CAPUT XVI.

De supplicatione pro his qui in sacramento sunt elevandi. Et primo, pro mortuis.

Memento etiam, Domine, famulorum, etc.

Hic tangitur specialiter de his qui in hostia ad cœlum oblata Deo offeruntur : et quia mortuis citius subveniendum, ideo tangit primo de mortuis, et postea de vivis, ibi, Nobis quoque peccatoribus, etc.

De mortuis etiam tangit dupliciter, scilicet in speciali, et in communi, ibi, Ipsis et omnibus, etc.

In speciali innuit tria, scilicet supplicationem memoriae, mortuorum pietatem et professionem, et mortuorum per nomina designationem.

Dicit ergo : Memento etiam, Domine, Supplica-

<--- Page Split --->

hoc est, non sicut de his de quibus nullam vis habere memoriam et nullam notitiam, de quibus dicit Psalmista, Psal. xv, 4 : Nec memor ero nominum eorum per labia mea. Et, Matth. vii, 23 : Et tunc confitebor illis : Quia numquam novi vos. Illi enim in Dei memoria non sunt, qui non sunt in libro vitæ, de quibus dicitur : In civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges 1. Non sint ergo tales, sed sint in notitia tua, sicut dixit, Exod. xxxii, 12 : Novi te ex nomine : invenisti enim gratiam coram me. Qualis autem sit Dei memoria, in praemissis dictum est.

Famulorum famularumque tuarum, qui tibi in obedientia mandatorum famulati sunt : quia de ipsis qui numquam famulari voluerunt, nulla est apud Deum recordatio. II ad Timoth. ii, 19 : Cognovit Dominus qui sunt ejus. Joan. x, 14 : Cognosco meas, et cognoscunt me meæ.

Qui nos præcesserunt cum signo fidei. Tangit mortuorum pietatem et professionem. Præcesserunt autem nos decedendo cum signo. Cum signo autem fidei, hoc est, sacramenta fidei venerabiliter et reverenter suscipiendo. De illis etiam spes est apud Ecclesiam, et pro illis intercedit. II Machab. xii, 42 et seq. : Vir fortissimus Judas, facta collatione, duodecim millia drachmas argenti misit Jerosolymam, offerri pro peccatis mortuorum sacrificium, bene et religiose de resurrectione cogitans : (nisi enim eos, qui ceciderant, resurrecturos speraret, superfluum videretur et vanum orare pro mortuis). Hæc est enim resurrectio prima, quod anima resurgat a peccatis in quibus detinetur. Et secunda resurrectio est corporum de sepulcris. Et de hac eadem fide suffragii mortuorum dicitur, Apocal. xx, 5 et 6': Hæc est resurrectio prima. Beatus et sanctus, qui habet partem in resurrectione prima : in his secunda mors non habet potestatem : quia illi æternaliter non damnabuntur.

Et dormiunt in somno pacis. Mors enim piorum somnus est : quia in dormiente magis quam in vigilante agit vita occulta, sed in eo tantum ligata est vita manifesta : et ita est in his qui mortui sunt cum signo fidei. In his agit plus vita gratiae quam in vivis : sed vita manifesta operans in corpore, ligata est in eis usque ad corporum resurrectionem. Unde, Joan. xi, 11 : Lazarus amicus noster dormit. Luc. viii, 52 : Non est mortua puella, sed dormit. Psal. cxxvi, 2 et 3 : Cum dederit dilectis suis somnum, ecce haereditas Domini, filii : merces, fructus ventris. Hi ergo dormiunt in somno pacis : quia si sunt in regno perfectionis, pacem acceperunt dicentes : In pace in idipsum dormiam, et requiescam 2. Apocal. xiv, 13 : Amodo jam dicit Spiritus ut requiescant a laboribus suis. Si autem sunt in purgatorio, tunc certa exspectatione in pace cordis exspectant suæ purgationis terminum, et liberationem a pœnis et locis pœnarum. Et ex verbo isto videtur innui, quod animæ in purgatorio non affliguntur ministerio dæmonum : quia cum dæmonibus somnum pacis non haberent : sed purgantur per seipsas sicut aurum purgatur et rutilat in igne. I ad Corinth. iii, 13 : Uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit. Et infra, §. 15 : Si cujus opus arserit, detrimentum patietur : ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Unde etiam non opinor, quod dæmones animas purgandas dœterant ad loca pœnarum : quia sanctæ sunt animæ, et dicit David in Psalmo lxxiii, 19 : Ne tradas bestiis animas confitentes tibi, hoc est, non trades eas potestati dæmonum affligendas, qui sunt bestiae quasi vastiae dictæ : et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem, quia purgatas educes de locis pœnarum : sed potius animæ pondere venialium quæ secum portant de corpore exeuntes, tendunt profundius et minus profunde ad loca

