CAPUT IX.
De symbolo Apostolorum et divisione ejus.
ARTICULUS I.
- His itaque præhabitis, accipiamus symbolum Apostolorum, et divisionem illius et explanationem ostendamus.
Dividendo igitur dicimus, quod Petrus, Apostolorum princeps in concilio Apostolorum, primum articulum posuit, dicens : Credo in Deum, Patrem omnipotentem, creatorem caeli et terra. Et ibi tacuit. Et iste est articulus primus.
Et quod dicit : Credo, idem est ac si
<--- Page Split --->
dicat: Corde assentio, devotione tendo in Deum, qui paternitate sua est principium totius divinitatis: quia ab ipso est Filius per generationem, et Spiritus sanctus per processionem.
Et quod addit: Omnipotentem, intelligitur, quod sibi posse sit pro voluntate liberum, non lege alicujus inferioris vel ignobilis naturae retractum, sicut nos multa non possumus lege ponderosae naturae nostrae retracti. Secundo, quod posse suum nulla infirmitate sit depressum. Et tertio, quod nulla re in contrarium operante sit umquam impeditum, sed ad voluntatem omnimo liberum, nec retractum, nec depressum, nec impeditum. Sapient. xii, 18: Subest tibi cum volueris pusse. Psal. cxiii, 11: Omnia quaecumque voluit, fecit. Esther, xiii, 9: Domine Deus, rex omnipotens, in ditione tua cuncta sunt posita, et non est qui possit tua resistre voluntati. Ad Roman. ix, 19: Voluntati ejus quis resistit? Sic ergo dicitur omnipotens Deus.
Quod autem dicitur: Creatorem cæli et terræ, ad eumdem pertinet articulum sicut effectus pertinet ad suam causam: quia sicut artifex qui facit domum vel arcam, necesse est ut gignat primo suo intellectu verbum et artem, quod est forma et ratio faciendi operis: ita necesse fuit ex quo Deus per sapientiam suam fecit mundum, quod prius de suo intellectu subsultiali gigneret Verbum, quod est forma idealis et ars et ratio faciendi operis: quia aliter nesciret quid operaretur. Et ut patet, quod Deus est Pater Verbi, et hæc est causa formalis et idealis faciendi mundi. Et sicut in artifice qui operatur per intellectum, necesse est quod ab ipso hæat spiritus qui verbum, quod est idea et ars et forma operis, vehit in id quod fæit vel facere intendit: ita necesse fuit, quod a summo Patre procederet spiritus Verbi sui, qui verbum vehat in facienda sive faciat in opere creationis, sive in opere sanctificationis, sive in opere glorifi-
cationis. Et sic patet, quod processio personarum a Patre causa est processus creationis et glorificationis et gratificationis a tribus personis. Et hoc est dictum Anselmi in Monologio. Et sic probat sicut hoc probatum est. Hujus signum est, quod in primordio mundi, statim ut creaturae formatae sunt, ante semper praemittitur: « Dixit Deus: Fiat hoc vel illud. » Et dicit Glossa, hoc est, Verbum genuit in quo erat ut fieret. De Spiritu autem dicitur simul et Verbo: Verbo Domini cæli formati sunt: et spiritu oris ejus omnis virtus eorum 1. Sic ergo patet, quod ad idem pertinet Pater Filii, et creatorem esse cœli et terræ. Ideo dicit Apostolus, ad Coloss. i, 13 et 16, de Filio qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae: quoniam in ipso condita sunt universa. Matth. xi, 25: Confiteor tibi, Pater cœli et terræ.
Ostenso igitur, quod hæc ad idem pertinent, et non habent flexum et divisionem in diversa, dicimus quod hic est articulus primus quem statuendo posuit Petrus.
ARTICULUS II.
Secundus autem in concilio fuit Andreas, frater Simonis Petri, qui bolum suum posuit dicendo: Et in Jesum Christum, Filium ejus unicum, Dominum nostrum. Et hoc dicto siluit.
Quod enim dixit: Et in Jesum Christum, notat mediatoris personam, sicut constat ex habitis.
