TRACTATUS I

DE INTENTIONE ET UTILITATIBUS ET APPARENTI SOLUTIONE SIVE RESPONSIONE.

CAPUT I.

De intentione et utilitatibus in communi.

In hoc secundo libro qui ad dialecticum pertinet quantum ad solutionem syllogismi peccantis contra syllogismum dialecticum, eo quod ejus est determinare syllogismum dialecticum, et manifestare peccatum quod fit contra eumdem, ad sophistam autem ad discretionem orationum quæ dignæ sunt solvi et quæ sunt despiciendæ ad solvendum non idoneæ et quantum ad apparentem et incompletam solutionem, quia quantum ad completam solutionem magis est, dialectici considerare de solutione quam sophistæ: primo manifestandum ad quas utilitates sit, et qua necessitate introducatur : cum causa falsitatis orationum sophisticarum

jam habita s't, quando in superiori libro ostensum est,qualiter fallacia sit in nobis quantum ad singulas fallacias.

Hæc enim primo determinantes dicimus, quod de responsione quæ est apparens secundum sophistam solutio, et quomodo oportet vere solvere, et quid oportet vere solvere et quarto ad quam utilitatem : ita quod hæc quatuor referantur ad quatuor, in quibus totum consistit quod in hoc secundo libro intenditur, scilicet de responsione quæ est apparens solutio quæ est ad hominem solutio, et quomodo oportet solvere completa et perfecta solutione, qua ostenditur qualiter sequitur conclusio et qualiter non ut respondeatur elencho et consequatiæ syllogismi, hæc enim est perfecta solutio : et quid oportet solvere, hoc est, quid in orationibus sophisticis dignum est solutione : et quid non dignum, sed despiciendum : et ad quam utilita-

<--- Page Split --->

tem : circa quatuor haec complebitur nostra in hoc secundo intentio. Sed utilitates praeponimus, quia illae sunt fines negotii illius : et non potest sciriin quid dirigatur intentio tractantis, nisi praesumatur et praedeterminetur finis : haec igitur (post haec quae in primo libro determinata sunt) dicenda sunt.

Ab utilitate igitur incipiendum est. Dicemus ergo quod utiles sunt solutiones orationum sophisticarum, ad philosophiam quidem propter duo. Primum autem duorum est, quia orationes sophisticae sunt in dictione, aut extra dictionem : orationes autem sophisticae in dictione solvuntur per distinctionem multiplicitatis. Sæpe autem ea quae secundum multiplex in dictione fiunt (quando bene distincta sunt) melius nos habere faciunt ad philosophiæ intellectum, scire per distinctionem quoties (hoc est, in quo sensu) singulum dicitur : et utile est ad hoc ut sciabus quae in philosophia similiter in rebus, et in voce similiter, et quae aut in voce et rebus dicuntur : quia similitudo vocis causa apparentiæ est, dissimilitudo autem in re est causa defectus : et scire hoc facit ad philosophiam.

Secundo autem utiles sunt ad philosophiam : quia utiles sunt solutiones ad eas quaestiones, hoc est, dubitationes, quae sunt per eumdem apud seipsum quaerentem, et in seipso dubitantem, ut caveat deceptionem, ne apud seipsum decipiatur : nam qui ab aliquo disputante facile paralogizatur et decipitur sophistica oratione, etiam ipse, hoc est, a seipso saepe patitur : et quod facit cavere deceptionem, facit ad philosophiam : valent ergo solutiones sophisticarum orationum ad phlicsophiam : et istas utilitates orationis sophisticæ proprias deceptio sophistica (quæ est in in opponentis oratione) non habet : opponens enim et respondens in orationibus suis intentiones habent diversas et fines in istis.

Tertium vero et reliquum ab his utilitatibus adhuc est utilis solutio orationis sophisticæ ad gloriam, hoc est, quod ex

prompta solutione habeat se respondens, quod in omnibus videatur esse exercitatus, et in nullo obviando scibilium videatur se inscie habere. Et hunc finem habet respondens in quantum respondens sophisticæ, et habet hunc finem communem cum sophisticæ opponente. Hæc autem probatio est per oppositum ejus : quia si nec respondens qui communicat cum opponente in sophisticæ oratione, spernit orationes sophisticas et non solvit eas, cum ex arte solvendi in qua deficit, nihil habeat facilitatis determinare (hoc est, ad determinandum) de vitio earumdem orationum, quod est in voce vel figura, vel in consequentia syllogismi, vel in contradictione elenchi, suspicionem dat audientibus, quod videtur esse gravis sive rudis et mali ingenii, vel gravis socius in disputando : non quia hoc verum sit semper secundum naturam esse gravem, vel gravis ingenii : sed videtur hoc propter artis solvendi imperitiam. Ad hoc ergo cavendum utilis est hæc ars de oppositö ejus quod dictum est, hoc est, de peritia artis solvendi : videbitur enim gloriam habere de bonitate ingenii.

