TRACTATUS VI
DE DEDUCTIONE AD QUATUOR METAS, SCILICET FALSUM, INOPINABILE, SOLCECISMUM ET NUGATIONEM.
CAPUT I.
De deductione ad falsum et nguationem.
Quia autem de sophisticis elenchis secundum quod ad redargutionemducunt jam satis dictum est, nunc qualiter respondens ad alias quatuor metas ducendus sit, determinemus. Et primo qualiter ad falsum et inopinabile : hæ enim duæ metæ conveniunt : quia omne manifeste falsum est inopinabile, et omne inopinabile ad minus alicui est falsum, et sic quasi convertibilia sunt falsum et inopinabile.Nec ergo oportet determinari hic speciales modos arguendi ad falsum et inopinabile : quia modi arguendi qui sunt per locos sophisticos ad redargutionem, sunt etiam per consequens ad inopinabile et ad falsum . Non ergo oportet hic determinare nisi modos in terrogandi , quibus respondens competentius ducitur ad falsum et ad redargutionem.
ostendamus igitur qualiter in aliquo genere sophisticæ disputationis contingit ostendere quod respondens dederit, et qualiter contingit orationem ad inopinabile ducere : hoc enim (sicut a principio istius libri dictum est) fuit secundum sive secundus finis sophisticæ voluntatis, cum primus et principaliter intentus fuerit re- dargutio. Si enim opponens responden- tem intendat ducere ad falsum manife- stum (quia solum manifeste falsum hoc
falsum dicitur secundum quod falsum meta est sophisticæ disputationis), tunc primum quidem quod est observandum, est quod opponens non omni modo, sed quodammodo caute interroget : quia per interrogationem quodammodo factam maxime hoc accidit quod citius et facilius ducatur ad concedendum falsum. Primum igitur est, quod ad nullum determinatum propositum interroget : quia ad nullum determinatum propositum interrogare et proponere venativum est horum ut concedat falsum vel inopinabile : quia tunc etiam respondens non scit aliquod determinatum ad quod respondeat, et vane (hoc est, non ad determinatum aliquid) dirigit responsionem : et sic vane dicentes sive respondentes magis et facilius peccant, aperte falsum vel inopinabile concedendo : vane autem dicunt et respondent, quando nihil determinatum habent propositum ad quod suam dirigant responsionem. Quod autem diximus, quod non ad certum aliquod debet opponens opponere , sic intelligimus, quod ad respondentem celare debet suum propositum : quamvis ipsi opponenti certum sit ad quid intendat : quia aliter impediret seipsum nesciendo quid proponeret, aut ad quid tenderet : sed si hoc nesciat respondens, minus cavebit et citius concedit falsum ad quod ducere intendit opponens respondentem.
Et secundum est, quod opponens debet interrogare multa : quamvis etiam apud eum determinatum sit propositum
<--- Page Split --->
suum ad quod disputat : hoc enim facile est opponenti facere in his in quibus abundat syllogismis et rationibus : quod facile est in his quae apparent probabilia : quia ista in multis sunt et facile inveniuntur : multis enim sic interrogatis confunditur respondens, et facilius concedit falsum et inopinabile.
Tertio autem utile est opponenti, quod ea quae videtur dicere respondenti, videatur probare et approbare et commendare suam responsionem, præcipue in aliis quae non sunt de principali proposito : hoc enim facit, quod respondens confidit de opponente, et minus cavet sibi ab ipso : et sic confert idoneitatem, ut opponens respondentem facilius ducat ad concedendum inopinabile vel manifeste falsum.
Quarto considerandum est opponenti, quod si interrogatus sive respondens dicat sive concedat, vel neget bene respondendo aliquid eorum quae interrogat opponens, debet opponens latenter transferendo se ad materiam ignotam respondenti ducere respondentem. Si enim aperte hoc faceret, caveret ipse respondens1. Ad talem autem materiam ducat, ad quam ipse opponens argumentari sit idoneus et non respondens : in tali enim translatione ad materiam ignotam respondenti, ipsi respondentes possunt nunc (post translationem factam) minus laedere ipsos opponentes bene respondendo quam prius fecerit in materia nota respondenti. In tali enim translatione exiguntur opponentes a respondentibus quid hoc ad quod se transferunt, faciat ad id quod in principio est interrogatum. Quamvis enim (sicut in VIII Topicorum dictum est) haec etiam sit cautela dialectici, tamen nihil prohibet etiam esse sophistae : sed dialectici est ut abundet in dialecticis, sophistae autem ut abundet in apparentibus.
