CAPUT X.

De expositione symboli Apostolorum, sive de symbolo Patrum in Nicaena synodo explanato.

ARTICULUS I.

Multiplicatis autem hæresibus, convenerunt Ecclesiastici Patres in Nicaena synodo, et symbolum non aliud ab ipso

quod dictum est, sed eosdem articulos magis ad erroris exclusionem explanaverunt, et primum quidem articulum ita expresserunt, dicentes : Credo in unum Deum Patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium. Et iste totus ita est expressus contra errorem paganorum et hæreticorum, qui Manichæi a quodam Manes he-

<--- Page Split --->

resiarcha eorum dicuntur. Pagani enim multos deos essentialem divinitatem habentes et ab invicem differentes esse 1a. dixerunt. Manes autem docuit duos deos, 11. et duo esse principia, scilicet Deum lucis, et Deum tenebrarum : unum Deum bonorum principium, et alium principium malorum. Et hoc ideo quia errantes putaverunt malum esse essentiam, et ideo habere efficientem causam, quae cum non possit esse bonus Deus, dixerunt Deum malum esse principium malorum.

Contra quod dixerunt Patres : Credo in unum Deum, etc., quia, Deuter. vi, 4, dicitur : Dominus Deus noster, Dominus unus est. Exod. xx, 2 : Non habebis deos alienos coram me. Psal. lxxx, 10 et 11 : Non erit in te Deus recens, neque adorabis Deum alienum. Ego enim sum Dominus Deus tuus.

Cum autem dicitur unus Deus, non est haec unitas quae in aliquo cadat genere vel specie unitatis creatae. Omnis enim unitas creata multiplicatur in omnibus suis suppositis in quibus est. Petrus enim et Martinus non sunt unum animal, neque unus homo secundum esse animalis vel hominis. Haec autem unitas naturae vel essentiae divinae tanta est, quod in suis suppositis, quae sunt tres personae, non multiplicatur : quia Pater et Filius et Spiritus sanctus non sunt tres dii secundum esse divinitatis, sed unus Deus : et sic sunt una substantia, et una essentia, et una sapientia, et sic de omnibus aliis quae absolute et non relative dicuntur de personis. Et si alii sunt dii, non essentialiter, sed participative, sicut sancti : vel nuncupative, sicut idola dii dicuntur. Et quando tales dii plures sunt in suppositis, tunc multiplicatur eorum divinitas in ipsis. Et de participative quidem dictis diis dicitur in Psalmo 1.xxx1, 6 : Ego dixi : Di i estis, et filii Excelsi omnes. De aliis autem dicitur in Psalmo xcv, 4 : Omnes dii gentium demonia, Dominus autem cœelos fecit. De omnibus autem istis simul dicitur, I ad Corinth.

vni, 4 et seq. : Scimus quoniam idolum nihil est in mundo, et nullus est Deus, nisi unus. Nam etsi sunt qui dicantur dii, sive in cœelo, sive in terra, (siquidem sunt dii multi, et domini multi), nobis tamen unus est Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in illum : et unus Dominus, Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum.

Quia autem secta Manichaei divisa est in tres, quia una ejus pars dicit duos deos, sicut apparet in epistola Fundamenti, quam fecit Manes, et destruxit Augustinus in libro quem fecit contra epistolam Fundamenti. Alia autem secta derivata ab illo, dixit unum quidem esse Deum, sed duos factores, qui materiam factam ab uno Deo in divisa formaverunt. Et illi dixerunt, quod unus factor fecit incorruptibilia, sicut cœelum et corpora cœelestia : alter autem fecit corruptibilia pugnantia et se invicem destruentia. Alii etiam ex Manichaeis dixerunt, quod unus factor fecit invisibilia, sicut animas et Angelos : alius autem visibilia, sicut haec inferiora : ideo Patres ut utrumque horum errorum excluderent, dixerunt : Patrem omnipotentem, fa-torem cœeli et terrae, visibilium omnium ut invisibilium, fundantes explanationem super verbum Apostoli, ad Coloss. 1, 16 : Quoniam in ipso condita sunt omnia in cœelo et in terra, visibilia et invisibilia.

Hoc igitur est quod addiderunt explanando articulum primum.

ARTICULUS II.