His ergo utilitatibus consideratis, tractandum est quomodo ipsis respondentibus obviandum sit opponentibus per responsionem et veram solutionem ad hujusmodi sophisticas orationes : et hoc quidem manifestum est quantum ad hoc quod sciatur quæ sunt illæ orationes, quibus per responsionem et solutionem est obviandum : siquidem (hoc est, certe) recte diximus prius in præcedenti libro, ex quibus locis sophisticis sunt paralogismi quibus est respondentum : et etiam diximus sufficienter superabundantias cautelarum, et alios locos ad alias metas falsi et inopinabilis et nugationis et solcæcismi ducentes, quæ superabundant super locos sophisticos ducentes ad redargutionem, quæ dicuntur inveniendo fieri : quia interrogando proponuntur : quia opponens inquirit consensum respondentis.

De his ergo istis de causis tractandum

<--- Page Split --->

est : sed quia circa hoc aliquis errare posset, ideo error iste primo excludendus : posset enim aliquis putare, quod idem esset aliquem sumtem et ab opponente sophistica videre sub vitio orationis sophisticae, et solvere orationem sophisticam : et quum hoc satis videatur per doctrinam primi libri, tunc doctrina istius libri superflueret. Et quod idem non sit solvere vitium, et interroganti ex facultate artis posse obviare velociter, hoc est verum. Cujus ratio est, quia manifestum est, quod scimus uno modo (compositionis scilicet) sicut procedit opponens; saepe transpositum per resolutionem ignoramus : quia quod componitur, resolvere ignoramus : solvendo autem procedit recte solvens.

Amplius ad idem alia ratio est hujus artis solvendi probans necessitatem : quia quemadmodum in disputationibus opponeutium citius et tardius posse objicere fit exercitatione cujusdam artis specialis in mente ad opponendum.: sic etiam in aliis sophisticis orationibus se habet exercitium artis ad solvendum citius et tardius : propter quod si hoc est, quamvis manifestum quidem sit nobis quod sit vitium sophisticae orationis, immediati autem simus exercitium in arte solvendi non habentes temporibus exercitio debitis (quia meditatio est frequens reditus mentis super idem, et sic meditatio pertinet ad exercitium) fallimur frequenter : necessaria igitur est ars solvendi in hoc ut caveatur ne fallamur.

enim secundum quid orationem sophisticam convertere (hoc est, secundum quae principia et locos convertatur apparens elenchus ab opponente) solvere per resolutionem eamdem sophisticam dubitamus : et ideo necessaria est ars specialis solvendi : sicut necesse est ars conjectandi tales (ex his quae dicta sunt) sophisticas orationes.

Et sic patet quomodo ex determinatis in primo libro hujus videre possimus orationes sophisticas ad obviandum opponenti : non tamen ex ibi determinatis possimus recte solvere, et ex solutione recta velociter obviare opponenti : hoc enim specialis artis exercitio fit quia, sicut dicit Victorinus, natura habiles facit, ars potentes, usus autem exercitii facit promptos. Sic ergo patet quod ars ista solvendi necessaria est, et quod in quibusdam eumdem finem habet cum dialectico, et in quodam eumdem finem cum sophista, in quantum est ad gloriam, ne in nullo imperitus esse videatur, et quod divisos in quibusdam habent fines opponens et respondens : et sic etiam diversos fines habent ars opponendi et ars respondendi. Et in hoc differt a dialectico negotio vel arte : quia in dialecticis et opponens et respondens habent eumdem finem ad quam tendant, qui est fides et opinio, ad quae tendunt tam opponens quam respondens 1.

CAPUT II.

Tertia autem ad idem ratio est, quia de talibus sophisticis orationibus accidit sicut in descriptionibus figurarum geometricarum : nam et illic in figuras solventes figuram per resolutionem, quandoque ex defectu artis componendi, componere easdem figuras rursus non possumus ex defectu artis componendi : sic accidit in elenchis e converso. Scientes

De probatione, quod apparens solutio allquando magis eligenda est, et quae sit apparens solutio.

