TRACTATUSV

QUALITER EX LOCO SOPHISTICO GENERATUR DECEPTIO IN EO QUI NON POTEST DISTINGUERE.

CAPUT I.

Qualiter hoc fit in locis sophisticis in distinctione.

Determinatis autem his de generatione paralogismorum secundum singulas fallacias, et reductione eorumdem in ignorantiam elenchi : quia non redarguitur per locum sophisticum in quo fallacia sive deceptio per fallaciam non generetur : redargui autem videtur in quo generatur deceptio : ideo in hoc tractatu ostendemus qualiter ex principio motivo (quod est fallacia) patitur quis deceptionem, et generatur in ipso in hoc quod decipitur fallacia quae sui apparentia principium est deceptionis.

Dicimus ergo quod fallacia sive deceptio talis fit in his quidem locis sophisticis qui secundum dictionem sunt. Et primo secundum æquivocationem et orationem amphibologicam, cum ab aliquo decipitur per multiplex æquivocationis vel amphibologiae, et non potest dividi sive distingui quod multipliciter dicitur : eo quod vocis incomplexæ unitas, scilicet nominis vel verbi, vel unitas orationis in amphibologia, credere facit unitatem significationis et rei significatae sub dictione vel oratione, et non valens distinguere decipitur. Quædam autem æquivocorum non est idoneum (hoc est, non est facile) dividere, et præcipue quæ sunt æquivoca secundum analogiam, et

in his maxime prima quæ aliorum sunt principia, ut unum, et ens, et idem : quia in his et nomen unum et significatum unum et in uno, sed modis quibusdam illius quidem significatum importat multa, et unum, et ens, quod significat substantiam, et non significat accidens, nisi quia est modus unius et entis quod est substantia : et hunc modum est difficile videre. Et idem est etiam de illis qui idem est effectus unius. In æquivocis autem quæ sunt casu et fortuna æquivoca, eo quod nomen diversis institutionibus significat multa, eo quod talium nomen unum est, et ratio substantiæ aperte diversa, facile est videre distinctionem.

In his autem locis sophisticis quæ sunt secundum compositionem et divisionem, fallacia sive deceptio generatur in eo, sive ex ista apparentia, quod oratio secundum materiam notissima, nihil putatur difere, quando est composita secundum formam in distinctione probationis, et quando est divisa per distinctionem inferendo, sicut patet in plurimis distinctionibus in quibus est compositio fallens vel divisio fallens. Similiter est causa deceptionis in dictione una secundum materiam, non una autem secundum formam prolationis : in his unitas materia æ causa est motiva : deceptio autem generatur ex hoc quod quis nescit distinguere, quod aliquid significatur acute vel remisse prolata, sicut in his deceptionibus quæ sunt in paralogismis secundum accentum. In his

<--- Page Split --->

enim propter unitatem materialem vocis non aliud videtur significare remissa gravi scilicet accentu, et intensa sive acuto accentu prolata : in nullo enim vel non in pluribus oratio (in qua talis distinctio ponitur) aliud significare videtur : diversas enim istae fallaciae deceptiones generant propter diversitatem motivorum sive apparentiarum quae sunt in ipsis.

Horum autem paralogismorum qui sunt secundum figuram dictionis, vel in terminatione, vel in significatione, vel in suppositione, difficile est alicui imperito dividere, hoc est, per distinctionem comprehendere, quae similiter vel in figura terminationis vel in modo suppositionis similiter dicuntur, et quae sunt ista quae diversae ab illis vel consignificant, licet diverse terminentur : vel quae diverse ab illis significantur, ut sic unum signifietur quid, et aliud quale vel quale quid : vel quae non eodem supponuntur, ut speciem unius praedicamenti vel generis mutat in alia. Qui enim potest hoc facere, quod sic distinguat quae unam habent appellationis sive dictionis significationem, ita quod pene dividat, hoc est, quae pene in figura dictionis similia sunt, illi proprie est videre verum. Sicut gratia exempli dicimus, quod omne quod in communi praedicatur vel subjicitur, hoc opinamur hoc aliquid significare, et intelligimus ipsum gratia suppositi poni, et unum aliquid, sicut in Praedicamentis dictum est : quia substantiae nomen secundum appellationis figuram videtur hoc aliquid significare : talia enim significant formam sive materiam quae communicabilis est suppositis, et per modum concreti dicuntur secundum figuram vocis, ut homo, corpus, substantia, animal : et ideo in ipso nomine inclinationem ad substantiam suppositam significant, propter quod hoc aliquid videntur significare : aliquando tamen significant ipsam essentiam : et ideo difficile est distinguere. Qui distinguere scit ea quae pene similia sunt, cum tamen diversa

sunt, maxime sciet annuere sive dare in talibus quod dandum est, et negare quod negandum est : hoc autem maxime est in transcendentibus et in generalissimis , sicut patet quod unum et substantia quae est genus, maxime videtur sequi hoc aliquid : et etiam ipsum ens maxime videtur sequi hoc aliquid : quia hoc aliquid maxime est unum, et maxime substantia, et maxime ens : unde si aliquis in talibus distinguat significatum a supposito, et maxime annuit per distinctionem quid pro nomine accipiatur, maxime potest videre verum.

Propter quod etiam patet, quod hic qui secundum figuram dictionis ponitur, ponendus est in his locis sophisticis qui sunt secundum dictionem : quamvis in aliquibus conveniat cum locis sophisticis qui sunt extra dictionem. Et hoc probatur tribus rationibus. Primo quidem probatur hoc ex hoc, quoniam haec fallacia quae secundum figuram dictionis est, magis fit per deceptionem his quae cum aliis considerant, quam his quae per se apud seipsos considerant. Apud se autem considerat aliquis, quum non utitur sermone considerato apud seipsum : apud alium autem inquirens et considerans, oportet quod sermone utatur : quia consideratio quae est cum aliis, fit per orationes, in quibus propter figuram dictionis incidit deceptio : consideratio autem quae est per se,quando aliquis apud seipsum considerat , non minus est per ipsam rem, quam per sermonem : quinimo multo magis per rem ipsam consideratam, quam per seipsum consideratam.

Deinde secunda ratione accidit aliquando falli etiam per seipsum consideranti : sed hoc fit quando rem considerat in ipso sermone significatam, et non considerat eam absolutam a sermone : et ideo propter figuram sermonis etiam apud seipsum consideranti accidit figura sive deceptio : et sic iterum a sermone causatur apparens et non existens deceptio et fallacia generata in decepto.

<--- Page Split --->

Amplius adhuc tertia ad idem ratio est: quia haec fallacia habet apparentiam et motivum ad deceptionem quam generat ex similitudine non quidem significati vel consignificati vel suppositi, quia in illis est dissimilitudo : sed ex similitudine quae est in figura dictionis. Haec autem similitudo attenditur in dictione et figura dictionis, secundum quod figura dictionis in ante habitis (ubi locuti sumus de fallacia figurae dictionis) est exposita.

Haec autem probatio, ut diximus, facta est, ne credatur haec fallacia ponenda esse inter fallacias extra dictionem, cum quibus habet convenientiam in duobus : quorum unum est : quia sicut in locis sophisticis extra dictionem praemisse frequenter sunt verae, et non est aliquis defectus in eis, ut patet in figura accidentis : animal est genus : homo est animal : ergo homo est genus : hic autem ambe praemisse sunt verae, et defectus est in comparando praemissas ad conclusiones : ita est in fallacia figurae dictionis : non enim est defectus in praemissis, sed in comparando praemissas ad conclusionem, ut patet hic : musa et poeta sunt ejusdem terminationis : ergo sunt ejusdem generis. Vel sic : iste non dat nisi quod habet, et non quod non habet : non autem habet unum solum : ergo non dat unum solum . Alia convenientia est in hoc, quod in aliis paralogismis figurae dictionis frequenter coincidunt loci sophistici extra dictionem, ut accidens et consequens.

instrumento utamur ad exprimendum rem illam.

CAPUT II.

Qualiter generatur deceptio per fallacias extra dictionem.

Ad sciendum autem qualiter generatur fallacia quae est deceptio in respondente, prænotandum est, quod licet in omni fallacia tam in dictione quam extra dictionem, generetur deceptio ex hoc quod discerni non possunt idem et diversum : in fallaciis quidem in dictione, ex hoc quod non potest discerni idem in sermone et diversum in re : in fallaciis autem extra dictionem, eo quod non potest discerni idem et diversum partim secundum rem et partim secundum sermonem : tamen in fallacia accidentis specialiter facit deceptionem, eo quod non potest discerni specialis quaedam identitas et specialis quaedam diversitas, hoc est, quod discerni non potest identitas medii ad extrema vel inter accidens et subjectum, et inter antecedens et consequens : et hoc modo per idem et diversum non. decipiunt nisi duæ fallaciæ, scilicet fallacia accidentis, et fallacia consequentis.

Hoc modo prænotato dicimus, quod in his quæ sunt secundum accidens deceptio fit in respondente sive fallacia : eo quod ipse respondens non potest dijudicare idem et diversum, et non potest dijudicare multa et unum : neque potest dividere quælibet secundum quæ insunt prædicationibus (hoc est, prædicatis) et rei subjectæ accidere : hæc enim tria in diversis paralogismis accidentis necesse est discernere eum qui non decipitur. Hæc enim tria ponit Aristoteles, et possunt hic referri ad idem et ad diversum. Si ad idem intentum illa referantur, tunc sequens est determinatio quædam præcedentis, ita quod idem diversum determinetur per multa et unum, et multa et unum determinentur per ea quæ insunt prædicatis : et putantur per hoc etiam subjectis

Zeno posuit fallaciam figurae dictionis esse extra dictionem.

Et ideo Zeno hanc fallaciam inter locos sophisticos extra dictionem posuit, sed erravit, sicut paulo ante probatum est : quia ipsa fallacia fit et apud se consideranti, et cum alio. Quamvis in omni sermone quo disputamus cum alio, fiat omnis fallacia secundum quod sermo instrumentum est quo utimur disputando : tamen sermo non semper est causa fallaciae. In fallaciis enim extra dictionem causa et motivum ad decipiendum, non est sermo, sed res, quamvis sermone ut

<--- Page Split --->

inesse : potest enim intelligi peridem et diversum identitas accidentis ad subjectum sive medi ad extrema : medium enim convenit utrique extremo : et in hac convenientia est idem : secundum tamen quod in fallacia accidentis convenit uni extremo, secundum hoc convenit ei oppositum alterius extremi, ut in praehabitis de fallacia accidentis dictum est : et in hoc consistit diversitas : qui enim habet identitatem, et hanc diversitatem considerare et discernere non valet, decipitur. Potest etiam per unum et multa intendere accidens et subjectum : subjectum enim et accidens secundum quod comparantur ad accidens quod eis similiter inest, sicut ad accidens quod sequitur subjectum et accidens, sic sunt unum : et non solum unum est idem alteri, sed in tertio sunt unum : secundum autem quod idem subjectum et accidens comparantur ad aliquid ( quod eis dissimiliter inest ) sunt multa, et non solum est unum diversum ab altero : et hoc specificatur per verbum sequens : eo enim ipso quod aliquis impotens est discernere quae similiter attribuuntur rei subjectae et accidenti inesse simpliciter, eo ipso impotens est discernere inter unum et multa : et sic per haec tria verba intenditur unum magis specificatum.