De secundo autem dixerunt : Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum, et ex Patre natum ante omnia sccula, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum d ? Deo vero, genitum, non factum, consusstantialem Patri, per quem omnia facta sunt.

<--- Page Split --->

Contra AEt hoc totum sic explanatum est contra rium, Saerrorem Arii : quia Arius dixit unum bellium et Ebionem esse Dominum Deum, et Christum non esse Dominum Deum omnibus superpositum, sed potius esse suppositum et depressum sicut creaturam quae non est praeposita omnibus. Ideo dixerunt: Et in unum Dominum Jesum Christum, qui in eodem dominio et superpositione est cum Deo Patre : attendentes quod dixit Apostolus, I ad Corinth. vn, 6 : Nobis tamen unus est Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in illum : et unus Dominus, Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum.

Item, dixit Arius, quod Christus etsi dicatur filius, non tamen est solus filius: quia ipse est adoptivus filius sicut multi sunt. Et hoc etiam dixit Sabellius haereticus. Ideo ulterius expresserunt sancti Patres dicentes: Filium Dei unigenitum.

Quia vero dixit Arius filium quidem esse factum ante haec temporalia saecula, sed non ante omnia saecula : quia saeculum unum est spatium uniuscujusque durationis, quo durat creatura una, et dixit, quod Filius non esset factus ante saeculum suae durationis, ideo ad excludendum hoc dixerunt: Ex Patre natum ante omnia saecula.

Dixit etiam Arius, quod cum vellet Deus creare mundum, ante mundum creavit virtutem quamdam et sapientiam, quae Verbum vocatur et filius, per quem illum mundum sensibilem crearet. Deceptus autem fuit Arius : quia putabat, quod penitus esset simile de Deo faciente mundum et de artifice faciente artificiatum. Artifex enim primo format in corde suo rationem et sapientiam, quae est ratio artificiati, et virtutem per quam illa ratio procedit in artificialum. Et haec sapienilia et virtus sunt diversae essentiae ab ipsa substantia artificis, et aliquando formantur in artifice cum ante non fuerunt formatae. Et ita in Deo fieri putabat, ut dicit Augustinus, corporalibus cogitationibus plenus, in Deo putans fieri quod vidit fieri in homine. Et ideo addiderunt

Patres: Deum de Deo, et non virtutem vel rationem crealam.

Lumen de lumine : quia si ita formaretur lumen quo Pater fecit mundum in Deo sicut in artifice, tunc sicut ante formationem luminis quod est ratio artificiati, non est lumen in artifice, sed cor ejus est tenebrosum et lumen habet a sapientia quae est artificiati ratio, sicut omnis homo illuminatur a scientia sua, ita sequeretur, quod Pater lumen haberet a Filio sic facto et formato, quod impietate plenum est : quia Pater nihil habet a Filio, sed omnia habet Filius a Patre. Et ideo dixerunt : Lumen de lumine.

Quia vero Arius dixit sic a Deo formatam sapientiam et virtutem non esse verum Deum, sed adoptive Deum dici, ideo addiderunt : Deum verum de Deo vero, verum Deum vocantes qui essentialem habet deitatem. Arius autem iste hoc suo errore judaizabat sicut Ebion haereticus qui ante eum fuit : quia Judaei sic sapientiam, quae est ratio creationis mundi, sic ante mundum factum esse dicebant, et quod Deus nisi istam prius fecisset sapientiam, mundum creare nesciret, quia non haberet ad quid respiceret in creando, sicut artifex qui nescit operis sui rationem.

Quia autem dixit Arius istam virtutem et sapientiam et formatam et non de substantia genitam, eo quod perfectum est opus voluntalis, et generatio est opus naturae, infusione substantiae a generante in eum qui nascitur, ideo dixerunt : Genitum non factum, consubstantialem Patri : ex quo per generationem naturam et substantiam accepit.

Quia autem iterum Arius dixit, quod quidem hic mundus sensibilis per Verbum sive sapientiam factus est, sed non omnia, quia ipsum Verbum quod factum est, non est factum per seipsum, ideo addiderunt : Per quem omnia facta sunt, totum errorem Arii condemnantes. Joan. 1, 3 : Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est.

<--- Page Split --->

ARTICULUS III.