Primum autem de apparenti solutione determinandum est, hoc est, quod quando disputatur ad gloriam apparentis sapientiae, magis est eligenda apparens solutio quam vera : quia per illam magis so-

<--- Page Split --->

phistice respondens consequitur gloriam in judicantibus et audientibus, quam per veram: eo quod magis considerant apparentia quam vera illi in quorum opinione quaerit gloriam sophista: eo quod illi non sunt sapientes, sed commur ter et secundum sensum judicantes. Ur le sicut sophistam opponentem ad quaerendam gloriam apud judices audientes dicimus quandoque magis eligere oportere probabiliter (hoc est, apparenter) syllogizare quam vere aperte (eo quod per apparentem syllogismum magis consequitur gloriam apud communiter judicantes qui secundum apparentiam judicant), sic etiam respondenti quaerenti gloriam apud tales quandoque magis eligendum est probabiliter (hoc est, apparenter) solvere quam vere solvere sive secundum verum: tales enim ad alios quaerunt gloriam, qui verum judicium de rebus difficilibus non habent, sed apparentia in superficie judicant.

Hujus autem probatio est, quia omnino et omni modo ipsi respondenti quaerenti, quod non videatur vinci ab opponente, contra litigiosos opponentes obstandum est per apparentem responsionem, ne vincere videatur opponens. Dico autem obstandum contra opponentes, non quod sint in veritate arguentes. sed obstandum contra eos ut apparentes arguere : quia si assistentibus opponens admittatur adhuc ut videatur arguere assistentibus, tunc statim consecutus est gloriam in opinione assistentium : et hoc impedire debet respondens. Non enim dicimus ipsos opponentes in sophisticis syllogizare secundum veritatem, cum syllogismi eorum peccent vel in forma vel in materia vel in utroque, propter quod corrigendi sunt ab ipso respondente per apparentem solutionem, ne videantur assistentibus syllogizare apparente syllogismo. Hoc autem probatur sic : quia si verus elenchus est contradictio non æquivoca, neque aliqua alia fallacia impedita, nihil opus est respondenti dicere æquivocationem vel amphilologiam vel aliam fallaciam, ut dis-

tinguendo ostendat in quo sensu verum concludit elenchum, et in quo non concludit : quia distinctionem sic deducere ad sensum in quo concludit et in quo non concludit, et manifestare peccatum fallacia impedientis, et vere solvere : et hoc ideo quod opponens non vere concludit, sed probat secundum apparens et non existens : et ideo non oportet manifestare qualiter vere concludit et qualiter non, per veram solutionem : sed obviandum est respondenti condividendo (hoc est, statim in ipsa interrogatione opponentis dividendo) et ostendendo, quoniam non sequitur propter multiplex, vel propter non bonam et veram ordinationem præmissarum ad conclusionem in his in quibus non est multiplex : nec in fallaciis extra dictionem, nisi quia conclusio videtur similis elencho apparenter, et non vere est similis. Unde apparens solutio est divisio multiplicitatis in dictione vel oratione, vel divisio conclusionis ab ordine debito ad præmissas in communi absque eo quod particulariter deducatur solutio ad sensum in quo sequitur, et ad sensum in quo non sequitur : quia hoc esset vere solvere.

Non ergo est cavendum respondenti redargui per veram solutionem, sed per apparentem solutionem cavendum est ut redargui videatur : quia sic statim impeditur, ne apud audientes gloriam consequi videatur : et hac de causa per apparentem solutionem hoc faciendum est : quia interrogare amphibologica vel æquivoca quæ sunt secundum æquivocationem, et interrogare alia quæcumque sunt secundum alias obtusiones sive obscurationes fallaciarum et deceptiones, et verum elenchum obnubilat ne videri vel discerni possint, et argumentem vere et non vere argumentem dubium faciunt, hoc est, utrum vere arguat vel non : et quamdiu hoc dubium est, gloriam non consequuntur : unde per veram solutionem obsistendum non est, quia ista manifestat in quo sensu vere arguit : et sic aliquid gloriæ est consecutus opponens. Hujus

<--- Page Split --->

autem ratio est, quia licet in fine conclusionis (hoc est, post conclusionem factam ab opponente) diceret ponenti non negare per contradictionem id quod affirmavit prius respondendo, sed æquivoce esse affirmant et negant: etsi (sive quamvis) forte maxime etiam in idem ferunt intellectum opponens et respondens : tamen propter multiplex positum in oratione, dubium est assistentibus si redargutus est respondens : et sic nihil gloriæ consecutus est opponens. Ex ipsa enim multiplici confusione dubium est, si verum dicit nunc opponens : et ideo non utendum est ad ipsum opponentem vera solutione, sed apparenti.

