TRACTATUS III
DE PASSIONE.
CAPUT I.
Quid sit passio secundum quod est prædicamentum.
Post principium quod est actio ponitur principium quod est passio sicut effectus post causam. Dicamus ergo quod passio quæ est prædicamentum, est effectus illatioque actionis. Duo enim sunt in passione, scilicet forma agentis a patiente suscepta, et quoad hoc est passio effectus actionis. Est etiam motus secundum quod est actus imperfecti et imperfectus in patiente ; et hic motus continue fluit a movente in patiens quod movetur : et quoad hoc est passio continua illatio actionis. Et hæc ambo simul faciunt, quia assignatio 3 passionis est effectus illatioque actionis. Et sicut diximus in ante habitis, hæc non est vera passionis diffinitio, quia generalissima veram diffinitionem habere non possunt : sed est qualiscumque assignatio quæ majoris est declarationis quam nomen. Sicut autem in præhabitis declaratum est, quod cum dicitur, actio est secundum quam in id quod subjicitur agere dicimur : ita dicimus hic quod passio est id quod infertur ab agente secundum quod est agens : et hæc est forma agentis ut agens est : et hæc variatur secundum formam agentis : et alia erit in agente per se, et alia passio in agente per accidens, et alia secundum agens univocum, et alia secundum agens æquivocum, et alia secundum actionem animæ, et alia secundum actionem corporis.
Sed hoc generaliter verum est, quod passio est secundum formam agentis ut agens est. Et ideo agens et patiens in forma communicant, et forma quæ est actus agentis, est passio patientis secundum quod ab agente est recepta : sed in agente est ut perfecta, in patiente est ut via ad perfectionem. Et hoc generaliter verum est, ita quod etiam verberans inferat ictum formæ imaginatæ ab ipso quando dedit ictum. Et ideo dicit Aristoteles quod in talibus est plaga ex plaga, et vulnus ex vulnere, et sic de aliis. Hæc est causa quod quidem dixerunt idem esse actionem et passionem, terminis tantum differentes. Sed de hoc in priori tractatu de Actione satis dictum est.
Est ergo passio effectus illatioque actionis, secundum quam illationem actionis quaedam quidem patiuntur quæ susceptiva sive susceptibilia sunt formæ agentis et actionis ad sui transmutationem : quædam autem minime, hoc est, non passibilia, quæ scilicet formæ agentis et actionis ad sui mutationem non sunt susceptibilia, sicut ea quorum non est materia una, ut dicit Aristoteles : hæc enim nec agunt, nec patiuntur ad invicem. Sed ea quorum est materia una communis, agunt et patiuntur ab invicem. Et ideo in illis quædam sunt plus passibilia ab agentibus : quædam autem minus secundum quod differentes mitiones et complexiones ad animæ actiones in diversis secundum commixtionum et complexionum differentias. Sicut enim dicit Plato, secundum merita materiae dantur et formæ. Et ideo bruta meliores et magis
<--- Page Split --->
æquales accipientia complexiones ex primarum qualitatum actionibus et passionibus, sunt animantiora, hoc est, in viribus animæ et actibus potentius operantia, quam arbores minus passam ad æquaelitatem habentes complexionem. Et homines eo quod optime passi sunt ad æqualitatem tactus, ita quod medium complexionis hominis et æqualitati cœli proportionatus est : adhuc est animantior bruto in virtutibus animæ nobilioribus, et nobilius operans quam bruta. Et sicut semper melius ad æqualitatem passa per actionem et passionem primorum complexionantium, sic expeditoria sunt in operationibus animæ. Non enim dicuntur animantiora, ita quod anima quæ est substantialis forma insit secundum magis et minus, æqualiter enim asinus participat animam et homo : sed ideo dicuntur quædam animantiora quibusdam, quæ expeditius et nobilius agunt secundum animæ potentiam.
Omnia autem quæ in præcedenti tractatu de Actione sive generatione dicta sunt, eadem dici possunt de passione, quæ est ab illa actione cujus illa passio est effectus et illatio, scilicet quod in motu firmatur, sed aliter quam actio. Actio enim firmatur in motu qui est actus mobilis et actus imperfecti : id enim quod movetur, patitur et fit vel simpliciter vel secundum aliquid, sicut id quod movetur in loco secundum quod patitur, scilicet de potentia in actum exeundo, maxime secundum quod motus localis est a generante. In aliis autem motibus patitur simpliciter et secundum subjectum. Similiter illud quod dictum est, quod est actio animæ, et actio corporis, similiter est passio animæ, et passio corporis : passio quidem animæ est quæ ab anima incipit, ut cor in motu, quoniam movet secundum systolem. Similiter est in tristitia, et gaudio, et spe : in omnibus enim his anima concipiens bonum vel malum etiam patitur in his. Passio autem corporis est sicut uri, et infrigidari, et percuti, et hujusmodi. Et ideo dicta de actione dicuntur
de passione, non quidem recta appellatione, sed transmutata : ut quod vocabat activam potentiam, hoc vocet passivam : sicut mutatur appellatio quando dicitur calefacere, et quando dicitur calefieri, et urere et uri, et sic de aliis. Sic etiam est id quod dictum est, quod sicut naturalis proprietas est actionis ex se passionem inferre, ita naturalis proprietas est passionis inferri ab actione. Et sic est in omnibus aliis. Et hoc modo quæcumque dicta sunt de actione sive de generatione, omnia de passione dici possunt. Dico autem actionem generationem quamdam esse : quia in omni actione generatio est formæ agentis in eo quod patitur si agit univoce. Si autem agit æquivoce, tunc est actio per accidens, et non secundum intentionem agentis : et de hoc non est curandum, quia est infinitum : nisi forte æquivocum ad univocum reducatur : et tunc eadem sunt re. Et tunc verum erit generaliter, quod agens ut agens est, formam suam imprimit in patiente. :
CAPUT II.
