CAPUT XXI.

De fractione corporis Christi, de pace, ac de hoc quod ter Agnus Dei cantatur.

De fractione autem corporis Christi hic aliqua breviter dicemus : quia in fine de ipsa in tractatu de Corpore Domini cum studio disseremus. Dicimus autem, quod fractio haec a Papa Sergio est instituta, a quo etiam ter cantandum esse, Agnus Dei, inter communicandum est statutum. Haec autem fractio non est in corpore Domini, sed in formis solis sacramentalibus : corpus autem integrum et sanum et perfectum est sub qualibet parte. In tres autem partes frangi est institutum : quia corpus mysticum quod in ipso incorporatur, est triforme : quaedam enim pars ipsius cum capite suo regnat et triumphat in cœelis, quaedam autem adluc in labore militat in terris, et quaedam in purgatorii pecnis.

Instituit ergo beatus Papa Sergius, ut pars una statim acciperetur a perfectore sanctitatis qui loco Christi stat in altari, quae signat partem in cœelis triumphantem, quae jam plene in Christum transivit.

Statuit etiam ut secunda mitteretur in calicem : quia calix signat hujus vitae passionem, quae significat partem in laboribus et pecnis hujus vitae adhuc laborantem, et ideo immissam in calicem. Psal. cxv, 13: Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. Statuit etiam ut tertia in altari remaneret in fine post omnia mysteria sumenda, quae signat eos qui in sepulcris sunt, et in purgatorio, in fine cum Christo vivendos fore per spiritualem incorporationem. Sed modo diminuta ipsa devotione Christi fidelium, et crescente circa altare indevotione frequentantium, sumitur simul a sacerdote, et pars quae signat triumphantes et pars quae signat in sepulcris quiescentes,et in purgatorio a pecnis spe felici liberationem exspectantes. De fractura autem illa et masticatione et contritione multa in sequentibus dicemus, quae usque illuc differemus 1 : quia hic sine magno dispendio hujus tractatus dici non

<--- Page Split --->

possent. Hæc ergo de fractura Dominici corporis dicta sufficiant.

  1. His dictis, perfector sanctitatis stans ad aram alta voce pronuntiat: Pax Domini sit semper vobiscum, signans hoc quod dicit Augustinus in libro XIV de Civitate Dei, quod pax cœlestis civitatis est concordia fruendi Deo et invicem in Deo. Et quia jam omnes ora porrigunt fideles ad fruendum corpore Domini, ideo pax Dei in ista concordia publice omnibus a perfectore sanctitatis pronuntiatur, signans quoniam in pace factus est locus ejus qui sumitur: et qui pacem Christi non habet, communionem non habet cum Christi corpore. Joan. xvi, 33: Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis: sed confidite, ego vici mundum.

Dicendo autem, Pax Domini, etc., tres facit cruces super calicem, ut triplicem quam jam saepius diximus, significet pacem. Super calicem facit: quia calix, sicut diximus, significat eos qui adhuc in militia belli istius vitæ sunt constituti, qui maxime pace indigent. Isa. xxvi, 12: Domine, dabis pacem nobis. Pacem, quia in te speramus: nihil enim ita mortalibus desideratum est sicut pax: et ideo super calicem significatur per crucem, quod in eos a primo perfectore sanctitatis pax procedat.

Respondet autem chorus: Et cum spiritu tuo : quia optat, quod omnia quae a perfectore sanctitatis istius fiunt, in spiritu et non in carne perficiantur, sicut dicit Apostolus, ad Roman. viii,14: Quicumque Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei. Et Dominus, Joan. vi, 64: Spiritus est qui vivificat: caro non prodest quidquam. Verba quae locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. Hæc sunt igitur quae citra fracturam hostiæ perficit perfector sanctitatis per omnia.

dum Sergii Papæ instituta, Agnus Dei. Et quidem primo in Ecclesia in tertio Agnus Dei non dicebatur, dona nobis pacem, sed sicut in aliis dicebatur, miserere nobis : quæ consuetudo adhuc tenetur in Ecclesia sancti Joannis in Laterano: sed postea malis undique crebrescentibus, multæ Ecclesiæ per se sine omni statuto assumpserunt, ut in tertio Agnus Dei terminando dicerent, Dona nobis pacem : eo quod pax sit bonum cunctis mortalibus exoptatum, sicut dicitur, Esther, xm, 2 1.