Si vero ipse opponens esset dividens sive distinguens multiplex æquivocum, vel aliud ut amphibologicum, vel alterius fallaciæ in dictione, vel etiam dividens conclusionem a præmissis, et ostendens qualiter non debitum ordinem habent præmissæ ad conclusionem, sicut fit in fallaciis extra dictionem: tunc manifestus esset opponens, et non dubius esset elenchus: sciretur enim statim in quo sensu sequitur, et in quo non sequitur: et illi qui requirunt (hoc est, interrogando opponunt) nunc quidem et non distinguendo multiplex interrogant : prius autem quando non distinguendo multiplex interrogant, sunt et videntur litigiosi : et si distinguendo multiplex interrogarent respondentes, necesse esset respondentes interrogatum ab opponente dicere, vel sic vel non sic determinate : et tunc oporteret veram solutionem respondere. Nunc autem quoniam non bene, hoc est, aperte distinguendo multiplex interrogant ipsi inquirentes, necesse est ut opponens gloriam consequi videatur, ut respondeat aliquid respondens qui interrogatur per apparentem solutionem in sui responsionem, quæ tamen ad hominem est, et non ad orationem respondendo corrigens vitium sive deceptionem propositionis interrogatæ ab opponente, et non dat veram et determinatam solutionem. Et hoc est ideo, quia

diviso per dictionem distinctionis detet minantis, in quo sensu sequitur conclusio, et in quo non sequitur, necesse est respondentem dicere, vel sic est affirmative, vel non sic est negative : et sic videtur aliquo modo conclusus ipse respondens, et aliquid gloriæ super respondentem consequitur opponens.

Si enim aliquis putet eum elenchum (qui secundum æquivocationem est sive sit multiplex æquivocationis) aliquo modo esse elenchum : tunc non erit sive continget ipsum respondentem eligere illam redargutionem quæ est quodam modo redargutio : et sic opponens aliquid gloriæ videtur consequi, et respondens aliquid haberet confusionis vel habere videretur : quod omnino cavendum est respondenti per apparentem solutionem. Hujus autem causa est, quia in singularibus, hoc est, in singularibus sensibilibus per distinctionem acceptis, necesse est opponentem si contradicere debeat respondenti, et respondentem ad redargutionem deducere idem nomen, et de eodem negare quod dixit (hoc est, affirmavit) respondens : quia aliter non redarguet opponens respondentem, et e converso idem nomen quod negavit respondens, necesse est affirmare opponentem : quia aliter non redarguit. Et ad hoc non debet respondens deducere opponentem : et ideo contra opponentem non est utendum vera solutione quæ ad orationem est, sed apparenti quæ ad hominem est.

Hoc autem iterum patet per exclusionem cavillationis quorumdam errantium in his. Nam ut quidam cavillantes corrigunt quidem contradictionem et redargutionem quam videtur facere opponens respondenti, nihil prodest ad evitandum apparentem redargutionem. Dicunt enim, quod aliquo in communi interrogato, bene possunt de ipso concedi contradictoria pro diversis suppositis : dicunt enim, quod tunc non eumdem Coriscum aiunt sive concedunt esse musicum et non musicum : sed dicunt hunc Coriscum

<--- Page Split --->

esse musicum, et hunc alium Coriscum esse non musicum dicunt, et sic pro diversitate consignatorum in æquivoco nomine, quod est Coriscus, Coriscum in communi voce dicunt esse musicum et non musicum 1. Sed per hoc non vituar apparens redargutio : nam quantum ad apparentem redargutionem erit eadem oratio sophistica ad hoc deducens, quod putemus Coriscum esse musicum et non musicum, et quod dicamus hunc Coriscum esse musicum et non musicum. Quod autem eadem oratio sit ad redargutionem, ex hoc probatur : quia illæ ambæ orationes simul (hoc est, simpliciter) idem de eodem affirmant et negant : unde per talem distinctionem quam ponunt, non vituar apparens redargutio. Sed fortasse non idem significat oratio dicens Coriscum esse musicum, vel hunc Coriscum esse musicum et non esse musicum : quia licet quoad redargutionem apparentem idem sint illæ orationes, tamen in hoc differunt quod non idem significant : et hoc ideo est, quia nec illic nisi in communi confusione vocis proponebatur æquivocum ad aliquod multiplex idem : sed diversum significat ipsum nomen. Per dictam ergo cavillationem non impeditur apparens contradictio.

Alia etiam cavillatio quam quidam ponunt, non valet ad impediendum apparentem redargutionem. Dicunt enim idem in una oratione contradictionis , sicut in affirmativa dicunt debere hunc de quo aliquid affirmatur, simpliciter, hoc est, connunni voce dicere Coriscum : illi autem de quo negatur, aliquid debere aliquid addi, ut aliquem aut hunc Coriscum non esse musicum : et quidem probatur statim inconveniens esse : nihil enim rationis potest esse propter quam magis alteri aliquid addendum sit quam alteri : utrolibet enim alteri aliquid addere nihil differt, hoc est, nihil differentiæ habet secundum rationem : non enim differt, sicut jam patuit.