Possunt etiam per haec tria verba intendi diversa genera paralogismorum accidentis : per hoc enim quod dicit unum et multa, dicunt quidam intendi paralogismos accentus, qui procedit a divisis ad conjunctum : ut canis est tuus, et est pater : ergo est tuus pater. Per hoc autem quod dicitur idem et diversum, dicunt intendi paralogismos in quibus infertur aliquid modo syllogistico, ut hoc : inusicum est nigrum : album est musicum : ergo album nigrum. Cum autem dicitur, neque quælibet praedicationibus omnia haec et rei subjectæ accidere, dicunt intendi paralogismos accidentis, qui communem faciunt deceptionem secundum utrumque modum. Prius tamen di-

ctum, quod scilicet unum per alterum specificetur, est probabilius.

Similiter autem generatur fallacia sive deceptio in paralogismis secundum consequens : pars enim quædam accidentis est consequens, ut in antehabitis de consequente dictum. Tamen sciendum, quod fallacia consequentis non peccat penes omnes prædictas conditiones quæ sunt idem et diversum, et unum et multa, quæcumque insunt prædicatis et rei similiter inesse : sed peccat tantum penes duas ex illis : penes enim hanc, quod impotens est quis judicare, quod quæcumque prædicatis insunt, omnia hæc similiter et rei subjectæ inesse, non decipitur aliquis secundum consequens, sed penes hoc quod impotens est dijudicare inter idem et diversum, et unum et multa : eo enim decipitur quis secundum consequens, quod nescit dijudicare identitatem antecedentis ad consequens, quæ consistit in hoc quod ubicumque est antecedens, ibi necesse est esse consequens: et inter divisionem antecedentis ad consequens, quæ consistit in hoc, quod non est necesse esse antecedens, ubicumque fuerit consequens : et iterum quis in hoc decipitur : quia nescit discernere inter antecedentis necessitatem et consequentis. Amplius autem, sicut in ante habitis dictum est, consequens semper in pluribus esse videtur : et probatur sic, hoc est, probari videtur secundum apparentiam : si enim hoc consequens ab illo antecedente non separatur, putatur quod nec ab illo quod est consequens, separetur alterum quod est antecedens : et sic generatur deceptio : quia licet antecedens non separetur a consequente, tamen consequens semper separetur ab antecedente : eo quod in pluribus est.

In his autem paralogismis qui fiunt secundum diminutionem et omnes elenchi : similiter autem in his paralogismis qui sunt secundum quid et simpliciter, generatur deceptio et fallacia, ut dicit Aristoteles, in eo quod pene, hoc est, in eo quod quis nescit distinguere inter

<--- Page Split --->

identitatem simpliciter et veram identitatem partialem quae est secundum quid. Similiter autem in ignorantia elenchi deceptio fit : eo quod quis nescit determinare inter opposita sumpta simpliciter, et sumpta cum determinationibus propriis quae inferunt suum simpliciter. In fallacia enim secundum quid et simpliciter concedimus universaliter sive simpliciter conclusionem, quod nihil consignificet quid (hoc est, secundum quid) aut quomodo, aut quo loco, aut ut nunc : et ideo decipimur.

Similiter fit deceptio in his paralogismis qui sumunt id quod est in principio in eo quod pene : quia enim videmus quod illatio illius syllogismi est necessaria, putamus quod sit probans syllogismus simpliciter, cum tamen non sit : et ideo deceptio fit in eo quod pene partialem identitatem per ipsum putamus in toto esse idem, cum sit diversum. Similiter autem in non causis et causis decipimur in eo quod pene : quia videmus, quod ex quibusdam praemisiss conclusio sequitur necessario, sicut in syllogismo vero ; ideo putamus nullam esse fallaciam, vel etiam propter partialem convenientiam non causae cum propositione quae est causa, putamus non causam esse causam simpliciter : et fit iterum deceptio in eo qui quod pene idem est, nescit distinguere ab eo quod simpliciter est idem. Eodem modo generatur deceptio in omnibus paralogismis quicumque fuerint secundum plures interrogationes ut unam : in his enim fit deceptio in quod pene, quando quis nescit distinguere inter propositionem quae est una, et inter propositionem quae est plures : propter partialem convenientiam quae est inter illas.

In his omnibus locis sophisticis quinque fit fallacia deceptionis in eo quod pene : eo quod in istis non substantialiter discernimus neque propositionis neque syllogismi veri diffinitionem propter praedictam causam quae est convenientia partialis unitatis ad unitatem simpliciter.

Quamvis autem haec causa communis sit in omnibus locis sophisticis quinque qui dicti sunt, aliam tamen et aliam hoc quod dictum est pene, notat in diversis identitatem : partialis enim identitas in his dupliciter est : quaedam enim est identitas partialis alicujus dicti cum determinatione ad dictum simpliciter sine determinatione : et haec est duplex : quia est determinationi impropria, et est determinatio propria penes identitatem dicti, non tamen propria determinatione : et dictum simpliciter decipit in fallacia secundum quid et simpliciter. Est autem identitas dicti cum determinatione propria ad idem dictum simpliciter : et sic decipit ignorantia elenchi si fuerit partialis identitas. Alio modo fit partialis identitas propositionis plures quae est una : et penes hoc decipit fallacia secundum plures interrogationes ut unam. Si autem adhuc tertio modo sumatur partialis identitas, quando scilicet aliquid videtur syllogismus, et non est : hoc contingit dupliciter, scilicet aut penes syllogismum notificantem, et sic peccat petitio ejus quod est in principio: aut penes syllogismum in eo quod non probat, et sic decipit non causa ut causa : quia contra talem peccat identitatem partialem.

CAPUT III.

Quod eadem principia sunt apparentis syllogismi et sophistici.

Dictum est in ante habitis, quod sophisticus syllogismus dividitur in apparentem syllogismum qui peccat in forma, et apparet esse syllogismus et non est : et in eum qui peccat in materia et est syllogismus. Unde posset aliquis credere, quod alia principia essent in hac arte determinanda secundum quae est sophisticus syllogismus peccans in materia qui est syllogismus, quae essent praeter principia tredecim fallaciarum quae sunt principia syllogismi apparentis peccantis in forma, qui videtur esse syllogismus et

<--- Page Split --->

non est syllogismus : ideo oportet nos hoc capitulum inducere, quod secundum eadem principia fit uterque syllogismus sophisticus peccans in materia et peccans in forma : et non oportet alia et alia requi rere, secundum quae fiat peccans in forma apparens syllogismus, et alia secundum quae fiat peccans in materia qui est syllogismus. Et hujus ratio in communi est, quia quando aliquis decipitur per syllogismum peccantem in materia, hoc non fit nisi quia concedit propositionem aliquam falsam vel ad minus improbabilem, quae videtur esse vera : non autem videtur eidem vera, nisi quia videtur ei sequi ex veris vel ex vera, cum non sequatur ex illa vel ex illis : non autem videtur sequi, cum non sequatur nisi per apparentiam alicujus loci sophistici sive fallaciæ : falsum ergo pro vero accipit per aliquem locum sophisticum ; et sic deceptus utitur falso pro vero in syllogismo sophistico peccante in materia : et sic deceptio sive fallacia syllogismi sophistici peccantis in materia,oritur a principio syllogismi sophistici peccantis in forma : sed non oportet quod principium sophisticæ deceptionis sit in eodem syllogismo qui peccat in materia, sed in syllogismo præcedente illum qui per syllogismum apparentem videtur probare propositionem falsam videri veram per locum aliquem sophisticum. Et sic patet quod eadem et tot sunt principia syllogismi sophistici peccantis in forma et peccantis in materia : sed tamen non immediate, quia mediante syllogismo peccante in forma efficiuntur etiam principia syllogismi peccantis in materia.

Quoniam igitur habemus ex jam determinatis in ante habitis, secundum quot et quae principia (quae sunt loci sophistici secundum deceptionem activam et passivam quae est in respondente) fiunt apparentes syllogismi qui peccant in forma : habemus igitur originaliter secundum quot et quae principia fiunt syllogismi sophistici, qui scilicet peccant in materia : quia scilicet haec deceptio eorum

qui peccant in materia, oritur ab ista quae est deceptio eorum qui peccant in forma. Dico autem exponendo per divisionem sophisticum elenchum et sophisticum syllogismum dupliciter. Non enim solus ille dicitur sophisticus elenchus vel syllogismus sophisticus, qui videtur elenchus esse vel syllogismus et non est, eo quod peccat in forma syllogismi et elenchi : sed etiam dico illum sophisticum elenchum et syllogismum qui est quidem et elenchus et syllogismus, quia peccat in materia tantum, ex falsa vel falsis propositionibus procedens : sed videtur non esse conveniens rei propositæ : eo quod est ex falsis vel ad minus improbabilibus : quia ille peccat contra dialecticum, qui ex probabilibus procedit.

Sunt autem hi vel tales syllogismi qui non simpliciter arguunt:quia non arguunt propter quid, sed quia : et tales syllogismi monstrant ignorantes : quia assumpto aliquo falso quod ut verum acceptum est per apparentem syllogismum, quod falsum circa communia alicujus scientiæ est, si hoc concedit respondens, statim monstratur esse ignorans circa ea, quibus ignoratis ignoratur ars : hoc autem (ut diximus a principio) hujus scientiæ proprium erat tentativæ disputationis : et licet sit talis syllogismus sophisticus et non dialecticus,tamen tentativa secundum unum modum est pars dialectiæ,et secundum alium modum est pars sophistiæ : secundum enim quod utitur syllogismo dialectico, est pars dialecti cæ : secundum autem quod tentativa, utitur syllogismo sophistico,et est pars sophisticæ. Unde idem syllogismus est et tentativus et sophisticus : tentativus quidem, in quantum sumit experimentum de ignorantia respondentis : sophisticus autem in quantum ordinatur ad deceptionem respondentis, hoc est, in quantum ordinatur ad generandum in respondente falsum habitum, ut falsum sumat pro vero per syllogismum apparentem secundum locum aliquem sophisticum.

Hæc autem tentativa potest syllogizare

<--- Page Split --->

falsum ex falso, ut dictum est : et erit syllogismus ad respondentem qui est propter ignorantiam respondentis qui dat sive concedit talem orationem falsam propter ignorantiam : quia falsum videtur ei verum propter deceptionem factam in ipso per aliquem locum sophisticum. Sophistici autem elenchi peccantes in forma, etsi syllogizent contradictionem veram qua redarguatur vere respondens, tamen non faciunt manifestum aliquem respondentem; si ignorant sive ignorantes sunt : hoc enim non sumit experimentum ignorantiae : nam non solum ignorantem, sed etiam scientem, et pariter aliqui opponentes impediunt his orationibus sive syllogismis sophisticis qui peccant in forma, et videntur syllogismi, cum non sint : eo quod difficiles sint ad solvendum. Faciles autem sunt qui peccant in materia : peccantes enim in materia, statim solvuntur per interemptionem falsi vel improbabilis : sed non sic peccantes in forma : oportet enim resolvere conclusionem eorum in praemissas et comparare praemissas ad conclusionem. et ostendere quare ex praemissis non sequatur conclusio : et hoc est difficile. In quo etiam periti non solum ignorantes impediuntur : et ideo orationes non sunt apertae accipere experimentum ignorantiae.

