TRACTATUS IV
DE REDUCTIONE FALLACIARUM IN IGNORANTIAM ELENCHI.
CAPUT I.
De reductione omnium fallaciarum.
phisticus,in tredecim cum aliis duodecim fallaciis : et sic ad ignorantiam elenchi non reducuntur aliae fallaciae ; sed ipsa cum aliis duodecim reducitur in ignorantiam elenchi communicator dictam.
Ignorantia elenchi du. pliciter, una nonum ins, alia specilis.
Ad sciendum qualiter omnes loci sophistici sive fallaciae reducuntur in ignorantiam elenchi, oportet praescire, quod ignorantia elenchi dupliciter dicitur, scilicet ab ignorantia elenchi secundum quod syllogismus est contradictionis, ut scilicet ignorentur differentiae sive conditiones et syllogismi et contradictionis communiter : et sic ignorantia elenchi non est specialis fallacia, quia non habet speciale principium deceptionis. Et hoc modo omnes fallaciae peccant secundum ignorantiam elenchi : secundum prius tamen et posterius : quia fallaciae in dictione principalius peccant contra elenchum, quam contra syllogismum : eo quod in fallacia in dictione unitas sermonis est causa apparentiae : diversitas autem in re signata est causa non existentiae. Ad contradictionem autem requiritur rei identitas, quae non est in fallaciis in dictione. Contra syllogismum autem peccant ex consequentia, quia syllogismus aliquo modo in forma vocali salvatur in unitate vocis. Ignorantia autem elenchi specialis (ut in ante habitis dictum est) est ignorantia differentiarum sive conditionum quatuor, quae ad contradictionem requiruntur, quae sunt idem, et ad idem, et similiter, et in eodem tempore : et sic specialem habet apparentiam decipiendi : et sic specialis est fallacia dividens hoc commune quod est fallacia sive locus so-
Quamvis quidam dicant quod ignoAlia opinio. rantia elenchi semper est contra omnes conditiones elenchi et generales et speciales, sed differenter : quia uno modo ignorantia elenchi est contra conditiones elenchi secundum se : alio autem modo est contra conditiones elenchi ex consequenti. Et quando est contra conditiones elenchi secundum se, tunc est specialis fallacia, in quam aliae non reducuntur. Quando autem est ignorantia elenchi ex consequentia, tunc est generalis. Dicitur enim aliquis ignorare elenchum secundum se, quando ignorat aliquam vel aliquas conditiones contradictionis. Dicitur autem ignorare elenchum ex consequenti, sicut quando eo quod nomen est verum, credit rem esse unam : et ex consequenti, quia putat nomen esse unum: et rem unam, credit medium syllogismi esse unum re et nomine : et quia putat medium esse unum, ex consequentia credit syllogismum esse unum et verum : et quia putat syllogismum esse unum, quando concludit contradictorium positioni respondentis, credit elenchum esse unum et verum: et sic ex consequentia ignorat elenchum. Et hoc in idem redit cum eo quod dictum est in priori distincione.
Dicunt etiam alii, quod elenchus in communi dicitur ignorari secundum se, et ex consequenti dicuntur ignorari con-
<--- Page Split --->
ditiones ejus communes et propriæ : quando enim apparens elenchus secundum quamlibet fallaciam proponitur, primo putatur esse elenchus cum non sit : et cum dicit quod istae sint omnes conditiones elenchi, sic ignoratur elenchus primo, et conditiones elenchi ignorantur ex consequentii : et quocumque istorum modorum dicatur, in idem redit : sed id quod primo dictum est, expeditius est et verius ad distinguendum ignorantiam elenchi specialiter dictam ab ignorantia elenchi generaliter dicta.
His ita distinctis, notandum quantum ad generalem reductionem omnium fallaciarum in ignorantiam elenchi, quod modificatio syllogismi est dispositio propositionum in figura et qualitate et quantitate et habitudine medii reali ad extrema ad necessitatem illationis conclusionis.
Modificatio syllogismi duplex, contracta scilicel et incontracta. Et ideo duplex est modificatio, sicut duplex est necessitas illationis conclusionis. Quædam enim est causata a simplici ordine terminorum in figura, et a qualitate et quantitate et ordine duarum propositionum ad inferendum conclusionem : et hæc vocatur utilis conjugatio determinata in arte libri Priorum secundum syllogismi generationem et medii inventionem et potestatem inferendi conclusionem : et immodificatio privans hanc modificationem, est privatio ordinis terminorum vel ordinis propositionum in debita qualitate et quantitate et debito situ ad inferendam conclusionem : et hæc vocatur inutilis conjugatio determinata in libro Priorum. Est etiam modificatio non simpliciter sive universalis syllogismi, sed ad propositum et realis syllogismi et in materia speciali : et hæc est secundum habitudines reales principiorum sive præmissarum ad conclusionem. Et hæc est duplex. Una quidem secundum habitudines locales, quæ exigitur ad syllogismum dialecticum in materia probabili : et contra hanc peccat immodificatio, quæ est privatio habitudinis localis, quando videtur esse et non est : et hæc modificatio determinatur in
Topicis : et immodificatio pertinet ad hunc librum qui dicitur sophisticorum Elenchorum : quia ex eisdem principiis non potuit determinari vera habitudo localis et existens, et apparens et non existens : et ideo oportuit esse diversas scientias ad determinandum hujusmodi immodificationes : propter quod diversos oportuit esse libros adhuc unius scientiæ, quæ topica dicitur in communi. Alia autem modificatio specialis in materia necessaria et demonstrativa est, quæ determinatur secundum habitudinem medii, quod est causa immediata realis et essentialis non tam conclusionis quam rei conclusæ, quæ determinatur in libro Posteriorum analyticorum, et ex defectu ejusdem habitudinis causatur immodificatio, quæ (ideo quia ex defectu eorumdem principiorum constituentium habitudinem causæ ad affectum causatur) determinatur etiam in eodem libro Posteriorum, et vocatur talis deficiens syllogismus falsigraphus, deficiens a modo habitudinis causæ ad effectum.
