint ex falsis, sed syllogizatæ sunt, quia formam habent syllogismi topici, interimentum aliquem sive interi-

<--- Page Split --->

mendo falsum, et ostendendo et pertractando causam falsitatis solvere: apparentes autem orationes sive rationes syllogisticas quae in forma peccant et apparentes syllogismi sunt vel esse videntur, cum non sint in rei veritate, accidit solvere aliquem dividentem. Dividendo autem dupliciter scilicet dividendo multiplex si est in propositionibus vel in conclusione, vel dividendo a praemissis et ostendendo causam falsæ consequentiae ex indebito ordine et forma praemissarum ad conclusionem, sicut accidit in fallaciis extra dictionem quae peccant contra consequentiam syllogismi.

Rursum quoniam orationum sive rationum syllogismorum ex falsis, hæ quidem veram (quia verum sequitur aliquando ex falsis vel ex falso) illæ autem falsam habent conclusionem, oportet etiam orationes sive argumentationes quæ falsam habent conclusionem, sive quæ secundum conclusionem falsæ sunt, duobus modis solvere, hoc est, per duplicem interemptionem : quia duplex est in eis falsum, scilicet falsum causans, quod est in præmissis, et hoc solvitur per interemptionem præmissarum : et falsum causatum quod est in conclusione, et hoc solvitur per interemptionem conclusionis : unde solvitur, et in eo quod interimitur aliquid eorum quæ interrorgata sunt ex præmissis, et etiam in eo quod ostenditur conclusio sic se habere, sed falsa esse. Eas vero orationes ex falsis syllogizatas quæ veras habent conclusiones, contingit solvere uno modo, in eo scilicet quod quid (hoc est, aliquid præmissarum) interimitur : quia talium conclusio est vera.

Propter quod recta solutione volentibus solvere falsam orationem syllogisticam, primum quidem perspiciendum si oratio quæ solvenda est, syllogizata est, ita quod formam syllogismi habeat, et cum hoc peccet in materia : aut non sit syllogizata, sed peccatum habeat in forma. Deinde considerandum si est syllogizata et peccat in materia habens formam

syllogismi, utrum vera sit conclusio præmissis vel aliqua præmissarum vel ambabus existentibus falsis, vel conclusio sit falsa sicut et præmissæ, quatenus hoc considerato vel dividentes multiplex, vel conclusionem a præmissis, et resolvendo ad præmissas secundum ordinem et formam syllogismi, ut interimentes præmissas vel conclusionem, solvamus falsam orationem, causam falsitatis ejus ostendendo, hoc est vere solvere, vel sic uno modo vel alio solvamus falsam orationem. Non enim sunt nisi duo modi réctæ solutionis, sicut dictum est prius. Et quamvis in ante habitis dictum sit, quod divisio est etiam apparentis solutionis modus, hoc tamen est aliter et aliter : quia divisio quæ est distinctio, completa est, qua multiplex ostenditur et pertractatur in quo sensu est verum, et in quo non est verum, cum deductione ad conclusionem, et ostenditur, quod uno modo sequitur, et alio modo non sequitur, ille est modus veræ et rectæ solutionis.

Sic habita recta solutione, in communi oportet scire quod in sophisticis plurimum differt mox interrogatam sive propositam statim sine mora solvere, vel non statim, sed cum mora et deliberatione solvere orationem propositam : nam previdere sive statim videre solutionem rectam est difficile, tamen contingit per artis exercitium seu per vacationem et otium et deliberationem videre rectam solutionem falsarum orationum : et ad hoc est ars sive exercitatio.

CAPUT II.

De solutione paralogismorum æquivocationis et amphibologiae.

His habitis de solutione recta in communi adaptabimus ea quæ dicta sunt primo ad solutiones paralogismorum in dictione, et postea ad eos qui sunt secundum extra dictionem. Et inter paralogismos in dictione primo adaptabimus et appropriabimus paralogismos secundum

<--- Page Split --->

æquivocationem et amphibologiam : quia istae duæ fallaciae sunt secundum multiplex actuale, et non differunt in causa apparentiae et causa non existentiae. Nec obstat, quod una sit in dictione et altera in oratione : quia unum modum habent in manifestatione falsitatis falsi syllogismi.

Dicimus igitur, quod horum paralogismorum qui sunt secundum æquivocationem et amphibologiam sive apparentium elenchorum, alii quidem habent causam falsitatis syllogismi vel parelenchi in præmissis, alii autem in conclusione : in præmissis quidem sicut illi qui habent interrogationem aliquam sive propositionem plura significantem, hoc est, multiplicitatem actualem operantem : alii autem habent conclusionem multipliciter dictam eadem actuali multiplicitate, ut patet exemplariter in eo paralogismo, quod est tacentem loqui : conclusio est duplex, et debet sic formari paralogismus : contingit Socratem loqui : Socrates est tacens : ergo contingit tacentem loqui. Hæc enim conclusio multiplex est secundam amphibologiam : eo quod accusativus, tacentem, potest construi cum hoc verbo infinitivo, loqui, ex parte ante, ut scilicet verbo supponat. et sic est locutio falsa sub hoc sensu, contingit quod tacens loquatur, quod falsum est : vel idem accusativus potest construi cum eodem verbo ex parte post, ut scilicet eidem verbo apponat, et sic est vera sub hoc sensu, contingit quod aliquis loquatur tacentem, hoc est, de tacente, ita quod tacens est materia locutionis, ita quod locutio est de tacente. Et sic patet quod conclusio est duplex, quae est contingit tacentem loqui.

In eo vero paralogismo ejusdem fallaciae qui est, quod non contingit scientem una interrogationum præmissarum conscire,est duplex secundum hanc formationem. Quicumque sciunt aliqua, illa non consciunt : scientes sciunt aliqua : ergo scientes non consciunt. Hæc enim præmissa, quicumque sciunt aliqua, illa

non consciunt, est multiplex secundum amphibologiam : eo quod hæc dictio, illa, potest esse nominativi casus et construi cum hoc verbo, consciunt, ex parte ante supponendo verbo : et sic est vera sub hoc sensu, quicumque sciunt aliqua, hoc est, aliquas res, illæ res scitæ non consciunt, hoc est, non cum ipsis sciunt : quia scita sciuntur, et non habent scientiam sicut ipsi scientes. Vel potest esse accusativi casus et construi cum eodem verbo ex parte post, hoc est, apponere verbo : et sic est falsa sub hoc sensu, quicumque sciunt aliqua, illa non consciunt, hoc est, de quibus habent scientiam, illa non consciunt ipsi scientes : et hoc est falsum, quia scientes consciunt omnia ista de quibus habent scientiam. Patet igitur quod in hoc paralogismo major interrogationum præmissarum est amphibologia : et hæc solutio est manifestans causam falsitatis syllogismi, quare scilicet falsum concludit. Et duplex ex ejus distinctione manifestatur causa falsitatis syllogismi : et quando quidem est hoc, in utroque sensu est falsum : et non tantum sic est duplex, sed etiam tertio modo est : et tunc significat vere duplex, hoc quidem in uno sensu ens (hoc est, verum) illud vero in alio sensu non ens, hoc est, falsum. Hæc igitur distinctio sic pertractata in communi est vera solutio.

Sed ad perfectionem solutionis considerandam notandum, quod illis paralogismis quibus in fine (post conclusionem factam ab opponente) est multiplex, non accidit elenchus vel contradictio respondenti, nisi prius ipse opponens sumsperit contradictionem per suppositionem respondentis, quod non est elenchus nisi respondens prius concesserit contradictorium ejus quod concluditur, ut patet in eo paralogismo qui est concludens, quod sit vel contingit aliquem videre eum qui est cæcus, ita quod cæcum accusativus construatur cum infinitivo videre ex parte post : quod autem sine contradictione accepta a respondente, ut putas

<--- Page Split --->

contingit cæcum videre ? et dante respondente, quod non contingit cæcum videre, inferat quod aliquis videt cæcum: ergo contingit cæcum videre : non fit elenchus sive contradictionis syllogismus. Quibus vero paralogismus multiplex est in interrogationibus sive præmissis, non est necesse prius negativam dare respondentem ad hoc quod fiat elenchus : et hoc ideo est, quia elenchus non est proprie contradiction ad hæc sicut ad præmissas : sed propter præmissam ut propter causam efficientem fit conclusio : sed contradic tio fit ad conclusionem contradictionem positioni respondentis.

Solvendo igitur duplex quod est in principio sive in præmissis sive in conclusione et non nomen multiplex in æquivoco vel oratio ut in amphibologia, sic distinguendo respondendum est in perfecta et in omni data solutione, dicendo quoniam est ut sic, hoc est, in uno sensu est verum : est autem ut non est, hoc est, in alio sensu est falsum. Ut, verbi gratia, in hoc paralogismo, est tacentem loqui, dicendum est quoniam est ut sit hoc quod est verum, si accusativus cum verbo loqui construitur ex parte appositi post : est autem ut non est verum in alio sensu, in quo idem accusativus construitur cum verbo supponendo sibi ex parte ante. Et similiter est in æquivocatione, ut patet in hoc exemplo : putas quod expediunt facienda ? et dicente respondente, quod sic, inferat : sed mala ut penalia aliquando expediunt, ut aduri, vel secari : ergo facienda. Respondendum quoniam expedientia æquivoca sunt : et ideo sunt quædam expedientia facienda semper, ut bona et semper utilia : et sunt quædam expedientia non semper facienda, ut mala et damnosa et pœenalia : quia expedientia sunt multiplex secundum æquivocationem.

