TRACTATUS I
CAPUT I.
De ordine et modo dicendorum.
Quoniam autem de anima secundum seipsam considerata jam in libro de Ani-
ma determinatum est, in quo etiam libro de qualibet virtute diximus quae secundum partem potentialem animae principaliter esse dicitur : et determinata sunt opera propria vegetabilis et objectum, quae sunt magis corporalia inter opera animae : consequens erit facere considerationem de animalium naturis, quorum ipsa anima est principium et causa et ratio et substantia : et similiter tractandum est de omnibus vitam habentibus propter easdem causas.
Quæremus autem primo quæ sunt operationes propriæ animatis, et quæ communes eis et aliis, antequam descendamus ad scientias de corporibus animato-
<--- Page Split --->
rum. Et quia iste operationes aliquando sunt incipientes ab anima et terminatae in corpore, ut memoria et reminiscentia: aliquando autem sunt incipientes in corpore et terminate in anima, ut sensus, et somnus, et vigilia : ideo multum ad cognitionem istorum haec quaerenda sunt, ut supponantur nobis omnia quae de anima dicta sunt. De reliquis autem quae sequentur illa et probantur per ea quae sunt animatorum in quantum animata sunt, dicendum erit in libris qui post scientiam de anima inducendi sunt.
Primum autem de primis est dicendum secundum ordinem scientiae naturalis, in qua communia sunt prius nota quoad nos quam particularia : et ideo ab illis debet incipere speculatio. Ea autem quae maxime sunt animalium in quantum sunt animalia tam communia quam propria, sunt illi animali attributa tam ratione animae quam corporis communiter, quemadmodum sensus, ita memoria, desiderium, et omnino appetitus, et cum his gaudium et tristitia : de quibus omnibus in diversis libris est agendum antequam consideremus naturam corporum animalium : haec enim quae dicta sunt, omnibus insunt animalibus : sensus enim et appetitus insunt omnibus, sed non omnibus inest memoria. Cum autem his quae dicta sunt, sunt quaedam quae insunt omnibus animalibus, sed non solis : eo quod insunt omnibus vita participantibus communiter. Quaedam vero insunt non omnibus animalibus, sed insunt solis animalibus. Et quaedam insunt omnibus animalibus et solis.
Quae autem tribus dictis modis sunt proprie animalibus, maxime sunt quatuor conjugationes oppositorum, quae sunt sigillatim octo, ita quod in qualibet conjugatione sunt duo opposita. Et illa quidem quae conveniunt omni et soli, sunt vigilia et somnus. Quae autem conveniunt omni, sed non soli, sunt juventus et senectus : et quae soli et non omni, sunt inspiratio et respiratio : et haec quidem conveniunt ut passiones conve-
niunt : sed opponuntur ut habitus et privatio circa omne animatum tam vegetabile quam sensibile vita et mors : de quibus omnibus suis locis erit determinandum quid sit unumquodque eorum, et quibus de causis accidant.
Sunt autem adhuc duo quae sunt sanitas et infirmitas : sed de sanitate et infirmitate non est physici considerare, sed tantum prima principia et causas. Sunt etenim eadem principia vitae et sanitatis et mortis et infirmitatis. Quod autem physici sit considerare de primis principiis et causis istorum, patet ex eo quod sanitas et infirmitas non accidunt carentibus vita : et ideo considerans principia vitae, considerare habet principia sanitatis : et considerans principia mortis, considerare habet principia infirmitatis prima, et de ipsis causis aegritudinis. Et ideo plurimi physicorum et peritiores eorum medicorum qui maxime philosophica arte utuntur, terminantur ad invicem. Physici enim venientes a primis in posteriora, et ab universalibus in particularia, terminant considerationes suas de animatis ad ea quae sunt medicinae, quae sunt causae sanitatis et infirmitatis particulares. Medici autem physicae arte utentes a particularibus aegritudinibus in signa et causas et accidentia communia ascendunt : eo quod morbum non sanant nisi remota causa morbi, et inducta causa sanitatis.
Quod autem omnia quae inducta sunt, communia sint animae et corpori, non est immanifestum considerare volenti causas et accidentia eorum et eorum quae comitantur cum ipsis. Quaedam autem superius enumeratorum accidunt cum sensu concomitantia sensus. Quaedam autem eorum accidunt per sensum. Quaedam autem sunt passiones sensuum. Quaedam autem habitudines et conservationes sunt sentientium. Quaedam autem salutaria sunt eis quae sentiunt et sensibus : et quaedam sunt corruptiones et privationes ipsorum. Cum sensu enim accidit inspiratio et respiratio : per sen-
<--- Page Split --->
sum autem memoria et reminiscentia : passiones vero sensuum sunt somnus et vigilia : habitudines autem sensibilium et sensuum sunt diversae harmoniae sanitatum. Conservationes enim sunt appetitus et desiderium. Corruptiones autem sunt senectutis diversae differentiae. Salutaria autem sunt juventus, et privationes sunt mortis animatorum.
Si igitur sensus sit communiter animae et corporis, necesse est unumquodque istorum animae et corporis communiter existere. Quod autem sensus per corpus inest animae, et ita communiter inest animae et corpori, manifestum est et per sermonem diffinitum sensus, et absque sermone diffinito per operationem ipsius et syllogismum. Si enim diffinatur quilibet sensus, diffinitur ut virtus in organo sita et operans. Similiter autem et si opus ipsius attendatur, manifestum est, quoniam sine instrumentali corpore non perficitur. Convenit igitur sensus communiter animae et corpori : necesse est igitur alia omnia communiter animae et corpori convenire. Sed de sensu et sentire quid sit utrumque ipsorum, et quare accidit animalibus haec passio, in libro de Anima dictum est 1. Repetere autem hic propter doctrinae bonitatem non erit superfluum.
Dictum est autem ibi, quod unumquodque animal secundum quod est animal, habet sensum, per sensum enim discernimus animal a non animali 2. Sensum autem qui proprie insequitur animal secundum unumquodque animal in specie et numero, et convenit omni et soli, est tactus, et gustus secundum quod est quidam tactuum. Tactus quidem propter causam quae in libro de Anima dicta est 3. Gustus vero per escam et alimentum : per gustum enim sapidum secundum necessariam convenientiam, et
insipidum secundum contrarietatem ad naturam animalis discernit in esca : licet esca non nutriat, neque esca sit nisi per ea quae sunt tactus : eo quod omne quod nutritur, ex eisdem nutritur ex quibus generatur, sicut in libro de Nutrimento dictum est 4. Et ideo sibi sapidum persequitur animal, insipidum autem fugit : non enim vocamus hic insipidum nullum omnino habens saporem, sed hoc quod privatum est sapore convenientis nutrimenti secundum naturam. Aliter sapores non quaerunt vel fugiunt bestiae, et praecipue immobilia secundum locum. Fuga etiam qua fugit inconvenientes, et persecutio qua sequitur convenientes, non est nisi per motum dilatationis et constrictionis : quia hunc motum habet omne animal, ut saepius diximus. Universaliter enim loquendo sapor est passio omnis nutrimenti : quae passio sequela est complexionis ejus, sicut inferius ostendemus. Et ideo omne quidem quod nutritur, leve quidem et dulce trahit : sed grossum grave et falsum et amarum rejicit.
Tres autem sensus qui fiunt per media exteriora, insunt illis animalibus quae proficiscuntur in loco et habent motum processivum : et sine eis non salvatur animal mobile : quia salvantia et nociva illius animalis non sunt in loco uno : et ideo non habebunt salutem nisi moveantur ad diversa loca : sed non possunt moveri nisi praecedat apprehensio sensibilis loci et eorum quae sunt in loco. Et ideo tres sensus exteriores non necessarii sunt motibus animalium, qui sunt odoratus, auditus, et visus : hi enim sensus omnibus animalibus quae habent eos, insunt causa salutis, ut scilicet praesentia et convenientia prosequantur, et mala et corrumpentia fugiant.
<--- Page Split --->
demus, lumen colorum est hypostasis: et unumquodque corporum in tantum participat colore, in quantum participat lumine : participatio autem luminis aliqualiter in omni corpore simplici et mixto invenitur. Multimodas autem voco differentias, quod sensibile per se, et sensibile per accidens, proprium, et commune, maxime accipimus per istum sensum, ex quibus venimus in cognitionem substantiarum sensibilium et separatarum : propter quod etiam formalissimus sensuum est visus. Communia autem sensata voco magnitudinem, figuram, et motum cujus privatio est quies, sicut in libro de Anima diximus4.
Qualiter auditus et visus hominibus dantur ad utilitatem ?
Licet autem omnes sensus sint dati a natura omnibus animalibus causa necessitatis, tamen quidam et præcipue duo quibusdam animalibus dantur causa utilitatis, ut his animalibus quæ prudentiam habent et distincte naturaliter sunt susceptibilia, sicut genus humanum. Visus autem et auditus præcipue sunt hujusmodi, eo quod multas annuntiant differentias rerum, ex quibus inest hominibus tam discretio contemplativorum secundum intellectum speculativum, quam operabilium secundum praticum.
Sed quia omne quod quis scit, aut addiscens, aut inveniens novit : et sic duo sunt modi acquirendi scientiam : ideo horum ipsorum quos diximus duorum sensuum ad notitiam quae est per inventionem, melior est visus per seipsum solum sumptus : sed discenti per doctrinam sumenti scientiam, secundum accidens melior est auditus. Quod autem visus sit melior ad notitiam quae est per inventionem, patet1 : multas enim et multimodas rerum ostendit differentias virtus visiva. Multas autem voco differentias multorum : omnia enim corpora colore participant, eo quod, sicut inferius osten-
Auditus autem non nuntiat nisi differentias strepitus et sonorum, et in paucis animalibus annuntiat differentias vocis quae cum imaginatione profertur : et ideo non nisi per accidens annuntians est ea universaliter de quibus accipitur scientia universalis de omnibus. Secundum accidens enim proficit ad sapientiam multum auditus. Hoc autem accidens est quod vox significat res. Et ideo per hoc quod sermo auditur, intentio sermonis intelligitur : et sic efficitur causa disciplinae, non secundum se, sed secundum accidens : ex eo scilicet quod constat ex nominibus notam facientibus : nominum enim quodlibet notam facit de re ex eo quod symbolum est. Symbolum autem est dupliciter, scilicet rei, et loquentis. Rei autem symbolum est ab institutione : instituentes enim nomina afficiuntur aliqua rei proprietate quando instituunt. Loquentis autem symbolum est, quia cum intentione et imaginatione profertur. Et ideo sermo est instrumentum quo scientia docentis transfertur in animam discipuli : propter quod etiam viva vox efficacior est ad docendum quam scriptura librorum : quia licet scriptura ostendat res et habitudines earum in scripto, tamen modum rerum per gestus et nutus
<--- Page Split --->
et affectum non ostendit : quae omnia loAuditus. quens ostendit. Auditus etiam per accidens melior est ad prudentiam quam visus : quia non solum exprimit res per signa, sed etiam rerum habitudines ad seinvicem per convenientiam ipsarum et differentiam, quod non facit visus. Ideo quando aliqui sunt cæci a nativitate, et alii surdi a nativitate, quod necesse est esse mutos, quia voces non audiunt : sapientiores sunt cæci quam muti et surdi propter dictam causam : quia plus confert ad scientiam auditus quam visus, licet per accidens id operetur. Dilectio tamen visus, eo quod ipse res in seipsis ostendit et non signa rerum, signum est naturalis appetitus scientiae 4 : quia
hæc universaliter de omnibus, sed alii particulariter de quodam scibili.
CAPUT III.
De falsa opinione Antiquorum qui vssum igni adaptaverunt.
Segnius irritant animum dimissa per aures, Quam quae sunt oculis subjecta fidelibus.
Notandum.
Et hoc est verum quando auditus secum non haberet probationem.
Est autem sciendum, quod cum dicimus aliquem sensuum esse ad necessitatem, et aliquem ad utilitatem, est necessitas dupliciter attendenda : quarum una est, quod aliquid dicit necessarium ad esse sine quo res non est id quod est, et propter quod est id quod est : et sic solus tactus et gustus secundum quod est quidam tactus, necessarius est animali. Alio modo dicitur necessitas secundum quod dicitur necessarium ad esse per quod quidem res non constituitur ante esse, sed sine ipso in esse non salvatur : et sic omnes sensus sunt necessarii secundum quod dirigunt adjuvantia, et docent fugere nociva, sicut dictum est superius. Insuper autem duo sunt prae cæteris ad disciplinae utilitatem. Alii enim omnes sunt disciplinabiles etiam suorum sensibilium : propter quod destructo uno sensu, necessarium est unam scientiam perire. Visus tamen et auditus faciunt
In his autem quae de anima sensimus, diximus in antehabitis de virtute quam unusquisque sensuum habet respectu sui sensibilis : ubi etiam diximus aliquid de eorum instrumentis, quae elementa in quibus dominentur : licet enim ex omnibus elementis sint omnia sensuum instrumenta secundum proportionem geometricam commixta, tamen secundum medietatem et proportionem arithmeticam considerata non inveniuntur mixta ad causalitatem, sed in quolibet eorum unum dominatur elementum : et hoc quidem breviter tetigimus in libro de Anima 1. Sed quia super hoc multi Antiquorum speciales fundaverunt causas visus et auditus et cæterorum sensuum, ideo oportet nos hic subtilius considerare ad opiniones istas.
Antiqui enim et maxime Platonici quærunt quibus et qualiter commixtis corporeis instrumentis habeant fieri sensuum operationes circa sensibilia. Quærunt autem hæc secundum naturam eorum quæ sunt omnium corporum prima
<--- Page Split --->
elementa, quae dicunt instrumentis sensuum dominari, et secundum naturam eorum sensuum fieri operationes. Cum autem sensus sint quinque, et elementa non sint nisi quatuor, non inveniunt quod in quolibet diverso sensu aliquod diversum elementum ab alio dominetur: et ideo cupiunt quintum sensum captare, hoc est, simul cum alio aptare ad unum elementum : et ideo suos sensus igni aptaverunt. Omnes autem Antiqui faciunt visum esse ignis secundum dominium : cujus causa fuit, quod quamdam passionem experimento acceperunt in visu, et causam illius ignoraverunt. Passio autem visus haec est : quia constricto et celeriter moto oculo vel percusso desuper vehementer, videtur oculis ignem lucentem emittere : et aliquando etiam quando subito movetur, videtur ignem lucentem effundere super nasum. Habet autem hoc fieri in tenebris vel quando palpebrae supervelantur oculis : eo quod tunc etiam fiunt tenebrae quando palpebrae velantes tenent visum : et ideo nemo, ut inquiunt, potest dicere quod lumen lucens ex visu ingrediatur tunc in oculum ab extrinseco, sicut quidam dixerunt volentes solvere. Inducunt autem et hoc quod videtur in oculis luporum et gattorum : illi enim lucent in tenebris sicut candela vel carbones ardentes.
