CAPUT VIII.

De acclamatione chori per Symbolum, et quid nomine illo dicatur?

Sequitur autem acclamatio chori ex parte omnium per Credo in Deum,' vel Credo in unum Deum Patrem omnipotentem. Quia jam instructi per Evangelistam audiunt Petrum in I Canonica, iii, 15 : Parati semper ad satisfactionem omni voscenti vos rationem de ea quæ in

vobis est spe. Spes enim est hic dicta res sperata, et hæc non est in nobis nisi per fidem : quia fides ad speranda oculos aperit, spes erigit, charitas figit. Ad Hebr. xi, 1 : Fides est sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium. Et ideo jam clamat popu-

<--- Page Split --->

lus instructus, quod toto corde credit.

Sed objicitur contra : quia secundum hoc non sanctitatis perfector, scilicet sacerdos, vel Episcopus deberet incipere symbolum, sed aliquis de populo : vel saltem de choro.

Sed ad hoc dicendum, quod sanctitatis perfector ideo incipit, ut ostendat quod fides donum Dei est, et quod a Deo per sanctitatis perfectores bona procedunt in populum ordinate per gradus Ecclesiae, sicut dicit Psalmista, Psal. cxxxii, 2 : Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti ejus : sicut, I ad Corinth. xiv, 40 : Omnia autem honeste et secundum ordinem fiant, scilicet in vobis. Et ideo dicit Dionysius in libro de Celesti hierarchia, quod lex divinitatis est per prima media et per media ultima reducere.

Incipiente sanctitatis perfectore symbolum, concinit statim chorus, ut ostendat, quod omnes illam fidem operantem per dilectionem recipiunt et receperunt per eum qui est perfectionis instructor : ac si quilibet dicat de se, Judicum, v, 3 : Ego sum, ego sum quae Domino canam, psallam Domino Deo Israel.

Quare sacerdos incipit Credo?

  1. Symbolum, quid?

Hic autem circa symbolum tria sunt notanda, scilicet quid dicatur per nomen, et quae divisio symboli, et quare plura facta sunt symbola.

Ad primum autem dicimus, quod symbolum in Graeco idem est quod Latine collatio, et dicitur per compositionem a σύν quod est cum, et δάν, quod est pars masticata semel in ore sive in bucca : quia quilibet Apostolorum in eo holum, hoc est, articulum diu per masticationem meditationis perfectum posuit. Apostoli enim quando dividendi erant in totam terram ad prædicandum, convenerunt Jerusalem, et ibi contulerunt articulos fidei quam prædicaturi erant, ut uniformitcr prædicarent, et non essent in eis

schismata. I ad Corinth. 1, 10 : Obsecro vos, fratres, per nomen Domini nectri Jesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata. Ad Galat. 11, 2 : Ascendi Jevosolymam, et contuli cum illis, hoc est, cum Petro et Jacobo, evangelium quod prædico in Gentibus, ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem. Haec igitur est ratio nominis.

Dicitur autem hoc symbolum etiam fides.

Sed fides dicitur tripliciter, scilicet qua creditur in Deum, et est forma quae est lumen a Deo infusum per quod aliquis assensit primea veritati propter se et super omnia, quam tamen veritatem ratione non comprehendit. Ad Hebr. xi, 1 : Fides est sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium. Substantia ibi ab Apostolo dicitur fundamentum : quia fundat in nobis res sperandas in gratia et gloria et venia, quae aliter non erant fundatae in nobis assensu immobili, nisi Deus lumine suo nobis vel patribus revelato tales res fundaret in nobis : quia nisi ipse lumen suum ad hoc infunderet, dubitaremus de talibus, vel omnino ea negaremus. I ad Corinth. 11, 11 : Fundamentum aliud nemo post ponere, præter id quod positum est, quod est Christus Jesus. Glossa Ambrosii : « Haec est fides Jesu Christi. » Et quia per fidem homo talibus quae supra rationem sunt, consentit firmo et immobili et indubitato assensu, ideo dicitur fides argumentum non apparentium, hoc est, arguens, id est, convincens mentem de non apparentibus rationi : quia sicut dicit Richardus de sancto Victore, et ante eum Hilarius : « Fides est supra rationem, et infra intelligentiam veritatis quam aperta contemplatione de Deo habebimus in patria. » Unde Dionysius dicit in libro de Divinis nominibus, quod fides est lumen collocans per assensum mentis credentes in veritate quae de Deo est, et veritatem collocans in

<--- Page Split --->

credentibus 1. Hæc igitur est fides habitualis virtus qua creditur in Deum.

tizatus fuerit, hic salvus erit : qui vero non crediderit, condemnabitur.

Est iterum fides id quod creditur, scilicet quod Deus est trinus et unus, et quod unigenitus Dei conceptus et natus est ex Maria Virgine, et quod passus est, et alia hujusmodi quæ credit sancta Ecclesia. Et sic dicitur fides articulus.