Cavillationes ergo illæ nihil prosunt ad impediendum apparentem contradictionem : sed potius sic dicendum, quod quia multiplici non assignato dubium quidem est (ei qui non determinavit in communi et in universali multiplex) utrum ipse respondens redargutus sit vel non, quando deducitur ad negandum quod sub eadem voce concessit : ideo cum concessum sit in disputationibus dividere sive distinguere multiplex, manifestum quando simpliciter sine distinctione contingit dare (hoc est, concedere) multiplex non determinantem ipsum respondentem (hoc est , non distinguentem in universali) peccatum est : quia obviabit apparens redargutio, quæ ut caveatur, distinguendum est multiplex in communi : et hoc est apparens et ad hominem solutio impediens apparentem redargutionem. Propter quod et si sive quamvis non ipse respondens videatur redargutus : quia scit in quo sensu dederit , tamen ista disputatio ex parte respondentis qui deducitur ad hoc quod sub eadem voce neget quod ante concessit, redargutæ disputationi vel orationi est similis.

Accidit autem saepe, quod ipsi respondentes etiam videntes in oratione amphibologiam vel aliud multiplex, pigrescunt sive pigri fiunt dividere ipsum et ostendere, quoniam multiplex est quod interrogatur sive proponitur ab opponente : eo quod etiam in una disputatione in paralogismis frequenter talia proponuntur, et pigrescunt respondentes hoc toties quoties proponitur distinguendo dividere, ne ad omnia proposita ab opponente videantur graves et impeditivi sive protervi esse : deinde dissimulata multiplicitatis distinctione, et non putantibus ipsis respondentibus propter hoc fieri orationem ad redargutionem apparentem ducentem, sæpe dum cavent respondentes, obviabit eis improbabile apparentis redargutionis . Quare sive propter quod (quoniam datum sive concessum et lici-

<--- Page Split --->

tum est respondenti multiplex dividere sive distinguere, et sic ostendere ipsum multiplex impedire apparentem contradictionem) non est pictrandum distinguere sive dividere et ostendere multiplex redargutionem impediens , quemadmotransferre dum prius paulo ante dictum est. Et in e ad alieas quaeista sententia sic exposita nulla est dubions, pois impedit tatio, nisi quis se transferre velit ad nam doctrinam, alienas quaestiones : et hoc nos non contam ei proficiat. suevimus facere , quia potius impedit bonam doctrinam quam promoveat.

CAPUT III.

Et est probatio, quod in apparenti solutione multiplex est ostendendum.

Quod autem in apparenti solutione in responsione ad hominem est multiplex sic assignandum et ostendendum, ad impediendum apparentem redargutionem, sic probatur. Si enim quis opponendo interrogantium duas interrogationes ut unam faceret, et una concessa aliam redarguendo concluderet : tunc manifestum est quod non propter multiplex æquivocationis vel amphibologiae fieret paralogismus, sed potius propter plura ut unum interrogata : sed tunc fieret vel elenchus verus, vel non, sed parelenchus : et ideo ad cavendum elenchum vel parelenchum oportet dividere plura interrogata ut unum. Similiter ergo in multiplici æquivoco in quo sunt actu plura vel in quo multiplici multiplex est ostendendum, ut videatur fieri elenchus vel parelenchus : quid enim differt interrogare propositionem quæ plures est, scilicet si Callias et Themistocles musici sunt? in qua unum de pluribus interrogatur, quam si ambobus dictis existentibus diversis in re, nomen æquivocum datum esset, et sub illo nomine unum de pluribus interrogaretur. Constat, quod quantum ad apparentem elenchum nihil differret : cujus ratio est , quia si hæc plura significet uno æquivoco nomine, constat quod plura

(hoc est, propositionem quæ plures est vel unum de pluribus) interrogavit.