Hoc autem ita dicentes Antiqui supponebant, quod nihil lucet nisi ignis. Et ideo etiam cœlum igneum esse affirmabant, et solem, et lunam, et omnes stellas. Hujus autem adhuc afferebant fortiorem rationem : dicebant enim, quod verissimum est, quod talis est visus in potentia formali, quale est visibile quando est in actu, sicut in auditu, videtur expresse in quo est aer : eo quod sonus secundum actum factus sit in aere : nullum autem visibilium est sine lumine, sicut ex his que in scientia de Anima 1 tradita sunt, probatur. Oportet igitur lu-
mine abundare visum in compositione sui instrumenti. Lumen autem commiscibile in compositione corporum non est nisi lumen ignis : et ideo visum igneum esse dixerunt. Haec igitur et hujusmodi Antiquos ad istam induxerunt opinionem.
Est autem quaedam objectio mox ex dictis eorum contra eos accepta. Cum enim visibile quid objiciatur sensui quod videtur per seipsum non indigens alio ad hoc quod videatur, hoc non contingit aliquatenus latere aliquando sentientem et videntem. Ignis autem qui est in ipsa oculi compositione secundum istos, semper objicitur sibi in oculo. Ergo semper necesse est se videre sic lucentem. Quaramus igitur ab eis, quare oculus quiescens et non percussus haec non videat? Tunc enim causam hujus convenientem assignare non possunt. Si autem ignis in eo dominaretur, semper emitteret luces visibiles : et quiescens et motus in eo dominaretur. Patet igitur quod causa objectionis inductae contra Antiquos, qua eritur ex falso dicto eorum, quam etiam causam opinionis Antiquorum qua putant visum esse ignem secundum dominium compositionis. sui instrumenti, sumitur ex praedictis : et super istam falsam suppositionem inducunt super modum videndi per emissionem radiorum et luminis ex oculis, et multas subtiles scientias et contemplationes invenerunt : quae omnia super illud sunt, de quibus in sequentibus veram assignabimus rationem.
<--- Page Split --->
quam in secundo de Anima 2 dixi de lucentibus.
Cum igitur hæc ita constant, dicimus quod hoc quod vocatur nigrum oculi, lene quoddam est : similiter autem idem vocatur medium oculi, et est ubi foramen uveæ venit usque ad humorem crystallinum. Locus enim ille lenissimus est et spissus : et ideo partim ex natura diaphani constantis in ipso, cujus proprius actus est lux, partim ex lumine quod intrat in ipsum ab extrinseco, quod non perit, sed servatur et tenetur sicut cætera visibilia, sicut dicit Averroes 3, aliquid hujus luminis est in oculo, non ex componentibus oculum, quia componentia ipsum sunt humores aquei et tunicæ et telæ ipsum oculum involventes : sed post ex duobus accidentibus introductis. Hoc igitur lene aliquid luminis habens apparet et visibile fit, quando celeriter movetur oculus. Et hujus causa est, quia tunc oculus efficitur subito in duobus sitibus : et ideo ignis micans ex ipso in situ primo subito videtur ab eodem in sit secundo antequam dispareat. Refractio autem oculi subito de situ in situm excutit lucem : sicut enim continue et celeriter idem quod fertur unum existens, est quasi duo in omni intermedio motus quo movetur oculus : ita etiam oculus unus quando subito movetur, efficitur unus quasi duo. Et ideo ut in diversis sitibus existens potest esse in duplici ratione visum et videns : tamen est idem in subjecto. Et hujusmodi exemplum est : quoniam si quis candelam in manibus teneat super aquam, quæ est in vase nigro in tenebris, et non in luce diei, apparebit speculum candelaris lumĭnis in aqua : quam eamdem aquam si moveat subito et celeriter percutiens eam nihil aliter dispargens, divaricabitur forma candelæ in tota aquæ superficie : et paulatim quiescente aqua, quiescit
<--- Page Split --->
candela speculum in loco uno in superficie aqua. Et omni eodem modo est de lumine, quod duplici de causa superius dictum est in oculo. Quando enim celeriter percutitur oculus, aut aliter movetur oculus, divaricatur subito humor qui est in oculo, et divaricatur lumine quod est in humore. Et quia oculus speculum vivum est, et sua vita operatio est videre, ideo tunc lumen ejus restringitur super seipsum : sicut nos etiam in aqua diceremus, si aqua esset videns : tunc enim una pars aqua videret aliam, et lumen quod est in aqua : totum autem hoc facit celeritas motus propter quem aliquid aestimatur esse videns et ad visum, cum tamen sit idem secundum subjectum.
Quod autem lene in tenebris luceat propter causam quam superius diximus, probant capita piscium et humor turbidus quem emittit piscis, qui sepia Latine, et 7r7rla Graece vocatur. Illa enim superius lucet propter dictas superius causas. De noctilucis autem diximus in libro de Anima 1, de quibus etiam inferius faciemus mentionem. Et quod motus faciat ista sic visibilia, probatur ex hoc, quod si lente moveatur oculus, non accidit sic ignem lucentem ex visu videre : propter motum enim aestimatur id quod est unum, sit simul duo, visum scilicet, et videns : et ille in veritate seipsum videt modo praedicto : sicut contingit in refractione quando idem in uno fit et subito restringitur super seipsum secundum quod est in alio situ.
Quod autem dicunt aliquando super nasum effundi visum, non contingit nisi humore in oculo abundante qui in se habet lumen. Et ideo cum inundat versus conum nasi per foramen uveae et diaphaneitatem tunicae quae vocatur cornea, aliquid luminis micat super nasum.
Quod autem inducunt de connaturalitate visus ad visibile, potius ostendit oppositum sua intentionis : quia cum visus po-
tentia sit talis, quale est visibile secundum actum, et potentia luminis sit ipsum perspicuum, oportet quod in oculo dominetur natura alicujus elementorum perspicuorum : et nos haec infra aquam esse ostendemus.
Haec igitur vera causa est inductae superius passionis. Ista enim opinio Platonis est : ac si nos diceremus sistulam plenam aqua esse materiae ignea propter luces ignis, qua micant in ipsa aliquando.
CAPUT V.
Et est digressio declarans quatuor opiniones Antiquorum de natura oculi vel visus.
Ante autem quam disputemus contra positionem eorum qui visum natura ignea esse dixerunt, visum est nobis ponere probabiliores opiniones Antiquorum de visu, ut post melius appareat sententia veritatis, illis improbatis. Sic autem referunt Averroes et Avicenna et Algazel in Prospectiva sua.
Quatuor fuerunt Antiquorum opiniones de visu, quarum tres in libro de Sensu et sensato tangit Aristoteles. Quarta autem fuit sua propria opinio, quam tradidit tam in libro de Sensu et sensato, quam etiam in libro de Anima. Hæ autem quatuor opiniones sic erant divisæ, quod duæ asserebant, quod videmus ex-
<--- Page Split --->
tra mittentes radios, et nihil omnino intus suscipientes, et nihil extra mittentes. Sed duarum opinionum quae nos extra mittentes videre voluerunt, una fuit Empedoclis antiquissima : altera Platonis quae scribitur in Timaeo, et explanatur a Calcidio.
Et opinio quidem Empedoclis fuit hae, quod dixit visum esse ignis naturae a quo continue emittitur lumen sufficiens ad omnium visibilium discretionem. Cum autem ab omni luminoso egrediatur lumen ad modum pyramidis formatum, dicebat quod ab oculis egrediuntur tot pyramides, quot visibilia videntur. Basis autem illius pyramidis, ut dixit, est res visa, et conus est in puncto oculi: et concessit quod cum omni habitanti in terra simul appareant sex signa oculi, quae sunt sub se habentia totum hemisphærium, quod a visu egreditur pyramis luminis quae implet totum hemisphærium, et sufficit ad omnia visibilia contuenda. Quia vero pyramidalis figura non potest describi nisi in corpore, concessit quod lumen egrediens ab oculo, est corpus, et quod lineæ extensæ in rectitudine hujus corporis sunt radii visuales, et sunt partes corporis pyramidalis, et per consequens sunt corpora. Amplius autem dixit, quod in medio pyramidis visualis est radius unus mobilis qui a puncto circuli venit per centrum basis pyramidis, et vocatur a Philosophis sagitta : qui radius mobilis est secundum motum oculi, et in illo radio perfectior est visus : et inde dixit esse, quod omnia conclusa sub base pyramidis æqualiter videntur : sed certitudinaliter videtur id cui incidit sagitta, alia autem confuse videntur. Et in hanc opinionem directe consentit Euclides, et post longo tempore Jacob Alchindi, qui multas demonstrationes de visu super hanc opinionem fundaverunt. Sunt etiam nonnulli Latinorum modernorum qui in eamdem ce-
ciderunt sententiam. Omnes autem isti conveniunt in hoc quod sensibilium formarum nihil est omnino in anima, sed potius sicut spiritus luminosi in corpore discurrentes fiunt vehicula vehentia animæ virtutes per totum, ita radii visuales pyramidaliter protensi usque ad visibile, vehunt virtutem visivam usque ad rem visam, ut discernat eam per radios accipiendo formas eorum et non per immutationem radii, sicut traditum est in libro de Anima 1 a nobis secundum Aristotelicam doctrinam. Hæc igitur opinio est Empedoclis et sequentium eum.
Plato autem secundum quod in Timaeo scribitur, et Calcidius explanat, convenit cum Empedocle in hoc quod dixit igneum esse visum, et visionem fieri per emissionem radiorum: sed dixit non esse lumen oculi sufficiens ad omnium pyramidum impletionem quae ad omnia visibilia diriguntur et producuntur : sed emitti dicit unum simplicem radium ex lumine oculi, et illum conjungi lumini obvianti sibi in aere et misceri: et tunc auctum dixit posse disgregari in figuram pyramidalem, et tunc per adjutorium luminis exterioris ad totum hemisphærium contuendum posse sufficere: et hanc causam dixit esse quare non videamus in tenebris, quia radius egrediens ab oculo exstinguitur et deficit quando non invenit alium radium sui generis, qui mixtus sibi adjuvet eum ad pericliendum visum. Dicit autem omnia sensibilia esse in anima, et per radios pyramidales tangentes visibilia, et vehentes virtutem visibilem usque ad ipsam excitari animam, ut convertatur ad ea quae sunt apud eam recondita per naturam, et inspiciat ea. Sagitta autem mediante qua melior perficitur visus, ponitur in pyramide visiva ab eo sicut ab Empedocle. Propter descriptionem autem pyramidis perfectam et non propter necessitatem medii suscipientis formam sensibilem, dixit non fie-
<--- Page Split --->
ri visionem nisi per medium distans ab oculo vidente : quia scilicet pyramids illa non nisi in spatio aliquo distantiam mensuratam habente describi potest. Hoc autem lumen et radium dixit esse corpus, propter eamdem rationem quam diximus in Empedoclis opinione. Hi ambo dixerunt, quod secundum omnem veritatem verticationem oculorum egredituntur pyramides multæ, ut posterior sit visus, et quod egreditur lumen a spiritu lucido visivo qui est in anteriori parte cerebri per aereum opticum ad oculum, qui est quasi lampas luminis, et ex oculo sicut ex lampade effunditur per tunicas oculi, quæ perviæ sunt, sicut egreditur lumen lampadis per vitrum vel pellem. Ambæ autem istæ sententiæ conveniunt, quod virtus visiva est devecta per radium usque ad visibile et ibi sentiens aut simplex, sicut placuit Empedoclì, aut secundum excitationem, sicut placuit Platoni.
Galixius autem et Orpheus, sicut dixit Alfarabius, in tantum consensit errori eorum, quod dixit aerem esse sentientem. Duarum autem opinionum quæ dixerunt nos intus sustinendo videre, una fuit Democriti, et alia Aristotelis. Et Democriti quidem opinio fuit, quod forma visibilis esset decursus quidam rei visibilis ad oculum, ita quod quiddam materiale resolveretur a re visa, et veniret ad oculum, et pingeretur in oculo. Et ideo visum dicebat quemdam tactum, ac si nos diceremus quod superficies continens colorem et figuram a re visa solveretur, et ad oculos veniret. Hanc autem resolutionem nihil omnino de re minuere dicebat, eo quod superficies nihil haberet spissitudinis : et ideo ablata superficie a corpore nihil deperditum esse videtur esse ab ipso. Dixit etiam iste nihil amplius exigi ad visum, nisi quod imago superficialis a re discurrens, pingatur super
exteriorem tunicam oculi, quæ cornea vocatur, et est polita sicut speculum. In qua: pelle dixit esse virtutem visivam oculi, eo quod oculum dixit esse speculum animatum : speculum enim dixit videre si esset vis vitæ in superficie speculi.
Aristoteles autem omnes has opiniooptimo de nos destruirusu desuriter. esse spirituale et intentionale prius effici in aere, post in oculo, et moveri-speciem rei visæ ad interius oculi, ubi in humido crystallino est vis visiva, et ulterius procedere per continuitatem nervi optici in spiritu deductam tandem speciem usque ad locum primi sensitivi, quod est spiritus communis sensus, sicut patuit in libro de Anima 1, et in sequentibus adhuc erit magis manifestum. Fuit etiam sententia ejus, sicut dicit Averroes 2, lumen quod est in oculo, aliquando apparens ab exteriori intus egredi, sicut superius diximus : et ideo emitti ipsum lumen aliquo modo.
Quædam autem novella et fatua invenit, non opinio, sed insania quorumdam dicentium nos videre, et intus suscipientes et extra mittentes : quia dicunt nos radios emittere, et formas suscipere. Sed quia isti dicta sua non adaptant ad causas naturales, ideo contemnenda sunt dicta eorum. Hæc igitur sint dicta de natura visus Antiquorum sapientium.
<--- Page Split --->
ab esse suo, sicut faciunt ea quae transmutant-calidum vel frigidum. Color igitur secundum quod est color, non agit in aliquid : nec medium igitur patitur ab eo, neque organum visus. Non ergo fit visus intus suscipiendo actionem colorati visibilis, sed potius extra mittendo radios : necesse est enim ut fiat aut intus suscipiendo aut extra mittendo : et cum hoc destructivum est, quod non fiat intus suscipiendo, relinquitur extra mittendo. Quod autem activum aliquod quod defert sensibilia ad organa sensuum, sit in omnibus aliis, probant per inductionem : quoniam in auditu est motus qui defert sonum, et in odoribus est calidum siccum diffusivum odoris. In saporibus autem et tangibilibus"sensibilia per essentiam suam veniunt ad organa sensuum. Cum in visibilibus nihil sit hujusmodi, oportet aliter visum fieri quam alios sensus : et ideo cum omnes fiant alii intus suscipiendo, solus visus fit, ut inquiunt, extra mittendo : propter quod etiam dignior et formabilior est aliis sensibus, sicut activum dignius est passivo et materiali.
