TRACTATUS II

DE GENERATIONE SENSIBILIUM.

CAPUT I.

Quæ sit tractatus intentio, et quæ sit natura coloris in communi.

Cum autem hic intendamus de sensatis, oportet scire quod de omnibus sensibilibus quæ sunt secundum unumquodque organum sensus, quæ sunt, scilicet color : sonus quem quidam strepitum vocant, quidam autem crepitum impro-

prie loquentes : et odor, et gustabile, quæ sunt gustata et tacta. De omnibus, inquam, his secundum quod sunt agentia in sensum, et qui sunt actus corporis in sensum, universaliter quidem et non descendendo ad species eorum, dictum est in libro de Anima 1, ubi etiam determinatum est quid sit operari secundum quodlibet instrumentorum sensuum.

Hic autem non intendimus figuraliter et universaliter loqui de istis, neque secundum quod agunt in sensus : sed volumus considerare quid secundum naturam suæ essentiae et generationem sit quodlibet eorum, sicut,verbi gratia, quid color, et quid odor, et quid sonus, et quid sapor, et similiter de differentiis tactus : et quia primus sensus visus, sicut in libro de Anima 2 est ostensum, ideo etiam primum dicendum videtur quid sit color secundum generationem et naturam. Unumquodque autem istorum sensibilium est dupliciter dictum per actum et potentiam. Sed in libro de Anima 3

<--- Page Split --->

dictum est, quid est color actu sensibilis secundum quod agit in sensum : et similiter quid sonus actu sensibilis : et ibidem dictum est qualiter haec sunt eadem actu sensibilibus secundum actum factis, scilicet visui et auditui in actu consideratis. Sed nunc volumus dicere quid sit unumquodque istorum existens per seipsum, quod quando actu est sensibile, facit sensibilitatem secundum actum et operationem in sensum.

Incipiamus autem investigando primo naturam coloris in genere. Dicimus igitur, quod quemadmodum dictum est in libro de Anima 1, quod lumen est color perspicui secundum actum facti, quando Quid color? color accipitur : quia lumen secundum veritatem est actus colorum in eo quod colores sunt : et ideo est natura formalis eorum, et cum propria potentia [in qua habet fieri hic actus, fit perspicuum, necesse est quod omnis color sit participatio luminis in tali vel tali perspicuo. Prima enim principia cujuslibet naturae sunt potentia ejus et actus ejus. Cum igitur constet actum colorum esse lumen, et cum lumen sit in perspicuo sicut actus in propria sua potentia, oportet quod prima potentia subjecta colori sit aliquod perspicuum.

Quod autem verum sit quod dicimus, probatur ex hoc quia oculis videmus, quod quando præsens est aliquod corpus ignitum lucens in perspicuo, tunc præsentia illius est lumen, et privatio luminis sunt tenebræ. Ex his igitur habemus primum actum et primam potentiam colorum. Sicut autem etiam in libro de Anima 2 nos dixisse miminimus : perspicuitas enim non est propria aeris vel aquæ neque alicujus corporis sic dicti singulariter vel specialiter : sed est quædam communis natura et virtus passiva et receptiva in pluribus corporibus inventa ex convenientia cum perpetuis et

superioribus corporibus : et hæc quidem natura et virtus a corpore separata nullatenus est, sed est in quibusdam eorum : et etiam secundum magis et minus inest illis quibus inest : et hæc est in simplicibus compositis : magis enim perspicuum est cœlum quam ignis, et ignis quam aqua, et aqua quam terra : terra enim ad minus in superficie aliquid perspicuitatis habet. In commixtis autem est plus quam in terra, et minus quam in igne et aere et aqua : et hoc necesse est, quia in ipsis secundum essentiam commixta sunt perspicua opacis : et ideo utrumque temperat reliquum. Dicimus etiam, quod quemadmodum omne corpus necesse est esse ultimum in terra, quod concluditur tota mensura ejus quod ultimum est superficies corporis : ita oportet quod illa superficies etiam sit aliquid perspicui, cum jam habitum sit quod omne corpus aliquid habet perspicuitatis : ergo et natura lucis quæ est actus et perfectio quæ debetur perspicuo, erit maxime in perspicuo sic terminato per ultimum quod est perspicuum : hoc enim ultimo maxime afficit lux cum in affectione illius a nullo impediatur.

Quod autem ipsius perspicui quod est in corporibus sicut natura et virtus eorum naturalis sit præcipue in superficie natura hujus lucis incorporatæ et retentæ in perspicuo, est omnino manifestum. Color namque qui constituitur ex his duobus sicut ex actu et potentia, aut in extremitate præcipue, aut ipsa extremitas est corporis, secundum quod est perfectus color ex his duobus. Sicut enim non est color in tenebris nisi in potentia tantum perspicui : quod etiam probatur ab actoritate quod Pythagorici vocabant propter hoc colorem ἐπιφανεῖαν, quod Latine sonat superapparitionem, eo quod secundum esse et complementum non participatur lumen a perspicuo nisi in su-

<--- Page Split --->

perficie corporum quae dicunt habere colorem. Est enim color in extremitate corporis non pervii, quod vocatur determinatum, quia terminat in sui superficie lumen et visum, et non recipit ea in sui profundum : et ideo non est color extremitas : quia extremitas est extrema superfcies, quae est mensura corporis in genere quantitatis existens, cum color sit in genere qualitatis.

Cum autem haec sit coloris natura in superficie terminati corporis, quod scilicet participatio luminis a perspicuitate majori vel minori superficiei corporis : tunc jam ex hoc sciemus etiam naturam coloris, quae est in profundo talium corporum : oportet enim existimare esse eamdem naturam quae participando lumen exterius coloratur, et illam quae potentiam habens interius lumen coloratur : et erit color ejus actu, quando lumen participabit actu. Est autem illa natura nulla nisi perspicuitas simplex, secundum quod est compositorum corporum. Hoc autem probatur, quod quaecumque recipiunt lumen ut afficiat ea, oportet quod per eamdem naturam potentiae recipiant ipsum. Videmus autem quod ipsa perspicua simplicia, sicut ignis et aqua et aer, quae recipiunt ipsum in profundo sui et non in superficie tantum, non recipiunt ipsum nisi per naturam potentiae quae vocatur perspicuitas : propter quod et interius et exterius illa dicuntur colorari a quibusdam Philosophis, licet improprie vocetur haec color. Per eamdem igitur naturam recipiunt lumen corpora determinata quae in exterioribus sui tantum secundum actum recipiunt : diversitas igitur perspicuitatis clarioris vel minus clare causat diversam luminis participationem, ut sit natura coloris participatio a perspicuo luminis, et diversitas coloris, sit participationis hujusmodi diversitas.

Quod autem diximus pervia colorari in profundo et in superficie, non est inconveniens : aer enim et aqua inveniuntur colorata. Aurora enim non est nisi color aeris : quando enim noctis frigiditate spissatur aer, et praecipue in Oriente, a quo diu deficit solis calor : tunc spissatus non omnino transducit per se lumen, sed afficitur ipso in eo quod retinet ipsum : et quia quaedam habet in se diffusa combusta perspicua a frequenti praecedentium dierum calore,ideo videtur coloris aurei : hic enim color est ipsius aeris ibidem existentis pervii. Cujus signum est, quia radius solis tunc penetrans per ipsum, eumdem colorem parat super parietes quibus incidit, sicut si transiret per vitrum, quod aurei esset coloris. Per hoc igitur patet, quod lumen incorporatur perspicuo secundum modum quo ingreditur in ipsum et miscetur ei : tunc tale compositum constitutum est color. Similiter autem coloratur aqua, sive in nube, sive in se sit, et sicut in mari per modum ingressus luminis in eum, sicut nos explanavimus in fine tertii Meteororum 1, cum de coloribus iridis loqueremnr.

Talia tamen corpora eo quod pervia sunt ab aliorum corporum coloribus, quia non eumdem habent colorem pervia accedentibus prope et longe, sicut sunt aer et maris aqua : alia autem unum tenent colorem, sive hoc sit longe, sive prope : cujus causa est, quia radii qui peragunt, procedunt ad visum a re visibili, recte incidunt rei vise, quando homo est prope, et non intrant in profundum talium corporum : tamen propter hoc videntur quasi in toto lumine vel quasi sub obscuro. Si enim sunt pure perspicuitatis, sicut rarus aer et ignis et cœelum, videbuntur nusquam visum terminantia, sed plena lumine perficientia sicut color saphiri clarissimi. Quando autem longe est, tunc

<--- Page Split --->

obliquatur pyramidis reflexa ad oculos : et tunc de necessitate basis ejusdem pyramidis oblique jacet in superficie talium corporum : et quia superficies habent lenes et spatiosas, ideo apparent splendida ad nimiam albedinem cum splendore mixtam declinantia : et hoc fit quando sunt spissata aliquantulum, sicut superficies maris apparet : si autem habeant in se diaphana combusta vel incensa vel aliter alterata, tunc recipiunt diversos colores secundum hoc, quemadmodum aurora, crepusculum, et nubes.

Quod autem ex omnibus his est sciendum in hoc loco, illud est, quod phantasia coloris sive apparentia coloris quam qavxasav Graeci vocant, in omnibus corporibus, sicut dictum est, a luminis participantia diaphano diversitate determinantur secundum naturam ipsius coloris, hoc solo excepto, quod locus continens corpora aliquando facit transmutationem ad alium colorem quam sit ille quem habet secundum sui perspicui naturam. Sicut enim videmus, quod cum sol splendet super parietem ante quem sunt arbores, et transeunt nubes non spisse aquosae, tamen ante solem radius per nubes veniens colorem plantarum projicit super parietem : et tunc non videtur in colore naturali. Cujus rei causam aliam rem non arbitror, nisi quam supra dixiximus : quia lumen si afficit perspicuum secundum posse perspicui et non secundum posse luminis : et ideo cum nubes aquosae transeunt super sole mixtione luminis cum perspicuo aliquantulum spisso aquoso, generator color viridis : quia est ipsum lumen sic nubi incorporatum : quod lumen sic veniens super plantas, primo figuram accipit plantarum : eo quod plantae non sunt perviæ : et ideo veniens ad parietem tingit parietem colore viridi, qui in veritate est nubes : et dicitur plantæ, quia figuratur a planta, sicut figuratur umbra a corpore quolibet super quod fulget lumen.

receptiva est coloris tam in pervii s coloribus quam hic in corporibus determinatis non pervii s : perspicuum enim sive perspicuitas facit colorem participare secundum modum quo est in corpore, sicut supra diximus. Inest etiam hoc perspicuum plus et minus in omnibus corporibus tam mixtis quam simplicibus, sicut determinatum est. Qnoniam autem hoc perspicuum secundum actum perspicuitatis est in extremitate corporum determinatorum, oportet necessario etiam colorem secundum actum esse in extremitate. Sicut autem hoc curamus de potentia calore et de potentia perspicuo : quia nos quaerimus hinc caloris naturam et esse et diffinitionem : et manifestum est quod nulla res diffinitur per hoc quod est in potentia et non in actu. Color igitur utique erit talis qualis dicta est perspicui extremitas vel extrema perspicuitas in determinato corpore existens : et erit per eamdem naturam colorum ipsorum perspicuorum corporum sicut aquæ, et si quod est aliquod corpus talem habens perspicuitatem : et in quocumque color prius videtur inesse, ipse inest sine dubio secundum modum et diversitatem extrema perspicuitatis in omnibus : sicut enim illa variatur, ita et variatur color naturalis ipsius.

Contingit autem aliquando inesse perspicuo quocumque modo accepto hoc ipsum quod in aere facit lumen : et illud etiam contingit non inesse, et tunc vocamus hoc tenebram in aere. Quando igitur illud lumen est in extremo perspicuo, et ipsum perspicuum corporis terminati est clarum : tunc talis participatio luminis in perspicuo vocalur albedo. Quando autem in toto privatur vel fere in toto, vocatur tunc haec nigredo. Et ideo quia in corporibus pervii s est lumen et tenebra, haec in corporibus determinatis est albedo et nigredo : propter quod patet nigredinem esse privationem albedinis, sicut saepe docuimus in libris quos fecimus ante istum de scientia naturali. Secundum igitur istam determinationem

<--- Page Split --->

lumen colorum est hypostasis et forma : et perspicuum est eorum potentia in qua fiunt secundum modum diversitatis ipsius potentiae. Signum autem quod sit sic sicut dictum est, hoc est, quod præcipue videmus in eclipsi solis omnia corpora vehementer alba pallescere, quasi forma sibi et actus sui caloris diminuatur. Propter eamdem autem causam fulgentem albedinem habentia de die, in lumine solis pallida apparent ad lumen lunæ. Est ergo sic determinanda natura coloris.

CAPUT II.

Et est digressio declarans dubia quae sunt circa caloris generationem..

Quæramus autem adhuc, unde venit coloris contrarietas, si color non est nisi participatio luminis a perspicuo?

Est autem harum dubitationum solutio, quod non esse hoc compositum est secundum esse cujus essentia fluit ex pluribus : quia quælibet forma dans esse et speciem, fluit ex omnibus quæ sunt principia ejus in eodem genere prædicamenti : et tamen est simplex forma specifica, sicut humanitas quæ ex substantia et intermediis generibus et differentiis constat : et tamen non est composita hoc modo compositionis quo dicimus compositum esse hoc aliquid in natura : et quod etiam ipsa differentia simplex est : et tamen exit a genere et superioribus generibus et differentiis': aliquid tamen esse ex aliquo non facit compositionem, sed determinat in esse magis determinato : et ideo rationale non magis compositum est quam sit sensibile, licet sit magis determinatum. Propter hoc etiam paucioribus convenit : et tales formæ potentialiter habent in se virtutes eorum ex quibus sunt, licet non componantur ex naturis diversis.

Habet autem plurimas dubitationes, quae nisi solvantur, non poterit aliquid constare quod diximus. Est autem prima dubitatio ex supra dictis surgens : quoniam color qualitas est simplex : quod autem ex actu et potentia componitur, non est simplex : diximus autem colorem fieri ex actu qui est lumen, et potentia perspicua.

Amplius autem perspicuum omne substantia est : ex substantia autem non fit non substantia, sicut neque ex non substantia fit substantia : videtur igitur non esse vera inducta coloris determinatio secundum naturam.

Adhuc autem lumen nullum habet contrarium : color autem secundum speciem contrarium habet : non igitur videtur lumen esse actus coloris.

Patet igitur non esse consequens, quod si coloris esse causatur a lumine simul et perspicuo, quod color sit compositus : non enim fluit ex illis duobus sicut ex componentibus, sed potius totum esse coloris est alterum ipsorum quod est lumen sic vel aliter determinato perspicuo participatum : et licet lumini accidat participari, tamen substantiale est colori quod sit participatum : quia ipsum non est hypostasis coloris nisi prout est participatum.

Quod autem objicitur, quod perspicuum substantia est, non est conveniens : quia nos supra diximus, quod perspicuitas confert ad esse coloris, et non sicut ingrediens substantiam ejus, sed sicut id in quo habet fieri sicut in proprio subjecto, in quo etiam variatur secundum dispositionem perspicuitatis ejus.