Quod autem dixit: Filium ejus unicum, in Filio ejus notat et generationis processionem et connaturalitatem divinitatis, quae inter hominem generantem est et genitum, si ab ipso naturaliter et substantialiter generatur. Et cum deitas nec secundum esse nec per naturam possit
<--- Page Split --->
multiplicari, oportet quod inter generantem et genitum consubstantialitas esse credatur.
Quod autem dicit : Unicum, notat quod totam gloriam Patris possedit, et eam cum alio secundo genito non divisit, ut in ante habitis ex vorbis Basilii habitum est.
Et quod dicit : Dominum, notat quod omnium divitiarum sit possessor et largitor.
Et quod dicit : Nostrum, notatur quod noster debitor ex sua charitate qua nostra in se suscepit, sit effectus.
Hæc autem omnia in ante habitis sunt exposita.
ARTICULUS III.
Post hunc, scilicet Andream, proposuit Jacobus major, qui dixit : Qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex Maria Virgine. Hæc enim duo, conceptus et nativitas, ad idem pertinent sacramentum incarnationis : quia consummatio conceptionis est nativitas.
Quod autem dicit : De Spiritu sancto, praepositio de quidem notat potestatem et operationem, ut sit sensus : Qui conceptus est de potestate et operatione Spiritus sancti. Non autem notat substantiam vel materiam : quia qui de substantia alicujus conceptus est, filius ejus est : Christus autem non est filius Spiritus sancti secundum temporalem generationem, quia secundum illam generationem non est factus de substantia Spiritus sancti.
Quod autem dicitur : Natus, intelligit duas nativitates : unam in utero, quia Christus naturam nostram assumpsit et sibi univit : et aliam ex utero, qua de utero in lucem processit, non reseratis claustris virginei pudoris. Et ideo dicit : De Maria Virgine, quod sicut ante partum fuit illibata, ita in conceptione fuit sine
concupiscentia, et in gravidatione sine pondere, et in partu sine dolore. De conceptu autem dicitur, Luc. i, 35 : Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. De nativitate autem in utero dicitur, Matth. i, 20 : Quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est. De nativitate autem ex utero dicitur in Psalmo xvii, 6 : In sole posuit tabernaculum suum : et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Quia sicut sol radium, ita mater virgo filium de thalamo uteri sui protulit incorrupta. De hoc autem quod virgo mansit ante partum, et in partu, et post partum, dicitur, Ezechiel xlvi, 2 : Porta hæc, quam vidisti, clausa erit : non aperietur,... quoniam Dominus Deus Israel ingressus est per eam : eritque clausa principi, hoc est, ad honorem principis.
Hic igitur est tertius articulus.
ARTICULUS IV.
Joannes autem Evangelista quarto loco posuit bolum, dicens: Passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus. Articulus enim iste est passio Christi: determinatio autem articuli est, quod sub Pontio Pilato est passus: qui quidem Pontius dicitur, quia devicit Pontum insulam, sicut Scipio dicitur Africanus, quia devicit Africam.
Quod autem addit : Crucifixus, modum explanat passionis. Et quod dicit : Mortuus, dicit multæ passionis quantitatem. Et sumitur de verbis Apostoli, ad Philip. ii, 8, ubi dicitur factus obedens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis.
Quod autem addit : Sepultus, non aliud dicit, sed circa mortem addit officium funeris. Tobiae, iv, 3 : Cum acceperit Deus animam meam, corpus meum sepei. Et ideo sepultura nihil addit nisi
<--- Page Split --->
quod ad mortem pertinet. Propter quod totum illud ad unum et eumdem pertinet articulum. Isa. xi, 10 : Erit sepulcrum ejus gloriosum.