Quintum autem elementum (hoc est, principium opponentis) veniendi aut ad
falsum aliquod aut inopinabile quod concedat respondens, est quod nullam statim in principio oppositionis ponat interrogationem quam intendit : sed debet confiteri, quod ob hoc sive propter hoc velit interrogare causa disciplinae, sive quod discere velit inquirendo veritatem : haec enim consideratio locum facit argumentationis ducentis ad falsum vel inopinabile : quia respondens intendit ad eum et minus impedit eum qui minime promovet ad inquisitionem.
Sciendum autem, quod licet finis dialectice disputationis sit fides vel opinio, et finis sophisticae disputationis debeat esse oppositum finis dialecticae disputationis, et falsum non opponatur opinabil vel credibili : tamen falsum finis sophisticae disputationis est, quia sophista non tantum est contrarius dialectico, sed etiam demonstratori : et sic falsum est finis ejus, non tamen omne falsum, sed manifeste falsum est finis et meta. Et haec quidem elementa quae dicta sunt quinque sunt communiter ducentia ad falsum et inopinabile.
Est autem unum elementum sive documentum, quod divisim ducit ad falsum, hoc scilicet, quod ad mentientem autem (hoc est, falsum dicentem) ostendendum, primus modus sophisticus est ducere respondentem ad talia ad quae opponens abundet orationibus. Est autem sive contingit bene hoc facere, si latenter fiat : et est sive contingit non bene hoc facere, si fiat non occulte sed manifeste, quemadmodum paulo ante dictum est. In istis enim propter abundantiam opponentis minus cavere potest quin concedat manifeste falsum.
Rursus autem elementum sive documentum, quod dicat aliquid divisim ducens ad impossibile sive quod est extra opinionem, unum quidem elementum sive documentum est considerare, sive quod opponens consideret, ex quo genere sectarum physicarum est respondens qui dispu-
1 Hanc cautelam ponit etiam Philosophus
<--- Page Split --->
tat respondendo : et viso de qua secta sophisticorum sit, vel Stoicorum, vel Peripateticorum, vel Heraclitorum. Et deinde interrogare aliquid quod sit de opinione illius sectae de qua est : quia id quod hi dicunt de quorum secta est, et quod est ex pluribus illorum (hoc est, in quod plures illorum consentiunt) erit inopinabile aliis : singulis enim sectis est aliquid tale inopinabile, cum ipsis sit extraneum. Opinio autem alicujus notorum secundum philosophiam in quantum opinio, est sic suis probabile : in quantum autem extranea, sic aliis est improbabilis : et sic quamcumque viam tenet, ad aliquid improbabile aliquibus ducetur.
Tertium autem talium modorum sophisticorum quoad usum, est singulorum sumere positiones, quae sint extraneae opiniones, ut dictum est in propositionibus, ita quod proponantur in propositionibus quae interrogantur ab opponente. Solutio vero quae respondenti observanda est horum modorum (hoc est, his. modis) competens fertur ostendere (hoc est, quod respondens ostendat) quoniam inopinabile ad quod ducit opponens vel ducere videtur, non accidit propter orationem sive oppositionem opponentis : sed quia concedit hoc, quia est-de secta tali quae hoc dicit : ille enim qui contendit (hoc est, contendendo se opponit) ad metam sophisticam ducendo, semper vult hoc quod accidat vel accidere videatur, propter suam orationem vel oppositionem quam interrogat.
Amplius autem secundum documentum sive elementum divisim ducens ad inopinabile, est ducere ad contrarias opiniones sumptas ex voluntatibus, quas scilicet finaliter apud se latenter volunt, et manifestis opinionibus quas dicunt se manifeste opinari, propter veritatis honorem, quam se honorare simulant. Non enim communiter homines et volunt finaliter apud se et dicunt ex veris se velle : sed exterius dicunt se velle decoratissimas orationes, sed apud se in oculto quae videntur prodesse ad delicias vel
divitias et honores privatos, qui sunt in dignitatibus. Verbi gratia, in publico quidem dicunt eligere se magis bene mori propter bonum virtutis, quam male vivere et voluptuose : et hoc dicunt aperte : quia hoc est virtutis et honestatis, ut dictum est in tertio Ethicorum, quod forti vel mors tali salute est eligentior. Et dicunt secundo exemplo ad idem inducto, quod agere juste (hoc est, in eo quod juste est acquisitum) melius eligunt quam affluere multis divitiis prave acquisitis : sed apud se propter concupiscentiam volunt his contraria.