Quod autem dicunt lumen nullum haContrarì

<--- Page Split --->

unde sit? bere contrarium, verum est : contrarietas autem colorum non est ex lumine, sed ex contrariis dispositionibus perspicui, quae sunt opacitas et transparentia partium determinati corporis in superficie continente. Et per hoc patet omnes inductas dubitationes non impedire praedictam coloris determinationem.

nunt aliquod corpus nisi communita et divisa, ita quod plurimum unius sit cum plurimo alterius. In composito igitur etiam reflectuntur lumina eorum ad invincem : et causabitur ab eis albedo si pure vincant opacitatem : et haec sententia non longe est a nostra sententia praenducta.

Sunt tamen qui haec omnia negant, dicentes lumen esse substantiam quam quidam vocant corpus spirituale : quidam autem vocant eam formam substantialem perspicui : et ideo non est de consideratione coloris. Sed quod lumen non sit substantia, nos jam in libro de Anima probavimus : et ideo hic transeundum est : sed alias physicorum opiniones volumus considerare quid habeant veritatis.

Dixerunt igitur quidam non talem esse coloris determinationem sicut diximus : eo quod non dicunt colorem esse lumen perspicuo incorporatum, sed dicunt quia color est ipsa perspicuitas : dicunt enim omnis perspicui hanc esse naturam, quod quando comminuitur, efficitur pulvis ejus albus, sicut apparet in nive, et glacie, et vitro, et crystallo, et omnibus aliis. Hujus autem causam esse dicunt, quia cum comminuitur perspicuum, nulla pars alii continuatur : neque quælibet existens in una superficie cum alia terminata est in seipsa : et ideo efficitur pulvis non pervius. Quia vero perspicuum quodlibet habet aliquid luminis, ideo quælibet lumen suum reflectit super alia : et efficitur in eis lumen quasi calcatum et spissatum ex tali reflexione partium ad invicem : et ista spissatio luminis est albedo et candor : et a causis contrariis opaci corporis efficitur nigredo. Hoc autem probatur in spuma quæ est alba, et in aliis multis perviis quæ sunt minutatim comminuta. Juvat autem ad hoc quod comminuta imitantur aerem propter quem magis albescunt : haec autem comminuta cum continuantur et componunt corpus aliquod, adhuc retinent discontinuationem : clara enim perspicua non compo-

Illi autem qui dicunt aeremur perspicuum præcipue causare albedinem, dicunt quod humidum aqueum secundum actum causat nigredinem : quia vident quod pars glaciei soluta in aquam, tenebrosior est quam non soluta. Et hujus causam dicunt esse aquam actu humidam a qua evolat aer, qui intra glaciem contentus non poterat evaporare : propter quod glacies erat perspicua, et quasi candentis et lucentis et fulgentis perspicuitatis. Quod autem fractura causet terminationem, probant ex hoc quod quando perspicuum frangitur per scissuram aliquam, sicut glacies scissa vel crystallus, locus scissuræ statim est albus et non pervius, sicut patet.

Si autem quaeritur ab istis, unde venit aer in pervium spissum et durum, magis quam in pervium liquidum? Dicunt quod ex altera duarum causarum contingit. Quando enim pervia sunt congelata sicut glacies et crystallus, tunc frigus congelans ea in spissando in ea comprimit aerem loci continentis ea : et ille facit ea lucentia quando sunt integra, et alba quando sunt comminuta. Si autem sunt coagulata primo calido humiditatem educente, et postea frigido humidum vaporosum comprimente, sicut quidam lapides pretiosi : tunc aereum est in eis ex calido ducente humidum aqueum ad formam aeris, et continetur in eis et comprimitur et ex commixtione prima et ex comprimente frigore secundo.

Invenitur autem alia opinio physicorum dicentium, quod nigredo sola est certissima natura coloris : et albedo accidit translucenti pervia per causam quæ dicta est, et causa ejus in nigredinem est : quia videbant quod tinctores super

<--- Page Split --->

nigrum colorem alium colorem tingere non possunt : super autem quemlibet alium bene tingitur alius. Si autem esset nigredo, ut inquiunt, privatio coloris, sicut videtur haberi ex supra dictis determinatis, quemlibet colorem de facili reciperet : eo quod privatio in natura facit esse subjectam cuilibet formae.

Adhuc autem alii sunt qui dicunt omnia elementa esse pervia plus et minus : et cum continentur ita quod plurimum unius est cum plurimo alterius, et minimum cum minimo, divisa partium pervietas irradiat se per totam superficiem, et condensatum in determinato corpore lumen reddit colorem album : et hujus nulla causa est, nisi quia superficies minimorum componuntur in compositione plana. Si autem angulose componuntur, tunc una obscurat aliam : et ideo visus non penetrat per superficiem talem : et haec obscuritas, ut dicunt, nigredo vccatur. Et haec opinio in multis convenit cum prima : differt autem in hoc quod non ponit aliquid opacum esse ex natura, sed solum ex positione angulosa partium in superficie exteriori : et secundum istos prima causa coloris est pervietas et non pervietas.

Alia autem quaedam adhuc invenitur sententia dicens ad colorem nihil omnino facere pervietatem, sed corpora esse colorata ex seipsis et in profundo et in superficie : sed aliquando in corpore sunt pori vacui, in quos penetrat lumen et radius visus : et haec videntur alba si alba videntur : aliquando autem non sunt porosa, et in illa non diffunditur visus.

Ex omnibus autem his collatis opinionibus hoc solum difficilius est investigare, quomodo pervietas sit causa albedinis? et tamen nigredo sit vere color uno modo contrarius albedini, et alio modo privatio coloris, et oppositus albedini sicut privatio et habitus opponuntur. His autem qui dicunt albedinem causari ex pervii contritione, et post si componantur attrita, tunc aliquando adhuc reti-

nent albedinem : opponitur contra hoc, quoniam nos videmus gipsum et lapides multos non satis effici albos ex contitione, sed potius ex decoctione, sicut causatur albedo calcis. Si enim haec atterantur solum, et postea infundatur aqua, et conglutinantur, non multum albescunt exsiccata : sed si adunantur, multum albescunt : non igitur albedo causatur ex sola attritione pervii. Sed si concedatur eis, quod etiam in gipso et calce, prout dicunt, causatur albedo, quid dicent de albedine ovi decocti? Constat enim quod albugo ejus ante decoctionem ejus non fuit multum alba, et per decoctionem fit multum alba : cujus causa non est divisio, cum nos videamus quod inspissatur fortiter per decoctionem. Nec potest dici quod hoc fiat propter aeris admixtionem : si enim in decocto plus esset aeris quam in crudo, tunc decoctum ovum levius esset quam crudum : cujus contrarium videmus, quia decoctum mergitur citius in aqua quam crudum.

In alchimicis etiam est quidam modus Litargium operationis, quia accipiunt Litargirum et coquunt in aceto albo, puro, bono, fori decoctione donec dissolvatur in eo : et postea colant acetum multoties quousque fiat translucens et album aliquantulum, et miscent illud acetum cum aqua in qua decoctum est albumen vetus : et tunc ambo simul mixta colant diligenter, et saepe quousque totum mixtum simul fiat quasi lacryma. Si autem diligenter colatur, tunc non provenit ex eo compositio quae quaeritur : et cum permiscentur hae duae aquae, tunc ex eis coagulatur litargirum : et quod fuit translucens dissolutum efficitur albissimum sicut lac acidum : et ideo vocant ipsum lac virginis, et exsiccatur et induratur. Constat autem, quod haec divisio non fit ut ex ipsa fiat translucens : quando enim dispersum fuit in aceto, particulae ejus non fuerunt translucentes multum : albedo igitur quae accidit constricto, non fuit causata ex pervietate contrita sola, ut videtur.

<--- Page Split --->

Est autem adhuc ad hæc objectio quæ dicta est supra, quod color sit quoddam esse luminis in perspicuo terminato. Si enim sic esset, tunc albedo esset lumen clarum in terminato perspicuo, et nigredo esset privatio ejusdem, sicut nos supra diximus : et si hæc concedantur, non erit motus de albo in nigrum nisi uno modo, ut primo sit subpallidum, deinde pallidum, et sic continue motum efficiatur nigrum. Nos autem contrarium hujus videmus. Si enim ea quæ frequentius accidunt attendamus, tunc album venit in nigrum tribus modis : quorum unus est proprius, quando solum album et purum convertitur in nigrum : hoc enim primo efficitur subpallidum, et postea pallidum, deinde fuscum et sic nigrum. Aliquando autem videmus ipsum moveri primo ad subrubeum vel croceum, deinde ad rubeum et sic ad purpureum, et per indicum venire in nigrum. Tertiam autem videmus viam, quando ex illo statim fit viride clarum, et deinde viride, et postea intensa viriditas, et postea efficitur nigrum. Ista autem diversitas non potest esse ex albo et nigro tantum : igitur oportet tertium esse aliquid visibile unde causetur ista diversitas : et hoc crit si nos dicamus, quod albedo non est esse luminis in perspicuo terminato, sed albedo quoddam visibile præter lumen : cujus lumen non est hypostasis hæc substantia, sed aliquando accidit ei, et aliquando non : tunc enim si albedo simpliciter transeat in nigrum, tenebit per media quæ sunt subpallidum, pallidum, fuscum, et cætera quæ dicta sunt. Si autem albedo sit cum lumine irradiante eam, et super ipsam reverberetur fumositas intensa, et sic moveatur in nigrum : tunc si albedo lucens vincit fumum album, ibit primo ad subcitrinum, et sic ad citrinum, et post ad subrubeum, et rubeum, et indicum, et nigrum. Si au-

tem statim in principio motus vincitur albedo, retento tamen lumine, tunc tenebit medium subrubeum, et rubeum, et rufum, et rubicundum, et purpureum, et indicum, et nigrum. Si autem fuerit albedo clara radiosa victa vapore aqueo reverberante eam, tunc antecedit album primo, deinde clarum, et tunc viride lini : et tunc erit sicut ærugo æris, et tandem sicut folia porri : et sic continue deficit in nigrum.

Et hæc quam nunc diximus, videtur esse opinio Avicennae 1, sicut apparet ex verbis ejusdem. Confirmat autem dictum istud per rationes quasdam : dicit enim quod si pervietas et lumen esset sufficiens causa albi et privationes causa nigri, tunc videremus quoniam nigrum si sic esset, non redderet colorem suum alteri quando est in pervio vitro : radius enim non transit per ipsum, nec ingreditur in ipso sicut in alio colore : ita etiam medii colores nihil omnino deberent reddere de nigro, quia nihil est : sed tantum deberent reddere aeri et visui ad quod est in ipsis coloris albi : et hoc nos non videmus. Si autem aliquis ad hoc velit dicere, quod operationes albi et nigri in mediis coloribus sunt permixtæ, et ideo non possunt immutare id quod est albedinis simpliciter, iste concordat jam in hoc quod nigredo sit aliquid determinatum : quia privatio cum habitu non permiscetur : eo quod nihil et aliquid nullam habere possunt penitus permixtionem. Et ideo etiam objectio eorum qui probant nigredinem esse aliquam determinatam naturam contrariam albedini, licet concordare videantur cum ista opinione, tamen non concordant, vel non concedunt. Duo enim sunt modi permutandi colores, tingendo scilicet vel transeundo subjectum in alium colorem. Et verum est quod tingendo nigrum non recipit colorem alium : et hoc contingit

<--- Page Split --->

ideo quia tinctura magis est in substantia corrosiva, et non permittit sibi alium colorem in ista superficie superlinita cohærere : transmutando autem bene permutatur nigrum in album et in quemlibet alium colorem : cerusa enim licet sit nigra, cum de plumbo est facta, tamen saepe transmutata efficitur alba. Idem autem est de pulvere ferri qui niger est, et in aliis similibus est eodem modo. Hæc autem natura melius facit quam ars : eo quod ipsa semper transmutando operatur, et ad transmutationem ars non sufficit propter moventis defectum. Calidum enim vel frigidum in natura transmutans movetur a cœlo, cujus virtus est in ipso sicut quodlibet instrumentaliter operans habet in virtutem sui motoris. Calidum autem vel frigidum movens in arte, non habet hanc virtutem : et ideo raro pertingit ad speciem quæ quæritur, nisi per artem quæratur hora in qua cœlum cum homine operatur. Hæc igitur est opinio Avicennæ.

Sententia autem quæ dicit de poris, nulla est omnino : quia pori illi aut sunt pleni, aut sunt vacui : et si sunt pleni, tunc non prosunt ad penetrationem luminis et visus. Si autem vacui, tunc vacuum esset aliquid, quod nos improbavimus in scientia Physicorum.

potest esse medium colorum, sed potius non color est medium ad colores, sicut habitum est in libro de Anima. Si igitur habent colorem, oportet quod habeant colorem tectum et occultatum : et quæramus quid tegit colores eorum ? et non poterit dici quod tegat eum nisi porositas quæ est in ipsis : porositas autem cum det locum lumini et visui, magis deberet revelare et detegere colorem quam tegere et abscondere : et ita nihil omnino videtur valere dictum de poris.

Adhuc autem porositas cum sit vacui interceptio in corpore, et vacuum nihil sit, videtur porositas nihil esse, aut prope nihil : hoc ergo quod aut nihil, aut prope nihil est, non debet contegere colores, ut videtur.

Quod autem isti dicunt, qui solam pervietatem causam colorum esse dicunt, non videtur esse conveniens : quia ex ipsa sola non posset oriri diversitas colorum. Spissitudo enim non est causa albi, neque etiam raritas. Similiter autem neutrum istorum est causa nigri : et ideo ista opinio etiam falsa est. Adhuc autem quoniam si pervietas esset causa albedinis, videtur quod maxima pervietas causa esset maxima albedinis : et hoc non est verum : quia maxime pervia magis luminosa sunt quam alba.

Amplius si detur poros esse in corpore, quomodo salvabitur hoc quod dicunt, quosdam poros esse in rectitudine contra lumen et visum, et quosdam tortuose? Fiat enim pila crystallina vel hyacinthina, et sint pori quos rectos dicunt in una superficie ejus ad aliam quæ vocatur longitudo pile : tunc enim in alia superficie latitudinis ejus non penetrabit in eam visus et lumen : quod falsum esse videmus.

