TRACTATUS III
IN QUO TRACTANTUR DUBIA COMMUNIA QUÆ SUNT CIRCA SENSATA.
CAPUT I.
Qualiter ad minima dividitur sensatum ?
Oportet autem nos hic quaedam dubitalia de sensibilibus determinare, ex quibus Antiqui magnas occasiones sumsperunt errorum. Erant autem in universo tria, quorum primum est de sensibilibus in se consideratis. Secundum de eisdem prout sunt in motu ad sensum. Tertium autem de his prout jam in sensu existunt, et sentire secundum actum perficiunt.
Et de primo quidem objiciat forte aliquis sequens Democritum et Leucippum dicens, quod si omne corpus in infinitum est divisibile, et ista sensibilia sunt formæ corporeæ in infinitum divisibiles, et subjecto suo diviso, oportebit quod etiam passiones sensibiles in infinita dividantur, sicut color, chimus, odor, gravitas, sonus, frigidum, calidum, asperum et lene, durum et molle, et alia quæcumque sunt sensibilium passiones. Si autem in infinita dividantur, tunc oportet quod ex infinitis componantur: et sic erunt atomi sensibiles: aut oportet quod passiones nihil sint, sed resultent in sensu ex ordine et situ et figura atomorum. Hoc autem est impossibile, quod scilicet sensibile componatur ex infinitis indivisibilibus, quorum quodlibet sic sensibile secundum actum, vel quod dividatur ad infinita divisibilia, quorum quodlibet sit sensibile secundum actum. Unumquodque enim sensibilium secundum actum in eo dicitur sensibile, quia est operativum in sensu secundum actualem sensus immutationem: omnia enim in eo dicuntur sensibilia, quia possunt movere sensum
<--- Page Split --->
et facere eum secundum actum sentire. Si igitur sensibile in infinita dividatur, quorum quodlibet est sensibile, necessarium erit potentiam sensitivam in infinita dividi, in eo quod quodlibet indivisibilium deprehendit et percipiet secundum actum sentiendi : potentia enim non dividitur nisi respectu objecti, ut in Cælo et Mundo dictum est : et in hac divisione ultimum potentiae passivaestatin minimo. Si igitur hæc potentia qua est sensus, patiatur ab indivisibili inferente sensualitatem, et nihil sit minus indivisibili, erit passio potentiae sensibilis divisa per infinita. Ex his autem sequitur omnem magnitudinem quantumcumque parvam, etiamsi indivisibilis sit, esse sensibilem : hoc autem falsum est, quia minimum in quod potest dividi album,impossibile est videre.
Si vero oppositum hujus detur et dicatur sic non esse : tunc utique oportebit quod aliquod corpus sit, quod non habet omnino colorem et sonum et gravedinem et alias tales passiones sensibiles : quod est omnino falsum, quia corpus sensibile non dividitur omnino ad insensibilia, quae nullo modo habeant sensibiles passiones. Si enim detur sic dividi ad insensibilia, tunc etiam componetur ex omnino insensibilibus, et sequetur ex hoc quod forma sensibiles fiant ex nihilo : quoniam in omnino insensibilibus, nec potentia formali, nec actu inest forma sensibilis : omnes autem Philosophi conveniunt in hoc quod ex nihilo nihil fit omnino, sicut patet in primo Physicorum : necesse est igitur omne sensibile ex sensibilibus componi : nullo enim modo fieri potest quod corpus naturale componatur ex mathematicis, in quibus nihil est de forma sensibilium. Cum autem omne corpus componatur ex eisdem in quae dividitur, si dividatur in infinitum, tunc oportebit, sicut dicunt, quod
dividatur ad corpora indivisibilia : et illa non possunt esse physica et sensibilia, sed erunt mathematica, quae sunt ante sensibilia, in quibus sensibilia nec sunt potentia, nec actu : et ex talibus non componitur corpus sensibile : quia ex hoc sequeretur, ut prius dictum est, quod aliquid esset ex nihilo. Formae enim sensibiles ex nihilo essent.
Amplius si talia sint minima et indivisibilia quae non possunt movere sensum, quaeramus ab eis, cui hæc adjudicare debemus cognoscenda, nisi toti menti quæ vocatur intellectus? sed hoc facere non possumus : quia non essent intelligilia secundum doctrinam intelligibilium quam tradidimus in libro de Anima : omnis enim intellectus corporalium oritur a sensu : mens enim nihil sentiendo cognoscit sive accipiendo ex sensu et sine exteriori sensu secundum factum ab ipso sensibili movente sensum. Hæc autem dicta sunt insensibilia. Igitur hæc etiam erunt non intelligibilia.
Similiter autem cum istis inductis dubiis omnia dicere sensibilia sic se habere quod componantur ex indivisibilibus et insensibilibus, videntur ferre testimonium illis qui principium corporum naturalium faciunt esse indivisibiles magnitudines et corpora : et si sic sit, tunc solvetur sermo disputationis inductae, dicendo sensibilia componi ex insensibilibus : et quod hoc non sit inconveniens, eo quod sensibilis forma in se nihil est, sed tantum est secundum apparentiam sensus, quae apparentia sensus causatur ex situ et ordine et figura atomorum, sicut diximus in primo libro de Generatione. Sed hoc est impossibile : dictum est enim in sermonibus de motu in sexto Physicorum 1, quod impossibile est aliquid componi ex indivisibilibus. Sed nos solutionem inductarum dubitationum solvemus, et simul cum so-
<--- Page Split --->
lutione ipsorum manifestabimus, quare determinati et non infiniti numeri sunt species sensibilium sicut sunt colores, odores, soni, et alia sensibilia.
Ostendemus autem dupliciter species sensibilium esse finitas : uno quidem modo ex parte formarum sensibilium : alio autem modo ex parte subjectorum continuorum corporum in quibus sunt formae sensibiles. Ex parte autem formarum, procedemus sicut processimus in V Physicorum : quia omnium sensibilium quorum in uno genere sunt extrema simplicia sensibilia, eorumdem haec eadem ultima sunt contraria : omne enim sensibile secundum speciem acceptum habet contrarium, sicut determinatum est superius, sicut in colore contraria ultima sunt album et nigrum, et in sapore dulce et amarum, et similiter in omnibus aliis sensibilibus sunt ultima contraria : cum autem motus sit ab ultimo in ultimum finitus, sicut in Physicis probatum est 1, oportet quod media per quae est motus, sint finita : aliter enim numquam deveniet in ultimum. Media ergo secundum actum accepta sunt finita : et si attendantur genera proportionum quibus se habent ad invicem, tunc sunt septem numero.
Quia autem diximus supra sensibilia media fieri ex alteratione et compositione corporum in quibus sunt extrema sensibilia, et compositio non possit ex eis fieri in quae est divisio, oportet praeintelligere qualiter continuum in infinitum dividatur, et qualiter non : et sic etiam sciemus, quod secundo modo, scilicet ex compositione corporum sensibilium non erunt sensibilia infinita nisi in potentia et non in actu. Revocemus igitur ad memoriam quae in sexto Physicorum determinata sunt, quod scilicet dividi in infinitum non convenit tantum mathematicis, sed etiam naturalibus cor-
poribus secundum quod mobilia sunt,sed non convenit eis secundum quod in forma specificata sunt, sicut est cœlum et terra, et ignis, et hujusmodi. Sicut autem in III Physicorum est probatum, quod continuum quando dividitur per inæqualia, semper ad infinita dividetur, sicut si dividi dicatur aliquid in duo, et medietas in duo, et sic semper : ista enim divisio numquam stabit. Si autem in quæcumque æqualia sit, in duas medietates, vel tres tertias, vel quatuor quartas, vel in alia æqualia, illa absque dubio mensurabunt et numerabunt totum, per hoc quod sunt æqualia : et ideo talem necesse estet stare divisionem. Illud autem quod secundum seipsum non est continuum, sicut species sensibiles, id non dividitur divisione continui nisi per accidens, sed dividitur per duas formaliter appositas insensibiles species finitas. Dicendum autem est, quod passiones sensibiles sunt species in natura, licet hoc negaverit Democritus, qui dicebat eas vere non esse in rerum natura, sed in apparentia sensus tantum, sicut diximus supra : diviso autem continuo per æqualia, semper est connexio sensibilium ex his dividentibus, quod est per modum quem diximus supra, ut scilicet duæ tertiæ vel quartæ perspicui convertantur cum quinque quintis, vel sextis, vel decimis opaci, vel aliter quocumque modo : et ex taliter per divisionem acceptis cum finita sint, eo quod sunt æqualia media sensibilia, resultabunt finita : et similiter est in aliis subjectis sensibilium. Si autem connexio fiat ex inæqualibus præter proportionem acceptis, ut scilicet minus de perspicuo convertatur cum majori de opaco inæqualiter, et in æqualibus erunt colores asimetri et infiniti secundum potentiam : et idem omnino judicium est de sensibilibus aliis. Et sic patet qualiter species sensibilium
<--- Page Split --->
dupliciter sunt finita: et haec ratio quaestioni secundoductae est cum quaestione principali quae est de divisione sensibililum.