<--- Page Split --->

pcnarum pro diversitate venialium qua sccum deferunt, sicut diversi ponderis gravia tendunt deorsum. Et ideo, Zachar. v, 7, dicitur iniquitas sedere super talentum plumbi. Et in Psalmo xxxvii, 3, dicitur de peccatis : Et sicut onus grave gravata sunt super me. Istis ergo valent suffragia.

Net N. Et hic fit mentio specialis quorumdam defunctorum, et praecipue pro quibus oblationes facta sunt ad altare : quia vota eorum sunt in sacrificio, sicut diximus in ante habitis.

2

Et post mentionem specialium, quos sola cogitatione non verbo vocali recolit, stans ad aram perfector sanctitatis, prosequitur in communi dicens : Ipsis, Domine, quos in speciali designavimus recordatione, et omnibus in Christo, hoc est, in signis fidei Christi, quiescentibus, a laboribus vita exterioris. Job, iii, 17 : Requieverunt fessi robore. Et ibidem, x. 13 : Nunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem.

Locum refrigerii : quia jam non sunt in locis refrigerii, in quo divina foveantur consolatione. Et alludit ei quod dicitur, Zachar. ix, 11 : Tu in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua. Hoc est refrigerium divina consolationis, et hoc dictum est quoad ignis afflictionem. Non ergo sunt de illis quibus nullum subvenit refrigerium. Luc. xvi, 24 : Pater Abraham, miserere mei, et milte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. Et respondit Abraham post aliqua, x. 26 : Inter nos et vos chaos magnum firmatum est, ut hi qui volunt hanc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare. Chaos enim illud profundissimum immobilitas est divina sententiae, quae nullum sanctorum in patria per compassionis suffragium permittit transire ad subventionem in inferno damnatorum, nec aliquem damnatorum per adoptionem re-

frigerii permittit transire liberatum ad locum beatorum.

Hic est ergo locus refrigerii, hic locus lucis, contra illud, quod in tenebris sunt qui in purgatorio purgantur : quae lux maxime est in aperta Dei visione, de qua dicitur, I ad Timoth. vi, 16 : Lucem inhabitat inaccessibilem. De tenebris autem dicitur, Sapient. xvii, 20 : Ipsi sibi fuerunt graviores tenebris. Quia tamen interiorem habent candentem fidei lucem, merito illius lucis aliquando purgati ad fruitionem aeternae lucis exibunt. Mich. vii, 8 et 9 : Consurgam cum sedero in tenebris, Dominus lux mea est. Iram Domini portabo, quoniam peccavi ei, donec causam meam judicet, et fa ciat judicium meum. Educet me in lucem, videbo justitiam ejus.

Hic etiam dicitur locus pacis : quia animae in locis pœenarum pacem ab extrinsecus affligente non habent, sicut dicitur, Baruch, iii, 3 : Si in via Dei ambulasses, habitasses utique in pace sempiterna, hoc est, in loco beatorum, ubi, sicut dicitur ibidem, x. 17, est lumen oculorum, et pax, scilicet Christi, quam inveniunt illi qui perfecte custodium mandata : quia sicut dicit Psalmista, Psal. xvii, 12 : In custodiendis illis retributio multa. Psal. cxviii, 165 : Pax multa diligentibus legem tuam. Haec autem pax quae post turbationem purgationis oratur animabus omnibus, est pax Jerusalem cœelestis, de qua dicit Augustinus in libro XIV de Civitate Dei : « Pax cœelestis civitatis est concordia fruendi Deo, et invicem in Deo. »

Ut indulgeas, hoc est, ex bonitate tua indulgentiam tribuas, deprecamur, omnes qui tibi sacrificium offerinus, sive servitute, sive voto, dicentes cum Psalmista, Psal. cxlii, 2 : Non intres in judicium cum servo tuo, Domine, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Et, Daniel. ix, 18 : Non enim in justificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis multis. Et ideo oramus, ut

<--- Page Split --->

ex indulgentia dones locum refrigerii, lucis et pacis defunctis.