His autem rationibus quas insolubiles reputant, quaedam signa adjunxerunt intentionem ipsorum ex probabilibus persuadentia, quod visus extra mitteret lumen radiale pyramidaliter formatum. Et haec signa Averroes enumerat in VI de Naturalibus 1 : quorum unum est, quod supra diximus, quod de oculo emittat aliquando lumen super nasum suum. Secundum autem est, quod homo in mane subito expergefactus, antequam totum humidum recedat ab oculis suis, quas videt dirigi ab oculis suis quasi radios igneos. Illi autem radii non sunt nisi in corpore aliquo. Cum igitur res ita se habeat, oportet quod sint aut in corpore quod est aer, aut in corpore quod est lumen emissum ab oculo : non autem sunt in aere, quia tunc ubique essent et viderentur in aere : ergo sunt in lumine
CAPUT VI.
Et estDIGRESSIOdeclarans rationes dictarum opinionum quae dicunt extra mittendo fieri visum.
Cogit autem nos exercitii delectatio, ut rationes istarum opinionum fortiores adducamus, ut postea solutis illis magis constet de veritate quartae opinionis, quam cum Aristotele defendimus.
Et quia duae primae opiniones valde sunt vicinae sibi ad invicem, ideo etiam sunt et easdem habentes rationes. Testantibus igitur Alfarabio et Averroe, duas habent isti rationes tangentes, ut sibi videbatur, ad hoc ut videremus extra mittentes radios. Quarum una est : quia si non esset visio nisi intus suscipiendo, quando homo subtiliter et acute vellet videre, non indigeret nisi ut fortiter aperiat oculum suum : et hoc non fit, quinimo constringit palpebras et arcat palpebris oculos : et ille conatus designat aliquid a se ejicere visum, ut melius perficiatur visio secundum actum. Alia etiam ratio eorum : quia viderunt, quod color non est qualitas activa et immutativa per seipsam alicujus corporis, nec aliqua alia natura agit in visibile ad hoc quod per colorem immutet corpora se tangentia : quia si aliqua alia natura ageret in res visibiles, tunc transmutarentur
<--- Page Split --->
egrediente ab oculo. Lineæ autem radiales, ut supra habitum est, non describuntur nisi in corpore : quia lumen egressum ab oculis est corpus.
Habent autem adhuc isti duas rationes quas solvere difficile est : quarum una est de facie oculi unius, in qua frequenter describit imago, sicut in speculo, quam videns alius considerat in oculo suo sicut in speculo : et tamen ille in cujus describitur oculo, non videt eam. Si autem fieret visus intus suscipiendo, videret imaginem illam ille in cujus oculo depingitur Cum igitur hoc verum non sit, inquiunt quod apparet visum intus suscipiendo non fieri, sed extra mittendo. Et ideo ille a cujus oculo radius emittitur, et in cujus oculo non apparet imago, videt imaginem.
Aliam autem rationem adducunt de speculo in quo apparet forma, quae aut est in speculo, aut non. Quod autem non sit in speculo sicut in subjecto, duabus probant rationibus : quarum una est, quia si esset in speculo sicut in subjecto, tunc motu speculi moveretur : nunc autem non movetur motu speculi, sed potius motu ejus cujus est ipsa imago : in speculo igitur non est, sed potius in vultu ejus cujus est imago.
Amplius hæc figura videtur in tanta profunditate sub superficie speculi, quanta est distantia ejus cujus est imago a superficie speculi. Constat autem, quod si esset in speculo, in superficie speculi appareret : igitur non est in speculo, sed est ipsa facies intuentis : et ideo oportet quod radius egrediatur ab oculo intuentis in speculo, qui repercutiatur a plana et polita superficie speculi ad faciem ejus cujus est imago, ita quod linea incidens in speculum cum linea reflexa a speculo ad faciem ejus cujus est imago, faciat angulum in superficie speculi : et tunc sub duabus illis lineis completur visio, ita quod per lineam radialem incidentem ac-
cipitur speculum, et per lineam reflexam accipitur facies intuentis : quia istae duae lineae in superficie speculi conjunguntur, ideo facies in speculo apparet : et tanta apparet in profundo positio imaginis, quanta est longitudo secundae lineae quae reflectitur a superficie speculi ad faciem intuentis. Ut autem hoc expressius appareat, dicamus quod imago sive facies intuentis sit A, et speculum sit B, et linea incidens speculum sit A B, linea autem reflexa sit B A, ad cujus longitudinem sumitur imago profundari sub superficie speculi, sicut describere est facile. Iste igitur sunt rationes communes ponentium radios.
Plato autem specialiter objicit contra Empedoclem, dicens quod cum Empedocles consentiat radios pyramidales corpora esse, quod non potest esse, quod tot pyramides quot omni die egrediuntur ab oculis, quod totum implent 'hemisphaerium, in parvo oculo concludantur : et ideo oportet quod lumen egrediens ab oculis et lumen extrinsecum adunentur, ut simul adunata duo lumina dilatari et extendi possint per hemisphaerium.
Objicitur autem his objectio non magis valoris quaest adducta ab adversa parte, quae dicit non intus suscipiendo videre. Et haec est : quia constat quod omne corpus quod movetur, in tempore movetur, sicut demonstratum est in VI Physicorum 1. Omne autem corpus aequaliter velox citius pertransit spatium majus. Si igitur in aliquo tempore transit radius visivus per spatium decem cubitorum, in tempore incomparabiliter majori transit spatium quod est inter videntem et stellas. Cum igitur prius tempus sit insensibile, secundum sensibile esse videtur : est autem insensibile : ergo non pertransit in tempore : et sic non est corpus. Haec enim objectio, ut dicunt, non est inconveniens : quoniam velocitas radii tanta est, quod movetur per totum
<--- Page Split --->
spatium quod est inter videntem stellas cum tempore insensibili : et cum hoc tempus sit divisibile in infinitum, per quoddam spatium minus movetur in tempore breviori, quod tamen etiam erit insensibile : et sic non tenet inducta objectio. Ratio autem quae movit Democritum, fuit haec, quod non fit notitia rei nisi per aliquid rei. Visus autem notitia quaedam est rei quae videtur. Ergo oportet quod aliquid rei veniat ad oculum videntem. Color igitur est in vidente secundum quod est aliquid rei : oportet igitur quod aliquid rei quod secundum tempus ipsius rei est, ad videntem veniat. Hae sunt rationes Antiquorum de visu.
CAPUT VII.
Et est digressio declarans improbationem opinionum, quae dicunt extra mittendo fieri visum.
Nos autem antequam inductas solvamus rationes, volumus improbare istas opiniones fortibus rationibus : et tunc deinde inducere harum rationum solutionem.
Dicamus igitur primo, quod lumen egrediens est de visu secundum ambas opiniones quae ponunt nos extra mittendo videre illuminatum aerem qui est inter videntem et visibile. Lumen autem quo illuminatur aer, non est relatio quae sit respectu unius, et non respectu alte- rius : quoniam sicut album non re- spectu unius est album, sed compara-
tum ad omnes : ita lumen deferens et illuminans aerem, facit aerem luminosum respectu omnium. Constat autem quod a pluribus lucentibus congregatis tantummodo majus lumen egreditur, sicut patet in conjunctione plurium candelarum. Sequitur autem ex hoc, quod pluribus hominibus simul stantibus et dirigentibus visum in aerem ad unam partem, aer plus illuminaretur quam si staret ibi unus solus : et sic quilibet homo melius videt stans cum alio, quam stans solus. Adhuc autem cum multi debiles in oculis simul stabunt, melius videbunt quam unus stans per seipsum, et limpidum habens visum : quia in multis debilibus oculis plus est de lumine quam in uno vel duobus limpidis oculis : quae omnia absurda sunt valde. Falsum est igitur visum emittere pyramidales radios.
Amplius autem cum dicitur quod visus emittit pyramidale lumen, per quod fit sensus visivus quando miscetur medio quod est inter videntem et rem visam, tunc quaerimus utrum hoc lumen per seipsum facit sensus, aut secundum quod est unitum diaphano quod est intermedium ? et sive hoc, sive illo modo dicatur, inquirimus utrum medium illud sive lumen solum, sive diaphanum illuminatum perficit videre et sentire secundum visum, ita quod sit instrumentum sentiens et reddens sensibile animae sine primo sensitivo, aut sit non instrumentum sentiens, sed sit medium sensibile deferens et reddens tantum ?
Et si dicatur quod lumen radiale est medium sicut instrumentum, et sentiens et reddens, sicut in veritate Antiqui dixerunt : tunc oportet ut cum sit corpus, ut dicebant, et non possit unum corpus per aliquid penetrare nisi aliquid, et concedat quod pori et foramina sint per aerem quae transeunt corpora radialia : et quia non videtur in aere tantum, sed etiam stelle per spatium quinti corporis, oportet quod ipsum etiam sit plenum poris, et praecipue quando multi sunt simul aspicientes stellas : quod est absurdum :
<--- Page Split --->
nihilominus oportet ut totum lumen quod pyramidaliter radiat implens hemisphærium, efficiatur sentiens : quod est adhuc absurdum. Oportet etiam, quod cum hoc lumen uniatur exteriori lumini stellarum et solis et lunæ et ignis, ut totum lumen omnium lucentium sentiens efficiatur : quod est absurdissimum.
Si autem dicatur, quod diaphanum illuminatum est medium sicut instrumentum sentiens et reddens sensibile primo sensitivo, tunc sequitur quod totus aer sensibilem virtutem saepe a nobis accipiat et saepe perdat : et non solum aer, sed etiam coelum totum : et sic coeli natura magna transmutatione transmutatur si toties accipit sensum, et toties privatur eo, quoties convertitur et advertitur intuitus oculorum diversorum ad ipsum : quae omnia sunt absurdissima.
Si autem dicatur, quod medium sive sit lumen sive sit diaphanum illuminatum, est quidem sentiens : sed ad hoc quod nos videamus, non exigitur nisi recta oppositio videntis et visi : tunc non oportet dicere, quod medium sit sentiens et non sentiens : quia nihil confert ad visum nisi recta oppositio, in cujus medio spatio intercidit medium. Sine causa igitur dicitur, quod virtus sensibilis egreditur in radiis et contingit rem visam. Si autem medium quod est inter videntem et visum, est medium tantum, et non instrumentum sentiens : et hoc est dicere, quod sit deferens tantum visum et reddens eum rei visa : secundum istos tunc oportet quod medium illud aliquid patiatur a visu oculorum, sive medium illud sit corpus pyramidale, sive sit diaphanum.
Quæramus igitur, quæ sit illa passio quam medium recipit a visu ? illa enim non est sensus visus : quia hoc jam improbatum est : quia secundum hoc medium instrumentum sentiens efficeretur. Et si dicatur quod id quod suscipit medium, illud est lumen, hoc idem est dictu : quia jam concessum est, quod lumen est ipsum medium quo perficitur visus. Dicatur igitur quid sit, utrum sit calor, vel
frigus, vel aliquid aliorum. Et si quidem est calor, tunc quidem in frigore non esset visus : et si in frigore, tunc in calore non esset, et sic de aliis oppositionibus contrariorum. Si autem est qualitas aliqua innominata, tunc mirum est qualiter scita est hæc ab auctoribus istius scientia : quia quod contingit fieri, contingit aliquo nomine significari. Si autem dicant quod medium est diaphanum, et quod emittitur in medium a visu, est lumen : tunc illud medium esset aliqua natura medium : et oportet quod sit medians sic quod deferat visum : et tunc rationem quæremus quare deferat virtutem visivam, sicut prius fecimus.
Amplius autem si lux corporea pyramidalis egreditur a visu, oportet quod uno vel pluribus perficiat de modis quatuor videre. Aut enim erit ita perficiens visum, quod sit conjuncta cum tota re visa et non separata a vidente, sed continuata usque ad ipsum : aut ita conjungitur cum tota re visa, quod derelinquit et separatur a vidente : aut non est conjuncta cum tota re visa, sed cum aliqua parte ejus etiam quocumque modo, sive separata, sive conjuncta se habeat ad videntem : aut ita perficit visum, quod separatur ab utroque, scilicet a vidente et a re visa. Si autem dicatur quod ita perficit visum, quod continuatur cum toto vidente et cum tota re visa : res autem visa est medietas sphære mundi : oportet igitur egredi ab oculo lucem corpoream, quæ impleat hemisphærium : cum clauditur oculus, non iterum egreditur alia lux corporea similis primæ : et hoc fit multoties : et hoc mirum est valde si tanta corpora toties generari possunt a parvo lucido oculi : hæc generatio fit in arbitrio claudentis oculum et aperientis.
Si vero huic absurditati Plato velit subvenire, dicens parvum radium emitti ab oculo, qui post miscetur lumini exteriori, et disgregatur: et cum disgregatur, extenditur a vidente usque ad rem visam, et ita continuatur utrumque. Tunc quæramus, quare res visa eminus apparens non
<--- Page Split --->
videtur in tota sua quantitate ? Si enim visus est per contactum radii cum tota magnitudine visi, tota ejus magnitudo deberet reddi primo sentienti : et posset quidem esse, quod disgregatio et divaricatio radii confusum faceret visum, sicut confusos et incertos videmus colores eorum qui eminus apparent : sed non tollet aliquid de magnitudine. Visa igitur eminus et visa prope ejusdem quantitatis videri debent : quod est contra experta demonstrata.
Huic autem objectioni nullo modo subvenit id quod invenit Euclides de quantitate anguli sub quo perficitur visus, qui minor est cum lineæ radiales extenduntur longe, et major quando extenduntur prope : hoc enim subvenit his qui ponunt simulacra rerum devenire ad visum non per lineas radiales, sed sub lineis radialibus. Secundum illos enim simulacrum est in oculo depictum in cono pyramidali sub lineis radialibus concluso : de qua opinione nos infra faciemus mentionem. Isti autem de quibus hic est sermo, Empedocles scilicet et Plato, tactu radiorum dixerunt perfici visionem.
Amplius autem quale est dicere radium emissum ex oculo disgregari ? Cum enim non sit aliquid agens disgregationem ejus, et sit corpus diversum habens motum ab omnibus corporibus simplicibus, quia motus ejus est a vidente ad rem visam ubicumque fuerit, oportet quod disgregatio ejus fiat ex hoc quod ingreditur inter partes ejus aliquid de non corpore vel de nihilo, quod est stultum omnino. Ex his igitur patet primum præindustæ divisionis membrum esse falsum.