Solutio autem quaestionis principalis est, quod debemus supponere et sumere ab his quae saepe demonstrata sunt in Physicis : quia in physicis aliud est quod est potentia et virtute, et aliud quod est actione sive actu. Similiter ergo sensibilium aliud est virtute sensibile, et aliud sensibile secundum actum, sicut in visu : si enim dividitur granum milii in decem millia, decimum millium milii fallit et latet visum, nec est visibile secundum actum, quamvis superveniat eis visus, et incidat in locum ubi jacet. Similiter autem in auditu sonus, qui est minima pars et differentia soni, qui dicitur diesis Graece, fallit auditum, et non est sensibilis secundum actum, quamvis omnis et totus causatus continuus existens audiatur secundum actum. Et quamvis milium integrum et continuum existens videatur secundum actum, sed distantia minimarum partium ejus quod intus est, hoc est, medium, est ad ultima accepta per divisionem, fallit sensum et latet secundum actum. Similiter autem et in aliis sensibilibus, quae sunt omnino parva, latent sensum secundum actum : talia tamen sunt virtute et potentia visibilia, sed non actione quando per divisionem ad minima sunt separata. Quod autem aliqua sint virtute sensibilia, quae tamen actione sensibilium non sunt, probatur a minori : quia pressibile quod per diffinitionem homini convenit, aliquando virtute inest bipedi et non actione. Ergo multo magis quando separantur superabundantiae sensibilium, quae possunt agere in ipsam : tunc rationabile est ea separari et dividi in contingentia sensibilia quae sunt sensibilia potentia et virtute : velut nec non separatur et dividitur subtilissimus infusus nari qui est odor parvissimus : hoc enim dividitur in ea quae virtute et potentia odores sunt : et haec sunt contingentia odorabilia. Sed quia est supera-
bundantia sensus quae actu agit in sensum, et est superabundantia ejus quod est sensibile per seipsum secundum essentiam, non est separata ad minima. Jam enim virtute et potentia suae divisibilitatis est in discretiori, hoc est, in amplius divisa superabundantia quae est divisibilis etiam secundum actum, sicut est superabundantia prior que in ipsa divisa est : ita tamen quod sensibile non est separatum ad ultima minima, erit illam superabundantiam sentiri : hoc autem quod dicimus tale est, ac si dicamus aliquid continuum totum esse sensibile : et ideo dici superabundantia, quia superabundat movendo sensum potentia agentis sensibiliter : quod si dividatur, erit discretius quam primo fuit.
Dicamus igitur ipsum dividi primo in ea quae sensibilia sunt, tunc erit in discretiori superabundantia sensibili : nec per istam divisionem sensibile separatur ad insensibilia : quia adhuc erit ista actione sentiri : et ideo licet ita divisum sit, tamen est adhuc sensibile : et si iterum ulterius ultimum dividatur ita diu donec amittat superabundantiam mcventis sensum, est tamen adhuc aliquo modo sensibile : hoc enim virtute jam est sensibile, et est actione sensibile quando est perfectum per compositionem cum alio, cum quo accipit superabundantiam movendi sensum. Sic igitur sensibile componitur ex insensibilibus secundum actum, sensibilibus tamen secundum virtutem, in quibus est inchoatio formarum sensibilium : et sic non sequitur aliquod sensibilium fieri ex nihilo, aut ex mathematicis.
Quoniam igitur quaedam magnitudines et quaedam passiones latent sensum, et propter quam causam haec contingant, et quomodo illa sunt sensibilia et quomodo non, sit determinatum a nobis. Quaecumque autem partes sensibilium ita sunt ad ea continua quae actione sensibilia sunt, quia et ipsa divisa sint sensibilia separari determinata, et non solum secundum quod in toto sunt accepta, illa necesse
<--- Page Split --->
est in numero determinato et finito esse, sive sint colores, sive sapores, sive soni. Alia autem quae virtute sunt sensibilia quae sunt separatim determinata, non sunt in numero determinato.
eo quod malleus umquam habeat figuram ensis : et sic malleum instrumentaliter dicunt operari ad sensum materiae. Media autem sensibilia sicut primum efficiens et movens.
Patet igitur quod sensibile in eo quod sensibile, dividitur ad non sensibilia, virtute tamen sensibilia, etiamsi dividatur in infinitum : et hoc ignoraverunt Democritus et Leucippus.
CAPUT II.
Utrum sensibilia in momento perveniant ad sensum, vel primo per virtutem ad medium, et sic successive ad sensum ?
Secunda autem quaestio inducitur propter opinionem quam supra in primo hujus libri tractatu induximus. Ibi diximus quosdam ex eis qui dixerunt sensum fieri extra mittendo virtutem sensibilem, dicere medium non prius pati a sensibili, et postea ab illo pati sensum : sed dixerunt sensum immediate pati a sensibili. Similiter autem quidam ex eis qui dixerunt nos sentire intra suscipiendo, dixerunt sensibile non prius fieri in medio et postea in visu, cum potius dixerunt medium suscipere formam sensibilem in tribus sensibus qui fiunt per medium extrinsecum. Sed media esse efficientia formas sensibilium in sensu, absque eo quod medium habeat eas. Et dant exemplum de hoc quod faber imprimit formam ensis in ferro per mallem absque
Hac igitur de causa objiciet aliquis et quaeret an sensibilia et motus eorum perveniant per formam ad sensum statim, non per medium quodlibet, quocumque modo fiat sensus sive visus, sive odoratus an non, est hoc verum : sed operantur sensibilia suas formas prius in medio, et postea medium agit eas in organum sensus. Hoc enim secundum videtur consonare his quisunt in odore : nos enim videmus in olfactis, quod propius est juxta primum odorans, sentit prius odorem, quam id quod est distantius ab ipso : et hujus causa non est alia, nisi quia prius odor immutat propinquiorem aerem vel aquam, quam illum aerem vel aquam quae magis distat a primo odorante. Similiter autem videtur de sono : quia cum nos scimus quod percutiens et percussus sonat percutiendo, et nos videmus prius ictum quam perveniat ad nos sonus : cujus exemplum est de muliere lavante pannos ultra latam aquam, quae inter nos et eam est : quando enim percutit ligno pannum, videmus quod diu post ictum venit ad nos sonus : tardatio autem soni non causatur, nisi quia prius generatur in prima parte medii quae juxta primum sonans est, et postea in remotiori, et sic continue donec cesset motus percutientis qui generat sonum. Hae igitur duo sensibilia prius fiunt in medio, et ex medio fiunt in sensu.
