CAPUT I.
De Offertorio cui preemittitur Dominus vobiscum.
- Ecclesiastici, xlvii, 12, dicitur de David : Dedit in celebrationibus decus, et ornavit tempora usque ad consummationem vitæ. Et ita fecit beatus Gregorius in ordinatione Missæ.
Jam autem habitum est quomodo dedit in celebrationibus decus per imitationem Dei ad veniendum in sacrificium per Introitum, et Kyrie, eleyson, et Gloria in excelsis Deo, et per instructionem tam imperfectorum quam perfectorum, et responsum instructorum.
Nunc autem ad tertiam partem Missæ, in qua ordinatur totius vitæ consummatio, hoc est, perfectio, et est in totius sanctitatis perfectione per nostri ad Christum incorporationem.
In hac igitur parte quatuor sunt notanda, in quibus tota completur consummatio sive perfectio, scilicet oblatio, sanctificatio, sanctificati distributio, et distributi communio. Per primum offeruntur munera, per secundum idonea efficiuntur Deo oblata, per tertium distribuuntur pro uniuscujusque mensura, per
quartum omnia ad Deum mittuntur Christo jam incorporata. Primum facit sanctitatis perfector in Offertorio, et primo silentio quod concluditur in Præfatione. Secundum autem in secundo silentio, quod concluditur Dominica oratione. Et tertium facit in tertio silentio quod concluditur in Agnus Dei. Quartum facit in quarto silentio, quod concluditur in communione.
In prima autem quinque occurrunt notanda, scilicet salvatio qua a sanctitatis perfectore salutatur populus : Offertorium, Præparatio, Secreta, et communio, quae est Præfatio.
Circa primum attendendum est, quod sicut sanctitatis perfector primum salutat populum ad consolandum de desiderio quo advocatus est Dominus, et secundo salutat ut cum eis sit Dominus ad instructurem perficiendam : ita modo salutat ut Dominus adsit, qui offerendum recipiat. Iste enim est ordo congruus, ut instructio exhibeatur : quia sicut dicitur, ad Roman. x, 17 : Fides est ex auditu :
<--- Page Split --->
auditus autem per verbum Christi. Et quod post hoc quisque fidem perceptam ore confiteatur : quia, sicut dicitur ibidem, ad Roman. x, 10 : Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Psal. cxv, 10 : Credidi, propter quod locutus sum. Et tertio, fructus totus est, ut credens populus Domino offeratur. Ad Hebr. xm, 13 : Per ipsum ergo offeramus sacrificium laudis semper Deo, id est, fructum labiorum nostrorum confitentium nomini ejus.
Hac igitur ratione sanctitatis perfector dicit : Dominus vobiscum, convertens se ad populum. Dominus, inquam, vobiscum, ut in sacrificium Deo offeramini. Dominus vobiscum, ut circa saporem oblationis afficiamini. Dominus vobiscum, ut oblato sacrificio incorporemini. Dominus enim vobiscum est, quando sibi vos oblatos suscipit, quando vos circa suum sacrificium affici facit, quando vos sibi unum facit et unit. De primo dicitur, II Paralip. xx, 17 : Cras egrediemini contra eos, et Dominus erit vobiscum. Jam enim confessione fidei fuistis cum Domino, et ideo Dominus vobiscum est. De secundo dicitur, Genes. xxvni, 20 : Si fuerit Deus mecum, et custodierit me in via, per quam ego ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum, hoc est, ad gustum sui in specie panis, erit mihi Dominus in Deum. Psal. xxxiii, 9 : Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus. I Petri, n, 3 : Si tamen gustastis, quoniam dulcis est Dominus. Detertio dicitur, Numer. xiv, 7 et seq. : Terra, quam circuivimus, valde bona est. Si propitius fuerit Dominus, inducet nos in eam. Et post pauca, 3. 9 : Dominus nobiscum est, nolite metuere. Haec enim terra est terrae nostrae benedictus fructus, qui est corpus Domini, in quod nos inducit per unionem sui : et ad hoc optatur esse nobiscum. Igitur dicit hoc loco : Dominus vobiscum. Respondetur autem ex parte offerentium : Et cum spiritu tuo : quia hoc sacrificium quod in spiritu offertur, acceptatur a Domino. Daniel.
nu, 59 : In animo contrito et spiritu humilitatis suscipiamur. Psal. l, 19 : Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contributum, etc. Hac igitur de causa hic dicit : Et cum spiritu tuo.
Secundum in hac parte est Offerto- 2. rium, circa quod duo notantur, scilicet Quare poquod sacerdos praemittit, se ad altare Oremus, non statuconvertens: Oremus, et tamen orationem dicitur orianon dicit statim, sed Offertorium cantatur. Dicit autem, Oremus, ideo ut magna et efficax et pura oratio exigatur ad hoc quod populus Deo incorporandus offeratur. Oratio enim est pius affectus mentis in Deum directus, et populus offerendus Domino prius affectu toto debet elevari in ipsum, ut dignum Deo de ipso fiat sacrificium. Luc. xvnii, 1 : Oportet semper orare, et non deficere. Ad Coloss. iv, 2 : Orationi instate, vigilantes in ea.