Adhuc autem notandum, quod est syllogismus sive ex quantitate et qualitate et situ propositionum, sive etiam ex habitudine locali ex necessitate consequentiae inferens ; et est syllogismus ex quantitate et qualitate et situ terminorum et propositionum, et habitudine locali ex necessitate et inferens et probans et notificans sivecertificans : et secundum hæc duo sunt iterum duæ modificationes, et oppositis his duæ immodificationes : et de modificatione syllogismi inferentis tantum jam dictum est, et de ejus opposita immodificatione. Modlificatio autem syllogismi probantis sive notificantis, sive etiam certificantis estalis, quod habitudo principiorum ad conclusionem per priora simpliciter vel priora quoad nos certificet et probet et notificet et non per idem : et hunc modum non servat petitio ejus quod est in principio. Unde quamvis talis paralogismus de necessitate inferat, tamen non probat nec certificat : et ideo est immodificatus.
<--- Page Split --->
His ita determinatis, patet quod aut dividendum est (sicut divisim determinatum est de ipsis) apparentes syllogismos et apparentes elenchos, aut reducendum est omnes ad elenchi ignorantiam generaliter, et doendum qualiter reducantur generaliter et specialiter : utrumque enim docendum est si ars debeat esse completa.
Et quod diximus sic aut sic esse tradendum sub disjunctione, intelligimus quod et hoc et illud sit docendum. Et cum habita sit doctrina qualiter divisim generantur et docentur, subjungendum est qualiter generaliter et specialiter in ignorantiam elenchi reducuntur : hoc enim faciendum est his qui fallaciam ignorantiae elenchi generaliter dictam faciunt commune principium fallendi in omnibus fallaciis : et hoc faciunt omnes qui bene sapiunt in fallaciarum principia scientiam sive cognitionem. Est enim sive contingit omnes dictos modos et species resolvere in elenchi diffinitionem ignoratam : eo quod in qualibet ignoratur aliqua conditio elenchi in quantum est syllogismus contradictionis : et hoc generaliter. Primum quidem considerando si modi immodificati sunt secundum defectum habitudinis localis inferentis syllogismi et probantis : si enim hoc sit, quod deficiat in modo inferentis et probantis syllogismi ignoratur elenchus in aliqua conditione syllogismi inferentis et probantis : et etiam contradictio, et sic ignoratur elenchus per consequens : oportet enim in syllogismo inferente et probante ex his quae posita sunt, debito ordine habitudinis localis vel habitudinis causae accidere de necessitate illationis conclusionem, sic quod ex necessitate locali vel causali accidat conclusio, et non tantum videatur apparenter accidere et non accidat secundum rem. Hoc autem deficit in omni fallacia in qua videtur accidere conclusio ex praemis s : sicut enim jam ante dictum est, fallaciae in dictione peccant contra hoc quod est syllogismum esse ex quibusdam, quia multip (x (s vel actu vel potentia vel secundum phan-
tasiam. Multiplex autem dico sive significatione, sive suppositione, ut in figura dictionis. Et si iste syllogismus est non ex quibusdam positis, et sic immodificati sunt paralogismi secundum medium reale simpliciter, principalius tamen peccant contra elenchum, ut innuit Aristoteles, qui dicit quod peccant contra elenchum, et non negat quin peccent contra syllogismum, quamvis non ita principaliter sicut contra elenchum. Et quamvis forte habent aliquo modo ea quae sunt de syllogismo secundum vocem et quantitatem et qualitatem et ordinem propositionum, non tamen habent hoc realiter : quia medium non est unum secundum rem, sed multa aliquo modo, et variatum, non secundum eamdem significationem acceptum in praemis s is. Similiter est fallacia secundum ignorantiam elenchi, qui licet immodificatus possit dici, quia habet terminos quatuor, cum syllogismus verus non habeat nisi tres, ut patet : A est duplum respectu B, et est non duplum respectu c, ergo duplum et non duplum : hic quatuor termini sunt A, B, c, duplum et non duplum : tamen in hoc non est vis, quia duo sunt syllogismi in elencho : sed constat quod immodificatus est talis paralogismus quantum ad elenchum : et hoc facile est videre in omnibus aliis.
Sciendum quod quia immodificati sunt, per consequens etiam sunt infigurati : quamvis enim figuram vocalem habeant, non tamen habent figuram realem : quia vel medium est multiplex et non debite se habet ad extrema, sicut in fallaciis in dictione : vel secundum rem indebite accipitur, ut in fallaciis extra dictionem : et sic non habet figuram realem. Ex his quae dicta sunt, satis patet de generali reductione in ignorantiam elenchi : et hoc est quod dicere intendimus.
<--- Page Split --->
CAPUT II.
De reductione æquivocationis et amphibologiae in ignorantiam elenchi, et similiter compositionis et divisionis et accentus.
Deinde in reductione in ignorantiam elenchi, specialiter considerandum est secundum speciales partes sive differentias sive conditiones diffinitionis syllogismi et elenchi : et videbitur quod contra speciales conditiones et differentias peccant loci sophistici speciales : nam illi loci qui sunt de numero illorum locorum qui sunt in dictione, hi quidem sive aliqui vel quidam peccant secundum duplex in nomine vel oratione, ut æquivocatio, vel oratio amphibologica, et similis figuratio in figura dictionis : eo quod uno nomine et una oratione (propter unitatem vocis quæ causa est apparentiæ in his tribus fallaciis) consuetum est hoc aliquid (hoc est, determinate unum) significare : et plura significantur in his tribus fallaciis una secundum formam prolationis et secundum materiam quæ est nomen et oratio : et sic incidit ignorantia elenchi, cum res diversa significetur : eo quod contradictio requirit rem eamdem significare. Hoc dicimus communiter ad significatum et consignificatum et ad modos significandi et quantum ad suppositionem et modos supponendi. In omnibus enim his sub uno nomine vel oratione plura significantur secundum rem, vel plura significantur, vel plura supponuntur, vel pluribus modis in uno nomine vel oratione. Uno dico secundum formam et materiam. Et in his tribus causa apparentiæ est in unitate sermonis, et causa defectus est in rei diversitate primo et per se : et ideo tres isti loci sophistici simul unam et similem habent reductionem.