Per eumdem Christum Dominum no- strum, qui defunctos in fide sua liberavit a locis pœnarum.

  1. Est autem hic annotandum quibus et Suffragia ad quid prosint suffragia Ecclesiae, et Ecclesiae quibus pro- sint? quæ sint suffragia, et qualiter sunt fa- cienda.

Et circa primum quidem quatuor or- dines defunctorum distinguit Augustinus, scilicet valde malos, et valde bonos, me- diocriter bonos, et mediocriter malos.

Valde mali quidem sunt, qui in vita desperata vitam finierunt, dicentes dicto oris, vel perfidia cordis, vel facto operis illud Job, XXI, 14 : Qui dixerunt Deo : Recede a nobis, et scientiarum viarum tuarum notumus. Quia si etiam dicto oris vel fide cordis non dixerunt, tamen omni facto clamaverunt illud Apostoli, ad Titum, I, 16 : Confitenitur se nosse Deum, factis autem negant. Judæi ergo et pa- gani et hæretici dicunt illud perfidia cor- dis, blasphemi dicunt illud dicto oris, falsi Christiani dicunt illud facto operis. Illis ergo non prosunt suffragia Eccle- siae : quia ut dicit Augustinus : « Dum viverent, non se dignos, sed potius indi- gnos fecerunt ut eis talia salutis admini- cula prodesse possent. »

Valde boni autem sunt statum purita- tis tenentes, et nullis mundi sordibus in- quinati, sicut sunt qui cum Apostolo dicunt, ad Philip, I, 21 : Mihi vivere Christus est, et mori lucrum. Et post pauca, y. 23 : Coarctor autem e duobus : desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius. Hoc au- tem dicere debent devotione cordis, et veritate oris et intentionis, et facto ope- ris : quia si etiam illis aliquid adhaeret parvum ex terrena ista et contagiosa inhabitatione, dicit Augustinus, quod il- lud quod facit gutta in camino, hoc facit tale parvum veniale in tali viro justo.

Consumitur enim calore ferventissimæ charitatis. Hi ergo, ut dicit Augustinus, tam boni sunt, quod talibus remediis non indigent.

Mediocriter autem boni sunt, qui sine mortali aut sunt, sicut innocentes, aut mortalia sua per compunctionem et con- fessionem et satisfactionem venialia fe- cerunt, et bonis operibus inhaerendo, et obedientia mandatorum et decretorum Ecclesiae vixerunt, tamen perfectam con- siliorum vitam non tenuerunt : et ideo multa de terrena contagione eis venialia adhaeserunt, quæ tamen levia sunt et otiosa et neglecta, et non satis devota, bona, perfecta : et isti quidem in purga- torio cremabilia habent, sed magnam et notabilem ad ignem non habent resi- stentiam : et ideo lignum, fœnum et sti- pula non vocantur 1.

Mediocriter autem mali sunt, qui man- datorum quidem habent custodiam et mortalia sua per pœnitentiam in venialia commutaverunt, sed tamen more et sol- licitudine curae sæcularis pro domibus et uxoribus et filius multa non mortalia, sed a servitio et sollicitudine Dei et fer- vore charitatis et devotionis multum re- trahentia et fortiter ad imum tendentia et illaqueantia in concupiscentia carnis et cupiditate rerum, citra Deum tamen et divinum præceptum commiserunt et committunt quolidie, qui notabilem ad ignem habent resistentiam antequam cre- mentur : et ideo illi ligna, fœnum, et stipulam superædificant supra fidei fun- damentum 2. Ligna in majoribus diutius ardentibus, fœnum in mediocribus, et stipulam in minimis, tamen ad ignem ordinatis. Et illis duobus defunctorum generibus prosunt suffragia Ecclesiae. Et sit patet primum, scilicet quibus prosunt suffragia. Unde Augustinus dicit : « Si scirem patrem meum esse in inferno, non plus rogarem pro ipso quam pro diabolo. » Illi enim, ut diximus, sunt ultra chaos divinae misericordiae, et

<--- Page Split --->

forum non erit recordatio ad bonum.

