non defecerunt miserationes ejus. Multitudo autem dicitur miserationum : quia et in multis est, et ad multa quibus indigenus. Isa. LXIII, 15: Ubi est zelus tuus, et fortitudo tua, multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum? Psal. XXXII, 5: Misericordia Domini plena est terra.

Partem aliquam. Eccce qualiter partem aliquam meritis et tuæ largitati condignam. Ad Coloss. 1, 12: Gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum, in lumine. Et sic in Psalmo xv, 5, dicitur: Pars havreditatis meæ. Et sic dicitur, ibidem, ʒ, 6, quia funes partes sortium nostrarum in beatitudine mensurantes ceciderunt nobis in præclaris partibus hæreditatis æternæ.

Et societatem: quia ex societate sanetorum bona uniuscujusque efficiuntur omnium in beatitudine communia. Psal. LXXXVI, 7: Sicut lætantium omnium habitatio est in te.

Donare digneris: quia omnia Dei dona sunt, et de suo nemo aliquid in bonis influit. Unde versus :

Quidquid habes meriti, præventrix gratia donat. Nil Deus in nobis præter sua dona coronat.

I ad Corinth. iv, 7: Quid habes quod non accepisti: si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis ?

2

Cum tuis sanctis. Ecce cum quibus : et tangit Ecclesia tantum eos de quorum fide et beatitudine sufficienter est certificata, et alios non tangit nisi in communi. Apostolis non a Domino electis, sed potius sorte vel alio signo Spiritus sancti electis : et martyribus, fidei testibus.

Cum Joanne. Illum opinor esse Joannem Baptistam, qui martyr est, ut habetur, Matth. xiv, 10, et sic inter martyres ponitur : de quo Christus dixit, Matth. xi, 11 : Non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista. Hic finis est legis et prophetiæ et initium Evangelii. Unde, Matth. xi, 13 : Omnes prophetæ et lex usque ad Joannem pro-

pteraverunt. Et supra, ʒ. 12: A diebus autem Joannis Baptistæ usque nunc, regnum cælorum vim patitur, et violenti rapiumt illud.

Stephano, qui propter privilegium virginitatis primus prælatus est ab Apostolis viduis et virginibus, sicut legitur, Act. vi, 5. Qui sanctitatis habuit præconium. Unde,Act. vi, 8 : Stephanus autem, plenus gratia et fortitudine, faciebat prodigia et signa magna in populo. Et ibidem, vn, 33: Cum esset Stephanus plenus Spiritu sancto, intendens in cælum, vidit gloriam Dei. Qui propter sanctitatem et sapientiam confutator fuit erroris et veritatis defensor invictus. Act. vi, 10: Non poterant resistere sapientiæ et Spiritui qui loquebatur. Qui per mortem lapidum testis fidei, et se suscipientem in cælo paratum vidit Jesum. Act. vn, 36: Ecce video cælos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei. Qui propter nimiam charitatem pro se lapidantibus oravit Dominum, et se lapidantem converti impetravit Paulum. Act. vn, 39 et 60: Et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem: Domine Jesu, suscipe spiritum meum. Positis autem genibus, clamavit voce magna, dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum, etc.

Mathia, qui sicut dicitur, Act. 1, 23 et seq., sorte electus est in Apostolum, ut acciperet locum ministerii et apostolatus, de quo prævaricatus est Judas, ut esset testis resurrectionis Christi. Sors autem illa, ut dicit beatus Dionysius, non fuit nisi impetratio signi quo Spiritus sanctus illum assumendum esse ostendit et non alium. Act. 1, 26: Cecidit sors super Mathiam: et annumeratus est cum undecim Apostolis.

Barnaba, qui etiam signo quod dedit Spiritus sanctus, segregatus est in apostolatus officium cùm Paulo. Act. xiii, 2 : Dixit Spiritus sanctus : Segregate mihi Saulum et Barnabam, in opus ad quod assumpsi eos. Hic primus cum Paulo fuit Apostolus gentium et ideo a gentium reliquiis specialiter honorandus. Actu.

<--- Page Split --->

xiii, 46 et 47 : Tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt, scilicet ad Judmos : Vobis oportebat primum loqui verbum Dei : sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes : sic enim praecepit nobis Dominus : Posui te in lucem gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terra 1.