Si ergo non rectum est probare sive approbare sumi a respondente unam responsionem ad duas interrogationes propter pluralitatem interrogatorum : tunc manifestum est quoniam etiam nulli eorum quæ æquivoca vel universaliter multiplicia sunt, convenit simpliciter respondere, hoc est, unam non distinctam responsionem dare simpliciter sine distinctione : nec etiam hoc convenit etiamsi de omnibus quæ in æquivoco continentur, in omni sensu verum sit quod videlicet quæritur, ut volunt quidam errantes, quod quando in omni sensu verum est, una debeat dari responsio : cujus ratio est, quia nihil differt hoc quod sub uno nomine æquivoco aliquid quæratur de pluribus, vel si de pluribus quæratur sub diversis nominibus. Verbi gratia, ut si quæratur Callias et Coriscus, utrum domi sint ? sive ambo simul sunt domi præsentes, et de utroque verum est, quod domi est : sive non ambo simul sunt domi præsentes, sed de uno verum est, quod domi est, et de altero nön est verum. Nihil autem differre dico quoad interrogationem quæ est plures : utrinque enim hæc sive in utroque sensu vera sit sive in altero, semper est plures propositio, et propositiones quæ sunt plures : non enim propterea efficitur propositio vel interrogatio una quæ plures est, quod de pluribus idem verum est dicere. Et hoc probatur deducendo ad inconveniens : quoniam possibile de mille aliis interrogatis, utrum verum sit dicere vel non sit verum dicere de eis idem, attamen de nullo eorum (quamvis uniformiter convenit eis aliquid vel non convenit) respondendum est una responsione : si enim una datur responsio, tunc interimtur disputare : quia quæsito de omnibus dicitur, sic est vel non est : et sic finis est disputationis : et hoc est inconveniens : ergo de multiplici una non est danda responsio. Hoc autem quod de pluribus una datur responsio, simile est

<--- Page Split --->

ei tanquam si pluribus unum nomen sit positum, quo quodlibet significatur in illo. Per distinctionem ergo manifestandum multiplex (quod ut simpliciter est interrogatum) ad apparentis redargutionis impedimentum.

esse conceditur, si probabilis sit, quamvis in aliquibus habeat instantiam. Sed probabilem hic dicimus syllogismum, qui videtur per locum sophisticum esse probabilis, quamvis per causam defect non inferat ex necessitate.

Si ergo non oportet ad duas interrogationes unam responsionem et simplicem dare : tunc a simili manifestum est, quoniam neque in æquivocis multiplicibus danda est una simplex responsio, ut una simplici responsione dicatur affirmative vel negative : eo quod sic unam dans responsionem, non respondit, sed dixit quædam impertinentia ad multiplex : et sic unum voce dixit, sed quærenti nec oratione respondit, sed quodammodo non solvendo nec respondendo sine distinctione ipsi respondentes concedunt multiplex : eo quod lateat eos inconveniens quod 'accidit.

CAPUT IV.

De decem cautelis sive elenchis quibus utendum est in apparenti solutione.

His autem sic determinatis (per quae scitur quod solutio apparens aliquando utilis est, præcipue ad hominem et ad opponentem, ne gloriam consequi videotur), danda sunt elementa apparentiæ responsionis, quæ decem sunt.

Sicut ergo diximus paulo ante in ante habitis istius rationis, quoniam elenchi quidem apparentes videntur esse qui non sunt : eo quod in forma peccant eodem modo, et solutiones ad orationem, quas diximus quandoque magis oportere ferre contra opponentes in agonisticis disputationibus ad impedimentum gloriæ opponentis , quam veras, quæ ad orationes sunt solutiones, et quæ sunt in obviatione respondentis cum obviat opponenti ad duplex, distinguendo scilicet et ostendendo duplex , ut prædiximus : quia ostenso multiplici obviatur opponenti, ne procedere possit. Quæ autem sit propositio una vel plures, in Perihermenia est requirendum. In præhabitis autem superioris libri scitur, quis sit syllogismus probabilis sive apparens et non existens : non enim hic dicimus syllogismum probabilem eum qui est ex probabilibus ut est dialecticus, qui licet probabilis sit in materia, tamen in consequentia necessaius est, sicut cum dicitur, quod omnis mater diligit : Medea est mater : ergo Medea diligit. Quæ consequentia necessaria est si prima universalis esse ponatur : quia dialectica propositio universalis

Et primum quidem est, quod si respondenti interrogatio probabilis proponatur in his quae sibi probabilia videntur, conveniens est esse respondentem dicentem sic, hoc est, in quantum sic probabilis est, concedo eam : quia sic neque simpliciter concedit eam, nec simpliciter negat eam : et sic non fiet ad se (hoc est, contra se) elenchus sive videbitur fieri.

Secundum autem elementum est, quod si sit positio vel interrogatio et in hoc prævideat, quod si simpliciter concedat eam per opponentem cogatur dicere improbabilia : tunc non debet respondere per sic, sed hoc in tali casu addendo maxime sic videri, hoc est, sic videtur : quia hoc ipsum videri signum est falsitatis : quia timetur in positione si concedatur. Iste ergo duæ cautelæ sive elementa sumuntur per differentias positionis ad quam est respondendum, quæ licet in Topicis per tres differentias dividatur, probabilem scilicet, improbabilem, et neutram, quia ibi per contrarietatem formarum et differentiarum positio dividitur : tamen hic non dividitur nisi per duo : quia non per contrarias formas, sed per privationis et habitus oppositionem hic dividi positio subintelligitur : et sic positio neutra sub positione improbabili continetur, et mediam habet in-

<--- Page Split --->

differens vel otiosum : considerata autem per se opponuntur ut privatio et habitus, et medium non habent, quia sit indifferens, eo quia quod non est bonum, est malum.