Articulus antem, ut dicit Richardus de sancto Victore, est minimum credibile arctans nos ad credendum : sicut enim corpus humanum ex articulis componitur, ita quod in qualibet junctura duo conjunguntur, quorum utrumque est articulus, sicut apparet in digito, in quo per duas juncturas tres articuli conjunguntur : ita in Catholica fide sunt membra articulatim composita, ex quibus fides componitur Catholica. Et hæc compositio symbolum vocatur. Et sicut in corpore ubicumque est inflexus et junctura duorum, non est articulus unus, sed plures : ita et in symbolo ubi res una est et ad unum pertinens, unus est articulus. Et ubi res in diversa flectitur et ex pluribus componitur, non est unus articulus, sed plures, sicut quod dicam Filium unigenitum qui conceptus est de Maria Virgine. Ibi enim alia res credenda est qua Christus unigenitus Dei est generatione aeterna, et alia qua conceptus est secundum carnem : et ideo hæc duo sunt articuli.

Hoc modo dicta fides habet antecedentia quae sunt principia per quae probatur : habet et credita quae sunt quasi conclusiones ex illis antecedentibus principiis elicita : et habet consequentia quae sunt quasi conclusiones ulteriores ex istis conclusionibus habitae, quae a Philosophis corollaria vocantur.

Antecedentia autem sunt, sicut quod Deus sit, et quod verax sit in dictis, et quod revelatum sit ab ipso quod hoc immobilem habeat veritatem, et quod Scriptura sit revelata ab ipso : et ideo major sit Scripturae auctoritas quam omnis humani ingenii perspicacitas : et ideo Scripturae sit credendum in omnibus in quibus etiam aliquid praeter rationem humanam dicere videretur. Ad Hebr. xi, 6 : Credere oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit. Sicut enim in philosophia de principio relinquitur et supponitur quia est, et ita de istis non requiritur, sed supponitur quia ita sunt, hoc est, quod certissime vera sunt.

Conclusiones autem per scripturas et revelationes probatae sunt articuli fidei, quos de Scriptura elicitos et per revelationem acceptos nobis credendos Apostoli proposuerunt, de quibus in expositione symboli dicemus.

Cum autem articulus dicitur minimum credibile, non debet intelligi simpliciter minimum, sed ita minimum, quod ulterius non dividatur in symboli resolutione et divisione. Sicut et in corpore hominis magnum organum qui est coxa vel crus, et tamen quia in divisione corporis non dividitur nisi in duo membra, ideo dicitur articulus corporis. Quod autem dicitur arctans ad credendum, ideo dicitur, quia ad salutem exigitur quod credatur, et nisi credatur, homo salvari non potest. Marc. xvi, 16 : Qui crediderit et bap-

Consequentia sunt, sicut ea quae pertinent ad determinationem articulorum et explanationem, sicut si articulus est Christum esse incarnatum, consequens est ut de aliqua matre incarnatus sit, et aliquo operante : et sic creditur, quod de Virgine Maria tempore Cæsaris Augusti, et operante Spiritu sancto. Et si credo vitam æternam, consequens est, quod vita æterna percipiatur a dignis vita, et quod qui mortuus est in peccato, non dignus sit vita, et quod quædam peccata sint mortem illam inferentia : et si consequens

<--- Page Split --->

est, quod fornication et adulterium et furtum et alia quae morte Dominus condemnat, et vitam æternam impediunt, sicut peccata mortalia. Et sic est facile videre in omnibus.

Hæc igitur fides quae creditur, sive quod credatur in antecedentibus principiis et conclusionibus et in consequentibus ex istis. Et qui sic ista credit, fidelis dicitur et Catholicus. Qui autem ista vel aliquod horum non credit, dicitur infidelis et hæreticus. Infidelis quidem, quia fidem non habet. Hæreticus autem Græce, Latine sectæ suæ assertor et defensor est: quia suas sequitur phantasias errorum, et illas præsert auctoritati divinæ.

Hæc fides dicitur Catholica et Apostolica, ut dicit Boerius in libro de Duabus naturis in una persona Christi. Catholica duabus de causis : quia scilicet principia ejus non particulariter, sed universaliter vera sunt sine omni instantia. Et alia de causa : quia universaliter et non particulariter in toto mundo est tenenda. Quod non fuit lex vetus : quia ad illam non tenebantur nisi illi qui fuerunt in domibus Patriarcharum : et quando a domo Patriarchæ illi qui intus erant, separabantur, ex tunc ad legis observantiam non tenebantur, sicut dicit Glossa Apostoli super epistolam ad Romanos. Apostolica

autem dicitur : quia collatione Apostolorum per articulos est edita, quolibet Apostolorum in ea aliquid conferente.

Tertio dicitur fides, qua itur in Deum per fidei devotionem et bonorum meritorum profectum. Et ista est quae operatur per dilectionem. Ad Galat. v, 6 : Fides quae per charitatem operatur, quando scilicet ex fide veritati credendorum assentio, et per devotionem in eo corde, ore et opere tendo ut veniam ad ea quae credo.

Ex his quae sunt jam dicta, patet quod qui credit et male operatur, habet fidem primo modo dictam : et qui credit et secundum hoc operatur, habet fidem tertio modo dictam. Et hinc est, quod quidam in numero fidelium sunt in Ecclesia sola numero, alii autem numero et merito. Ad Titum, i, 16: Confitentur se nosse Deum, faciis autem negant.

Ex dictis etiam patet, quod fides quae creditur, valde ampla est, ex quo in se antecedentia fidei, et conclusiones, et consequentia comprehendit. Patet etiam, quia aliud est articulus qui est credibile quoddam sicut conclusio, et aliud determinatio articuli quae est ex consequentibus.