Amplius constat quod hæc corpora sunt colorata secundum istos : coloratum autem tegit corpus quod est post ipsum cum sit determinatum : hæc autem corpora non tegunt, sed reddunt colorem corporum existentium post ipsa : ergo aut ipsa non habent colorem : quod non concedunt : nihil enim habens colorem

Ex omnibus igitur dictis opinionibus, aut illa est vera quam supra explanavimus, aut illa quam diximus esse Avicennae : sed illa quæ est Avicennæ diminuta est, quia non ostendit nobis quid sit albedo, ex qua dicit eam non esse lumen in perspicuo terminato. Et ideo adhuc est revertendum ad supra determinatum modum colorum qui est de opinione Aristotelis, quod scilicet lumen in determinato perspicuo incorporatum fit color, et quod lumen hoc modo sit hypostasis colorum : et ideo planum est quod sola divisio perspicui non facit albedinem. Concedendum est autem quod lumen secundum se acceptum non est color, nisi large sumpto colore : et ideo albedo calcis et gipsi causatur ex adustione,

<--- Page Split --->

quia calidum extrahit ubique humidum subtile, quod secum ducit subtilius siccum : et ideo siccum ubique passum est ab humido evaporante : propter quod partibus terrestribus minimis ubique in superficiebus adhaerere perspicuum : et inde est quod efficitur calx albissima.

Quod autem dicunt pervium divisum effici album ex hoc quod una pars super aliam projicit lumen, et ideo lumen inspissatur, ergo arbitror esse concedendum : sed id pervium efficitur subtilius per determinationem : et cum illud existens ubique tingat terreum, et aliquo modo adhaeret ei, oportet quod talia combusta sint albissima : et quando humectantur per aquam, aliquantulum obscurantur propter aquae spissitudinem : et cum sint exsiccata, tunc subtile adharens redit ad actum, et tunc efficiuntur albissima.

Et quod objiciunt de opere alchimico, quod lac virginis vocatur, dicendum acetum et aquam albuminis esse perspicua, et per colationem effici magis perspicua : et quia sunt acuta multum, ideo lavet ex litagiro unctuosum humidum quod non sinebat ipsum depurari : quo extracto induratur per terrestre siccum quod est in eo : et tunc propter omninodam penetrationem humidi perspicui per ipsum et terminationem sui in ipso efficitur albissimum.

De ovo autem quod inducit Avicenna, causam habet : quia in quantum perspicuum rarum est, tanto habet per se partem a parte distantem : et quanto constant partes,tunc unaquaeque irradiat super aliam lumen quod remanet ex spissitudine et viscositate : et tunc efficitur fortis albedinis, sicut est in ovis coctis : et licet minus sit in eis de aereo, tamen lumen retinetur in perspicuo humido quod retinetur infra terreum et albificat ipsum : hujus autem signum est, quoniam ova in toto combusta quando in toto separatur humidum aqueum, nigrescunt, aut tusca inveniuntur.

Et quod inducit de tribus viis albi

moti in nigrum, facile est solvere secundum Aristotelem, ita quod non oportet dicere quod aliquid sit color praeter esse quoddam luminis in perspicuo terminato. Si enim contingat plus esse perspicuum quam terminatum, erit luminis esse in ipso cum fulgore quodam : et tunc si super illud reverberet perspicuum fumosum, multum habens opacitatis, sicut est vaporosum terrestre incensum tenue, tunc erit rubeum et subrubeum : et si super idem album fulgens reverberet vaporosum perspicuum mixtum ex aqueo et terreo subtili bene commixto cum humido vaporante, erit croceum sive subcitrinum et citrinum, et sic ulterius. Si autem reverberet super ipsum aqueum humidum tenue vaporans, perspicuum erit inde plus et minus secundum diversitatem hujusmodi perspicui. Si autem sit aereum vaporosum permixtum subtilissimo terreo bene commixto et adusto, erit color hyacinthinus. Et sic ex esse luminis in diverso in perspicuo erit accipere coloris naturam et omnem colorum diversitatem. Refutamus igitur omnes opiniones praeter eam quae est Aristotelis de natura et generatione colorum, quam in praecedenti capitulo determinavimus.

<--- Page Split --->

oportet hujusmodi esse colorem. Non autem est color extremus si qui est albus vel niger : erit igitur color medius mixtus ex utroque, et alia species coloris ab utroque. Hoc enim modo Democritus et Leucippus omnem dicebant fieri admixtionem ex albo et nigro in actu salvatis, sed per minima divisis in atoma : quorum compositione secundum proportionem stante æque arithmetice, geometrice, vel musice, generari dicebant omnes medios colores.

Contingit igitur sic concipere secundum istos plures colores esse quam album et nigrum, qui multiplicantur secundum multiplicitatem proportionum. Contingit autem album et nigrum in compositione æquidistantia jacere composita, sicut tria ad duo, quando sunt tres partes unius et duæ alterius : jacent autem sic tria ad quatuor, quando sunt tres partes unius et quatuor alterius : et similiter contingit ea simul jacere composita secundum alias numerorum proportiones, ut dicunt Democritus et Leucippus. Contingit autem ea componi nulla servata proportione et ordine compositorum, sed tamen secundum abundantiam et defectum, quod sit scilicet de uno plus et de altero minus absque proportione, qui vocantur ab eis numeri asymmetri, hoc est, non mensurati : eo quod non mensurantur proportione aliqua.

Oportet autem, quod hæc compositio ex atomis extremorum colorum eodem modo se habeat in his quæ observantur in consonantiis musicalibus. Colores enim illi qui sunt compositi in numeris proportionabilibus, sunt delectabilissimæ in visu species colorum, sicut in consonantiis delectabilissimæ symphoniæ sunt in auditu, in quibus servatur proportio numerorum in vocibus et tonis. Et hoc modo dicunt esse consitos medios colores conchilinum et puniceum. Est autem conchilinus idem quod conchineus, qui rubicundus est cum claritate, et dicitur conchilinus, quia fit ex sanguine concheæ

CAPUT III.

De falsis opinionibus quæ sunt circa ge-

Habita igitur natura coloris et de ge neratione albi et nigri secundum modum physicum, erit nunc dicendum nobis dividentibus medios colores quot modis alios colores qui medii dicuntur, oportet accipi. De acceptione igitur mediorum colorum introducamus opinionem aliorum.

Dicunt enim quidam sic generari medios colores ex albo et nigro, quod albus et niger æque distant, id est, proportionaliter componantur, ut sit servata aut æqualitas arithmetica, aut æqualitas geometrica : hæc enim vocatur æquidistantia in commixtis secundum visibilia : cum sic miscentur, tunc unumquodque albi et nigri quæ per minima dividuntur, est insensibile propter parvitatem quam habet : sed id quod est ex ambobus, est visibile fieri. Hoc autem ita intellingendum est, quod album et nigrum in atoma dividantur, et tamen servent suas naturas : et sic diversa proportione naturaliter componantur, in qua compositione adhuc suas retinent formas : sicut si nos diceremus pulverem atramenti cum aloe componi : tunc enim unumquodque compositorum esset insensibile propter parvitatem : et quod fit per compositionem ab ambobus, efficitur visibile. Cum igitur omne visibile sit color,

<--- Page Split --->

cujusdam ut ostrea, quod in concha generatur, quod ostreum a quibusdam vocatur conchus : propter quod etiam cochineus vocatur color. Vocant autem ipsum reges antiqui in legibus murices et munitlegulos eos qui illud jus habent colligendi et venandi. Colores autem medii non in numeris mixti, alii sunt ab his et indelectabiles, vel sicut cujus omnes colores contingit esse in numeris. Et si dicat aliquis quod abundantia et defectus est quidam numerus non proportionatus, tunc oportet dicere quosdam esse ordinatos, quorum generatio est secundum proportiones numerorum, et alios inordinatos qui fiunt ex compositione extremorum non proportionata. Hos autem medios colores forte dicet aliquis non esse potentias, quando non sunt in numero proportionato.

Post hoc autem advertendum, quod Democritus et Leucippus non dicebant aliquid generari nisi tantum per congregationem : propter quod etiam dicebant medios colores non fieri nisi quadam congregatione albi et nigri in atoma diversorum, sicut ex positione albi et nigri pulveris,sicut diximus supra,vel ex compositione albae et nigrae lanarum resultat color neque niger neque albus. Perfectionem autem hujusmodi colorum omnium dicebant esse sicut et ordinem et figuram, sicut alibi dictum est. Quod autem sit in aequidistantia proportionis secundum numerum esse, et aliquid esse sine hac abundantia et defectu, nos infra explanabimus in loco proprio, ubi numerum specierum mediorum sensibilium tam in colore quam in aliis ostendemus. Iste igitur est unus modus generationis mediorum colorum secundum Democritum et Leucippum.

Unus etiam modus generationis colorum alius a praedicto secundum Anaxagoram, quando scilicet unus fit ex eo quod unus extremorum resultat per alterum : et hoc fit qualiter sive niger subtus, et albus supra, sive medio, aequalter enim per alternos resultat tertius qui

est medius inter duos: et hujusmodi exemplum dicunt esse in arte pingendi. Illa enim saepe unum colorem ponit inferiorem, et alterum superlinit faciens eum eminere secundum apparentiam super alium, et ita tamen, quod non penitus exstinguat et tegat eum. Hoc autem faciunt pictores quando pingunt aliquid quasi stans in aqua vel in aere: tunc enim colores imaginis ponunt primo, et superducunt illis colorem tenuem diaphanum non tegentem colores et figuras imaginis: et hunc modum in natura invenimus in aurora, et quando sol apparet per fumum incensum ex subtili terreo elevatum: tunc enim fulgor solis qui est in se albus, videtur et apparet quasi puniceus. Isti autem sicut et anteriores multitudinem mediorum colorum causabant ex eo quod fit sibi superlinitum in proportione et extra proportionem secundum abundantiam tamen et defectum. Potest etiam esse tertia inferioris et duplum superioris vel in alia proportione naturali: et potest esse abundans superlinitus super inferiorem sine proportione multis modis valde, sicut infra ostendetur.

<--- Page Split --->

ex æquidistantia seu proportionaliter jacentibus simul extremis compositis, omnino falsum dicunt. In omnibus enim sunt æquidistanter simul et uno composito jacentibus, oportet dicere quod aliqua magnitudo colorati corporis sit invisibilis et non videatur nisi composita cum alia : et quia componentia non sunt ejusdem coloris, ideo ex tali composito non resultat color componentium. Resultabit ergo color medius qui non est color componentium : sed sicut magnitudo colorati est divisibilis, ita etiam tempus in quo perficitur sensus, est divisibile in minima. Oportet igitur etiam dicere, quod tempus in quo sentitur unum componentium, et aliquid sit insensibile : et ideo utrumque sensitur simul. Si enim atomaliter extrema tantum composita sunt, tunc non est unum mixtis ex ipsis. In omnibus autem talibus tantum in loco compositis est sentire componentia ante compositum, sicut patet : quia turba non sentitur nisi per hoc quod unus et unus, et sic multa videntur : et numerus eorum collectus dicitur turba esse. Sic igitur in sensu atomorum componentium est, quod oportet cadere sensum super extrema primo, et post super compositum ex ipsis : sed quia hoc tempus est invisibile, ideo dicunt non sentiri extrema, sed medium compositum : et propter insensibilitatem temporis motus simplicium atomorum diversorum secundum esse decipiunt et latent visum : et putatur unum medium esse tantum, cum in veritate duo appareant, sed simul in loco : sed hoc ideo est, quia sic composita non amittunt formas extremorum, cum non sint alterata ad medium : et quia retinent formas extremorum, secundum illos alterant sensum : et ideo sic dicere sicut isti dixerunt, nulla est necessitas.

Sed isti qui supernatione colores medios resultare fecerunt, melius dixerunt. Color enim superior qui est in supernatatione, mobilis est et alterabilis a subjacenti sibi, sicut omne diaphanum et movetur et alteratur ab eo quod videtur per

De improbationibus inductarum opinionum de mediis coloribus.

Omnes autem Antiqui qui sic colores ex atomis extremorum, vel ex supernatatione unius super alium generabant, in hoc conveniunt quod dicebant sensum visus fieri per resolutionem alicujus rei a corpore colorato, quae per medium discurrere et visum et tangeret ipsum : et dicebant ipsum esse quemdam tactum : et in hac opinione maxime fuit Democritus : et causa dicti illius superius explanata est : et ex illis quae diximus ibi, patet quod dicere sicut Antiqui dixerunt, colores sensibiles esse sicut discursiones corporis visibilis ad sensum divisi in atomo vel superficies superlinitas coloribus, est omnino incongruum. Patet enim ex quo sentimus intus suscipiendo, quod in omnibus sensibus sensus fit per quemdam tactum : et in hoc verum dixerunt Antiqui : sed tactus ille non est corporis sensibilis nisi in tactu et gustu, sed est speciei simplicis in aliis tribus sensibus : propter hoc metaphorice dicitur tactus. Et quia sic fit sensus istius, sicut probatum est tam in libro de Anima quam in praesenti tractatu, melius est ut dicamus quod medium quod est inter sensum et sensibile, subito praecipue in visu moveatur, et sic motu illo fieri sensum tactus metaphorice et non discursionibus. Illi qui dicunt medios colores generari

<--- Page Split --->

ipsum. Et ideo quando sic alteratur et movet visum, non facit sibi similem motum primo, sed movet in forma ejus qui alteravit ipsum quasi permixta forma sua propria, sicut superius patuit in exemplo solis, cum ex fumo apparet puniceus : puniceus enim color est fumi ab albedine solis alterati : et ideo talis color fit ex duobus resultans, alius apparet visui statim, et non albus vel niger pure. Nec oportet in tali visione prius accipere formas albi secundum se, et nigri secundum se, et postea compositi ex utrisque, sicut sequitur ex praedicta opinione, et latere nos propter temporis insensibilitatem : quia ex supernatatione causatur actus medius qui neuter extremorum : et ideo agit in visum sub actu proprio, et non sub actu extremorum. Et secundum istam opinionem non oportet nos dicere, quod aliqua magnitudo corporis colorati sit invisibilis : sed potius dicemus quamlibet esse visibilem ab aliqua distantia determinata majore vel minore.

Hæc igitur utique quædam secundum veritatem est colorum admixtio, non quidem secundum rem, sed secundum quod perveniunt ad sensum. In re enim ipsa color fumi secundum actum alter est a colore solis: sed quando perveniunt ad sensum, tunc uniuntur et immutant in alia resultatione ex utroque. Illo autem modo qui in præcedenti opinione dictus est, nihil obstat quin appareat quidam communis et medius color ex compositione albi et nigri, eis qui stant a longe a re visibili. Sed iste qui stat prope, discernit in tali composito atomos albos et atomos nigros, et non medium. Nos enim in eis quæ deinceps in fine istius libri tractabimus, ostendemus quod non est aliqua magnitudo colorati corporis invisibilis. Est ergo opinio secunda melior quam prima: sed tamen et hæc falsa, quia non fit talis mixtio mediorum colorum secundum quod in se accipiuntur, et non prout immutant sensum visus.

CAPUT V.

De vera causa commixtionis mediorum colorum.

