TRACTATUS VII
DE CAUTELIS OBSERVANDIS OPPONENTI.
CAPUT I.
De cautelis sumptis ex parte orationis.
Quia autem ea quae sunt de esse artis sophisticae secundum quod inventiva est, jam (quantum ad determinationem principiorum inveniendi locos sophisticos) satis dictum est, in hoc septimo tractatu tangemus breviter ea quae faciunt ad bene esse artis inventivae in sophisticis, quae sunt cautelae docentes opponentem caute opponere, ut finem a se intentum consequatur. Et hoc faciemus tripliciter, scilicet inspiciendo in modos qui sumuntur ex parte orationis, et in modos qui sumuntur ex parte respondentis, et in modos qui sumuntur ex parte opponentis. Sunt autem quinque ex parte orationis, sex autem ex parte respondentis, septem vero ex parte opponentis.
Ex parte igitur orationis sive argumentationis sophisticae, quae non parum, sed multum differt ad constituendum finem sophisticae disputationis, si quodammodo (hoc est, in quemdam modum) ordinentur vel lateant, sive in quemdam modum latendi et occultandi a respondente conclusionem ordinetur : quia ad latentem a respondente conclusionem minus perspicit : et ideo in ea aptius redarguitur : velut etiam in dialecticis disputationibus accidit, quando opponens obviatve disputat contra protervum respondentem : hoc igitur commune est dialectico et sophistae opponenti. Hoc autem communi sic habito, dende post
commune hoc ex his quae in octavo Topicorum de cautelis hujusmodi determinata sunt, hoc primum speciale dicendum et adjiciendum est.
Est ergo primum documentum sive elementum oppositi ex parte orationis considerandum, quod est orationis longitudo : longa fit autem, quando multa interrogantur : tunc enim difficile erit respondenti multa simul conspicere et dijudicare. Et quamvis idem elementum dixerimus esse etiam et ad ducendum ad falsum et inopinabile, tamen alio fine est ad falsum, et ad alium hic : quia ad falsum est, secundum quod inter multa facilius conceditur falsum quam inter pauca: hic autem facit ad difficile judicium eorum quae sunt ad conclusionem, et quae non, et per hoc minus cavetur conclusio.
Secundum elementum est, quod festinetur respondens ad cito respondendum, et urgeatur ut cito respondeat : nam respondentes qui sunt tardioris et grossioris ingenii, quum festinant ad respondendum, minus possunt previdere conclusionem, et ex quo consequatur, vel non sequatur.
Est tertium documentum et contentio, hoc est, quod contentiosis verbis et probrosis respondens ad iram provocetur : respondentes enim conturbati per talia minus possunt concernere multas vel plures interrogationes propositas : quia impedit ira animum ne possit cernere verum. Elementum autem hoc quod provocat ad iram, est contentione dicere sibi, quod sponte velit injuste agere, et impe-
<--- Page Split --->
dire disputationem, et quod ista sit consuetudo sua, quod circa omnes disputationes et circa omnia disputabilia impudens sit et protervus.
CAPUT II.
De cautelis sumptis ex parte respondentis.
Amplius quartum elementum sive documentum est interrogationes sive propositiones diversorum syllogismorum sive prosyllogismorum permutatim ponere, ut propositiones quae faciunt ad conclusionem unius syllogismi, permutentur et ordinentur ad conclusionem alterius syllogismi : et utile est sic permutare interrogationes sive ad idem (hoc est, ad eamdem conclusionem) aliquis habeat plures propositiones plurium syllogismorum ex diversis mediis ad idem ordinatis, sive plures habeat plurium syllogismorum ad oppositas conclusiones, sicut syllogismi dialectici probabiliter sunt ad opposita sive contraria, ut quoniam affirmatio, et quoniam non fit negatio ; tunc enim accidit respondenti simul ad plura interrogata et permutata facere observationes judiciorum : et hoc non facile est respondenti : quia pluribus et inordinate propositis credere est difficile : quia pluribus intentus minor est ad singula sensus.