De tertio autem articulo dixerunt: Qui propter nos homines, et propter nostram salutem, descendit de cœlis : et incarnatus est de Spiritu sancto ex Maria Virgine, et homo factus est. Et ista expressio articuli incarnationis facta est contra Manichæum. Ille enim dixit, quod non propter homines nec propter salutem hominum descendit, sed potius descendit a Lucifero expulsus, et quod adhuc Lucifer reascensurus sit in cœlum ad sedem, unde in ascensione Christi expulsus est. Fingit enim, quod prælium magum factum sit in cœlo, sicut dicitur, Apocal. xii, 7. Et quod in primo prælio expulsus est Chistus, et in secundo expulsus sit Lucifer. Et hoc prælium dicit fuisse inter duos deos, Deum scilicet lucis, et Deum tenebrarum, sive Deum bonum et Deum malum.

Hoc igitur excludentes Patres, dicunt quod nulla necessitate et nulla violentia detrusus, sed charitate hominum et amore salutis eorum descendit de cœlis, non ætolos relinquendo secundum divinitatem, sed in nostris quæ assumpsit, visibilis in hoc mundo apparendo. Ad Ephes. iv, 10 : Qui descendit, ipse est et qui ævændit super omnes cœlos, ut impleret omnia. Joan. ii, 13 : Nemo ascendit in ærltum, nisi qui descendit de cœlo. Joan. iii, 16 : Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret.

Quia autem idem Manes dicit non esse veram carnem Christi, sed phantasma fuisse, eo quod sicut asserit, malus Deus stlam carnem vitiosam fecerit, et hanc carnem non posse esse de bono Deo, ideo addiderunt: Et incarnatus est de Spiritu sancto, qui non nisi bonus Deus essè poterit. Et præpositio de quando dicitur de Spiritu sancto, notat potestatem et operationem, et non notat materiam : quia si de materia subtantiæ Spi-

ritus sancti factus esset Christus, tunc sequeretur quod Spiritus sanctus esset Pater Filii secundum humanam generationem : et hoc est impium, quia Christus non habet Patrem, nisi secundum æternam generationem, ut dicit Augustinus, quod in terris est sine patre et in cœlis sine matre.

Ex Maria autem additur, ut vera caro connaturalis natri esse credatur, et non phantastica, sicut dixit Manichæus.

Virgine autem additur propter Ebionitas, qui non Mariam virginem in partu dixerunt, et post partum : quia dixerunt, quod tantum Christum hominem ex maternis visceribus protulit, et non Deum. Et quia homo purus de utero virginali non exit, nisi apertis claustris pudoris, ideo dixerunt Mariam in partu Christi esse devirginatam. Hi etiam dixerunt, quod Maria esset Xp:stótoxoc, hoc est, Christi hominis mater, et non esset òsótoxoc, hoc est, veri Dei mater. Ideo eadem synodus statuit, quod Virgo òsótoxoc, et non Xp:stótoxoc deinceps diceretur.

Et quia Manes dixit, quod Christus humanatus sicut habitu aliquis dicitur tunicatus, vel cappatus, vel palliatus, et non esset homo verus, eo quod non sibi naturaliter et essentialiter univisset hominis naturam, sed extrinsecus tantum, et extrinsecus habitualiter assumpsisset sibi hominis naturam. Et ideo ad excludendum hunc errorem, addidit sancta synodus : Et homo factus est : factum enim erat. Joan. i, 14 : Verbum caro factum est, etc. Et, ad Galat. iv, 4 et 5 : Misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege, ut omnes qui sub lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus.

ARTICULUS IV.

Deinde sumentes quartum articulum, dixerunt : Crucifixus etiam pro nobus

<--- Page Split --->

sub Pontio Pilato, passus, et sepultus est. Et huic non addiderunt ad explanationem et expressionem, nisi quod dicunt: Crucifixus etiam pro nobis. Quod etiam propter Manichæos est additum, qui dixerunt non pro nobis esse crucifixum, sed totum phantastice fuisse actum, quod dicitur de Christi passione.