Ad perfecte autem solvendum notandum, quod si in fine post communem solutionem datam adhuc lateat, eo quod non sufficienter adaptata sit solutio : tunc oportet ipsum respondentem per

determinationem et pertractationem corrigere solutionem in communi datam, ut si inferat opponens concludendo , ergo est tacentem loqui : dicat respondens, non est tacentem loqui simpliciter et sine distinctione, et adaptet distinctionem ad supradictam in communi datam distinctionem, quod est hunc aliquem loqui tacentem, hoc est, quod quis ut Socrates loquitur tacentem, hoc non est tacentem loqui, secundum quod accusativus cum verbo , loquitur , construitur ex parte post, et non ex parte ante : sic enim sufficienter adaptata est solutio et determinat in quo sensu sequitur conclusio et in quo non.

Et similiter pertractanda et adaptanda solutio in his paralogismis quæ multipliciter dictum habent in propositionibus, dicendo quoniam sic scientes consciunt, si pronomen illud construitur cum verbo, consciunt, ex parte ante et non post, ut paulo ante dictum est, et sit accusativus casus : quia scientes ista de quibus habent scientiam, non consciunt ipsis : non enim idem est in tali solutione dicere, quoniam non est conscire scientes illa quæ sciunt in communi, et quoniam sic (ad sensum propositum determinando) non est vel contingit conscire illa quæ sciunt. Et tamen quia in sophisticis sunt ista solutiones, non est omnino recedendum ab apparenti solutione : sed opponenti omnino obstandum apparenter a respondente, etiamsi simpliciter et in uno sensu syllogizet. Et dicendum quod ipse opponens non rem (quam dixit respondens dando et concedendo quod quæsivit) negavit (hoc est, negando conclusit) oppoens : sed nomen tantum negavit, hoc est, negando et contradicendo conclusit, et propter hoc non est elenchus quod fecit : quia elenchus est non nominis tantum, sed rei et nominis. Sic ergo recta solutione solvenda sunt quæ secundum æquivocationem et amphibologiam : et sic intelligendo dicta Aristotelis, non est in eis quidquam dubitationis.

<--- Page Split --->

CAPUT III.

De solutione paralogismorum secundum compositionem et divisionem.

Ex his autem quæ dicta sunt, manifestum est quomodo solvendum est etiam eos paralogismos , qui sunt secundum compositionem et divisionem : quia si divisa (hoc est, divisim prolata oratio) et composita (hoc est, composite prolata) aliud et aliud significat : eo quod licet materialiter una sit, tamen formaliter diversa est, ut in priori hujus scientiæ libro determinatum est. Si ergo conclusa est composita et falsa, dicendum est contrarium, quod scilicet divisa est vera : et si divisa conclusa est falsa, iterum dicendum est contrarium, quod scilicet composita est vera. Et hoc in exemplis manifestetur, oportet scire quod omnes hujusmodi orationes quæ sunt secundum compositionem vel divisionem sunt tales: putasne quo vidisti tu hunc percussum, hoc percussus est hic? Et debet sic formari paralogismus : quocumque vidisti hunc per aliquem vel ab aliquo percussum, hoc percussus est hic : sed oculo vidisti hunc ab aliquo percussum : ergo oculo percussus est hic. Major enim multiplex in hoc paralogismo secundum compositionem et divisionem, ex eo quod hæc determinatio, quo, potest componi sive continue proferri cum hoc verbo, vidisti, cum quo naturaliter componitur : et sic est composita et falsa, sub hoc sensu, quo vidisti aliquem percussum ab aliquo, ille sive illo percussus est : hoc enim falsum est. Vel potest dividi ab hoc verbo, vidisti, et continue proferri cum hoc participio percussus : et sic est divisa et vera, sub hoc sensu, quo percussum vidisti aliquem, illo sicut instrumento percussionis percussus est. Alia autem oratio quæ penes istam formationem est, hæc est, et quo percussus est, hoc tu vidisti : et formatur sic : quo percussus est aliquis, hoc vidisti ipsum percussum :

sed gladio vel baculo percussus est aliquis : ergo baculo vidisti ipsum percussum. Et est hic multiplicitas in præmissa et in conclusione. In præmissa quidem, eo quod hæc dictio, quo, potest componi cum hoc verbo, vidisti, et est composita et falsa : vel dividi ab illo, et componi cum participio, percussum, et est vera sicut prius. Et similiter dicendum est de conclusione, sicut patet cuilibet intuenti. Oportet enim addi ad hanc orationem (quo percussus est, hoc tu vidisti) addi ipsum percussum : vel non incidit multiplicitas compositionis et divisionis : unde cum dicitur, quo percussus est, hoc tu vidisti, subintelligitur ipsum percussum esse.

Quamvis autem sic per distinctionem cujusdam multiplicis solvantur hujusmodi orationes quæ sunt secundum compositionem et divisionem, tamen non vere sunt multiplices, ita quod habeant actualem multiplicitatem in una voce, quæ naturaliter et formaliter una est significativa : sed habent aliquid dubiarum interrogationum sive propositionum quæ est secundum potentialem multiplicitatem : et hoc est dupliciter secundum compositionem : non enim est vere duplex compositum : quia non nisi potentia divisum est, quod est compositum. Si enim dividatur , divisa non est eadem formaliter omnino cum composita. E hujus probatio est, quia sicut est in dictione multiplici secundum diversos intellectus , sic est in oratione divisa et composita : dictio autem diversificata secundum accentus, non est eadem dictio formaliter forma prolationis. Siquidem hoc est : quia certe etiam malum cujus prima longa est, pomum significat : et malum cujus prima brevis est, privationem boni significat, secundum diversum accentum vel tempus et breve prolata formaliter aliud et aliud sunt et significant : sed in scriptis quidem, in quibus non est prolatio, idem nomen est, cum eisdem scribatur elementis, et etiam in scriptis jam grammatici signa diversa

<--- Page Split --->

fac iunt, acutum vel gravem accentum denotantia, et per consequens diversa prolatione nomen esse pronuntiandum : prolata autem in diverso accentu dictio, constat quod formaliter non est una : quod autem vere multiplex est sub una materialiter et formaliter voce prolata, habet significata : propter quod cum dictio composita et divisa formaliter non sit oratio una, patet quod non est duplex quod est secundum compositionem et divisionem multiplex. Et ex hoc manifestum etiam est, quod non omnes elenchi sophistici peccant secundum duplex quod est vere duplex sic ut actualem habeat multiplicitatem, sicut quidam errantes dicunt.

Patet igitur qualiter recta solutione dividendum ei qui respondet secundum prolationem et prolationis distinctionem. Non enim idem est oculis videre percussum, et dicere videre oculis percussum. Haec autem solutio omnibus talibus paralogismis aptatibilis est, sicut etiam patet in ea quae est cujusdam Euthydemi sophistae oratio, quae est haec : quaeratur enim, putasne vidisti t u unc coexistentes in Piraeo naves, in Sicilia ens ? Est autem Piraeus portus navium in Graecia, qui contemplatur ab existente in littore maris ex opposito in Sicilia. Et formatur sic paralogismus : quicumque videt naves nunc coexistentes in Piraeo ens in Sicilia, est extra Siciliam : sed tu ens in Sicilia, vides naves nunc coexistentns in Piraeo : ergo tu existens in Sicilia, ens extra Siciliam. Quae conclusio falsa est : et est istius paralogismi minor multiplex ex compositione et divisione : eo quod est in ea unum determinabile, et duae determinationes : et potest illud determinabile per determinationem antecedentem vel subsequentem determinari : et hoc determinabile est ens, si determinetur per hanc determinationem, in Sicilia, sic est composita et vera, sub hoc sensu, tu ens in Sicilia, vides naves nunc coexistentes in Piraeo. Vel potest dici determinabile ens dividi ab eadem deter-

minatione cum hac determinatione, in Piraeo : et sic est divisa et falsa : quia sic haec determinatio, in Sicilia, retorquetur ad hoc quod dico naves coexistentes, sub hoc sensu, tu vides in Piraeo, in Sicilia : sive tu ens in Piraeo, vides naves coexistentes in Sicilia : quod est contra hoc quod positum est : quia positum est, quod tu ens in Sicilia, videas naves coexistentes in Piraeo. Dico autem hanc orationem magis esse compositam quam divisam, quando posterior determinatio refertur ad participium ens : quia posterior determinatio magis habet naturam determinationis quam prior, licet posterior ponatur, quamvis utraque istarum determinationum in oratione Euthydemi praecedat determinabile secundum vocem, tamen secundum intellectum posterior determinatio sequitur ipsum ut naturaliter sibi adjuncta.