Si autem est commixtio corporum non secundum istum modum quem putant quidam, sicut Democritus et Leucippus, tunc erit vera causa commixtionis colorum mediorum ad medios colores generandos: non enim fit commixtio corporum physicorum sic quod minima atoma simplicia prima quæ in eis æquidistant secundum proportionem ponuntur: quæ tamen sunt immanifesta nobis secundum sensum: licet miscentur omnino alterata a formis extremis ad medias, sicut dictum est in fine primi de Generatione et Corruptione. Sed ibi quidem universaliter dictum est de mixtione secundum quod universaliter competit omnibus: hic autem habemus dicere de colorum extremorum mixtione sola. Illo autem modo quo illi dicunt, quod atomalis scilicet compositio faciat mixtionem, sed solum componuntur quæcumque oportet dividere ad minima suæ speciei et non alterari a suis speciebus, sicut dicimus homines dividi et equos et semina et omnia individua. Illa enim ulterius non dividuntur: quia minima sunt in quibus salvatur species: hominum enim minimus et hic homo et ille, et equorum hic equus et ille: et ideo istorum multitudo congregata in unum locum secundum istos dicentur permixta, quando æquidi-

<--- Page Split --->

stant et proportionaliter ponuntur et disponuntur in loco uno. Et haec praecipue oportet esse quando connaturalia sunt aequidistanter posita : eo quod etiam plantae oportet connaturalia esse quaecumque miscentur secundum naturam : et ideo unus homo non permiscetur cum equo, vel e converso. Quaecumque vero non dividuntur ad minimum, sed ex suis formis alterantur ad medium, horum commixtionem non oportet fieri sic : sed oportet ea ex toto alterari, et sic misceri ita quod nihil retineat secundum actum de extremo alterato. Haec enim sunt quae secundum naturam maxime commisceri habent.

in omnibus fere secundum magis et minus. Quia igitur in multis est elementis, et non in elementis inest ipsa natura quam vocamus perspicuum, prius naturaliter, quam prime qualitates elementorum quas vocamus activas et passivas : quia vero in multis est elementis, oportet quod nullam habeat contrarietatem cum aliqua illarum qualitatum. His duobus sic probatis, est adhuc sciendum quod raritas et densitas non faciunt perspicui naturam et opaci. Si enim demus opacum rarefieri, adhuc remanet in ipso opacitas : adhuc autem spissa luminosa sunt, sicut sol et stelle : et rara opaca sunt, sicut terrestres nubes.

Quare albedo et nigredo uno modo rivative,alio contrarie opponuntur ?

Qualiter autem sit possibile talem mixtionem fieri in physicis corporibus, manifestum est ex eis quae diximus in fino primi Peri genescos, cum tractaremus de commixtione. Quae autem sit necessitas, quod commixtis simul etiam colores miscentur, manifestum est ex his quae statim dicemus : et tunc oportet hanc eamdem esse causam, quod multi sunt medii coloris : et tunc patebit quod non oportet dicere causam omnium mediorum colorum esse supernatationem vel indivisibilium aequidistantem positionem. Si enim diceretur quod aequidistans positio causa est mediorum colorum, tunc oporteret dicere quod prope videnti non esset color medius, quia ille videret extremum qui mixtus esse diceretur : sed longe videns non videret extremum commixtum si appareat ei medius, et esset debiliter videnti medius, et lynceo non esset medius color. Quae omnia falsa sunt.

Dicamus igitur causam quare mixtis corporibus misceri necesse est colores : et in eadem hac causa manifestum erat, qualiter album et nigrum opponuntur contrarie uno modo, et ut privatio et habitus alio modo. Habitum autem est in praehabitis multoties, quod diaphanum quod est in coloribus quibusdam, est in eis ex convenientia cum perpetuo superioris corpore : et habitum est quod est

Ex his igitur tribus suppositis relinquitur, quod cum commiscentur elementa, ita quod plurimum et minimum unius est cum minimo et plurimo alterius, convenit omnibus habere partes perspicuas. cum partibus opacis, sicut dicit primum de tribus probatis : et manebunt haec in ipsis non alterata a natura perspicuitatis, eo quod non contrariantur eis qualitates activae et passivae visibilium, sicut dicit secundum ex eis quae probavimus : et hoc non impedit raritas et densitas, sicut ostenditur ex tertio. Diviso autem perspicuo et composito, ita quod compositio intercipitur opaco, oportet quod lumen quod habet perspicuum terminatum sicut et ipsum perspicuum dilatetur in ipso extremo ubi tangit ipsum : et hoc esse luminis est color ipsius : quoniam cum ex multitudine perspicui lumen in tota superficie valet dilatari et profundari, erit res alba procul dubio. Quando enim ex multitudine opacitatis numquam dilatatur in ipsa, et profundatur, absque dubio erit nigra res illa : propter quod nigredo ad opacitatem quae perspicuitati contraria est, sicut ad causam reducta qualitas est, et non privatio : et sic albedini opponitur contrarie : et tamen lumen nullum habet contrarium, eo quod ipsum non est perspicuum, sed actus perspicui. Et si subtiliter haec considerentur, invenitur

<--- Page Split --->

nigredo opponi albedini contrarie secundum id quod materiale est in albedine : privative autem opponi ad id quod formale est in ea : propter quod magis privative opponitur ei quam contrarie.

Multitudo autem colorum mediorum causabitur ab eo quod multi sunt modi commixtionis corporum ex perspicuo et opaco. Possunt enim commisceri quadam secundum numeros proportionales, ita quod triplum perspicui in superficie sit cum simplo opaci, vel e contrario, et aliis multis modis potest talis commixtio fieri. Quædam autem non servata proportione in numeris possunt commisceri per abundantiam unius istorum, et defectu alterius in superficie. Ista enim oportet dicere eodem modo fieri et multiplicari, quo etiam secundum primam opinionem multiplicari dicuntur æquidistantia positi et compositi colores : et sicut dictum est in secunda opinione de proportione supernatationis. Omnes enim illi modi servantur in commixtis corporibus ex perspicuo et opaco. Quæ autem sit causa, quod colorum species formaliter necesse est esse terminatas et non infinitas secundum numerum, similiter autem et saporum et sonorum et aliorum sensibilium, postea dicemus : quia una ratio est de omnibus. Sic igitur tantum dictum sit a nobis quid sit color, et qua de causa sint multi colores.

etiam diximus causam quare nullius sensibilis multiplicatio potest causari ex primis qualitatibus : quia nos quaerimus causas per se essentiales sensibilium. Calidum autem et frigidum et humidum et siccum non sunt causæ per se istarum : cujus signum est, quia album quandoque generatur a calido, et quandoque ab ipso generatur nigrum, et similiter de frigido et aliis qualitatibus primis : igitur non sunt per se causæ colorum essentiales, aut non sunt. Sed quoniam non salvantur in essentiiis eorum, et hoc quidem etiam in libro de Anima 2 capitulo de gustu diximus, abhorremus hic ponere causas tales colorum : et illi qui boni erant inter Peripateticos ante nostra tempora, hac via qua nos incedimus, incesserunt.

CAPUT VI.

Quod homo prave odorat, et de generatione saporis in communi.

Quia autem nos non hic intendimus de sensibilibus secundum quod intrant sensum, sed de ipsa generatione sensibilium et secundum suum esse in natura, et tamen sonus et vox non immutent sensum nisi secundum suam generationem, ideo nos oportuit in libro de Anima 1 suffi cienter tractare de generatione vocis et multitudine sonorum : quia ibi tractatur de eis prout sensum immutant. Quæ igitur ibi dicta sunt de sono et de voce, sufficiant : et ibi

De odore autem et sapore nunc dicemus. Est enim fere eadem passio et qualitas odor et sapor : quia utrorumque est sequela complexionis nutrimenti, sed non sunt in eisdem subjectis tamquam in materia : quia sapor est in humido aliquid passo a sicco complexionali, et odor est in sicco complexionali aliquid

<--- Page Split --->

passo ab humido complexionali : sed saporum genus nobis hominibus manifestum est magis quam genus odorum. Hujus autem causa est : quoniam hunc sensum qui odoratus vocatur, pejorem habemus omnibus sensibus aliis qui nobis sunt, et omnibus aliis animalibus quae perfecta sunt secundum numerum sensuum : nisi forte sint aliqua aquatica, quorum membra valde sunt frigida et humida. Tactum autem habemus discretissimum inter omnia alia animalia. Cum igitur gustus quidam tactus sit, consequitur etiam ut aliis sensibus et aliis animalibus melius et discretius habeamus gustum. Causa autem horum omnium partim in libro de Anima 1 generaliter quidem et figuraliter dicta est, partim autem et particulariter et perfecte determinabitur in libro de Animalibus2,ubi de membris humanis agetur. Quia autem nobis certius est saporum genus et generatio quam odorum, et sapor est aliquo modo causa odoris, et ideo tractando generationem sensibilium oportet nos prius determinare de generatione saporum quam odorum.

Prius autem volumus quaerere de generatione saporis in communi. Cum autem sapor aliquid sit, et in aliquo sicuti in primo subjecto aliquam causam habeat suae generationis, oportet quod ex his natura saporis determinetur.

Quarentes igitur primum subjectum ipsius in quo habet fieri, dicimus quod id erit proprium subjectum saporum, quod in se nullum habet saporem : et cum sapor sit passio nutrimenti, et omne quod nutrit, actu sit humidum, sicut in libro de Nutrimento est ostensum, oportet quod primum subjectum saporum sit humidum insipidum. Scimus enim quod aquae natura est esse insipidam. Oportet igitur quod aut in humido aqueo genera fiant saporum, aut in hu-

mido aeris,quia hoc etiam est insipidum. Sed non possint fieri in humido aeris : quia ipsum est spirituale et non incorporabile ad nutrimentum. Oportet igitur quod sint in ipso humido aquae tamquam in subjecto proprio. Cum igitur sit aqua subjectum primum et proprium saporum, oportet quod sit uno trium modorum subjectum ipsorum. Aut enim sic est subjectum, quod omnia genera saporum sunt actu in ipsa, sed insensibilia propter dividentium parvitatem, ita scilicet quod saporosum corpus sit in atoma divisum et dispersum in aqua, et propter parvitatem dividentium sunt insensibilia : et hoc est dicere, quod aqua de se habeat omnes sapore s, et ex commixtione efficiatur sapor sensibilis, sicut diximus de coloribus : et hoc modo determinant de odoribus Empedocles et Anaxagoras. Aut ita erit subjetum saporum, ita quod in se habeat universaliter semen saporum sufficiens ad esse ipsorum secundum causam efficientem et materialem : semen enim est efficiens et materia ejus cujus est semen : et secundum hoc dicemus omnia genera saporum ex aqua sola fieri efficienter et materialiter, secundum quod alii et alii sapore s fiunt ex aliis et aliis partibus aquae, sicut ex alia parte seminis fit manus, et ex alia pes, et sic de aliis membris. Aut quod tertium membrum divisionis, quod dicatur quod nullam differentiam saporis habet aqua, sed secundum potentiam solam, et aliud est quod est causa efficiens quod facit res et educit secundum actum saporis : sicut si aliquis dicat quod calidum vel sol agit sapore s in humido aqueo complexionali. Sol enim facit eos in terræ nascentibus et præcipue in fructibus plantarum. Calidum enim facit eos et complet indigestis per artificium epsesis et optesis. Sol autem ut diximus in pempasi.

<--- Page Split --->

Horum autem primum quod dictum est, sicut dicit Empedocles, multum est et apertum mendacium. Si enim sapores secundum actum essent in aqua, sed non sentirentur propter parvitatem dividentium, tunc fierent sapores sensibiles ex congregatione partium saporosarum in aqua : et hoc fieret ex colatione aquae et congregatione saporosorum : nunc autem nihil tale facit vel mutat in humidum complexionale : quia videmus quod saporres non congregatione, sed alteratione commutantur et congenerantur quando efferuntur fructus ad solem in pempasi : et quando uniuntur in optesi et epsesi digestionibus : poma enim decocta dulcescunt assa vel elixa : igitur sapores non fiunt ex eo quod est ab aqua, tales factos esse congregatos, cum calor non congreget, sed disgreget : sed potius ex hoc fiunt, quod transmutantur per alterationem factam in primo fructu : primo enim transmutantur calido naturali, et sole ad determinationem humidi complexionalis movente : deinde resudat superfluum humidum quod evaporaliter est in eis a calore solis : et quia hoc humidum est vaporosum, propter hoc aliquantulum est incensum et amarum : et ideo oportet quod resudet superfluum humidum vaporosum quod exsiccat cum egressu caloris quem fructus trahunt a loco suae generationis, sicut vinum quando bullit in uva antequam vindemietur : deinde oportet quod resudet ad tempus quando bullit humidum eorum, sicut vinum bullit in dolio duplici calore, scilicet calore loci et naturali agitatus, et tunc egrediente calido loci residet calidum complexionale, et humidum vaporabiliter in fructibus dispersum aereum coadunatur ad aqueum : et haec ambo efficiuntur proprium caloris naturalis subjectum : et tunc habet fructus debitum saporem : et sic patet quod fructus fit alterante calido complexionali humidum complexionale, et non per partium saporosarum congregationem.

Ex talibus autem alterationibus fiunt sapores acuti ex dulcibus saporibus et

peramari. Quando enim calidum agit in dulce, paulatim extrahit humidum subtile aereum : et quando remanet terreum in humido, incensum fit acutum. Quando autem in toto aduritur humidum, tunc efficitur sapor peramarus. Hujus autem signum est opus quod faciunt alchimici in faciendo aquas acutas : distillant enim urinam : et praecipua est ad hoc urina pueri masculi propter fortitudinem caloris digestivi : et id quod ex distillatione provenit in terra distillata, tunc elevatur oleagena substantia, et remanet aqua acutissima, residensque oleagena substantia si iterum distillationem recipiat, residebit in fundo nigrum quoddam viscosum corpus amarissimum propter multam actionem ignis in ea. Urina autem per naturalia vasa eliquatur a substantia nutrimenti succosa quae dulcis est : et sic fit ex dulci acutum et peramarum. Naturaliter autem ex ebullitione sanguinis spumosum subtile terreum evolat, et in saporem amarum convertitur per adustionem. Hoc autem modo actione caloris in humido per alterationem videmus sapores omnimodos factos secundum omne genus saporum transmutatos : et ideo non est verum quod sapores actu divisi per minima dispersi sunt in humido.

Similiter autem impossibile est pansperma materiam saporum esse : si enim materia esset eorum pansperma, tunc non requireretur agens extra, nisi forte ad bene esse secundum generationem sadorum. Hoc autem falsum est, quia exaqua videmus factos alios sapores, sicut ex esca nutrimentali per calidum elixatum vel assatum per artem vel naturam. Ea autem quae pansperma sunt, in seipsis habent agens et formam speciei.

Restat igitur tertium superius inductae divisionis membrum, quod scilicet aqua transmutatur in saporis naturam, eo quod patitur aliquid ab aliquo agente quod est extra ipsam.