ARTICULUS V
Quinto loco suum bolum posuit Philippus, dicens : Descendit ad inferos : Irrlia die resurrexit a mortuis. In quo quidam multum dubitaverunt, utrum descensus ad inferos, et resurrectio mortuorum ad unum et idem credibile, quod vocatur articulus, pertineant. Sed salvo judicio melioris sententiae dicendum videtur, quod resurrectio duplex est, animae scilicet et corporis, et descensus ad infrumum, ut dicit Damascenus, animae Christi deificatae, ideo in inferno vitam fuit beatitudinis in visione deitatis conjunctae cum anima Christi, et ibi implevit quod dicitur Osee, xm, 14 : Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! Perimere autem mortem et mordere infernum sunt actus vitae et non mortis : ibi num implebit quod dixit, Matth. xm, 29, quod fortior Christus intravit in domum fortis, scilicet diaboli, et alligavit fortum, et omnia vasa illius diripuit 1. Et haec omnia pro certo sunt actus vitae et ad resurrectionem relata : et ideo cum resurrectione in eodem credibili ab Apostulo conjuncta. Eccli. xxiv, 45 : Penetrubo omnes inferiores partes terrae, et inspiciam omnes dormientes, et illumiinabo omnes sperantes in Domino.
De resurrectione autem dicitur in 1'ualmo cxxxviii, 18 : Exsurrexi, et udiuc sum tecum. Non enim in toto perii 1'ur mortem, sicut inimici mei Judaei arbitrati sunt. Psal. iii, 6 : Ego dormivi 1'1 soporatus sum : et exsurrexi, quia Dominus suscepit me.
ARTICULUS VI.
Post hoc proposuit Bartholomaeus : Ascendit ad coelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis. Sedere enim a dextris Dei Patris, terminus est ascensionis. Et ideo ad idem pertinet credibile. Quia autem Christus verus Deus fuit, ideo propria virtute, non Angelorum manibus supervectus, sicut Lazarus loris ascendit. Michae, u, 13 : Ascendet pandens iter ante eos. Joan. xx, 17 : Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum. Et secundum deitatem quidem sedere ad dexteram Patris, est sedere in aequalitate Patris. Secundum autem humanitatem sedere a dextris, est potissimis bonis ultra omnem creaturam perfrui. Ad Coloss. iii, 1 et 2 : Quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens : quae sursum sunt sapite, non quae super terram.
ARTICULUS VII.
Thomas post illum adjunxit bolum, dicens : Inde venturus est judicare vivos et mortuos. Act. i, 11 : Sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum. In forma autem humana ivit : quia in forma divina nusquam defuit. Et ideo in forma humana redibit ad judicium, in qua et a bonis et a malis videbitur. Joan. xix, 37 : Videbunt in quem transfixerunt. A malis autem forma divina videri non poterit : quia, sicut dicit Augustinus : « Hanc nemo videre poterit, nisi gaudeat et glorietur in ea. » Isa. xxvi, 10 : « Tollatur impius ne videat gloriam Dei : » et est translatio Septuaginta 2. Act.
<--- Page Split --->
xvii, 31 : Statuit diem in quo judicaturus est orbem in aequitate, in viro in quo statuit, fidem praebens omnibus, suscitans eum a mortuis. II ad Corinth. v, 10 : Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis prout gessit, sive bonum, sive malum. Et hic modus judicii, Matth. xxv, 33 et seq., describitur, ubi dicitur quod rex noster Christus statuet oves a dextris, hedos autem a sinistris. Et bonis dicet : Venite, benedicti Patris mei. Malis autem : Discedite a me, maledicti, in ignem æternum.
ARTICULUS VIII.
Matthæus autem post hunc holum posuit, dicens : Credo in Spiritum sanctum. Quia post sacramenta quæ fuerunt de Filii divinitate et humanitate, consequens est de Spiritu sancto qui procedit ab utroque, a Patre scilicet et Filio.
Dicitur autem hic : Credo : quia a primo articulo usque huc intermissum fuerat : et ideo consequens erat hic iterare, quando de alia persona articuli erant ponendi.