Similiter distinguendum est hoc si dicatur in formatione syllogismi : quicumque videt naves nunc coexistentes in Piraeo ens in Sicilia, est extra Siciliam : sed opposito modo est vera et falsa. Si enim participium ens componatur cum hac determinatione, in Sicilia, sic est falsa et composita sub hoc sensu, quicumque ens in Sicilia, videt naves coexistentes in Piraeo, est : et divisa est vera : quia sic haec determinatio, in Sicilia, retorquetur ad hoc determinabile quod dico, naves coexistentes, et est sensus : quicumque ens in Piraeo, videt naves nunc coexistentes in Sicilia, est extra Siciliam : hoc enim verum est. Alii autem dixerunt quod illae orationes duplices sunt : ex eo quod adverbium, nunc, potest componi cum hoc participio, coexistentes, vel cum hoc verbo, videt. Sed in talibus non est facienda magna vis, quia non ponitur nisi ad exemplum adaptationis rectae solutionis ad paralogismum compositionis et divisionis.

Idem est in oratione ista, si quaeratur sic : putasne bonum sutorem malum esse ? et dicente aliquo, quod sic, inferat : sed quicumque malus est, non est bonus :

<--- Page Split --->

bonus sutor malus est : ergo non est bonus : ergo bonus non est bonus. Patet autem quod major hujus paralogismi multiplex est, ex eo quod determinabile sutor potest componi cum determinatione sequentis adjectivi quae est malus, et sic est composita et falsa, sub hoc sensu : quicumque malus sutor est, ipse non est bonus : et sic falsa est : quia bonus est aliquando malus sutor, et non simpliciter est bonus. Vel idem determinabile potest dividi ab eo adjectivo et componi cum adjectivo, bonus, et sic est vera : quia quicumque bonus sutor malus, ipse non est bonus.

Alia ratio similiter solvenda similis illi est : putasne quorum scientiae bonae sunt, bonas esse disciplinas , hoc est, bonum esse ut discantur : et formari debet sic : quorum scientiae bonae sunt, bonae sunt disciplinae, et e converso. Sed mali scientia bona. Quia dicit Boetius, quod scientia mali bono deesse non potest : quia non vitatur malum nisi cognitum. Ergo mali est disciplina bona, hoc est, quod addiscatur malum : et hoc falsum est : quia dicit Aristoteles in XI primae philosophiae, quia melius est quaedam mala non discere vel scire per disciplinam. Unde cum quaeritur , putasne quorum scientiae bonae, bonas esse disciplinas ? et dante respondente, quod sic, inferat opponens : mali autem disciplina est scientia bona, et concludat : ergo disciplina mali est bonum. Et procedat ulterius opponens in contrarium sic : at vero et malum est disciplina mali : quare (hoc est, propter quod) quia mali disciplina est malum, et mali disciplina non est bonum. Et contra hoc iterum procedendo dicat opponens : sed malorum sunt disciplinae bonae : quia scientiae malorum sunt bonae. Et haec potest etiam esse solutio ut dicatur, quod malorum disciplinae bonae, et non mala disciplina bona. Quod, ut melius intelligatur, dicatur quod major paralogismi positi dicatur multiplex ex hoc quod dico, disciplinae, potest construi, id est, componi cum hoc adjectivo, bonae,

quod sequitur ipsum : et tunc hoc totum, disciplinae bonae, cadit in praedicatum : et sic est composita et falsa sub hoc sensu : illa quorum sunt scientiae bonae, sunt disciplinae bonae : hoc enim falsum est : quia mala quorum scientiae bonae, non sunt disciplinae bonae. Vel potest hoc ipsum, disciplinae, dividi ab adjectivo sequente : et tunc hoc ipsum quod dico, disciplinae, cadit in parte subjecti : et hoc quod dico, bonae, cadit in parte praedicati : et haec propositio est divisa et vera sub hoc sensu : quorum scientiae sunt bonae, illorum disciplinae sunt bonae : et in hoc sensu non potest concludi, quod mali disciplina bona : sed malorum est disciplina bona, disciplina scilicet contemplativa : quia disciplina aequivoca est ad disciplinam contemplativam quae est per demonstrationem quae Graece vocatur ἐπιφόρμῳ, et ad disciplinam practicam quae est eruditio operativa in moribus, quae Graece vocatur γάσα : et haec generat difficultatem in ista oratione.

Similiter est in hac oratione, putasne verum dicere nunc, quoniam tu factus es : et dicente et respondente, quod sic, inferat, ergo tu factus es nunc : et potest formari sic paralogismus : de quocumque verum est dicere, quod nunc factus est, factus est ipse nunc : sed nunc verum est dicere, quoniam tu factus es : ergo tu es factus nunc. Aut aliud significat divisum et compositum : et haec est solutio : quia minor propositio paralogismi significat aliud prolata divisim, et aliud significat prolata composite : quia verum est dicere nunc, quoniam tu es factus : sed non est verum dicere, quoniam tu nunc factus es : potest enim haec determinatio, nunc, componi cum verbo praesenti quod est dicere, et sic propositio est composita et vera : et cum sequenti, quod nunc factus es : et hoc modo est divisa et falsa, sicut planum est videre cuilibet : verum enim est dicere nunc, quoniam tu factus es : sed non est verum dicere, quoniam tu factus es nunc.

Similis modus est in hac oratione, pu-

<--- Page Split --->

tasne ut potes et quae potes, sic et ipsa facies ? et dicente respondente, quod sic, in contrarium procedat opponens : non citharizans autem habes citharizandi potestatem : citharizabis ergo non citharizans. Formari potest sic paralogismus : quae cumque potes et ut ipsa potes, sic et ipsa facies : sed non citharizans potes citharizare : ergo non citharizans citharizabis. Aut interrogatio nota solutionis : et non hujusmodi habes potestatem, ut non citharizans (hoc est, dum non citharizas) citharizes : sed potius habes potestatem, ut facias postea quod non fecisti ante hoc : minor enim paralogismi multiplex : ex eo quod hoc quod dico, non citharizans, potest continue proferri cum hoc quod dico, habes potestatem citharizandi : et sic est composita et falsa, sub hoc sensu : tu potes citharizare non citharizans, hoc est, dum non citharizas : et hoc falsum est dum implicas te opposita facere posse simul. Vel idem cum eodem discontinue potest proferri : et sic est divisa et vera, sub hoc sensu : tu qui non es modo citharizans, potes citharizare.

Solvunt autem hunc ultimum paralogismum quidam errantes etiam aliter dicentes, quod prima propositio paralogismi non est data universaliter, haec scilicet, quae potes et ut potes, facies : non enim sic data est, quod facies omni modo quo potes, sed infinite ut potes facies : ergo non faciens facies, licet non faciens possit facere. Unde illi non dicunt accidere per consequentiam, si dedit ut potes facere, non citharizantem citharizare posse : non enim omnino sive universaliter potest facere datum est, quando datum est ut posse : et dicunt non idem esse, ut potes facere indefinite, et omnino ut potes facere universaliter.

Sed manifestum est, quod non est haec recta solutio : nam omnium orationum sophisticarum quae propter idem falsum (hoc est, propter eumdem defectum) est una et eadem solutio. Si ergo est haec solutio, omnibus apparentibus paralo-

gismis secundum compositionem et divisionem conveniet. Sed haec solutio aliis paralogismis non potest adaptari qui habent eamdem causam falsitatis, et sunt secundum eamdem fallaciam : ergo manifestum est quod non est recta solutio : quia non convenit in omnes hujus fallaciae similes paralogismos, nec omnino sive universaliter convenit ad orationes interrogatas secundum compositionem et divisionem : et ideo haec solutio est ad hominem interrogantem sive opponentem ad impediendum, et non est ad orationes solvendum.

CAPUT IV.

De solutione eorum paralogsmorum qui sunt secundum accentum.

Secundum accentum autem orationes voce tenus (nisi metrica pronuntiatione proferantur) non multum sunt : cum metro enim productae vel correptae, et cum aspiratione et sine aspiratione proferuntur, et aliquando duae dictiones sub uno, et aliquando una sub duobus proferuntur accidentibus : et tunc frequenter secundum accentum fiunt paralogismi : nec etiam in his orationibus quae scribuntur, nisi sicut dictum est, signa accentum super syllabas et dictiones fiant, ut antiquitus fieri consuevit : nec fiunt etiam in his orationibus quae dicuntur voce tenus prosaica prolatione, excepto si quae pauca fiant, ut hic : justos viros oportet (hoc est, opportunum est) pendere media correpta, hoc est, magis ponderare et aestimare : justos viros non oportet pendere media producta, hoc est, suspendere in occulto vel patibulo. Pendere media producta est pati : pendere autem media correpta non est pati, sed honorem recipere . Quomodo autem solvendum sit quidem tales orationes, palam est quia per distinctionem ejus quod est pendere : non enim idem significat pendere in media syllaba graviter (hoc est, producte) et acute (hoc est, correpte) pronuntiata : et

<--- Page Split --->

sic diversitas significationis sub una materialiter dictione accepta, est fallaciae et falsitatis causa, qua distincta et adaptata, opponentis solvere est recta solutione paralogismos.