Licet autem dixerimus et probaverimus jam aquam esse subjectum primum saporum, tunc non potest esse, quod sim-

<--- Page Split --->

plex aqua a calido passa sit saporosum subjectum. Manifestum est enim, quod a virtute calidi simplex humidum aqueum hanc non recipiat passionem : omnium enim humidorum subtilissimum est aqua pura simplex eorum quae corporalia sunt et incorporalia per nutrimentum. Hoc autem dico propter aereum humidum quod subtilius est quam aqueum, sed non est corporabile per alimentum, ut supra explanavimus. Quod autem omnium talium humidorum subtilius sit aqua, manifestum est : quia si aliquod humidum corporeum subtilius esset ipsa, esset hoc elementum : hoc enim videtur subtilius, eo quod effusum secundum plus in superficie se protendit humectando quam humidum aqueum : et quod plus protenditur et majorem habet locum, est subtilius et formalius quam id quod protenditur minus et locum capit minorem,sicut patet in elementis : quia formalia elementa protenduntur in locum majorem quam materialia. Haec autem probatio est fallax : quia accidit elemento quod plus protenditur quam aqua, et non convenit humido utriusque per se, sed per accidens : convenit autem hoc ei propter lubricitatem propter quam cito labitur de parte in partem mollificando. Secundum verum signum, quod humidum aquæ sit subtilius quam elementum, est quia humidum aquæ in concavo manus, minus potest teneri et servari quam humidum olei, quod non convenit nisi propter ejus subtilitatem : et quia ita subtilis est et pura, ideo diximus in quarto Meteororum, quod aqua non est elixabilis : quando enim calida facta est et bullit,ins nullo apparet incrassata et inspissata quando est per se sola. Omnia autem commixta inspissantur per elixationem. Oportet igitur quod non sola aqua simplex sit causa et subjectum saporum, sed et alia quaedam aqua non pura inspissabilis per decoctionem : omnes enim saporec licet sint in humido, tamen sunt inspissabiles in subjecto suo et habent crassitudinem. Calidum igitur sicut agens concausativum

est : et ideo sufficienter causativum est saporum cum humido aqueo : oportet enim quod calidum digestivum et terminativum agat saporec in humido aqueo non puro, sed aliquid passo.

Et quaeramus a quo debeat pati ut sapores recipiat : et accipiemus ea quae primo videntur dare saporem humido aqueo. Accipiamus igitur humidum aqueum saporosum in primis simplicibus, in terra et in commixtis,in plantis et in quotcumque fructibus crescunt in plantis. In his enim tamquam in primis videmus humidum aqueum ad sapores alterari. Et quod quaedam genera terræ humido aquæ dent saporem, patet ex eo quod multi antiquorum Philosophorum qui de natura locuti sunt, dixerunt tale humidum aqueum habere saporem qualem saporem habet terra per quam transit. Et hoc manifestum est in amaris aquis maxime, et in eis quæ sunt juxta mare, quæ sunt salsæ. Sal enim est quaedam species terræ, sicut dictum est in tertio Meteororum. Similiter autem aquæ per cinerem colatæ, faciunt amarum saporem ipso cinere per quem colatæ sunt amaro existente. Sunt etiam fontes multi, quorum quidam sunt amari, quidam acuti, alii vero omnimodos recipientes sapores secundum diversitatem terræ per quam transeunt. Sapor igitur fit in humido aqueo passo a quodam sicco terreo. Rationabilitér autem etiam in plantis est genus saporum : maxime quia planta habet quasi omnes vires a terra : et sic iterum siccum terreum humidum plantarum facit pati ad saporem : humidum enim habet pati a suo contrario, quemadmodum omnia alia quæ patiuntur.

Contrarium autem humido aqueo est siccum, aut prout est in igne, aut prout est in terra. Ignis autem natura est sicca sicut est terræ : sed tamen magis proprium ignis est calidum esse quam siccum : et terræ proprium est siccum esse magis quam frigidum, sicut in secundo Peri geneseos de elementis dictum est. Secundum autem quod ignis et terra ni-

<--- Page Split --->

hil posunt agere vel pati : quia in hac consideratione substantiæ sunt non habentes contrarium activum et passivum : sicut autem nihil omnino est agens vel patiens, sed potius secundum hoc quod contrarietas inserta est in eis : sic enim omnia agunt et patiuntur. Oportet igitur nos dicere, quemadmodum illi qui lavant aliqua colorata corpora vel saporosa in humido aqueo, talem faciunt aquam in qua lavant habere saporem et colorem, qualem lavant a corpore colorato vel sapido : sic facit etiam natura humidum aqueum habere saporem ipsum per siccum terreum, et movens decoquens ipsum per calidum : sic enim calido movente et decoquente et sicco alterante per quod coloratur, facit natura ipsum humidum quale quid secundum sapore. Passio autem quæ fit in humido a prædicto calido ignis et sicco terræ,est saporis natura. Gustus autem virtute et potentia alterabilis est per operationem et actum ab hujusmodi sensibili quod sapor vocatur : sensibile enim ducit ad hunc gustum qui ante hæc virtute et potentia talis, ut sapor fuit præexistens quando gustus suscepit ipsum : hoc enim oportet ex quo sensibile est agens, et gustus et alii sensus patientes. Non enim dicimus sensum secundum extra mittere et dejicere sensibilem virtutem ad id quod sentitur, sed potius secundum intra suscipere formam sensibilem. Sicut autem dicimus, quod non omne humidum est subjectum saporis, sed complexionale et nutrimentale : ita nec omne siccum est quod est agens in humidum et facit saporem in ipso, sed complexionale et commixtum. Et ideo etiam non omnis terra per quam colatur aqua dat ei saporem, sed potius ea quæ commixta sunt, ut sulphur, auripigmentum, et hujusmodi : et ideo sicci nutritivi sapor est passio in humido colato per ipsum. Et ideo hinc ab ista consideratione saporis oportet accipere, quoniam nec humidum absque sicco, nec siccum absque humido proprium est saporis subjectum. Esca enim sive nutrimentum neque

ipsis animalibus est aliquid, nisi sit utrumque commixtum. Cum igitur sapor sit passio et qualitas nutrimenti, oportet quod sapor sit ex utroque.

Amplius autem oblati cibi animalibus quibus cibantur, sunt illa de numero tangibilium et sensibilium quae aug mentum faciunt et detrimentum : oblatum enim ad escam nutrit secundum quod gustabile, sicut sæpe dictum est. Cujus signum est, quod omnia nutriuntur dulci simplici vel commixto. Quando enim dulce cum aliter sapientibus commixtum est, natura tamen trahit dulce, et rejicit amarum : sed quibus nutriuntur animalia, determinatum est secundum quod oportet in secundo de Generatione : sed hic dicendum est de ipso in quantum necesse est ad hanc materiam quam modo tractamus.

Calidum enim active augmentat et struit et terminat digerendo et decoquendo nutrimentum, quo præparato leve quidem trahit natura, quod equidem dulce est, quia est calidum et humidum. Amarum autem et salsum quod grave et terrestre est, rejicit et relinquit : cujus causa est, quia terrestre est et non est natum suscipere formam ejus quod nutritur, neque moveri ad ipsum, et cum calidum in ipsum fumat et exsiccatur plus, et plus aduritur : humidum autem aqueum vel aereum influit membris, neque fumat calefactum, sed potius aliquatur et terminatur ad formam et speciem membrorum suscipiendam. Quod enim in exterioribus corporibus facit exterior calor ignis vel solis, hoc in corporibus animatis animalium et plantarum facit calor naturalis et digestivus. Videmus autem quod exterior calor elevat et attrahit subtile et leve quod est dulce, et grossum terrestre relinquit incendendo ipsum. Hoc igitur idem faciet calor digestivus animatorum.

Ex quo patet, quod ea quæ nutriuntur, dulci nutriuntur : propter quod etiam poetæ secundum fabulam cantantes physica, dicunt deos conversantes inter duos tropicos potari nectare : quia ibi planetæ

<--- Page Split --->

semper discurrentes elevant subtile ex stagnis et paludibus maximis, quae sunt sub æquinoctiali, quo Ægyptii dicebant nutriri cœelestia.

Licet autem omnia dulci nutriantur quae nutriuntur, tamen in nutrimento exterius præparato alii sapores commiscentur : sed hoc fit per condimentum. Acutum enim et salsum condiunt cibum : sed dulce solum est, propter quod animata attrahunt cibum. Sed cum nutrimentum sit multum dulce, tunc propter levitatem enatativum est, et repletionem facit, et appetitum tollit, et abominationem facit antequam sit saturitas ad sufficientiam nutrimenti : et idem oportet quod misceatur gravi cum quo descendit, et inferiora ventris replet, ut ex vacuitate superioris orificii stomachi desiderium ad cibum excitetur. Conditur autem ut frequenter acuto vel salso, quoniam illi sapores penetrant linguam, et tollunt fastidium.

Sic igitur colligitur ex omnibus antehabitis, quod sapor est in humido complexionali aqueo sicut in subjecto, sicut color est in diaphano terminato, et quod sapor sit agente calido digestivo et naturali complexionali, sicut color actu luminis movet visum, et quod sapor est passio facta in humico a sicco complexionali, sicut color est quoddam esse luminis in corpore terminato. Cum autem dicitur, quod est sicca passio, non intelligitur quod sit passio sicci permixti per substantiam cum humido, sed potius est humidi in quo est virtus sicci : et ideo esse saporis est simplex. Licet enim humidum sine sicco sibi permixto non nutriat, non tamen subjectum saporis est siccum, sed humidum : et esse saporis in ipso est alteratio humidi per sicci virtutem calido agente et terminante : frigidum autem non operatur ad sapore s nisi per accidens, cum vaporabiliter diffunditur humidum sapidum in cibo : et propter hoc sapor ejus non est adunatus : per frigidum enim constringitur humidum ad centrum, et

tunc adunatur sapor, sicut diximus in quarto Meteororum.

CAPUT VII.

De numero mediorum saporum, et de generatione eorum, et quare sunt septem.

Quemadmodum autem supra diximus, quod colores medii generantur ex commixtione albi et nigri : ita et sapores generantur ex dulci et amaro qui sunt extremi inter sapores, sicut infra ostendemus : et generantur medii sapores secundum proportionem ad extremos in eo secundum quod magis et minus propinquus est extremo unusquisque eorum, sive haec proportio fiat secundum numeros commixtionis et motus, sive fiat indeterminate secundum abundantiam tantum et defectum.

Omnes autem qui delectationem faciunt in gustu et natura, hi sunt commixti in numeris. Cujus signum est, quod ars coquinaria et medicina quae componit cibum ad delectationem et sanitatem, numerum et pondus attendit componentium. Secundum autem hunc modum considerando sapores, solus pinguis inter medios est quasi dulcis propter vicinitatem quam habet ad ipsum. Cum enim dulcis sit ex subtili in humido virtutem habens sicci, pinguis habet hoc fere : sed ex terrestreitate habet plus parum, in quantum viscositatem et lubricitatem habet quamdam, quae est ex majori sicco tenente humi-

<--- Page Split --->

dum, quod tamen victum est ab humido subtili aereo. In altera autem parte salsus est juxta amarum : quoniam cum amarum sit in sicco combusto, ex defectu humidi salsus est in sicco combusto in humido : et ideo fere idem sunt illi et non distant nisi per majorem et minorem humidi defectum. Ponticus autem et acetosus et stipticus et acutus sunt in medio : sed stipticus et ponticus sibi invicem magis sunt vicini : quoniam stipticus causatur ex multo terrestri, quod propter calidi defectum non est subtiliatum : et ideo alteratur humidum complexionale ad modum terrae : propter quod terrestris est sapor ille, cui attribuitur cum eo quod habet de natura saporis exsiccare, propter multum terrestre quod in eo est. Stipticus autem est, qui est fortissimae terrestreitatis et exsiccationis. Acutus autem causatur ex calido complexionali nimis acuente terrestre siccum complexionale, non tamen incendente, nec comburente : tunc enim alterando humidum complexionale acuet ipsum : et ideo isti sapori a Galeno attribuitur calefacere et solvere. Juxta autem hunc est aeris sapor, qui causatur ex calido alterante siccum, quod alteratum alterat humidum ante complexionem et decoctionem completam per calidum : et ideo iste sapor est fructuum : et ideo etiam isti sapori, testante Galeno, attribuitur non calefacere, eo quod actio calidi in ipso non sit completa, sed attribuitur ei solvere solum. Sicut autem aeris est ante complexionem, ita acetosus est postquam ex acutis humidis evaporaverit calidum complexionale : ideo enim frigidae substantiæ est,et tamen acutæ est actionis : quod accidit propter quasdam partes sicci combustas in ipso : propter quod dicitur quod acetum est hebes in substantia et acutum in actione.

Fere enim sunt æquales humorum

species et colorum : dico autem fere, quoniam cum ex pluribus constituatur sapor quam color, necesse est esse plures differentias saporum quam colorum : et hoc probat opus naturae, quae plures sapores operatur in plantis quae sunt ejusdem coloris. Patet igitur quod diversitas complexionis plus variat sapores quam colores. Hujus autem rei vera causa est, quoniam in uno tantum quod componit corpora, invenitur color, hoc est, in diaphano quod non est corporum secundum quod complexionantur ad invicem, sed ex convenientia eorum cum perpetuo superiori corpore : sapor autem ex omnibus complexionantibus corpora constituitur.

Si quis autem velit considerare numerum sensibilium formaliter secundum quod discernibilia sunt per sensum, septem inveniet notabiles diversitates in eis. Quod sic probatur : quia sicut nos diximus in libro de Anima 1, ea quæ sunt in physicis corporibus, per motum fiunt in illis : motus autem cum in qualitate non sit nisi quale fluens : quale autem fluens sit inter privationem et habitum quæ sunt aliquo modo contraria : oportet quod medium de natura sit extremorum, eo quod motus non est nisi forma post formam, sicut ostendimus in tertio Physicorum 2 : « Elementa igitur prima omnium mediorum sunt extrema inter quæ est motus. » Licet autem in quolibet motu sint infinita fieri, sicut dictum est in sexto Physicorum 3, non tamen sunt infinita in eo secundum actum accepta. Quæ autem æqualitate proportiones accipiuntur, secundum actum et numerum terminatum sunt accepta : non igitur sunt infinita. Si igitur sciamus quod proportionaliter accepta sensibilia sunt inter extrema, tunc sciemus numerum sensibilium cujuslibet sensus. Constat

<--- Page Split --->

autem quod inter quælibet duo extrema inter quæ est motus alterationis, est proportio æqualitatis quæ est penes tantum habere de uno quam de altero. Est igitur penes unum medium accipere quo distat per æquidistantiam ab utroque extremorum : in nulla autem natura quæ secundum genus est una, est plus una proportione quæ est secundum æqualitatem : quoniam sicut unum est in numeris, ita æquale in proportionibus. Non igitur contingit accipere in aliquo sensibili unius sensibilis plus uno medio quam sit per æquidistantiam extremorum mediorum. Omnia igitur alia sunt intermedium hoc et alterum extremorum : aut igitur sunt inter medium hoc et extremum quod ponimus esse nigrum æquidistanter, aut secundum proportionem inæqualitatis.