Objecio. Et si dicat aliquis, quod figura dictionis non habet multiplicitatem, quia non Solutio. respondetur in ea per distinctionem, Dicimus quod hoc est falsum : quia multi-
plex phantasticum simpliciter multiplex est et in sophisticis, quamvis secundum se non sit simpliciter multiplex : et respondetur ad ipsum per distinctionem sic, cum dicatur non significare vel supponere plura secundum quod unum supponit et videtur supponere plura : propter similem quidem significationem videtur supponere unum in re, cum sint plura quæ accipiuntur sub ipsa. In æquivocatione autem et amphibologia actu plura significantur. Et attende quod multiplex phantasticum in reductione magis conjungitur his quæ habent multiplex actuale, quam his quæ habent multiplex potentiale : quamvis in reductione magis conveniat cum potentiali, quam cum actuali : eo quod sicut in actuali multiplici apparentia est prima in unitate principiorum secundum materiam et formam, et diversitas in re est causa defectus per quam ignoratur elenchus : ita est in figura dictionis similis figuratio in sermone causa deceptionis. Causa autem defectus est in ipsa diversitate per quam deficit ab elencho, et ignorat elenchum. Sic autem non est in multiplicitate potentiali : in hac enim una est oratio vel dictio secundum quod unitas orationis vel dictionis secundum materiam tantum et non secundum formam prolationis et per posterius diversitas in re significata et non primo in re : et ideo figura dictionis magis in reducendo in ignorantiam elenchi similis est multiplicitati potentiali, et magis similem cum æquivocatione et amphibologia habet reductionem, quam cum compositione et divisione et accentu.
Compositio autem et divisio sive locus sophisticus compositionis et divisionis reducuntur in ignorantiam elenchi per primam causam sui defectus : eo quod deficiunt in hoc quod in compositione formali non est eadem oratio composita et divisa, et in accentu sub diversitate accentus prolatum nomen formaliter differens. Quamvis enim omnes fallaciae in dictione proveniant, eo quod eisdem nominibus vel orationibus non idem se-
<--- Page Split --->
cundum rem significamus, ut in ante habitis dictum est : tamen in diversis diversa est nominis vel orationis identitas : in æquivocatione enim et amphibologia et figura dictionis eisdem nominibus vel orationibus secundum materiam et formam prolationis non eadem significamus: in compositione autem et divisione et accentu eisdem nominibus vel orationibus secundum materiam, et non eisdem secundum prolationis formam non eadem significamus : et idem hic dicemus, quod in compositione et divisione et accentu est oratio et nomen differens non secundum materiam, sed secundum formam.
Oportebat autem tam in syllogismo quam in elencho etiam haec omnia, scilicet et orationem et etiam rem eadem esse et secundum materiam et secundum formam prolationis, si debeat verus elenchus vel verus syllogismus fieri : et si non sit eadem oratio vel nomen secundum formam prolationis et secundum materiam vel secundum utrumque, ignoratur elenchus : quia elenchus est unius et ejusdem, non nominis tantum vel rei tantum, sed rei et nominis, ut in primis dictum est. Et patet quod ignoratur. Cujus probatio est, quia si aliquis respondentium ponat tunicam non esse vestem, et faciens elenchum syllogizet tunicam esse tunicam, et non syllogizet eam esse vestem, quod negavit respondens : opponens talis taliter respondenti non contradicit, et ignorat elenchum : quia contradictio debet esse ejusdem rei et nominis, et ipse non idem nomen syllogizavit : quamvis etiam verum sit illud, quod tunica est tunica ; tamen notificante syllogismo non est hoc syllogizatum : quod manifestum est ex hoc, quod adhuc facto syllogismo et conclusio quod tunica est tunica, respondens indiget interrogatione, quoniam vel utrum idem significant quantum ad eum qui interrogat ut inferat conclusionem de tunica : cum positio respondentis fuerit de veste. Dicitur autem tunica et vestis idem : quia derivantur ab eodem : vestis enim est quod vestit, hoc est, tegit :
tunica autem dicitur quasi tegica, eo quod tegit. Sic ergo fallaciae in dictione peccantes secundum multiplex, in ignorantiam elenchi reducuntur.
CAPUT III.
De speciali reductione fallaciae accidentis in ignorantiam elenchi.
Paralogismi autem qui fiunt secundum accidens quoad reductionem specialem in ignorantiam elenchi, manifesti fiunt qualiter reducuntur, diffinito syllogismo. Nam eamdem diffinitionem quae est syllogismi, oportet fieri etiam ipsius elenchi : sed oportet illi diffinitioni adjacere per additionem ipsam contradictionem : et hoc ideo est, quia elenchus addit supra syllogismum : quia elenchus non tantum est syllogismus, sed est syllogismus contradictionis : et sic sunt duo constitutiva veri elenchi : ita in diffinitione oportet utriusque rationem et syllogismi et contradictionis conjungere. Cum igitur generalis sit reductio paralogismorum : quia immodificati sunt, et immodificatus syllogismus non ex necessitate fit secundum aliquid et modificatus. Tamen specialiter et accidentis fallacia, paralogismus est immodificatus : quia ex extranea habitudine medii ad extrema deficit ab illatione necessaria : quod patet in exemplo paralogismi accidentis : quia consequentia haec non est necessaria propter extraneam habitudinem medii ad extrema : si sic dicatur : cum hoc sit, necesse est hoc esse. Sicut cum homo sit, necesse est animal esse. Hoc autem album est, quod est homo vel animal. Ergo necesse est animal esse album. Hoc enim non est necessarium per syllogismum quocumque modo formetur paralogismus. Si enim sic formetur : si homo est, necesse est animal esse : sed homo est albus : ergo necesse est animal esse album. Sic enim formato syllogismo quamvis bonum videatur argumentum, tamen si sic formetur : necesse est animal esse, si homo est : sed
<--- Page Split --->
homo est albus : ergo necesse est animal esse album : hic aperte est fallacia accidentis. Potest etiam formari sic : si homo, necesse est animal esse : sed animal album est : ergo necesse est hominem esse album : tunc incidit in fallaciam consequentis et accidentis : quia nihil prohibet in eadem oratione vel paralogismo plures esse modos fallendi, ut in ante habitis dictum est, et in sequentibus ostendetur. Patet igitur quod paralogismus accidentis reducitur, quia ignoratur hujus conditio elenchi, quod est necessaria syllogismi consequentia : propter extraneam et accidentalem habitudinem medii ad extrema.