Spiritus autem dicitur : quia spirat vitam gratiae et intelligentiae : et sic dicitur, Joan. vi, 6 f, de primo : Spiritus est qui vivificat. De secundo dicitur, Job, xxxii, 8 : Sed, ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentitiam. Ex primo habet, quod dicitur spiritus bonitatis et bonus. Psal. cxlii, 10 : Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam. Ex secundo quod dicitur spiritus veritatis. Joan. xvi, 13 : Cum autem venerit ille spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem : et quae ventura sunt annuntiabit vobis. Ex utroque probat se esse spiritum Christi, sicut dicitur, Joan. i, 17 : Gratia et veritas per Jesum Christum facta est.
Sanctus autem dicitur : quia est omnis sanctitatis perfector. Sanctitas enim, ut
dicit Dionysius, est ab omni inquinamento libera munditia. Liberat autem cor et corpus ab immunditia peccati, virtutem ab immunditia fictionis, intellectum ab immunditia erroris, etopus ab immunditia negligentiae et omissionis. De primo horum dicitur, I ad Corinth. vi, 19 : An nesciis quoniam membra vestra templum sunt Spiritus sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo. Ac si dicat : Spiritus sanctus sanctificavit vel mundavit vos ab immunditia carnis sua sanctitale : et ideo iterum non estis inquinandi. De secundo, Sapient. vn, 22 : Est enim in illa spiritus intelligentiae, sanctus, hoc est, qui intellectum sanctificat ab immunditia erroris per inspiratam veritatem. De tertio simul et duobus praemissis dicitur, Sapient. i, 3 : Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum, et sic mundat virtutem a fictione : et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu, et sic liberat intellectum ab errore. Et parum ante, 3. 4, dicit : Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia, hoc est, sapientiae spiritus, nec habitabit in corpore subdito peccatis, et sic mundat cor et corpus a peccato, antequam introeat in illa. De liberatione autem operis a negligentia omissionis dicitur, I ad Corinth. xii, 11, quia haec omnia operatur unus atque idem spiritus, dividens singulis prout vult. Spiritus enim sanctus omnia operatur, et nihil negligit.
Sic ergo credendum est in Spiritum sanctum.
ARTICULUS IX.
Deinde suum bolum ponit Jacobus minor, dicens : Sanctam Ecclesiam Catholicam, Sanctorum communionem.
Respiciens autem ad hoc quod Spiritus sanctus datur et mittitur ad sanctificandam creaturam, quae sanctitas numquam
<--- Page Split --->
fallit in Ecclesia, sed nonnumquam fallit in persona, dixit : Sanctam Ecclesiam. Et quia omnis articulus fundatur in divina et æterna veritate, non super creatam veritatem, quia omnis creatura vana est et non habet solidam veritatem, ideo iste articulus sic resolvendus est ad proprium opus Spiritus sancti, hoc est, Credo in Spiritum sanctum, non tantum secundum se, sicut dicit praecedens articulus, sed etiam in eum credo secundum proprium opus ejus, quod est, quod sanctificat Ecclesiam, quam sanctitatem perfundit in sacramentis et virtutibus et donis quae dat ad sanctitatis perfectionem, et tandem in miraculis et donis gratis datis, sicut sapientia, scientia, fides, discretio spirituum, operatio sanitatum, et prophetia, et hujusmodi quae dat Spiritus ad sanctitatis Ecclesiae demonstrationem.
Hanc Ecclesiam dicit esse Catholicam, hoc est, universalem, duabus de causis, sicut diximus in ante habitis : quia scilicet principia ejus universaliter vera sunt, et quia per totum orbem universaliter dilalanda.
Quod autem dicit : Sanctorum communionem, non facit alium articulum, sed declarat eumdem : quia ad sanctitatis Ecclesiae perfectionem petinet Sanctorum communio. Sicut enim in homine unus spiritus hominis, qui est in ipso, bona unius membri vehit ad profectum alterius, sicut ex cerebro sensum et motum, ex corde vitalem et pulsantem spiritum, et ex stomacho et hepate cibum et naturalem spiritum : ita Spiritus Christi in corpore mystico a capite Christo et aliis membris nobilibus, sicut Apostoli, et beata Virgo, et sancti martyres, et alii sancli excellentes sunt et fuerunt, vehit bona in omnia membra, et sic efficitur commune quod est uniuscujusque proprium, et sic sanctitas perficitur in Ecclesia : unde, Numer. xi, 17, cum communiare vellet Dominus bona Moysi aliis de populo, dixit : Et auferam de spiritu tuo, tradamque eis, ut sustentent tecum onus populi. Et hanc communionis san-
ctificationem ostendit Dominus, Joàn. xx, 22, quando insufflavit in dicipulos, et dixit : Accipite Spiritum sanctum. Hoc etiam signatum est, IV Regum, 11, 13, ubi spiritus Eliæ requievit super Eliseum.