Usus autem hujus documenti est, quod ille qui dicit se opinari secundum voluntates privatas, ducatur ad manifestas opiniones : quia sic dicet inopinabile contra illas : et eum (qui dicit se opinari secundum has quae manifestae sunt) ducendum est ad absconsas voluntates : quia sic dicet inopinabile contra seipsum : utriusque enim sive ex utraque parte quodcumque eligat, necessarium est extra vel contra alicujus opinionem dicere aliquorum : aut enim dicet contraria ad manifestas opiniones, si concedit absconsas voluntates : aut ad obscuras voluntates dicit contraria, si concedit manifestas.
Tertio autem sciendum documentum est, quod plurimus locus est quo faciat respondentem aliquid extra opinionem alicujus dicere, et quod faciat id quod scriptum est, Callicem dicere faciendum in libro Platonis (qui dicitur Gorgias, eo quod ad discipulum suum Gorgiam nomine scriptum est) quod scilicet veteres Philosophi omnes arbitrati sunt accidere contraria (hoc est, aliorum opinionibus inconvenientia inevitabiliter) quod ducatur respondens in aliquid quod sit secundum necessarium, hoc est, naturalem rationem, et in aliquid quod sit secundum legem cultus divini sive deorum sive justitiae gentium aliquarum : et dicunt veteres justitiam, quae est leges tales positas esse, bonum esse : et hunc vel hunc deum colere, vel sic vel sic juste
<--- Page Split --->
vivere: contraria enim saepe contingit esse naturam (hoc est, naturalem rationem) et leges positas a gentibus: et ideo contingit saepius contraria esse naturalem rationem et leges sic positas : et aliquando contingit justitiam secundum leges positas esse bonum secundum opinionem observantium leges illas, et hoc idem contingit secundum naturam sive naturalem rationem esse non bonum.
Usus autem documenti hujus est, quod oportet eum respondentem qui dicit aliquid esse bonum secundum naturam, ab opponente duci, et obviare secundum legem, hoc est, quod secundum legem hoc non sit bonum : et sic dicit inopinabile legi. Ad eum autem respondentem qui dicit secundum legem aliquid esse bonum, oportet obviare et ducere eum in aliquod quod est bonum secundum naturam : et sic dicit inopinabile secundum naturalem rationem. Ut autem intelligatur quid secundum naturam est opinabile, et quid secundum legem opinabile, sciendum quod Antiquis erat id secundum naturam opinabile, quod secundum naturalem rationem homini per naturam insitum erat verum : secundum legem vero erat opinabile, quod in pluribus ad cultum commune conferens esse videbatur, ut aliquando filios sacrificare, et patres maclare, quod est contra rationem naturalem et naturalem pietatem. Propter quod quia hic scriptus Callices antiquus hoc dixit, manifestum est quoniam et alii Antiqui, scilicet qui sunt quodammodo istius documenti, et etiam isti qui nunc sunt modernis et nostris temporibus, conabantur aut redarguere, hoc est, ad metam redargutionis respondentem eum cogere, aut dicere quod aliquo modo erat secundum naturam vel leges extra opinionem.
Quarto autem documento sive elemento divisim ad opinabile ducendo notandum est, quod quaedam interrogationes sive quaedam interrogata habent quamcumque viam affirmationis vel negationis, eligat respondens improbabilem di-
versis respectibus responsionem. Ut si quaeratur, utrum sapientibus ponentibus leges aut patri diligenti per naturam, obedire oporteat, si dissentiant ? Et utrum oporteat expedientia ad rem familiarem facere, vel justa secundum legem communem facere, si dissentiant ? Et utrum oporteat magis injuriam pati, et hoc melius est, quam juste alicui nocere ? Si enim dicatur in primo exemplo, quod oportet obedire patri aut legibus, semper ducitur ad inopinabile aut pluribus aut sapientibus ponentibus leges. Et si dicatur, quod oportet obedire patri, ducetur ad inopinabile sapientibus. Et si dicatur in secundo exemplo, quod oportet semper expedientia facere, ducetur ad inopinabile virtuosis, qui dicunt damnum esse negligentum et sustinendum propter justitiam servandam : et e converso ducitur, si dicit oppositum. Et similiter est in tertio exemplo : quia multi opinantur injuriam non sustinere esse melius, quam juste nocere : quod sapientes opinantur e converso, melius esse injuriam sustinere quam nocere.