Quoniam autem habemus syllogismos sophisticos eadem via eorumdem principiorum quibus habemus apparentes elenchos vel apparentes syllogismos, manifestum est ex inductis et ex dicendis. Ex inductis quidem, sicut prædictum est : quia falsa propositio quæ pro vera accipitur in sophistico, conclusa est ut apparenter vera in syllogismo apparente. Ex dicendis autem : nam secundum eadem principia deceptionis videtur audientibus syllogismum apparentem syllogizare ille qui opponit : cum tamen non syllogizet sic et secundum eadem principia videbitur respondenti, hoc est, ei qui debet ad propositionem respondere. Sophistici syllogismi peccantes in materia,

videntur syllogizare tanquam ex vera cum non sit vera : eadem enim deceptione deceptus respondens dat falsam ut veram, qui prius audiens syllogismum apparentem, dedit sequi eam quæ non sequebatur in syllogismo probante ut videbatur illa quæ falsa est, quam ut veram accepit in syllogismo peccante secundum materiam : propter quod erunt syllogismi falsi (hoc est, ex falsis peccantes in materia) originaliter per hæc principia deceptionis omnia, aut quædam per quæ est syllogismus apparens. Dico autem omnia, aut quædam, propter compositionem et divisionem et accentum, in quibus non nisi materialiter est vox eadem : quæ vero profertur, formaliter distinguitur dividendo eam vel componendo, vel etiam in accentu prolata dictio acuitur vel gravatur : et sic in prolatione multiplicitas ejus facilius percipitur, quam in non prolata : quod enim ipse respondens non interrogatus ab opponente, apud se pertractans arbitratur dandum propter identitatem sermonis aut rei, hoc etiam per eadem principia deceptus dabit interrogatus ab opponente, et ponet ipsum tanquam verum per ea quæ vera videbantur, prolatum in quibusdam orationibus, sicut quæ sunt secundum compositionem et divisionem et accentum interrogare in prolatione quæ deest (hoc est, quæ est causa defectus) et falsum apparere in uno sensu, ut in his quæ secundum dictionem sive prolationem : quia ipse distinctione dictionis in his apparet, in quo sensu falsæ sunt orationes. Et hoc etiam accidit in orationibus quæ ducunt ad solecismum : hoc enim ipsa prolatione manifestatur.

Si ergo paralogismi qui sunt secundum apparentem elenchum, sunt qui prædeterminati sunt secundum principia tredecim fallaciarum, manifestum est quoniam propter eadem principia et tot erunt syllogismi sive paralogismi falsorum elenchorum (qui ducuntur sophistici peccantes in materia) secundum eadem, et tot secundum quæ et quot etiam est apparens elen-

<--- Page Split --->

chus peccans in forma. Hoc autem probatur etiam per inductionem: apparens enim elenchus peccans in forma est secundum particulas et differentias constituentes verum syllogismum, quae quando deficiunt, sunt principia apparentis elenchi : nam quando singulum de numero illarum particularum veri syllogismi deerit secundum veritatem, quamvis videatur non deesse, tunc non fit elenchus verus : sed videbitur elenchus qui fit sic per defectum rationis syllogismi, sed est apparens elenchus. Et hoc apparet inducendo in non causa ut causa in paralogismo qui fit ad impossibile : in illo enim fit non ut causa, qui deficit in eo quod est conclusionem accidere propter orationem praemissam : non enim accidit propter eam quae non causa est. Qui autem duas interrogationes ut unam fecit, deficit propter deceptionem orationis sive propositionis, quam non sumit quando non unam sumit, ut in ante habitis probatum est. Ille autem apparens elenchus qui est secundum accidens, decipit propter idem, quod ut idem assignatur rei subjec'tae et accidenti similiter inesse, cum hoc in syllogismo bono idem et simile esse debeat, quod non habet accidentis paralogismus : et hujus pars est paralogismus qui est secundum consequens : et ideo per defectum ejusdem particulae deficit et decipit.

Amplius omnes paralogismi qui sunt secundum fallacias in dictione, decipiunt propter hoc quod contingit non in re sicut in oratione, accidere : non enim idem est secundum rem quod est sub eadem voce. In elencho autem vero idem est aut re aut nomine : non nomine tantum de ignorantia elenchi decipit propter hoc quod deficit in his quae sunt de universali contradictione quae sunt, quod fit secundum idem et ad idem et similiter et in eodem tempore : sic ignorantia elenchi secundum quod in aliquo istorum deficit secundum singulum istorum deficiens. Amplius autem paralogismus petitionis ejus quod est in principio, deficit

et decipit per defectum illius quod in diffinitione elenchi ponitur, connumerato illo quod est accipere in principio.

Quapropter per inductionem habebimus omnia secundum quod numero fiunt paralogismi in forma peccantes : nam illi secundum plura quae enumerata sunt, non fiunt : secundum autem principia quae dicta et inducta sunt, erunt et fiunt omnes paralogismi et non secundum alia, et fiunt tot et eadem fiunt syllogismi sophistici in materia peccantes.

Quod autem dictum est paulo ante, quod sophisticus elenchus qui est apparens elenchus, videtur esse elenchus et non est, quamvis hoc verum sit de eo qui peccat in forma, tamen est ad aliquem elenchus aliquando, quamvis non simpliciter sit elenchus. Est enim sophisticus elenchus non simpliciter elenchus, sed ad aliquem potest elenchus esse aliquando, et ad aliquem potest esse syllogismus similiter : nam si respondens id quod æquivocum nomine dicitur unum significare, et si non sumat eum qui secundum similem formam unius orationis est vel dictionis est in figura dictionis et unum nomen, si non sumat similiter in alio loco sophistico in dictione unum significare, sed distinguat ipsum multiplex : tunc tales argumentationes neque existunt simpliciter elenchi, neque erunt elenchi ad eum respondentem qui interrogatur : quia tunc non redarguitur neque decipitur. Si autem respondens sumat unum nomen singulare vel in figura dictionis, unum significare propter unitatem figurae dictionis : tunc tales argumentationes quidam erunt elenchi et syllogismi ad eum, hoc est, contra eum qui ut respondens interrogatur : quia tunc ille decipitur et redarguitur. Simpliciter autem non erunt elenchi et syllogismi : quia peccant contra formam syllogismi et elenchi : eo quod non sumpserunt unum significatum vere, sed apparens unum propter sermonis unitatem. Et similiter secundum reliqua in aliis fallaciis peccantibus contra formam elenchi.

<--- Page Split --->

CAPUT IV.

Quod non oportet requirere determinationem in hac arte de paralogismo disciplinæ in propriis scientiis facto.

sionis erit vel continget redarguere eum qui ponit contradictionem veri conclusi, sive veræ conclusionis, ut dictum est: et ideo sicut sunt conclusiones infinite secundum propria scibilia, ita elenchi secundum proprias contradictiones erunt infiniti et ad unam propriam scientiam non reducibiles.

Cum autem secundum principia quæ sunt loci sophistici, jam de duplici syllogismo sophistico quantum ad generationem et reductionem determinatum sit, secundum quæ principia locorum sophistica arguunt omnes qui elenchis sophisticis utuntur, non oportet alia principia tentativæ sumere vel invenire in hac scientia, secundum quæ generentur paralogismi proprii in unaquaque disciplina : quia illi sumi et determinari non possunt sine omnium (hoc est, uniuscujusque eorum quæ sunt propria scibilia) scientia propria. Sic autem omnium sive uniuscujusque propriam scientiam tradere, non est unius alicujus specialis artis vel scientiæ. Infinitæ enim sunt fortasse sive quodammodo scientiæ propriæ, quæ dividuntur secundum propria subjecta et proprias passiones et propria principia, quæ quoad nos infinita sunt secundum potentiam : quia propria scibilia secundum materialem divisionem sunt infinita, sicut et res infimas olim in scientia ista diximus infinitas : de qualibet enim una re multa sunt scibilia, quorum etiam aliquando scientia non est inventa : infinita autem hoc modo non est per scientiam propriam pertransire : et ideo talem scientiam de paralogismis disciplinæ non oportet quærere : et si scientiæ sunt de propriis scibilibus infinitæ, manifestum est quod et demonstrationes (per quas accipiuntur scientiæ infinitæ) sunt infinitæ : quia propria scientia effectus est propriæ demonstrationis. Tamen secundum proprias scientias erunt et proprii elenchi et veri elenchi : quod ex hoc probatur, quia quæcumque est demonstrare ostensiva demonstratione, negata conclusione et proposito opposito conclu-

Cujus modi est in geometria si aliquis in propriis scibilibus posuit diametrum quadrati commensurabilem per contraria principiorum illius scibilis, quod diameter est incommensurabilis, arguet illum quis sive aliquis vera demonstratione concludens oppositum ejus quod iste dixit, scilicet quod diameter est incommensurabilis, et sic faciet verum elenchum contra disciplinæ propriæ paralogismum.

Propter quod illos qui determinare debent de propriis paralogismis uniuscujusque disciplinæ, oportebit omnium propriorum scibilium esse scientes : quia tales paralogismi fiunt per opposita propriorum principiorum. Cujus probatio est per inductionem, quia alii tales paralogismi sive falsi elenchi secundum ea quæ in geometria sunt propria principia et secundum proprias scibilium in geometria conclusiones, quarum oppositum proprium concludit elenchus : alii vero tales paralogismi disciplinæ erunt secundum ea quæ sunt propria medicinæ : alii vero tales paralogismi erunt secundum ea quæ sunt propria aliarum disciplinarum elenchi : et cum veri elenchi sint sic in infinitis, non solum ipsi veri elenchi erunt sic infiniti, sed et falsi (hoc est, ex falsi, principii, facti), similiter veri erunt sic in infinitis scibilibus et scientiis, quod secundum unumquemque verum elenchum fit syllogismus oppositus, si accipit opposita veri elenchi, ut secundum geometriam fit falsus geometricus elenchus : secundum autem medicinam fit elenchus medicinalis. Dico autem exponendo secundum artem sivescientiam propriam elenchum qui est secundum illius artis propria principia, et falsum elenchum

<--- Page Split --->

qui est per opposita principiorum illius artis.