Iste est ergo articulus quem sic intelligendum posuit Jacobus minor.
ARTICULUS X.
Simon autem Cananæus, qui zelotes interpretatur, eo quod de Cana Galilææ fuisse dicitur, quæ zelus interpretatur, post Jacobum fratrem suum carnalem posuit bolum : detulit enim fratri primatum, eo quod Jacobus ille episcopus erat Jerosolymorum. Dixit igitur : Remissionem peccatorum. Hoc autem dixit respiciens ad sanctum opus Spiritus sancti. Et est sensus : Credo in Spiritum sanctum, qui facit remissionem peccatorum : quia sicut diximus, omnis articulus habet substratam sibi divinam veritatem, vel in essentia divina, vel in personis, vel in propriis personarum operationibus, vel passionibus. Non enim fit remissio peccatorum, nisi in Spiritu sancto : quod ostenditur, Joan. xx. 22 et 23, ubi dicitur : Accipite Spiritum sanctum : quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Et sic omnis haptismus qui est peccati ablutio, dicitur fieri in Spiritu sancto. Act. 1, 3 : Vos baptizabimini Spiritu sancto non post multos hos dies.
ARTICULUS XI.
Post hunc Judas Thaddæus, tertius frater duorum, quem Thaddæum, hoc est, corculum eo quod custos esset cordis, vocabant Apostoli, suum bolum posuit, dicens : Carnis resurrectionem. Qui articulus fundatur tam in opere Filii,
<--- Page Split --->
quam in opere Spiritus sancti. In operatione quidem Filii : quia, sicut dicit Augustinus : « Christi resurrectio causa est nostra resurrectionis. » Unde, I ad Corinth. xv, 16 : Si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit. Et infra, yy. 20 et 21 : Nunc autem Christus resurrexit a mortuis, primitiæ dormientium : quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Etideo, Apocal. 1, 5, dicitur : Primogenitus mortuorum, et princeps regum terrae. Super opus autem Spiritus sancti fundatur : quia spiritus gloriae et incorruptionis inspirabit corpora resurgentium, cujus donatio attribuitur Spiritui sancto. Spiritus quidem gloriae in sanctis resurgentibus ad gloriam : spiritus autem incorruptionis in omnibus : quia omnes mortui tam in complexione, quam in compositione membrorum resurgent incorrupti. Unde, I ad Corinth. xv, 52 : Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur. De isto spiritu mortuos vivificante dicitur, Ezechi el. xxxvii, 9 : A quatuor ventis veni, spiritus, et iusuf la super interfectos istos, et revivescant.
ARTICULUS XII.
Ultimus processit Mathias, quem adjecit ad numerum Apostolorum, complens bolo suo symbolum, dixit : Vitam æternam.
Et hic articulus fundatur super trium personarum operationem in gloria, ubi Pater ministrat posse, Filius autem nosse, et Spiritus vitam secundum omne posse et nosse. Æterna enim vita est æternum a vita, quæ numquam habebit durationis terminum, quæ est actus fluens divinus a Deo in beatos, ut totum quod in ipsis est, feliciter juvet, omnibus infirmitalibus quæ sunt mortis præludia, fugatis. I ad Corinth. xv, 54: Absorpta est mors in victoria. Bibitur autem hæc vita in fonte vitæ Deo Trinitate, sicut dicit Psalmista, xxxv, 10 : Apud te est fons vitæ, et in lumine tuo videbimus lumen.
Sic ergo in grosso expositum est synbolum Apostolorum quod fuit primum.