Additum est etiam propter Sabellianos hæreticos, qui dixerunt nos in nullo indigere Christo : quia etiam nos filii Dei esse possumus, quando volumus, eo quod non dixerunt Christum sanctum, sed purum hominem fuisse : et ideo synodus posuit : Pro nobis, ut sciamus nos nihil posse nisi per Christi sanguinem. Unde, Joan. xvii, 19, dicit : Ego pro eis sanctifico meipsum, hoc est, in sanctum sacrificium me offero, sine quo redimi non poteramus. Ex quo hunc modum redemptionis per mortem Christi summa sapientia ordinavit et elegit alia hic dicenda, quæ in symbolo Apostolorum sunt dicta.

ARTICULUS V.

Post hunc sumpserunt quintum, et illum his verbis declaraverunt, dicentes : Et resurrexit tertia die secundum Scripturas. Et de descensu quidem ad inferos dimiserunt : quia circa illud error nullus erat : sed et erat contentio de resurrectione, quibusdam dicentibus, quod non tertia die Christus resurrexit : quia non tribus diebus in sepulcro jacuit, Parasceve enim in nocte sepultus, non jacuit nisi per sabbatum, et ante lucem Dominicæ diei resurrexit : et ideo ut hanc determinarent contentionem, dixerunt quod resurrexit tertia die secundum Scripturas, hoc est, sicut illos tres dies Scriptura docet computare. Hæc enim, ut dicit Augustinus, per synecdochen partem computavit pro toto, ita quod pars Parasceves quando sepultus est et

mortuus, cum præcedente parte diei et tota præcedente nocte computatur pro uno die naturali : et nox quæ est inter Parascevem et sabbatum, cum ipso sabbato pro uno die computatur : et vespere sabbati cum nocte sequenti pro una die Dominica computentur, quia semper vespera præcedens cum die sequenti ad unam partem pertinebant. Genes. i, 5 : Factum est vespere et mane dies unus. Quare autem artificialibus duabus noctibus et uno die artificiali Christus in sepulcro jacuit, hanc causam assignat Augustinus : quia scilicet in Christo non sunt tenebræ, dies clara suam claram mortem signat. In nobis autem qui tenebrosi sumus, duæ mortes, peccati scilicet et pœnæ, significantur per duas noctes, quas Christus sua lucidissima morte ad lucem gratiæ reduxit. Psal. cxxxvni, 11 : Nox illuminatio mea in deliciis meis. Michææ, vii, 8 : Cum sedero in tenebris, Dominus lux mea est. Matth. xii, 39 et 40, dixit, hoc esse signum pœnitentium, qui a duplici nocte vel morte per mortem Christi quærunt liberari. Generatio mala et adultera signum quærit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ Prophetæ. Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terræ tribus diebus et tribus noctibus.

ARTICULUS VI.

Deinde sumpserunt sextum sic dicentes sicut Apostolus dixerat : Et ascendit in cœlum, sedet ad dexteram Patris. Hic articulus non habebat necessariam explanationem : quia propriam hæresim contra hunc articulum nullam audierant.

<--- Page Split --->

ARTICULUS VII.

·intra

·rume

Septimum autem tractantes dixerunt : Et iterum venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos : cujus regni non erit finis. Huic autem articulo in parte ·anteriori ad exclusionem deliramenti Origenis addiderunt : Et iterum venturus est cum gloria : quia Origenes dixerat, quod adhuc venturus esset passibilis in aereo corpore, passurus pro daemonibus in aere, sicut passus fuerat pro hominibus in terra. Fulli autem sunt auctoritate Christi, Matth. xxvi, 64, dicentis : Amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus caeli.

Ex parte autem posteriori addiderunt : Cujus regni non erit finis, contra judaizantes haereticos dicentes, quod Christus venturus sit et regnaturus annis mille in aurea Jerusalem, et tunc regnum illud finiturus et aliud incepturus. Fundaverunt autem dictum illud super hoc Danielis, vii, 14 : Potestas ejus, potestas aeterna, quae non auferetur, et regnum ejus, quod non corrumpetur. Luc. 1, 32 et 33 : Dabit illi Dominus Deus sedem David, patris ejus : et regnabit in domo Jacob in aeternum, et regni ejus non erit finis.

ARTICULUS VIII.