Ex his igitur quæ dicta sunt, manifestum est quod in hac arte non omnium secundum unamquamque scientiam propriorum elenchorum, sed eorum tantum quæ secundum dialecticam (quæ inquisitiva est et ad omnium methodorum specialium principia habet) sumendi sunt in hac scientia loci sophistici : hi enim communes sunt et formas dant omnibus, sicut et ipsa dialectica modum in communibus, dat omnibus scientis, ut dicit Aristoteles in ut primæ philosophiæ 1 : nam hi communes sunt sicut et ipsa dialectica communis est ad omnes artes et ad omnem potentiam. Dico autem artem habitum demonstrativum actus vel operationis : potentiam autem habitum non necessarium ad actum non stantem, sed sic et sic operari potentem, ut est rhetorica, œconomica, politica, et aliæ hujusmodi potentiæ. Adhuc autem cum elenchum qui est secundum unamquamque disciplinam uniuscujusque scientis in ista disciplina est considerare : quia oppositorum eadem est disciplina, sive sit elenchus qui cum non sit (hoc est, falsus et ex falsis sit) videtur tamen propter formam elenchi quam habet, quia peccans in materia habet formam : et cum est verus et ex veris, habet adhuc ista scientia dicere quare est elenchus verus elenchus qui est ex propriis suorum principiorum, et habet considerare propria scientia et illum qui est ex oppositis principiorum propriæ disciplinæ.

Eum autem qui ex communibus, quia circa singula inveniuntur apparentia probabilia, et sub nullam artem cadit specialem et propriam, est considerare dialecticorum : quod non tantum dialectici est considerare verum elenchum qui est ex propriis quæ videntur probabilia circa singula. Sic enim dialectica dicta communis est ad scientiam topicam et sophisticam. Hujus autem ratio est, quia si ex

dialecticis habemus ex quibus principiis communibus sunt probabiles syllogismi in quolibet probabili problemate, habebimus etiam ex quibus locis sophisticis sunt apparenter probabiles elenchi : et hoc patet per elenchi diffinitionem : quia elenchus est syllogismus cum additione contradictionis : unde supposito opposito conclusionis syllogismi ad contradictorium fit elenchus : propter quod elenchus aut unus aut duo syllogismi. Si enim syllogismi jam actu concludentis accipiatur oppositum, et concludatur oppositum prioris syllogismi : tunc elenchus ille est duo syllogismi. Si autem oppositum accipiatur simpliciter dati a respondente absque eo quod sit conclusum : tunc elenchus est unus tantum syllogismus.

Universaliter ergo concludendo ex determinata jam arte habemus in communi principia secundum quæ sunt omnes elenchi hujusmodi (hoc est, qui sunt circa communia) quæ sumt modus omnium propriorum. Si autem hoc habemus secundum quod sophistici elenchi sunt ex falsis qui oriuntur ab eisdem principiis quæ sunt elenchorum apparentium, qui peccant in forma : tunc etiam habemus solutiones talium elenchorum, et non oportet artem specialem inveniri ad solutiones talium. Nam horum elenchorum qui sunt ex falsis (et ideo dicuntur sophistici, quia oriuntur ex apparentibus elenchis) instantiæ solutiones sunt eorum. Dico autem hic instantiam propositionem de qua scitur quæ interimenda sit. Sic enim solvitur falsum quando interimitur. Sophisticorum autem peccantium in forma aliæ solutiones sunt, quæ in secundo libro hujus scientiæ determinabuntur : quia illi elenchi artem specialem requirunt suæ solutionis, sicut etiam in hoc primo libro ars specialis determinata est suæ generationis.

Habemus autem ex præinductis secundum quæ principia fiunt etiam appa-

<--- Page Split --->

rentes elenchi qui peccant in forma, ex quibus etiam oriuntur sophistici elenchi peccantes in materia. Apparentes autem elenchos dico, non cuilibet propriæ scientiae, sed talibus quæ circa communia sunt, sicut est dialectica et sophistica. Infinita enim sunt si quis consideret sive considerare velit secundum quæ propria appareant principia quibuslibet propriis scientiis vel artibus vel potentiis.

Propter quod manifestum est, quoniam dialecticae est (quæ circa communia est) posse facultatem et ex his habitum habere sumere secundum quæ principia fit ex communibus factus elenchus et verus, qui est elenchus, sive sit apparens elenchus qui est sophisticus elenchus, et secundum quæ principia fiat apparens elenchus, vel etiam secundum quæ principia fiat elenchus vel syllogismus tentativus. Syllogismus enim sophisticus peccans in materia, est tentativus circa communia : quia illum qui fingit se scire communia, tentandum proponendo aliquod falsum commune, et ex ipso cum quibusdam aliis faciendo syllogismum : quem si admittendo concedat tanquam sit verum, manifestum est quod ignorat communia : et sic per syllogismum litigiosum peccantem in materia accipitur experimentum Tentativa ignorantiæ. Talis autem tentativa uno no modo est pars dialecticae, et alio modo no modo pars est pars sophisticæ : secundum enim quòd tentator utitur dialectico syllogimo, secundum hoc tentativa est pars dialecticae. Secundum autem quod utitur syllogismo sophistico, sic est pars sophisticæ : et ideo idem syllogismus potest esse tentativus et sophisticus : tentativus in quantum sumit experimentum ignorantiae respondentis, sophisticus autem in quantum ordinatur ad decipiendum respondentem et ad generandum in ipso respondente falsum habitum.

CAPUT V.

De errore dividentium orationes sophisticas, quod sint quaedam ad nomen et quaedam ad intellectum.

Quia autem quidam fuerunt qui volentes orationum sophisticarum reddere principiis, diviserunt orationem dicentes, quod orationum quaedam sunt ad nomen, quaedam autem ad intellectum : intendententes omnem illam orationem esse ad nomen, in qua ex aliqua causa apparentiae unus opponens vel respondens potest referre intellectum ad unum nomine significatum, et alter opponens vel respondens per defectum (qui est causa falsitatis) potest intellectum referre ad aliud quod est in re diversum ab illo quod significatur in nomine quocumquemodo : et sic omnis oratio in qua est fallacia, est oratio ad nomen : et omnis in qua non est apparentia fallaciae, est oratio ad intellectum. Et quia tales orationes frequentius sunt in sophisticis, ideo ab his dicebant oriri principia paralogismorum.

Propter quod hic iste error non est probandus. Unde dicimus quod non est recta et vera differentia orationum sophisticarum in hoc quod quidam dicunt esse has quidem ad nomen, illas autem alias ad intellectum esse disputatas : hæc enim divisio non est per opposita, quod inconveniens est opinari, sicut per opposita divisas alias quidem orationes esse ad nomen, alias autem oppositas his esss ad intellectum, sed non easdem dicere esse et ad nomen quantum ad unum et ad intellectum quantum ad alterum. Quid enim est non ad intellectum esse orationem, sed ad nomen, nisi hoc quod quando sive aliquando ille qui putatur interrogari, sive opponens, interrogando non utitur nomine sive significato per nomen ad illud idem quod is qui interrogatus est, sive respondens dedit sive concessit : sed respondens referens dedit, et opponens illud idem ad aliud referens,

<--- Page Split --->

respondentem videtur redarguere hic secundum aptitudinem apparentiae et non existentiae sive defectus qui est in omni fallacia. Idem autem hoc est ad nomen commune, quando opponens utitur opposito ratione ea ad intellectum, in quo dedit sive concessit eam respondens. Unde unam et eamdem orationem contingit esse ad nomen et ad intellectum : opposita autem non sunt in eodem simul : divisio ergo haec non est per opposita.

Hoc autem probatur tam in orationibus multiplicibus quam in non multiplicibus : in multiplicibus quidem sic : si enim aliquis orationem in qua est nomen æquivocum (quod plura significa) unum putet significare, ita quod interrogans sive opponens, et interrogatus sive respondens putent illud nomen unum significare, et referunt intellectum ad idem, verbi gratia sicut forte ens est unum et cætera analoga plura significant : quia in istis magis latet æquivocatio et magis putantur unum significare, quam æquivoca casu et fortuna : sed etiam respondens sit aliquis, verbi gratia, Socrates et Zeno sit interrogans sive opponens qui unum omnia putat esse et unum significare, sicut et Socrates : et ideo ad unum idem referunt intellectum : quæstio, utrum hæc oratio ad nomen aut intellectum orationis interrogate est disputata ? Constat quod est ad intellectum. Similiter autem est in aliis multiplicibus quæcumque plura in nomine vel in oratione significant. Si vero aliquis opponentium et respondentium putet illud nomen vel orationem plura significare, et in uno sensu det respondens, et in alio sensu utatur ea obviando opponens, palam est quod hæc oratio non est ad intellectum disputata.

Primum inconveniens quod est contra eos qui hanc dant divisionem, est quod hæc divisio maxime est circa orationes multiplices, quæ sui aptitudine sunt ad nomen et ad intellectum disputabiles: orationes autem sophisticæ sunt etiam circa orationes non multiplices : et sic divisio

est insufficiens. Deinde aliud inconveniens est, quod hæc divisio est circa quamlibet orationem : omnis enim oratio et dignitas demonstrata, et si in se unum significet, potest tamen putari plura significare : et contingit quod terminis in ea positis ad unum utitur opponens, et ad aliud utitur eis respondens, sicut patet in hoc quod dicitur, quod totum est majus parte, potest opponens uti toto et parte in uno genere totius et partis, et respondens in alio : non enim in ipsa oratione est, quando non est multiplex, quod fit ad nomen vel ad intellectum : sed est in eo sicut in causa, quod respondens se habet in usu orationis aliquo modo ad ea quæ interrogantur ab opponente, scilicet quod intellectum ad idem ad quod opponens refert, non ad aliud referendo. Deinde alia ratione ducente ad inconveniens probatur idem : quia scilicet (ut probatum est) omnes orationes contingit esse ad nomen : quod ex hoc probatur, quia secundum istos nihil aliud est esse orationem ad nomen, nisi non esse orationem ad intellectum in hoc loco : et secundum istos quamlibet contingit esse non ad intellectum : ergo omnem orationem contingit esse ad nomen : aut det oppositum, scilicet quod quædam sunt orationes quæ nec sunt ad nomen, nec ad intellectum : sed hoc est inconveniens secundum istos quia hi dicunt quod omnes sunt vel ad nomen vel ad intellectum : et dividunt orationem sic per immediata dicentes, quod omnes orationes vel sunt ad nomen vel ad intellectum, et dicunt nullas alias esse orationes quæ nec ad nomen sunt nec ad intellectum.

Attamen quamvis sic dicant quantum est de aptitudine orationis quicumque sunt apparentes syllogismi (in eo peccantes, quod multiplex dicitur nomen vel oratio) de numero illorum sunt qui de ipsius orationis aptitudine sunt ad nomen disputabiles. Et dico aliqui, quia in omnibus paralogismis (hoc est, qui habent actualem vel potentialem multipli-

<--- Page Split --->

citatem) aliqui tamen de se non sic habent, ut paralogismi figurae dictionis qui non habent veram multiplicitatem : et ideo de se tantam habent aptitudinem ut disputentur ad nomen sicut alii : nam propter figuram dictionis inconvenienter dictum est, quod aequaliter de aptitudine sua sint omnes disputabiles ad nomen paralogismi, vel orationes quaesint secundum fallaciam quaest in dictione : sed sunt quidam paralogismi in dictionis multiplicitate, qui non sunt solum ad nomen, quod respondens vel opponens ad tales paralogismos sic se habeat, quod intellectum non referta ut ad idem aliquomodo : sed in eo sunt ad nomen, quod ipsa interrogatio (hoc est, interrogata propositio) quantum est de sui aptitudine habeat hoc quod ad nomen disputetur : et tales sunt qui de se plura significant, hoc est, multiplices sunt actuali vel potentiali multiplicitate. Sic igitur probatum est, quod talis divisio non est per opposita data.