Quintum autem documentum est, quod omnino sive universaliter omnia quae ad occultationem facientia in VIII Topicorum dicta sunt prius, sunt etiam utilia ad agonisticas sive sophisticas disputationes : quia etiam dialecticus obviativus talibus utitur contra protervum respondentem. Et ratio hujus est, quia occultatio conclusionis et celatio facta ab oponente, occultandi propositum respondenti causa est : latere autem est causa fallaciae, hoc est, quod facilius fallatur respondens. Hoc autem documenum non spe ciale est, sed generale. Haec ergo sunt elementa sumpta ex parte orationis, vel quatuor si specialia sumantur, vel quinque si generale specialibus continetur : et non est in eis difficultas de qua sit curandum.
Circa cautelas autem sumptas ex parte respondentis notandum est, quod si respondens concedat omnia quae proponit opponens, tunc opponens non indiget cautelis quibus inducatur respondens ad concedendum propositum opponentis : sed si neget, tunc indiget cautelis quibus inducatur : et ideo ad hoc solum dantur cautela et non ad aliud.
Ad abnuentem autem sive negantem respondentem omnia quaecumque opponenti videantur esse ad orationem sive ad conclusionem sui propositi, primum elementum sive documentum est, quod tunc interroganti ex negatione ejus quod intendit interrogandum, ac si velit contrarium ejus quod intendit : tunc enim (quia magis videtur probabile quod intendit quam oppositum propositi, aut etiam esse ex æquo) debet facere interrogationem oppositi cum proposito quod intendit. Et hujus ratio est, quia quando dubium est respondenti quid velit sumere opponens, utrum scilicet oppositum ipsius, minus: graves fiunt respondentes opponentibus, quam quando non est dubium.
Secundo autem elemento observandum opponenti, quod quando aliquis respondentium dederit aliquam universalem, non in se sed in pluribus sive particularibus pluribus ipsi opponenti inducenti singularia, saepe observandum quod interroget universalem, sed audacter utendum, etiam non concesso a respondente. Et hujus ratio est, quia etiam ipsi respondentes aliquando putant se dedisse in universali quam dederant in particularibus pluribus : et etiam audientibus assidentibus (coram quibus fit disputatio) putantur et videntur data esse universalia, propter memoriam inductionis quam dedit hic respondens in pluribus particularibus : et videtur eis stulte in
<--- Page Split --->
eis dedisse universalia velut non interrogata sint universalia.
Tertium autem elementum sive documentum est, quod utendum est talibus in quibus non nomine ipso significatur universale concessum in particularibus, sed similitudine : quia concesso universali in aliquibus particularibus, concessum erit in omnibus similibus : talibus enim uti expedit ad celandum propositum : quia scilicet similitudo vel similatio facit et operatur ad latere : eo quod magis latet quod in simili, quam id quod in seipso proponitur.
Quarto autem documento ad sumendum facilius concessum a respondente propositum sive propositionem, oportet ipsum opponentem cum proposito cum distinctione contrarium admittentem sive conjungentem inquirere propositum. Et hoc intelligendum quando contrarium minus est probabile quam propositum. Verbi gratia, si propositum sit opponentis probare, quoniam patri per omnia oportet obedire, sumat hoc sub contrarii disjunctione sic, utrum omnia quaecumque praeceperint, oportet obedire parentibus : aut omnia quaecumque praeceperint, oportet inobedire, hoc est, non obedire, hoc est, utrum in omnibus oportet obedire parentibus, aut in nullis : quia tunc ex probabilitate contrarii ejus conceditur propositum.
Et quinto documento oportet quaerere sub disjunctione contraria secundum rem et non in propositionibus contrariis, ut saepe valet quaerere, utrum multa concedenda esse vel pauca, ut multos esse in vico centum et paucos esse in civitate : in talibus enim documentis magis videbuntur multa esse concedenda, quam pauca : quia contrariis per disjunctionem juxta se appositis, et majora et magna videntur et pejora et meliora hominibus respondentibus, quam si seorsum divisim ponerentur : quia contraria juxta se per disjunctionem posita magis elucescunt.