Deinde tractantes articulum octavum dixerunt : Et in Spiritum sanctum, Dominum et vivificantem, qui ex Patre Filioque procedit : qui cum Patre et Filio simul adoratur, et conglorificatur : qui locutus est per Prophetas. Multae enim haereses jam surrexerunt de processione Spiritus sancti, quas in expressione processionis ejus necessarium fuit excludere.

Quod enim addunt : In Spiritum sanContra ctum Dominum, contra Nestorium et Nestorium et EuticheEutichetem, Constantinopolitanos Patem. triarchas, addiderunt, qui Spiritum sanctum dixerunt esse servum Patris et Filii. Et causa erroris fuit, quod spiritum in Deo sicut in homine acceperunt. In homine enim spiritus fumus est lucidus vel aereus, qui ex humido naturali resolvitur, et deservit animae in operationes animales et vitales et naturales, et movetur in omnem partem corporis, sicut radii solis et stellarum in mundo vehentes virtutes coelestes a stellis ad inferiora, ut ex illis generentur, et augeantur, et convalescant : et ita spiritus hominis in membra vehit virtutes animae et cordis. Et ad hanc similitudinem dixerunt Spiritum sanctum creatum a Patre procedere, et sic vehere et invehere virtutes potentiae Patris et sapientiae Filii et omnibus creatis, et ideo servire Patri et Filio et esse servum eorum, et non quidem per se vivificare, sed vehiculum esse vitae Patris et Filii : quia, sicut dicitur, Joan. v, 26 : Sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso. Et non dicitur hoc de Spiritu sancto.

Hunc ergo errorem exterminantes disunt : Et vivificantem. Et ut hoc melius notarent ipsi Patres, dixerunt vivificatorem : sed cum transferretur symbolum, imperfecte translatum fuit, et translator dixit, vivificantem pro vivificatore : synodus enim intendit, quod ex natura vivifica esset vivificator, sicut et Pater et Filius. Fundaverunt autem se in hoc quod dicitur, Joan. vi, 64 : Spiritus est qui vivificat. Ezechiel. t, 20 : Spiritus vitae erat in rotis.

Quod autem additur : Qui ex Patre Contra Filioque procedit, synodus non dicit Graecos. nisi qui ex Patre procedit, et Latini suscipientes de Graeco in Latinum translatum auctoritate Leonis Papae addiderunt, Filioque : quia quod synodus non dixit, Filioque, non dimisit ideo quod a Filio non procedat Spiritus sanctus, sed

<--- Page Split --->

ideo quia nullus error adhuc contra hoc surrexerat. Et quia in Evangelio, Joan. xv, 26, non ponitur plus nisi de Patre, ubi dixit Christus : Mittam vobis a Patre Spiritum veritatis, qui a Patre procedit. Et noluerunt addere aliquid Evangelio, cum adhuc non esset necesse. Latini autem attendentes quod dixit Apostolus Spiritum esse Filii, dicens, ad Roman. vni, 9 : Si quis Spiritum Christi non habet, hic non est ejus. Et, ad Galat, iv, 6 : Misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem : Abba, Pater. Et quia Christus dixit, Joan. xv, 26 : Quem ego mittam vobis a Patre. Quae expresse signant Spiritum sanctum a Filio procedere sicut a Patre. Maxime cum Græci contendere inciperent propter dictum synodi, Spiritum sanctum a Filio non procedere, addiderunt auctoritate Leonis Papæ : Qui ex Patre Filioque procedit. Et hac de causa Athanasius, Græcorum doctor, illustrissimus Alexandriæ Episcopus, in symbolo quod in Treveri edidit ad explanationem symboli quod in Quicumque vult salvus esse, continetur, Spiritus sanctus, dixit, a Patre et Filio : non factus, nec creatus, nec genitus, sed procedens. Dicunt tamen Græci Latinos esse excommunicatos : quia sancta synodus dixit, quia non permittimus alicui cujuscumque potestatis neque nobismetipsis potestatem aliquid addendi vel diminuendi. Et, Qui addiderit vel minuerit, excommunicatus sit. Sed Latini ad hoc dicunt, quod qui explanat, non aliquid extrinsecus addit, sed quod intus latuit, ostendit. Aliter et ipsa synodus excommunicata fuisset : quia multa ad explanationem symbolo addiderunt Apostolorum. Necessitate ergo erroris Græcorum additum est, Filioque.