Oportet autem adhuc intendere quinto documento, et considerandum est quod ad ducendum respondentem ad inopinabile, ut ducatur ad ea quae pluribus judicantibus secundum sensum, et quae sapientibus judicantibus secundum rationem sunt contraria secundum opinionem. Nam si quis respondentium dicat aliquid quod sit opinabile secundum sapientes, ut ea quae circa rationem rectam sunt opinabilia, dicantur ad ea quae pluribus sunt opinabilia, illis ratione recta determinata sunt inopinabilia, ut solem esse multo majorem terra. Si autem dicat ad opinabilia ut plures, dicantur ad ea quae sunt opinabilia sapientibus, qui opinantur ea quae opinabilia sunt his quae sunt instituta in ratione recta : et sic sempercogetur dicere aliquid quod est contra opinionem aliorum. Dicunt enim hi qui sunt sapientes (quod etiam ex necessitate rectae rationis verum est) bonum justum esse et secundum virtutum perfectum ac-
<--- Page Split --->
synonimis : hoc non potest esse nisi per intellectum unius in altero : et hoc oportet, quod sit altero duorum modorum quo intelligitur unum in altero : aut enim unum intelligitur in altero, ita quod actu et intellectu est in illo : aut ita intelligitur unum in altero, quod positum est in ipso : sicut quod est dependens, intelligitur in eo quod secundum rem dependet ad ipsum, sicut subjectum intelligitur in passione per se. Si primo modo unum in alio intelligatur, tunc se habent ad invicem sicut superius et inferius : et sic superius erit pars essentialis inferioris, inferius autem pars subjectiva superioris. Et tunc altero duorum modorum contingit : aut enim additur superius inferiori, aut e converso inferius additur superiori. Si superius addatur inferiori : tunc semper fit nugatio : eo quod superius et potentia et actu et intellectu repetitur in inferiori : quare est inutilis repetitio. Si autem e converso inferius addatur superiori, hoc dupliciter fieri potest : aut enim fit haec additio ad aliquid unum figurandum quod ex inferiori et superiori constituatur conjunctum ex utroque, aut additur inferius superiori, ut superius ex inferiori specificetur. Priori modo semper est nugatio : quia illud unum quod constituitur, satis importatur per inferius : et inutilis est repetitio superioris. Si autem secundo modo-fiat, non est nugatio : quia repetitio inferioris non est inutilis, ut animal homo. Si autem unum intelligatur in alio potentia, hoc iterum potest esse dupliciter : quia aut unum intelligitur in altero sibi coequaevo, aut unum intelligitur in altero quod est posterius illo. Si est unum in altero sibi coequaevo : tunc hoc est sicut unum correlativorum est in altero, quod additum illi non facit nugaetionem : quia additur non inutiliter, sed ad determinationem respectu relativi, ut cum dicitur duplum dimidii. Si autem additur sicut posterius priori, sicut addi-
tur passio in qua passione potentia intelligitur subjectum, hoc dupliciter fieri potest : quia passio aut est convertibilis cum suo subjecto, aut inconvertibilis. Si convertibilis, sic semper est nugatio in additione : quia inutiliter repetitur subjectum in nomine passionis, ut cum dicitur simum nasus. In simo enim intelligitur nasus : et nihil est simum nisi nasus quidam 1. Si autem non est convertibilis, sed in minus quam subjectum : tunc ad determinandum subjectum additur proprietas subjecto, et tunc est nugatio : ut cum dicitur nasus simus : et sic facile patere potest quando repetitio ejusdem ex eadem parte orationis facit ngationem, et quando non.
