CAPUT III.

In consolationem populi Deum invocantis cantatur a sacerdote Gloria in excelsis.

Omnia autem invocantibus numquam 1. defuit, vel deest, vel deerit misericordia Dei, ideo in diebus consolationum quando consolandus est populus, ab altari tamquam a conspectu Dei respondet ille qui in altari stat loco ejus qui est magni consilii Angelus, Episcopus, vel sacerdus dicens: Gloria in excelsis Deo. Ac si dicat illud Jeremiae, xxix, 11 et 12: Dicit Dominus: Ego cogito super vos cogitationes pacis et non afflictionis... Et invocabitis me, et ibitis: et orabitis me, et ego exaudiam vos. Unde est ac si dicat: Ex quo in desiderio primum clamat clerus, et ex quo ad misericordiam conclamat populus, jam facta est Deo gloria, et pax hominibus, ac si dicat illud Jeremiæ, xxxi, 16: Quiescat vox tua a ploritu, et oculi tui a lacrymis, quia est nurces operi tuo: exaudiam quippe clamores istos, et mittam vobis in sacramento quem misi Patribus in mundum,

ut participatione sui de cunctis malis eruamini, et in omnibus bonis impleamini.

Et hoc significat is qui cantat Missam per osculum altaris, quod accedens ad altare primo sumit, ut populo possit veram pacem nuntiare. Ad Ephes. ii, 17: Et veniens evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis, et pacem iis qui prope.

In diebus autem profestis et in diebus luctus, sicut in jejunio, nisi sit jejunium exsultationis, sicut in Pentecoste, non cantatur: quia tunc timentes iram de peccatis satisfacimus, et pacem nondum adhuc donatam nobis commemoramus.

Sic ergo inducitur et intermittitur in Missa, Gloria in excelsis : et hac de causa incipitur ab eo qui loco Dei stat in altari, et loco ejus qui est nobis magni consilii Angelus. In cujus figuram unus Angelus, Gloria in excelsis Deo, cantavit cum nobis in sacrificium, quando Salvator pri-

<--- Page Split --->

mo fuit exhibitus 1. Quia vero subito cum Angelo facta est multitudo militiae celestis laudantium Deum, ideo Episcopo vel sacerdote incipiente : Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis, usque enim huc ab Angelo est cantatum. Et secundum primam institutionem usque ad eumdem locum erat ab Episcopo vel sacerdote incipiendum. Et statim in memoria illius quod dicitur, Luc. ii, 13 : Facta est cum Angelo multitudo militiae celestis laudantium Deum : incipit chorus, Laudamus te, et cantat ea quæ sequuntur alta voce et solemmi cantu, quæ secundum rei veritatem composuit et addidit beatus Papa Telesphorus, qui a beato Petro fuit nonus, et instituit quod in nocte Nativitatis Domini in prima Missa decantaretur ob memoriam ejus, quod tunc ab Angelo præcinente et Angelis concinentibus in consolationem humani generis est primo cantatum. Quidam autem dicunt, quod hoc quod dicitur, Laudamus te, et cætera quæ sequuntur a beato Hilario Picaviensi est compositum et additum, quod non est verum. Postmodum autem Symmachus Papa instituit, quod Gloria in excelsis in festis Apostolorum, Martyrum et Virginum, quando non esset tempus pœnitentiae et luctus, et in diebus Dominicis decantaretur ad augmentum divinæ laudis, quæ ostenditur in gloriosis lests Sanctorum. Sic ergo et hac de causa in Missa deductum est, Gloria in excelsis, etc.

Dicitur autem hymnus Angelorum : quia primam partem ejus laudando cantavit Angelus : residuum autem factum quidem est ab homine, sed in memoriam concinentium Angelorum cum Angelo præcinente. Daniel. iii, 58 : Benedicte, Angeli Domini, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula. Psal. cu, 20 : Benedicte Domino, omnes Angeli ejus, potentes virtute, facientes verbum illius, a d audiendam vocem sermonum ejus.

Iste igitur hymnus componitur ex duobus, scilicet ex hoc quod est Angeli præcinentis, et ex hoc quod factum est in memoriam exercitus Angelorum concinentium.

Hoc autem quod est Angeli præcinentis, duo habet, scilicet gloriam dandam Deo qui consilium hujus liberationis invenit, et continet pacem quæ hominibus bonæ voluntatis in concilio illo est perfecta et reddita.

In primo dicit tria, scilicet gloriam, et gloriae causam, et hanc esse Deo tribuendam. Gloria autem est mala, ficta, Gloria mla, fictavana, et vera. Gloria autem mala est de vana, vera. mala eorum de quibus dicitur, Proverb.

Ficta gloria est, quando aliquis sibi attribuit quod suum non est, sicut, I ad Corinth. iv, 7, dicitur : Quid habes quod non accepisti ? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis ?