Et dicamus medium æquidistans esse c, extremum autem unum esse A, et alterum extremum B, et accipiamus D inter c et A : aut igitur æquidistant utrique et proportionem habent æqualitatis ad utrumque, aut proportionem habent inæqualitatis. Si dicantur æquidistare : ergo tantum habet de c quantum de A. Sed medietas ejus quod est c fuit A, quoniam inter A et B c distabat æqualiter. Ergo hoc ipsum D partem A accepit de c, et accepit similiter ab A partem A : ergo per duas acceptiones appropinquat ad A, et non nisi per unam quae non est pura, sed permixta : appropinquat ergo et c. Est igitur vicinum magis A quam B, et datum erat quod æquidistabat uterque. Patet igitur quod non est æquidistans medium accipere inter A et c, et eadem ratione non est æquidistans accipere inter c et B in uno sensibilium. Oportet igitur quod non abundanti multum acceptione accipiat de c quam de A, si debeat fieri propinquius A : sicut si diceremus quod accipit quadruplum c quantum accipit de A, quando movetur de A in c : tunc enim efficitur vicinius c quam A : propter igitur abundantem proportionem constituuntur media inter

c et A. Si igitur abundabit A, erit vicinius extremo : et si abundabit c, erit vicinius medio æquidistanti : nec potest in genere magis multiplicari proportio inter duo quando est proportio inæqualium : non igitur erunt nisi duo media inter medium æquidistans et alterum extremorum.

Erunt igitur septem proportionaliter in genere accepta sensibilia, duo scilicet extrema, et quinque media : quorum unum sumitur proportione æqualitatis per æquidistantiam inter extrema : et alia duo per abundantiam unius extremi supra medium, et per abundantiam medii super extremum, et similiter residua duo inter reliquum extremum et æquidistans medium. Si quis autem in his proportionibus ad speciem et materiam descendat, erunt amplioris diversitatis : et ideo est quod quidem multo plures colores dicuntur esse quam septem, et novem dicuntur esse genera saporum vel plura : sed secundum formalem in genere acceptam proportionem impossibile est ultra septenum extendi sensibilium numerum et diversitatem. Et quia mediorum quaedam sunt propinquiora extremorum alteri, ideo rationabiliter dicunt quidam lividum, quod pallidum vocatur, album esse. Esse enim albi quasi in proximo sequitur flavum, quod est subalbum, sicut sapor unctuosus sequitur dulcedinem.

Color autem puniceus et ille qui Græce dicitur ἀλωργος, quem nos citrinum dicimus, et viridis color, alii sunt in medio albi et nigri secundum dictas proportiones accipiendi : et alii sunt inter istos, quia inter medios vicinos extremum sunt alii medii viciniores medio secundum æquidistantiam accepto. Et sicut diximus quod nigrum est privatio albi in perspicuo, ita amarus plus et salsus minus sunt privatio dulcis : sed cum forma saporis sit passio facta a sicco in humido, in amaris est privatio materialis principii saporum, quia in amaris humidum complexionale evaporavit et remansit sicut terreum incensum et combustum :

<--- Page Split --->

et quoad hoc privative opponitur dulci. Quia autem effectus calidi in sicco combusto est aliqua qualitas, ideo formaliter contrarie opponitur dulci amarum, et materialiter ut privatio et habitus : et iste est conversus modus oppositionum quae sunt inter album et nigrum, sicut patet ex superius dictis. Ex hoc dicitur, quod cinis combustorum omnium amarissimus est : eo quod totum humidum complexionale exhalatum est ex ipsis, et non remansit nisi siccum incensum.

CAPUT VIII.

De falsis opinionibus quae sunt circa sensibilia.

asperum et lene faciunt tamquam propria sensata. Amplius autem acutum et obtusum quae principaliter sunt in glebis terrestribus sunt communia sensuum, quia ad figuram reducuntur : et quamvis hic non ab omnibus aequaliter sensibus participantur, tamen tam visui quam auditui sunt communia : et de visu quidem non est dubium : de auditu vero etiam constat, quia acutus sonus et gravis ex figura percutientium causatur. Nos autem in libro de Anima determinavimus quibus sensibus et quae sunt communia.

Quidam autem super propria sensata ad ista referunt sicut ad causam eorum, et non accipiunt media proportionaliter, sicut supra docuimus : sicut Democritus dicit album et nigrum causari : album quidem esse quoddam asperum, eo quod multum penetret visum : nigrum autem dicitur lene, eo quod visum lente movet. Similiter autem ad figuras refert sapores : et hujus causa est, quia ipse dixit nullam esse formam sensibilem omnino, sed videri eis ex compositione et ordine et situ atomorum diversas figuras habentium : et hoc dixit tangere sensum et perficere sensualitatem secundum actum.

Licet autem gustabile sit quoddam de numero tangibilium, sicut diximus in libro de Anima, tamen Democritus et quidam alii Philosophi qui de sensibus et sensibilibus loquuntur, omnino incongruum faciunt tractatum. Dicunt enim, quod omnia sensibilia sunt tangibilia : etenim si concedatur hoc quod dicunt totaliter se habere sicut dicunt, tunc unusquisque aliorum sensuum est actus quidam. Quod autem hoc est impossibile, non est difficile discernere ex his quae in libro de Anima dicta sunt. Peccant autem ad hoc Antiqui qui utuntur his quae sunt communia sensibus sensibilia tamquam sint propria : et ideo hoc fecerunt : quia sensus sextus esset illorum. Magnitudinem enim et figuram et

Sic igitur tripliciter peccavit Democritus. Uno quidem modo, quia dixit communiter omnes sensus esse quosdam tactus : eo quod ponebat non fieri tactum nisi per figuras indivisibiles tangentes sensus. Alio autem modo, quia dixit communia esse sensata propria, et per ea sentiri quidquid sentitur. Tertio autem modo ea esse causas essentiales propriorum sensibilium : et hoc quidem dixit Democritus, quamvis nullius sit omnia sensata communia deprehendere nisi solius visus : vel si alii deprehendant quaedam, non omnia communia : tamen visus deprehendit ea maxime. Sic igitur sensibilia aliorum sensuum non debent dici deprehendi mediantibus communibus, nisi forte secundum Democritum in solo visu : quod tamen et ipsum falsum

<--- Page Split --->

est : quia in libro de Anima 1, probatum est, quod communia per consequens accipiuntur et proprie removentur a sensibus particularibus.

Si ergo dubitatur secundum Democritum, quod gustus inter omnes magis sentit communia quæ sunt figura et magnitudo, quæ dicuntur causare sapores, et esse ipsorum actionem in gustum sapores : oportet igitur quod circa unumquodque genus figurarum sit discernere minimas differentias figurarum, et in examinato sensu et perfecto : oportebit igitur, quod gustus etiam alia communia sentiat magis inter omnes sensus, quæ sunt magnitudo, et numerus, et sic de aliis : et oportet gustum esse secundum hoc discretissimum figurarum : et ad hoc sequitur demonstratio geometrica maxime perfici per gustum : quod absurdum est totum hoc.

Amplius omnia propria sensibilia habent contrarium, sicut in colore propria contraria sunt album et nigrum, et in sapore dulce et amarum. Figura autem figurae non putatur ab aliquo esse contraria. Figurae enim magis distantes sunt, quae perficiuntur linea curva et recta : quia penes illam est quaedam contrarietas in lineis terminantibus figuras. Circulus autem fit ex linea curva : poligoniae autem omnes ex rectis : et tamen non potest dici cui poligoniarum figura constitua ex circumferentia sit contraria. Non ergo figura est proprium alicujus sensus sensibiliter. Similiter autem est de aliis sensibilibus.

Amplius autem figurae potentiae sunt infinitae, non autem accipiuntur per formales proportiones, sicut supra diximus de sensibilibus, sed potius accipiuntur earum species ex numero angulorum. Cum autem numerus potentia crescat in infinitum per formales differentias, oportet quod etiam figurae crescant in infini-

tum formaliter multiplicatae per numerum angulorum. Sensibilia autem secundum Democritum formaliter in genere multiplicata crescent in infinitum. Constat autem ex superius habitis hoc verum non esse, cum a nobis sit hoc dictum de gustabili : sicut enim aliae passiones saporum ex calido digerente causatae per pempasim et epsesim vel optesim, et per indigestiones his contrarias, quae propriam cupiunt habere solutionem in philosophia quam faciemus de plantis, eo quod vires planta sunt sicci terrei, cujus actio in humidum facit sapores.

· CAPUT IX.

De medio et proprio subjecto odorum secundum genus.

Nunc vero eumdem modum oportet intelligere etiam de odorum natura : quod enim facit in humido siccum complexionale in saporum natura, hoc vice versa facit in sicco humidum enchimum in alio genere sensibilium qua sunt odorum natura. Enchimum autem vocamus in Latino intrinsecum sive complexionale humidum, quod est radicale sive nutrimentale in rebus physice complexionatis. Chimus enim succositas cibi est sive alimenti : et ideo enchimum nutrimentum humidum alimenti vocatur. Scimus

<--- Page Split --->

autem ex multis praecedentibus dictis, quod hoc est complexionale humidum alteratum a sicco et calido decoquente : et tunc convertentes sermonem dicemus, quod primum subjectum odorum in re odorabili est siccum passum et alteratum a tali humido vaporoso : tale enim siccum secundum actum est et nihil aliud est nisi specie resolutus ab hujusmodi humido : et hic spiritus subjectum est odorum primum. In aqua autem et in aere est tamquam in mediis et non tamquam in primo susceptivo. Ex quo autem est in utroque istorum elementorum sicut in medio, oportet quod illa duo secundum commune ad utrumque sint media odorum.

Dicamus igitur nunc quid sit commune aeris et aquae secundum quod sunt medium odorum. Scimus autem quod id quod est perspicuum, est odorabile sicut medium, sed non secundum quod est perspicuum, quia secundum hoc est medium in visu : sed potius quod sunt humida lavabilia odorabilia et non mundabilia ab ipsis odoribus : si enim non essent mundabilia ab odoribus, non omnium possent accipere odorem. Si autem non essent quasi ablutiva odorum ab ipsis primis odorantibus, tunc non deferrent odores. Secundum igitur utrumque istorum, scilicet secundum quod sunt emundabilia et lavabilia, sic deferunt odores tamquam media.

Quod autem ambo ista elementa sunt media odorum, manifestum est ex animalibus habitantibus in utroque quae odorant, scilicet pisces, et duripelia habitantia in aquis, sicut cancer, et alia quaedam manifeste videntur odorare, eo quod a longe sentiunt cibum in tenebris, et in silentio nullo aere existente in aqua qui deferat eis odores : aer enim odores non deferit nisi quando est purus et secundum actum existens. Si autem talis esset in

aqua, ipse supernataret, eo quod levis est in aqua, sicut in Ccelo et Mundo 1 est probatum. Non igitur salvatur in aqua aer qui deferat odores animalibus. Nec potest dici quod attrahant eum de extra aquam et postea odorent in ipso, quia talia animalia non spirant : non autem possent attrahere aerem nisi per respirationem. Si quis igitur ponat aquam et aerem utraque humida esse secundum naturam, et ideo lavabilia et mundabilia, oportet quod utrumque eorum sic sit medium horum, et erit tunc utrumque id enchimi sicci quod est in humido lavabili et mundabili sicut in medio alterato ab ipso naturaliter odor. Odorabile autem sive odoratum quod est sensus odoratus, erit virtute vel potentia tale quale secundum actum est medium ab odorante primo alteratum.

Quoniam autem sicut tale non est nisi spiritus humidi complexionalis, oportet quod omnis odor sequela quaedam sit et passio nutrimenti, et similiter est sapor : sed sapor sequitur immediate, et odor mediante humido saporoso, sicut patet ex prædictis. Hoc autem manifestum est per inductionem tam in non habentibus odorem quam in habentibus : elementa enim non sunt odorabilia, eo quod nec humidum nec siccum habent complexionalia, veluti ignis, terra, aer, et aqua : sicci enim spiritus resoluti ab ipsis sunt achimi, hoc est, ab humido nutrimenti saporoso non resoluti : nisi forte commixta in quibus cum dominantur simpliciora, forte faciunt odorem, et ideo maxime habet odorem. Constat enim quod habet saporem salsum, et habet siccum spiritum ab ipso resolutum, et ille in primo est subjectum odorum in re odorabili. Similiter autem ex eadem causa sal magis odorabile est quam nitrum : sal enim humidius est nitro, et ideo resolubilius in spiritum odorabilem. Hoc autem manife-

<--- Page Split --->

stat, quia oleum exit ab utroque, scilicet tam sale quam nitro : sed nitrum terrestrius est quam sal : et ideo non quidem est inodorabile, sed minus odorabile est quam sal : et plus effluit olei de sale quam de nitro. Hoc autem artificium est in alchimicis : quoniam si ad ignem lentum ponatur sal vel nitrum in vase quod sic taliter aptatum sicut id per quod stillatur aqua rosacea, tunc primo distillat aliquid aquæ, quæ si in tanto lento igne valde distilletur, distillet tamen aliquid olei inde : hoc autem non distillaret ab eis nisi haberent aliquid saporosi humidi spirantis siccitatem odoriferam. Sunt igitur talia odorabilia propter hanc causam.

inter ea, et sunt aquatica plus quam ferrum et æs : et ideo impeditur passio humidi sicut in plantis aquaticis.

CAPUT X.

De errore quorumdam dicentium, quod odor est evaporatio fmalis.

Amplius autem lapis terreus durus non unctuosus est non odorabilis, eo quod ipse est achimius, hoc est, sine chimo conglutinatus. Ligna autem universaliter sunt aliquid odoris habentia, eo quod sunt enchimia : inter ligna autem aquatica ligna sunt minus odorabilia : quod contingit propter lignorum talium frigiditatem, quæ impedit pati humidum enchimum a sicco complexionali : et ideo insipida, et minus odorantia inveniuntur.

Amplius in eis quæ metallantur per artem et in metallorum sunt genere per naturam, aurum minus est odorabile omnibus aliis : cujus causa est, quia nimia subtilitas terrei et humidì, et optima permixtio eorum non sinit unum pati ab alio aliquam transmutationem : et ideo remanet humidum sicco permixtum, et non enchimum. Æs autem et ferrum quianon bene commixta sunt, habent humidum et siccum : habent ea passibilia ab invicem : et ideo efficitur eorum humidum enchimum : et ideo odorabilia sunt plus omnibus aliis metallis. Argentum vero et stannum magis sunt odorabilia auro et lapidibus, sed minus quam æs et ferrum : et hoc contingit quia media sunt

Ex his autem quæ diximus de primo et proprio subjecto odorum, visum est quibusdam quod odor sit fmalis evaporatio, et quod nusquam sit odor in medio nisi aliquid sit ibi substantialiter fmalis evaporationis : et hoc quidem in libro de Anima 1 probatum est : hic autem ad hoc volumus inducere demonstrationem.