Adhuc autem praenotandum est, quod ars ducendi ad ngationem consistit in hoc quod unum per intellectum est in alio. Ex hoc enim contingit ejusdem iteratio et inutilis multiplicatio. Sed pluralitas modorum intelligendi unum in alio est triplex : quia unum scilicet intelligitur in alio ut prius in posteriori : et hoc dupliciter, vel tanquam superius in inferiori, ut animal in homine, vel ut subjectum in passione, ut nasus in simo, et unum in alio ut in coequaevo ad quod determinatur respectus ejus, ut unum relativum in alio : quorum trium exempla sunt : Socrates est homo : homo est animal rationale : ergo Socrates est animal rationale. Quia in homine intelligitur animal rationale. Et nasus est simus : simus autem quidam nasus : ergo simus est nasus nasus. Duplum est dimidii : et duplum est dimidii duplum : ergo duplum est duplum dimidii duplum : quia in dimidio intelligitur duplum.
Praenotandum etiam, quod apud sophistam deductio ad ngationem est violentior et magis intenta quam deductio ad solcecismum.
<--- Page Split --->
CAPUT IV.
De facere nugarí respondentem vere et apparenter.
His habitis, planum est determinare secundum Aristotelem de facere nugarí respondentem : quia quid dicamus nugarí, jam monstravimus per singulos modos ejus, in quibus vel contingit vel non contingit nugarí. Omnes autem hujusmodi orationes hoc quod est nugarí volunt facere, supposita quadam suppositione, hac scilicet, supponatur quod nihil differat nomen per se, vel dictionem per se, vel orationem, hoc est, eamdem dictionem, vel nomen dicere in oratione apposito sibi eo quod in nomine vel dictione intelligitur. Ut si dicam, duplum dimidii duplum : et supponatur, quod si aliquid intelligit in alio quod appositum sibi in oratione adhuc intelligitur in illo : et hoc non est verum : unde suppositio est falsa : quia cum relativum per se ponitur, utrumque relativorum importat : ut cum dicitur duplum, unum importat per suum principale significatum, alterum ut ad quod determinatur ejus respectus, ut dimidium : quando autem apponitur in oratione, tunc determinatus est respectus ejus : et ideo correlativum tunc non intelligitur in illo : unde quamvis in principali significato non varietur dictio per se in oratione posita, tamen in secundario significato variatur per se in oratione posita, cum tamen appareat non variari. Ideo nugatio est meta sophistica, et intellectus unius in alio locus est sophisticus, ducens ad metam illam. Secundum ergo suppositionem quae apparentiam habet sophisticam, cum dicitur duplum per se, et cum dicitur duplum dimidii in oratione, idem est secundum apparentiam in significatione tam principali quam secundaria. Si ergo sic est : tunc est duplum dimidii duplum : et si iterum dimidium in duplo posito in oratione intelli-
gitur, erit idem si ponatur in oratione : et sic erit duplum dimidii duplum dimidii. Et rursum tertio si pro duplo (quod in oratione positum est) duplum dimidii ponatur explicite : tunc erit dictum sic, dimidii dimidii et dimidii duplum : et sic in infinitum : quia nunquam stabit quamdiu in oratione ponitur duplum. Et hoc etiam patet in his quae non sunt relativa secundum se, sed secundum sua genera, ut si dicatur : Putasne concupiscentia est delectationis concupiscentia ? Est enim suum genus quod est appetitus ad aliquid. Dico ergo, quod concupiscentia est delectationis : deducatur ad nugationem sic : Hæc autem concupiscentia scilicet est appetitus delectationis : ergo concupiscentia est appetitus delectationis : quia in appetitu intelligitur delectatio, et apposita appetitui in oratione adhuc intelligitur in illo, ut dicit suppositio.
Sunt enim hujusmodi orationes ad nugationem ducentes : omnes enim illæ orationes, quæ sunt in ad aliquid sive in relativis utroque modo dictis quæcumque scilicet plura vel secundum genera dicuntur ad aliquid, sed non solum in illis quæ secundum seipsa ad aliquid dicuntur, et ad idem et unum per se in oratione posita assignantur, ut appetitus alicujus appetitus, et concupiscentia alicujus concupiscentia, quæ secundum genus est ad aliquid, et duplum alicujus duplum quod secundum ipsum quod est, ad aliquid est : et duplum dimidii, in oratione positum : et generaliter sive oratio quorumcumque substantia sive hoc ipsum quod sunt cum non sit ad aliquid, tamen secundum genera sunt aliquorum, ut habitus, aut passiones, aut aliquid hujuscemodi, quæ sunt eorum quorum sunt prædicatorum de his ut genera de speciebus quando in oratione designantur (hoc est, designata ponuntur) sicut designantur in per se posito nomine.