Gloria autem vana est in caducis et vanis. Isaïe, xl, 6 et 7 : Vox dicentis : Clama. Et dixi : Quid clamabo ? Omnis caro fœnum, et omnis gloria ejus quasi flos agri. Exsiccatum est fœnum, et cecidit flos, quia spiritus Domini sufflavit in eo. Jerem. ix, 23 : Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis. Proverb. xxxi, 31, ubi nos habemus : Fallax gratia et vana est pulchritudo, habet littera Septuaginta : « Fallax gloria, et inanis est imago. »

Gloria autem vera est de bono proprio, quod nullo indiget bono : et hæc duplex, scilicet Auctoris omnis boni, et ejus cui illud bonum participat. De primo dicitur, Joan. x, passim : et hoc dixit Isaias, xxxv, 2 : Ipsi videbunt glo-

<--- Page Split --->

riam Domini. Eccli. xlv, 3 : Ostendit illi gloriam suam. Hæc enim gloria splendoris est, decoris, et magnificentiae divinae. Gloria autem Sanctis communicata, est gloria in Deo de communicato sibi hoc decore et magnificentia. Jerem. ix, 24 : In hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me. II ad Corinth. x, 17 : Qui gloriatur, in Domino glorietur. Et, II ad Corinth. i, 12 : Gloria nostra hæc est, testimonium conscientiae nostrae. Gloria ergo vera vere accepta est, quam diximus divinam.

Est autem in excelsis, sicut in causa.

  1. Est autem hæc in excelsis, non quidem locis, sed decore et magnificentia, quæ super omnia celsa sunt celsiora, in quibus Deus solus decorem suæ ostendit bonitatis, et virtutis, et magnificenttiam operum mirabilium suorum. Unde, Luc. ii, 14, dicitur : Gloria in altissimis Deo, hoc est, altissimo consilio et virtute et magnificentia : fuerunt et sunt, quod Filium et in carnem misit et quotidie mittit in sacramentum, de quibus cum perfici deberent, dixit Angelus, Luc. i, 35 : Virtus Altissimi obumbrabit tibi. Et hoc signatum est, Job, xi, 4 et 5, ubi sic ad hominem dicit Dominus : Si habes brachium sicut Deus, et si voce simili tonas, circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus. Ac si dicat : Si gloriosus vera gloria es, oportet te brachium fortitudinis invincibilis, ut Deus habet, habere, et voce similis veritatis et auctoritatis intonare, et decore virtutis circumdatum esse, et in sublimibus te ostendere, et sic gloriosum esse ut vestibus induaris in conversatione speciosis super omnem honestatem.

qui solus gloriosus est in se et in sanctis suis. Ideo dicitur, Isa. xlii, 3 : Gloriam meam alteri non dabo, et laudem meam sculptilibus. I ad Timoth. i, 17 : Regi autem sæculorum immortali, et invisibili, soli Deo honor et gloria. Hoc signatum est, Genes. xxxix, 8 et 9 : Ecce dominus meus, omnibus' mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua : nec quidquam est quod non sit in mea potestate, vel non tradiderit mihi, præter te, quæ uxor ejus es. Sciebat enim bonus Joseph, quod dicturus erat Apostolus, I ad Corinth. xi, 7 : Mulier gloria viri est. Et ideo licet bona domini sui acceptavert, tamen cum domini sui gloria nihil commune habere voluit, quoniam non est in homine quod hominis sit unde possit gloriari, sed in aliis bonis domus domini nobis concedit potestatem : in gloria autem non vult habere consortem, sicut nec vir in uxore. Sic ergo et Angelus Deo soli attribuens gloriam verissimam, cantat : Gloria in excelsis Deo.

Continue autem subjungit hoc quod ex gloria Dei excelsorum factum est nobis, dicens : Et in terra pax hominibus cessitas, veritas et bono voluntatis. Tria dicens in verbo, consuliscilicet pacis necessitatem, pacis veritatem, pacis congruitatem.

Pacis necessitatem tangit per hoc quod dicit : In terra : quia in terra est impugnatio belli, et ideo in terra necessitas est pacis. Pacis veritatem tangit in nomine pacis : quia aliter significatio nominis caderet ab effectu, quod non potest fieri in verbis Angeli : et ideo in nomine pacis, pacis veritas significatur. Congruitas autem pacis in hoc importatur, quod dicit : Hominibus bona voluntatis : his enim qui ratione utuntur et intellectu, per studium veritatis perficiunt, et voluntatem forma boni formant, ut bonum velint, illis vera pax congruit et non aliis. Et sic per hoc quod dicit : Hominibus bona voluntatis, congruitas pacis significatur.