Quæramus igitur, utrum medium sit de visibili et lumine ? quia hoc multi dixerunt, sicut Empedocles. Cum enim diceret lumen et radium esse corpus, dixit quod lumen quod est a sole in hemisphærio prius in tempore est in aere quam in visu hominis : et cum sit elevatus stans super terram, dixit quod prius est in visu quam in terra. Oportet enim eum concedere necessario hoc, cum diceret lumen et radium esse corpus :
<--- Page Split --->
omne enim corpus movetur in tempore, ut probatum est in sexto Physicorum : quidquid autem movetur in tempore, habet talem divisionem in tempore, qualem habet in spatio si in æqualì velocitate semper moveatur : et ideo ad minus spatium pervenitur citius, et ad majus in longiori tempore. Putatur enim utique hoc rationabiliter accidere : omne enim quod movetur, est corpus : et hoc semper movetur ex alio in aliud continue durante motu. In omni enim tali motu necesse est esse tempus quod habet prius et posterius,in quo movetur ad quod movetur ab alio in aliud in spatio loci per quod transit : tempus enim omne divisibile : et in prima quidem corporis parte est in priori parte spatii, et prius est in medio quam in fine : sequitur ergo necessario, quod tempus fuit quando radius et lumen nondum venerat ad visum : et tunc tamen ferebatur et movebatur in spatio quod erat inter visum et solem propinquius soli quam visui.
Et si etiam aliquis dicat, quod tota forma sensibilis simul venit ad sensum et non pars ejus una prius et postea alia : totus enim sonus simul auditur et non partes : et hunc totum simul etiam prius audivit et postea durante sono audiet : et universaliter dicat, quod totum sensibile est in quolibet sensu et simul accipitur : non enim per partes accipimus aliquod sensibilium, sed totum simul, hoc non impedit inductam dubitationem : quia de tota forma sensibili simul quaeratur secundum quem modum perveniat ad sensum. Licet enim concedatur quod sensibilium non sit successiva generatio in sensu, quando jam in sensum perveniunt, sed sunt absque fieri successivo in sensu, eo quod tota forma simul fit in ipso, non tamen minus hoc concesso verum est, quod sonus venit ad sensum successive per medium, licet totum simul moveatur. Patet enim, quod venit ad auditum postquam virtus primi sonantis jam per aliquod tempus perfecta erat : experiendo enim sentitur, quod jam facto
ictu, quando jam longe stat primum verberans, nondum auditur.
Hoc autem quod dictum est, manifestat litteratae vocis transfiguratio in aere : oportet enim illam figurari in aere, quemadmodum id cui adjungit latio, qua est motus localis in medio aere, qui est causa vocis : litterata enim vox dicta, longe nondum est audita quando dicta est : ergo aer delatus et motus causans vocem transfigurantur de loco ad locum circulariter usque ad auditum : non igitur subito venit ad auditum, quamvis tota simul indistanter prolata veniat. Similiter igitur videtur de lumine et colore, quod veniant ad visum successive per medium, quamvis non veniant simul per partes acceptas a visu. Non enim potest aliquis dicere et evadere per hoc quod diximus in libro de Anima, quod relativa sunt sicut visus et visibile : et dicatur quod videns videt, et visum videtur in eo quomodolibet se habeant ad invicem, sicut relata æqualia, æqualia sunt et dicuntur per hoc quod aliquo modo comparationis ad invicem referuntur : relativorum enim ad invicem comparatorum nullum oportet alicui in distantia loci determinata esse recta vel circulari, extra quam non comparatur ad suum relativum : æqualibus enim factis aliquibus per æqualitatem ad invicem comparatis, non differt utrum prope aut longe sint ad invicem, vel recte distent a se invicem vel circulariter : semper enim comparantur : hoc autem non est in visu et visibili in quæ exigitur distantia determinata a qua illud videt et aliud videtur.
Quod autem nos in libro de Anima diximus de sensu et sensato, diximus secundum actum factis, et de motu sensibilium ad sensum, ubi quaerere non fuit nostra intentionis. Numquid igitur de sono et colore accidere quod diximus est rationale ? quod successive veniat ad visum, ut dicamus quod quemadmodum tota et omnis aqua, et totus et omnis aer continua sunt a primo sonante usque
<--- Page Split --->
ad auditum, ita ut sensibile veniens per ipsum idem primo primus qui propinquior est sensibili, et postea illud idem transiens ulterius participet postea postremo, et sic fiat odoratus, auditus, et visus, sicut lapis unus numero, primo movetur in prima parte spatii per quod jacitur, et postea idem numero movetur in postrema parte ejusdem spatii. Sicut enim idem audibile et eumdem sonum participat prope primum sonans stans, et stans longius ab ipso, et non in eodem tempore simul : et hoc quidem aliquo modo est verum, et aliquo modo non est verum, sicut infra ostendetur.
Videtur enim quibusdam esse objectio de his quam solvere oportet antequam solvamus principalem quaestionem. Licet enim Plato dicat idem numero verbum fieri in auribus multorum, tamen quidam dicunt hoc esse impossibile, quod aliquid idem numero per aliud et aliud medium sive per aliam et aliam partem et audiatur et odoretur. Et haec est causa, quia esse quoddam habet in medium : omnis autem forma diversificatur et numeratur per subjectum. Cum igitur diversae partes medii sint diversa subjecta per numerum, non potest idem secundum esse fieri in auribus vel olfactibus diversorum. Et non est simile de lapide jacto : quia lapis corpus est, et esse non habet ab aere in quo projicitur : sed sensibile est forma quae esse non habet nisi in aliquo subjecto : idem ipsum enim esse sensibile est unum, velut esse formale moventis primi, est separatum in medio et divisum per modum qui est dictus, sicut esse soni campane, qui statim circulariter inundans separatur in esse multorum sonorum secundum materiam medii in quo fit : et sic est de libatione odoratus et gustus, per quod unum primi sensibilis existens dividitur et separatur in diversas partes medii. Ita enim est de esse ignis quoad lumen suum. Unum enim existens dividitur secundum divisionem et magnitudinem perspicui cujus ipsum est actus : et actum illum qui est
unius primi sensibilis numero, sentiunt omnes, licet non idem numero esse habeat secundum quod venit ad sensum omnium sentientium : et ideo proprium uniuscujusque sentientis sentitur alio et alio numero esse in medio. Sed cum haec omnia sic separata sunt idem sensibile specie, et hoc modo idem simul multi vident et audiunt et odorant. Causa autem hujus est, sicut diximus : quia ista non sunt corpora quae in diversis partibus medii eadem secundum se remaneant, sed sunt passiones et motiones formales primorum sensibilium, et hoc esse non habent sine corpore, nec idem esse in diversis corporibus. Sic igitur in audire et in olfacere non accidit simul subito mox ab ipso primo sensibili movente, sed in medio est sensibile antequam sit in sensu, et prius est in prima parte medii quam sit in ultima.
De lumine autem alius sermo est : in eo enim quod ad aliquid est, lumen est, non quidem quod sit relativum, sed est ad aliquid, eo quod semper est alicujus : id autem cujus est motus localis luminosi corporis illius, et illius finem consequitur perspicui illuminatio, sicut effectus sequitur causam : quod sic probatur. Ex praedictis enim constat quod perspicuum nullam habet contrarietatem, sed secundum naturam est ante contraria in corporibus perspicuis : non sic igitur habet impedimentum actus ejus quominus recipiatur in ipso ex aliqua qualitate elementali praesente : ergo illuminatio statim et in momento generatur in ipso, sicut patet ex his quae determinata sunt in V Physicorum : per quemlibet autem motum terminatum ad quodlibet punctum fit praesentia luminaris ad aliquam rectam perspicui oppositionem : ergo in momento semperex tali fine motus generabitur lumen in perspicuo. Finis autem motus est indivisibilis et simplex et non in tempore, sed in momento temporis : ergo et effectus ejus, quae est illuminatio ad omnes partes perspicui, ad rectam oppositionem erit in momento et non in
<--- Page Split --->
tempore. Sic igitur intelligendum est, quod illuminatio est ad aliquid, et quod est subito : et sic declinantur abusiones quas fatuitas hominum introduxit, dicentium lumen esse corpus, aut substantiam spiritualem, aut formam substantialem, aut aliquid aliud secundum quod in libro de Anima diximus.