Ponamus autem in primis positionem eorum. Dicunt igitur isti, quod odor est fmalis evaporatio, et non qualitas generata in aere ab eo quod fmaliter evaporat : dicentes hanc evaporationem communiter esse terrei corporis et aquei : quia, sicut diximus in scientia Meteororum 2, illa sola duo elementa evaporant : dicunt autem isti hanc evaporationem esse aeris sicut in quo diffunditur ipsa evaporatio. Super hanc autem positionem sustentantur omnes loquentes de natura odoris. Unde Heraclitus utique tale verbum dicit, quod si omnia entia fiant fumus, quod omnia erunt odorabilia et nares discernerent odores eorum. Sic igi-

<--- Page Split --->

tur omnes physic odoris naturam asserunt esse aut exhalationem qua fit vapore aqueo, aut evaporationem in qua est vapor terreus, aut utraque ista.

Quod autem nullum istorum verum sit, videtur quod chimus odoriferus est humiditas quaedam complexionalis : fumalis vero evaporatio communiter est terra et aeris : terrae autem est sicut medii, aeris vero sicut loci et medii per qua diffunditur : et evaporatio fumalis large sumpta non vaporat nisi ex aqua et terra : et hoc patet quia quando resolvitur ad materiam unde sumitur, non tunc constituitur terra ex vaporatione fumali terrae, sicut patet in fumo ignis qui generat fuliginem : ex evaporatione autem aquae constituitur aqua, sicut patet in aqua fumante in olla cooperta. Horum autem neutrum videtur odorum : chimus enim odoriferus in aqua est effundens odorem : fumalis autem vaporatio numquam est in aqua secundum actum.

Quod autem odor in aqua sit, patet ex hoc quod dictum est prius, quod animalia odorant in aqua. Amplius autem evaporatio secundum similitudinem dicitur esse sicut hujus et illius quod est terra secundum Antiquos et aquae : et si evaporatio terrae quae est fumus, non bene dicitur in aqua esse, tunc nec evaporatio terrae vel aquae potest esse in aqua secundum actum : humidum enim aqueum frigidum restringit vaporativum siccum. Non autem immanifestum est, quoniam utrumque humidum tam illud scilicet quod est in spiritu, hoc est, in aere,quam illud quod est in aqua secundum quod utrumque est medium odorum : oportet enim pati et recipere odorem qui est ab enchimia siccitate : tam aer enim quam aqua deferunt odorem sicut medium odorum : aer enim humidus est secundum materiam, et non immanifestum est ex physicis quod odoriferum similiter agat, et facit in humidis elementis, et in aere in quo est spirituale humidum, quemadmodum agit et facit in humido odorem suum lavatum in ipso siccum enchirium :

aqua enim in qua lavatur odoriferum, fit odorifera. Odor igitur est in aqua secundum actum : odor igitur non est evaporatio fumalis. Nec aliquis nos arbitretur contraria nobis dicere : quia diximus supra quod odor est in sicco vaporativo sicut in subjecto primo, in quo est secundum esse materiale, sed in medio est secundum qualitatem simplicem odoris et secundum esse spirituale. Heraclitus autem et sui sequaces dixerunt ipsam qualitatem et essentiam odoris esse fumalem evaporationem, et nusquam esse odorem nisi secundum esse fumalis evaporationis, quod hic demonstravimus esse falsum, sicut patet ex dictis.

CAPUT XI.

De proportione odorum ad sapores, et de numero odorum.

In accipiendis autem speciebus odorum attendendum est, quod oportet species odorum esse proportionales saporibus qui causantur ex illis : hoc tamen non generaliter est verum. Causa autem est, quia praecipue sapores frigore causati, ut ponticus, et stipticus, non in omnibus, sed in quibusdam rebus adveniente calido vaporativo, amplius digeritur humidum quod est in eis : et ideo cum vaporat, melior est odor ejus quam sapor : quia resolvitur ab enchimo magis decocto. In quibusdam autem magis grossis et viscosis a quibus non separatur pars humidi magis digesti, sed magis vaporativi ab

<--- Page Split --->

ipso humido complexionali, remanet proportio odoris et saporis : et invenimus odores nominibus saporum nominatos, ut sunt odores acetosi, et dulces, et acuti, et pontici, et crassi. Et aliquis diceret forte, quod odores putridorum putrescentes proportionales sunt saporibus putridorum : et haec causa est dicta in quarto Meteororum 1 : putrida enim sunt vel colore naturali combusta, et ideo sunt primo exterius humida et tandem arida : et sic incinerantur sicut combusta : oportet igitur, quod amara sint hujusmodi sicut et cinis combustorum. Cum igitur odor sequela sit saporis et praecipue saporum ex calido causatorum, oportet quod odor putridorum, sicut stercorum, et cadaverum, proportionetur sapori amaro : et ideo consequens est, quod sicut putrida divisibile habent humidum quod potatio vocatur ad gustum : ita etiam putrea sive putrentia vel foetentia ea quae desiccata sunt in diversa foetentia, quia jam resolvuntur et discontinuantur : et ideo sunt pentea quae abominabilia vocantur.

Ex his omnibus manifestum est, quod sicut sapor est in aqua sicut in medio per quod pertingit ad gustum : ita in aqua et aere tamquam in mediis est olfactus : et odor fit ex partibus ipsius odoriferi per calidum vaporativum : et propter hoc frigus et conglutinatio restringunt tam sapores quam odores, sed hebetant sapores, et destruunt omnino odores : quia humidum enchimum constringitur per frigus,et per conglutinationem retinetur virtus : et ideo cum non det saporem nisi quando est in actu fluens, hebetatur sapor a frigore et conglutinatione : odor autem qui fit per calidum quod movet et generat odorem ex odorabili,in medio aufert quidem frigus, et restringit intus conglutinatio fortis in partibus rei odorabilis. In omnibus ergo aliis sensibilis motus est per se de contra-

rio ad contrarium per media determinata in septenario numero secundum numerum proportionum in genere, quae alio modo potentia sunt infinita, non actu, sed solum secundum abundantiam et effectum, sive forma proportionis media accipiantur : sed in odoribus motus est de contrario ad contrarium per hoc quod motus est in saporibus : et ideo generatio odorum est sicut finis generationis saporum.

Quod autem nos diximus media potentia esse infinita quando sine proportione accipiuntur, hoc modo est verum,secundum quod probatur in sexto Physicorum 2 infinita esse facta in quolibet fieri, et infinita fieri in quolibet esse, et ante quodlibet factum : et ideo ubicumque sunt motus sensibiles ut dicantur fieri ibi actu, necesse est constitui unum sensibile medium. Propter quod dicit Alfarabius et Averroes consentit, quod medii colores et alia sensibilia media sunt infinita : non enim omnia secundum diversitates proportionum naturalium accipi possunt : quia multae proportiones sunt in continuis, quae nullo modo sunt in numeris. Adhuc autem multiplicatio continuorum sibi non sunt proportionabilia nisi secundum abundantiam indeterminatam et defectum. Ad numerum igitur mediorum saporum necesse est concordare ut in pluribus medios colores : et in quibus non concordant, erit propter causam supra inductam.

<--- Page Split --->

signum est, quia plenis et satutatis et non indigentibus cibo non est delectabilis, sed abominabilis. Si autem habuisset hic odor secundum se delectabile, et esurientibus et saturatis esset delectabilis : et isto quidem modo quæcumque delectabilia sunt, habent odores absque esca, ita scilicet quod non judicant nutrimentum conveniens vel inconveniens hac specie odoratus, nec delectabiles, nec tristes sunt. Iste igitur quidem odor propter cibum solum desideratus, non habet delectabile et triste nisi secundum accidens : et ideo quia omnium animalium est nutriri, oportet hanc speciem odoratus esse causam omnibus animalibus.

De duabus speciebus odorum, et quare una earum est omnibus propria ?

In genere autem considerando odores in relatione ad olfactum, duæ sunt species odorum in consideratione ista. Cujus causa est, quia quidam habent delectabile et triste, non proper se, sed propter aliud : et ideo delectabile et triste est in eis non in quantum odores sunt, sed in quantum judicant quiddam de sapore nutrimenti, nec quæruntur nisi propter escam : alii autem odores sunt quæsiti propter se in quantum odores sunt, et non sunt relati ad escam, sed delectabile et triste habent in seipsis. Quod enim dicunt quidam, quod hæc secunda non sit species odorabilis aliqua, non est verum : sed oportet determinare quomodo est species odorabilis, et quomodo non est species ejus.

Unum enim genus odorum est in ipsis ordinatis saporibus, sicut prius diximus : et hoc est quod delectabile triste habet non in quantum est odor, sed secundum accidens, quia est judicium convenientis vel inconvenientis alimenti. Et quia odor est quedam passio et qualitas ejus quod nutrit alimenti, ideo tales odores optantibus, id est, esurientibus et desiderantibus cibum sunt delectabiles : et ideo esuriens odore carnium, et vapore coquinarum delectatur : qui tamen odor secundum se non est delectabilis. Cujus

Quidam enim odorum in alia specie sunt odorabiles, quorum delectabile triste nullo modo quæritur propter escam : quia ipsa odorifera a quibus resolvuntur, non sunt esibilia, sicut sunt odores florum, rosarum scilicet et violarum et hujusmodi : isti enim non magis vel minus consequuntur escam et saporem ejus, nec conferunt ad desiderium cibi quod est fames, sed potius contrarium : et hoc quando sentiuntur de prope, quia tunc per vaporem ingrediuntur in corpora : qui vapor orificia venarum replet, sicut ex repletione fit, quod cibum non desiderant : et ideo est iste unus modorum attenuandi eos, quorum natura gulosa est et famelica. Quod autem ista nihil faciant ad cibi appetitum, sed ad contrarium, patet ex hoc quod si sint multa aromatica, impediunt cibi appetitum et generant fastidium, quando cibus conditur per ea. Propter hoc Tracius coquum suum Euripidem vituperans, præceptum dedit dicens, « Non infundas miron in lente, quando decoquis eam : » est enim miron confectio unguenti odoriferi ex balsamo et oleo, sicut dicit Dionysius Areopagita, et odoriferum et aromaticum balsamit tollit appetitum et generat fastidium : et ideo lentes Tracio inesibiles factæ fuerunt ex condimento.

Si quis autem nobis objiciens dicat,

<--- Page Split --->

quod multi antequam bibant, miscent aromata, et tales virtutes odorum secundum se delectabiles sunt ad potationes suas, ut quando fit vinum conditum, vel claretum rosatum, vel alio odore conditum : et sic videtur non tollere desiderium, sed augere. Dicimus quod illa non augent desiderium, sed potius faciunt vim ad virtutem compositam delectationis donec a duobus sensibus, scilicet gustu et odoratu perficiatur delectatio per usum talis potus, sicut in sensibus efficitur delectatio ab uno illorum sensibilium : et etiam quando mixtum est, quaeritur in eo delectatio propria odori, sicut quando est simplex. Si enim non quaereretur propter odorem delectatio, tunc per ipsum potus non condiretur: quia forte absque condimento magis est desiderabilis secundum naturam in potum.

Istud igitur odorabile propriam habens, ut diximus, delectationem, proprium est homini : odores autem ordinati et proportionati saporibus, sunt communes omnibus aliis animalibus, sicut dictum est prius : et illis quidem, eo quod secundum accidens habent delectabile : accidit etiam dividi in species proportionatas et nominatas secundum sapores. Istis autem qui proprium habent delectabile, nequaquam dividi accidit in tales species : et hoc contingit ideo quia natura eorum secundum seipsam est delectabilis vel tristis : propter hoc et odores tales dicuntur aromatum vel feticdorum. Causa autem propter quam hominibus tales odores sunt delectabiles, est propter frigus quod specialiter homo habet circa cerebrum. Homo enim inter omnia animalia respectu quantitatis sui corporis majus habet cerebrum propter multas operationes ipsius animae quae sunt in ipso plus quam in aliis animalibus. Cerebrum autem de natura sua frigidissimum est, sicut in libro de Animalibus dicetur 1. Sanguis enim qui est in

venis circa cerebrum existentibus, et nutrit cerebrum, subtilis valde : et quia subtilis est, citissime est infrigidabilis a frigore cerebri : ad cerebrum autem continue elevatur fumus cibi a loco digestionis : et quando est in capite, resolvitur sicut fumus in olla cooperta : et tunc redit in phlegma quod si in cerebro infrigidatur, reuma efficitur defluens a capite quod influens pectori et spiritualibus, facit diversas infirmitates in hominibus, in quibus mullum est de cerebro infrigidante : et cibus ejus subtilior est et de facili infrigidabilis est. Species autem odoris quae habet delectationem per se, facta est ei adjutorium sanitatis : nullum enim aliud est opus ei in homine quam istud : istud autem opus facit natura sua manifeste : cibus enim qui delectabilis est, sive sit siccus, sive sit humidus, multoties propter dictam causam facit infirmitatem.

Et quamvis Galenus et alii Auctores tradant reuma fieri et ex calida causa et ex frigida, non habet instantiam hoc ad id quod diximus : ex calida enim causa numquam fit per se, sed quandoque per accidens si cerebrum ab aliquo sit calefactum accidentaliler : et tunc calore suo de stomacho nimis trahat humidum, ita quod trahendo nimis oppilat venas et obruit seipsam : et tunc non juvatur calore, sed infrigidatur et fit reuma. Patet igitur, quod semper fit reuma frigore sicut ex proxima causa : operatio autem quae est ab hujusmodi odore qui de se est odoriferus et delectabilis est quasi semper utilis, qualitercumque etiam se habeat natura odorantis : quia licet etiam odoriferum sit frigidae complexionis, quemadmodum camphora vel rosa, tamen infundens odorem est calidum : et hujusmodi virtute omnis odor secundum actum est calidus : et ideo temperativus excellentiae frigiditatis in capite.

Et hæc est causa quare natura dedit

<--- Page Split --->

homini per aspirationem accipere odores : hoc enim non omnibus convenit animalibus, sed hominibus : et multum sanguinem habentibus terrestribus, velut quadrupedibus, et his quae magis participant naturae aeris, sicut faciunt aves qua leves et aerea naturae multum sunt. Si enim odorare non esset hominis nisi secundum delectabile cibi, tunc odor alteratus cum cibo in stomacho non per seipsum attingeret cerebrum, et sic pertingeret in humido cymballari, et sic praestaret nocumentum et non sanitatem : nunc autem in spiritu aereo pertingit ad cerebrum, et calidate sua et siccitate, et similiter siccitate aeris in quo attrahitur, praestat cerebro adjutorium : ascendentibus namque odoribus hujusmodi ad cerebrum et tangentibus illud propter levitatem caloris qui est in illis, sanius se habere facit quemcumque hominem circa hunc locum : odoris namque unius natura calida est, sicut dictum est supra.

Ex his autem quae dicta sunt in libro de Anima 1, constat quod natura utitur inspiratione duobus usibus sive utilitatibus, quarum una est operosa et necessaria omnibus his animalibus quae spirant, quae est inspiratus et frigidus aer sicut odorantis, et aliorum spiritualium adjutorium refrigerationis et praecipue cordis, quod motu et calore suo aliter intenderetur. Alia autem est ut adventitia : quia non operatur ex spiritu solo attracto, sed operatur ex eo quod advenit spiritui sicut ex odore qui est in spiritu sicut in medio : et hic est usus odorandi. Quando enim exhalat in spiritum aliquid odoris sicut adventitium quid veniens in spiritum, statim spirando facit fortem per nares motum, sicut nos videmus, quod animalia spirantia sicut canes et animalia quae sentiunt odorem, statim fortiter trahunt spiritum ut odorem discernant : hoc enim genus odorandi ma-

gis proprium est hominibus, eo quod et plus de cerebro habet homo proportione sua quantitatis, et habet ipsum humidius aliis animalibus spirantibus respectu sua complexionis.