Si autem dicant secundo modo perfici visionem, scilicet quod lux corporea pyramidaliter egrediens ex oculo conjungitur cum tota re visa, et separatur tota a vidente : tunc id quod non contingit videntem, nihil omnino reddit videnti. Sic igitur perfici visum simile aliquid est dicere ac si aliquis sentiendo tangat manu abscissa : vel ac si serpenti reddatur sensus ejus quod tangit cauda ejus abscissa, propter vitam et motum quæ permanent in cau-
da postquam abscissa est. Si autem dicant ad hoc quod ubi deficit radius, ibi immutat diaphanum quod est inter videntem et rem visam ad perfectionem visionis : nos jam in præcedentibus ostendimus esse impossibile.
Si vero tertio modo velint dicere, quod Improbatio tertia, scilicet radius non tangit nisi in parte rem visam, sequitur statim ex hoc quod nulla res videatur secundum totum, sed secundum partem quæ tangitur a radio. Sed forte diceret quod quando radius tangit partem rei visæ, tunc permutatur totum visum in radium et unit se ei, et sic percipitur totum et non pars : hoc absurdissimum est, quoniam magnitudinem quæ est unum communius sensibilium, maxime accipimus per visum : et quis audiet hoc ab eis quod totum hemisphærium vel tota stella Jovis vel Saturni vel aliorum corporum magnitudo unitur magnitudini radii. Oporteret enim quod magna corpora æquarentur indivisibili : quia radius in puncto in quo tangit rem visam, indivisibilis est ad minus secundum sensum. Si autem dicat, quod quando punctum radii tangit partem rei visæ, tunc immutatur quantitas diaphani tota quæ concluditur sub base pyramidis : et illam speciem rei visæ acceptam reddit radio, qui venit ad oculum et nuntiat de re visa et quantitate ejus : hæc enim in veritate fuit sententia multorum Philosophorum qui radios instrumenta quibus perficitur visus, esse dixerunt. Dicimus contra hæc, quod lineæ corporeæ pyramidis figuram describentes in diaphano, sic immutantur a natura diaphani inter se conclusi, quod debet quælibet linearum nuntium facere de sensibili : et cum multæ sint valde, tunc quidquid videtur, debet multoties videri et quasi infinitis, quod est absurdum. Adhuc autem quæramus, qua immutatione immutatur diaphanum et radius, ex quo supponitur quod videamus emittendo et non suscipiendo, et non redibitur ad superius inductam absurditatem ?
Amplius si consentimus his quæ dicta
<--- Page Split --->
sunt in Physicis 1, quod nihil est inane, et quod duo corpora in eodem loco esse non possunt: si cum hoc diceremus egredi pyramidalia corpora et radialia ab oculis, oporteret nos ponere perforatum totum aerem et totum cœlum, et non esse cœlum continuum et solidum. Adhuc autem cum videamus ea quæ sunt in fundo aquæ limpiæ, oporteret nos dicere aquam perforatam et plenam vacuo : et hoc omnino mirum est. Dicendo enim aquam gravem et humidam, dicemus eam impræceps descendere in omne foramen : et si cum hoc dicimus foramina manere in ipsa omnia, in quibus ponebat et discurrit lux pyramidalis in ipsa diffusa, est difficile vel impossibile intelligere.
Si autem quis dicat, quod lux ab oculis emissa, parva est : et saepe contingit quod id quod est parvæ quantitatis, valde inficit et immutat id quod est maxima quantitatis, sicut videmus quod parum de croco secundum colorem inficit multam aquam : et sic lux parva egrediens totum alterat hemisphærium. Dicemus in contrarium hujus, quod quando parum inficit ad multum, oportet quod illud quod est parvum, sit multæ virtutis et subtilis substantiæ : et id quod multum inficitur, erit parvæ virtutis et grossæ substantiæ, sicut se habent ad invicem aqua et crocus. Et ideo dupliciter potest commisceri crocus cum aqua. Unus enim modus est, quo commiscetur substantia croci cum substantia aquæ, ita quod plurimum unius sit cum plurimo alterius, et minimum unius cum minimo alterius : et sic parum croci inficere potest plurimam aquam : quia cum omne corpus sit divisibile, minimum croci minus est quam minimum aquæ : et ideo parum croci multiplicatur tantum quantum multum aquæ : quod sicut diximus contingit ideo quia subtilis substantiæ est crocus et aqua
grossæ. Alius autem est modus, quo crocus per solam alterationem inficit aquam, ita quod substantia manet impermixta, sicut est in omnibus sensibilibus quæ qualitates suas generant in corporibus circumstantibus se. Et hoc contingit dupliciter : forma enim sensibilis in corpore vicino rei sensatæ dupliciter generatur, sicut in medio scilicet et in subjecto, cujus extremum est, quod quando album vel croceum aliquid jacet in fundo aquæ, apparet forma illius in superficie : cum tamen aqua retineat colorem naturalem : et hoc vocatur a physicis medium reddens tantum, et non habet sicut subjectum habet passionem. Vocatur autem a quibusdam esse spirituale ipsius sensibilis secundum quod est in medio. Utroque autem istorum modorum parum croci inficit multam aquam : sed primo modo efficitur aqua crocea, sed secundo modo reddit colorem cereum ex hoc quod supernatat partibus croceis in se natantibus. Quæramus igitur, quo istorum modorum parum lucis egreditur de oculo, et inficit perspicuum aquæ vel aeris? Si enim dividitur substantia ipsius per minima et ita immiscetur substantiæ perspicui, tunc non salvatur in eo figura pyramidalis, nec salvatur in eo vis visiva. Si autem secundo modo miscetur per alterationem solam, quæ efficitur qualitas perspicui, tunc reditur ad ipsam absurditatem, quia multi habentes debiles visus, melius videbunt simul quam aliquis per se solus habent bonum visum. Idem autem sequitur si tertio modo misceatur : quia plurima alba jacentia in fundo aquæ quasi lucidam faciunt aquam, cum præcipue dictum sit in libro de Anima 2, quod lux et lumen sint intentio rei luminosæ.Ex omnibus autem modis planum est videre, quod tertium supra inductæ divisionis membrum sciri non potest, quod est, quod lumen egrediens de visu
<--- Page Split --->
cadat in partem rei visæ qualitercumque se habeat ad oculum videntem ex quo egreditur.
Improbatio quarta.
Si autem quarto modo, scilicet quod lumen egrediens non continuatur cum vidente neque cum re visa : hoc non potest aliter esse nisi quod egrediens non perveniat ad rem visam : et tunc si mediante ipso fit visio, hoc non potest esse nisi altero duorum modorum : quorum unus est, quod lumen recedens a visu a loco ubi deficit, immutat aerem ad sensibile percipiendum et sibi reddendum : et postquam habuerit ipsum, immutet post se aerem ad idem sensibile reddendum visui. Sensus autem est, quod illuminet lumine suo perspicuum, et per illud reddat sensibile visui : et si priori modo fiat immutatio ad sensum vehendum, diximus superius quid sequitur impossibilium. Si autem secundo modo dicatur fieri, tunc quaeramus quare non statim perspicuum actu illuminatum immutatur ad sensibile percipiendum et reddendum sensui? Si enim potest recipere sensibilis formam perspicuum illuminatum ab oculo et reddere oculo, tunc etiam sine illo potest recipere, si illuminetur ab alio oculo. Haec igitur sunt quae inducere volumus contra eos qui dicunt quod visus fit ab oculis pyramidaliter emissis radiis.
CAPUT VIII.
Et est digressio de destructione hujus erroris per ea quae sequentur ex dictis eorum.
Ut autem perfectius hujus erroris qui a multis hodie defenditur, falsitas destruatur, volumus nunc disputare non tantum contra, id quod dicunt, sed videre quid sequitur ex ipsis dictis ipsorum : et ut liquidius constet, resumamus dicta ab ipsis in quibus conveniunt tam Empedocles quam Plato. Dicunt autem ambo hi radios ab oculis egredi, qui procedentes ab oculis plus et plus divaricantur et dilatantur, et a quolibet corpore uno repercutiuntur in aliud : et secundum extremitates eorum quae tangunt visibilia, fit visibilium perceptio : tamen quando repercutiuntur ab uno in aliud, tunc unum videtur quasi duo : quia unum in quo ultimo offendit radius, videtur non ut in seipso, sed in eo a quo radius reflectitur. Verbi gratia : radius enim oculi incidens in speculum, reflectitur in faciem intuentis speculum ad quantitatem anguli determinati : et tunc facies intuentis videtur quasi sit in speculo, et non in corpore ejus qui speculum intuetur.
Ex hoc autem dicto plurima sequentur inconvenientia. Repercussio enim aut reflexio radii, aut fit duro et leni quod non est durum : quod falsum est : quia fit ex leni quod est aqua : et constat quod aqua non est dura. Si autem fit
<--- Page Split --->
ex leni secundum quod est lene, aut fit ex leni continuarum partium ubique, aut ex leni quod non in toto est continuum. Si autem fit ex leni quod ubique est continuum : tunc falsum dicunt quod ex aqua reverberetur radius : quia ipsi dicunt, quod aqua est porosa sicut et omne perspicuum : et hanc porositatem dicunt esse causam quod bene videtur per ipsam, quod scilicet ubique potest penetrari corporibus radialibus emissis ex oculo. Si autem dicunt quod fit a quolibet leni, sive sit ubique continuum, sive non continuum : tunc etiam debet fieri reflexio ab aspero : quia quod in poroso facit dissocietas inæqualitatem superficiei, hoc et non aliud in aspero facit multitudo angulorum : et cum anguli non multiplicentur in infinitum in aliqua superficie, oportet quod inter quoslibet duos angulos sit superficies plana habens latitudinem lenem determinatæ quantitatis : quia nisi hoc concederet, tunc oporteret quod corpus resolveretur ad superficies non habentes latitudinem aliquam : quod est impossibile. His autem duobus datis, oportet eos aut dare quod a qualibet leni superficie fit reflexio et hoc non dicunt : quia dicunt quod ab aspero non fit reflexio : aut unum de duobus oportet eos concedere, quod quia scilicet a superficiebus parvissimis lenibus non fit reflexio, aut quod fit quidem reflexio ab ipsis, sed adeo divaricantur radii, quod non sit sensibile lumen ad aliquem locum unum reflexum. Primum autem horum ab ipsis dici non potest : si enim, ut inquiunt, radii egredientes ab oculis sunt lineæ, quarum termini et summitates sunt indivisibiles, non est in aspero invenire aliquam superficiem quæ non sit latior summitate radii. Statim ergo reverberatur radius ex illa : et non potest hoc impedire angulus qui est post ipsum. Si enim ponamus salgemmam vel crystallum vel vitrum conteri in partes minutissimas, numquam erunt adeo minutæ, quod sint latiores summitatibus radiorum indivisibilium : ita debent secundum istos
reflecti a partibus illis. Et idem judicium non est de quolibet aspero : quia etiam omnimode inter angulos superficies habet interpositas quæ sunt planæ et sunt majores punctis radiorum. Præterea impossibile est ut aliquid in superficie durum vel quocumque modo continuum dividatur in minora quam sint puncta radiorum. Extrema igitur radiorum oportet semper reflecti ab omnibus talibus : et hoc est omnino contra sensum.
Amplius autem duæ sunt causæ repercussionis in leni corpore et solido : quarum una est privatio penetrabilitatis : quia radius corporalis incidens in ipsum, non potest penetrare per ipsum, ut dicunt : et ideo tunc reflectitur. Alia autem causa est impetus violentiæ, qua reflectitur retro et reclutitur sicut pila a pariete, sicut fit in resonante sono qui echo vocatur. Quando autem neutrum horum est, tunc non debet fieri repercussio : et ideo in diaphano, ut dicunt, nulla fit reflexio : quoniam autem diaphanum, ut dicunt multæ est porositatis : et ideo cum in profundum suum naturaliter recipiat radios, numquam reflecteret eos nisi per violentiam : et sic radii non deberent reflecti ab aqua, cujus nos contrarium videmus oculis nostris : quoniam quando radius oblique et non perpendiculariter incidit aquæ, tunc reverberatur in oppositum corpus ab aqua. Nec potest dici quod lenitas per quam corpus radius penetrare non potest, sit causa universalis reverberationis et reflexionis : quoniam si physice loquamur, non repellit aliquid aliud a se secundum naturam, nisi sicut contrarium repellit suum contrarium. Lenitas autem non penetrabilis et solida per totum non est aliqua qualitas contraria radio, nec est de numero per se agentium qualitatum, sicut sunt calor et frigus. Non igitur potest dici, quod hæc sit causa activa repulsionis radiorum. Si autem propter hoc diceretur quod reflexio fit ex repercussione violentior, sicut repercutitur pila, ita scilicet quod radius vehementer veniens in lene recluditur,
<--- Page Split --->
et sic reflectur : tunc oporteret quod a quolibet corpore repercuteretur, per quod potest penetrare vehementer incidens : et sic repercussio radii fieret ab aspera
et sic repercussio radii fieret ab aspera sicut a leni superficie : et hoc est falsum. Omnia autem quae inducta sunt, praecipue possunt dici illis qui non tantum ponunt reverberationem fieri radiorum, sed quod etiam simulacra apparent in loco ad quem reverberantur radii : quia illi concedunt quod ab omni superficie leni quantumcumque parva fit reverberatio et apparitio simulacri : sed tamen in aspero una pars obscurat aliam : et obumbratur lumen et simulacrum subsidens in superficie leni ab aspero eminenti, ita quod confunditur et obtenebratur et fit insensibile : tamen ex praedictis patet quod illi qui ponunt reverberationem radiorum fieri a superficie leni, nullo modo possunt evadere ab objectionibus inductis.
Si vero concedant, quod quidem fit reverberatio a quacumque parva superficie : sed tanta fit radiorum divaricatio, quod non possunt congeri ad locum unum : et ideo remanet insensibilis : propter quod nihil videtur per radios repercussos ab aspero : hoc nullo modo stare videtur : quia in speculis habentibus figuram determinatam et locum, aliquando multo magis divaricantur radii visuales : et tamen per illos completur visio. A speculo enim plano reflexio fit ad hemispharium, ut in prospectivis probatur : et videtur hemisphaerium in speculo plano, cum constet multo plus divaricari radios qui disperguntur in hemispherium, quam illos qui reverberantur a superficie partis parvae quae interjacet angulis asperi corporis. Neutrum igitur suppositorum dici potest : nec enim dici potest, quod a parvis superficiebus asperi reflexio fieri non possit, nec etiam quod fiat, sed sit insensibilis propter divaricationem. Hæc igitur est objectio prima quae occasionatur ex dictis antiquorum auctorum reverberationis radiorum egredientium ex visu.