Cum autem dicamus illuminationem esse subitam alterationem totius perspicui ad rectam oppositionem illuminantis primi, dicimus quod non omnino similiter se habet in alteratione et latione quae est motus localis. Lationes enim sive motus locales, eo quod sunt corporum per se motorum, rationabile est prius esse in prima parte medii quam in postrema corporum motorum attingentium motu suo diversas partes medii secundum prius et posterius tempus : et ita sonus qui adjunctus est motui locali, eo quod omnis sonus est alicujus lati localiter, sicut in libro de Anima diximus. Non autem quaecumque alterantur, oportet similiter alterari in tempore, sicut lationes fiunt in tempore. Oportet enim quaedam subito alterari, et non dimidium prius, nec dimidium posterius : sed oportet primum statim in toto transmutari ab illo quod est alterans primum : et hoc contingit quoties alteratio causatur ab aliquo fine motus, et non ab ipso motu, sicut generatio quae large dicitur alteratio secundum quale forma substantialis, quae ideo subito est, quia est finis alterationis qualitatum activarum et passivarum : et illuminatio perspicui recte oppositi puncto ad quod figuratur motus primi illuminantis, et tamen non est necessarium semper simul et subito fieri omnem alterationem : eo quod non omnis alteratio facta est a fine alicujus motus et non ab ipso motu. Si enim subito fieret omnis alteratio, tunc etiam gustatio sive gustabilis diffusio in humido et lingua essent simul, quemadmodum et odor secundum diffusionem in medio esset simul et non successive in humido aeris vel aqua, quae sunt media odoris. In istis autem mediis
sentimus odorem et saporem prius in eo quod remotius est in nobis antequam tangamus ipsum in sensu : primum enim percipit aliquis prope stans quam stans longe : et ideo quando longe stamus, tali signo deprehendimus formam sensibilem esse prius in propinquo quam in remoto.
Rationabiliter autem dicendum, quod quaecumque sensibilia organorum sensuum non sunt in medio secundum aliquod esse quod habent in medio et a medio, non simul omnia, sed successive patiuntur talia media, nisi in solo lumine et colore propter ea quae dicta sunt : et ideo consequitur visum etiam fieri subito sicut perspicuum illuminatur subito : quoniam visus de numero perspicuorum est, sicut patet ex antehabitis : et ideo lumen facit videre. Sicut autem color subito immutat : quia alterat actum luminis et perspicui, sicut patet ex his qua dicta sunt in prima parte libri hujus, et ex secunda parte, ubi probatum est quod color nihil aliud est nisi quoddam esse luminis in perspicuo determinato.
Tantum igitur sit dictum a nobis de solutione quaestionis secundo inductae.
<--- Page Split --->
posse esse simul in uno indivisibili tempore secundum virtutem primi sensitivi quod est sensus communis. Si enim motus est major in una anima, semper minorem repellit, etiam quando sunt motus illi secundum diversas virtutes in anima : tunc multo magis accidit hoc secundum unam et eamdem virtutem existentibus motibus duobus vel pluribus. Quod autem major motus minorem depellat, scimus per signum : quia videmus quod quiddam visibile superlatum super oculos non sentiunt, quando accidit illos vehementer esse intendentes per intellectum circa aliquid : vel quando accidit eos esse timentes vehementer vel audientes magnos et terribiles sonos, avertunt intentionem a visibilibus in oculis existentibus : et hac de causa non advertimus amicos obviantes nobis in via, quando mente opinamur 1 circa quaedam alia. Hæc autem sic subjaceat et supponatur : quoniam diligentius in Somno et vigilia habet tractari, quando inquiremus quare motus phantasmatum non semper æqualiter et ab omnibus deprehenduntur. Hic autem jam habemus, quoniam fortior motus depellit minorem ab anima, et multo magis quando motus duorum fiunt in eadem animæ virtute.
Hoc autem accepto et supposito, accipimus quod unumquodque simplex per seipsum acceptum magis sentitur et fortiori motu movet sensum, quam ipsum idem commixtum cum alio : sicut vinum intemperatum magis movet sensum quam temperatum, et mel magis sentitur intemperatum quam temperatum. Similiter autem est sentire calorem magis immixtum quam mixtum : et vox simpliciter acuta magis movet sensum sola quam diapason quæ est vox mixta cum contrario. Non mixtum autem vocamus simpliciter sensibile quod est per modum
CAPUT III.
Disputatio in qua est, quod duo sensibilia non contingit simul sentiri in indivisibili tempore.
Est autem adhuc et alia objectio talis de sensu secundum actum facto, quando sensibile jam est in sensu secundum actum facto. Quæritur enim si contingat duos sensus secundum actum factos in nulla virtute sentiendi, sicut duo visus simul videntur posse secundum actum in uno et indivisibili tempore.
Ut autem intelligatur hæc quæstio, revocetur ad memoriam quæ in libro de Anima dicta sunt de sensu communi. Ibi enim dictum est, quod in una et indivisibili virtute sentiendi contingit plura sentiri simul in indivisibili tempore, ita quod non unum prius et alterum posterius : et de hoc hic quaerere volumus, utrum sit verum, vel non? Vocamus autem duos sensus duas secundum actum apprehensiones sensibiles : duas autem apprehensiones esse sensibiles necesse est quotiescumque duo sensibilia unius vel diversorum sensuum apprehenduntur : et istas apprehensiones vocamus hic sensus secundum actum factos. His autem sic suppositis, intendimus probare duos sensus secundum actum factos non
<--- Page Split --->
habitus, et non id quod est per modum privationis. Quoniam forte magis sentitur medium mixtum et magis movet sensum primum quam simplex, et est sicut privatio in genere aliquo sensibilium. Causa autem quare simplex fortius movet sensitivum quam mixtum, est quia mixta obscurant se invicem quando alteratur utrumque ab alio : talis autem commixtio non accidit nisi his sensibilibus ex quibus fit unum sensibile, aut ex utrisque commixtis. In talibus enim etiam verum est, quod major motus etiam minorem repellit : et ideo necesse est quando simul sunt unita permixtione in qua utrumque miscibilium excellit et alterat reliquum : utrumque simul mixtum minus est sensibile quam fuerit simplex sensibile primum. In ipsa enim mixtura quando se invicem alterant, necesse est aliquid sensibilitatis auferri a magis sensibili per hoc quod miscetur ei minus sensibile. Si autem æquales sunt motus duorum sensibilium, altera existente alteratione ab altera non permixtis, tunc utraque excludit alteram : sed sensibilia prout sunt in sensitivo primo non miscentur : quia si miscerentur, tunc numquam judicarentur actu plura : quod falsum est, sicut ostendimus in II de Anima: ergo prout sunt in ipso plura sensibilia, remanent ut altera et altera.
Quæratur ergo utrum habeat æquales motus, aut inæquales? Si æquales, tunc utraque excludit alterationem alterius : et sic neutrum percipietur acceptione communi. Quod falsum est : quoniam etiam quando miscentur sensibilia in re extra, si utrumque alterat æqualiter alterum, neutrum facit sensum per se : et sic neutrius erit sensus secundum seipsum, sed unius medii quod constituitur ex ambobus : obscurat enim altera forma et non contingit sentire simpliciter aliquam earum secundum seipsam. Sic igitur non potest dici quod sensitivum commune simul duo sensibilia accipiat, quando accipit unum commixtum ex duobus : sentire enim sic duo commixta aut nullus est
sensus, eo quod neutrius est per se, aut erit sensus unus secundum formam mixti, qui est sensus unus ex duobus sensibilibus mixtis et alteratis in tertium ex duobus constitutum : talis enim sensus videtur fieri omnibus commixtis, in quocumque genere sensibilium commisceantur. Non igitur propter hoc sensitivum commune primum duo sentit simul in uno et eodem indivisibili tempore. Quoniam ergo ex .quibusdam sensibilibus commixtis fit unum quid mixtum, et ex quibusdam non fit unum mixtum si simul sensus communis plura sentiat, oportet quod sentiat ea prout non fit unum sensibile ex ipsis, sed salvantur secundum actum plura : talia enim quæ sunt, sub alio et alio sensu sunt, ex quibus permixtione non fit unum : eo quod illa sola commiscentur, quorum naturae ultimæ ad quas resolvuntur, sunt natura una, sicut album et nigrum resolvuntur ad colorem : et quorum natura in qua stat resolutio non est una et eadem, ex eis non fit unum permixtione : et ideo ex albo et acuto in sonis non fit unum permixtione, sed fit unum ex eis per accidens in hoc subjecto : quia forte utrumque accidentium illorum sensibilium est cum altero in eodem subjecto, sed non fit ex eis unum formaliter permixtione, sicut ex acuto in voce, et gravi in voce mixtura proportionis fit symphonia. Hæc omnia dicta sunt ad hoc quod diximus, quoniam illa quæ non miscentur, non oportet sentire simul : et illa quæ miscentur, sentiuntur simul non ut duo, sed ut unum.