Ad quid autem prosunt, iterum dicit Angustinus, dicens quod quibus prosunt vel ad hoc prosunt, ut velocior sit eorum liberatio, vel ut tolerabilior sit eorum damnatio. Mediocriter autem bonis et mediocriter malis prosunt, ut velocior sit eorum liberatio : et ideo tot possunt lieri suffragia pro uno aliquo, quod sta- tim in momento liberatur : et ideo in hoc solo casu melior est conditio divitis quam pauperis : quia habet unde suffra- gia fiant pro ipso. Unde, Proverb. xiii, 8, dicitur : Redemptio animæ viri divi- tia suæ. Quod autem dicit Augustinus, quod ad hoc prosunt ut tolerabilior sit eorum damnatio, diversimode intelligi- tur a Doctoribus magnis. Præpositivus enim dicit, quod propter hoc verbum suffragia prosunt valde malis in inferno damnatis, sed non ad liberationem : di- cebat enim, primum quidem quod fit pro tali aliquo, tantum tollit pœnam vel partem pœnae a damnatis, sequens au- tem suffragium non tollit tantam ut pri- mum in mensura quantitatis, sed tollit tantam in proportione : et quia pœna eorum extensive accepta secundum mo- dum continui divisibilis est in infinitum, ideo illa pœna numquam finitur per suf- fragium et tamen per omne suffragium to- lerabilior efficitur. Hujus autem exem- plum dabat in continua linea, quæ si divi- datur per æqualia in quantitate mensuræ, sicut per duo æqua, vel tria, vel quinque, et sic deinceps æqua in mensura, tunc procul dubio stabit divisio et finietur li- nea : quia tales partes non infinitæ sunt in ipso. Si autem sic dividatur, ut primo dividatur per duo, vel per tria, et sic deinceps, et residuum iterum dividatur per duo, vel per tria quæ sunt dimidia, vel tertia residui non æqualia primis nisi proportione residui, numquam stabit di- visio, sed procedit in infinitum : quia de- linitio continui est in infinitum divisibile esse. Tali ergo divisione dicebat a dam- natis pœnarum divisionem per suffra-

gium Ecclesiæ fieri. Sed quæratur a Præpositivo, quæ sit causa quod secundum suffragium minus in quantitate pœnæ tollit quam primum, cum in omni natura duo æqualiter agentia, æqualiter tollant et abjiciant de passivo? et non poterit causam rationabilem assignare. Aduc autem secundum plus debet tollere quam primum : quia pœna illa diminuta per primum, minus potest resistere secundo quam primo.

Et ideo dicimus hanc opinionem fictionem esse. Ideo dixerunt Cantor Parisiensis et Stephanus Cantuariensis, quod in veritate secundum tantum in mensura quantitatis pœnae tollit, quantum primum, et quod pœna tolli potest totaliter a damnato per suffragium Ecclesiæ multicipatum: sed pœna totaliter suspensa iterum in infinitum relabitur: quia non liberatur nisi per gratiam, cujus damnatus non est susceptibilis. Hoc autem confirmant isti per dictum Joannis Chrysostomi, qui distinguit, quod duplex est misericordia Dei, scilicet liberans et relaxans. Liberans est, quæ ex toto indulgens liberat: et hæc, ut dicit, non est super omnia opera Dei: quia non est super damnatos. Est autem misericordia relaxans: quia citra condignum puniens in omni judicio parlem pœnae relaxat, et numquam totam: et hanc dicit esse super omnia opera Dei, etiam super damnatos. Et sic intelligi potest illud Psalmi cxliv, 9: Et miserationes ejus super omnia opera ejus. Et illud Psalmi xxiv, 10: Universæ viae Domini misericordia et veritas. Et illud Jacobi, u, 13: Superexaltat autem misericordia judicium. Quærimus autem ab his quæ sit causa, quod jam liberatus relabitur in pœnam: quia apud justum judicem si aliquis satisfecit pro reo, et judex acceptavit satisfactionem, omnino injustum est iterum reum in pœnam revocare: et isti de hoc nullam convenientem possunt assignare rationem. Adhuc autem auctoritates Canonis sunt contra istam opinionem: dicitur enim, Job, xv, 30 et 31, de damnato: Non recedet de

<--- Page Split --->

tenebris : ramos ejus arefaciet flamma, et auferetur spiritu oris sui. Non credet frustra errore deceptus, quod aliquo pretio redimendus sit. Proverb. vi, 34 et 35 : Quia zelus et furor viri non parcit in die vindicta : nec aquiescit cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima.