Secunda autem objectio ex dictis eo-
rumdem exorta est : quoniam dicunt quod aliquando radius penetrat per aquam ad profundum aquæ, sicut quando videmus lapides albos in fundo aquæ jacentes : et aliquando repercutitur ab aqua in aliud, sicut quando videmus simulacrum alicujus apparentis in aqua. Cum enim radius sub quo fit visio, non tangat visibile nisi in puncto indivisibili, videtur quod tam id quod videmus radio penetrante per aquam , quam etiam id quod videmus radio reflexo ab aqua in aliud, debeant videri successive sicut puncta congregata, et non ut forma rei perfecta, licet unum eorum perfectius videatur quam aliud : perfectius enim videtur quod radio incidente videtur, quam id quod videtur radio reflexo : et hæc est una de fortibus objectionibus contra opinionem istorum.
Objectio autem tertia contra eosdem est : quia dicunt, quod forma quae videtur in speculo sicut in subjecto, sicut nos supra diximus : sed cum incidit radius visivus in superficiem speculi, reflectitur discedens a superficie speculi in faciem cujus simulacrum apparet in speculo : et quia directe opponitur speculo, et continuus est radius reflexus a facie intuentis in speculum : hoc enim stare non potest. Quæramus enim utrum discessio radii reflexi a superficie speculi sit causa discessionis formæ rei visa a radio ipso, aut non ? Si autem discessio et progressio radii reflexi a superficie speculi, non est causa discessionis formæ rei visa a radio, tunc quomodocumque removeatur speculum, dummodo radius visivus repercutiatur a speculo, non deberet recedere forma rei visa a radio : et hoc est falsum : quoniam taliter potest moveri elevando et deprimendo speculum, quod videns videbit speculum : et tamen non videbit seipsum in speculo, sicut demonstratum est ab Euclide in Prospectivis. Si autem progressio et discessio radii a superficie speculi est causa discessionis rei visa a radio, tunc cum semper radius procedat a speculo ad aliquod corpus, numquam
<--- Page Split --->
debet idem corpus cum speculo videri simul una et eadem visione : et hoc iterum est falsum, cum saepe videamus simulacrum in speculo : et tunc videmus speculum et simulacrum una et eadem simplici visione.
Si autem aliquis forte ad hoc velit respondere dicens, quod secundum diversa puncta radii incidentis et reflexi diversa simul viderentur, ita quod in puncto radii incidentis videatur speculum, et in puncto alio ejusdem radii reflexi a speculo et procedentis ab ipso ad aliud corpus videatur forma quae apparet in speculo. Contra hoc est : quia cum radius egreditur a visu alicujus in Socratem et deinde procedit in Platonem, videbuntur Socrates et Plato secundum diversa puncta radii ejusdem ab oculo egredientis. Si ergo unitas radii reflexi a speculo facit videri unum in alio quando apparet in speculo simulacrum, tunc etiam Socrates debet videri in Platonem, vel e converso quando procedit visio a Socrate in Platonem, et tangit utrumque per diversa puncta : et hoc est falsum ad sensum. Igitur haec responsio est inconveniens. Si autem fortasse dixerit, quod non est simile : quia in speculum incidens linea est reflexa ad formam quae apparet in speculo, est radius unus, licet sit ab uno in aliud reflexus, sed non est radius unus qui incidat Socrati et Platoni, sed duo. Hoc iterum non impedit praedictum inconveniens : quoniam nos ostendimus supra, quod virtus visiva non egreditur ab oculo ut sentiat in radii extremitatem, sed radius egrediens, si tamen egreditur, reddit sensibile virtuti visiva quae est in oculis. Sive igitur reddatur per unum radium, sive per duos, semper uni et eidem redditur visibile omne. Cum igitur a diversitate radiorum non accipiat diversitatem, relinquitur omnia ut unum reddi : cum radii omnes ad unum punctum in oculo terminentur, et secundum istam opinionem nihil a re visa accipiatur per quod visus fiat. Quaecumque igitur videntur, sic vi-
deri debent, quod unum appareat in alio sicut forma in speculo: et hoc modo planum est visum nullo modo esse de rebus visis. Amplius autem opinio haec concedit multos a visu egredi radios, et illis etiam alios extrinsecae lucis permisceri : oportet igitur quod radius incidens alicui rei visa, a multis intersecteur radiis qui rebus aliis incidunt.
Resumanus igitur superius habita, non fieri visum supponentes, ita quod ex oculo egrediatur virtus visiva ad visibilem, sed sic fieri visum per radios sicut per medium quod reddit virtuti visiva in oculo formas rerum visarum. Si igitur sic reddit radius, omne quod tangitur omnibus radiis intersectantibus radium visivum, redditur radio visivo : et per consequens ille omnia haec reddit oculo. Igitur omne quod quocumque modo distat a radio visivo, dummodo recta radiatio possit fieri ab ipso ad radium visivum, debet videri simul et praecipue in speculo : quia de illo dicunt quod radius incidens nuntiat simulacrum, eo quod contingitur a radio reflexo ad simulacrum intuentis : et hoc expresse falsum est : quia nihil videtur in speculo vel extra speculum, nisi quod determinatam habet oppositionem speculi et oculi ad rem visam.
Ut autem hoc melius intelligatur, ponamus de hoc demonstrationem per lineas geometricas. Dicam igitur, quod a sit oculus de quo egrediuntur radii quocumque voluerimus, B autem sit speculum, c vero cujus imago apparet in speculo, D autem sit res alia cujus imago in speculo apparere non potest. Protrahatur autem linea A B quae est radius incidens ab oculo in speculum, et nuntians speculum quod videtur. Protraham etiam lineam B C quae est radius reflexus a speculo in rem, cujus simulacrum apparet in speculo. Protraham etiam lineam A D quae est radius ab oculo incidens in rem visam, cujus imago in speculo apparere non potest. Linea autem A D secabit lineam
<--- Page Split --->
B c in puncto E, et hujus figurae haec est disciplina.
Resumam autem propositiones et per se notas et eas quae sunt superius habitae. Propositio autem per se nota est, quod quando agens tangit patiens, quod tunc patiens patitur ab ipso. Supra autem habita propositio est, quod si visus fit per radios, quod hoc esse non potest, ita quod egrediatur virtus visiva ab oculo usque ad summitatem radii: sed hoc fiet ita quod radius reddit ei formam visam quam tangit in puncto. His autem habitis, constat quod oculus videt speculum per punctum B quod est extremitas radii A B, et idem oculus videt simulacrum per punctum c, quod est extremitas radii B c qui terminatur ad radium A B in puncto B communi utrique radio, incidenti scilicet et reflexo: et ideo videtur c in B : hoc autem non potest esse nisi speculum et simulacrum formas suas in quibus videntur, agant in radium: et haec actio proveniat per radium usque ad visum. Hoc autem fieri non potest nisi altero duorum modorum: aut enim actio illa fuit continue per omnes partes radiales corporis usque ad speculum et oculum, aut venit de puncto ad punctum non per medium. Si autem primo modo fiat, tunc eadem ratione etiam res visa quae est D immutabit continue partem radii quae est C D, et in contactu incipiet immutare radium qui est C B, et perveniet forma ejus in speculum: et sic tria simul videbuntur, ita quod unum in alio, scilicet B C D, quod falsum est. Et non potest dici quod obliquitas impediat quo minus immutetur linea B C quam linea C D. Quia si obliquitas et angulus impedirent immutationem, tunc non perveniret forma c per speculum B in oculum qui est A, quoniam linea A B et C B oblique conjungunt se in puncto B. Si autem dicatur,
quod immutatio venit de puncto ad punctum subito et non per medias partes radii: hoc non est intelligibile: quia sic aliquid transiret de extremo ad extremum, et non per medium: quod esse non potest. Si autem dicatur quod visus hoc modo non fit per lineas angulares, sed per eas quae in eadem superficie describuntur: hoc est omnino absurdum: quia secundum hoc numquam fieret visus alicujus in speculo per lineas reflexas a superficie in superficiem: quod ipsi non dicunt: neque est etiam verum secundum veritatem. Omnia igitur haec inconvenientia ostendunt visum non fieri per radios emissos ab oculis.
Si autem forte isti a nobis quaerant causam quare visus non fiat nisi ad rectam oppositionem, ex quo non concedimus lineas egredi de visu quae describantur in corpore lucis quae cum eis ab oculis egreditur? Dicemus ad hoc quod non concedimus lineas exigi ad hoc quod sit visio: sed quia colores non recipit nisi diaphanum illuminatum, ideo oportet actu lucem esse in diaphano ad hoc quod fiat visus: et illud lumen est illius naturae, quod formas quas abstrahit, non reddit nisi ei in quod secundum rectam oppositionem procedit. Si autem esset lux talis forma quae afficitur circumquaque ad omnem distantiam, tunc visus esset omnis rei quae quocumque modo per medium deferens visui conjungeretur: sicut et tactus est omnis calidi, et auditus est omnis soni, sicut in secundo de Anima 1 ostensum est.
<--- Page Split --->
quocumque modo terminantur, magis densantur circa illud : et densatio causa est certificationis visus, et destruens fallaciam ipsius. Ergo res ista ad quam sic duo radii terminantur, debet videri una et in uno loco. Cum enim radius secundum istos corpus sit, et corpus non penetret in corpus, non potest radius reflecti in seipsum : cujus tamen contrarium dicunt dicentes radium perpendiculariter alicui leni incidentem in seipsum reflecti. Nec potest dici quod ideo unum videatur duo et in diversis locis, quia terminantur ad ipsum diversae partes radiorum visualium : quia nihil interest utrum radii sint directi vel reflexi : quoniam in utrisque ponunt radios non sentientes quidem, sed recipientes formas visibilium et reddentes eas oculo. Cum igitur diversi directi ad rem visam non faciant ipsam videri duo, quorum unus est directus et alter reflexus, non debet ipsum facere videri duo et in duobus locis. Causa igitur hujus non potest esse diversitas radiorum cadentium super ipsum.
Si autem dicant quod in veritate id quod inductum est, non est causa, sicut bene probatum est: sed potius hujus causa est, quia radius unus qui directe incidens vocatur, cadit super rem visam tantum: radius autem qui reflectitur a speculo ad ipsum, cadit super duo, scilicet super speculum et super rem visam: et si caderet super unum tantum, non redderet visui nisi idem quod reddit radius incidens: sed quia cadit super duo, ideo reddit duo, quorum unum apparet in alio, eo quod radius ex omni eo immutatur quod tangit: et ideo accidit videri unum duo et in diversis locis. Hoc destruitur duobus vel tribus vel pluribus speculis sibi oppositis, quorum quodlibet apparet in alio: unico enim radio videmus speculum tale, et ejus simulacrum videmus in alio speculo, et sic de quolibet aliorum: et tamen unum duo videtur.
Et si dicatur quod plures sunt hic radii reflexi, hoc non impedit: quia quilibet eorum apprehendet omnino idem
CAPUT IX.
Et estDIGRESSIO declarans errorem istorum ex his qua dicunt de reflexione facta a speculo.
Volumus autem adhuc objicere contra istam opinionem ex reflexione quam dicunt fieri in speculis. Sæpe enim contingit, quod in una visione et in uno tempore videmus rem visam in seipsa, et etiam simulacrum ipsius ejusdem in speculo illi opposito: cujus illi causam esse dicunt, quod duo radii egrediuntur ex visu: unus quidem directe ad rem visam, et alter incidit speculo et reflectitur oblique ad rem visam: et tunc isto secundo radio videntur speculum scilicet et res, et unum videtur in alio.
Oportet igitur considerare utrum hoc secundum dicta eorum sit possibile, vel non. Jam enim propter duos radios quorum unus directus ad rem visam, et alter reflexus est ad speculum ad rem ipsam, idem numerus apparet duo, et in duobus locis: quoniam et in speculo apparet, et extra speculum. Et iste est error quidam visionis, ex quo dicunt formam rei visæ in speculo nullatenus esse. Hoc autem non concordat positionibus eorum. Est enim una de positionibus eorum, quod propter jactum diversorum radiorum incidentium in rem unam, non accidit error in visione : nec videtur unum et idem duo et in diversis locis : quia ex hoc quod multi radii ad idem
<--- Page Split --->
quod alter, cum quolibet radiorum videatur et speculum et simulacrum ejus, quando opposita sunt duo specula.
Et si dicatur quod istius multitudinis reflexio est causa quae quasi bis tangit, semel incidendo, et semel in parte reflexi: sed hoc videtur quod multoties fiat reflexio ejusdem radii : videmus enim utrumque speculum et simulacrum utriusque. Oportet igitur quod una reflexio sit ex primo speculo in secundum, et alia ex secundo in primum : et cum resultet simulacrum primi speculi in secundo, iterum ex secundo resultabit idem in primo : et ita videbimus simulacrum primi speculi bis, semel in secundo, et semel in ipso primo speculo : et sic ex eodem radio videtur idem tria et in tribus locis.
Si autem et hoc concedatur : tunc quaram ab eis causam quare radius quando secundo reverberatus est ad ipsum corpus speculi, non reddit tale visum quale reddit cum primo incidit : cum idem incidat radius primus, et reflectatur secunda reflexione. Hujus enim causam vix poterunt assignare : non enim potest dici quod hoc sit propter diversas partes et extremitates radii incidentis et reflexi : quia diversitas partium radii non causat diversitatem et numerum visibilium, sed potius diversitas forma et numerus sensibilis, cujus species non una sit, redditur idem visui per omnes partes radii. Si enim diversitas aliqua esset in visibili ex partibus radii, tunc cum partes faciant distantiam, et quod est in una parte non est in alia, oporteret ut per vices et moras temporum visibile transiret et redderet visui, quod non est verum.
Si autem forte aliquis velit, quod differentia et numerus formarum visibilium causetur ex attenuatione radii, quia radius tenuissimus sufficiens est repraesentare rem sicut est : et ideo componit eam cum alios : et videtur in eo forma minoris quantitatis, sicut nos videmus quod forma e minus apparentes minoris quantitatis esse videntur quam prope : eo quod radius extensus ad eas, quo ma-
gis tenditur, eo magis attenuatur. Et haec causa etiam est, quod res multum longe apparentes tremere videntur, sicut stelle fixe videntur scintillare : radius enim attenuatus tremit, et non res visa. Et volunt forte similiter dicere, quod sicut longitudo directa attenuat radium, ita etiam longitudo saepius reflexa : et quo saepius reflectitur, eo magis attenuatur : et ideo fallax in numero et situ efficitur visibilium.