Hoc autem non tantum fit in dialecticis, sed etiam in demonstrativis : sicut enim in dialecticis necessaria non est talis illatio, in qua medium extranee se habet ad extrema : ita neque in demonstrativis si triangulus habet tres angulos aequales duobus rectis, accidit autem triangulo figuram esse, vel accidit ei primam figurarum rectilinearum esse, vel accidit triangulo principium compositionis poligoniarum figurarum esse : eo quod omnis figura poligonia sive multorum angulorum in tot angulos resolvitur, quot numero habet angulos : et si resolvitur in triangulos omnis poligonia figura, sequitur quod triangulus est principium compositionis omnium poligoniarum rectilinearum figurarum : et sic accidit triangulo principium esse : accidit ergo triangulo et figuram esse et primum esse et principium esse. Non tamen potest necessaria et per se illatione concludi passio et trianguli de his quæ accidunt triangulo : si enim sic formetur syllogismus : omnis triangulus habet tres angulos aequales duobus rectis : sed triangulus est figura per primum vel principium : ergo figura vel primum vel principium habet tres angulos aequales duobus rectis. Sed est ibi fallacia accidentis et ignorantia elenchi : quia ignorat quod facit consequentiam per se et necessariam : hoc enim est id quod est proprium
subjectum et præcisa causa passionis, ut in Posterioribus determinatum est, cui passio convenit omni et semper et secundum ipsum.
Et si dicatur, quod hæc illatio est necessaria, sive formetur syllogismus in prima figura, sive in tertia, in quibus ex affirmativis proceditur syllogizando : si enim sic syllogizet aliquis : omnis triangulus habet tres angulos æquales duobus rectis : figura est triangulus : ergo figura habet tres æquales duobus rectis : necessaria videtur illatio. Eodem modo si formetur in tertia figura sic : triangulus habet tres angulos æquales duobus rectis : triangulus est figura vel primum vel principium : ergo figura vel primum vel principium habet tres angulos æquales duobus rectis : illatio iterum videtur esse necessaria : et ita videtur quod non impediatur illatio necessaria : non ergo videtur quod per hanc reducatur paralogismus accidentis. Ad hoc solvendum secundum Aristotelem dico, quod iste modus peccat contra syllogismum demonstrativum, et non contra dialecticum : quia non concludit passionem de eo quod proprium et præcisum subjectum est passionis, et cui secundum ipsum convenit passio : demonstratio enim talis passionis non potest esse de subjecto quod est figura vel primum vel principium, sed est de his in quantum sunt triangulus cui secundum seipsum talis convenit passio.
Et ideo si elenchus est aliquis vel quidam syllogismus, non erit verus et demonstrativus elenchus, qui fit de subjecto quod non habet tres angulos æquales duobus rectis, secundum accidens, hoc est, gratia alterius quod accidit ipsi : quia illi per se non convenit, sed per alterum. Si autem secundum hoc aliquis objiciat dicens, quod secundum hoc particularis demonstratio semper fit secundum paralogismum accidentis : ut si sic arguatur : omnis triangulus habet tres angulos æquales duobus rectis, isosceles est triangulus : ergo habet tres æquales
<--- Page Split --->
duobus rectis : quia isosceles non est per se subjectum et causa præcisa passionis. Dicendum est quod in particulari demonstratione et si non subjiciatur per se subjectum, subjicitur tamen id in quo intellectu et actu ponitur per se subjectum passionis : quia in isoscele actu et intellectu subjicitur triangulus : sed quando subjicitur id cui per se non convenit passio, nec ponitur in ipso, huic non convenit passio nisi per accidens : et hoc est figura et primum et principium, quorum neutrum ponit triangulum : quia per consequens non ponitur antecedens, quamvis e converso antecedens ponat consequens : et ideo argumentatio talis tota est per accidens, et est in demonstrativis paralogismus accidentis.
Talis autem paralogismus non contemnendus est tanquam levis, quia secundum hunc in operativis artifices qui ordinare habent in artificiis,et omnino sive universaliter scientes et sapientes ab insciis arguuntur : inscii enim quando volunt arguere contra sapientes, maxime secundum accidens faciunt syllogismos, ut dicantur sapientes secundum illam sapientiae determinationem in sexto Ethicorum, quod sapientia est virtus artis et scientiae : secundum hoc enim sapiens est in qualibet arte, cujus experientia illius artis ordinare convenit de artificio, et ejus causam reddere. Sapiens enim si dicat tantam columnam tanto capitello subjiciendam esse, statim argui potest, quod tante columnae accidit lapidem vel stillum esse : ergo tanto capitello tantus lapis vel stillus subjiciendus est.Qui vero de numeso.sapientium non possunt dividere quid cui per se et secundum ipsum conveniat, et quid per se non sit secundum ipsum, sed per aliud et per accidens : aut conceduntinterroganti sive opponenti quod concludunt : aut quando dividere non possunt, etiamst non concedunt, tamen concedere videntur ; et hoc in sophisticis inconveniens : quia non vult sophista videri reprehensus vel repargudus. Sic igitur patel qualiter se-
cundum specialem modum paralogismus accidentis et in demonstrativis et in dialecticis in ignorantiam elenchi reducatur.
CAPUT IV.
De reductione fallacia secundum quid et simpliciter, et fallacia secundum ignorantiam elenchi, et fallacia petitionis principii, et fallacia secundum non causam ut causam.
Paralogismi autem qui fiunt per locum sophisticum qui dicitur secundum quid et simpliciter, in elenchi ignorantiam reducuntur ex hoc quod ignoratur elenchus in quantum elenchus est, in hoc quod in eis non de eodem et secundum idem est affirmatio et negatio, cum in contradictione potissimum requiratur, quod de eodem et secundum idem sit affirmatio et negatio. Quod autem in paralogismis fallaciae secundum quid et simpliciter non sit affirmatio et negatio de eodem, probatur ex hoc, quod secundum quid albi negatio propria est secundum idem quid secundum quod album dicitur non esse album, ut Indum esse album secundum dentem, Indum non esse album secundum dentem, opposita sunt secundum affirmationem et negationem : et simpliciter albi sive dicere aliquid simpliciter esse album, hujus negatio est simpliciter non esse album, ut hujus quod dico cygnum esse album, negatio est cygnum non esse album : sed secundum quid esse album, non habet oppositam negationem simpliciter non esse album : nec e converso simpliciter album esse, non habet negationem oppositam secundum quid non album esse. Si ergo aliquis opponentium accipit ut simpliciter, quod a respondente non nisi secundum quid album esse datum est, non ad idem refert affirmationem et negationem : et sic non facit elenchum sive contradictionis syllogismum. Videtur tamen facere elenchum esse : eo quod ignoretur quod sit elen-
<--- Page Split --->
chus secundum hanc elenchi conditonem, quod est de eodem esse affirmationem et negationem.