Attende autem, quod non videtur aliquibus esse haec duplicitas : eo quod dictio non est una quae diversis accentibus profertur, et sic sub uno aliquo plura non colliguntur, quod exigitur multiplicibus : et ideo quidam dixerunt, quod in potentiali multiplicitate unitas dictionis vel orationis est ista quae est in mente : cujus signum est ea quae est in voce : et illius signum est quae est in scripto : et ideo dicunt, quod unum sub quo accipiuntur, non est nisi unitas orationis quae est mente : vel si est oratio in voce vel in scripto, non est in ea nisi secundum quod refertur ad mentem. Sed hoc nihil esse probatur, ex hoc quod orationi secundum quod est in mente, non convenit accentus : unum autem multiplicitatis (in quo ut in uno colliguntur multa) oportet quod sit tale unum quod ad multa referatur, et quod contineat illa in seipso : et hoc nullo modo potest esse mentalis oratio, nec etiam illa quae est in scripto, propter eamdem orationem. Et ideo tenendum est, quod in priori hujus scientiæ libro dictum est, quod scilicet unitas in qua colliguntur multa (quæ multiplicitatem faciunt) est unitas materialis quae consistit in dono elementorum et syllabarum, et est unitas dictionum et orationum, in quam plura colliguntur, et non unitas formalis quae est in modo prolationis. Et ideo dicitur multiplicitas potentialis : quia talis materialis unitas referibilis est ad diversas formas prolationis ut ad sensus refertur diversos.

generum et specierum (secundum diversitatem rerum in quibus sunt) diversificantur : aliter enim arguuntur et constituuntur in totis universalibus, et aliter in integralibus : et adhuc in his aliter in discretis, et aliter in continuis, et aliter in potestativis. In substantiis enim secundum rationem totius universalis coequaeve sunt in genere, et per differentias oppositas exeunt ab illo. In totis autem integralibus non sunt coequeave : quia in illis genus educitur et constituitur ex partibus, ut multiplicitas ex duplicitate, triplicitate , quadruplicitate , et sic de aliis : et hoc modo non constituitur genus in substantiis : et ideo etiam non sunt coequeave in illo : sed potius per prius est multiplicitas quae major est, et per posterius ea quae est minor, et non incipiunt ex aequo genere praedicatione. Et fere eodem modo est in continuis : quia magis est quantitas corpus quam superficies, et magis superficies quam linea : eo quod per plures rationes quantitatis (hoc est, divisibile in longum, et divisibile in latum, et divisibile in profundum) accipit quantitatis praedicationem : quia, ut dicit Aristoteles, divisibile semper, hoc est, in infinitum. Et fere similiter est in figuris in quibus una generatur ex alia , ut tetragonum ex trigono, et pentagonum ex tetragono, et sic de aliis figuris poligonis. Et similiter in potestativis : quia in illis secundum Aristotelem in libro de Anima 1, et in XVI Animalium ex vegetabili producitur sensibile, et est in eo ut trigonum in tetragono : et ex sensibili producitur rationale, et est in ipso. Unde frivolum est et vanum de talibus hoc disputare : quia majoris inquisitionis quam sit praesentis negotii intentio.

Utrum autem duplicitas sit multiplicitas quaedam, ita quod duplicitas sit species multiplicitatis, et multiplicitas genus duplicitatis, vanum est et frivolum disputare : quia genera et species et modus

Sciendum igitur quod duplicitas est species multiplicitatis , et multiplicitas genus : et sunt talia genera et species, quales habet species, et qualia habet genera continuum vel discretum, in qui-

<--- Page Split --->

bus una species producitur ex alia, et generatur, ut probatur et in primo et in secundo Arithmeticae Pythagorae : genus autem producitur ex speciebus, et ex æquo participatur ab illis.

Si autem quis dicat, quod multiplicitas potentialis non est multiplicitas : quia quod potentia est tantum, non est. Hoc nihil valet ad praesentem intentionem : quia medium inter simpliciter unum et simpliciter multa, est multiplex : et idem sufficit ad esse multitudinis, quod aliquo modo sit unum et aliquo modo sit multa : propter quod in eo sufficit unitas materialis et potentialis multitudo sive pluralitas. Hæc igitur dicta sint de potentiali multiplicitate, quæ est in compositione et divisione et accentu.

CAPUT V.

De solutione paralogismorum secundum modum qui est secundum genus accidentale figurae dictionis.

Palam autem ex determinatis et aliis quomodo solvendum recta solutione in universali accepta etiam in his paralogismis qui fiunt in his quae similiter dicuntur, hoc est, de quibus propter dictionem vel figuram dictionis creditur idem esse significatum, quae tamen in significato non sunt eadem propter similem figuram dictionis. Et palam est in universali ex his quae in generali dicta sunt de recta solutione, quomodo respondentisit obviandum talibus : eo quod habemus ex aliis libris logicae genera praedicamentorum distincta. Dico autem hic genera predicamentorum large et communiter et ad coordinationem praedicabilium, et ad omnes modos praedicandi, et etiam ad modos supponendi : hæc enim omnia jam distincta sunt. Unde patet quod in hac fallacia distinguendum est multiplex phantasticum ex ipsa distinctione modorum praedicandi : hoc autem multiplex ex eo provenit, quod unum pro certo significatur tantum, et creditur aliud significari,

cum tamen in veritate non significetur. In actuali autem multiplicitate actu significantur diversa. In potentiali unum referibile est ad significata diversa.

Dicendo ergo in communi de solutione paralogismorum figurae dictionis, ratio quidem communis est ex hoc quidem qui est respondens interrogatus ab opponente, dividit de quo interrogatus est non esse quid eorum (hoc est, illius generis) de quo est interrogatus, sed habere similitudinem figurae dictionis cum illo. Ille vero opponens ostendit apparenter illud de quo interrogat esse quid eorum, hoc est, aliquid de numero eorum quae sunt illius generis, propter similitudinem dictionis. Sicut si interrogat sic, si est quid in genere substantiae ? et respondens dicat esse quid, et alter ostendat hoc esse in ad aliquid vel aliquid quantitatis, quae tamen videtur quid significare secundum dictionem vel similitudinem dictionis. Sic ergo contendunt respondens et opponens. Et manifestare causam falsitatis, hanc scilicet, quod non propter similitudinem dictionis similia sunt quae significari videntur, est in communi recta solutio omnibus paralogismis adaptabilis, ut patet primum in orationibus quae sunt secundum primum modum figurae dictionis, quae est secundum genus accidentale sive in nomine sive in verbo, ut in priori hujus scientiae libro dictum est.

Sicut statim est videre in haecoratione: putasne idem contingit simul et secundum idem facere et fieri ? Hæc oratio est quastio, et conclusio falsa, quando dicitur idem secundum idem contingit significare facere et fieri : sed ut quaestio antecedit paralogismum, et ut conclusio sequitur ipsum. Paralogismus autem sic est formandus, ponatur sic quaestio : putasne idem secundum suum significatum contingit facere et fieri, hoc est significare facere in genere activo, et fieri in genere passivo ? et respondente, quod non, adversando paralogizet opponens concludens hoc quod negavit respondens verum esse, sic : contingit unum et idem simul et

<--- Page Split --->

secundum idem videre et non videri: sed videre est facere et videri fieri: ergo contingit unum et idem et secundum idem facere et fieri. Videre autem supponitur esse faccere, propter similem terminationem dictionis cum activis : videri autem supponitur esse fieri, propter similem terminationem cum passivis. Et solvitur iste paralogismus negata minori cum sua suppositione, scilicet videre sit facere, et videri fieri propter similem terminationem cum passivis et activis : multa enim sunt similis terminationis, quae non propter hoc sunt similis suppositionis.

Secunda ratio similis isti per omnia, et est quaestio et conclusio est ista : ponatur enim quaestio sic : putasne est quid vel aliquid eorum quae sunt facere, hoc est, in genere actionis, pati quidem, hoc est, in genere passionis vel passivorum ? et dicente respondente, quod non, sic paralogizet opponens : secatur, uritur, operatur, sunt similis terminationis : ergo ejusdem generis sive significationis : et sic omnia ista pati significant. Et addat rursum (ut ostendat scribere esse activum), dicere, scribere, currere, similiter sibiivicem dicuntur, et terminationem habent activam secundum modum infinitivum : ergo omnia sunt activae significationis, et agere significant. Et ad inferendum conclusionem adhuc addat opponens : sed scribere est operari aliquid : et operari pati : ergo scribere significat aliquid quod simul significat facere sive agere et pati, sive facere et pati. Et solvitur iterum per interemptionem majoris cum sua suppositione, sicut oratio praecedens. Unde si aliquis respondentium illic in interrogatione opponentis negando minorem paralogismi det non contingere idem facere et fieri, videre et videri propter similem terminationem cum activis et passivis : tunc nondum factus est ei, nec potest fieri elenchus apparens : et ideo negat minorem nefiat elenchus apparense i, scilicet si non dicat videre esse facere quid propter similem terminationem cum activis, et videri pati quid propter similem terminationem cum

passivis. Opponens enim ad faciendum apparentem elenchum indiget hac interrogatione sibi concessa a respondente quae est minor propositio, si apparentem debeat ad illam conclusionem facere elenchum. Sed ipse opponens ab audiente respondente scilicet opinatur illam datam esse in similibus : quia secare est facere quid et secari est aliquid fieri : et ideo videri et videre dicit facere et fieri significare, hoc est, accipit quia datum, et quaecumque alia activis et passivis similiter dicuntur secundum figuram et similitudinem terminationis. Nam ipse respondens qui audit opponentem, addit relquam, hoc scilicet, quod generaliter sit verum, quod quae sunt ejusdem figurae dictionis, sunt et ejusdem significationis sive generis : et ideo quod videre sit facere, et videri fieri : et hoc est falsum : quia non necessario similiter dicitur secundum significationem, licet similiter dici videatur secundum dictionis terminationem.