Cujus exemplum est : quia si dicimus radium prima reflexione reflecti ex speculo A in speculo B, et iterum secundo ex speculo B in speculo A, et tertio iterum ex A in B : si longitudo speculi ab oculo est duorum palmorum, erit radius ter reflexus octo palmorum : sed speculum a speculo per duos distat palmos, et ideo minoris est virtutis quo magis reflexus fuerit : et ideo dictam fallaciam in visu adducit. Si, inquam, sic dicatur, quod causatur numerus et fallacia visibilium : tunc oportet dicere quod radii reflexi non uniuntur sibi, sed servat unusquisque suam extensionem divisam ab alia : si enim unirentur, tunc efficeretur unus multiplicatus et fortificatus radius : et hoc judicium non convenit dictis eorum, et est incredibile : quia secundum hoc non contingeret ignem elicere ex speculis concavis, cum radii reflexi numquam unirentur et fortificarentur.
Adhuc autem secundum hoc minus deberet apparere quod apparet ex reflexione tertia quam quod apparet ex reflexione prima vel secunda, servata eadem distantia speculorum ab invicem. Et hoc experimentum docet esse falsum.
Amplius etiam secundum hoc cum multiplicarentur reflexiones, deberent eadem specula effici invisibilia, quod absurdum est omnino. Haec autem objectio praecipue est Empedoclis, qui dicit radium de visu egredientem exteriori lumini non misceri ad confortationem. Secundum autem ea quae dicta sunt maxime sequitur absurditas : quia radii reflexi non commiscentur sibi,sed tangunt se exterius.
<--- Page Split --->
Quæramus igitur, virtute cujus accipit ipsum sensibile radius reflexus ? Aut enim accipit virtute radii incidentis qui contrarius est ei, aut accipit virtute propria. Et si accipit virtute radii incidentis : tunc oportet quod nihil sentiat nisi quod sentit primus radius : nihil igitur reddit nisi illud : et sic non videbitur unum duo. Si autem accipit et reddit virtute propria, tunc redditio sensibilis per ipsum non venit nisi ad angulum in quo contrariatur radio incidenti : et tunc ille fit fortior, et fortiorem habet formam sensibilis, quod videtur excludere passionem quam sibi attulit radius reflexus, et sic non veniet ad visum aliquid ex his quae radio reflexo sunt accepta : et sic iterum unum non videtur duo. Si autem dicatur, quod extremis diversis faciunt diversa radii isti : tunc sequitur quod ea quae sentiunt, nullo modo sunt unum : et hoc est falsum, quia in veritate sunt unum secundum eos, licet acquirant diversa. Et sequitur etiam quod neutrum perfecte rem apprehendit in tota sua forma, sed punctatim accipit eam.
Ut autem etiam naturaliter contra ista objiciamus, quaeramus ab eis, quid facit istas diversas formas, quarum una radio incidente accipitur, et altera radio reflexo? Si enim ea omnia quae faciunt formarum diversitatem, non invenimus nisi duo, quorum unum est diffinitio quae diversificata formas diversas facit in specie : alterum autem est materia recipiens, quae diversificata diversas formas facit in numero et loco. Secundum autem dicta istorum nihil est in duobus speculis sibi oppositis vel in speculo et quolibet alio cujus simulacrum resultat in speculo : subjectum enim forma resultantis in speculo duplex est, scilicet corpus cujus est forma : et hoc totum unum et idem est : diffinitio etiam una et eadem est : et ideo nullo debet diffi-
niti vel apparere duo. Secundum autem nostram opinionem nihil de istis sollicitamur : quia nos ponimus recipientia diversa diversificare formam : unum enim est corpus, cujus est forma : et alterum est speculum, quod etiam recipit eam aliquo modo receptionis : et similiter aer et etiam oculus : ab his igitur diversis recipientibus causatur secundum nos numerus istarum apparentium formarum.
Hæc igitur sunt quæ ex dictis Peripateticorum extraximus, et præcipue Avicennæ, et Averrois, et Haceuben Huchaym ad istius erroris destructionem.
CAPUT X.
Et est digressio declarans solutiones dubiorum pro ista opinione superius inductorum.
Sufficit autem jam improbatis erroribus istorum quantum ad hanc pertinet speculationem. Solvenda sunt dubitationes quae induxerunt eos ad ea dicenda quae dixerunt.
Fuit autem unum illorum : quia videtur quod res de propinquo non videtur, et quod figura et colores rerum non localiter recedunt a visibilibus et veniunt ad visum : nec sunt qualitates activæ, utsunt sensibilia tactus et illorum sensuum : et horum nos jam in libro de Anima 1
<--- Page Split --->
dedimus causam et solutionem. Causa enim quod sine distantia nihil videtur, est quia visus non recipit visibile nisi secundum esse spirituale : et si visibile tangeret visum, ageret violenter in ipsum, et destrueret ipsum. Oportet igitur intercipere duplex medium : unum agens quod est lumen quod agit in coloribus esse spirituale : et alterum deferens quod est diaphanum : sed tamen lumen illud non egreditur ab oculo : numquam enim invenitur potentia passiva in se agere formam sui activi : et ideo visus non habet aliquid quo in se agat formam sensibilis, sed potius lumen quod est endelechia diaphani, facit hoc : et modos hujus actionis in libro de Anima 1 determinavimus : nihil enim separat a corpore colorato per esse materiale : sed similem formam generat in medio, sicut similitudo formae sigilli generatur in cera vel in aliquo alio, et ab illo cujus forma sensibilis imprimitur oculo. Quod enim sit in oculo, Haceuben Huchaym multis probat signis, quorum infra nos faciemus mentionem.
Qui autem dicunt visum comprimi in visu, non fit ideo quod lumen ex visu exprimatur, sed potius ut vis visiva et humor crystallinus adunentur, et ex ipsa adunatione confortentur : quia omnis virtus visualis poientior est adunata quam sparsa et multiplicata : et ideo ordinavit natura cilia eminentia et grossa et nigra, ut adunent visum, ne confundatur divaricatus a lumine exteriori : et frequenter contingit, quod animalia melius et acutius videntia habent cilia eminentiora et nigriora, sicut erodius. Et hujus signum est, quod cum tenebrae sint circa visum dense, et lumen non procedit in ipsum, tunc videt stellas : et ideo videntur stelle de nocte et in tempore eclipsis et non in die, quando lumen in visu procedit et divaricat ipsum. Hinc est etiam, quod
cum aliquis acute videre vult, obumbrat visum manu, ut per umbram visus confortetur. Hoc autem fit ideo quia spiritus visivus a nervo optico ad oculos decurrens, ab anteriori parte cerebri quasi a canali descendit : et quia ille lucidus est, ideo divaricatur luce nimia : et obumbratio confortat eum, ut bene recipiat formas visibiles. Ex symbolo enim quod habet cum lumine exteriori, movetur ad extra, et divaricatur nisi retineatur. Haec autem etiam causa est, quia in vigilia effundit anima spiritus ad exteriora in organa sensuum ad operationes ipsorum explendas : et ideo propter symbolum et propter directionem animae nimis effunderetur in conatu videndi et nimia apertione oculi : propter hoc stringitur oculus : et ideo umbratur ciliis et manu aliquando, ut adunatus confortetur ad visum. Ille autem spiritus lumen est quod percusso oculo micat divaricatum in omni oculo : et ipse idem est, qui multiplicatur in altero oculorum, quando alter clauditur velamine pelliculae vel alio modo excecationis oculi : tunc enim spiritus qui decurrit in duos nervos opticos, retrahitur totus ad alterum oculum, eo quod fugit otium cum anima utatur ipso pro instrumento. Instrumentum enim in manu artificis existens, semper applicatur ad opus. Fugit autem oculi excecati tenebras, et inundat ad oculum clarum propter symbolum quod habet ad ipsum : et ideo habens unum oculum, plus quam dimidium habet visum.
Quod autem dicunt de lumine oculorum, non est negandum : quoniam omne animal modo praedicto habet lumen in oculo. Quædam autem animalia calidioris cerebri partes ignitas in oculis habent, ut leo, lupus, serpens, cattus : itaque aliquando oculi eorum illuminant medium, ita quod in nocte venantur. De his autem quæ in nocte lucent, aliquid
<--- Page Split --->
diximus in libro de Anima 1, et aliquid in sequentibus adjungemus. Sed quod hoc intelligendum est, est quod lux quae est in oculis, non est egrediensut corpus radiale quod procedendo ab oculo visum perficiat.
Quod autem dixerunt de idolis apparentibus in speculis, omnino est falsum, et habet duas responsiones, quarum una est Aristotelis et antiquissimorum Peripateticorum : et est quam dixi in secundo de Anima 2, quod scilicet visibile per solam formam et non materialiter agens, formam suam simplicem secundum esse spirituale et intentionale generat in medio quod actu lucidum est : haec autem forma non quale facit medium : quia si quale faceret ipsum, non posset tunc ab eodem puncto aeris videri album et nigrum : et hoc est falsum : quia si dicamus duos oculos diametraliter sibi oppositos contra se aspicere, quorum unus videat album, et alter nigrum, oportet speciem albi et nigri in mediis punctis diametri simul esse : et neutra species destruit aliam : quia si se invicem destruerent, tunc ad visum distinctae species non pervenirent. Hae enim species quae non proprie qualitates sunt, sed intentiones qualitatum in corpore non determinato neque figuras tenente, sunt secundum modum et congruentiam ipsius, sicut omnis species recepta in aliquo recipitur secundum potestatem et congruentiam subjecti recipientis. Etideo in aere non habent determinatas figuras, sed in corpore terminatas figuras habente, quod tamen est perspicuum illuminatum, habent figuras determinatas. Tale autem corpus est oculus vel speculum quod in altera parte exstinctum est : et ideo in illis resultant secundum figuras determinatas.
Nec valet si objiciatur, quod forma non agit in speculum nisi perspicuum
non determinatum : perspicuum autem indeterminatum non habet formam determinatarum dimensionum : ergo non agit in aliquid formam determinatarum : non enim oportet quod omne quod agit formam aliquam in aliud, agat eam secundum quod est in ipso : quia tunc forma agentis reciperetur in patiente secundum potestatem et congruentiam agentis, et non secundum potestatem et congruentiam patientis : quod falsum est. Gladius enim non habet incisionem nisi secundum figuram : et tamen agit eam in actu quando percutit corpus solidum : et sic est in omnibus aliis. Posset tamen dici quod solum aer, vel aliud perspicuum non terminatum, non agit formam in perspicuo determinato, sed juvat ad hoc praesentia rei objectae cujus forma agitur : et per illam accipit lineamenta determinatae dimensionis. Sed primus modus melior est : quia licet res objiciatur, tamen non tangit speculum : et ideo videtur non agere : quia ad actionem exigitur aliquis contactus, ut tradunt Peripatetici.
Et quod dicunt, quod subjectum idoli non est speculum, quia motu speculi non movetur, nihil valet omnino : quia in veritate forma non movetur, sed nova et nova in diversis sitibus superficiei speculi generatur. Cum enim omnia visibilia agente lumine fiant, non habent generationem nisi luminis : et ideo sicut sola oppositio luminaris ad rectam diametrum sufficit ad luminis generationem per omnes partes perspicui quae recte luminari opponuntur, ita etiam ad omnem colorum et figurarum generationem non exigitur aliquid nisi recta oppositio visibilium ad perspicua indeterminata vel determinata, quae conveniunt cum determinatis in natura compositionis, sicut speculi et oculi : et ideo non valet illa eorum objectio.
<--- Page Split --->
Sed tamen adhuc confortant hanc objectiones Auctores sententiae inductae, dicentes quod nos videmus, quod talia tersa solida radios reflectunt et refulgerant ad majorem quantitatem luminis quam sit incidens in ipsa, sicut patet quando radius reflectitur in parietem oppositum speculo vel aquae : fit enim tunc in pariete latius et longius lumen quam sit super speculum vel aquam : et sic videtur adhuc radius corpus esse : quia nihil reflectitur et repercutitur nisi corpus, ut dicunt. Sed ad hoc dicendum, quod tersa spissa sive dura sint, sive non, reflectunt simul et divaricant lumen : et ideo in oppositum multiplicant ipsum. Hoc autem ideo est, quia suae superficies politae sunt : et politum est hujus naturae propter [convenientiam quam habet ad lumen, quod multiplicat lumen super ipsum : propter quod etiam tegitur color omnium hujusmodi tersorum, et videntur radiantia quando sunt in lumine. Projectio autem luminis in oppositum est ideo quia reddit lumen ex sua tersione. Si enim tantum retineret, tunc non fieret quod dictum est : sed quia abundat lumine ad copiam, ideo fundit ipsum in oppositum radii incidentis : et ex hoc non sequitur quod radius sit corpus, quia multa reflectuntur quae non sunt corpora, sicut echo, et iris, et hujusmodi. Talia enim non reflectuntur nisi in suis subjectis in quibus sunt secundum esse spirituale. Ea autem quae hic dicta sunt, conveniunt dictis Aristotelis et Haceuben Huchaym in Perspectivis, et Averrois et Alfarabii.
Sunt autem quidam quibus ista non placent, sicut Avicennae, dicentes non esse probatum a Peripateticis quod omnis actio sit per contactum, sed tantum esse dictum probabiliter, eo quod in pluribus agentibus physice non habeat instantiam. In his autem quae non agunt physice, sicut Deus, et intelligentia, et anima, omnino est falsum : et dicunt non posse inveniri rationem hoc probantem, quod omnis actio sit per contactum agentis ad patiens, nec acceptam esse hanc
propositionem quasi ab auctoritate Antiquorum. Et confortavit ipsam admiratio : quia eo quod in multis agentibus physice videmus quod agunt per contactum, trahimur in admirationem si aliquid sit quod non tangit quando agit : et si haberemus inductionem de opposito, scilicet quod agentia non tangerent, tunc haberemus admirationem de hoc, utrum aliquid tangeret quando agit : et haec dictio praecipue est in necromantiae philosophia et incantationis, in quibus frequenter agit id quod non tangit : sicut anima unius fascinando agit in eum quem non tangit.
Adhuc autem idem dicit quod est in idolo speculi et oculi, quod in veritate est quoddam speculum, quod in veritate corpus visibile agit in id quod non tangit : et perspicuum 'pervium non est nisi id per quod fit hujusmodi actio, et non in quo fit. Et ideo forma sensibilis numquam est in perspicuo pervio, sicut dicunt, in objectis visus. Corpus autem visibile, ut isti dicunt, non agit formam suam nisi in oculo quod est perspicuum terminatum et tenens species visibiles : et haec forma numquam est in speculo neque in aere intermedio : sed, ut dicunt, quod res visibilis facit in una recta distantia et uno situ, quod scilicet formam suam generat in oculo, hoc facit speculum factum in duabus distantiis et duobus sitibus. Una enim distantia est a re visibili ad speculum, et altera est a speculo ad visum : et unus situs est rei visae, et alter est speculi : et cum res visibilis agit formam per perspicuum pervium actu lucidum, illud lucidum quod sic est via generationis forma visibilis, reflectitur ad aliam distantiam et situ a speculo ad oculum : et hic est modus conversus ei quem ponunt Auctores radiorum. Illi enim dicunt, quod radius reflectitur a speculo ad rem visam : et isti dicunt, quod generatio forma rei visa qua fit per totam distantiam perspicui, reflectitur ad alterius linea distantiam et ad alium situm per speculum ad oculum.