Et haec enim causa est, quod hoc animal quod est homo, per seipsum acceptum differenter sentit et acceptat odores omnibus aliis animalibus, et solum gaudet florum et talium aromaticorum odoribus. Et haec causa est quae dicta est, quod scilicet talium calor in odoribus temperatus est et siccus : et temperatus motus ipsorum quo temperante alterant cerebrum, est quoddam temperamentum in siccum ad hyperbolem, hoc est, excessum frigiditatis et humiditatis quae est in loco capitis, et maxime in anteriori parte ejus quae est plus medullosa et humida quam posterior propter multitudinem sensuum qui sunt in anteriori parte capitis. Causa autem omnium horum in libro de Animalibus, ubi de homine agetur, determinabitur. Aliis vero animalibus quae cumque habent pulmonem, dedit natura anhelitum propter spirare solum, quibus etiam natura dedit sensum alterius odoris : non enim habent nisi illum qui habet delectabile per accidens quod est in cibo. Non enim oportuit quod illa animalia aliter attraherent odores quam per respirationem, quia natura non facit duo ubi sufficit unum : et ideo cum odoratus et anhelitus possunt effici per unum, complevit utrumque per respirationem : sicut enim sufficit hoc unum ad tria in hominibus, quae sunt refrigerium pectoris, et perceptio cibi per odoratum habentem delectabile cibi, et ad sanitatem per odorem qui secundum se appetitur : ita sufficit his animalibus ad duo inspiratio quae sunt refrigerium pectoris, et odoratus cibi. Aliquorum enim animalium ab homine horum solorum odorum est sensus.

<--- Page Split --->

Si quis autem objiciat, dicens, quod non potest esse quin odor calidus et siccus horum animalium cerebrum attingat et alteret : cum igitur circa cerebrum eorum non sit hyperbole frigiditatis et humiditatis, nocebit odor talium capitibus, ut videtur. Sed ad hoc dicendum, quod cum talia animalia non delectentur odore secundum se, non multum attrahunt odorem, sed raro : et ideo non laeduntur : homo autem etiam non juvaretur ex modico odore, sed potius ex eo quod delectans in talibus multum et saepe attrahit odorem. Cum enim parum calidus et siccus sit odor et sit spiritualis, non multum alteraret hyperbolem totius frigiditatis cerebri, nisi multum et saepe attraheretur.

CAPUT XIII.

ad cibum et in tenebris : et tamen pisces non respirant sicut nec minuta animalia quae pectus non habent et sentiunt. Igitur ista non propter aliud nisi propter illam speciem odoris quam diximus nutritivam, eo quod est alimenti, quam sentiunt aliquantum multum remota a propria esca. Odor enim diffunditur ad magnam distantiam et occurrit animalibus in aere, ut apibus, et vespis, et hujusmodi, quae longitudine magna distant a cibo quem per odoratum prosequuntur : ita enim licet non adeo longe ut apes et perparvarum formicarum genus videmus moveri ad escam : et hoc modo de genere marinorum sentit odorem animal quod vocatur purpureus : habet hoc nomen, eo quod sanguine suo purpureo tingimus, vel quia purpure assimilatur : et multa aliorum talium animalium non spirantium acute et diligenter et longe sentiunt escam propter solum odorem : et hoc manifestum fit, quia sentiunt odorem : non tamen adeo manifestum est quo instrumento, vel quo modo sentiunt.

Quod odoratus non spirantium ejusdem rationis est cum odoratu spirantium.

Quod autem ea animalia quae non spirant et sunt perfecta sensu ejusdem odorabilis, habeant quod odorant, et cujus habent sensum etiam spirantia, manifestum est : etenim pisces et animalia quae atoma sunt, eo quod propter sui parvitatem, anatomie divisione dividi non possunt, diligenter sentiunt odores. Cujus signum est, quod a longe moventur

Et ideo si quis objiciens contra ea quae diximus, quaerat quo modo vel quo instrumento tale animal sentit odorem, dicens sic, quod sic spirantibus quidem omnibus sit solum odorare, eo quod odorare sit solummodo accidens spirantibus propter attractionem qualitatis aeris cum aere attracto : nullum autem talium animalium spirat : tunc sequitur quod sentiunt odores per odoratum, quia non est ejusdem generis cum sensu odoratus spirantium : et sic sentiunt sexto sensu qui est propter quinque determinatos in libro de Anima 1. Hoc autem est impossibile. Quibuscumque enim unum accidentium specie propria infert passionem, horum potentiae passivae sunt ejusdem rationis. Constat autem quod odor est unum accidentium inferens passionem

<--- Page Split --->

olfacientibus quae odorabilia animalia vocantur. Igitur odoratus ipsorum est hujus rationis quoad odorum perceptivam potentiam. Licet igitur specie sentientium differat odoratus secundum differentiam odorantium, tamen ipse odoratus secundum quod est potentia passiva et perceptiva odorum, est unius rationis potentia, sicut et visus.

Sed forte non eodem modo fit odoratus spirantibus et non spirantibus : sed animalibus exhalantibus per anhelitum quamdiu spirant, tunc spiritus aufert ex vehementia motus velamen superjacens super organum odoratus : sicut si auferatur cooperculum quoddam ab aliquo cooperto. Et haec causa est, quod minime sentiunt odores non spirantia : et causa hujus est, quia velamen non aufertur operiens organum olfacienti, sicut dictum est in secundo de Anima 1 : et subtilius ista in anatomia animalium trastanda erunt. Animalibus autem quae non spirant, hoc velamen ablatum est per naturam : cujus causa est, quia talia animalia sine sanguine frigida sunt : et expedit eis ut occurrat eis per seipsum temperate calidum semper : propter quod etiam talia animalia frequenter tempore frigido non moventur ad aerem, nisi multum habeant cerebrum remotum ab odoratus organo, sicut habent pisces : si enim aqua attingeret cerebrum, morerentur : propter quod cerebrum multum in posteriori parte capitis talium animalium natura collocavit, et ante posuit sibi ossa et pelles et squamas ad protectionem : et odoratus talium per nervos perficitur in anteriori parte nasi.

Haec autem differentia animalium, scilicet odorare, similis est quodammodo animalium differentiae, scilicet videre per oculos : quaedam enim animalium palpebras habent quibus non apertis et revelatis non accidit eis videre, et sunt

omnia sanguinem et molles oculos habentia : animalia vero quae duros oculos habent, non habent hujusmodi palpebras : et ideo etiam non egent aliquo modo motu et motore qui revelet eis oculos : sed accidit eis videre a facultate naturae, quae statim existit in eis sine aliquo opere motus et moventis, quod aliquid ab oculis removeat. De hac autem differentia animalium satis in libro de Anima dictum est : et ideo sicut nos non dicimus diversa ratione diversam potentiam visus esse in habentibus oculos apertos, et in non habentibus operculum super idem.

Si autem iste modus diversus non diversificat potentiam perceptivam odoris secundum quod operatur ad odores : ita nec illa de qua prius dictum est, quod scilicet quaedam animalia non accipiunt odores nisi per accidens delectabiles : et ideo accipit homo hos et illos qui per se sunt delectabiles : omnium enim ab homine aliorum animalium nullum indignatur vel fugit odorem eorum quae de se sunt de numero feticlorum : et talia sunt quorum delectabilis est odor per se non relatus ad cibi convenientiam, nisi forte ita excellat odor, quod venenosus vel corruptivus sit cerebri propter nimiam sui caliditatem et siccitatem : et hoc fit quando cum vapore grosso et forti et mortifero diffunditur. Diximus enim in libro de Anima 2, quod omne excellens sensum corruptivum est, eo quod sensus est quaedam sensibilium harmonia : a talibus enim omnium eodem modo corporum patiuntur aliorum animalium capita, sicut homines a fumo et vapore carbonum patiuntur gravedinem capitis : eo quod siccus nimis et grossus est talium vapor. Et hujusmodi causa temperantur carbones infusione vini et salis ut subtilietur fumus et humectetur et minus laedat. Quando autem non sic temperantur et

<--- Page Split --->

sint facti de lignis viridibus commixtis et terrestribus, tunc saepe interficit homines fumus eorum, et praecipue si in caverna arc ta clausus sit, nec descendi possit nec vaporare : et ex tali causa tres nuper in Colonia in caverna pauperes apud carbones mortui sunt inventi. Similiter autem moriuntur multi a sulphuris virtute et diversorum afflatu, sicut argenti vivi et aliorum hujusmodi, quae spiritus in alchimicis vocantur. Et ideo talium odores fugiunt animalia : non ideo quia detestentur fœtorem secundum se, sed quia gravedinem vel corruptionem ab eis patiuntur : et ideo fœtida non corrumpentia non fugiunt, sicut sunt stercora et hujusmodi. Et ideo ipsam fœditatem secundum se non curant, quamvis saepe sint talia fœtida : quia multa crescentium ex terra, ut plantæ, fœtida sunt valde. Hanc enim fœtiditatem non curare videntur nisi cönferat vel noceat aliquid ad edulium ipsorum, cujus odor est passio in quantum est gustabile.

CAPUT XIV.

Qualiter odoratus et odorabile sunt media sensuum et sensibilium?

His autem sic determinatis, determinemus qualiter se habeat odorandi sensus ad alios sensus : videtur enim sensus odorandi habere imparem qui cadit in medio in imparibus existentibus omnibus aliis sensibus. Omnis enim impar numerus unum qui facit,

imparitatem habet in medio parium : quoniam diffinitio numeri imparis est, qui in medio parium unitatem habet, propter quam in duo æqualia dividi non potest. Et sic quinque existentibus sensibus, locum qui est in medio parium possidet odoratus : ipse enim medius est sensuum tangibilium qui fiunt per rei sensibilis contactum, quemadmodum sunt tactus et gustus : et in alia medietate sunt sensus qui sunt eorum qui per omnia extrinseca media sentiuntur, sicut sunt visus et auditus.

Et propter hoc odorabile est passio nutrimentorum, quoniam est passio alimenti : et est sicut in subjecto in sicco enchimo quod est de numero tangibilium : et quoad hoc convenit cum gustu et tactu. Est autem et in eodem genere quoad medium extrinsecum cum audibili et visibili : cujus signum est, quia odores odorantur in aqua et in aere, quæ sunt extrinseca media odorantium, in quibus secundum esse spirituale sit species odorum. Odorabile igitur quodammodo commune est amborum generum sentiendi : tactuali enim quidem inest quantum ad subjectum odorum, et perspicuo per quod est visus, et audibili per quod est auditus : audibile autem voco aerem tremoris et soni susceptivum. Rationabiliter igitur assignatur odor siccitati enchimiae, quæ ex odorante diffunditur in medium, sicut color et sanatio attribuuntur suis mediis secundum proprias naturas in ipsis inventas.

Tantum igitur dictum sit a nobis quomodo oportet accipere species odorabiles, et quomodo non oportet easdem accipere. Sicut autem sensus odoratus est medius sensuum, ita odorabile est medium sensitivum, quoniam subjectum ejus est de numero tangibilium : esse autem odoris in medio est simile audibilibus et visibilibus quoad esse spirituale quod habet in medio.

<--- Page Split --->

Dictum autem est de his in libro de Nuztrimento et nutrito'. Cum igitur a simplici et formali nihil segregari possit, eo quod totum est aequaliter purum vel inaequaliter impurum, et odores esse simplicium habeant qualitatum, relinquitur quod odoribus nihil nutritur.

Amplius autem ipsa quae corporale habent humidum esse solum, non sunt nutritiva : quod enim constitutivum est nutriti corporalis, et corporale vult esse nutrito : et cum nutritum sit mixtum, oportet nutrimentum esse mixtum. Si autem aqua simpliciter non nutrit, multo amplius impossibile et multo minus rationale aerem nutrire qui venit cum odoribus : oportet enim incorporari ei quod nutritur : et hoc esse non potest cum spiritualis sit, et in ipso odor sit in esse spirituali.

Quod autem quidam Pythagoricorum dicunt, ex dictis non apparet esse rationale : dixerunt enim illi quaedam animalia nutriri odoribus : et fuit illa ratio dicti eorum, quod nihil invenitur in ventribus eorum : cum enim odor sit secundum esse spirituale deveniens ad odoratum, constat quod nutrire odores animalia possunt.

Et prima ratio quam contra hoc inducimus, est quia nos videmus, quod nutrienta ea animalia de quibus dicunt, non sunt simplicia, sed composita habentia esse materiale et corporale et in corporali nutrito, et simplicia quae forma sunt simplices, non nutriuntur. Si igitur hoc est, quod ab omni cibo primitus tracto fit quaedam superfluitas quae rejicitur ab eo quod nutritur : sed hoc fit dupliciter. In quibusdam enim nutritis fit segregatio superfluitatis in ipsis quae nutriuntur, sicut in animalibus habentibus stomachum vel vesicam vel alterum istorum. In quibusdam autem fit segregatio superflui extra ipsa quae nutriuntur, sicut in plantis quae trahentes nutrimentum in terra, relinquunt id quod est impurum.

Cum his autem rationibus quae dicta sunt, ista inducemus, quoniam omnibus animalibus quae nutriuntur, est locus determinatus qui est venter, in quem trahitur nutrimentum ut ibi digeratur : et ab illo loco postquam est cibus ingressus, recipit totum corpus. In tali autem loco non est instrumentum odoratus, sed potius in capite, qui locus non est digestionis cum sit frigidus, et ad caput intrat odoratus cum spirituali fumositate : et ideo vadit utique ad locum ad quem pertingit inspiratus per nasum spiritus, et non ad locum nutrimenti : ergo non nutritur aliquod animal odoribus. Manifestum est igitur, quod odorabile non confert ad nutrimentum.

Quomodo autem odorabile conferat ad sanitatem per modum qui supra dictus est, manifestum est et experimentis sensus et aliis rationibus quae supra inductae sunt : et ideo quod facit nutrimentum in per se nutribilibus, hoc ad sanitatem facit odor in per se odorabilibus.

Hoc igitur modo determinetur de sen-

<--- Page Split --->

sibilibus secundum unumquodque instrumentum et organum sensuum : quoniam hic de tangibilibus nihil dicemus : quoniam tangibilia secundum seipsa in se-

secundo Peri genescos 1 considerata sunt : secundum vero relationem ad sensus qui dicuntur tactus, determinatum est de ipsis in secundo de Anima 2.

1 II de Generatione et Corruptione, tract. iii, cap. 6.

2 II de Anima, tract. iii, cap. 35.

<--- Page Split --->