Quod autem sequitur : Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur, adhuc contra Nestorium additum

est, ut ostendatur Spiritus sanctus sicut Deus esse adorandus, et sicut Dominus omnibus superpositus esse cum Patre et Filio glorificandus. Si enim non esset Deus, non esset ubique. Dicit autem Propheta : Quo ibo a spiritu tuo 1 ? significans Spiritum sanctum esse ubique : et si non esset in throno majestatis, non esset glorificandus. Nunc autem dicitur, Apocal. xxi, 5 : Dixit qui sedebat in throno : Ecce nova facio omnia, secundum expositiones sanctorum Patrum hoc intelligens de Spiritu sancto.

Quod autem additur : Qui locutus est per Prophetas, additum est propter hæresim Porphyrii cujusdam Philosophi hæretici, qui dixit Prophetas spiritu suo, et spiritu phanatico esse locutos : quia vidit in eis quædam quæ continuare nescivit, et non intellexit. Vidit etiam quædam quæ falsa putavit : et ideo non a Spiritu sancto inspiratos esse dixit. Contra quod dixit sancta synodus : Qui locutus est per Prophetas. Innixa autem fuit synodus auctoritate Petri Apostoli in II canonica, 1, 2 : Non voluntate humana allata est aliquando prophetia : sed Spiritu sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines.

ARTICULUS IX.

Deinde tractantes articulum nonum dixerunt sic : Et unam sanctam Catholicam et Apostolicam Ecclesiam, nihil huic addentes articulo, nisi quod dixerunt unam, hoc ad explanationem addentes contra schismaticos tunicam Domini inconsutilem scindere intendentes. Fulli sunt autem auctoritate Canticorum, vi, 8 : Una est columba mea. Et de hoc in libro de Corpore Christi satis dictum est.

<--- Page Split --->

ARTICULUS X.

Deinde tractantes articulum decimum dixerunt : Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum. Apostolus autem dixerat, remissionem peccatorum, et addidit ad expressionem sancta synodus : Confiteor unum baptisma : quia non remittuntur peccata nisi per Christi sacramenta, quorum janua et fundamentum est baptismus, et ideo baptismus ut fundamentum in omnibus aliis remissionem operatur. Joan. m, 5 : Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei.

Dicunt autem unum baptisma, ut innuatur unum esse baptisma Christi, et non secundum numerum baptistarum baptismata numerari. Quidam enim dixerunt, quod baptismus ab uno melior est quam ab alio. Contra quod dicit sancta synodus : Confiteor unum, id est, æqualis valoris baptisma, quod Christi est baptisma in forma Ecclesiæ celebratum : hoc enim unum est baptisma et æquale, sive detur a bono, sive malo : quia baptizans est sicut minister : Dominus autem est Christus, qui æqualiter dat per bonum et malum baptistam. Unde Augustinus super Joannem : « Quid facit ibi minister malus, ubi bonus est Dominus ? » Quasi diceret : Nihil. Christus enim est, qui baptizat interius, etiam quicumque baptizet exterius. Joan. 1, 33 : Qui me misit baptizare in aqua, ille mihi dixit : Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizut in Spiritu sancto. Et sic baptismus est unus unitate formæ, et unitate interius baptizantis.

Quod autem dicitur : In remissionem precatorum. Act. 1, 5 : Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto non post multos hos

dies. Act. xix, 4 : Joannes baptizavit baptismo pænitentiae populum, dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est, in Jesum. Et infra, y y. 5 et 6 : His auditis, baptizati sunt in nomine Domini Jesu. Et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spirí- tus sanctus super eos.

ARTICULUS XI.

Deinde tractantes undecimum articulum dixerunt : Et exspecto resurrectionem mortuorum, cui nihil addiderunt nisi hoc exspecto, propter quosdam hæreticos, qui dixerunt resurrectionem mortuorum jam factam esse, et non ulterius exspectanda. Dixerunt enim, quod resurrectio non esset nisi animæ, quæ quotidie fit cum anima resurgit a peccatis. II ad Timoth. n, 17 et 18 : Ex quibus est Hymenæus et Philetus, qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse jam factam, et subverterunt quorumdam fidem. Contra istos auctoritate Apostoli dixerunt Patres : Et exspecto resurrectionem mortuorum.