Quod autem ter dicitur Agnus Dei, non puto aliam esse causam, nisi quod triplex malum pronuntiatum fuit a perfetore sanctitatis, scilicet perpetratum quod dolebamus esse commissum, tentatum quod timebamus fore committendum, et subortum ad meritum impediendum a quo petebamus omnem hominem esse liberandum, et ideo ter dicimus Agnus Dei: et quia tertium suboritur ad turbationem omne bonum impedientem, ideo in tertio diximus: Dona nobis pacem. In primis autem duobus dicimus, miserere nobis : quia nec culpa perpetrata dimittitur, nec culpa de qua tentatur nisi per misericordiam omnipotentis. Unde dicit Psalmista, Psal. lviii, 11: Misericordia ejus præveniet me, a cavendo scilicet a culpa de qua tentatur. Et, Psal. xxii, 6: Et misericordia tua subsequetur me, liberando me a culpa quam me doleo commisisse. Hæc igitur causa est, quod Agnus Dei cantatur: quia sicut dicitur, Isa. liii, 6: Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit: et posuit Dominus in eo iniquitatem omnium nostrorum, Verba autem quæ cantantur, dixit Joannes Baplista, Joan. 1. 29.

Agnus autem dicitur vel ab áyvo Græce, quod sonat purum Latine, vel ab agnitione, quia in magno grege quilibet agnus cognoscit matrem suam ad auditum balatus et odorem uteri. Joan. x,

<--- Page Split --->

11 : Cognosco meas, et cognoscunt me mea. De pietate autem dicitur, Jerem. xi, 19 : Ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam.

Dicitur autem tollere, hoc est, auferre peccata mundi triplicia, sicut diximus : quia sicut dicitur, I Petri, ii, 24 : Qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum. Isa. liii, 12 : Ipse peccata multorum tulit, et pro transgresssoribus rogavit, scilicet ut non perirent.

Miserere nobis. Dicta jam est a nobis causa quare dicatur, Miserere nobis. Similiter causa dicta est quare in tertio Agnus Dei dicatur : Dona nobis pacem. Quod autem quidam hic dicunt, quod dicitur Agnus Dei quia ab agnoscendo, et quia Christus in cruce agnovit Patrem cum dixit, Luc. xxiii, 46 : Pater,in manus tuus commendo spiritum meum. Et quia Christus in cruce agnovit matrem, cum dixit ad discipulum : Ecce mater tua. Et quia agnovit suos, quando dixit ad matrem : Ecce filius tuus 1. Et quando dixit, Luc. xxiii, 28 et 31 : Filiæ Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete, et super filios vestros... Quia si in viridi ligno hæc faciunt, in arido quid fiet ? bona quidem, et vera sunt, sed ad propositum nihil facientia : et ideo non curamus ea.

Et hoc est quod dictum est de Agnus Dei.

Interim autem dum hæc cantantur, saerdos in silentio dicit : Hæc særosancta omninitio, et cœpus Domini in calicem mittit. Commixtionem autem dicit tantum propter formarum sacramentalium omnimxtionem : et dicitur sacrosancta, quia præ aliis sancta et sanctificans omnus communicantes : hæc enim aspersio sanguinis omnibus inducit sanctificationem, sicut dicitur, ad Hebr. xii, 24 : Accessistis ad aspersionem sanguinis

melius loquentem quam Abel. Sanguis enim Abel loquitur vindictam. Genes. iv, 10 : Ecce vox sanguinis fratris tui Abel clamat ad me de terra. Christi autem sanguis loquitur emendationis peccati remissionem.

Et hoc est quod dicit : Hæc sacrosancta commixtio corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi, qui remissionem omnibus in sanguine suo impetravit, fiat mihi, quia sicut diximus, perfector sancitatis, sive sit sacerdos, sive pontifex, offert pro sua et populi ignorantia, sicut dicitur, ad Hebr. ii, 5. Et ideo addit : Omnibus sumentibus, sive servitute sumant ut clerus, sive voto ut populus, sive spirituali sive sacramentali manducatione sumentibus, salus æterna mentis per virtutem, et corporis, ut possit esse instrumentum animæ ad salutem promerendam. Psal. lxxxiii, 3 : Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum. Psal. lxii, 2 : Sitivit in te anima mea : quam multipliciter tibi caro mea ! Et hoc est in corpore et anima secundum præsentem justitiam et gratiam in præsenti.