Eodem modo fallacia accidit in æquivocis sive in æquivocationibus : respondens in æquivocis qui inscius est orationum multiplicium propter unitatem nominis credit unam esse significationem : et ideo putat quod negando nomen neget rem etiam significatam per nomen, et non nomen solum : hoc autem ulterius eget interrogatione, hac scilicet si respondens dicat æqui:ocum (hoc est, id quod est æquivocum) ad unum respiciens, erit elenchus respondenti quando opponens paralogizat oppositionum ejus quod dedit respondens. Hoc ergo plano àptatur solutio communis ad paralogismos primi modi figurae dictionis. Et attende quod ideo solvuntur per interemptionem minoris : quia non sunt positæ nisi conclusiones falsæ, et ostenditur etiam solvendo : falsitas minoris ex qua tales sequuntur conclusiones. In ipsa autem interemptione requiritur distinctio multiplicatis phantastica, quando dicitur, quod non propter similitudinem terminationis sunt similiter terminata ejusdem generis

<--- Page Split --->

vel significationis : in hoc enim datur intelligi, quod propter similitudinem terminationis plura apparent in uno significari. Et sic patet quod, sicut supradictum est, per distinctionem et sensum ad conclusionis adaptationem manifestatur causa falsitatis in syllogismo, sive in apparenti elencho. Sic ergo solvendi sunt parelenchi qui sunt secundum primum modum figurae dictionis.

CAPUT VI.

De solutione paralogismorum secundì modi figurae dictionis.

Hæ autem orationes (quæ sunt juxta secundum modum figurae dictionis) per commutationem prædicamærti quantum ad aptationem communis solutionis, et quantum ad manifestationem falsitatis syllogismi, sunt similes his quæ dictæ sunt de primo modo figurae dictionis. Verbi gratia siquidem supponatur, quod omne illud quod quis est habens in præterito vel præsenti, et postea in futuro non habet, amisit : et hoc concedat respondens, et arguat in oppositum opponens dicens quod unum solum amittens digitum de decem digitis postea non habebit decem digitos, et inferat, ergo decem digitos amisit. Aut dicendum solvendo, quod hæc est commutatio prædicamenti : quia in præmissa dicit, quod omne quod quis habens vel habuit,et postea non habet, amisit : ubi quod dicit substantiam : et quod intulit, sed decem habuit et unum solum non habuit, significat quid discretae quantitatis : et sic mutat prædicamentum. Patet ergo, quod opponens interrogans primo, quod habet, quod substantiam significat et colligit in eo quod quanta : quia assumens sub eo quod est, quod accipit quanta, ac si quanta sub eo quod est, quod, contineatur : quod non est verum : et ideo infert syllogismum : ergo decem amisit : quod non sequitur : quia mutatur quid in quantum : quia ex hoc quod conceditur :

quidquid vel omne quod habuisti et non habes amisisti, non necessario sequitur, quanta habuisti et non habes, tanta amisisti : decem enim sunt quanta. Nec est hic paralogismus quod mutetur singulare et plurale, ut quidam dixerunt : quod patet ex hoc quod si commutatio numeri esset causa falsitatis, tunc remota causa cessaret effectus : hic autem proposito eodem numero, plurali scilicet, adhuc remanet idem peccatum, ut si dicatur sic : quaecumque habuisti et non habes nunc, amisisti : decem habuisti et non habes nunc : ergo decem amisisti. Hoc estidem peccatum quod prius : et non est numeri commutatio. Si ergo dixisset a principio opponens loco ejus, quod, ponens quanta quæ sub quod assumuntur, sic : si quanta quis habuit et non habet, tanta amisit? nullus respondentium tanta dedisset eum necessario amisisse : sed dedisset sub disjunctione, quod aut tanta amisit, quanta habuit, aut aliquid eorum, sive aliquod quod summam quam habuit, diminuit.

Similis modus solvendi est quando mutatur quid in ad aliquid : ut si quis opponentium probet hanc conclusionem apparenter, quoniam dabit quis quod non habet, sic : iste dat unum solum : et id quod habet, non est unum solum : ergo dat quod non habet. Unum enim solum (cum dicat habitorum dissociationem cum aliis) relativum est, sicut et dicens associationem, et habet suum correlativum in suo nomine sicut et sociatum : sicut enim sociatum sociato est sociatum, ita dissociatum dissociato dissociatum : idem enim eidem est idem, et æquale æquali est æquale, et sic de aliis. Et si quis objiciat quod relativum est res unius generis, solum autem circuit omnia genera : est enim sola substantia, sola quantitas, sola qualitas, et sic de aliis : et sic solum non dicit qualitatem. Hoc est nihil : quia relatio in se considerata, res est unius generis : considerata autem in extremis ad quæ determinatur suus respectus, circuit omnia genera. Solvitur ergo iste paralogismus sic : arguens non con-

<--- Page Split --->

clusit. quod non dedit quod non habuit : quia non habens unum solum, dedit unum solum : sed dedit ut non habuit : ut autem notat respectum dissociati ab aliis : quia haec dictio exclusiva, solum, non significat ut substantia, nec significat quantum, sed significat ut se habet aliquid ad aliquid ut illi dissociatum : et hoc dicit ad aliquid et non quid, vel quantum, vel quale : unde dedit non cum alio sociatum, habuit autem cum alio sociato.

Hic autem modus solvendi tali confirmatur exemplo per simile dicente modum et unum quid : ut si quaeratur, putasne quod aliquis non habet, dabit ? et dicente respondente, quod non, interrogando accipiat oppositiones, si aliquis quid (hoc est, aliquid) dabit cito quod non habet cito ? et dicente respondente, quod sic, concludat oppositiones sic : iste dat cito quod non habet cito : ergo dat quod non habet. Constat quod causa falsitatis est, quia sub quod accipit cito, quod non dicit quod, sed modum habendi quod : et manifestum est quod non vero syllogismo syllogizavit, quia non accipit directe sub medio : quia cito dare non dicit hoc dare quod est substantia, sed modum dandi significat.

Aliud autem exemplum per quod confirmaturi dem, est quia ut aliquis non habet aliquid, dabit aliquis, ut quod delectabiliter habet, cum tristitia dabit : et non ex hoc sequitur, quod dat quod non habet, sed quod hoc quod dat, non dat ut habet. Similes autem illi paralogismi sunt omnes hujusmodi orationes, in quibus mutatur quid in aliquid : sicut si quaeratur sic : putasne iste ea quam non habet manu percutiet aliquem : ponente respondente, quod non, contra opponens arguat dicens : sed non habet unam solam manum : et percutit una sola manu : ergo percutit ea quam non habet. Idem est hic : putasne eo (quem non habet) oculo videbit aliquis ? et dicente respondente, non, opponens contra hoc probet dicens : non habet unum solum occulum : et uno solo oculo videt : ergo videt oculo quem

non habet. In omnibus enim his una sola est solutio syllogismi manifestans falsitatem.

Solvunt autem quidam falsa solutione inductos de commutatione quid in ad aliquid paralogismos, quod bene contingit aliquem dare quod non habet dando unum solum, et non habendo unum solum et oculum et manum et denarium, qui plura habet in oculis et manibus et denariis : et hoc probant a simili : quia quidam (hoc est, aliquis) habet quod non accepit ab aliquo : quia accepit unum solum, et non habet unum solum : ergo habet quod accepit. Et arguunt a simili, quod similiter dando unum solum, et non habendo unum solum, dat quod non habet : et hoc dicunt contingere a simili : quia hic habet unum ab hoc dante sibi denarium, et non habet unum solum simpliciter, sed unum cum alio : sicut ergo habet quod non accepit : sic contingit eum dare quod non habet.

