CAPUT II.
De præparatione qua ad offerendum se præparat.
Nunc autem de præparatione qua interim ad offerendum se præparat sanctitatis perfector, est dicendum. Præparat autem se tribus : incenso, lotione, et oratione. Incenso præparat se devotionis odore. Lotione, munditiae nitore. Oratione, cordis fervore.
Circa primum attendendum, quod tria fuerunt in lege, in sancta sanctorum duo, et ante velum unum. In sancta sanctorum propitiatorium fuit et thuribulum : ante velum erat altare aureum. Ad ista ergo tria sacerdos se præparat, mactans carnem super altare, ad quod procedit cum thure : implens cor, quando procedit cum fervore orationis : accedens ad propitiatorium, quando jam ad locum ubi offerendum est, pervenit. Thus ergo in thuribulo est : quia suavitatis odor est in devotione. Cantic. iii, 6 : Quæ est ista quæ ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhæ et thuris ? De mactatione corporis in altari dicitur, ad Roman. xii, 1 : Obsecro vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. Detertio dicitur in Psalmo. lxxv, 13 et 14 : Introibo in domum tuam in holocaustis : reddam tibi vota mea quæ distinxerunt labia mea.
Ad altare accedens inclinat se, hostiam ponens ter thurificat, et post in circulum thurificationem circumgyrat ante propitatorium, hoc est, ante clementiam Dei
stans, se elevat et manus extendit. Quod inclinat ad altare, significat reverentiam : quod thurificat trini sacrificii redolentiam, scilicet panis et vini, et aquæ, quæ in vinum est mixta : quod se elevat, extensionem sui in Deum per totum fervorem signat. Thurificat ergo ter, tres partes in sacrificio substantiales esse designans, quarum prima reficimur, secunda potamur, et tertia uniti Deo ostendimur. Sic ergo parat se ad altare accedens, ordinando oblata, thurificando, et se in conspectu Domini erigendo. Ac si dicat verba Psalmistæ, Psal.xlii, 4 : Introibo ad altare Dei, ad Deum qui lætificat juventutem meam. Per secundum autem dicit, Psal. cxL, 2 : Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Per tertium dicit, Psal. cxL, 2 : Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. Hoc enim totum ad Deum coram propitiatorio extra velum aperte elevabatur.
Deinde vadit ad lavandum : quia cum primo ad Missam se parans laverit se ab iniquitate, modo oblaturus sacrificium, ampliori indiget ablutione etiam a venialibus et peccatorum reliquiis, dicens : Lavabo, non inter peccatores, sed inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine 4. Hanc ulteriorem ablutionem petit David, Psal. 1, 4, dicens : Amplius lava me ab iniquitate mea. Ac si dicat : Lavisti a mortalibus, lava etiam a venialibus. Me lava : quia
<--- Page Split --->
nemo adeo lotus est, quin indigeat ulteriori lotione in tanti oblatione sacrificii. Hoc significavit Dominus, Joan. xii, 40, quia cum loti essent Apostoli, et sic accrederent ad refectionem mensæ Domini agni paschalis, noluit eis exhibere corpus suum, nisi iterato lavaret pedes ecorum, per quos signata est affectuum ablutio, dicens: Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Sic etiam Salomon in templo, III Regum, vii, 23 et seq., fecit mare aneum communem ablutionem sacerdotum, etiam fecit lutere m specialem ad loturam eorum qui pro sacrificio ingrederentur in templum.
Hoc igitur modo paratus lotione, procredit ad medium altaris, parans se orationis suffragio : et hoc dupliciter, sciliret per se, et postulatione orationis adjuvantis a populo. Per se pronus inclinatur ante altare, dicens: In spiritu humilitatis, et in animo contrito suscipiamur a t', Domine : et sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, ut placrat tibi, Domine Deus. Et sumuntur verba ista, Daniel. ui, 39 et 40, ubi ista verba tres pueri in camino ignis ardentis dixerunt. Sacrificium enim offert in recordationem passionis Domini : et sic quando recordamur, quod pro nobis hoc sacrificium in ara crucis oblatum est pro peccatis nostris, offerimus in spiritu humilitatis, peccatum recognoscentes, et in animo contrito, peccati dolorem in corde sentientes. De primo dicit, Psal. r, 5 : Quoniam iniquitatem meam ego cognosro. De secundo dicit, ibidem : Et peccatum meum contra me est semper. In hac igitur humilitate Ecclesiae et contritione Ecclesiae petit suscipi officium sacrificii sui sacerdos : quia certum est, quod in his numquam rejicitur. Quia de primo dicitur in Psalmo r, 19 : Sacrificium Dro spiritus contribulatus. De secundo autem dicitur simul cum primo : Cor contritum et humiliatum, Deus, non despicire. Et sic placet Deo sacrificium. Malach.
iii, 4: Placebit Deo sacrificium Juda et Jerusalem, sicut dies sæculi, et sicut anni antiqui. Juda enim confitens interpretatur, et sacerdos jam lotus est ablutione et orationis confessione. Jerusalem autem est pacis et unitatis Ecclesiastica suffragii intercessio.
Et ideo se convertit ad populum petens in unitate Ecclesiae orationis suffragium, dicens: Orate, fratres, ut meum ac vestrum sacrificium acceptabile fiat apud Deum Patrem omnipotentem. Appellatione enim fratrum et sororum innuit Ecclesiae in unitate charitatis colligationem et unionem. In hoc autem quod cum sit loco ejus qui omnis est perfector sanctitatis, et tamen petit orationis suffragium, innuit hoc quod dicit Apostolus, ad Hebr. v, 2: Quoniam et ipse circumdatus est infirmitate: et ideo ut homo infirmus indiget Ecclesiae adjutorio. Jacobi, v, 16: Orate pro invicem, ut salvernini: multum enim valet deprecatio justi assidua.