Tali admonitione facta ad orandum, voce laudis et jucunda cantatur Offertorium, in quo non tantum offert munus extrinsecum populus, sed munus intrinsecum recognitio est censualis, quod ipse qui offert munus, seipsum offert perfectori sanctitatis Domino offerendum. Unde et Cain qui munus Domino obtulit, et seipsum diabolo mancipavit, dixit Dominus, Genes. iv, 7 : Nome si bene egeris, recipies : sin autem male, statim in foribus peccatum aderit ? Quasi dicat : Sic tu peccasti. Et dicit ibi Glossa, quod bene obtulit qui creaturam creatori obtulit. Male autem divisit, qui de bonis suis Deo, et seipsum obtulit diabolo. Est igitur oblatio exterior signum oblationis interioris, sicut homo per censum quem Domino suo offert, recognoscit quod Dominus in ipsum dominium habet, et hoc trahitur a Deuteronomio, xxvi, 2 et seq., ubi sic dicitur : Tolles de cunctis frugibus tuis primitias, et pones in cartallo, pergesque ad locum quem Dominus Deus tuus elegerit, ut ibi invocetur nomen ejus : accedesque ad sacerdotem, qui fuerit in diebus illis, et dices ad eum : Profiteor hodie coram Domino Deo tuo, quod in-
<--- Page Split --->
gressus sum in terram pro qua juravit patribus nostris ut daret eam nobis. Susripiensque sacerdos cartallum de manu tua, ponet ante altare Domini Dei tui. Et aliquibus interpositis, y. 10 et 11, dicit sic ille qui munus obtulit: Idcirco nunc offero primitias frugum terre, quam Dominus dedit mihi. Et dimittes eas in conspectu Domini Dei tui, et adorato Domino Deo tuo. Et epulaberis in omnibus bonis quae Dominus Deus tuus dederit tibi. Sic enim per oblationem recognoscit se pertinere ad Dominum, et oblatus illi secum epulabitur in convivio corporis et sanguinis Domini.
Sic ergo oblatio exterior interioris oblationis est signum.
Hæc autem exterior oblatio debet esse . dr. utilis valore, pinguis devotione, oblata in r"r" charitatis dilectione, et munda acquisir" tione.
Utilis, inquam, ut possit ministris Dei converti ad utilitatem, unde maledicitur qui debile offert quod ad utilitatem converti non potest. Malach. 1, 13 et 14: Claudum et languidum intulistis munus: numquid suscipiam illud de manu vestra? dicit Dominus. Maledictus dolosus qui habet in grege suo masculum, hoc est, perfectum et valens, et votum fac:ens, immolat debile Domino, hoc est, quod non potest converti in utilitatem, sicut faciunt qui falsam monetam et alia nihil valentia ad altare pro decimis offerunt.
Pinguis autem debet esse devotione, ut de cordis devotione plus procedat quam de manu. Psal. Lxv, 15: Holocausta medullata offeram tibi. Eccli. xxxv,8: Oblatio justi impinguat altare, et odor suavi talis est in conspectu Altissimi.
De tertio dicitur, Matth. v, 23 et 24: Si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinquo ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum: quia aliter dicetur tibi illud Malachiæ, 1, 10: Non est mihi vo-
luntas in vobis, et munus non suscipiam de manu vestra.
Quod et munda debeat esse acquisitione, accipitur, Proverb. iii, 9, ubi dicitur: Ilonora Dominum de tua substantia, et de primiliis omnium frugum tuarum daei, scilicet dando pauperibus. Ac si dicat, quod tuum sit et non alterius quod offers Domino. Eccli. xxxiv, 21: Immolantis ex iniquo oblatio est maculata, et non sunt beneplacitæ subsamantiones injustorum. Subsannatio enim et non oblatio est, qui offert de furto, vel rapina, vel de usura, vel aliquo injusto lucro. Eccli. xxxiv, 23: Dona iniquorum non probat Altissimus, nec respicit in oblationes iniquorum, nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis. Clamat enim rapina contra rapientem: et ideo Dominus ad oblationes eorum non propitiatur. Isa. iii, 14: Rapina pauperis in domo vestra. Eccli. xxxiv, 24: Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui.
Sic igitur et talis debet oblatio fieri de exterioribus, quae signum est interioris oblationis.
Hæc autem fieri debet hilariter et jucunde: quia, sicut dicitur, II ad Corinth. ix, 7: Hilarem datorem diligit Deus. Et hoc repræsentat clerus, qui totus est in sordem Dei oblatus, cantando Offertorium: et ideo jucundo cantu et lætis neumatibus cantari debet, quod quædam Ecclesiæ repræsentant per modum jubili cantante versus Offertorii, et trahitur, I Paralip. xxix, 17 et 18, ubi cum offert populus dona in ædificium domus Dei, dixit David: Ego in simplicitate cordis mei lætus obtuli universa hæc: et populum tuum qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria. Domine, Deus Abraham, et Isaac, et Israel, patrum nostrorum, custodi in æternum hanc voluntatem cordis eorum, et semper in venerationem tui mens ista permaneat.
Hoc est igitur quod de Offertorio dicendum videbatur.
<--- Page Split --->