Objecio. Et si aliquis objiciendo dicat, quod cum sic arguatur dato a respondente, quod Indus non est albus: Indus est albus dentem: ergo est albus: et tu dedisti, quod non est albus: istae sunt vere contradictoriae, Indus est alhus, et Indus non est albus: et sic vera est contradictio in talibus paralogismis. Et addat adhuc, quod cum dicitur, Indus non est albus, Indus est albus, affirmatio et negatio sit de eodem subjecto: et sic est vera contradictio. Dicendum quod non est vera contradictio: quia in hac, Indus non est albus, subjicitur Indus secundum se: in hac autem, Indus secundum dentes est albus, non subjicitur Indus secundum se, sed contractus ad partem sui materialem, ut ad dentem: et sic contradictio non est de eodem ut de eodem sive circa idem, nec est de eodem subjecto: et sic peccat contra elenchum: in processu autem a quid ad simpliciter incidit fallacia secundum quid et simpliciter. Et quamvis sic peccet talis paralogismus contra elenchum, si comparetur conclusio ad id quod datum est a respondente: tamen si eadem conclusio comparetur ad praemissas syllogismi in quibus debet esse sicut causatum in causa secundum necessariam illationem et consequentiam, peccabit etiam contra syllogismum, ut supra (in loco ubi de paralogismis secundum quid et simpliciter agebatur) dictum est: et sic etiam ignoratur syllogismus, et ignoratur elenchus: et haec est duplex ratio reductionis horum paralogismorum.
Manifestissimi autem sunt quoad reductionem paralogismi qui prius cum de ignorantia elenchi ageretur, dicti sunt fieri per diffinitionem omissam vel ignoratam ipsius elenchi. Hi enim reducuntur in ignorantiam elenchi, non sicut idem ad seipsum, sed sicut speciale ad generale: eo quod generaliter accipitur ignorantia elenchi secundum quod in ipsum alii loci sophistici reducuntur: in
talibus paralogismis fit phantasia vel deceptio per apparentiam et non existentiam secundum omissionem rationis sive diffinitionis elenchi secundum aliquam parabolam vel differentiam ponendam in ratione elenchi. Et dividentibus et determinantibus sic, ut dictum est, communibus ratio reductionis In omnibus locis sophisticis ponenda est : et haec est diminutio sive omissio et ignorantia rationis elenchi secundum quod diffinitur ut syllogismus contradictionis.
Illi autem paralogismi qui fiunt in eo quod sumitur vel petitur hoc quod erat in principio sumptum vel positum secundum quod principium est premissa in qua petitur conclusio et non probatur : et etiam paralogismi qui fiunt in fallacia secundum non causam ut causam, eo quod inter premissas ponitur pro causa conclusionis, quod non est causa illationis ejus : manifesti fiunt quoad reductionem per diffinitionem syllogismi et elenchi secundum quod syllogismus est et elenchus. Secundum enim rationem diffinitivam elenchi secundum quam elenchus syllogismus est, oportet accidere conclusionem sive sequi, eo quod haec sunt, ita quod premissae sint causa propter quam sequitur conclusio : et ab hoc diffinitio syllogismi deficit non causa, et sic ignorat elenchum. Et rursum in syllogismo probante et certificante oportet quod conclusio sequatur ex talibus in quibus non est exprimere id quod in principio ponitur, quia nihil probari potest per idem et seipsum : eo quod non probatur nisi vel ignotum per notum, vel minus notum per magis notum: et hanc particulam elenchi in quantum syllogismus est, non habent, sed ignorant paralogismi qui sunt generati secundum petitionem ejus quod est in principio. Has autem duas fallacias non causam scilicet et petitionem principii in reducendo conjungimus, quod secundum ignorantiam ejusdem particulae diffinitionis elenchi reducantur. Et ideo etiam reductionem petitionis ejus quod est in
<--- Page Split --->
principio, reductioni fallaciæ consequentis præordinamus.
CAPUT V.
De reductione fallaciæ accidentis in ignorantiam elenchi.
Paralogismi autem qui sunt secundum consequens, per hoc reducuntur in ignorantiam elenchi, qui sunt partes accidentis, non quidem veræ partes subjectivæ vel integrales, sed sunt partes quasi subjectivæ in hoc quod aliquam habent similitudinem cum partibus subjectivis: posita enim parte ponitur totum, et non e converso, toto posito ponitur pars: ita est in antecedente et consequente, quod ubicumque consequens est, ibi est antecedens : et non convertitur, quod ubicumque sit antecedens, ibi sit consequens. Nam consequens accidit semper, hoc est, ubicumque est consequens, ibi est antecedens : sed non convertitur, quod si antecedens sit, consequent semper sit : et haec quidem videtur esse inlitio et est tatio autem dixiorem quidam antiquiores quod, sicut dictum est supra in generatione paralogismorum consequentis, uno modo antecedens accidit consequentii, et alio modo e converso consequens accidit antecedentii : tertio modo unum convertibilium accidit reliquo : propter quod accidens commune est ei quod antecedit, et ei quod sequitur et ei quod convertitur : et ideo necesse est consequens sive id quod sequitur, partem esse accidentis : cum accidens commune sit ad haec tria. Et quod haec sit intentio Aristotelis quando dicit consequens esse partem antecedentis, patet ex hoc quod unus locus sophisticus non potest esse pars alterius quantum ad habitudinem inferendi : quia si hoc modo esset pars alterius quantum ad habitudinem inferendi, et non faceret numerum cum ipso, idem sequeretur si esset pars integralis ejus : unde oportet quod consequens sit accidentis a parte termino-
rum in quibus habent fieri accidens et consequens, et non a parte ipsarum habitudinum : sicut locus a specie non est pars loci a genere : quamvis ea quorum sunt istae habitudines, sic se habeant, quod unum est pars alterius subjectiva : et hoc consequens est pars subjectiva alterius. Et sic consequens est pars accidentis a parte terminorum, in quibus fiunt accidens et consequens, et non a parte habitudinum ipsarum quae sunt consequentis ad inferendum. Habitudinum autem dico sophisticarum : omne enim consequens accidit, sed non convertitur : eodem enim modo verum est quod antecedens accidit, ut quod consequens accidit, et quod convertibile accidit, ut in praehabitis in generatione paralogismorum accidentis dictum est. Sic ergo patet qualiter consequens est, quasi subjectiva pars accidentis.