Ostensum est igitur, quod sensibilia æquales habentia motus, non sentiuntur simul uno sensu secundum actum facto, sive sint simplicia, sive commixta. Supra autem fecimus divisionem, quoniam si duo simul sentiantur, aut motus sunt æquales, aut inæquales. Accipiamus igitur alterum dictæ divisionis membrum, et dicamus quod motus duorum sensibilium sunt æquales in movendo sensum : tunc igitur fortior motus magis facit sensum
<--- Page Split --->
et melius quam duo : tunc secundum unam virtutem actu simul sentiet anima, quia habitum est supra quod major repellit minorem. Hoc etiam in eis fit sensibilibus, quorum unus est sensus, sicut accidit acutum et grave in voce, et reflectuntur ad auditum, cum tamen magis deberet simul esse motus duorum sensibilium in sensitivo communi quae sunt hujusmodi unius particularis sensus, quam sensibilium quae sunt duorum sensuum, visus scilicet et auditus : quia sensibilia unius et ejusdem sensus, ad minus conveniunt in una generis natura in qua uniuntur : sensibilia autem diversorum sensuum in nulla una natura communi sunt unita. Si ergo plura sentiret simul sensus communis, magis videretur plura sentire simul quae sunt unius sensus, quam ea quae sunt plurium sensuum. Non contingit autem uno sensitivo communi simul plura unius sensus existentia in uno tempore sentire, nisi commisceantur, ut patet ex supra habitis : commixtio autem vult esse unum et non duo : ergo nullus sensus sensibilium simul erit unus secundum actum sensus communis plurium : sed plurium sensibilium potest esse unus sensus specie sentientis, sicut dicimus visum unum specie et auditum : sic enim etiam dicimus specie sensus unum esse sensum communem : dividitur enim sensus in species, sicut et alia quae genere conveniunt, et dividuntur suis differentiis.
Omnia ergo quae sensus communis unico sensu secundum actionem facto sentit plura, necesse est simul cemmixta sentire : et sic non sentit ea ut plura, sed ut unum : nec sentit tunc plura unico sensu, quia unus numero sensus est, qui actione sentiendi est unus. Specie autem unus sensus est, ut diximus, qui virtute specifica sensus est unus, sicut una specie virtus est visus, et alia auditus, et sic de aliis. Si ergo unus est sensus qui secundum unam actionem sensibilem illa sensibilia quae plura sunt, dicit et dijudicat, tunc plura illa videtur quod
unum dicat et non plura : non autem duo dicuntur unum nisi quae sunt commixta : ergo necesse est quod omnia talia commisceantur in sensu communi ea sentiente. Quando igitur sunt simul, commixti erunt duo sensus formales, eo quod duae formae sensibilium sunt in eis permixtae (duos enim dico sensus secundum actionem unam acceptos, et non duos virtute acceptos), et erunt simul commixti in indivisibili tempore, et non unus post alium : tunc necesse est quod operatio sensus super ea sic commixta sit una, eo quod omnia commixta facta sunt unum, et unius semper est motus unus et collatio una : et quælibet alia alteratio et illius operationis est etiam virtus una a qua exit operatio illa : quia probatum est in quinto Physicorum, quod motus unus debet esse ad unum, et ex uno et ab uno movente, et in uno et eodem tempore. Duo autem sensibilia permixtione non unita non sunt motus unius, et idem sensibile super ea non est nisi sicut super unum : ergo non potest esse in uno et eodem tempore sensus utriusque : hoc enim esset ac si linea recta una ad eamdem partem terminaretur ad duo puncta : operatio enim egreditur a virtute una sicut linea, et terminatur super sensibile sicut ad punctum. Patet igitur quod non debet duo sensibilia non commixta simul sentire uno sensu sensus communis secundum actionem : etiamsi sint eadem in genere et ejusdem sensus proprii objecti.
Manifestum est igitur, quod si ea quae secundum eumdem sensum proprium ordinantur, plura simul sentire est impossibile, quod multo minus ea simul uno secundum actum sensu sentiuntur, quae sunt objecta diversorum sensuum : et hoc est contra omnia quae in libro de Anima de sensu communi dicta et determinata sunt.
Amplius autem ea quae sunt secundum duos sensus sensibilia, convenit non simul sentire, ut album et dulce, eo quod ista non permiscentur. Quod autem ista
<--- Page Split --->
conveniant simul ut plura sentire, ex hoc videtur, quod anima et animae virtus una numero existens videtur dicere, quod numero unum subjecta duo sit secundum formas sensibiles : hoc autem videtur dicere alio quodam quam in eo quod ista sunt simul : videtur enim in uno momento dicere unum quando accipit per gustum, et in alio album quando sensibile refertur ad visum. Quod autem sensibile est specie unum sic visibile et audibile dicit unum vel duo numero judicante sensu communi, et uno modo referendo tantum ad unum sensum et non ad diversos : et sic iterum duo sensus non sunt simul in eodem nunc, quando duorum relatio ad unum vel plures sensus penes quos distinguuntur, non simul.
Dico autem hoc explanando, quoniam album et nigrum quae sunt contrariq specie coloris, judicabit quae est sensus communis aequaliter una virtute existens et actione si duo simul sentit, et ipsa eadem sic judicabit dulce et amarum : et hoc fecit velut ipsa contraria prima sint ipsius ut ipsius et ejusdem, sicut etiam alia contraria : quoniam omnia sensibilia particularia referuntur aequaliter ad sensum communem, sicut in libro de Anima determinatum est. Et licet una virtus animae sic sit diversorum sensibilium in genere et specie, discernit tamen aliter et aliter utrumque contrariorum : videtur enim diversificata secundum formas contrariorum discernere contraria et diversa : similiter et ipsa quidem dijudicat prima contraria sensibilium ut haec sunt prima contraria in quolibet genere sensibilium ex quibus componuntur omnia media : sed semper ista diversificata secundum actum et esse non discernit uno sensu per actum, sed potius referendo ad esse diversorum sensuum, sicut gustus dulce sentit, ita visus sentit album : et sicut visus nigrum, ita gustus sentit amarum tamquam privationem dulcis : et non potest idem esse primi sensitivi secundum actum in utrisque is-
tis : ergo non contingit plura genere vel specie sentiri uno sensu secundum actum et numerum, quamvis hoc sit primum sensitivum quod est sensus communis.
Amplius autem contrariorum motus sunt contrarii : sed contraria simul in eodem in indivisibili esse non possunt, sicut dulce et amarum. Si autem ista sentiantur simul, tunc simul essent in uno atoma : ergo contraria simul non sentiuntur. Similiter autem et ea quae non sunt contraria dummodo sint diversa, simul sentiri non possunt in eodem. Illa enim quae non sunt contraria, sunt media : et mediorum quaedam sunt viciniora albo, et haec comparata nigro sunt contraria nigro : et quaedam viciniora nigro, et comparata albo ei contraria sunt ; et ipsa media etiam sunt sibi invicem contraria propter eamdem causam : et ideo sicut diversa contraria simul sentiri non possunt, ita nec medium et contrarium extremum, nec medium et contrarium medium simul sentiri possunt : quae autem sunt contraria diversorum generum, amplius contrariantur quam ista : quoniam per specificas et generales differentias contrariantur : et sic nulla diversa sensibilia videntur simul posse sentiri. Sicut autem diximus de contrariis et mediis in visu, ita est in contrariis et mediis aliorum sensuum, velut chimorum hic quidem est sapor dulcis, hic vero amarus : et commixta ex eis diversa media non possunt simul sentiri : eo quod ipsa media sunt proportiones contrariorum, ita quod unum abundat plus in uno et alterum in alio : et ideo simul in eodem esse non possunt, sicut media in voce super diapason et diapente quae simul sentiri non possunt, nisi sensitivum primum ea sentiat, sicut unum mixtum ex ambobus : si autem sic sentiat, tunc una proportio et commixtio extremitatum contrariarum fit ex eis, et tunc ut unum sentit quod neutrum illorum est : et aliter non contingit diversa simul sentiri, sicut ostensum est supe-
<--- Page Split --->
rius : et sic enim comnìxitio in uno medio ex duobus simul erit, quæ est proportio multi ad parvum, si per abundantiam.et defectum extremorum medietas accipiatur, et sic erit simul proportio paris ad imparem : impar enim numerus parem vincit uno : et ita est de medio in quo vincit alia extremitas alteram. Si ergo magis et multo amplius, sicut diximus, differunt ab invicem prima genera contraria dicta in alio et alio genere quam sensibilia dicta in eodem genere : sicut dulce et nigrum multo amplius differunt secundum speciem et formam, quam album et nigrum.