Cujus quidem exemplum est in passione numeri qui est abundans sive impar numerus. Est enim abundans, sive impar numerus numerum medium habens,
<--- Page Split --->
abundans et in oratione posita passione abundante, adhuc intelligitur in ipsa subjectum quod est numerus : est ergo abundans numerus, numerus medium habens. Aliud exemplum est, si simum ut passio cavitas et curvitas naris vel nasi. Est igitur naris cavitas : quia in cavitate in oratione posita adhuc intelligi supponitur. Est igitur naris sima naris, naris cava. Sic ergo vera fit nugatio. Ad hunc etiam modum reducitur nugatio qua? fit in verbis prima et secunda persona, in quibus determinatus intelligitur nominativus : quia agere et pati substantia nominativi est proprium, ut dicit Priscianus : et est exemplum sic : ego lego : sed in lego intelligitur ego : ergo ego ego lego, et hujusmodi.
Videntur autem opponentes aliquando facere nugationem sive nugarí facere respondentes, cum tamen non sint vere facientes nugarí ipsos respondentes, et ita faciunt nugationem apparentem : et hoc fit eo quod cum interrogant non ad interrogatum cum his quae interrogant, si hoc quo intelligitur aliquid aliud, significet aliquid idem per se dictum et in oratione, aut nihil significet idem per se et in oratione positum : et sic interrogando omittunt suppositionem superius positam. Verbi gratia, ut duplum utrum idem per se et in oratione significet, aut diversum, si datur aliquid aliud in duplo significari, sed omittendo hoc et non interrogando, statim dicunt conclusionem : et videtur, quod tunc nugationem faciant : eo quod nomen idem sit per se positum et in oratione : et ideo videtur idem significare per se et in oratione, cum tamen hoc non sit verum, eo quod hoc non concessit respondens.
CAPUT IV.
Qualiter respondens ducitur ad solaecismum. vel videtur duci.
Qualiter autem aliquis ducatur vel duci videtur ad solecismum, nunc ulti-
mo inter metas sophisticas determinandum est : nec oportet nos hic diffinire solecismum : quia quale quid secundum diffinitionem sit solecismus, dictum est prius ubi de metis sophisticae disputationis est determinatum. Est autem et hoc quod aliquis videatur duci ad solecismum tripliciter : contingit enim aliquando in veritate hoc facere, quod respondens in veritate ad solecismum ducitur : et est vel contingit hoc non facientem in veritate, tamen videri facere : et est vel contingit aliquando in veritate facientem et ad solecismum ducentem non videri facere, eo quod latet solecismus. Hujus autem exemplum est : quia quemadmodum. Cecilianus dicit grammaticus, si ficus est secunda declinationis, qui secundum quartam declinationem et femininum genus dicit ficus maturas solecismum quidem facit in veritate secundum illum Cecilianum : non autem videtur pluribus qui dicunt ficus esse secunda declinationis feminini generis : et sic aliquando facit et non videtur facere. Qui vero dicit ficos maturos, videtur quidem secundum plures et non facit solecismum. Eodem modo est in alio exemplo : si enim finis est masculini generis et non dubii generis secundum quosdam grammaticos : tunc qui dicit certam finem, secundum illos solecismum facit : secundum alios autem qui dicunt dubii generis esse finem, non facit : et sic patet, quod aliquando fit solecismus, et aliquando fieri videtur et non fit, et aliquando fit et non fieri videtur.
Et si ita est, manifestum est ergo, quoniam et ars quaedam sophistica hoc potest facere, hoc est, dat potestatem ut facultatem habeat faciendi : et hanc artem in sophisticis oportet determinare et tradere propter duas causas, quarum una principalis est : quia infinitis modis incongruitas fit in oratione et inconcinnitas secundum destructionem : et hanc infinitatem oportet ad artem secundum communia restringere et alia : quia nisi
<--- Page Split --->
hoc tradatur, ars videbitur ad grammaticum et non ad sophisticum pertinere. Tradenda igitur est haec ars in sophisticis : eo quod multae orationes non colligentes syllogistica collectione syllogismum non concludentes eum secundum veritatem , videntur tamen syllogizare syllogismum per aliquam apparentiam , sicut in elenchis sophisticis per apparentiam aliquam syllogizari videtur quod non syllogizatur.