Ne autem aliquis credat propter hoc quod consequens est pars antecedentis, quod non faciat numerum cum eo instituendo locum sophisticum specialem, ideo assignanda est differentia dicendo, quod differt ab accidente consequens : quia accidens quidem est in uno solo sumere, consequens autem semper in pluribus. Et hoc est dictum Aristotelis quod tripliciter exponitur, et semper bene et satis convenienter. Uno quidem modo, quod accidens semper est in una consequentia : quoniam accidens est subjecti, et accidens consequens ad subjectum, et accidens relatum ad utrumque, ut in ante habitis de accidente determinatum est. Consequens autem est in duabus vel pluribus consequentiis, sive a positione consequentis, sive a destructione antecedentis procedatur. Alio autem modo quia accidens est in uno solo medio, quod extranee et accidentaliter se habet ad extrema : consequens autem in pluribus : quia illatio consequentis est semper ab eo quod est in pluribus : et ideo non de necessitate ponit et infert consequens. Alii autem exponendo dicunt, quod accidens est in uno, hoc est, in terminis converti-
<--- Page Split --->
bilibus qui sunt unum in subjecto. Cujus exemplum est, ut si idem (hoc est, convertibilia secundum subjectum) ponantur esse rubeum humidum et mel, sic quod omne rubeum humidum sit mel : sicut e converso, omne mel est rubeum humidum. Et si idem in subjecto per convertibilitatem ponantur esse albus et cygnus, ita quod omne album sit cygnus : sicut e converso, omnis cygnus est albus. Adhuc enim incidit in talibus fallacia accidentis sic : idem est mel et rubeum : tu cognoscis rubeum: ergo tu cognoscis mel. Vel sic : idem est album et cygnus : tu cognoscis album : ergo tu cognoscis cygnum. Et cum dicitur, quod consequens semper in pluribus est (hoc est, in terminis non convertibilibus) quia a non convertibili, sed ab eo quod est in pluribus, accipit inferentiam consequens : nam in consequente quae uni et eidem sunt eadem, illa probamus per paralogismum consequentis sibi invicem esse eadem. Ex tali enim et propter talem apparentiam et defectum fit secundum consequens apparens elenchus. In consequentis enim allacia medium est in plus utroque terminorum : quia quando aliquid est idem alteri, illud alterum sequitur ad ipsum : et si duo quae non sunt sibiinvicem eadem esse dicantur in tertio, sicut homo et asinus in animali, illud tertium erit consequens ad utrumque illorum : et si tertium illud fuit medium ad inferendum unum istorum de alio, tunc erit medium inferens in plus et illatum in minus : et ita semper erit fallacia consequentis : ut homo est animal : et asinus est animal : ergo homo est asinus. Et est a positione consequentis : eo quod medium in fallacia consequentis semper erit consequens non convertibile. Non enim generaliter verum est, quod quaecumque uni et eidem sunt eadem, quod ipsa sunt eadem : sive quae in uno et eodem sunt eadem, quod ipsa sunt eadem : non enim generaliter hoc verum est, si sint eadem in uno secundum accidens, et non ita, quod unum participet illud per alterum et aliud
per se. Hoc patet, quia nix et cygnus sunt in alio idem, ita quod utrumque per accidens et non unum per aliud respicit albi prædicationem : et tamen nix et cygnus non sunt idem: sed homo et animal sunt in substantia idem, et unum est per aliud et non per accidens : et ideo homo est animal. Et sic formatur paralogismus : nix est alba : cygnus est albus : ergo nix est cygnus.
Aut rursum in alio exemplo, sicut in Melissi ratione, ipse Melissus hæc duo idem esse accepit, scilicet quod factum est et principium habet, in eo quod est terminatum sive finitum esse. Et formatur sic paralogismus : quod factum est, terminatum est : quod habet principium, terminatur sive finitum est : ergo omne factum habet principium. Idem enim sequitur factum, existens idem cum eo quod habet principium, propter id quod idem esse ponuntur in eo quod est esse terminatum sive finitum : et sic fit paralogismus consequentis ex affirmativis in secunda figura. Non solum autem fit hoc modo paralogismus consequentis, sed etiam quando convertitur consequentia quæ conversionem non habet, sicut patet in hoc paralogismo : quæ æqualia sunt, eamdem magnitudinem accipiunt : ergo quæ eamdem magnitudinem accipiunt, æqualia sunt. Duo et tria eamdem magnitudinem accipiunt, si utrique duo addantur. Ergo duo cum duobus et tria cum duobus sunt æqualia, quod falsum est : quia duo cum duobus sunt quatuor, et tria cum duobus sunt quinque. Melissus enim sumit quia quod factum est, habet principium, quod etiam e converso sit, quod omne quod principium habet, sit factum. Melissus enim in hac ratione probat sive probare videtur id quod principium habet, factum esse, et quod. factum est, principium habere, in eo quod sunt idem vel eadem in hoc quod est terminatum sive finitum esse : et ab illo sumit inferentiam, quod sint eadèm ex affirmativis in secunda figura.
Similiter ergo arguit, ac si sic arguat
<--- Page Split --->
in his : si aliqua æqualia facta sunt, quod non sequitur : quia eamdem magnitudinem accipiunt : ergo quæ unam sumunt magnitudinem, æqualia facta sunt, quod non sequitur. Quare patet quod sumit consequens et arguit a positione consequentis. Sic ergo patet qualiter consequens est pars accidentis : et quoniam accidentis fallacia in ignorantiam elenchi reducta est, manifestum est quoniam et iste paralogismus qui secundum consequens est, reductus est in ignorantiam elenchi ut pars ejus : et iste communis modus est cum accidente reductionis consequentis in ignorantiam elenchi. Reductione tamen paralogismi consequentis etiam aliter speciali modo perspicienda est : et quia specialiter ignorat elenchum secundum illud diffinitivum in elenchi diffinitione positum, quod est, quod syllogismus est oratio in qua quibusdam positis aliud accidit ex necessitate : contra hoc enim peccat paralogismus consequentis : quia non habet debitam terminorum positionem : eo quod consequens ponit pro antecedente, et e converso : cum tamen consequens non necessario ponat antecedens, quamvis antecedens ponat consequens. Haec est sententia Aristotelis de reductione consequentis in ignorantiam elenchi a nobis secundum duos Commentatores fideliter exposita : et sunt in ea adhuc dubitationes plurimæ.