Amplius autem si detur alterum duorum ex dicta proportione, quod oporteat ad minus simul sentire, aut ipsa contrarii, aut genera eorum, et habitum est quod plus differunt genera contrariorum quam esse contraria,tunc oportet quod si illa quæ contraria sunt, non simul possunt sentiri, quod nec illa quæ sunt genera contrariorum : ergo nulla duo sensibilia simul possent sentiri, ut videtur.
CAPUT IV.
De falsa solutione quorumdam circa inductam quaestionem.
Quod autem ad istam quaestionem dicunt quidam tractantium de sensu et sensato de concordiis harmoniarum, concedentes quoniam nullæ simul duæ consonantiæ vel duo soni perveniunt ad auditum, sed successive una post aliam : sed
propter temporis insensibilitatem quae est inter unam et aliam, decipere videtur auditum, ita quod putatur consonantia diapente vel diatesseron audiri simul : et hoc volunt referre similiter ad visum et ad sensitivum primum, concedentes propter inductas dubitationes nulla duo simul sentiri sensu communi, nec simul audiri, nec simul videri : duo etiam quae sunt partes alicujus totius, oportet dicere aliquem utrum unum recte dicatur an non : est enim examinandum dictum istud, et non statim oportet opinari, quod non sit aliter simul videri rem aliquam vel audiri, nisi quando decipiuntur sensus per tempus insensibile quod est inter sensum unius, et sensum alterius. Si enim hoc quod dicunt, non est verum, tunc non oportet aliquod tempus insensibile per quod decipiatur ut credantur duo simul sentiri, sed tota et omnia simul sentiri et non decipi propter tempus.
Si enim sensus sentit aliquid alicujus sensibilis, hoc est, aliquam partem unam et aliquid, vel aliam partem ejusdem sentit incontinenti ex continuo tempore : tunc oportet ipsum non decipi, quod ipse sit sensus illius partis : quia quandocumque sensus accipit aliquid de sensibili, tunc sentit se accipere illud cum sensibili cognitione : et tunc non latet id quod sic accipit. Est enim sensus aliquis tunc per formam sensibilis informatus, et tantus est quantum accipit de sensibili : et utrumque istorum est in continenti, hoc est, in continuo tempore sensibilitatis secundum actum factæ : ergo tunc non latet sensum tempus unius et alterius : quoniam si lateret eum, simul etiam acciperet sensibilem cognitionem de aliquo : et hæc duo stare non possunt simul, quia sequeretur quod idem noscet per sensum et non noscet. Cum enim accipit sensibile perfectum, tunc etiam deprehendit tempus quando accipit : sensus autem qui est omnino rei insensibilis, ille decipit sensum et latet : et hoc quidem per se manifestum est : hic enim
<--- Page Split --->
decipitur quidem ipse sensus sicut sensus secundum actum factus : hoc enim non deprehendit sensus, quando est super insensibile, quamvis forte videat ipsum et sentiat secundum quod sentit. Si ergo tempus sic dicatur insensibile, et cum hoc ponatur sentire : tunc sequitur quod sensus videt et sentit secundum quod sentit : et tamen non deprehendit se sentire, eo quod est insensibile tempus : et hæc sunt impossibilia.
Amplius etsi nos concedamus, quod est quaedam magnitudo et temporis et rei insensibilis propter parvitatem, sicut supra diximus, non propter hoc utique esset aliquod tempus vel res aliqua quae non sentitur, id quod in hujus temporis aliqua parte, vel istius quanti temporis aliquam partem videt. Dixerunt enim quidam, quod in toto tempore nihil videtur simul, sed in partibus temporis videtur pars et pars rei visibilis, et in toto tempore simul nihil videtur. Hoc autem dixerunt, quia voluerunt visum modum esse visus super visibile, et discursu dixerunt perfici visum, ita quod pars in parte temporis et in alia parte videtur alia pars, et in toto tempore simul nihil omnino. Et licet nos concedamus quod continuum et tempus et visibile dividitur, non tamen propter hoc concedimus quod in toto et totum nihil videatur hac de causa : quia visio si fiat per luces et partes rei vise, ita quod in nulla hora sit totius rei simul : hæc est enim opinio Euclidis in libro de Visu, et opinio omnium eorum qui dicunt visum perfici transitu aliorum super illud quod est visibile. Si enim dicimus quod intus suscipiendo, non tam magnitudine simul videt et sentit in continuo toto tempore, sicut necesse est dicere si videamus intus suscipiendo, eo quod non recipitur pars et pars formæ visibilis per vices temporis, sed tota species simul in toto tempore visionis, tunc non potest alicui parti totius temporis auferri per divisionem in qua non sentiebatur totum, sed pars ejus una quæ sit prima, vel media, vel tertia.
Et hujus exemplum est, sicut si ponamus tempus visionis unius secundum actum factum esse D G : dico quod si tunc videat totum intus suscipientem, - non possumus aliquod nunc vel horam auferreaDGtempore, in qua non sentiebatur totum : non ergo possumus dicere quod aliquod hujusmodi sensibile sentit in parte temporis, sed totum in toto sentit : hoc enim esset dictu, sicut nos diceremus quod aliquis videt totam rem unam sicut arenam hanc, quia partem arena videt, et numquam totam arenam simul : et sicut diceremus quod hic ambulet in anno, quia ambulat in parte anni hac et illac : ambulatio enim actus est qui non est motus temporis, nisi quia pars ejus est divisa per partes temporis : et ultima pars ejus est in ultima parte alterius. Si igitur visio talis est actio, quod discurrat per vices temporis super partes magnitudinis visibilis, sicut dicunt Plato et Euclides et alii Auctores, ad radiorum esse, toto tempore D G nihil sentit de visibili, sed in ultimo puncto temporis jam sentit totum sensibile, eo quod tunc tetigit punctum ejus. Si ergo secundum istos dicitur totum sentire A B, quod sit magnitudo visibilis et sensibilis : hanc enim ponimus esse A B : et hanc, ut diximus, dicitur totam sentire et totam rem sensibilem, eo quod in ejus parte temporis sentit aliquid ejus quod est A B, et sic per vices curet per partes : sic enim est eadem proportio in A B indivisibili quæ est in D G tempore : tunc enim in D sentit A et in G sentit B, et sic dicitur totum in toto tempore sentire. Hoc autem est inconveniens : quia secundum hoc oportet sentire sensum unum aliquid quod est pars A B et alicujus temporis D G : erit illud sicut G. Totum autem simul secundum hoc numquam est sentire, eo quod numquam per indivisibilia potest transire totum : si enim radius discurrat, cum extremitas sua sit indivisibilis, non attinget nisi indivisibile et in indivisibili tempore : et sic non sentiet umquam nisi aliquot indi-
<--- Page Split --->
divisibilia in aliquot indivisibilibus temporis : et totum numquam perficiet secundum sensum.
Cum igitur hoc inconveniens sit, oportet dicere quod omnia simul sensibilia sunt, sed sic fit visio, quod videantur quod sunt indivisibilia quae sunt in ipso. Diximus enim supra quod solam magnitudinem et ea quae sensibilia decernuntur ab ipso, videt a longe visus : sed non videntur ea quae quantumcumque indivisibilia sunt in ipsa : sed videt visus id quod non est indivisibile. Causa autem hujus dicta est in antedictis. Ex his igitur patet, quod nullum tempus in quo fit visio est insensibile et indivisibile in quo fit motus visus super indivisibile rei visæ, sicut isti dixerunt. Nos autem multa superius in primo tractatu contra istam opinionem induximus quae hic supponimus : hoc autem ideo fecimus ut confundantur qui adhuc hodie istam defendunt opinionem.