Tertia cautela sive elementum est per ea quae in Topicis determinata sunt, quomodo et quibus modis petitur id quod est in principio. Putant autem assistentes coram quibus opponens quaerit gloriam, quod quando aliquid positioni est propinquum, quod id interimendum sit tanquam non probans, eo quod idem sit cum proposito, vel idem esse videatur: tunc id si ad probandum propositum ab opponente assumatur, interimendum est, et non assumendum vel concedendum ut probans propositum : et dicendum de talibus, quod sunt quaedam de his similia velut sunt a petitione quod in principio est assumpta : hoc enim maxime fit per petitionem principii, quae cum syllogismo inferente maximam habet convenientiam : eo quod infert de necessitate sicut syllogismus : quamvis non probet, eo quod idem per idem non potest probari.

Quarta autem cautela sive elementum est, quod quando quis sive aliquis opponentium probaverit sive approbaverit ad assumendum aliquid per quod probetur propositum, quod sicut consequens ex posito necessarium est accidere, ex ipsa positione quam interrogat opponens : est autem falsum vel inopinabile ; et hoc videt respondens : tunc idem dicendum est quod prius, scilicet quod petit id quod est in principio : quia quae ex necessitate accidunt et sequuntur ex posito, videbuntur assistentibus et audientibus ejusdem esse positionis cum proposito et petitioni in proposito.

Amplius quintum elementum est, quando ab opponente in interrogatione sua universale sumitur non ipso nomine, sed parabola (hoc est, obscuro nomine sub aliqua similitudine parabolica) sicut est universale in naturis, quod omne animal carens dentibus superioribus, habet cornua. Sumatur ergo sub

parabola ad illud sic: omne animal findens ungulam, culinos non habens, habet cornua: et inferatur sic: sus est animal findens ungulam, non habens culinos: ergo habet cornua. Tunc respondendum est, quoniam universale non sumpsit ut datum est, hoc est, sub similitudine in qua proposuit: quoniam similitudo non potest esse ad multa: et quando sumit aliud, non potest esse vera per similitudinem ad aliud: et sic iterum apparenter instat opponenti. Nam saepe fit elenchus apparens, quia ad debit» similitudinis universale non sumitur secundum proportionem: quia enim in bove et ariete oriuntur cornua, eo quod superiorum dentium materia transit in cornua, putatur quod in porco qui findit ungulam, similiter cornua debeant oriri: et tunc non bene assumpsit pro universali pro quo datum fuit universale: quia pro bove datum fuit et ariete, et ille assumpsit pro porco. Si autem ab opponente prohibebatur, nec qui respondet possit venire ad hoc, quoniam non bene ostensum est hoc quod non possit ostendere quod non bene in ostendendo assumptum est universale, dicente et fortiter asserente opponente, quod ipse bene et pro quo debuit, assumpsit universale: tunc respondenti obvianti ei qui opponit, eadem via eumdein contra opponentem secundum dictam determinationem de opponente, dicendo scilicet econtra et asserendo quod non bene assumpsit, hoc est, opponens non probat, sed asserit unum se bene assumpsisse, et respondens asserit contrarium, tantum valet assertio respondentis sicut opponentis. In his ergo (hoc est, in his quae proprie non in parabola sumuntur universalibus et propriis nominibus) necesse est respondentem respondere, vel simpliciter verum est, vel falsum est, vel divisim distinguere si est multiplex.

Sextum autem elementum est, si proponatur oratio truncata quam subintelligendo aliquid subintelligimus, et non plane et perfecte proponatur cum deter-