Alii autem solvunt primam interogationem interimetes majorem, scilicet concedunt, quoniam contingit aliquem quod non habet accipere : sicut patet in eo qui ab aliquo vinum suave sive dulce, quod in acceptione conversum est, corrupto vino in ipsa acceptione : et sic dicunt, quod etiam contingit dare quod non habet. Sed improbatio istarum solutionum est id quod prius dictum est in solutione paralogismorum compositionis et divisionis. Isti enim non solvunt ad orationem, sed ad hominem instantes et non solventes per orationem : quia si esset ad orationem haec solutio, tunc dantem oppositum utriusque istarum solutionum non possibile esset solvere, sed dantem oppositum utriusque istarum solutionum adhuc contingit solvere : ergo istae solutiones non sunt ad orationem. Si enim damus, quod nemo dat quod non habet, neque aliquis habet quod non accepit. Adhuc per commutationem praedicamenti contingit solvere : et hoc probatur, quod scilicet tenet haec ratio per simile : quia

<--- Page Split --->

si aliquis dicat per distinctionem esse solutionem alicujus paralogismi, ut si est quidem uno modo : tunc dicimus quod est, hoc est, dicimus quod verum est in uno sensu : est autem in alio sensu quod non, hoc est, quod tunc in alio sensu est falsum : et sic est solutio per distinctionem, et est recta solutio. Si autem simpliciter debet dici respondens, hoc est, uno modo, et non distinguat nec solvat per distinctionem : quia sic dat oppositum rectæ solutionis : tunc dato tali opposito rectæ solutionis adhuc sine impedimento concludet opponens intentam in sophismate conclusionem, sive in paralogismo : quia respondens syllogismi falsitatem non manifestat : sed si hoc est, et si (sive quamvis) exponens non concludat contra respondentem paralogismum, nihilominus tamen non erit solutio recta : quia quod non concludat, est propter impedimentum in solutione ad hominem et non ad orationem. In prædictis autem solutionibus omnibus datis oppositis solutionum illarum nec adhuc dicimus fieri syllogismum verum, sed potius paralogismum : ergo tales non sunt veræ solutiones.

Amplius autem et hæ orationes in quibus commutatur quid in quale, sunt ex hujusmodi orationibus in quibus ex commutatione prædicamenti incidit fallacia figurae dictionis. Et ut melius intelligatur, præsupponatur quod aliquis scripserit orationem, quæ dum scribitur sit vera, et per commutationem rerum in oratione signatarum, facta et falsa : et arguatur sic, primo præmissa interrogatione : putasne quod scriptum est, scripsit quis? et dicente, quod sic, arguat opponens : scriptum autem est quoniam tu sedes : falsa oratio per rerum mutationem : erat autem hæc oratio vera cum scribebatur : ergo scribebatur simul oratio falsa et vera. Est autem hæc fallacia figurae dictionis : quia concessit respondens, quod hoc quod scriptum est, scripsit quis : et hoc significat substantiam : assumpsit autem, quod falsum scripsit, quod est

qualem orationem scribere : et sic commutavit quid in quale : nam falsam vel veram orationem esse, non hoc (hoc est, substantiam et quid) sed talem significat esse orationem : et sic mutavit quid in quale. Et eadem oratiosc commutata per rerum mutationem est etiam in opinione : quia (sicut in Prædicamentis dictum est) oratio et opinio, rerum mutatione, susceptiva sunt contrariorum veriet falsi.

Si forte aliquis dicat, quod commutatio prædicamenti non est causa fallacia, sed potius commutatio rerum et temporis, et hoc probet : quia remota commutatione temporis et rerum, non incidit fallacia : bene enim sequitur : quidquid aliquis scripsit, hoc etiam in hoc tempore scriptum est: falsam orationem scripsit quis hic intus : ergo in hoc tempore falsa oratio scripta est : bonum est argumentum : et tamen quid in quale mutatur : ergo commutatio ejus quod est quid in quale, non facit fallaciam. Si, inquam, sic dicatur, dico quod commutatio temporis facit mutationem in qualitate orationis, sed non in processu vel decursu syllogistico : unde quod argumentation in tali casu tenet, hoc est, gratia materiae et terminorum : forma tamen syllogismi non valet : eo quod quale fuit in minori sub quid, quod pro medio sumpsit in majori : et hoc planum est : sed quia per scriptum falsum omne hic et nunc restringitur ad id quod scriptum est, ideo tenet gratia terminorum : hic enim et nunc non scribitur quale ut quale, sed quid. Simile est hic : quidquid vidisti heri, vides hodie : sed heri vidisti album : ergo hodie vides album. Hic est commutatio quid in quale, et est fallacia figurae dictionis.

Et si objiciatur, quod quidquid non est nisi geminatum quid, et ideo non habet virtutem distribuendi, nisi pro eo quod dicit quid: quid autem dicit quod omnium prædicamentorum, ut dicitur in primo Topicorum, ergo videtur quod bene dicitur, et argumentum est bonum: heri vi-

Objetio.

Solutio.

Alia objecio.

<--- Page Split --->

disti album : ergo hodie vides album : quia album dicit quid in genere qualitatis. Dicendum quod hoc verum est, quod quidquid distribuit pro omni quod est quid in omni genere praedicamentorum : sed concretum sive quale non dicit quid ut quid, sed dicit quale : sed abstractum dicit quid ut quid. Et ideo bene sequitur, si sic arguatur : quidquid vidisti heri, vides hodie : sed heri vidisti albedinem : ergo hodie vides albedinem.

Si quis autem objiciens adhuc dicat, quod album non videtur nisi albedo videatur, et e converso : quia qualitas non videtur nisi in subjecto : et sic convertibilia sunt videre album, et videre albedidinem : et quicumque videt album, videt albedinem : et quicumque videt albedinem, videt album. Et si convertibilia sunt eodem addito utrobique sive utrique, quidquid sequitur ex uno, sequitur ex altero : sed cum addito (quod est major propositio) ex hoc quod est, vidisti albedinem, sequitur conclusio sic : quidquid vidisti heri, vides hodie. Et addo : heri vidisti albedinem. Sequitur bona argumentatione : ergo hodie vides albedinem : ergo convertibili addito ad majorem propositionem : convertibili dico cum minori propositione majorem, etiam sequitur sic : quidquid vidisti heri, vides hodie : album vidisti heri : ergo album vides hodie. Ad hoc dicendum, quod forma hujus argumentationis non valet : quia sumitur quale ut quale et non ut quid sub quidquid, quod distribuitur pro his quae sunt quid ut quid : quod autem hoc sequatur in praedicto casu, quod scilicet non videtur album nisi videatur albedo, hoc est gratia terminorum et per accidens, scilicet quia album non videtur nisi albedine movente visum.

Quidam tamen dixerunt rationibus supradictis , quod argumentatio bona est : quidquid heri vidisti, vides hodie : album videsti heri, ergo album vides hodie. Et si objicitur, ponatur quod res quam heri vidisti albam, sit hodie nigra,

Dicunt quod adhuc argumentatio bona est Solutio 1.um. sed major falsa : dicunt enim quod quidquid distribuit pro omnibus rebus quae se habent ad quidquid heri quis vidit: hodie autem non sic se habet : et ideo falsa est major. Sed prior responsio verior est. Si tamen album substantive sumatur, tunc verum est,quod quidquid videsti heri, vides hodie : sed album vidisti heri : ergo album vides hodie. Quia substantivum album supponit pro eo quod est vel quod fuit album. In talibus autem quantum ad praesentem intentionem non est vis magna : non enim intenditur hic nisi quod ex commutatione praedicamenti quid in quale vitiatur processus.

Similiter de hujusmodi orationibus est, quando mutatur quid in modum, ut putas quod discit quis, hoc discit? discit autem, hoc est tarde cito : ergo tarde discere, est cito discere. Patet quod commutatur quid in modum : et levia sunt hujusmodi, et ideo transeunda. Et similiter et fallacia figurae dictionis si mutatur quid in quando, ut putas quod ambulat quis hoc calcat? et dicente, quod sic, objicit in contrarium : sed ambulat totam diem : ergo calcat totam diem. Et est commutatio praedicamenti : quia in majori sub quod, dicit substantiam, assumit cum vel quando ambulat. Similiter est quando mutatur quid in ubi, sicut si sic dicatur : quidquid bibit aliquis, hoc bibit : sed scypho bibit aliquis : ergo scyphum bibit. Mutatur quid in ubi : quia scyphus dicit locum ut vas in quo bibit, et non dicit quid. Similiter est quando mutatur numerus singularis in pluralem sic : omne quod scit aliquis, aut addiscens aut inveniens novit : ergo omnia quae scit aliquis aut addiscens aut inveniens novit. Quod non est verum demonstratis duobus, quorum unum est per se inveniens : aliud autem novit addiscens per auditum : ambo enim haec simul non addiscens novit, nec inveniens. Solutio autem est, quod omne quod novit, significat demonstratum, aut addi-

<--- Page Split --->

scens novit, aut inveniens : et cum dicit omnia, assumit plurale sub singulari, et commutat modum prædicandi : et in omnibus talibus nihil est difficile solvere, ita quod commutatio prædicamenti vel speciei prædicamenti in aliam speciem prædicamenti, vel modi prædicandi in alium modum prædicandi est causa falsitatis syllogismi.

CAPUT VII.

De solutione paralogismorum tertii modi figurae dictionis.

Similiter autem haec (quae dicta est) solutio adaptatur paralogismis tertii modi figurae dictionis : ut quando mutatur male quid quale quid in hoc aliquid. Est autem quale quid dupliciter : uno enim modo omne inferius est quale quid respectu sui superioris, ut species respectu generis : quia superius est forma et quale, inferius autem quid formatum sub ipso : alio autem modo quando per accidens adveniens est quale,et quid est in seipso.