Idem autem probatur, scilicet quod haec divisio quae data est, inconveniens est : quia non est per differentias essentiales parelencho. Unde omnino inconveniens est disputare de elencho, non prius de syllogismo disputando. Elenchus enim essentialiter componitur ex syllogismo et adjecta contradictione : et ideo quod necessarium syllogismi est differentia essentialis, illud nomen est differentia essentialis elencho vel parelencho : unde omnino inconveniens est disputare de elencho quantum ad differentias essentiales, ita quod non prius disputetur de syllogismo quantum ad differentias : quia syllogismus est in ratione elenchi : et hoc est omnino, quia elenchus est syllogismus : et ideo differentiae essentiales syllogismi sunt etiam differentiae essentiales elenchi: propter quod oportet de syllogismo prius quantum ad differentias essentiales disputare, quam de syllogismo elencho quantum ad differentias : quia syllogismus est in ratione elenchi. Est enim hujusmodi falsus elenchus sive so-

phisticus apparens syllogismus contradictionis.

Propter quod causa hujus divisionis quae data est, aut erit in syllogismo quantum ad essentiales differentias syllogimi, aut erit in contradictione quantum ad essentiales differentias contradictionis : in ratione enim elenchi cum ratione diffinitiva syllogismi oportet adjacere contraditionem, si debeat per omnia essentialia elenchus diffiniri. Quandoque autem per defectum qui est in utrisque, erit apparens elenchus, scilicet et in defectu syllogismi et in defectu contradictionis, et aliquando per defectum qui est in altero istorum, scilicet aut in syllogistico aut in contradictione. Quod autem est apparens elenchus per defectum in utrisque, et in syllogismo scilicet et in contradictione, probatur per exemplum. Est autem in amphibologico paralogismo, qui est de eo quod est tacentem dicere : si enim detur a respondente, quod non est vel contingit talem dicere, secundum quod accusativus, tacentem, construitur cum infinitivo, dicere, ex parte ante. sive ex parte suppositi : quia sit vera haec, non contingit tacentem dicere : et tunc ab opponente concludatur affirmative secundum quod idem accusativus cum eodem infinitivo construitur ex parte post sive ex parte appositi sic : contingit Socratem dicere : Socrates est tacens : ergo contingit tacentem dicere : non est contradictio et peccatum contra syllogismum, sed contra contradictionem : quia affirmatio et negatio non sunt secundum idem. Dico autem gratia exempli, si est paralogismus factus secundum figuram dictionis de eo quod non habet aliquis dare, sic : si aliquis dat ut conclusionem primo, iste non dat ut non habet, et arguatur contrarium sive oppositum sic : iste dat unum solum : et non habet unum solum : ergo dat quod non habet : hic est defectus tam in syllogismo quam in fallacia figurae dictionis, et non valet consequentia : et est defectus a contradictione : quia istae non sunt con-

<--- Page Split --->

tradictoriae : iste non dat ut non habet, et iste dat quod non habet.

Paralogismus autem factus de eo quod est poema Homeri sive carmen esse circulum, peccabit contra syllogismum tantum : et formetur ut detur a respondente, quod nullum poema est figura, et ab opponente in oppositum arguatur sic: omnis circulus est figura : poema Homeri est circulus : ergo aliquod poema est figura. Hic enim in veritate contradicit conlusio positioni respondentis : sed syllogismus non valet, quia medium est æquivocum. Elenchus autem qui in neutro peccat, nec in contradictione scilicet, nec in syllogismo, si debitas utrique colligt differentias, verus est syllogismus.

Ex omnibus autem his colligitur, quod ista differentiae ad nomen esse vel ad intellectum esse orationem non sunt differentiae essentiales nec orationi syllogisticae nec orationi contradictionis : et ideo non sunt substantiales differentiae elenchi : nihil ergo valent ad divisionem orationis de qua fit elenchus vel parelenchus, et sic male introducuntur.

Attendendum autem, quod inconveniens secundum istos est unam orationem esse ad intellectum et non ad intellectum: quia isti ponebant has differentias esse essentiales orationi: una enim oratio non suscipit differentias plures essentiales conclusionis. Et adhuc si dicantur ista differentiae esse accidentales: tunc adhuc oratio simul et semel et secundum idem non potest esse ad intellectum et non ad intellectum, cum nihil simul et semel secundum idem suscipiat opposita.Illiautem dicebant, quod hae differentiae (esse ad intellectum et non esse ad intellectum) sunt differentiae orationis secundum id quod est oratio et non per respectum ad opponentem et respondentem: et ideo apud eos inconveniens est unam et eamdem orationem simul esse ad nomen et ad intellectum, sive ad esse intellectum et non esse ad intellectum. Si autem esse ad intellectum dicatur in oratione, non secundum ipsam orationem,

sed in respectu ad opponentem et respondentem, vel generaliter loquendo per comparationem ad ipsum utentem : tunc non sunt opposita, et potest una et eadem oratio esse ad intellectum, et esse non ad intellectum, sicut unum et idem potest esse duplum et non duplum respectu diversorum, vel unus potest esse pater et non pater esse comparatus ad diversos: sed sic illi non accipiebant orationem esse ad intellectum, et non esse ad intellectum. Iste igitur est intellectus Aristotelis, et a nobis expositus est : non est in eo aliquid dignum dubitatione, de qua sit curandum.

CAPUT VI.

De destructione inductae divisionis ex hoc quod est fallacia.

Cum autem ideo inducta divisio ostensa sit esse impropria : eo quod nec est per immediata nec per proprias differentias, adhuc ex his quae hic dicemus, ostendetur esse falsa . Redeamus ergo ( quia digressionem fecimus) ad id unde sermo venit prius, scilicet an haec divisio conveniens sit, quod omnis oratio sit ad nomen vel intellectum . Dicebant autem auctores hujus divisionis, quod orationes doctrinales sunt ad intellectum : orationes multiplices sunt ad nomen. Et hoc probatur esse falsum : quaeramus enim, utrum orationes (quae in disciplinis sive scientiis disciplinalibus sunt) sint ad intellectum vel non. Et si dicunt illi, quod sint ad intellectum , tunc procedendo arguatur in contrarium sic : et si cui (hoc est, alicui) respondenti plura videtur significare : triangulus enim significat triangulum compositum ex portionibus circuli sive arcubus, et ille habet tres aliquando majores tribus vel duobus rectis, et significat triangulum rectilineum, qui habet tres æquales duobus rectis, interrogatus respondens dedit sive consensit, quod triangulus habet tres æquales duobus rectis : et dedit hoc considerans

<--- Page Split --->

triangulum, non ut hanc figuram trilateram rectilineam , de qua concludebat opponens, quoniam habet tres æquales duobus rectis, quæro utrum iste opponens vel respondens ad intellectum disputat vel non ? Et constat quod non : cum non referant intellectus suos ad idem. Ex hoc autem relinquitur, quod aliqua oratio est, ad quam nusquam illi ad intellectum dicebant : et sic divisio falsa, quia unum dividentium cadit sub altero, quod in vera divisione accidere non potest.

Amplius e converso etiam accidere probabimus sic, si plura quidem significet nomen vel oratio : ille autem qui respondet, non intelligit illam multiplicitatem, neque putat illud nomen vel orationem plura significare, et dat eam in sensu in quo accipit eam opponens, quæro quomodo hoc ad intellectum disputavit ? Constat eos ad intellectum (secundum illos) disputare, qui referunt intellectum ad idem : isti autem ad idem referunt intellectum. Dicebant autem isti, quod oratio multiplex est ad nomen : ergo iterum falsa est divisio cum oratio ad nomen existens cadat sub opposito membro, quod est orationem esse ad intellectum.

Si forte aliquis dicit, quod opponens et respondens semper referunt intellectum ad idem, et quoad eos est oratio ad intellectum, licet ipsa oratio multiplex in se considerata sit ad nomen, ideo oportet hic intelligi, quod (sicut dicit cavillator) nisi sic intelligatur, quod ipse opponens in omni oppositione vel interrogatione multiplicis det divisionem, hoc est, orationis multiplicis distinctionem , ut ipse respondens sit non deceptus multiplicitate, ferat intellectum suum in idem cum opponente, sive interroget aliquis opponentium. Ut gratia exempli dicamus, si est tacentem dicere vel non.? quod est multiplex secundum amphibologiam : et dicat aut quod est quidem ut non in uno sensu, est autem ut sic in sensu alio. Si aliquis respondentium distinctam ab op-

ponente orationem de uno modo, in alio sensu neget eam, et opponens disputet ad utramque partem : quæro igitur, si hæc oratio non ad intellectum disputat ? Constat quod sic, quia oportet quod opponens et respondens referant intellectus suos ad idem. Quamvis ergo videatur oratio de numero earum orationum (quæ ad nomen sunt) esse : tamen ad intellectum est disputata : et sic eadem oratio ad nomen et ad intellectum est : non ergo est genus aliquod orationum quod sit ad intellectum, quod non possit esse ad nomen : nec e converso : et sic divisio illa falsa est. Sed secundum istos hæ quidem orationes multiplices sunt ad nomen : et jam ostensum est quod non omnes hujusmodi elenchi sunt ad nomen. Dico autem elenchos conclusiones in quibus est affirmatio et negatio, sed etiam per consequens non omnes apparentes elenchi sunt ad nomen, si ad nomen est oratio quæ est multiplex. Sunt enim quidem apparentes elenchi qui non sunt secundum divisionem, hoc est, secundum multiplex in dictione : quia sunt apparentes elenchi qui sunt secundum fallacias extra dictionem, ut illi qui secundum accidens, et reliqui secundum alias fallacias extra dictionem, qui non peccant secundum multiplex.