Attendendum autem secundum artem secundum quam fit apparens solcœcismus, quod omnes pene (hoc est, ut frequentius) apparentes solcœcismi fiunt secundum hoc, hoc est, secundum neutrum genus. Dico autem pene : quia aliquando fiunt secundum hoc, hoc est, secundum masculinum vel femininum : ut quidquid vides, videtur a te : magistrum vides vel dominum : ergo magistrum vel dominum videtur a te. Fiunt autem apparentes solcœcismi quando casus neque indicat masculinum,neque femininum, sed neutrum : quia in neutro genere semper sunt tres casus similes, scilicet nominativus, accusativus, et vocativus. In aliis autem generibus masculinis et femininis aliquando sunt omnes dissimiles quando sunt adaptatae formae, et aliquando habent nomina secundae declinationis duos dissimiles, dativum scilicet et ablativum, nomina feminina quando sunt primae declinationis , habent nominativum et vocativum et ablativum similes : sed tamen hoc non habent cum confusione casuum relationem ad masculinum et femininum, vel ut generaliter dicatur, ad diversa genera, sicut neutrum. Unde tota facilis causa est apparentis solcœcismi, ex qua clam ut ex loco sophistico argui potest apparens solcœcismus, est simul et in uno habere confusionem generis cum confusione casus : et habent in se causam non hanc simul masculinum et femininum, sed solum neutrum : et ideo secundum neutrum aptissime fit apparens solcœcismus quantum ad casum et genus per quae arguitur ut medium apparens
solcœcismus. Nam si dicatur sic : quidquid vides, hoc videt : puellam vides : ergo puellam videt : statim quidem apparet solcœcismus in casu de quo concluditur solcœcismus et non latet : sed in casu per quem concluditur ut per medium opportunius accipitur in neutro, ut per se patet : quia quidquid in majori est neutri generis, et in minori hoc sumptum sub quidquid est neutri generis : unde casus per quos concluditur, non ita frequenter judicat masculinum genus vel femininum, sed neutrum frequentissime tales casus confusos, per quos apparens solcœcismus concluditur , indicat : nam articularibus pronominibus distinguuntur genera, masculinum, femininum, et neutrum, ut hic masculinum significat, haec autem designat femininum, hoc vero vult ratione sua neutrum significare.
Sæpe autem significant et illa utraque genera masculinum et femininum : quia masculinum et femininum sunt genera formata, et in uno formato non concluditur aliud per designationem : sed neutrum significat essentiam informem, quæ utrique formato subjacet : et ideo in illo frequenter alia designantur confuse : et ex illa confusione cum confusione casus arguitur apparens solcœcismus. Hujus autem exemplum est, ut si quæratur, quid est hoc in neutro genere ? continue respondetur femininum genus, ut Caliopea est hæc : et continue respondetur mascullinum, ut quid est hoc ? et dicitur continue, Coriscus est hic : et etiam respondetur neutrum, ut quid est hoc ? et dicitur, lignum est hoc : et cum hac confusione generum habet semper etiam confusionem trium casuum, nominativi scilicet, et accusativi, et vocativi. Sed masculini et feminini aliquando differunt casus omnes, si fuerint formaæ adaptatæ : et si aliquos habent similes, non apti sunt illi ad faciendum solcœcismum : quia non sunt apti ad supponendum verbo vel apponendum, sicut tres casus neutri generis : quia accusativus frequentissime apponit verbo maxime transitive : sed
<--- Page Split --->
nominativus supponit : alii autem casus non ita : et ideo confusione nominativi et accusativi frequentius sunt casus ex quibus arguitur apparens solcæismus. Neutrius autem generis casus alii quidem differunt, alii autem non differunt : quia tres semper habent in forma dictionis una, nominativum, et accusativum, et vocativum : et cum hoc habet generum confusionem, ut dictum est : et per hoc maxime arguitur solcæismus. Quamvis autem (sicut dictum est) in neutro sint confusi tres casus et genera, tamen distinguibiles sunt per aliud et aliud verbum substantivum, ut cognoscatur vitium solcæismi.