In hoc quod dicit: Ut meum ac vestrum, etc., innuit, ut dictum est, quod tam offerentes quam oblati in altari offeruntur, cujus oblationis signum fuit exteriorum facultatum oblatio. Unde, ad Hebr. v, 3: Debet pro semetipso offerre pro peccatis. Ipse enim homo est ex hominibus assumptus in locum ejus qui sanctitatis est perfector: et ideo ut homo indiget suffragio, et ut in loco Dei existens impendit et perficit sanctificationem. Ad Hebr. v, 1 et 2: Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in iis quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis: qui condolere possit iis qui ignorant et errant.
Sic igitur munitus sanctitatis perfector et paratus, perficit secretam orationem, in qua per totum annum in omnibus Missis nihil aliud petitur, nisi quod populus offerens in suis donis et cum suis donis Deo in unitate Christi corporis et
<--- Page Split --->
incorporandus offeratur Deo. Hoc autem patet in secreta Missæ primæ quæ sic dicit : « Hæc sacra nos, Domine, potenti virtute mundatos, ad suum faciant puriores venire principium '. » Omnium enim horum principium quantum ad oblationem est oblatio qua Christus obtulit seipsum. Hoc facillime est invenire et videre in omnibus secretis, nisi quod aliquando propter festum quod agitur de Christo, vel Sanctis, in secretis mentio illius festi habetur, ut gratia festi populus offerens Christo incorporetur. Hæc autem oratio ideo Secreta vocatur, quia sub silentio et secreto dicitur, cujus diversi diversas assignant causas, de quibus parum est curandum. Causa vero est, quia jam in ista oratione a sanctitatis perfectore sanctissima postulantur et offeruntur. Et hæc a populo communi celari debent, ut amplius venerentur : ostensa enim populo per usum discuntur et vilipenduntur; et forte ad usus alios adhibentur. Sic ergo verba consecrationis vulgo non sunt revelanda. In signum cujus, Numer. iv, 2 et seq., ad sensum dicitur de omnibus sacerdotibus : Aaron et filii ejus sacerdotes intrabunt, ipsique disponent onera singulorum, et divident quid portare quis debeat. Alii nulla curiositate videant quæ sunt in sanctuario prius quam involvantur, alioquin morientur. Quia multi usu sanctissima contemnentes, quando eis publice ostenduntur, accipiunt occasionem mortis in eis, quæ si essent operta et involuta et ab eis velata, venerarentur. Matth. vii, 6 : Nolite dare sanctum canibus, neque mittalis margaritas vestras ante porcos : ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos. Quia audita ista vilescunt, et sacerdotes verbis eorum dilacerarentur. Unde Dionysius loquitur in libro de Ecclesiastica hierarchia de ritu sacramentorum : « Laici hoc videntes late ridebunt, putantes humilibus verbis et rebus non posse inesse sanctifica-
tionem. » Hæc igitur est vera causa hujus silentii et sequentium silentiorum.
Dicunt tamen quidam, quod ante passionem cum Judæi quaererent Jesum interficere, sicut dicitur, Joan. xi, 34 : Jesus abiit in regionem juxta desertum, in civitatem quae dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis. Et quia publice non prædicabat, tunc dicunt, quod hoc silentium suo primo silentio hic sacerdos repræsentat. Et id videtur mirabile, quod illud in aliquo respondetur, cujus nulla mentio fit in ipso. In istius autem secreto silentio nulla penitus fit mentio illius silentii vel similitudo : quia sacerdos fugiens ab altari non abscondit se, neque latet. Et ideo apud me nihil valent tales adaptationes.
Sic igitur perficiens Secretam concludit alta voce : quia hoc quod in conclusione est, omnibus expedit scire, tam clericis, quam idiotis. Dicit igitur : Per Dominum nostrum, ele., ut sciatur, quod quidquid petitur, non nisi in nomine Christi exauditur. Et de hoc jam ante sa'is dictum est.
Quod autem quidam dicunt, quod exaltatione vocis iterata Christi prædicationi innuitur, quando in septimana Paschæ inter deeimam et quintamdecimam lunam Jerusalem regrediens clamabat docens in templo, dico quod hoc meo judicio nihil valet ad propositum. Et quod sancti aliquando hoc dicunt, pro certo sunt quædam ex parva convenientia sumptæ adaptations.
Clamat ergo sacerdos ad populum hoc quod omnium est fides et instructio. Ac si dicat illud Proverbiorum, viii, 4 : O viri, ad vos clamito, et vox mea ad filios hominum.
Abscondit autem ea quæ non sunt singulorum, sed quæ sunt perfectorum tantum et paucorum ad intelligendum, et conclusione perfecta idiota vel is qui
<--- Page Split --->
loco idiotæ est, dicit: Amen, quod quia ad conclusionem tantum refertur, interpretandum est pro verum est, et non pro fiat. Ac si dicat: Tu dicis per Dominum nostrum, et qui vivit et regnat, etc. Nos
corde et ore et opere profitemur et dicimus, quod hoc est verum. Ac si dicant illud Proverbiorum, vni, 8: Justi sunt omnes sermones mei, non est in eis pravum quid neque perversum.