Si autem aliquis probet sive approbet hoc quod dictum est, debere dividere seu distinguere opponentem ipsum multiplex, quando opponit, sicut in hoc exemplo quando dico, estne tacentem dicere? et dicere quod hæc oratio sic (hoc est, uno modo) est vera : illa autem oratio sic (hoc est, alio modo) non est vera : quamvis sic dicat : tamen hoc est primum inconveniens contra illum qui sic dicit, quod hoc approbet. Quandoque enim ipsi opponenti non videtur ipsum interrogatum simpliciter significare : cum tamen sit multiplex, eo quod multiplicitas ejus latet opponentem : quia tunc improbabile est , quod ipse opponens distinguat quod nescit, vel non prtat esse multiplex. Deinde secundum inconve-

<--- Page Split --->

niens est, quod secundum hoc opponens erit docens : quia distinctio cum fiat ad sciendum, opus est docentis : et sic opponens in sophisticis erit docens, quod est inconveniens : quia sic non celaret intentionem a respondente : sic enim distinguens manifestum facit ei respondenti, qui neque considerat multiplicitatem, et docet eum quomodo res se habet de qua disputatur, cum respondens neque sciat illud, neque opinetur esse multiplex, sive quoniam alicui in uno sensu et alicui in alio sensu videatur : hoc enim dicere est docentis et non celantis. Et si quis objiciat quod opponens sophista vult videri sapiens, et sic debet usurpare opus docentis in his in quibus opus illud non est contra suam intentionem quæ est videri arguere respondentem. Distinguere autem est contra intentionem sophistæ : quia instruit respondentem ut caveat sibi de redargutione : et ideo non est suum usurpare opus illud nisi in casu aliquo, ut in sequentibus ostendetur.

Deinde adhuc aliud inconveniens est contra istos qui dicunt ad nomen esse multiplices orationes : quia quid prohibet hoc, scilicet orationes esse ad nomen vel ad intellectum pati, hoc est, recipere a respondente , vel facere opponentem, sicut patet in hoc exemplo, quod interroget aliquis opponentium dicens : putasne æquales sunt unitates in binarìis et quaternariis ? hæc enim non est multiplex, et tamen potest aliquis eam considerare dupliciter. Si enim aliquis consideret binarios secundum se, tunc negabit eam : quia duo tantum binarìi sunt in quaternario, et sunt in ipso quatuor unitates, et duo et quatuor sunt inæqualia : et sic hæc est falsa, æquales sunt unitates in binarìis et quaternariis : quia unitas qua binarìus est binarìus, est una : et alia unitas qua alius binarìus est unus binarius, est alia : et sic unitates binarìorum non sunt nisi duæ, et unitates constituentes quaternarium sunt quatuor. Si autem consideret aliquis unitates binarìorum et combinationem rationis : tunc

prima unitas cum secunda facit binarium unum, et e converso secunda cum prima facit binarium secundum, et tertia cum quarta facit tertium, et quarta cum tertia facit quartum : et sic sunt duæ æquitates constituentes quaternarium : et sic considerans concedit hanc, æquales sunt unitates in binarìis, quaternariis unitatibus in quaternario. Sunt autem binarìi hi quidem uno modo accepti secundum combinationem acceptam sic uniti, hoc est, ex unitatibus compositi. Illi autem binarìi qui sunt secundum rationum combinationem uniti, non sunt sic ex unitatibus diversis uniti, sed ex rationibus diversis unitatum earumdem : et sic ista oratio potest duplicari ad nomen, si opponens referat intellectum ad aliud : non ergo sola oratio multiplex est ad nomen, ut isti dicunt.

Aliud autem exemplum de eodem est, ut si opponens aliquis interroget dicens, putasne contrariorum una est disciplina vel non ? Sunt autem contraria hæc quidem nota, illa vero alia contraria sunt ignota : et sic respondens referendo ad nota, concedet hanc propositionem : opponens autem referendo intellectum ad ignota, disputat in contrarium : et quia non referunt intellectum ad idem : constat quod ad nomen disputatur oratio, cum tamen non sit multiplex : propter quod videtur ignorare ille qui dicit opponentem debere distinguere : et approbat hoc esse verum, quoniam aliud est docere quam disputare : distinguere enim actus est et opus docentis : disputare (hoc est, diversa a respondente putare) est actus et opus sophistæ, ut paulo ante dictum est. Et videtur etiam ignorare, quod oportet docentem in disciplinalibus non disputare vel interrofare : quia si neget respondens, non hahet per quid probet : et ideo suppositionibus utitur docens et per se notis. Sed docentem oportet manifestum facere quod supponit per distinctionem vel aliter, ut intelligat respondens. Illum autem (qui opponens vel disputans est) oportet interrofare et

<--- Page Split --->

celare propositum : et ideo nihil facere per quod faciat manifestum quod interrogat. Et hoc est verum de opponente, quod sophistice, et de opponente dialectice ad exeritationem vel obviationem : illum enim non oportet distinguere vel docere : sed si disputat ad inquisitionem veri, distinguere potest, et per consequens docere, ne inquisitio veri impediatur.

Amplius ut respondentes dicant (hoc est, concedant) vel negent, aliquid probare (hoc est, probando cogere) non est monstrantis sive docentis, eo quod non interrogat consensum respondentis, sed est ejus qui sumit experimentum, hoc est, tentatoris : quia ille non procedit nisi ex concessis a respondente : et hoc est quia tentativa est dialectica quaedam : et ideo sicut dialectica interrogat consensum respondentis : et quia est dialectica quaedam et pars dialecticae , de omnibus inspicit inquirendo circa communia omnium, quibus ignoratis ignoratur scientia, et quibus scitis non necessario scitur scientia : et ideo nonconsiderat ignorantem, sed nescientem et dissimulantem se scire.

Ex his autem concluditur, quod qui secundum rem considerat communia secundum probabilitatem et fidem et opinionem, est dialecticus : si autem facit hoc secundum necessitatem et veritatem, est metaphysicus, ut in IV primae philosophiae dicit Aristoteles : qui autem hoc facit apparenter secundum deceptionem, est sophista.

CAPUT VII.

De syllogismo litigioso et sophistico quid et ex quibus circa propria.

His ita habitis, unus modus fallaciae orationis est (ut inVIII Topicorum dictum est) quando syllogizatur propositum ex veris, non autem per propria : et de tali syllogismo qualis sit et quam differentiam habeat ad alios syllogismos, nunc dicendum est ut completus sit tractatus

de syllogismis falsae orationis secundum omnem modum falsae orationis. Satis enim dictum est de syllogismo peccante in forma, quo nihil penitus syllogizatur : propter hoc quod non valet consequentia. Satis etiam dictum est de syllogismo ad impossibile qui est secundum non causam. Satis etiam dictum est de illo modo fallaciae orationis quae syllogizat ad propositum, sed ex falsis communibus circa quae est dialectica : dictum est enim de syllogismo peccante in materia. Nunc igitur restat dicere de eo qui syllogizatur ex communibus et veris : non tamen sunt propria.

Dicamus igitur, quod syllogismorum sophisticorum et litigiosorum unus est apparens nec syllogizatus, sicut ille qui peccat in forma: alter autem syllogizatur, qui quidem est ex falsis communibus, de quibus (ut prædictum est) est dialectica tentativa: tentativa enim pars est dialecticæ. Et si aliquando vera sit conclusio talis syllogismi, tamen sophisticus est syllogismus. Cujus ratio est, quia licet sit ejus syllogismi demonstrativi qui est propter quid, hoc est, per causam propter quid, tamen in hoc deceptorius est : quia non est ex propriis, sed ex communibus circa propria, cum deberet esse ex propriis : et generaliter loquendo syllogismi qui non sunt secundum propriam syllogismorum viam, et ex propriis illius scibilis, sunt paralogismi et non vere syllogismi : quia videntur esse secundum artem, in hoc quod concludunt propriam artis conclusionem : et tamen in hoc non secundum artem sunt, quia sunt ex communibus, licet sint circa propria disciplinæ. Ex hoc apparet quod talis falsus syllogismus differt a falsigrapho, quia falsæ descriptiones (ex quibus fiunt falsigraphi) non sunt litigiosi syllogismi, sed veri : quia sunt ex propriis et oppositis propriorum. Tales enim falsigraphi sunt secundum ea quae sunt sub arte eadem : et ejusdem artificis est considerare eos, qui considerat verum syllogismum demonstrativum in arte illa. Et ideo non pertinent ad sophisticam et

<--- Page Split --->

ad hanc scientiam quæ de sophisticis est elenchis : unde tales paralogismi falsigraphi ad scientias pertinent disciplinales.

Neque iterum ad sophisticam pertinent si qua fallacia est descripta in disciplinalibus circa vel contra verum quod ex propriis concludit in ipsis, sicut ad sophisticam non pertinet Hippocratis quadratura, quæ circulum quadravit per lunulas hoc est, circuli partitiones ad modum lunularum factas : et iste modus est in geometria, in scientia quæ vocatur proportio arcus ad chordam, quando invenitur arcus æqualis chordæ, secundum quod doct Ptolemæus in Almagesto. Dicit enim Hippocrates : si inveniatur chorda æqualis arcui, sit illa chorda latus quadrati in scriptura in circulo:sic enim quatuor arcus erunt æquales quatuor quadrati lateribus, et totus circulus toti circulo : et quadravit circulum ex propriis geometriæ : et ideo ad geometriam pertinet : nec est litigiosus, quamvis sit ex falsis : quia probatum est in geometria, quod figura poligonia circulo inscripta, quamvis in angulis multiplicetur in infitum et lateribus, tamen ad capacitatem circuli non proveniet, cum tamen plus et plus in angulis multiplicata, plus et plus semper accedat ad circuli capacitatem.

Attente autem, quod quidam aliter formant rationem Hippocratis dicentes, quod Hippocrates posuit, quod lineæ exeuntes ab eodem puncto et ad idem punctum terminatae sunt æquales : arcus autem et chorda ab eodem puncto exeunt et ad idem terminantur : ergo sunt æquales. Sed hoc falsum est, quia quilibet in disciplinis videt, quod duæ lineæ, quarum una est curva et alia recta (licet exeant ab eodem puncto et ad idem terminentur) valde sunt inæquales. Sed hoc verum est, quando arcus et chorda proportionatae lineæ sunt, et quæ proportionata ad æqualitatem deducibilia sunt : eo

quod omnis proportio incipit ab æqualitate, et reducitur ad ipsam : tunc est invenire lineam æqualem arcuì : et ex illa si ducatur in seipsam, fiet quadratum æquale alicui circulo. In hoc tamen non est vis, quia exemplum non ponitur, nisi ut sciatur quod Hippocrates quadravit circulum : et ille syllogismus non est litigiosus. Sed bene ille est litigiosus, qui ex communibus non propriis alicujus scientiæ, circuli probavit quadraturam sic : ubi est invenire majus et minus, ibi est invenire æquale : sed circulo est invenire majus et minus quadratum : ergo circulo est invenire æquale quadratum : nam si sic quadretur circulus, hoc est, æquale circulo quadratum esse probetur : tamen quia talis syllogismus non est secundum rem, hoc est, ex propriis rei scibilis, ideo sophisticus est : quia apparet facere scientiam propriam et ex propriis, et non facit : ea enim quæ sumit ut principia, communia sunt et logica, quæ in multis sunt et non sunt propria : propter quod ille syllogismus qui est de his sive talibus communibus circa propria disciplinæ apparens facere scientiam propriam et non faciens, est oratio litigiosa quantum ad hoc, quod non est ex propriis1.