<--- Page Split --->

minatione intellectus quem facere debet, sicut maxime contingit in multiplici secundum amphibologiam : propter hoc aliquando accidit vel accidere videtur elenchus. Verbi gratia, sicut si proponatur in constitutione genitivi, qui licet proprie constr uatur secundum virtutem possessoriam, tamen infinitas habet alias habitudines secundum quas vel paritivve vel formaliter vel in designatione essentiae vel secundum aliam habitudinem construitur. Cujus exemplum, si sic interrogetur : Putasne quidquid est Danaum sive Graecorum, est possessio Danaum? et dicat respondens, utique : propter hoc quod genitivus proprie est in habitudine possessoria : inferat opponens : tunc similiter est in aliis genitivi habitudinibus, et tunc inferat : sed homo est animalium : et dicimus respondentes utique, hoc concedendo ut partitivam habet et non possessoriam constructionem : et inferat opponens : ergo homo possessio animalium. Si, inquam, truncata constructio proponatur, non debet respondere respondens, nisi determinetur habitudo constructionis : quia hominem dicimus partitive animalium esse : quoniam ipse homo animal est : et sic dicimus Leandrum esse Lacedæmoniorum, quia est Lacedæmonius. Manifestum est igitur ex dictis, quoniam in quibus ex amphibologia obscurum est ex dictis quod proponitur, non est simpliciter concedendum a respondente nisi prius determinetur.

Septimum autem est elementum sive documentum quando interrogatio opponentis refertur ad duo, quorum unum est antecedens, et alterum consequens: sic enim duo sunt in interrogatione opponentis, quorum alterum quando est ut antecedens, necesse est alterum esse, quod est consequens: quia hoc sequitur ex antecedente: et cum alterum sive reliquum est interrogatum ut consequens, tunc non est ex necessitate hoc quod est antecedens: quia non necessario sequitur ex consequente: tunc prius (hoc est,

melius et convenientius) oportet dare respondentem id quod minus est, hoc est, ad quod minus indiget rationibus, et ex quibus minus habet rationes opponens ad inferendum reliquum, et hoc est consequens: quia ex illo non potest inferre antecedens: quia dato illo difficilius erit opponenti syllogizare de pluribus antecedentibus inferendis ex illo.

Octavum autev elementum, quod si conetur opponens ad contraria, et huic quidem uni est contrarium, illi autem non est contrarium, si oratio vera sit quam interrogat opponens, tunc debet dicere respondens, quod huic quidem est contrarium sicut et illi: sed nomen dicat non esse positum alterius contrariorum, et ideo non videatur habere contrarium.

Nonum elementum sive documentum est in his interrogationibus ab opponente factis quae sunt secundum opinionem plurium, et quae habentur quasi pro communibus animi conceptionibus : quia quaedam quae sunt de numero eorum quae dicunt plures et habent pro communi animi conceptione, et dicunt eum mentiri qui non concedit illa : quaedam autem non sunt talia ut sunt ea quaecumque diversi utrinque, hoc est, ad utramque partem, veram scilicet et falsam opinantur. Verbi gratia in exemplo: quia utrum corruptibilis vel immortalis sive incorruptibilis sit anima animalium, non determinatum est multis Philosophis. Pythagoras enim dixit omnem animam animalium immortalem esse. Stoici autem tantum animam hominis immortalem esse concedebant. In interrogationibus ergo in quibus dubium est utro modo soleat dici propositum, utrum scilicet accipiendae sint ut communes animi conceptiones et suppositiones: eo quod illi vocant conceptiones et veras opiniones affirmativas, et etiam vocant conceptiones totas (hoc est, universales negationes) hoc est, quae universaliter negatae verae sunt, ut haec, diameter est incommensurabilis sive non est commensurabilis, quae est negatio universaliter vera. Am-

<--- Page Split --->

plius in omni eo universaliter cujus interrogationes utrumque, scilicet affirmationem et negationem opinantur : in hoc tamen aliquis respondentium maxime latebit ne sibi videatur fieri elenchus transferens nomina : ut si opponens accipiat pro uno, respondens dicat se concessisse pro alia opinione : nam quia tunc dubium est audientibus utro modo se habet veritas positionis illius, non opinabitur opponens sophisma sive sophisticum elenchum agere contra respondentem. Quia vero in tali positione utriusque et ad affirmationem et ad negationem diversi opinantur, non putabitur ab audientibus mentiri respondens in tali translatione si se transferat ad aliter opinantes : nam talis translatio faciet orationem interrogatam ab opponente videri ab au-

dientibus sine elencho qui fiat respondenti.

Decimum autem et ultimum documentum est, quod quascumque aliquis respondentium interrogationum præsenserit esse faciendas ab opponente, priusquam eas interrogatas proponat opponens, insurgendum est respondenti contra opponentes, et prædicendum sibi illud, quod hoc vel illud vult interrogare : quia sic obnubilat opponentem, ne venire possit ad propositum interrogationis, et impedit ne interroget. Ista sunt igitur elementa vel cautelæ vel documenta apparentis responsionis : et non est in eis quidquam quod dignum sit dubitatione si sic accipiantur ut exposita sunt : et in ipsa expositione ostensum est penes quid accipiuntur.

<--- Page Split --->