Ideo post istos venit magnus doctor Gulielmus Altisiodorensis, et dixit, quod pro certo pœena ignis non diminuitur, nec suspenditur a damnatis per Ecclesiae suffragium, tamen prodest ut tolerabilior sit eorum damnatio : quia confortat patientem, ut confortato vigore levius ferat ignis incendium. Hujus autem dedit exemplum, sicut quando aliquis pondere magno gravatus, lassitudine debilitatur : si quis in faciem ejus fundit aquam frigidam, in nullo quidem pondus alleviat, et tamen illum ad levius sustinendum confortat et refrigerat : et in hoc sensu dixit divitem suffragium guttae aquae petere ut refrigeretur. Sed hoc valde mirabile est, qualiter etiam fingi possit hoc quod dicit iste : cum Abraham dicat tantum esse chaos 1, quod etiam minimum compassionis suffragium a sanctis ad damnatos non poterit derivari. Adhuc constat, quod nihil potest relevare pœenam damnati nisi peccati diminutio vel dimissio : quia nihil facit animam ab igne passibilem nisi peccatum : peccatum autem nec dimittitur nec diminuitur nisi per gratiam. Gratia autem secundum fidem Catholicam non sunt susceptibiles damnati : quia dicit Damascenus, quod oportet scire, quia quod in Angelis est cesus, hoc est in hominibus mors : et sicut Angeli post casum non sunt reparabiles vel gratiae susceptibiles, ita nec homines post mortem.

Et ideo temporibus nostris in doctrina florentes Theologi omnes istas opiniones abhorruerunt, et dixerunt, quod si prosunt damnatis suffragia, quod in altera parte pœena prosunt eis, et non in tota.

Sunt enim damnati ad ignem et conscientia verinem, sicut dicitur, Isa. Lxvi, 24 : Ignis eorum non exstinguetur, et vermis eorum non morietur. Et ideo ad mitigationem ignis nihil prosunt, sed conscientia vermis remordet de tribus, scilicet de peccato commisso, et de bono a seipso omisso, et de bono cujus ipse potuit esse causa ut fieret ab altero non facto. Dicunt igitur, quod non mitigatur de duobus primis : quia haec duo sunt praeterita et necessaria, sed de tertio et crescit et mitigatur. Si enim per malum suum causa est mali in alio, toties crescit vermis, quoties crescit et dilatatur malum illud in alios quos involvit : et in hoc sensu dicit Ambrosius, quod ignoratur pœena Arii, quia nescitur quot errore ejus sunt subvertendi. Si autem causa fuit ut bonum fieret per alium, toties decrescit vermis, quoties bonum illud multiplicatur, et quoad hoc solum prodest damnatis Ecclesiae suffragium : et hoc quia rationem habet Catholicam, puto esse tenendum. Et ideo dicitur, Eccle. ix, 10 : Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare : quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos quo tu properas.

Quod autem quaeritur, quae sunt sulfragia quae valent mortuis, dicit Gregorius in Dialogo, quod eleemosyna, vigilia, et orationes, et caetera bona Ecclesiae sunt suffragia: maxime tamen defuncti apparentes vivis requirunt sibi fieri oblationem sacra hostiae in Missa: quia illa liberavit de inferno in limbo patres detentos, quando in crucis altari offerebatur, sicut in ante habitis diximus.

Et quod quaeritur, a quibus sunt facienda, quia scriptum est, Joan. ix, 31 : Peccatores Deus non audit. Dicendum quod omnibus tam justis quam peccatoribus fieri debent: quia non recipiuntur a Deo in charitate viventium, sed in charitate defunctorum qui sunt causa, quod ista

<--- Page Split --->