CAPUT V.
De solutione primæ quæstionis qua quæritur , an plura sensibilia contingat sentiri ab eodem in indivisibili tempore.
Antequam autem solvamus hoc ultimum inductum, videtur nobis considerandum esse de prius introducta dubitatione, utrum scilicet oportet primum sensitivum simul multa sentire, sicut demonstratum est in libro de Anima, vel oportet
hoc non fieri simul, sed divise, sicut videntur suadere superius introductæ sophisticæ objectiones? Singula autem dico sentiri plura quando sentiuntur in una indivisibili virtute animæ et tempore ad se invicem comparata. Est ergo primum considerandum an unam numero animam, hoc est, animam unam simplicem virtutem oportet simul tempore sentire hoc per unum sensum, et alibi in alio organo per alium? ita quod hæc duo non sentiat in divisibili parte sua et tempore divisibili, sicut dictum est in libro de Anima, quod sensitivum primum sentit simul accepta perdiversos sensus, eo quod refertur ad sensum sicut centrum ad lineas quæ egrediuntur ab ipso ad circumferentiam : sic enim vocamus indivisibile in quo plura sentiuntur simul, sicut omni sensu existenti continuo et continuato ad istud indivisibile primum sensitivum. Omnium enim organa sensuum particularium colliguntur et continuantur ab organo sensitivi primi : aut igitur sic sentit simul hic et alibi acceptum sensibile, sicut diximus : aut sentit primum quidem ea quæ secundum suum sensum sentiuntur, et postea ea quæ sunt secundum alium sensum. Hujus autem quæstionis exemplum est, sicut si nos quæramus an visus sentit plura simul aut non ? ac si diceremus eum simul plura sentire, sicut nunc simul sit sentiens alium et alium colorem : eo quod plures partes habebunt hæc sensibilia in quibus alius et alius color accipitur : et supra probatum est non per partes discurrere visum super visibile, sed formam totius accipere simul : hæc enim plura semper sentiuntur rursum in eodem genere sentiendi, quia sentiuntur per visum omnia.
Et si forte dicat aliquis visum habere oculos duos, et in uno sentire unum, et in alio aliud, nihil obstat similiter esse in anima quæ est primum sensitivum : quia sicut duo oculi diriguntur ad idem in quo perficitur virtus visiva, sicut supra diximus, ita etiam omnes communiter sensus diriguntur ad unum et idem
<--- Page Split --->
indivisibile in quo est prima virtus : et ideo est unus et idem effectus eorum. Ex his ergo forte unum quidem fit, eo quod diriguntur ad unum : et ideo est unus et idem effectus eorum. Si vero conceditur, quod secundum unum quidem sit sentire quod est ex ambolus sensibus duobus vel pluribus, tunc quoad hoc necessario unum sensibile erit secundum quod aliquod ad hoc est relatum, sed separatim comparatum ad hunc proprium sensum vel ad alium non similiter se habebit, sed potius duo erunt : et ideo diximus in libro de Anima, quod sensitivum primum est formaliter unum, et materialiter plura, eo quod plura terminantur ad ipsum.
Amplius sensus accipientes sensibilia sunt plures, sicut aliquis sciens dicat plures : ille enim non sentit plures per comparationem ad sciens primum, sed per comparationem ad ea de quibus est scientia : non enim potest esse aliquis actus sine virtute essentiali et per seipsam quae est actus illius operatrix, sicut scientia non est scientia nisi ab operatione primi et per seipsam scientis quod est intellectus agens. Similiter nec sensus actus erit sine virtute secundum seipsam sentiente. Hoc autem non est visus in quantum visus, qui si sic diceretur, tunc non sentiret auditus. Oportet igitur quod virtus illa sit primum sensitivum : absque hac igitur non erit aliquis omnino sensus : si enim haec virtus quae sensitiva est, simul multa et in uno sentit indivisibili tempore vel non, tunc manifestum est quoniam alia virtus quae est sensus communis, simul plura sentiat : magis enim oportet haec sensibilia etiamsi genere sint alia simul esse multa quam sensibilia, eo quod minus differunt.
Quod autem diximus intellectum sentire, ideo dicimus quod ex sensu multa accipit et talem comparationem habet ad sensus interiores, qualem habet sensitivum primum ad sensus proprios positio : omnes illi qui dixerunt non simul plura posse sentire intellectum, sic dixerunt et
corporalem virtutem, sicut in libro de Anima diximus. Si autem diceretur quod alia virtute sentit dulce, et alia album, et in alia et alia parte animae : tunc dicemus quod cum sensitivum primum per se neutrum sit istorum, oporte quod sensitivum quod est ex eis necesse est aut esse unum, aut non esse unum. Non autem potest dici quod non fiat unum, quia omnis multitudo quae est sub uno communi, refertur ad unum quod est principium ipsius ex quo fit. Necesse est igitur quod ex eis fiat unum sensitivum primum : oportet enim quod una quaedam sit sensualis pars prima et per se.
Queramus ergo, cujus unius organi corporalis est illa pars animae quae est per se et primo sensualis : hoc enim nullum potest esse ex istis quae vocamus organa propriorum sensuum, sicut probatum est prius : quia cujuscumque unius solus esse diceretur propriorum, sequeretur quod sentire non conveniret alteri, eo quod proprii sensus a se invicem differunt in eo quod proprii sunt.
Ex omnibus igitur his sequitur, quod necesse est unam dici partem animae qua omnia sentit sensibilia propriorum sensuum, sicut prius in libro de Anima dictum est. Aliud autem genus propriorum sensibilium in quantum est aliud et aliud sentit per aliud et aliud genus sensuum. Dicamus igitur quod secundum quod indivisibile est primum sensuale secundum actionem unum existens, idem et unum est sensuale dulcis et albi et aliorum sensibilium : quando vero divisibile fit secundum actionem, ut scilicet referatur ad agentia diversa quae materialiter sub ipso sunt : tunc efficitur etiam sensuale dulcis et albi aliud et aliud. Ex his igitur determinatis habetur, quod per idem indivisibile possunt sentiri plura : sed debemus adhuc dicere an simul, an non simul.
<--- Page Split --->
sui vel illi comparatum, non est idem et unum secundum esse : et quod dictum est in objectionibus, quod non contingit duo sentiri simul, reducebatur ad duas causas : quarum una fuit, quod motus et operatio unius virtutis non terminatur simul super duo : et alia fuit, quod unus motus excludat alium, sive sint contraria, sive disparata et non contraria : et sive sint in eodem genere, sive in alio genere : et hoc solvere non est difficile.
Dicemus ergo secundum prædicta, quod virtutis unius quæ secundum essentiam et esse est eadem, non potest esse operatio super duo : sensitivum autem primum non est tale, sed essentialiter est unum, et secundum esse diversificatur : et ideo operatio ejus existens est una secundum quod comparatur ad essentiam ipsius primi sentientis, sed efficitur plures ex parte qua est in esse diverso secundum quod comparatur ad sensus proprios, sicut centrum unum in essentia existens, plura est secundum esse terminando et principiando lineas quæ egrediuntur ex ipsa : et hæc solutio est Averrois et Alfarabii, et est bona.
Posset tamen dici, quod aliquando duo contingit referri ad unam virtutem dupliciter : possunt enim referri ad ipsum sicut fines : et hoc modo impossibile est quod una virtus secundum actum operationis accepta sit simul super duo operans, quoniam hoc modo verum est quod actus et operationes suis finibus differunt : et propter diversos fines efficiuntur diverse operationes vel motus qui non sunt simul in eodem operante, sicut dictum est in quinto Physicorum. Aliquando autem non sunt comparata ad ipsam sicut fines, sed sicut ea inter quæ facit operationem diversitatis et convenientiae : et sic una virtus potest operari super diversa : reducit enim ea ad unum in quo uniuntur vel separantur sicut ad subjectum vel comparationem, et in illo uno accepta componit ea vel dividit, et alias facit inter easdem comparationes. Nisi enim plura ad invicem reducerentur ad
CAPUT VI.