Et ad vitam æternam, secundum gratiam finalem in futuro, quæ vocatur perseverantiae donum, promerendam, ex operibus gratiae et virtutum, et capescendam per effectum, præparatio salutis æternæ, quia hoc sacramentum per hoc quod significat qualiter in vita æterna percipiemus Deum in rerum veritate, præparat ad vitam æternam, Joan. vi, 52 : Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum : et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.

Per eundem Christum Dominum nostrum 2. Hoc saepius expositum est.

Hoc dicto, sacerdos sive perfector sanctitatis ad aram stans dat pacem, osculans prius altare, vel calicem, vel ut

1 Joan. xix, 26. 2 In Missali Romano restituto sic se habet huc oratio : « Hæc commixtio et consecratio

<--- Page Split --->

melius alii dicunt, corpus Domini : quia sicut dicit Innocentius II : « Hæc pax signat omnium consensum ad ea quæ acta sunt in mysterio totius consecrationis. » Primum enim institutum fuit, quod omnes in Ecclesia convenientes omni die communicarent. Cum autem hoc excrescente multitudine fidelium non satis idonee servari posset, constitutum est ut communicarent in diebus Dominicis.Cum autem et hoc rite non servaretur, constitutum est ut communicarent tribus vicibus in anno juxta legem Domini, Exod. xxxiv, 23, quae dicit, quod tribus temporibus anni apparebit omne masculinum in conspectu omnipotentis Domini, scilicet in Pascha, et Pentecoste, et Scenopegia, et loco ejus quod dixit Scenopegia, constituit Ecclesia, quod communicarent in Nativitate Christi. Cum autem nec hoc rite servaretur, nuper in consilio Lateranensi constituit Ecclesia, quod semel in anno, in Pascha scilicet, quilibet peccatis suis apud proprium sacerdotem confessis, communicet, et loco ejus quod communicare deberent, pax daretur, in qua significetur, quod in corde communicent, quamvis a communione abstineant propter indignitatem et humilitatem : sicut enim etiam dicit Apostolus, I Petri. v, 14 : Salutate invicem in osculo sancto. Et sponsa in Canticis, 1, 1 : Osculetur me osculooris sui.

Dando autem pacem secundum quosdam dicit : « Habete vinculum pacis et charitatis : » quia pax oritur ex charitatis vinculo, et sumitur ex illo. Ad Ephes. iv,

3 : Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Osee, xi, 4 : In funiculis Adam traham eos, in vinculis charitatis : « ut apti sitis » per charitatem « sacrosanctis mysteriis » Christi : quia sacranentum est charitatis, et nemo est dignus sacramento nisi per charitatem. Unde, Cantic. v, 1, dicitur : Comedite, amici, et bibite : et inebriamini, charissimi.

Quidam autem alii dicunt : Pax Christi, sicut auctoris pacis. Ad Ephes. ii, 14 : Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum : et medium parietem maceris solvens, inimicitias in carne sua.

Et Ecclesiae, sicut cui data est pax per Christum. Ad Ephes, ii, 17 : Et veniens evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis, et pacem iis qui prope.

Abundet in cordibus vestris. Sumitur de Psalmo cxxi, 7, ubi dicitur : Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis. Pax autem abundat, quando etiam usque ad inimicos ostenditur.

Per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Isa. ix, 7 : Et pacis non erit finis. Spiritus sanctus enim facit hanc pacem, quia ipse est nexus amoris : et ideo in ipso non potest esse discordia : unde in columba significatur, cujus est osculum columbinum, quod significatur, Genes. viii, 11, ubi cum signo pacis, hoc est, cum ramo virentis olivæ reversa est ad arcam, hoc est, ad Ecclesiam. Ad Philip. iv, 7 : Pax Dei, quæ exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intelligentias vestras, in Christo Jesu.