tionibus 1, usque ad cornu altaris, dicit sic : « Dies solemnis est Domino compunctio cordis nostri : sed tunc in frequentatione dies solemnis constituitur, cum in lacrymis pro amore ejus assidue mens movetur. Cui velut si diceremus : Tamdiu ista acturi sumus, quamdiu in tribulatione afficiemur ? illico terminum quousque fieri debeat, subjungit dicens : Usque ad cornu altaris. Cornu quippe altaris est exaltatio sacrificii interioris, ubi cum venerimus, jam nulla necessitas est ut solemnem diem Domino de nostri lamentatione faciamus. » Hæc sunt verba Gregorii. Constat autem, quod sacrificium interius spiritus contribulati non exaltatur nisi incorporatum altaris sacrificio. De hoc Augustinus super eumdem Psalmum sic dicit : « Est quoddam altare invisibile, ad quod non accedet injustus. Ille solus accedit, qui ad illud securus accedit. Illic invenit vitam suam, qui in isto altari visibili discernit causam suam. Non igitur sufficit in terra dies iste solemnis, quo Agnus occisus est, sed constituite illum in condensis Scripturarum, alta et secreta rimantes quousque perveniatis, exaltatis a Deo mentibus, usque ad ejus divinitatem. Et quid ibi aliud nisi laudes cantabimus ? Quid aliud dicemus, nisi, Deus meus es tu, et confitebor tibi : Deus meus es tu, et exaltabo te 2 ? non strepitu verborum ista dicemus, sed dilectio inhaerens illi per seipsam clamat istam vocem. Dilectio enim nostra vox est. » Sic igitur perfertur in sublime altare Dei, quando omnes in sacrificio adhaerent deitati Christi in conspectu majestatis Patris existentis. Psal. xlui, 4 : Introibo ad altare Dei, ad Deum qui lætificat juventutem meam.
Ut quotquot de cleri servitute vel voto populi, ex hac altaris participatione, per metonymiam, hoc est, sacrificii altaris communione. Et hic osculatur sacerdos altare, ut se participem cum omnibus
offerentibus sacrificii altaris ostendat. Psal. cxviii, 63 : Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua, Domine.
Sacrosanctum Filii tui, tibi consubstantialis, et ideo in sublimi altari tuo oblati, corpus, nos sibi incorporans, et sanguinem, in uno spiritu nos potantem, sumpserimus, communicando sibi in corpore et spiritu, omni benedictione nos tuis benedictionibus replente, cælesti, hoc est, cælestium bonorum, et gratia, quæ gratum facit habentem et opus ejus gratum reddit, repleamur. Et de benedictione quidem dicitur, Deuter. xxxiii, 23 : Nephthali abundantia perfruetur, et plenus erit benedictionibus Domini. Nephthali autem latitudo interpreratur, et signat eum qui dilatatus est in communione charitatis. De gratia autem dicitur, Joan. i, 16 : De plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia.
Hic autem quando dicitur, corpus, fit crux super corpus, ut significetur benedictionis plenitudo a primo perfectore sanctitatis in corpus mysticum procedere. Et cum dicitur, sanguinem, alia fit crux, ut significetur in idem corpus mysticum procedere gratia. Et cum dicitur, omni benedictione, fit crux ante faciem sacerdotis, ut significetur in sacerdotem ut in hominem infirmum, qui pro se et pro populo offert, hæc eadem gratia manare a Deo. Quod autem hic quidam dicunt, quod per osculum altaris quod hic facit sacerdos, significetur osculum Judæ, quo tradidit Dominum : et per duas cruces quæ fiunt super corpus et sanguinem, significantur vincula et tracliones quibus trahebatur Dominus ad Annam pontificem : et per crucem qua faciem suam signat sacerdos, significantur sputa quibus consputus est Dominus : omnino profanum est, et omnibus fidelibus abominandum.
Quod autem sequitur : Per eumdem
<--- Page Split --->
Christum Dominum nostrum, conclusio est saepius exposita, cui nemo respondit Amen loco idiotae : quia hic hoc sicut in aliis secretis conclusionibus, Angelis relinquitur qui assistunt sacramento, sicut dicit beatus Gregorius. Unde, Tob. xii, 12 : Ego obtuli orationem tuam Domino. Et, Daniel. ix, 23, dixit Gabriel Angelus : Ab initio precum tuarum egressus est sermo : ego autem veni ut indicarem tibi, etc. : et in his omnibus nemo est adjutor meus nisi Michaël princeps noster. Unde Gregorius : « In ipsa immolationis hora cum adstantibus sibi ministris celestibus Christus, ut proposita consecret, adesse credendus est. » Hoc enim non est mirum, quod in isto sacramento Angeli ministrant, qui sicut dicitur, ad Hebr. i, 14 : Omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi. Sicut enim dicit Augustinus : « Ista sunt munera, ista sunt dona super omnem gloriam constituta, quibus fideles suos omnipotens Deus reficiens glorioso Filii sui corpore vivificat, sanctificat, et praeparat aeternitati. Per haec corda fidelium omnium benedictione replet et gratia, tribuens corporibus ca-
stimoniam, mentibus fidem, cogitationibus puritatem. Per haec tuetur suos misericordia, spe confirmat, munit charitate, ut tanti Domini participatione qui intra se Deum suscipiunt, templum ejus effici mereantur. »
De hoc eodem sacramento ita dicit Ambrosius : « Christus Ecclesiae cibus est, Christus est potus, caro Dei cibus, et sanguis Dei est potus, Christus nobis quotidie ministratur : cibus iste non corpus impinguat, sed confirmat cor hominis. Hic est panis vitae. Qui ergo vitam manducat, mori non potest. Accedite ad eum, et satiamini : quia panis est. Accedite ad eum, et potate : quia fons est. Accedite ad eum, et illuminamini : quia lux est. Accedite ad eum, et liberamini : quia ubi spiritus Domini, ibi libertas est. Accedite ad eum, et absolvimini : quia remissio peccatorum est. Corpus autem Domini nostri Jesu Christi postulatio est divinae reconciliationis et protectionis aeternae. Accipe tibi monumentum, suscipe tibi Dominum Jesum tuae mentis hospitio : ubi enim corpus est, ibi est Jesus. »