<--- Page Split --->
Et hæc sententia dictis Aristotelis non concordat : quia Aristoteles vult quod separata numquam agant in aliquid, nisi per aliud conjungantur illi : et ideo magis intelligibile est dictum Aristotelis quam dictum Avicennæ : sed cum necromantiis et incantationibus et arte imaginum magis concordat dictum Avicennæ. Sic igitur solvenda sunt ea quæ induxerunt Auctores sententiæ eorum qui dicunt nos videre extra mittendo et non intus suscipiendo.
CAPUT XI.
Et est digressio declarans quare unum videtur duo.
Remanet autem hic determinare, quare unum videtur duo et in duobus sitibus : quia vehementer inintuntur huic illi qui dicunt nos extra mittendo radios videre. Nos autem hujusmodi quaestionem per duo problemata dividimus : quorum unum est, quod quaeratur, quare unum videatur duo ex diversa dispositione videntis : et secundum est, quare unum videatur duo ex dispositione rei vise. Ad ista autem problemata determinanda sumimus ea quae probanda sunt in libro de Inspiratione et Respiratione et generaliter de spiritu : quoniam spiritus est corpus lucidum subtile quod instrumentum est animæ in omnibus vitæ operibus et quod vehit virtutes animæ ad operationes in omnibus organis corporis.
Dicimus igitur, quod sunt quatuor causa quaduplex causae quare unum duo videtur ex parte quae unum videtur duo, ipsius videntis. Quarum una est, quia Prima causa. cum nervi optici ab oculis ad anteriorem cellulam cerebri directi intersecent se ad modum linearum trianguli, cujus basis est distantia mensuræ quæ est inter duos oculos, contingit aliquando elevari unum nervorum vel removeri a loco contactus : et tunc id quod recipitur ab oculis ambobus transiens in spiritu visivo ad sensum communem, non contingit se in aliquo puncto uno : et tunc propter duos oculos unum bis nuntiantes videtur unum duo. Et hoc contingit quoties exprimitur unus oculorum quasi semievulsus suppositione digiti.
Secunda causa est, quod aliquando spirituis visivus qui a capite decurrit in oculos, propter aliquam ventositatem interclusam in ipso vel in oculo, vel propter aliquem calorem innaturalem agitantem eum, movetur extra metas mensuræ naturales dextrorsum et sinistrorsum in oculo : et ideo accipit formam quasi motam a dextro in sinistrum oculi : et ideo apprehendit omne quod apprehendit quasi distensum in duo lateraliter sibi conjuncta.
Tertia autem causa est in opposita redundantia ejusdem spiritus. Voco autem in oppositam redundantiam, quando movetur spiritus ad intus et extra : ad intus quidem respectu sensus communis, ad extra vero ad oculi crystallinum ut percipiat formam : tunc enim continue reddit et accepit : et antequam compleatur redditio, inchoat iterata acceptio quamdiu sensibile manet præsens : et tunc videtur unum duo, quorum unum stet ante aliud. Fit aut hoc accidens in spiritu aliquando ex multo humore calido sicut in ebriis : quia calor vini movens in opposita, humor multiplicat fluxum : et sunt juxta hoc accidens multa accidentia valde et præcipue in visibili quod est motus. Cum enim aliquis navigat, eo quod unam partem accipit, et antequam illam reddat sensui communi, immutatur ab alia et a ter-
<--- Page Split --->
tia, contingit tamen idem ex frequentia motus spiritus quod videtur sibi omnia moveri. Similiter etiam si extremitas virgulae circumducatur quae flexibilis est, accipitur situs ejus in ubi uno, et antequam reddatur, accipitur in alio et in tertio : et sic continue varicatio illius situs accipitur et redditur, et videtur describere basim pyramidis. Et haec est causa quare gutta aquae cadens videtur esse linea recta continua : quia cum accipitur in uno ubi antequam compleatur redditio ejus ad sensum communem, accipitur in alio, et sic continue : propter quod linea recta videtur quodlibet punctum continue fluens. Inde etiam contingit, quod ventositate vel alia causa in anteriori capitis vertiginem faciente, omnia videntur moveri : et cadit homo in partem ad quam se tenet, tamquam cadat altera pars sub ipso.
Quarta causa est compressio vel expressio tunicae perforatae quae dicitur uvea : cum enim premitur intus et cedit ad interius oculi, et tunc coangustatur foramen, et videtur res minor quam sit in veritate, aliquando cedit ad exterius : et tunc foramen dilatatur, et videbitur res major quam sit.
Ista igitur sunt causae magis generales quae faciunt fallaciam in visu. Ex parte autem visibilis unum videtur duo propter duo subjecta in quibus est secundum diversum esse ipsius, sicut in speculo, et in materia in qua est secundum naturam, sicut superius diximus de forma quae apparet in speculo secundum duplicem opinionem Peripateticorum contra haec. Haec igitur dicta sunt a nobis contra opinionem eorum qui nos ponunt videre extra mittentes radios.
CAPUT XII.
De disputatione Aristotelis contra Empedoclem et Platonem, in quo etiam est de noctilucis.
Aristotelis autem disputatio contra haec est ista : dicit enim, quod si visus esset ignea naturae secundum dominium eorum quae sunt in oculo, sicut dicit Empedocles, et in Timaeo Platonis scribitur : tunc accideret videre exeunte ab oculo lumine ignis per tunicas oculi pervias, sicut lumen egreditur per vitrum vel per pellem perviam ex lucerna. Lumen autem quod sic egreditur de lucerna, illuminat medium : et tunc sequeretur quod homo et quodlibet animal videret colores in tenebris sine adminiculo alterius luminis exterioris.
Quod autem aliquis dicat quod ideo hoc non accidit, quia in tenebris lumen ab oculis egrediens exstinguitur : quoniam exteriori lumine non calescit, et nutritur, sicut in Timaeo Platonis scribitur, omnino vanum est. Quae enim posset assignari causa, quod lumen egrediens exstinguitur in tenebris : cum tenebra nihil sint omnino : calidum enim siccum, sicut est ignis, exstinguitur aliquo sibi contrario, sicut est frigidum humidum : et sic videtur exstingui ignis in materia terrestri carbonum, et in materia aerea, sicut flamma quae est fumus. Neutrum autem contrariorum istorum apparet igni in lucido, hoc est, diaphono tenebroso : et ideo non
<--- Page Split --->
potest dici quod ignis micans ex oculis exstinguitur in tenebris.
Si autem dicatur, quod lumen ignis micans ex oculis est quidem salvatum in tenebris, sed propter absentiam luminis exterioris debilitatur, quo absente infrigidatur perspicuum diaphanum, et frigiditas debilitat ignem oculorum : et propter debilitatem decipit et latet nos, ita quod ipsum videre non possumus : tunc multo magis etiam in die exstingueretur lumen ignis : quia aqua plus contrariatur ei quam infrigidatum diaphanum in tenebris ex luminis absentia : et oportet perfectas fieri tenebras in glacie : quia illa excellenti frigiditate totum exstinguit ignem visus : flamma enim et ignita corpora exstinctionem patiuntur ab aqua et glacie : nunc autem nihil tale videmus accidere.
Empedocles autem videtur aestimare, quod videre accidat animalibus exeunte lumine ignis ab oculis, sicut supra dictum est. Si quis autem objiciat, quod in veritate loca nivosa et glacies late tenebrosa videntur. Similiter autem in hyeme videntur loca tenebrosa, et eodem modo littora marium : et hoc accidere videtur propter luminis egredientis ab oculo aliquam exstinctionem : dicemus quod hoc non est verum, sed potius frigiditas nivis et glaciei et excellens frigus aeris et multa aqua, ut est in mari, restringit tunicas et humores oculi : quo facto limpide immutatur oculus a formis sensibilium : et ideo talia quasi objecta caligine videntur.
Dubitabit autem fortasse aliquis ex eo quod videntur multa micantia et lumen emittentia, quorum tamen nullum exstinguitar aut in aqua, aut in glacie, sicut carbunculus, aut noctiluca, et multa alia hujusmodi. Non enim potest dici lumen illorum esse de natura coelesti : quia natura coelestis non venit in compositionem
corporum generatorum et corruptibilium. Sed hujus et similium determinatio accipitur ex his qua e nobis in secundo de Anima 1 sunt determinata, ubi ostendimus quod natura perspicui non est propria alicujus elementi, sed communis natura qua est in multis, et participata est per prius et per posterius ab illis : qua quidem purior est quanto est ab opacitate remotior : et hoc est quanto est naturae superiorum similiorum : et hujus proprie actus est lux qua fieri habet in illa natura. Fit autem in ipsa quoties constant partes ejus limpidiores et nobiliores : et ideo tunc micant omnia talia. Hæc autem compositio aliquando est in toto composito sicut est in carbunculo et aliis quibusdam : aliquando non in toto, sed in exterioribus alicujus : cujus causa est, quia cum talis natura sit elementorum levium, magis accedit ab intimis compositorum ad extrema, eo quod talia supernatant : et sic invenitur in capitibus et spinis et ossibus quorumdam piscium, et in testis ovorum quorumdam, eo quod tales partes minus assæ sunt : et egit in eis calor multam naturam densatorum perspicuorum. Aliquando agit hic calor in exterioribus quarumdam rerum, quando exhalat ab eis et trahit secum subtile multæ diaphaneitatis : et sic lucent partes quercus putrefactæ. Omnia tamen hæc qua debilem habent lucem, teguntur clariori luce superveniente, sicut alibi determinatum est.
<--- Page Split --->
los ejus videt eam. Passio igitur oculi hæc est refractio et reflexio visibilium quæ fit a speculo et ab omni corpore leni terso terminato. Sic etiam reflectitur echo et iris : cum enim procedant visibilia secundum processum luminis abstrahentis ea, tunc oportet quod ea quæ nata sunt restringere et convertere luces, et restringant et reflectant omnes formas visibilium : hæc autem sunt terminata tersa polita. Sed universaliter de apparentibus in visu omnibus visibilibus et de refractione quæ reflexio visibilium et lucis vocatur, nondum tempore Democriti causa erat manifesta secundum quod ex dictis ejus videtur.
Incongruum autem est ut præterearmus, quin faciamus objectionem a qua non potest evadere Democritus. Si enim nihil amplius exigitur ad visum nisi de pictura figuræ visibilis in corpore leni perspicuo determinato, quæramus ab ipso, quare solus oculus videt, et nullum aliorum corporum in quo apparent depicta idola, sicut specula et alia corpora quæ multa sunt valde ? Nulla enim esset hujus causa secundum Democritum : et ideo talis figura non est in oculo sicut in vidente, sed sicut in perspicuo polito determinato. Et ideo cum cornea pervia sit visibilium formarum, transeunt ad foramen tunicæ quæ dicitur uvea : et per ipsum foramen uveæ deveniunt ad cellam quæ vocatur aranea : quæ quidem quia subtilis valde et pervia est, ideo non facit impedimentum quin deferantur ad ipsum centrum humoris crystallini, in quo est spiritus visivus : et ibi primo efficiuntur sicut in vidente, non tamen simpliciter : quia vis visiva non absolute est in rivo, sed est in eo secundum quod continuatur ad impetum fontis : sic etiam vis visiva non est in centro crystallini nisi secundum quod dirigitur per spiritum qui gerulus et vehiculum virtutis ad sensum primum est, sicut in libro de Anima 1 determinatum
Democriti opinio de visu.
Tactis autem sufficienter quantum ad hanc spectat speculationem opinionibus eorum qui dicebant nos extra mittentes radios ab oculis videre, tangamus et opinionem Democriti, qui dicebat nos videre intra suscipientes. Dicamus itaque quoniam Democritus in hoc quod visus instrumentum dicit esse aquam quantum ad ea quæ in sua dominantur compositione, bene dicit. Quia autem putavit, quod ipsum videre per oculum non esset aliquid nisi apparitio et pictura formæ sensibilis in exteriori pelle oculi quæ cornea vocatur, et quod figura hæc esset quidam defluens propter aliquid substantiae rei sensibilis in visum, non bene dicit. Quod enim ibi repræsentatur forma quasi in speculo, accidit oculo, non secundum quod est instrumentum visus, sed secundum quod lenis est et terminatus, sicut supra diximus. Et ideo figura ista non est in cornea oculi sicut in vidente secundum quod est organum visus : cujus signum est, quod secundum imaginem hanc sensus oculo apparet, non videt, sed factam ante eum et aspiciens ad ocu-
<--- Page Split --->
est. In cornea igitur et uvea et aranea et si qua alia sunt anteriora oculi, non est nisi sicut in deferente, sicut etiam fuit in perspicuo medio extra oculum, præter hoc solum quod perspicua oculi magis sunt determinata quam perspicua exterius.
Quod igitur visus est aquæ attributus secundum Democritum, hoc quidem verum : sed tamen non accidit sibi videre tamquam per medium instrumentale secundum quod est aqua : quia si ita esset, tunc nihil esset medium visus nisi aqua : sed accidit videre per oculi partes secundum quod sunt perspicuæ, sicut jam dictum est. Perspicuum autem commune est etiam aeri et igni et cœlo : sed cœleste corpus in compositionem non venit : ignis autem abundans in compositis composita destruit : et ideo in compositione oculi oportet abundare aut aerem, aut aquam : et hujus causa est, quia quæ sunt ejusdem actus, sunt ejusdem potentiæ necessario, cujus perfectio est actus ille. Jam ostensum est, quod lumen et visibilia sunt actus perspicui medii et actus oculi : perspicuum ergo oculi et medium stant connaturalia in materia. Cum igitur aut aer aut aqua necessario abundent in oculi compositione, non potest abundare in eo aer : cujus causa est, quia oculi non tantum est recipere visibilia, sed etiam servare donec compleatur judicium sensibile : aer autem id quod recipit, non servat : abundabit igitur in oculi compositione aqua quæ recipit formas faciliter : et est salvabilior quam aer, eo quod est magis spissa : quin etiam hanc ipsam aquam natura curavit limpidam facere ad modum crystalli, propter quod crystallinus humor vocatur : et terminando amplius spissavit eam, ut servatas bene formas reddat per spiritum vehentem in interioribus viribus animæ, quæ sunt sensus communis et imaginatio,
et reliquæ a nobis in libro de Anima 1 determinatæ.