De multiplicitate ejus quod dicitur passio.
Est autem passio de numero eorum quæ multipliciter dicuntur. Animæ enim actionum unaquæque passio dicitur : quas tamen secundum intentionem prædicamenti actionis sub actione locamus, sicut est amor, et odium, et tristari, et gaudere, quæ omnia passibiles actiones animæ vocamus : hæc enim omnia passiones sunt secundum quod a conceptis sunt illatæ. Concepta enim vel concepta sunt ut bona, vel concepta sunt ut mala. Si ut bona sunt concepta, aut concepta sunt ut præsentia ad usum vel fructum, aut ut absentia. Si sunt concepta ut præsentia ad usum vel fructum, dilatatur ad illa cor et diffunditur spiritus, et effunditur cor per diastolem super illa : et sic est gaudium. Si autem concipitur ut non præsens : tunc ad ipsum dirigitur cor, et erigitur spiri-
<--- Page Split --->
tus, et fit passio quæ spes vocatur. Si verro concipitur ut malum, ut contrarium : tunc iterum aut concipitur ut præsens et nocumentum inferens, aut ut futurum et expectatum. Si primo modo, tunc elicit passionem doloris vel tristitiæ. Si autem concipitur ut futurum, tunc elicit passionem timoris. In omnibus his tamen agit anima fugiendo, vel se contrahendo, vel aperiendo, vel dilatando se ad usum vel expectationem.
Et ideo hæ sunt animæ passibiles actiones : et ideo sunt passibiles, quia motibus vel actionibus conceptorum innascuntur. Actiones autem sunt, quia in his agit anima in corpus et movet corpus secundum systolem et diastolem, sicut diximus. Sic igitur dicitur animæ actio receptio boni vel mali inducens fugam vel apprehensionem boni vel mali concepti. Sic enim amare agere quoddam est passione amati inductum, et odire agere est passione tristabilis præsentis inductum. Et hoc modo tristari passibilis actio est, et gaudere hoc modo actio inducta est conceptu convenientis. Et hoc modo delectari est actio animæ ex conjunctione convenientis cum conveniente inducta : propter quod Aristoteles in septimo Ethicor, 1 dicit delectationem esse in genere operationis. Dicit enim quod delectatio est operatio proprii et connaturalis habitus non impedita. Et hoc modo dicitur passio a Græco πάθειν, quod Latine sonat recipere, et est passio omne quod animæ infertur ex receptis sensibilibus vel aliter apprehensis ad apprehensionem vel fugam moventibus. Et sic motarum virium animæ motus vel fuga quibus sic movent corpora, dicuntur passibiles actiones : et sic passio large dicitur.
Proprie autem dicitur passio quod in naturam sive contra naturam agit ut contrarium et nocivum naturae, sicut id quod punit : pœna enim non dicitur mala, nisi quia contraria est bono naturae et
adimit illud et diminuit, sive sit natura conjuncti, sive sit natura animæ, sive sit natura corporis 2. Et sic passio est dissolvens conjunctum, vel animæ naturae contrarium vel distemperantiam vel divisionem continuitatis corporis inducens : sicut passio dicitur morbus, febris et ægritudo contraria complexioni, vel contraria compositioni corporis. Et hoc modo passio non dicitur a receptione simpliciter, sed dicitur a receptione contrarii et nocentis agentis ad corruptionem naturae vel esse secundum quod Boetius diffinit esse dicens : Esse est quod ordinem retinet servatque naturam.
Hanc tamen distinctionem passionis ante diffinitionem passionis non posuimus : quia secundum utrumque modum passionis convenit diffinitio, secundum quod passio est effectus illatioque actionis : passio enim, ut dictum est, prima est generatio, hoc est, primum quod ingeneratur patienti ex actione directa ad ipsum ex agente. Et quamvis forma quae ingeneratur patienti, primo sit in agente, non tamen propter hoc passio est in agente : quia secundum quod est in agente agens est, et actio est processus ejus in patiens. Sed secundum quod recepta est in patiente per actionem agentis, sic est passio et dispositio patientis. Est ergo hæc forma passio in eo in quod agitur, hoc est, in eo quod suscipit actum sive actionem operantis sive agentis ut impressam sibi ab agente : percutiens enim dans ictum pati non dicitur, sed potius id quod est ut materia sive agenti subjectum quod ut patiens suscipit ictum percutientis. Et hæc quæ dicta sunt de passione, sufficiant. Ea enim quæ relinquuntur, tractantur et tractata sunt in præcedenti tractatu qui est de Generatione vel Actione : ibi enim dictum est qualiter suscipit contrarium, et qualiter suscipit magis et minus.
<--- Page Split --->