CAPUT XXII.

De oratione quæ dicitur ante communionem in altari.

Hoc facto, sacerdos perfector sanctitatis in oculis tenens Christum, antequam pro se et omnibus communicet, dicit

hanc orationem : Domine, Jesu Christe, Fili Dei vivi, dirigens ad eum quem in manibus tenet et oculos et intentionem

<--- Page Split --->

et orationem, notans obedientiam qua venit ad oblationem in ara crucis, in qua pro omnibus obtulit, dicens : Qui ex voluntate Patris. Ad Philip. ii, 8 : factus obediens, scilicet Patri, usque ad mortem, mortem autem crucis.

T'operante Spiritu sancto, qui hanc hostiam in utero Virginis formavit. Luc. 1, 15 : Spiritus sanctus superveniet in te. Et iterum, Quod nascetur ex te sanctum, orrabitur Filius Dei. Matth. 1, 20 : Quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est.

Per mortem tuam potentissimam, sicut dicitur, Joan. x, 17 et 18 : Quia ego ponu animam meam, ut iterum sumam cum. Nemo tollit eam a me : sed ego puno eam a meipso.

Mundum peccatis mortuum, vivificasti. Psal. lxxix, 19 : Non discedimus a te, virificabis nos. Osee, vi, 3 : Vivificabit nos just duos dies, in die tertia suscitabit nos.

Libera me primum, et in me omnes alios. Joan. viii, 36 : Si vos filius liberarrit, vere liberi eritis.

Per hoc sacrosanctum corpus et sanguinem tuum, de quo dixisti, Joan. vi, 55 : Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam æternum : et ego resuscitabo eum in novissimo die.

Ab omnibus iniquitatibus meis, quae sunt mors animæ, et universis malis, quæ sunt mors-corporis. Quod autem quidam libri hoc habent : « Et cogitationibus perversis, » non est de littera : quia perversæ cogitationes separant a Deo, ut supra, Sapient. 1, 3, dicitur, et sub iniquitatibus continentur.

Et fac me, et meos pro quibus tibi offero, tuis semper inhærere mandatis : quia obedientia generalis debet esse. Jacobi, ii, 10 : Quicumquc totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.

Et numquam permittas, per donum perseverantiae, a te separari. Matth. xxiv, 13 : Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.

Qui cum eodem Deo Patre et Spiritu sancto vivis et regnas Deus in sæcula sæculorum. Amen.

Deinde secundum consuetudinem quarumdam Ecclesiarum sacerdos dicit hanc orationem1 : Corpus tuum, Domine, quod sumpsi, per sumptionem sacramentalem pro me et pro omnibus quibus illud obtuli, et calix sanguinis tui quem potavi, ex quo spiritui tuo communicavimus sacramentaliter, adhæreat visceribus meis, non corporalibus, sed spiritualibus : via enim vitæ animæ dicuntur hic viscera, quæ sunt intellectus et voluntatis et rationis et cogitationum et affectionum animæ : cibus enim et potus animæ est, ut dicit Ambrosius, et ideo in viis animæ debet permanere, et sic de corporali et sacramentali sumptione manducatio fiat spiritualis, quia illa proficit ad salutem. Sacramentalem autem et corporalem sumptionem multi accipiunt ad damnationem. Unde, Joan. vi, 64 : Verba quæ ego locutus sum vobis, spiritus et vila sunt. Et non fuerat locutus nisi de sumptione sacramenti.

Et ideo sequitur : Et præsta : quia hoc non est in nobis perficere nisi tu dederis. Joan. xv, 5 : Sine me nihil potestis facere.

Ut in me in interioribus vitalibus animæ, non remaneat scelerum macula. Macula autem deturpatio imaginis animæ ex peccato et reatu peccati causata, sicut dicimus maculosum esse denasatum vel monoculum. Unde, Ezechiel. xvi, 36 et seq., dicitur, quod amatores dæmones animæ præcidunt ei nasum et aures, et effodiunt oculos : quia privant visum luminis spiritualis a discretione divinæ bo-

<--- Page Split --->

nitatis, et auditum verborum Spiritus sancti in allocutione cordis. Has autem maculas delet et reparat ad pulchritudinem cibus et potus spiritualis. Unde dixit Agnes, sicut dicit Ambrosius : « Jam corpus ejus corpori meo sociatum est, et sanguis ejus ornavit genas meas. »

Sic ergo nulla remaneat peccati macula, quem pura et sancta, hoc est, in se quidem pura immunitate omnis macule, et sancta omnium virtutum plenitudine et puritatem et sanctitatem conferentia, receperunt ad intimorum penetrationem, sacramenla. Pluraliter dicit propter duas species elementales sacramenti. Hanc enim virtutem intima penetrandi habet sacramentum ex hoc quod est veritatis et verbi Dei sacramentum. De illo enim dicitur, ad Hebr. iv, t2 et 13 : Vivas est sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis. Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus. Sapient. vii, 24 : Omnibus mobilibus mobilior est supientia. Et ideo in sacramento penetrat ad intima.

Hoc autem sacerdos dicit perfector sanctitatis pro se et pro omnibus aliis : quia quamvis ipse solus sacramentaliter

communicet, tamen omnes alii ad hoc adsunt, quia debent spiritualiter communicare.

Qui vivis et regnas in sæcula sæculorum. Amen. Hoc est expositum.

Deinde feresecundum omnes ordines Ecclesiarum dicit hanc orationem 1 : Quod ore, sacramentali manducatione, sumpsimus, ego et omnis clerus et populus pro quibus ego sumpsi, pura, hoc est, depurata per fidem, mente capiamus. Act. xv, 9 : Fide purificans corda eorum. Capiamus, inquam, ut vasa gratiae quae signantur per illud aureum vas in quo gomor mannatis reservatum est 2 : in illo enim ad perpetuam rei memoriam manna custodiebatur. Et de munere, quod de tuo dono accepimus, temporali, quantum ad species visibiles et temporaliter mutabiles sacramenti, fiat nobis ad utilitatem nostram de gratiae tuæ plenitudine. Joan. 1, 16 : Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia. Unde etiam sacramentum gratiae vas et Eucharistia vocatur : remedium, contra peccatum et inediam spiritualem, sempiternum, quia vegetat et nutrit ad gratiam sempiternam. Joan. vi, 39 : Qui manducat hunc panem, vivet in æternum.

Per eumdem Christum. Hoc est expositum.