Sexto autem elemento sive documento valde (quantam ad efficaciam) et saepe,
hoc est, frequenter facit videri redargui respondentem ab opponente, sophistica calumnia opponentium sive interrogantium, scilicet cum nihil praesyllogizantes de premissis sive probantes non faciunt premissarum interrogationem tanquam a respondente easdem requirentes hoc quod ultimum est, hoc est, conclusionem : sed accipiunt ipsum et dicunt ipsum conclusive (hoc est, tanquam conclusum sit per premissa) et concessum in aliquibus praehabitis, velut ipsam per pemissas syllogizaverint, ita scilicet quod sumat premissas sibi valentes ad propositum suum calumniando sibi dicens esse concessas : et tunc non sumat hoc quod valet ad premissarum probationem, et hoc quod est premissa tanquam concessum in aliquo praehabitorum sibi esse concessum. Hoc est intelligendum in hoc casu, quando quaedam ab opponente interrogata jam sunt et non omnia quae valent ad premissarum probationem : tunc enim opponens debet calumniari respondentem, et dicere sibi esse concessum propositum syllogismi, et uti eo audacter et non interrofare hoc et hoc. Hæ igitur sunt cautelæ ex parte respondentis acceptæ, et sunt vel quinque, vel sex si penultima in duas dividatur : et non est in eis difficultas de qua sit curandum.
CAPUT III.
De cautelis sumptis ex parte opponentis.
Ex opponente autem sive ex parte opponentis sumuntur cautelæ sic, quod sophistice quantum ad cautelas observandas opponenti observandum est, quod posito ab opponente aliquo inopinato vel falso, debet opponens probare (hoc est, approbare) et commendare hoc quod dicitur respondens respondere : et dicere quod optimi dicit vel respondet, proposito jam illo quod opponenti videtur a principio, hoc est, eo quod intendit, et debet facere interrogationem talium quæ conveniunt ei quod proposuit ex principio,
<--- Page Split --->
hoc est, quæ sunt falsa et inopinabilia : et dicere post commendationem responsionis, utrumne tibi videtur hoc esse concedendum vel non? tunc enim propter commendationem et confidantiam opponentis de responsione, minus cavet sibi respondens ab opponente. Et tunc necesse est unum trium accidere (si sit interroragio facta ab opponente et concessum a respondente de aliquo eorum ex quibus fit syllogismus) aut elenchus verus, ut inopinabile sive falsum fieri, aut elenchi simile. Cum enim respondens dat id cujus oppositum concludit opponens : tunc necesse est elenchum fieri, quia per syllogismum contradictionis concluditur oppositum dati a respondente. Cum autem non dat quod proponit opponens : tunc cum syllogizat opponens falsum in quod consensit respondens, necesse est sibi dare falsum vel inopinabile quod sequitur ex falso vel ex inopinabili dato a respondente. Cum autem non dat oppositum, videtur tamen dedisse falsum propositum propter commendationem opponentis : tunc fit sive sequitur aliquid simile elencho : quia videbitur duci ad oppositum dati, quamvis non ducatur : eo quod oppositum non dedit, sed dedisse videbitur.
Amplius autem in secundo elemento sive documento considerandum est opponenti quemadmodum fit in rhetoricis et accusationibus, quod similiter faciant contra respondentem in apparentibus elenchis. In rhetoricis enim consideratur si accusatus nunquam fecerit contrarium boni et honesti : et si hoc aliquando fecit, præsumitur quod etiam fecerit illud de quo accusatus est. Ita etiam hic considerandum si respondens concesserit contrarium ei quod nunc affirmat : et sic conferendo quoddam concéssum ad hoc concessum facilius videbitur redargui : si autem ipse non concesserit aliquando contrarium, considerandum utrum aliquibus eorum Philosophorum (de quorum secta se esse confitetur) contradicat talem sustinendo positionem. Et si hoc inve-
niri non potest, nec in ipso, nec in secta eorum, de quibus esse se profitetur, conferendum est hoc quod dicit ad eos qui videntur esse hujus opinionis qualis est ipse respondens : utrumne illi aliquid contrarium dixerint. Et si hoc iterum non invenitur, conferendum est dictum respondentis ad similes sibi in opposito, utrum erit ad omnes aut ad plures eorum : et ex contrario dicto illorum facilius convincitur respondens.