Cujus ratio est, quia etiam ille syllogismus secundum rem est apparens syllogismus, qui si est ex communibus, circa propria est apparens syllogismus : et qui apparet fidem facere de re secundum sua principia propria accepta : et si hoc est, quamvis sit syllogismus (hoc est, ad formam syllogismi syllogizatus) tamen est litigiosa oratio, in quantum non est ex propriis, sed ex communibus : et hoc ideo est, quia est apparens secundum rem, hoc est apparens secundum propriam scientiam facere secundum rem : propter quod sequitur, quod sit fallax et injustus : fallax quidem, quia non facit quod facere apparet : injustus autem, quia non est ex propriis disciplinæ.

<--- Page Split --->

Et hoc probatur simili exemplo: quemadmodum enim ista injuria, quae in certamine est, quamdam speciem habet secundum formam resistentiae, et secundum illam est injusta ratio quando oppugnat justo : sic in contradictione (hoc est, in disputatione et syllogismo ad contraditionem ducente) injusta contentio (quae non habet illa ex quibus ut propriis fit redargutio) litigiosa est : nam et illis in certaminibus illi qui omnino et omni modo per justa et per injusta vincere volunt, omnia et ad se pertinentia et ad se non pertinentia apprehendunt, ut ex propriis et alienis adjuventur : et similiter hi litigiosi sunt, qui communia apprehendunt, quae ad se ut propria non pertinent : finibus enim intentis et propriis distinguuntur sophisticus et litigiosus, quamvis subjecto idem sint et secundum hoc.

Ergo syllogismi et homines qui ob victoriam ipsam tales sunt, ut per communia vincant, sunt litigiosi homines, et syllogismi eorum sunt litigiosae orationes. Qui autem homines et syllogismi tales sunt propter gloriam apparentis sapientiae, quae est in divitiis sive copiositate apparentis sapientiae, sunt homines sophistici et sophisticae orationes. A principio enim hujus scientiae dictum est, quod sophista vult videri copiosus ab apparente sapientia : nam sophistica est quaedam scientia indicativa ejus qui habet eam ab apparente sapientia, sicut in ante habitis dictum est : propter quodisti sophistae appetunt eam quae est apparens demonstratio, apparentem faciens scientiam vel sapientiam : et haec est illa demonstratio sive syllogismus, qui est ex communibus circa propria. Et ideo quia non differunt litigiosi et sophistae, nisi finibus, ideo in orationibus eisdem secundum substantiam et subjectum sunt litium amatores, et sophistae: sed non sunt propter eadem, sive propter cumdem finem et litigiosi et sophistae : et ideo etiam oratio eadem subjecto erit quidem sophistica et litigiosa. sed non

secundum idem, hoc est, ad eumdem finem, sed in eo quidem quod est propter victoriam apparentem (hoc est, quia quaerit apparere quod vincat) est litigiosa : in eo vero sive quod est propter apparentem sapientiam, qua copiosus vult videri, est sophistica : nam sophistica est apparens quaedam sapientia, non autem existens. Sic ergo patet qualiter syllogismus qui est ex communibus circa propria, et litigiosus est et sophisticus. Qualiter autem idem se habeat ad dialecticum syllogismum, nunc dicemus.

Litigiosus autem est talis syllogismus, qui quodammodo in materia se habet ad dialecticum, sicut falsigraphus se habet ad geometricum : et hoc est, quia in hoc quod paralogizabat ex eisdem (hoc est, ex communibus) quae sunt dialecticae : velut etiam falsigraphus paralogizabat ex eisdem (hoc est, ex propriis) quae sunt geometriae : quia si proprium est principium geometriae, ex quibus demonstrat, est etiam oppositum proprio proprium geometriae, ex quo fit falsigraphus : et dicitur falsigraphus, et non litigiosus : quia falso describit figuras, ex principiis tamen et conclusionibus propriis quae sunt sub arte et propria sunt artis. Syllogismus autem qui est ex communibus quae sunt sub dialectica, est circa alia quam circa propria quae sunt sub arte : et hoc quidem jam ante erat manifestum, quod ille erat litigiosus, ut jam dictum est de quadratura facta per lunulas, quia erat ex propriis, non erat litigiosa : Brissonnis autem quae est per communia, dictum est quod erat litigiosa.

Adhuc autem differentia est inter istos syllogismos, quod hunc quidem qui est falsigraphus, non est monstrare nisi ad geometriam tantum : quia est ex propriis geometriae quae propria sibi soli conveniunt et non alii : et ideo ad aliam scientiam transferri non potest : quamvis enim in Posteriorum libris dictum sit, quod demonstratio aliquando est de genere in genus, si magnitudo numerus quidem est : tamen hoc non verum est, nisi de

<--- Page Split --->

scientia subalternante ad scientiam subalternatam : subalternans autem et subalternata scientia non differunt sicut alia et alia scientia, sed sicut scientia continens et scientia contenta. Aliquando autem syllogismum qui est ex communibus circa propria, contingit transferre ad plures apud eos scientes quicumque non sciunt quid ex propriis principiis est possibile in qualibet scientia, et quid impossibile est accidere ex illis : quia illi utuntur communibus : tunc enim ille qui est ex communibus per coarctationem communium, aptabit ad id quod est in aliis scientiis, sicut principia communia coarctantur et aptantur ad propria, sicut ex communibus, et Antiphon quadravit ex communibus, sicut et Brisso, sicut superius dictum est.

Vel in alio exemplo, si quis dixit non esse melius vel bonum post cenam deambulare per Zenonis rationem, et dicat hoc per syllogismum ex communibus qui est non medicinalis, quia non ex propriis medicinæ, eo quod communis est per communia sic : in quolibet spatio sunt infinita : infinita autem non contingit pertransire : ergo impossibile est post cenam ambulare. Impossibile autem facere non est bonnm. Ergo non est bonum post cenam ambulare. Hæ ergo sunt differentiæ falsigraphi ad litigiosum qui est ex communibus circa propria.

Hoc autem quod diximus (quod litigiosus se habet ad dialecticum quodammodo sicut falsigraphus ad geometricum) intelligendum est quodammodo et non omni modo : si enim omnino et omni modo se haberet litigiosus ad dialecticum, sicut falsigraphus ad geometricum : tunc oporteret, quod sicut falsigraphus peccat contra geometricum et nunquam est geometricus, ita semper peccaret litigiosus qui est ex communibus circa propria contra dialecticum, et nunquam esset dialecticus : hoc autem falsum est, quia sic litigiosus nunquam esset de illis sive de numero illorum qui sunt dialectici : hoc autem falsum est, quia in superiori-

bus hujus capituli dictum est, quod quidam de talibus syllogismis qui est ex communibus circa propria, est syllogizatus, et habet conclusionem veram : et tunc si ista conclusio sequitur ex veris, erunt præmissæ veræ et conclusio vera, et consequentia vera : et cum sint ex communibus quæ sunt circa singula, erit talis syllogismus vere de numero syllogismorum dialecticorum.

Attendendum autem, quod non oporRemovet tutur ulterius determinare de alio syllodubium. gismo. Quamvis enim in Topicis dictum sit, quod quidam est syllogismus apparens qui peccat in forma : et quidam syllogizatus ex falsis, qui peccat in materia potius quam in forma, qui vocatur syllogismus apparens ex apparentibus probabilibus : quia jam determinatum est de peccante in forma et de peccante in materia, satis scitur peccans in utroque per sua componentia. De syllogismo autem ex communibus circa propria in Topicis determinari non debuit : quia illi qui in Topicis habiti sunt peccare contra syllogismum dialecticum, sunt sophistici in veritate : hic autem de quo hic loquimur, non est sophisticus nisi secundum quid, et ad quemdam non topicum syllogismum, et non simpliciter : hic autem est litigiosus et sophisticus, ut dictum est, respectu finium diversorum : et quamvis aliquando concludat verum ex veris, est tamen aliquo modo sophisticus, in quantum apparet facere scientiam ex propriis quam non facit, ut dictum est. Nec oportet hic determinare hujus syllogismi principia, cum sit dialecticus : principia autem dialectici syllogismi determinata sunt in Topicis.

Adhuc autem intelligendum est, quod iste syllogismus qui est ex communibus circa propria, peccat contra demonstrativum, in hoc quod est ex communibus, quia communia accipit ex propriis : nec tamen in illis communibus quæ per se sunt, peccat, quia communia accipit vera : peccare autem in communibus est, quando pro communibus (quæ debe-

<--- Page Split --->

rent esse vera vel saltem probabilia) accipiuntur falsa vel improbabilia : et si ita fieret, peccaret contra dialecticum. Unde contra demonstrativum in propriis peccat falsigraphus. Per communia autem contra demonstrativum peccat ille qui est ex communibus circa propria.

ctio. Et si quis objiciat, quod omnis syllogismus sophisticus peccat contra dialecticum, utio. et sic non est dialecticus, Dicendum quod hoc est verum de syllogismo qui simpliciter est sophisticus : hic enim peccat contra dialecticum : iste autem non est sophisticus, nisi quodammodo, et non simpliciter : et ideo contra dialecticum non peccat : non enim sophisticus est, nisi in hoc quod videtur facere scientiam, cum tamen non faciat : ex communibus enim non fit scientia, sed solum fides et opinio.

nibus et falsis, qui est tentatio circa communia : syllogismus enim qui est circa communia et non arguit secundum rem, monstrat ignorantiam, ut in praehabitis dictum est. Et quia etiam jam paulo ante determinatum est de syllogismo litigioso, qui est ex communibus circa propria, qui est tentatio circa propria : et etiam quia jam saepe dictum est, quia tentativa est quaedam dialectica : ideo nunc determinare oportet de syllogismo tentativo (ut perficiatur doctrina de syllogismo) ex quibus scilicet et qualibus est principiis tentativis, et qualiter convenit cum syllogismo dialectico, et qualiter differt ab eo. Determinabimus igitur, quod tentativa est scientia communis omnium et non determinati generis alicujus, et tamen tentativa est dialectica quaedam.

I falsiSicendum est quod falsigraphus quamusnon tigiovis sit aliquo modo fallax et injustus, non 4 quid at lititamen est litigiosus : quia esse fallacem sus. et injustum, non est tota causa hujus, quod syllogismus sit litigiosus : sed oportet addere, quod fallax sit et injustus et circa omnia, et sic ad hoc quod aliquis syllogismus sit litigiosus, non sufficit hoc solum, quod intendat gloriam de apparenti sapientia, sed addendum est quod hoc faciat circa communia et in communibus.

modo Attendendumetiam , quodfalsigraphusetde - etdemonstrativussuntcircaeademprin - suntcipiaincomplexa , sednonsuntcircaeademcomplexa , nisidicantursecundumpræsentiamesseprincipiademonstratio - n i s , etsecundumabsentiamesseprinci - piafalsigraphi : sicutnautaperpræsen - tiamestcausasalutisnavis , etsecun - dumabsentiamcausapericulinavis .

CAPUT VI.

De tentativis syllogismis.