CAPUT VI.
De solutione dubiorum quæ sunt circa ea quæ dicta sunt.
DubitatioEstautemdubitatioprimumdehocprima . quodsiconsequensparsaccidentisest , siveintegralis , sivesubjectiva , nondeberetconsequenscumaccidentefacerenume - r u m : quiaparscumtotononfacitnu - merum : consequensergocumaccidentenonfacitnisiunumlocumsophisticum .
Secunda. Adhuc autem videntur opposita et non simul posse stare, quod accidens in uno solo aliquando, consequens autem sem-
per in pluribus, et quod tamen consequens sit pars accidentis : quia plura non sunt pars unius, sed potius e converso unum est pars eorum quæ sunt plura.
Sed ad hoc dicendnm est, quod sicut solutio priante dictum est, non dicitur consequens pars accidentis, quod sit vere pars vel integralis vel subjectiva, sed quia quamdam similitudinem habet partis subjectiva : quia ubicumque est consequens, ibi est accidens : sed non convertitur : cujus ratio in communi est, quod in fallacia accidentis medium sive inhaerens est in plus quam extrema illata : et ideo accidit, quod id quod est in plus, accidit ei quod est in minus, et e converso. Cum ergo in fallacia consequentis semper prius attribuatur ei quod est in plus, et aliud idem postea attribuatur ei quod est in minus, semper attribuitur aliquid rei subjectæ, et postea accidenti, et hoc facit paralogismum accidentis. Patet ergo quod in omni paralogismo consequentis coincidit et est paralogismus accidentis : quandocumque enim dissimiliter attribuitur rei subjectæ et accidenti, fit fallacia accidentis. Ubicumque igitur est consequens, ibi est accidens : sed non convertitur, quod ubicumque sit accidens, ibi sit consequens : quia sicut in ante habitis de accidente dictum est, accidens in multis terminis est et convertibilibus et non convertibilibus.
In terminis autem convertibilibus, ut cum dicitur : homoest risibile : risibile est proprium : ergo homo est proprium. Et patet quod hoc est accidens, et non consequens : quia secundum consequentiam terminorum naturalem non convertitur. Est etiam accidens in terminis non convertibilibus, et hoc modo in terminis se habentibus ut excedentia et excessa : album currit : musicum album : ergo musicum currit. Et est accidens hic et non consequens : quia consequentia naturalis non est e converso : et sic iterum est sine consequente. Est etiam in terminis non convertibilibus quæ se habent
<--- Page Split --->
ut in plus et in minus : et hoc dupliciter, scilicet ita quod termini sint diversorum generum vel unius et ejusdem generis, ut superius et inferius. In terminis diversorum generum : ut hic : omne æs naturale : statua æs : ergo statua est naturalis. Hic iterum est accidens sine consequente : quia naturalis consequentia terminorum non est e converso.
In terminis autem non convertibilibus ejusdem generis non in debita figura et modo dispositis dupliciter : quia medium comparatur ad utrumque extremorum, ut ad unum ut ad suppositum, et ad alterum ut essentia simplex. Dico autem non debito modo in figura : quia si in talibus terminis debita figura et debitus modus sumitur, nulla incidit fallacia, sed fit verus et bonus syllogismus. Dico autem figuram indebitam et modum, quando in prima figura aut major est particularis, aut minor negativa, aut in secunda figura ambae sunt affirmativa ex quibus procedit. Si ergo medium comparetur ad unum ratione suppositi, et ad alterum ratione essentiae, fit fallacia accidentis sic : animal est genus : homo est animal : ergo homo est genus. Hic etiam est accidens et non consequens : quia consequentia non convertitur. Si autem comparetur medium ad utrumque extremorum in ratione suppositi, et non sit in debita figura et materia, sic fit fallacia accidentis et coincidit cum ipsa fallacia consequentis semper in tali casu : ut quando arguitur ex majori particulari vel minori negativa in prima figura, vel ex utraque negativa in secunda figura in terminis in eodem genere se habentibus ut superius et inferius. Ut omnis homo est animal : omnis asinus est animal : ergo omnis asinus est homo. E converso non sequitur : et sic patet quod ubicumque est consequens, ibi est accidens: sed non.e converso ubicumque est accidens, ibi etiam est consequens : et sic consequens dicitur quasi pars accidentis. Et hoc etiam modo dici potest, quod consequens est in uno, accidens autem in pluribus modis
terminorum. Cum autem non fit nisi in uno terminorum, sed non convertibilium, in eodem genere se ut inferius et superius habentium, non in debitis figura et modo dispositis : et sic ratione terminorum quibus accidens fit, consequens est pars accidentis : et sic accidens est in una sola consequentia, et consequens in consequentiiis pluribus : vel accidens est in uno solo convertibili, et consequens semper in pluribus, quia infert a consequente : et semper est in pluribus : quia id quod in plus est, semper consequens est : quod autem in minus, est accidens.
Et quocumque modo dicatur, semper erit verum quod dictum est, quod scilicet consequens est pars accidentis : et tamen accidens in uno solo, consequens autem in pluribus semper : quia licet accidens in pluribus generibus sit terminorum, tamen accidens est aliquando in uno solo, quando scilicet est in convertibilibus. Hoc autem modo consequens est nunquam in uno solo : quia inter consequentia convertibilia, consequentia semper est bona : et patet quod hoc modo ut pars subjectiva consequens est accidentis dupliciter, ratione scilicet terminorum in quibus sunt et accidens et consequens : et quia semper ubi est consequens, semper ibi est accidens : sed non convertitur, quod semper ibi sit consequens, ubi est accidens. Et quia non est vera pars, nec ratione habitudinum inferentium est pars, ideo non sequitur quod non debeat facere numerum cum ista fallacia quae est secundum accidens.