Et secundum primum modum fit talis paralogismus, ex quo sequitur apparenter, quoniam est quis tertius homo a se sic : Coriscus est tertius ab homine, quia ab aliquo homine : et Coriscus est homo : ergo Coriscus est tertius a seipso. Et eodem modo concluditur apparenter, quod est tertius ab unoquoque homine sic : Coriscus est tertius ab homine : Socrates est homo : ergo Coriscus est tertius a Socrate. Et sic potest fieri de quolibet : ergo Coriscus est tertius ab unoquoque homine. Solvitur autem hic paralogismus : quia homo et omne commune non significat hoc aliquid, sed quale quid : et ideo cum assumat Socratem, mutat quale quid in hoc aliquid : et sic patet quae est manifestatio falsitatis paralogismi : et ideo solutio ista est recta et vera.

b)jectiones. Potest tamen hic quæri de hoc paralogismo : quia idem paralogismus in priori hujus scientiae libro pro exemplo positus

est in generatione paralogismorum accidentis. Adhuc etiam cum sic arguitur : Coriscus est alter ab homine : et ipse est homo : ergo est alter a se : videtur esse fallacia consequentis : eo quod a superiori proceditur ad inferius affirmando. Sed ad hoc dicendum, quod nihil prohibet plures orationes fallendi coincidere in una et eadem oratione. Unde in dicto paralogismo coincidunt tres fallacia sive deceptiones. Si enim aliquis videns Coriscum alterum esse ab homine : propter hoc quod ab inferiori ad superius valet processus affirmando, ut Coriscus est alter a se : ipse est homo : ergo est alter ab homine : et decipiatur in ipsa consequentia, ut credat converti quod non convertitur, ut quod sicut ab inferiori ad superius proceditur affirmando, sic e converso affirmando etiam procedatur a superiori ad inferius, ut Coriscus est alter ab homine : ipse est homo : ergo est alter a seipso : hic talis decipitur secundum fallaciam consequentis. Si autem quia videt, quod esse alterum convenit Corisco respectu hominis, et sic respectu accidentis : et credit quod propter hoc conveniat ipsi rei subjectae quae est Coriscus respectu suiipsius, et sic credat inesse subjecto quod inest accidenti : hic talis decipitur secundum fallaciam accidentis. Si autem videt unam figuram dictionis in hoc tertio homine quando stat infinite in communi, et quando stat determinate pro hoc vel illo, et ideo credat posse argui a communiter supponente ad supponens, pro hoc decipitur secundum fallaciam figurae dictionis.

Est etiam attendendum hic, quod terminus communis aut consideratur in se (hoc est, in natura sua simplici) quae est forma multis communicabilis, et sic omnis terminus communis ad aliqua significat quale quid : et potest etiam considerari ad aliquid et determinatus per comparationem ad illud, et hoc quadrupliciter, scilicet ad superius, vel ad inferius, vel ad seipsum, secundum quod stans sub una suppositione comparatur ad se

<--- Page Split --->

secundum quod est sub alia suppositione, et significare potest hoc aliquid 1. Ut est inferius comparatum ad suum superius, respectu illius determinatam habet suppositionem et significat hoc aliquid. Similiter tractum ad inferius, determinatam acquirit suppositionem, et significat hoc aliquid, ut animal quale quid, homo hoc aliquid significat, et homo quale quid, hic homo hoc aliquid. Ad seipsum autem sub una suppositione ad se sub alia suppositione : ut homo quale quid, omnis homo, vel albus homo hoc aliquid : quia confusum et distributum respectu suiipsius non confusi et distributi est hoc aliquid determinatum : in se autem commune ad diversum modum suppositionis significat quale quid. Unde hic, homo currit : ergo omnis homo currit : mutatur quale quid in hoc aliquid. Et sic solvuntur ista sophismata : cujuslibet hominis asinus currit : ergo asinus cujuslibet hominis currit. Quia iste terminus, asinus, sequens terminum distributum per signum immediate accipit confusam suppositionem, et sic determinatum et hoc aliquid significat : cum autem praecedit non significat nisi quale quid : quia tunc non confunditur per distributionem. Similiter est hic : omne caput habens, est unum solum caput habens : ergo habens omne caput, est habens unum solum caput. Quia haec dictio, habens, post signum posita, confusam habet suppositionem, quam non habet posita ante idem signum. Et similiter hic : omnis homo est unus solus homo : ergo unus solus homo est omnis homo : quia hoc quod dico, solus homo, confunditur post signum, et ante signum non confunditur propter hanc regulam, quod terminus communis sequens signum distributivum affirmativum immediate confunditur et distribuitur ab ipso signo, ita quod sub ipso potest fieri descensus ad quodlibet sub ipso contentum :

sequens autem ipsum mediate, sive in subjecto positum, sive in praedicato, confunditur solum, sed non distribuitur, ita quod sub ipso possit fieri descensus, quamvis multa confundantur in ipso : ut omnis homo est animal : potest fieri descensus sub homine, sed non sub animali, ut dicatur : omnis homo est hoc animal vel illud. Sed bene sequitur: omnis homo est animal : ergo Socrates est animal, et sic de aliis. Sic ergo ex diversa comparatione potest idem quod secundum se significat quale quid, hoc aliquid significare.

Intelligendum etiam, quod terminus communis significet quale quid : hoc habet aut ex seipso, aut ex adjuncto : quale quid enim significare est in communi ad aliqua stare, ita quod non ad hoc determinate vel illud se habet ex se, cum ex se non dicat hoc aliquid. Et ideo si infertur ex illo, fit fallacia figurae dictionis : ut homo currit : ergo hic homo currit. Quia hoc non sequitur. Sed si ad non ignotum, sed ad vagum descenditur, tunc sequitur : ut homo currit : ergo quidam homo, vel hic, vel ille, vel aliquis alius currit, sicut paulo post in sequenti capitulo ostendetur. Si autem habet ex adjuncto quod ipsum indefinite faciat supponere pro pluribus indeterminate, hoc quadrupliciter fieri potest. Aut enim habet hoc ex signo affirmativo cui mediate postponitur, et ex hoc confusam et infinitam accipit suppositionem : ut cum dicitur : omnis homo est animal, confuse et quale quid significat animal. Aut hoc habet ex praedicto sibi adjuncto, ut cum dicitur : homo est species : quia homo ibi non hoc aliquid, sed quale quid significat. Aut habet ex suppositione verbi praeteriti temporis vel futuri, cui supponendo in communi stat pro praesenti vel praeterito, supponit verbo praeteriti temporis : aut pro presenti vel futuro, si supponit verbo futuri temporis :

1 Ex hoc patet quomodo terminus communis diversimode sumptus, vel in se vel in comparatione ad alios terminos, quandoque signifi-

<--- Page Split --->

et sic significat quale quid commune ad præsens vel præteritum, vel commune ad præsens vel futurum, sicut patet ex regulis suppositionum et ampliationum. Et semper incidit fallacia figuræ dictionis si mutatur quale quid in hoc aliquid, sicut hic : homo est species : ergo hic homo est species. Vel homo est disputaturus : ergo hic homo est disputaturus. Vel homo disputabit : ergo hic præsens homo vel hic præteritus homo. Si autem id quod intelligitur in aliquo, inferatur ex illo, non fit fallacia figuræ dictionis, sicut patet hic : omnis homo est animal : quidam homo est homo : ergo quidam homo est animal. Cum enim dicitur : omnis homo est animal, vel omnis homo currit : iste terminus, homo, universaliter distribuitur : et sic in ipso intelligitur aliquis homo, et hic homo, et ille homo : et sic non fit mutatio suppositionis, ut ex quale quid inferatur hoc aliquid, quinimo in utroque stat pro eo quod est hoc aliquid. Aliter enim incideret semper fallacia figuræ dictionis in tertio primæ figuræ et in primo tertiæ, ex hoc quod in præmissis confusam suppositionem habet et distributam, et in conclusione hoc aliquid infertur ex ipso. Pro eodem enim supponit in præmissa cum subjectum confusum sit et distributum, sicut de eodem est affirmatio universalis et negatio particulæris. Et quamvis in majori propositione tertii primæ figuræ subjectum sit confusum et distributum, et in minori assumatur pro hoc vel illo, non tamen est fallacia figuræ dictionis : quia particulare idem numero intelligitur, et est in universali distributo : et quia etiam fallacia figuræ dictionis fit ex commutatione ejus quod est quale quid in præmissis, et in conclusione infertur ut hoc aliquid, fallacia enim fit in illatione conclusionis, et non in ordine præmissarum.

Sic etiam patet quare non fit fallacia figuræ dictionis ex hoc quod mutatur hoc aliquid in quale quid, sicut e contrario : quia hoc aliquid intelligitur et est actu in quale quid : et ideo bona est

argumentatio qua infertur ex ipso. Et sic etiam patet quare non est fallacia figuræ dictionis, quando infertur pars ex toto in quantitate, ut hic : omnis homo currit : ergo quidam homo currit. Quia pars per intellectum actu est in toto et infertur ex ipso. Patet etiam quare non est fallacia in conversione universalis affirmativæ in particularem, sic ; omnis homo est animal : ergo quoddam animal est homo, Quia hæc, quoddam animal est homo, æquipollet huic, quidam homo est animal : et hæc, quidam homo est animal, per intellectum est in hac, omnis homo est animal : et sic et illa, quoddam animal est homo : unde non quælibet mutatio modi suppositionis inducit fallaciam, sed quædam sic, et quædam non.