De alia solutione et causa prius inductae quaestionis.
Aut ergo, sicut dictum est, dicemus causam unitatis primi sentientis accipientes esse illam quæ dicta est, quod scilicet necesse sit propria sentientia referri ad proprium sentiens unum : vel dicemus, quemadmodum oportet esse ipsas res sensibiles, ita oportet esse in anima sentiente. In rebus enim unum et idem numero simul est album et dulce et sonans et odorans, et sic de aliis multis sensibilibus quæ sunt unum subjecto, nisi per subjectum divisæ sint passiones sensibiles ad invicem : sed quando sunt unum subjecto, tunc non est alterum esse eorum unicuique, quia color non est sapor, et sic de aliis.
Similiter igitur ponatur esse in anima idem et unum primum sensitivum esse omnium, quod secundum rem comparatum ad hunc sensum et alium fit aliud et aliud respectu horum, quodlibet genere factum aliud et aliud respectu aliorum actus specie aliud et aliud cum in rebus sensibilibus fit quando sunt unum subjecto et differunt secundum esse formale, oportet in anima aliquid unum esse quod dicat talem esse convenientiam et talem differentiam esse in sensibilibus, sicut in libro de Anima dictum est. Quare illud idem et unum existens per essentiam, sed proportione quam habuit sen-
<--- Page Split --->
unum, impossibile esset unam secundum actum virtutem operari super ea, una numero operatione et in eadem natura temporis. Talis autem virtus non potest esse una multorum materialium virtutum sicut est sensus proprius : quoniam tales virtutes nullo modo sunt plurimum nisi eorum quae sunt unius generis et divisim. Oportet igitur quod sit forma quaedam uniens plures materiales, per quas accipit plura per modum qui est praedictus.
Et quod dictum est, quod unus excludit alium, verissimum est quod unus depellit alium quando accipitur ut finis : sed quando accipiuntur ambo sicut reducta ad unum, tunc neutrum est ut finis : et ideo tunc neutrum secundum propriam virtutem movet. Quod autem objiciunt de contrarietate extremorum vel mediorum vel diversorum generum, absque ratione est dictum : quia in libro de Anima ostendimus, quod etiam quamvis organa sensuum quorumdam accipiunt species sensibilium materiales, sicut gustus et tactus, tamen hoc quod reddunt primo sensitivo, non habet esse nisi intentionale et simplex : hoc autem non habet contrarium : et ideo intentiones contrariorum ad primum sensitivum delatae non sunt contrariae, sicut nec in intellectu rationes contrariae sunt contrariae, quia aliter anima nullo modo subjiceretur eis : si enim secundum esse materiale subjiceretur anima formis rerum, oporteret quod esset alba et nigra, lapis et lignum, quod in libro de Anima est improbatum. Est igitur quaestio dicta quoad omnes suas objectiones sic sufficienter soluta.
CAPUT VII.
De improbatione Platonis et Euclidis opinionis superius inductae dicentium nihil sentiri totum simul.
Oportet autem nos etiam solvere et determinare id quod ex Platone et Euclide introductum est : et ut sit conveniens solutio, prius repetamus istorum virorum positionem et rationem quas induximus supra contra eosdem.
Fuit autem positio istorum sensum et visum fieri extra mittendo radios, quorum tactu accipitur sensatum : et quia non contingit nisi pars post partem, ideo non dicebant accipi aliquod sensibile nisi per partes : et tamen in hoc extenderunt, quod in tactu corporali perfici dicerent intellectualem operationem, sicut nos in libro de Anima diximus. Causa autem positionis a Platone quidem fuit, quoniam spiritus vehentes in corpore virtutes animae videbat esse lucidos et lumina quaedam : et cum putaret haec lumina egredi de corpore, dicebat vehere secum virtutes sensibiles, et per tactum ad sensibilia habere notitiam sensibilium, sicut nos superius in primo tractatu explanavimus. Euclides autem dixit hoc de solo visu : propter quod demonstravit in libro de Visu aliquid in pavimento jacens non videri, cum tamen basis pyramidis visus effundatur super totum pavimentum : cujus causam dicit eam esse quae dicta est, quod visus perficitur decursu
<--- Page Split --->
radii qui dicitur axis pyramidis : et ideo non considerat jacens in pavimento nisi quando tangitur ab axe pyramidis. Hæc igitur est positio istorum.
Dicebant autem insensibile esse tempus transitus radii de parte in partem, et ideo putari rem videri simul totam : nos autem ostendimus nullum tempus in quo accipitur sensibile esse insensibile : quia scit tunc quod visus est distinctæ rei alicujus : et ostendimus etiam, quod si visus esset in parte temporis super partem visibilem, oporteret quod illæ partes essent indivisibiles, quia radius tangens est extremitatis indivisibilis : et adhuc sequitur duplex inconveniens, quorum unum est, quod indivisibile est visibile, quod superius in prima quaestione est improbatum. Secundum autem est, quod in toto tempore numquam erit visus, nec alicujus totius umquam erit visus : quoniam contingit transire indivisibilia infinita quæ sunt in toto tempore et in toto visibili. Et hæc est summa nostræ disputationis quam supra posuimus.
Dicamus igitur hic determinantes prædicta, quoniam omne sensibile est magnitudo, et quod non contingit indivisibile sentire : et hoc manifestum est. Si enim dicamus intus suscipientes nos sentire, tunc oportet quod sensibile sit unum quoddam quantum : et visibile est quoddam unum quantum indivisum : et non videtur istud sic quod apostimo videatur in infinitum. Apostimum autem voco indivisibile, quod post quodlibet indivisibile actu acceptum in continuo relinquitur accipiendum potentia in infinitum. Id enim quod videtur, videtur unum indivisum et infinitum : quia tota species sua visibilis simul abstrahitur et simul venit ad visum. Similiter autem est de odorabili et de quolibet alio sensibili, quæcumque non tangendo, sed per medium extrinsecum sentimus. Quæ enim tangimus, aliquando tangimus secundum partem et partem, sed non in infinitum : quia tangimus ea ad quantitatem manus vel alte-
rius membri tangentis, cujus quantitates non sunt infinite in ejus quod sentitur quantitate : est enim ultimitas apostimi dicta ab Euclide et Platone unum indivisibile quod numquam videtur : eo quod ad ipsum numquam contingit devenire visum, eo quod ante quodlibet tale sunt infinita illi æqualia, per quæ prius oportet currere visum. Primum autem indivisibile in continuo sensibili 'videtur secundum istos : quia si radius non tangeret primum aliquod indivisibile, non inciperet discurrere super continuo quod videtur. Primum autem quod sic videtur, necesse est esse indivisibile propter id quod non oportet sentiri secundum istos aliquid amplius, sive majus existens indivisibili : et sic indivisibilis est extremitas radii tangentis ea quæ videntur. Sed hoc indivisibile necesse est sentire, sicut dictum est in eo quod est indivisibile : quia nihil sentitur secundum istos, nisi in eo quod est indivisibile : et ideo indivisibilitas non repugnat sensualitati secundum actum. Sed quando ponitur in ultimo communi visibilis, tunc est unum quoddam quod est insensibile, non propter indivisibilitatem, sed quia est visum numquam devenire ad ipsum. Primum autem illud idem positum in continuo, est sensibile, sicut diximus : ergo accidit simul idem visibile et indivisibile esse tantum diversificatum penes positionem in primo vel in ultimo. Hoc vero non est impossibile, quia quod visibile est per se, ubicumque ponatur, erit visibile.
Igitur de instrumentis quæ dicuntursensuum organa, et de his sensibilibus quomodo se habeant tam organa secundum se, quam sensibilia secundum se, et quomodo singulariter, et quomodo communiter ad sensum relata, et quando se habent singulariter secundum unumquodque organum sensus, sit hoc modo a nobis determinatum. Sufficiunt enim ista cum his quæ in libro de Anima considerata sunt.
<--- Page Split ---> 
<--- Page Split --->