Secundum consequens ergo decipimur, ut dictum est paulo ante, quando ea probabamus esse eadem sibiinvicem, quae cumque uni et eidem sunt eadem secundum accidens et non per se : nec ita, quod unum per aliud sit idem illi : quia tunc credimus quod quae cumque sunt eadem consequentii, putamus eadem esse antecedenti : ideo quod videmus quod quae sunt eadem antecedenti, sunt eadem consequentii : quando enim
<--- Page Split --->
unum est de duobus, fit dispositio secundae figurae ex affirmativis : ut cygnus est albus : nix est alba : ergo cygnus est nix. Et sic est in Melissi ratione, quod principium habere et factum esse unum sunt in eo quod est terminatum esse : et ideo creditur quod sicut omne factum habet principium creationis, sic omne quod habet principium, sit factum : et hoc non est verum secundum consequentiam, ut in ante habitis dictum est. Similiter autem in alio paralogismo : qua enim aequalia facta sunt, eamdem magnitudinem accipiunt : ideo putamus e converso qua eamdem magnitudinem accipiunt, aequalia esse facta, cum hoc non sit verum frequenter, ut in praehabitis dictum est. Sic ergo intelligendum est quod in praehabitis de consequente dictum est.
CAPUT VII.
qua una dicitur esse : et ideo modo dicretionis differt una res a re, et non rem aliquam addit. Una igitur et eadem est diffinitio unius rei et simpliciter rei, ut hominis, et unius tantum hominis non singularis, sed unius per discretionis notam indivisi. Similiter autem est etiam in aliis. Si ergo una tantum propositio est, qua unum praedicatum de uno subjecto assignat, tunc etiam simpliciter propositio erit illa, qua talis est interrogatio. Quoniam autem syllogismus ex propositionibus est, qua simpliciter propositiones sunt, et omnis elenchus est syllogismus, sequitur quod elenchus ex necessariis erit propositionibus. Si autem propositio est unum de uno, manifestum est quod qui hoc ignorat et omittit, incidit in ignorantiam elenchi quoad omissionem hujus particulae, quod propositio elenchi non est una de uno : quia fiunt interrogationes plures ut unam vel in unam.
De reductione fallacia secundum plures interrogationes ut unam in ignorantiam elenchi.
Paralogismi autem qui fiunt in eo quod aliqui plures interrogationes ut unam faciunt, in eo reducuntur in ignorantiam elenchi, quod in paralogismis illis non enodamus, id est, manifestamus propositionis (qua elenchi est proprium) diffinitionem : nam propositio qua substantialis est syllogismi et elenchi, propositio est secundum diffinitionem veram, qua unum praedicatum de uno subjecto est. Quod ex hoc probatur, quod eadem diffinitio est unius solius rei et simpliciter sine discretione vel nota discretionis posita : eo quod unum non addit ad rem cui opponitur rem aliquam vel formam rei alicujus, sed modum discretionis tantum, qui modus totus in negatione consistit : et hoc patet quod unum est indivisum in se et ab aliis divisum : indivisum autem in se negatio est, ad quam consequitur divisum esse ab aliis : et sic realiter non addit unum super rem
Ex omnibus autem praeinductis patet, quod paralogismi qui sunt secundum ignorantiam elenchi, omnes reducuntur in ignorantiam elenchi, quoniam est in eis apparens et non vera contradictio, quae erat proprium elenchi, et sic principaliter peccant contra elenchum : non quin etiam peccent contra syllogismum, sed ideo quia possunt peccare contra elenchum, nihil peccando contra syllogismum : possunt enim impedire contraductionem, non impediendo syllogismum. Ut si dicatur a respondente, canis est latrabile, et arguatur sic in contrarium : nullus piscis est latrabile : quidam piscis est canis : ergo quidam piscis non est latrabile : est syllogismus in quarto primae, et non impeditur : et tamen non contradicit : et similiter est in aliis fallaciis in dictione. Alii autem paralogismi qui fiunt secundum fallacias extra dictionem, in ignorantiam elenchi reducuntur, quia peccant contra syllogismi diffinitionem : quia illi etsi peccant contra dictionem ut fallacia secundum quid et simpliciter, ut in ante habitis dictum est,
<--- Page Split --->
et ignorantia elenchi : tamen dicuntur peccare contra syllogismum, quia non peccando contra dictionem possunt impedire syllogismum : ut si detur a respondente, quod nullus homo est genus, et arguatur in contrarium sic : animal est genus : homo est animal : ergo homo est genus. Iste enim, nullus homo est genus, et homo est genus, vere contradicunt : et tamen syllogismus non valet impediente fallacia accidentis. Et sic est in aliis fallaciis extra dictionem generaliter loquendo, conclusio enim paralogismi habet duas comparationes : unam quidem ad premissas ex quibus sequitur et in quibus est ut effectus in causa, et sic impedit syllogismum : aliam autem ad defectum respondentis contra quem arguitur, et quem sophista opponens intendit redarguere a loco sophistico arquens : et quoad utramque comparationem omnes paralogismi peccant contra elenchum.
Et attende quod affirmatio et negatio orationes sunt, et fallaciæ in dictione peccant contra elenchum : ideo Aristoteles paralogismos fallaciarum in dictione
frequentius vocat orationes : et quia paralogismi fallaciarum extra dictionem peccando contra syllogismum, non peccando contra elenchum, ideo vocat illos frequentius paralogismos, quasi apparentes syllogismos. Sic etiam figura dictionis peccabit contra syllogismum mutando quid in quale, quando fit ex collatione propositionum ad invicem et ad conclusionis consequentiam : et peccabit contra elenchum comparando conclusionem ad redargutionem respondentis : quia si respondens concedat quid, et opponens arguat de quali, non contradicit.
Et sic est in eo quod est secundum quid et simpliciter, in eo qui est secundum ignorantiam elenchi specialem, secundum quod elenchus consistit in quatuor conditionibus contradictionis, quae sunt idem, et secundum idem, et simpliciter, et in eodem tempore : sic enim ignorantia elenchi impedit contradictionem. Si autem conclusio comparetur ad premissas, tunc impeditur syllogismus.
<--- Page Split --->