Similiter autem sicut est quale quid quando indefinite et ad plura communiter supponit, et infertur hoc aliquid sub ipso indefinite contentum, sic est etiam quale quid ex adjuncto sibi adjectivo quum infertur hoc aliquid determinatum sub adjectivo illo, sicut in his terminis : Coriscus musicus, ut si quæratur, utrum hic Coriscus et Coriscus musicus sit unum, vel sit alterum ? et fiat talis paralogismus : Coriscus musicus est alter a musico : quia a quodam musico : est autem Coriscus musicus musicus : ergo est alter a seipso : sic enim incidit fallacia figuræ dictionis : nam hic quidem (scilicet Coriscus) significat aliquid : illud autem (scilicet Coriscus musicus) significat quale : et sic mutatur quale quid in hoc aliquid, sicut patet cuilibet intuenti. Propter quod patet quod hic fit fallacia figuræ dictionis, quia mutatur quale quid in hoc aliquid : Coriscus enim musicus est quale quid ex adjuncto sibi ad-JECTIVO : et sic convenit sibi alterum esse a musico : Coriscus autem est hoc aliquid : quare infertur alterum esse a seipSO : et ideo mutatur quale quid in præmissa, in hoc aliquid in conclusione, et incidit fallacia figuræ dictionis.

Est autem adhuc notandum, quod quando incidit fallacia figuræ dictionis

Notandum ad cognoscendum.

<--- Page Split --->

ex hoc quod commutatur quale quid in hoc aliquid ; tunc ista commutatio est inter praemissas, aut inter praemissas et conclusionem. Si inter praemissas, tunc non facit fallaciam figuræ dictionis, ut hic : omnis homo est animal : hic homo est homo : ergo hic homo est animal : est enim bonus processus, quia pars assumitur pro toto quæ actu et intellectu est in illo. Si autem est inter praemissas et conclusionem : aut aliquid comparatur ad idem significatum in minori praemissa et conclusione, aut ad diversa. Si comparatur ad diversa, tunc non incidit fallacia figuræ dictionis. Et per hoc iterum patet, quod in tertio primæ et in primo tertiæ non incidit fallacia figuræ dictionis : quia licet in praemissa minori signiflectur hoc aliquid, et in majori quale quid, et in conclusione similiter hoc aliquid : tamen ad diversa fit comparatio : in praemissa enim minori comparatur ad medium, in conclusione autem ad majorem extremitatem. Si autem ad idem fiat comparatio, tunc adhuc est distinguendum : aut enim oratio quæ fecit ipsum stare pro quali quo, remanet tam in praemissa, quam in conclusione : aut non remanet eadem. Si remanet eadem, tunc semper incidit fallacia figuræ dictionis. Si autem non remanet eadem in utroque, tunc non incidit fallacia, ut hic : omnis homo est animal : ergo animal est omnis homo. Vel sic : omnis homo est animal ; ergo omnis homo est hoc animal. Hoc enim signum distributivum affirmativum quod facit terminum communem mediate sibi adjunctum stare pro quolibet quo, remanet tam in praemissa quam in conclusione. Sic etiam quando prædicatum quod facit terminum communem stare pro aliquo, remanet tam in praemissa, quam in conclusione, ut homo est species ; et eodem modo est de termino supposito verbo præteriti temporis vel futuri ; ut homo est disputaturus : ergo homo qui est, est disputaturus : vel homo qui fuit, est disputaturus. Sic ergo patet quando ex commutatione ejus

quod significat quale quid in hoc aliquid, incidit fallacia, et quando non.

Ex omnibus autem inductis patet. quod commune quod significat quale quid, non est exponere per hoc aliquid, hoc est, individuum signatum, ut sub ipso quod est quale quid, inferatur hoc aliquid signatum : verumtamen ipsum commune exponere per hoc aliquid determinatum, non facit hoc inconveniens, quod sequatur tertium hominem esse a se vel ab altero, ut superius dictum est in formatione paralogismi. Si enim exponatur hoc aliquid indeterminatum, ut homo per hunc vel illum, et sic de singulis, non sequitur prædictum inconveniens, sed prædictum inconveniens, quod scilicet sit tertius a se vel a Socrate vel alio, facit exponere hominem quod est quale quid, et idem esse concedere quod hoc aliquid signatum et determinatum, et nihil habere diversum ab isto. Et hujus causa est,quia hoc aliquid esse indeterminate, non est idem esse quod Calliam esse vel aliud significatum : quia hoc aliquid est aliquod indeterminate esse, et non significatum hoc quod est Callias : nec erit hoc quod homo est, sive quod est quale commune indeterminatum.

Adhuc autem nihil distabit quantum ad inconveniens quod sequitur, si quis dicat quod expositum quod est quale quid dicat non esse idem quod est esse hoc aliquid : ut si quis dicat quod esse universalis non est esse particularis : sed dicat quod quale quid significans sit quiddam per se separatum : tunc enim non evitabit hoc inconveniens, quod scilicet secundum hoc universale quod significat quale quid, erit quid secundum se separatum, quod est præter plures particulares homines, et separatum ab eis, ut homo erit separatum præter particulares homines in se existens, et non est in illis. Si autem dicat quod exponitur quale quid (hoc est, commune) per hoc aliquid, tunc incidit fallacia figuræ dictionis : et hoc iterum est inconveniens. Manifestum est ergo quod medium est

<--- Page Split --->

eligendum, et hoc est quod non est dandum sive concedendum, quod hoc aliquid significatum est id quod communiter praedicatur, hoc est,significet quale quid: sed dandum est quod significet per expositionem hoc aliquid indeterminatum sub communi illo, ut quale aliquid, sicut in qualitate : aut aliquid indeterminatum, sicut in substantia, aut quantum ad hoc vel illud, et sic de singulis sicut in qualitate, aut talium indeterminate significantium hoc aliquid dandum vel concedendum est singulare : per indeterminatum enim exponi potest commune, et non per signatum et determinatum.

CAPUT VIII.

De solutione generali omnium paralogismorum in dictione.

Omnino autem sive universaliter pro universali solutione in omnibus orationibus sophisticis quae sunt secundum dictionem, semper per oppositum ad sensum in quo sophisma conclusum est, erit solutio, ut oppositus sensus etiam diversus sensus vocetur per diversum large accipiendo oppositum. Et dicitur oppositum : eo quod oppositio est causa diversitatis : et hoc maxime patet in compositione et divisione magis : quia in his magis apparenter est divisio. Ut si secundum compositionem sive in sensu compositionis conclusa est oratio, tunc dividenti sive ostendenti sensum divisionis erit solutio : quia in sensu divisionis erit vera. Si autem secundum divisionem conclusum inconveniens, componenti eamdem et ostendenti sensum compositionis, erit solutio : quia iste sensus est, verus. Rursus in multiplicitate potentiali quae est in dictione similiter est : quia si oratio secundum accentum concluditur esse falsa, accentus gravis (hoc est, pronuntiata in accentu gravi) erit solutio : quia in isto sensu est vera. Si autem secundum accentum gravem erit conclusa falsa, acutus accentus erit solutio : quia in acuto accentu pronuntiata erit vera.

Similiter est in multiplicitate actuali : si enim multiplex est secundum æquivocationem, si concludit opponens in uno significato : tunc respondentem opponentem nomen {hoc est, sensum nominis illi oppositum sive diversum) accidit solvere. Ut si asinum accidit dicere opponentem animatum qui est animal, vel forte illud animal verum : tunc respondentem non esse asinum, vel animal, aut animatum, sed inanimatum esse contingit solvere. Si vero opponens dixit sive conclusitasinum vel animal inanimatum, hoc autem respondens collegit esse asinum vel animal animatum : tunc solventem contingit dicere, quod est inanimatus asinus vel animal de quo oratio vera. Similiter autem in amphibologia, quod diversa constructio ab ea (in qua conclusum est falsum) solvit orationem, et ostendit quidem sensum verum.

Si autem multiplex est phantasticum et est secundum similitudinem dictionis sive figuram dictionis, et in uno sensu conclusum est falsum : tunc iterum oppositum sive in sensu opposito erit solutio, et verum. Verbi gratia, si concludat opponens, ergo quod non habet, dabit aliquis : dicat respondens, quod non habet dabit, ut in paralogismo in quo concluditur, quod dat unum solum denarium, et non habet unum solum. Et in alio exemplo si concludatur, quod scit aliquis discens vel inveniens scit : dicat respondens, quod non sequitur, ergo omnia quae scit aliquis, aut addiscens vel inveniens scit. Et in tertio exemplo si concludat opponens, quod ambulat, calcat: ducat respondens, quod non sequitur ex hoc quod cum vel quando ambulat, calcat. Horum autem paralogismorum patet formatio ex prius habitis et solutio et fallacia figurae dictionis. Similiter autem est dicendum in aliis paralogismis fallaciarum in dictione, ita quod semper dicentem oppositum sensum ad sensum in quo conclusit opponens, erit solvere vera solutione : quia illa manifestabit multiplex.

<--- Page Split --->