Quia autem jam ante determinatum est de duplici litigioso et tentativo syllogism0 : de uno quidem est qui ex commu-

Dicimus igitur quod non est dialecticus syllogismus necessarius circa aliquod determinatum genus subjecti, quia circa syllogismum ex probabilibus : tamen utens qui est ad omne problema accidentis et generis et proprii et diffinitionis et ejusdem et diversi determinandum, non est circa genus aliquod subjecti necessarius, sed est circa omnia in quibus sunt istae intentiones, genus, accidens, proprium, diffinitio, et idem et diversum, in quibus est habitudo medii probabilis ad inferendum conclusionem ex probabilibus : et talis syllogismus non ostensivus alicujus generis determinati. Et licet ita sit non circa genus determinatum, tamen non est talis qualis est scientiae universalis syllogismus : universalem autem scientiam quae de omnibus est, dicimus metaphysicam sive primam philosophiam. Tria igitur ostendere intendimus, scilicet quod tentativus et dialecticus non sunt alicujus generis subjecti determinati, et quod non est ostensivus alicujus passionis determinatae de aliquo : et tertio cum talis sit, quod tamen non propter hoc est sicut scientia quae theoriae universalis est, sicut prima philosophia.

Quod autem non sit dialectica utens

<--- Page Split --->

alicujus generis subjecti determinati, ex hoc probatur, quod dialectica talis est inquisitiva, et interrogativa est de communibus : communia autem de quibus inquirit (quæ sunt accidens, et genus, proprium, et diffinitio, sicut hoc est, an insit ei aliquid ut accidens vel genus vel proprium vel diffinitio) non sunt in uno aliquo genere subjecti determinata : ergo dialectica· utens dialectico syllogismo, non est circa aliquod quod sit determinatum subjectum. Adhuc si daretur, quod essent omnia sub ente sicut sub uno genere, non sequeretur adhuc, quod possibile esset omnia esse sub eisdem principiis : omnia enim quæ sunt sub eisdem principiis, diffinitiones esse non possunt : eo quod nec ea quæ sunt sub eodem genere, eisdem principiis determinari non possunt : sicut patet in substantiis intelligibilibus et corporalibus, et substantiis corruptibilibus et incorruptibilibus : et de his quæ sunt in quantitate, patet in continuis et discretis, quæ ad idem constitutivum sui esse principium reduci non possunt, sed continua fluunt a puncto sicut a suo principio, discreta autem ab unitate. Ens enim non genus constitutivum alicujus generis, prius est eo cujus est genus. Nunc autem cum dividitur ens in substantiam et accidens, ens simpliciter non est ante substantiam : quia simpliciter ens non est nisi substantia : nec ea in quæ dividitur ens per differentias, coæquæva exeunt de ente cum dividitur in substantiam et accidens : substantia quidem est ens, accidens quidem erit modus quidam entis per posterius : et idem genus esse non potest. Dialectica igitur cum sit inquisitiva intentionum et prædicatorum quæ insunt omnibus, non potest esse alicujus generis subjecti determinati : nec potest esse ostensiva alicujus determinate passionis vel prædicati de aliquo subjecto : sed circa subjectum inquirit quid insit ut genus, quid ut accidens, quid ut proprium, quid ut diffinitio. Nec tamen propter hoc est ut universalis et theorica scientia, omni-

bus dans subjectum particularibus scientits et omnibus dans passiones. Dialectica enim circa subjectum est inquisitiva quid insit ut prædicatum hoc, vel quid non insit : eo quod et constructive et destructive quærit quid insit et quid non insit. Scientia autem quæ est universalis theoria (quæ vocatur metaphysica) de omnium principiis est secundum veritatem et entitatem et necessitatem. Dialectica vero ex probabilibus inquirit quid insit ut prædicatum universale, neque secundum quod intentio est, generale accipit ut genus, et accidentale ut accidens, et appropriabile ut proprium : et hæc omnia ex probabilibus et probabiliter inquirit.

Propter quod ex dictis sequitur, quod nulla ars vel scientia alicujus determinatæ naturæ in subjecto vel passione monstrativa sive ostensiva vel demonstrativa, est interrogativa consensus respondentis, vel etiam utriusque partis contradictionis : quia hæc sola interrogatio quando interrogatur consensus in utramque partem contradictionis, quodcumque respondens eligit, ut in illam obviando disputet opponens : non enim est possibile in particularibus scientiis (quæ de determinato subjecto determinatam monstrant passionem) utrumlibet, hoc est, utrum respondenti cuilibet partium contradictionis dare : sed unam ab ipsa re sive natura rei datam respondentem oportet dare, sive velit, sive nolit : in talibus enim determinatis scientiis non fit syllogismus ex utrisque sive ad utramque partem contraditionis. Dialectica autem circa omnia interrogativa est utriusque partis contradictionis, et per consequens et tentativa, cum sit dialectica quædam.

Si autem dialectica ostendit aliquando aliarum methodorum principia, ut in primo Topicorum dictum est, non tamen propter hoc est talis qualis prima philosophia : quia etsi ostendat aliarum methodorum principia, non tamen ostendet omnia principia, ut est id, de quolibet affirmatio vel negatio vera, et de nullo

<--- Page Split --->

simul : et etiam propria principia sua (in quantum est docens quaedam determinati subjecti scientia, de subjecto suo determinatae passionis ostensiva) non interrogabit : quia illa requirere et supponere oportet :nam si haec principia interrogata non daret respondens, sed negaret ea universaliter, non haberet opponens dialecticus, ex quibus principiis amplius disputaret ad instantiam respondentis, sive contra respondentem : omnem enim disputationem interrogativam regulari oportet principiis primis et propriis.

ctio. Et si tu dicis, quod haberet syllogismum ad impossibile sicut et metaphysicus, qui syllogismus ad impossibile proutio. bat prima principia. Dicendum quod proprium est argumenti dialectici (cum utraque pars contradictionis in dialecticis probabilis sit) ut ex neutra sit deductio ad impossibile.

Ex dictis igitur concluditur, quod dialectica non est generis determinati : et ideo neque tentativa est generis alicujus determinati. Cujus probatio est, quod tentativa non est talis, quod sit determinati generis, qualis est geometria, quae est determinati generis entis alicujus, quia est de continuo immobili : sed est talis qualis est dialectica ex communibus, quam habeat et non sciens aliquis propria alicujus generis determinati. Est enim experimentum simile etiam non scientis propria quando tentat per communia : est, dico, nesciens experimentum sumere : cum quis nescit rem ex propriis, sed ex communibus ad propria, et illa sunt qommunia : communia enim sequuntur ad propria, et non e converso : quia propria non sequuntur ad communia, nisi negatione communis, in quantum quaecumque talia sunt, quae scientem quidem nihil prohibet non scire aliquam artem : quia communibus scitis nihil prohibet nescire artem, sed eum qui nescit communia, necesse est ignorare artem : quia communibus non scitis non scitur ars, sed ignoratis communibus ignoratur ars.

Propter quod manifestum est, quoniam tentativa nullius est determinati generis vel passionis disciplina sive scientia : eo quod ipsa de omnibus est, ut dictum est. Et bene dico, quod est de omnibus, quia est de communibus circa propria : quia omnes artes quae sunt determinati generis, utuntur communibus quibusdam prædicatis, ut est inesse, ut accidens, ut genus, et inesse ut proprium, et inesse ut diffinitio, et non tantum artes, sed etiam omnes sine artere studium nituntur suadere ex communibus : propter quod omnes etiam idiotæ sine arte acquisita persuadentes, utuntur dialectica, secundum quod ex communibus persuadent : et utuntur tentativa naturalis industriæ, secundum quod usque ad quid nititur ab alio experiri an ignoret vel non de aliquo. Omnes enim aliquid ponuntiantes conantur dijudicare illud per communia, et dijudicant communia : talia enim communia nihil minus sciunt idiotæ, quamvis videantur valde extra artem dicere, eo quod nesciunt ea ordinare ad formam syllogismi sicut artem habentes. Ex quo patet quod sermocinantes arguunt ex probabilibus, et idiotæ et artem habentes : nam idiotæ sine arte participant per naturalem industriam illud commune, de quo artificialiter est dialectica, et arte syllogistica tali participant et dialecticus et tentativus.

Quoniam autem sunt multa haec communia scilicet, et sunt determinata et propria in singulis scientiis, patet et quod non sunt illa communia talia quae sunt ut natura quaedam determinata, ut genus quoddam determinatum subjectum, de quo est determinata scientia : sed sunt communia non secundum rem, quae sit natura vel genus, sed sunt communia velut negationes sunt communes, quae non re, sed intentione et ratione communes sunt : quia negatio secundum rem nihil ponit determinatum in natura vel genere, sed intentione sola et ratione. Alia autem non sunt talia communia quae sunt in singulis artibus. Sunt enim

<--- Page Split --->

talia, scilicet communia, sed propria cuilibet arti et naturae generis, ex quibus est scientiarum unaquaeque : et est (sive contingit) ex his communibus quae sunt circa singula, de omnibus etiam propriis experimentum sumere : et contingit de his communibus esse quamdam artem quae tentativa vocatur. Ex his communibus circa propria, et illam artem non contingit esse talem, quales sunt scientiae demonstrativae determinatae, quales illae scientiae disciplinales quae demonstrant determinatas passiones circa subjecta determinata : illae enim potius sunt scientiae quam artes. Ista autem potius ars quam scientia : et hoc est ideo, quia litigiosus syllogismus (qui est ex communibus circa propria) non est sic se habens omnino ut falsigraphus se habet ad geometricum : quia si sic omnino se haberet, tunc esset ex propriis sicut falsigraphus : nunc autem ex communibus est, quamvis sit circa propria : non enim est paralogismus determinati cujusdam generis ut falsigraphus, sed est paralogisticus ex communibus circa propria : unde talis litigiosus erit circa omne genus proprium ex communibus, et non erit ex principiis determinati generis cujusdam.

Loci ergo ducentes ad redargutionem, qui sunt de sophisticis elenchis, hi sunt

qui dicti sunt : quoniam dialectici (qui est circa probabilia et apparenter probabilia considerare) est de his, et habere facultatem, quod possit ista facere et redarguere videri ex illis, non difficile est videre, secundum quod dialecticus communiter accipit talia communia considerans : quia illa methodus circa propositiones et praedicata communia propositionum omnem habet hanc speculationem, scilicet de his quae apparent probabilia. Et sic de elenchis quidem apparentibus in quantum ducunt ad redargutionem, dictum est.

Est autem notandum, quod scitis quipritis scitn tur comnun nia gel non e ron tra : et lj noratis e m munibus lj norantur propria, ne l hon e con t re

scientiae quam artes. Ista autem potius ars quam scientia : et hoc est ideo, quia litigiosus syllogismus (qui est ex communibus circa propria) non est sic se habens omnino ut falsigraphus se habet ad geometricum : quia si sic omnino se haberet, tunc esset ex propriis sicut falsigraphus : nunc autem ex communibus est, quamvis sit circa propria : non enim est paralogismus determinati cujusdam generis ut falsigraphus, sed est paralogisticus ex communibus circa propria : unde talis litigiosus erit circa omne genus proprium ex communibus, et non erit ex principiis determinati generis cujusdam.

<--- Page Split --->