Dato ergo saepe a respondente hoc, scilicet genere neutro in nominativo casu, syllogizant opponentes, quasi dictum sit hunc in masculino et accusativo casu. Similiter autem faciunt in aliis generibus, quod syllogizant alium casum pro alio, ducendo ad solcæismum. Et causa apparentiæ est et fit paralogismus : eo quod hoc (quod dicit genus neutrum) commune fit plurium casuum : quia similiter terminantur in hoc nominativus, accusativus, et vocativus : nam hoc in neutro significat quandoque, hoc est, nominativum : quandoque autem significat hunc, hoc est, accusativum et vocativum. Et si quis velit distinguere sigillatim, oportet quod permutatim per verbum substantivum determinetur, ita quod cum est (cui supponit) significet hic in nominativo casu esse : aut verbo substantivo infinito (cui supponit) significet hunc in accusativo. Verbi gratia ut demus, hic est Coriscus, et hunc esse Coriscum. In primo enim hic est nominativi casus, et in secundo hunc est accusativi casus : et in femininis nominibus similiter, ut hanc esse Caliopeam, et hæc est Caliopea : primo enim significat hanc in accusativo, secundo significat hæc in nominativo : et sic neutram habent et generum et casuum confusionem. Sic ergo in omnibus quæ similiter se habent, et est, hoc est, verbum indicativum, et esse, hoc est, ver-
bum infinitivum, faciet differentiam et generum et casuum. Ex quo etiam patet quod diximus, quod si et in aliis casibus aliquando confusio est, illi non ita sunt apti ad supponendum et apponendum verbo substantivo et indicativo et infinitivo : et hoc ut frequentius : fit enim solcæismus sine casus confusione, ut cujuscumque est scientia, illud est : veri est scientia : ergo verum est : hic est solcæismus absque casus et generis confusione.
Comparatur autem solcæismus secundum aliquid in causa apparentiæ et causa non existentiæ, fallaciæ figuræ dictionis : quia sicut in figura dictionis similitudo vocis est causa apparentiæ, et diversitas rei causa non existentiæ : ita in solcæcismo similitudo vocis in casibus est causa apparentiæ, et inconcinnitas constructionis cum verbo est, causa non existentiæ. Ideo quodammodo solcæismus (qui est in his confusis casibus) similis est elenchis dictis secundum similia in figura dictionis, qui dicuntur similiter in voce : non similia autem sunt in rebus. Nam quemadmodum illi solcæismi qui sunt secundum figuram dictionis, dicuntur fæcere apparentem elenchum in rebus diversis in similitudine figuræ vocis, sic et hi in casibus. Et hujus causa est, quia homo nomen substantivum, et album nomen adjectivum, et alia omnia nomina sunt et res : res quidem in significato, nomina vero in voce : et ideo configuratio vocis potest facere credere idem significatum et eamdem esse constructionem, et sic inducit ad paralogismum figuræ dictionis et solcæismi. Hoc tamen non ideo dictum est : quia non possit fieri solcæismus nulla coincidente fallacia, ut dictum est, imo et aliquando potest aliqua fallacia coincidente, et aliquando in terminis æquivocis vel ad solcæismum cooperante fallacia. Exemplum primi jam positum est. Exemplum secundi est, ut quisquis et omnis Christianus est Catholicus : hæc mulier est Christianus : hæc est congrua : quia nomen substantivum non requirit
<--- Page Split --->
convenientiam in genere secundum constructurem, sed adjectivum solum : ergo hæc mulier est Catholicus : ubi ex fallacia accidentis coincidit solæcismus . Exemplum tertii est : omnis canis est iracundus : marina bellua est canis : ergo marina bellua est iracundus.
Epilogando ergo quæ dicta sunt in hoc capitulo, dicimus quod manifestum est, quod ex dictis casibus confusis in neutro genere ut frequentius tentandum syllogi-
zare solcæcismum. Epilogando etiam ea quæ dicta sunt ab initio libri, manifestum est quod hæc sunt secundum quinque metas diversificatae species agonisticarum disputationum, et hæ sunt partes specierum secundum quinque metas, et modi speciales secundum quemlibet locum sophisticum, qui dicti sunt in præhabitis : et sic habetur finis earum quantum ad metas.
<--- Page Split --->