Ignatio, qui gloriosissimus fuit martyr contemporaneus Apostolorum, pedissequus Virginis beatae, qui condemnatus ad bestias, et Romam delatus, rogavit ut sancti in passione ejus non deficerent. Qui protestatus est in theatro, quod non ut malefactor puniretur, sed sicut Christi discipulus. Qui bestias quae sibi Dei virtute mansuetabantur, contra se, ut devoraretur, provocavit. Qui publice haec verba dixit : « Ignis, crux, bestiae, ossium confractio, membrorum divisio, tormenta diaboli in me veniant, ut Jesu fruar. » Et haec omnia ipse Ignatius in epistola quam Romanis direxit, scribit. Qui cum esset in dentibus leonis, alta voce dixit : « Frumentum Christi sum, dentibus bestiarum molor, ut panis mundus inveniar. » Qui, ut scribit Dionysius de eo, in ore aliud non habuit, nisi haec verba : « Amor meus crucifixus est. » Qui multas laudes in diversis epistolis de matre Dei, cujus capellanus fuit, scripsit. Cujus ignitum cor cum partibus multis divisum esset, nomen Christi in singulis partibus, aureis litteris scriptum inventum est, ut habetur in Chronica Martiniana sub Trajano imperatore, anno Domini 96. Romae autem passus, Antiochae requiescit in basilica nomini suo consecrata in suburbio civitatis.

Alexandro, qui Papa fuit urbis et orbis, et cum Eventio et Theodolo passus Romae quiescit ad sanctam Sabinam in altari majori.

Marcellino, Petro, qui comites fuerunt individuae passionis et fidei, quos

eadem fides et passio fratres effecit.

Felicitate, cujus fides mirabilis tuit, ut septem filios sicut mater Machabeorum offerret passioni pro Christo.

Perpetua, quae privilegio castitatis et fidei meruit martyrio coronari.

Agatha, quam mammillis abicissis ipse in carcere consolatus est Apostolorum princeps Petrus, et exhibuit beneficium plenae curationis.

Lucia, quae patrimonio distracto et contempto thor o pro fide et religione Christiana pugnavit, et per martyrium triumphavit.

Agne, sive Agnete, cujus tanta est auctoritas, quod ipse doctor veritatis Ambrosius scribit passionem ejus, et in die passionis ejus missa et sermone solemnizasse legitur eam Augustinus.

Cæcilia, quae Evangelium Christi semper gerebat in pectore, et non diebus neque noctibus a colloquiis divinis et oratione vacabat. Quæ cilicio membra virginea domabat. Quæ Tiburtium et Valerianum sponsum suum ad coronam martyrii vocabat. Quæ tandem flammis balnearibus superatis, martyrium detruncato capite promeruit, et pacem sanctis sui martyrii merito concessam esse prædixit.

Anastasia, cujus eleemosyna ipsi martyrii palmam promeruerunt.

Et omnibus generaliter sanctis tuis, quorum fides et merita Deo sunt nota. De quibus dicitur, Job, xxv, 3 : Numquid est numerus militum ejus ? et super quem non surget lumen illius ?

Intra quorum. Tangit qualiter in sublime altare petit recipi quos offert, quia ad consortium sanctorum quorum indubitata est ad gloriam receptio, dicens : Intra quorum sanctorum, nos qui in hostia offerimur, consortium, ut eamdem sortem beatitudinis obtineamus. Ad Ephes. m, 18 : Ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, qua sit lati-

<--- Page Split --->

tudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum. In his dimensionibus consistit sors haereditatis nostre.

Non aestimator meriti. Quia sicut di- citur, Isa. LXIV, 6: Et facti sumus ut immundus omnes nos, et quasi pannus menstruate universae justitiae nostrae. Ideo non possumus aliquid praesumere de aestimatione meritorum.

Sed veniae, quæsumus, Domine, largi- tor, quia totum est ex indulgentia et libe- ralitate tua, admitte, ut eorum consor-

tio annumeremur. Et hoc est quod dicit David : Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut aedificentur muri Jerusalem 1. Ac si dicat : Nisi benigne facias de tua bona voluntate, ut de vivis lapidibus reaedificentur muri Jerusalem.

Per Christum Dominum nostrum. Hoc sæpius expositum est.

Hoc est ergo quod dicit, quod vivi of- ferendi sunt in oblatione : et sic de mor- tuis et vivis in oblatione offerendis est habitum, ut diximus.