Amplius autem tertio elemento vel documento observandum est opponenti id quod saepe faciunt respondentes : saepe enim cum redarguuntur (hoc est, redargui videntur) faciunt (hoc est, fingunt) dupliciter, si viderint quod debeat eis accidere redargui, hoc est, quod redarguantur : et dicunt se in uno sensu hoc dixisse, in alio autem non. Et hac cautela est interrorgantibus etiam utendum : et hoc quandoque faciendum est contra respondentes instantes, hoc est, resistentes eis quando scilicet præsenserint quod respondens videt multipliciter aliquo interrogatus ab ipsis : tunc enim debet prævenire respondentem et distinguendo multipliciter dicere, quod si sic (hoc est, in hoc sensu) accipiatur multipliciter, accidit vel sequitur conclusio : sic autem non, hoc est, in alio sensu acceptum, non accidit vel sequitur conclusio. Et hoc confirmatur : quoniam sic sumpsit multiplex et distinxit, et sic facit Cleophon in Mandrobulo suo, qui a discipulo (cui scripsit) nominavit eumdem : sic enim respondens minus cavebit sibi ab opponente, et facilius decipietur.
Oportet autem quarto documento ipso opponentes aliquando ab oratione proposita absistentes sive recedentes ad aliam materiam se transferendo, reliqua argumenta in illa materia non proposita incidere, hoc est, incidendo per diversa distinguere : et si præsenserit opponens, quod respondens in eis videt multiplicitatem, oportet sive opportunum est, quod opponens prius respondenti (hoc est, antequam respondens instat) instare alicui
<--- Page Split --->
eorum argumentorum in alia materia : et sic procedere respondentem instando et distinguento : quia tunc iterum respondens confidens de opponente, minus cavebit sibi in proposito.
Conandum etiam quinto documento quandoque et ad alia se transferre sive ad aliam materiam ab eo quod dictum est propositum, in qua opponents plus abundet argumentis respondentibus ipsis quid ad quod se transfert opponens extra positum sumentibus (hoc est, concedentibus fieri) vel ratiocinantibus fieri, hoc est, sive velit sive nolit respondens : et hoc faciendum in tali casu si aliquis opponentium non habeat argumentari sufficienter sive sufficiens et argumenta et efficacia argumentata. Et hoc documentum confirmatur per auctoritatem Lycophron, qui sapiens in musicis hoc fecit : proposito enim sibi existente extollere sive laudare lyram, et non habente eo efficacia argumenta ad hoc, laudavit et extulit tibiam et tibicines, et intulit quod melior sit musica fidium sive chordarum quam fistularum, sicut in Ovidio magno dicitur, quod multo magis excolenda sit lyra. Sed in 'tali translatione ad eos respondentes quandoque exigunt ab opponentibus quid hoc faciat ad propositum, et quid per hoc intendant, ad quod conantur in illa materia argumentari : oportet assignare causam aliquam non recte intentam. Dictis enim ab opponente in quodam directe intentis causis, observabit se respondens audita illa causa, dicere contradictionem, hoc
est, dicere aliquid ex quo possit argui contradictio, quae contradictio quantum ad principalem intentionem universaliter accidit in elenchis agonistice : sed assignabit pro causa aliquid commune vel universale, ut hic, scilicet quod causa est translationis : quia intendit hoc quod dixit respondens negare in aliquo quod non est de proposito, aut quod intendit id aut aliud a proposito quod negavit respondens affirmare, vel aliud aliquid tale commune, quod non est determinata causa translationis : sicut si intentum sit, quoniam contrariorum eadem disciplina, non dicat hoc expresse esse causam translationis.
Sexto autem documento considerandum opponenti, quia non oportet conclusionem praëintentam praëinterrogare ut propositionem, sed sumere, et quasdam conclusiones oportet non interrogare simpliciter, sed uti eis audacter, ut aperte veris et concessis sive confessis ab omnibus : quia si interrogarentur, magis eis resistit opponens. Hæ igitur sunt cautelæ sumptæ ex parte opponentis : et non est in eis quidquam dignum dubitatione nec numerus certus in talibus : quia multæ similes possunt assignari. Dicamus igitur epilogando, quod ex quibus locis sophisticis trahuntur interrogationes, et quomodo (quantum ad cautelas) est interrogandum in agonisticis sive sophisticis exercitationibus sive disputationibus ad finem exercitii ordinatis, satis quantum ad propositam intentionem dictum est. Ex his enim facile est multa invenire.
<--- Page Split --->