ARTICULUS XII.

Ultimo tractantes ultimum articulum dixerunt : Et vitam venturi sæculi. Quod Apostoli dixerunt : Vitam æternam. Synodus autem ut ex meritis speretur et non putetur esse beatitudo in isto sæculo, sicut Stoici Philosophi dixerunt, determinaverunt esse dicendum : Et vitam venturi sæculi, ne in hac vita beatitudo esse videatur. Fulli autem fuerunt auctoritate Apostoli, II ad Corinth. iv, 17 et 18, dicentis : Id enim quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate

<--- Page Split --->

æternum gloriæ pondus operatur in nobis, non contemplantibus nobis quæ videntur sed quæ non videntur : quæ enim videntur temporalia sunt, quæ autem non videntur æterna sunt.

Amen autem in utroque symbolo est responsio idiotæ, et debet interpretari : Verum est, et non debet interpretari : Fiat, sicut patet ex præhabitis, quæ jam in ante habitis exposuimus.

oportet quod id sit articulus, quod est idem in tribus temporibus : hoc autem non est nisi res : ergo res est articulus. Et hoc ego sine praejudicio credo esse verum.

Et quod objicitur de enuntiabili, quod tempore variatur, dicendum quod hoc est de expressione et determinatione articuli, et non de articulo : et hoc jam ante diximus esse de consequentibus fidem, et non de conclusionibus.

Est autem dubitatio apud quosdam in istis symbolis, utrum articulus sit res vel enuntiabile. Res autem quod est sicut Christi incarnatio et passio et resurrectio et hujusmodi. Enuntiabile autem sicut Christum esse incarnandum, vel incarnatum Christum esse, passum vel passurum. Illi enim qui enuntiabile dicunt esse articulum, inducunt rationem, dicentes quod articulus est propter quod judicatur homo fidelis si credit, et judicatur infidelis si non credit : judicaretur autem infidelis si crederet incarnationem, et non crederet Christum incarnatum esse : igitur incarnatum esse est articulus, et non incarnatio : ergo enuntiabile est articulus et non res. Idem autem et eadem ratione dicunt de aliis.

E contra dicunt alii : quia, Marc. xi, 9 et 10 : Qui præibant et qui sequebantur clamabant, dicentes : Hosanna ! Benedictus qui venit in nomine Domini. Ubi dicit Glossa, quod qui præibant signant Patres præcedentes adventum Christi : comitantes autem signant eos qui tunc fuerant cum Christo : et qui sequebantur, signant eos qui futuri erant post adventum. Et hi omnes unam fidem habentes, clamabant : non autem poterant unam habere fidem, si enuntiabile esset articulus : quia non est unum enuntiabile Christum fore incarnandum, et Christum jam esse incarnatum, et Christum incarnatum fuisse : ergo si una est fides,

Hoc igitur modo de symbolo in grosso sit determinatum : articuli enim sunt rudimenta fidei, et rudibus in grosso sunt exponendi.

Ritus autem symboli est in duobus : Qu tot quorum unum est, quod symbolum bol ncn synodi potius cantatur in Ecclesia publice A quam Apostolorum : quia publice est factum et expressius cum explanatione continet fidem. Symbolum autem Apostolorum in silentio dicitur : quia non publice prædicata adhuc fide est factum, et continet fidem implicitam et non explicitam, quæ à singulis intelligi possit.

Secundum autem est : quia non cantatur symbolum synodi nisi in solemnitatibus, in quibus aliqua mentio fit de symbolo, sicut in omnibus Dominicis, quæ sunt de resurrectione et nativitate et ascensione et festo Spiritus sancti, et in octavis ipsorum propter octavam resurrectionis : et in festis beatae Virginis, quia de ipsa etiam fit mentio, et in festis Apostolorum, quia credimus sanctam Ecclesiam Catholicam et Apostolicam : et in festo Dedicationis, quia credimus sanctam Ecclesiam. Quidam etiam addunt festum Maria Magdalena, quia ipsa fuit Apostolorum Apostola : et in festo Crucis, quia credimus in Crucifixum. Et sic planum est videre in quibus festis cantandum sit, vel non cantandum.

Hæc igitur de duobus symbolis in grosso dicta sufficiant.

<--- Page Split --->