Pupilla igitur et totus oculus præcipue inter se componentia sunt aqua. Hoc autem probatur maxime ex ipsis operibus et passionibus eorum. Si enim corrumpatur oculus ex aliqua causa, quod scindantur pelles ejus et tunicæ, non discurrit ex oculis nisi aqua limpida. Non autem est dubium, quod omnis res ex eisdem componatur, in quæ corrumpitur et resolvitur. Similiter autem fit in ebriis fluiditate vini superatis : cum enim calor vini corrumpat oculum, non distillat ex eo nisi humor aquæ. Hoc etiam experimur in his, quorum oculi sunt claritate excellentis lucis devicti et convicti 2 : claritas enim intensissimum in corpore polito inducit calidum, quod scindit oculi tunicas, quibus scissis fluit humidum ex oculo, et non amplius aliquid.
Ex ipsis autem naturae operibus idem erit manifestum : quoniam albugo oculi in hominibus et omnibus animalibus habentibus sanguinem est plus et crassius quam in non habentibus : et ideo sagax natura humori crystallino in talibus animalibus circumposuit abundanter, ut conservetur humidum crystallinum tam ab exterius in ipsum agentibus calido et frigido, quam ab his quæ agunt in ipsum intrinsecus : et sic permanet incoagulatum et non exsiccatum : sicut enim superius diximus, frigus exterius constringendo obscurat oculum : et calidum exterius resolvit ipsum. Similiter etiam interius frigiditas cerebri constringeret ipsum, et calor spiritus et sanguinis resolveret ipsum, nisi esset circum munitum albuginoso humore, qui spissus et multus existens obstat utrisque : et præcipue ideo quia crassus est et viscosus : et ideo partes conjacent sicut catenæ, et arescere non possunt nec coagulari : et ideo quantum ad ipsam sui compositionem de natura
<--- Page Split --->
sua infrigidabilis est oculus : propter hoc natura in sanguinem habentibus quae molles oculos habent, ordinavit supercilia et palpebras velantia et claudentia oculum : et ideo quod infra palpebras velatum sic est, non infrigidat, eo quod palpebrae protegunt ipsum. In animalibus autem quae non habent sanguinem, oculi sunt dura pellis valde : et haec pellis facit protectionem ne frigus transiens coagulet humidum oculorum. Haec igitur de opinione Democriti dicta sint a nobis.
CAPUT XIV.
De comparatione opinionis Democriti ad opiniones Empedoclis et Platonis.
Si autem comparare velimus inter duas sententias Antiquorum jam habitas, tunc irrationale omnino est dicere, quod videre fiat per visum exeuntem ab oculo, et extendatur per hemisphaerium usque ad astra, sicut dixit Empedocles. Dicere autem etiam visum esse prodeuntem ab oculis quodamtenus, et quoddam spatium scilicet, et ibi juvari lumine exteriori, sicut dixit Plato coadjuvari visum sic prodeuntem rebus visibilibus. Hoc enim quod dixit Democritus, quod visus est forma quae in principio exterioris pellis conjungitur oculo, melius est : sed tamen hoc etiam stultum est dicere, sicut patet ex dictis. Quod autem isto stultior sit sermo Platonis, qui dicit interius lumen conjungi exteriori, manifestum est. Quæramus enim, quid sit quod dicit lumen conjungi
lumini ? Et quaeramus etiam, quomodo possibile sit quod lumen lumini conjungatur ? Cum enim Plato et Empedocles posuerunt lumina et radios esse corpora, eriteis impossibile invenire medium hujus conjunctionis : non enim quodlibet corpus conjungitur cuilibet : illa enim non conjunguntur, inter quae semper medium est. Interius igitur lumen semper in oculo existens, et exterius non possunt conjungi : quomodo enim conjungerentur, cum inter ea continua et solida intercidat oculi miringa, quae est oculi tunica ? Duo enim corpora in eodem loco esse non possunt. Si autem interius exiret per miringam, oporteret lumen et miringam esse in eodem loco, quod est impossibile.
Quod autem sine lumine quod est actus perspicui non possit perfici visio, dictum est a nobis in aliis libris. Sed sive hoc sit lumen, sive sit aer perspicuus, sive aliud perspicuum quod medians est inter rem visam et visum qui est in medio centro humoris crystallini et inter ipsum oculum, semper hoc verum est et certum quod meatus qui est per pervietatem talium perspicuorum tam exterius quam interius oculi, perficit ipsum quod vocamus videre : et omnia talia per qua est meatus iste, sunt deferentia visibile et reddentia ipsum et non videntia vel sentientia : spiritus autem et virtus visiva qua in crystallino centro est, est recipiens et sentiens et dirigens ipsum in spiritu sensibili ad interiores cellulas capitis, in quibus alia virtutes sunt anima sensibilis. Sensitivum autem commune quod est sensus communis, est accipiens et sentiens complete, et nulli reddens secundum sensibilem cognitionem. Omnibus autem istis consideratis, rationale est quod id quod est interius oculi ubi virtus visiva sita est, sit aqua : quia aqua de numero perspicuorum est, quae lumen et visibilia recipiunt. Et quia perspicuum non perficit visum sine lumine, quia sine lumine exteriori non potest videri in perspicuo : ita etiam interius in oculo videri non potest sine lumine : sed hoc lumen
<--- Page Split --->
est ingrediens ab extrinseco in oculum.
Ad hoc autem quod fiat visus secundum actum tam interius in componentibus, quam exterius in deferentibus visibilia, oportet perspicuum illuminari. Interius igitur oculi necesse est aquam esse : quia ignis abundans destrueret oculum : cœeleste autem perspicuum per substantiam in compositionem corporum corruptibilium non venit. Similiter autem aer esse non potest propter duas causas : quarum una est, quia non servat formas, sed defert tantum. Id autem in quo est judicium sen- sus, servare oportet. Secunda autem est : quia si esset aer, magis abundaret in ex- tremo exteriori oculi quam in interiori- bus oculi : et sic anima quoad virtutem visivam esset in extremo oculi. Probatur hoc quod diximus ex hoc quod aer eo quod est spirituale, non potest commi- sceri secundum dominium in corporibus generantibus : quia motum haberet extra mixtum, et esset ibi violentum : et talia non perficiunt suas operationes. Aqua au- tem cum terra commiscetur et manet. Cum igitur anima oculi quae est visus, sit interius in centro crystallini, oportet in- terius oculi perspicuum esse et receptibi- le. Hoc etiam manifestum est ex acciden- tibus oculi. Jam enim per experimentum didicimus, quod quidam ita vulnerati sunt in bello juxta tempora, quod accidit fieri tenebras in oculis : eo quod nervi abscissi fuerunt qui dicuntur optici, per quorum poros virtus visiva decurrit ad oculos : abscissis enim his et post resonatis prop- ter duritiem cicatricis obstruitur porus per quem lumen a crystallino oculi vectum spiritu ingredi habuit : et ideo tenebra fiunt, sicut quando lucerna exstinguitur. Et mirabile de hoc accidit tempore no- stro, quod miles vulneratus in tempore si- nistro, dextrum amisit oculum : quod uti- que contingit ex concancellatione nervo- rum ab oculis ad anterius capitis directo-
rum, sicut superius diximus. In talibus enim agentibus id quod vocatur perspicuum pupilla, abscinditur sicut lampas obstruitur : et ideo non parat lumen ad interiora.
Accidentia autem haec indicantia multa sunt valde : quorum unum efficacius est, quod oculus incisus et dissolutus emanat aquam. Accidentia autem alia plurima sunt : quia videmus quod visus post excellentem claritatem aliquam luminis vel albedinis in quam diu adspexit, si convertat se postea ad colores minus claros, videtur ei primum quod tecti sunt panno subtili albo qui paulatim deficit : hoc enim significat, quod perspicuum formativum formarum in oculo erit elementum perspicuum quod est aqua. Adhuc autem diu motus navi vel alio vehiculo si convertat visum ad terram, videtur ei terra moveri : cujus eadem causa est, quia servatur in visu et spiritu visivo forma motus. Idem autem est de gutta cadente, sicut diximus supra : est tamen spiritus in oculo vehens formas visibiles, sicut supra ostendimus ' qui in tenebris ad interiora corporis movetur : propter vero longam absentiam ejusdem ab humoribus oculi coagulatur et nimis infrigidatur humidum oculi et tunicae. Et ideo contingit, quod qui diu stetit in carcere tenebroso, si subito educatur in claram domum quae habeat parietes albos, vel ad lumen solis, confunditur visus ejus et excaecatur : et forte convertuntur ei oculi in figuram lapidum : et hoc est ideo quia lumen extrinsecum circumfulgens oculum excitat calorem propter reverberationem quae fit in lenitate oculi : et expellitur frigus oculi ad interius et constringit oculum et destruit.
Ex diversitate autem horum spirituum, et ex diverso situ humoris oculi diversitas magna accidit circa visum : quoniam habens humorem crystallinum non in centro, sed versus interiorem superficiem
<--- Page Split --->
oculi non videt nisi de propinquo : et quia lumen non directe ingreditur per centrum oculi : quia si via ad centrum occasionata non esset, tunc humor crystallinus esset in centro, ideo super centrum est via perspicui et luminis : et ideo tales non vident nisi re visibili elevata super oculolos.
Si autem solum spiritum debilitari contingit, sicut fit in senibus et exsiccatis ex vigiliis et studio, tales non vident juxta oculos sed eminus ad distantiam aliquam : cujus causa est, quia quando visibile est juxta oculos, tunc ad directum oculi non diriguntur nisi paucæ partes ejus : et quædam sunt super oculum, et quædam infra, et quædam a latere divertentes a directo oculi : et quia spiritus debilis est, tales partes non percipiuntur : cum autem removeatur magis ab oculo visibile, tunc magis ex directo percipiuntur, eo quod magistunc diriguntur lineæ quæ sunt inter visum et visibile : et ideo etiam est quod stans in determinata distantia a visibili aliquo, magis percipit distantiam ejus quam stans prope.
Ad hoc autem sciendum, notandum est omnem visum fieri sub figura pyramidis, cujus basis est super rem visam, et angulus in centro crystallini : propter quod cum oculus sit spiritus, omnes lineæ a basi pyramidis ad angulum ejus protractæ, perpendiculares sunt super oculum et super humorem crystallinum, a cujus circumberentia ducuntur ad centrum ejusdem sicut semidimidiam sphæræ. Hæ autem pyramides multiplicantur secundum numerum visibilium : quia a visibili procedit lumen in visum cum forma visibili : et quando huc et illuc verticatur oculus, mutatur pyramidis secundum diversa visibilia : et hæc pyramidis non describitur in corpore quod sit lux vel lumen, ut dixerunt Antiqui, sed describitur super formam perspicui per quod est visus : et lineæ describentes sunt rectæ luminis immutationes et non corpora. Cum autem sic fiat visus sub pyramide, fortior tamen est visus ad lineam quæ vocatur axis sphæ-
ræ oculi, et axis pyramidis, quæ quidem linea mobilis est : quia ipsa nihil aliquid est nisi recta immutatio ad centrum oculi directa : et cum movetur oculus, necesse est etiam moveri ipsam. Hæc autem omnia supponenda sunt, probanda autem in libris de visu in perspectivis, quæ scientia compleri non potest nisi primum consideremus ea quæ pertinent ad geometriam.
Hoc igitur sic supposito,expresse patet, quoniam quando res fuerit propinquior oculo, tunc plures partes basis pyramidis oblique respiciunt oculum : et quando mensuratae fuerint distantiae, tunc plures ejus partes respiciunt oculum directius. Hic autem supponemus exemplum. Sit enim oculus A, et diameter basis pyramidis sit B c, quam ponemus in una parte oculi propinqua, et in altera remota : et tunc apparebit quod diximus.
Ex omnibus autem præhabitis constat, quod si aliquid illorum accidit quæ dixerunt Antiqui, quod scilicet sensuum instrumenta elementis adaptentur, sicut diximus, manifestum est quod oportet attribuere sensibus elementa secundum hunc modum, quod oculi quidem visivum instrumentum assignetur æquæ, propter causas quas diximus.
<--- Page Split --->
quod id quod est virtute odorabile, hoc est percipiens odores : tale est potentia quale est odorans in actu : quae potentia non omnino materialis est, sed formalis, ut habens primum esse quod est sicut somnus : et ab objecto accipiens esse secundum quod est sicut vigilia : et ideo symbolum sunt habentia sensus et sensatum : et sic symbolum habet olfactus cum ignis proprietate quae est calidum siccum, licet in compositione sit frigidum humidum, sicut in libro de Anima determinari habet. Et animalia quorum complexio accedit magis ad calidum et siccum, melius olfaciunt quam alia. Odoratus enim, sicut diximus prius, est virtute calidus siccus, qualis est postea cum olfacit secundum actum. Et inde ulterius est manifestum, quod organum odoratus proprie est situm in loco propinquo cerebro. Est enim odoratus virtute quidem calidus et naturaliter et complexionaliter frigidus : et ideo sicut natura ordinavit refrigerans ingredi ad cor et ad pectus ad mitigationem caloris, ita ordinavit quod actu calidum ingressum habeat ad frigidissimum ad mitigationem frigiditatis. Oculi autem generatio eumdem modum habet, quia frigidissimi : sed non potuit per ipsum ingredi igneum calidum sicut per odoratum : quia ex illo destrueretur oculus, sicut constat ex supra dictis. Constat igitur generatio oculorum a cerebro, et in miringis ejus circumvolvitur : cerebrum autem frigidius et humidius est omnibus partibus complexionatis corporis animati : et ideo quod generatur ab ipso, necesse est frigidum esse : et quod actualem frigiditatem aeris attingit, frigidius est cerebro : non enim cerebrum frigidius est nisi principalibus partibus quae sunt cor et hepar et testiculi : sed oculi simpliciter sunt frigidiores.
Tactus autem instrumentum aptatur De tactu gustu.
<--- Page Split --->
terra propter causam qua in his qua de anima sunt, dicta est. Gustus autem est quaedam species tactus, et ideo elemento terra attribuitur. Et hac causa circa cor est instrumentum horum duplici ex causa : quarum una est, quia cerebrum et cor in complexione opponuntur. Et ideo cor oportet esse calidissimum omnium partium corporis : tantum autem calorem non retineret nisi esset creatum ex carne dura solida. Talis autem caro maxime terrae habet. Dicitur autem hos duos habere instrumenta circa cor hac de causa : quia cum tactus ubique sentiat tangibilia,
tamen excellentius sentit cor omnibus aliis membris, et est fons tactiva virtutis : propter quod etiam tactus unus est, et est forma dans esse animali secundum quod procedit a corde : tamen secundum quod judicium tangibilium est, sic est plures tactus et non unus. Gustus igitur secundum judicium saporum absque dubio in lingua sicut in organo diffunditur : sed secundum quod tactus est, sic ad cor sicut ad fontem sensus tactus dirigitur.
Hoc igitur modo sit determinatum de sensibilibus organis quae sunt partes animati corporis.
<--- Page Split --->