  1. Hæc igitur est vera causa gloriae, et ideo non nisi Deo attribuenda, qui solus hoc possidet et habet : et ideo hæc gloria quae est in altissimis, sit Deo, supple, attributa, et nostra laus data Deo

<--- Page Split --->

De terra in qua pacis est necessitas, dicitur, Job, ix, 24 : Terra data est in manus impii, et ideo in pace esse non potest, nisi Deus ipse pacem faciat. Job, vii, 1 : Tentatio vel militia est vita hominis super terram. Joan. xvi, 33 : In mundo pressuram habebitis : sed confidite, ego vici mundum. Daniel, vii, 2 et seq., signatur hoc, ubi quatuor venti pugnant in mari magno, et egrediuntur bestiae compugnantes. Quatuor enim venti sunt quatuor suggestiones diabolice mare mundi hujus turbantes, hoc est, timor vanus, spes vanior, gaudium malum, et justitia quae mortem operatur. Hæc enim totum mundum quasi bestias faciunt corrixari. Hic ergo pacis summa est necessitas, sicut promittitur, Job, v, 23 : Bestiae terræ erunt pacifice tibi, et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum. Ad hoc enim Christus venit in corpore, in quo nihil erat pugnae, sed omnia rationi erant consona, sicut dicitur, quod omnia animalia erant pacata in arca Noe 1, quæ corpus Domini significat, in quo omnia pertinentia ad animalitatem nostram erant pacata, ut pacem in terra nostra faceret, et corda pacificaret, sicut dicitur, Isa. xxvi, 12 : Dabis pacem nobis, omnia opera nostra operatus es nobis.

Veritas autem pacis importatur, cum dicitur pax.

  1. Pax temporis, pectoris, et aeternitatis.

Veritas autem pacis conficitur ex tribus : ex pace temporis, et pace pectoris, et pace æternitatis : ut prima sit in conversatione, secunda in cordis dulcedine, et tertia in æternitatis prægustatione.

Pax autem temporis, non ut quidam putant, est temporis tranquillitas : quia illa numquam fuit sanctis data in hoc mundo : unde, II ad Timoth. in, 12 : Omnes qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem patientur. Apocal. i, 9, dicitur particeps tribulationis in Christo Jesu. Matth. x, 16 : Ecce ego mitto vos

sicut oves in medio luporum. Oves autem in medio luporum pacem non habent. Unde tranquillitas temporalium non potest dici pax temporis. Sed potius pax temporis est æquaminis susceptio emergentium in tempore, ut quidquid tribulationis vel consolationis in tempore emergat, æquanimiter suscipiatur et in pace, tranquillitate animi nullatenus violata, sicut dicit Psalmista, Psal. cxi x, 7 : Cum his qui oderunt pacem eram pacificus : cum loquebar illis, impugnabant me gratis. Hoc est una pars veræ pacis, quam Christus cum Juda habuit, quàndo eumdem ad osculum recepit. Ad Roman. xii, 18 : Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes.

Secunda pars pacis est in dulcedine cordis pacati, quæ conficitur ex quatuor, scilicet ex conscientia remissionis peccatorum, ex reconciliatione ad Deum, ex concordia conscientiæ cum voluntate, et ex perfecta affectuum cordis tranquillitate. Et hoc diversis locis in dicunt Glossæ super Apostolum. De primo modo pacis intelligitur quod dicitur, ad Roman. i, 7 : Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Igitur pax est ex gratia, quæ est remissio peccatorum. De secundo modo pacis dicitur, Isa. xxvii, 5 : Pacem faciet mihi, hoc est, se mecum reconciliabit. De tertio modo pacis dicitur in Psalmo cxxi, 7 : Fiat pax in virtute tua. Quia pax illa non fit inter conscientiam et voluntatem, nisi magna virtute cor voluntatem contineat, ne ad malum impetum faciat. Unde sequitur : Et abundantia in turribus tuis, quæ turres sunt munitiones virium animæ rationalis, irascibilis, et concupiscibilis, in quibus si est abundantia boni, pax perficitur conscientiæ imperantis et voluntatis obedientis : si autem aliter sit, statim conscientia movet bellum et remordet. De quarto modo pacis dicitur, ad Philip. iv, 7 : Pax Dei

<--- Page Split --->

quæ exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intelligentias vestras : hoc enim est tranquillitas cordis dulcis, avertens omne quod sensus ingerunt ad cordis perturbationem, et tenens intelligentias nostras in contemplatione et delectatione boni interioris. Psal. lxxv, 3 : In pace factus est locus ejus : quia in tali pace habitat Deus.

Pax autem aeternitatis, ut dicit Augustinus in libro XIII de Civitate Dei, est pax cnelestis civitatis, quae ut idem dicit, est concordia fruendi Deo, et invicem in Deo : nullo enim debemus frui nisi Deo, et omnibus bonis quae in nobis habemus, debemus. frui invicem in Deo : tunc illam in dulcedine divini boni in nobis et in proximo habiti, aeternitatis pacem praegustamus. Matth. v, 9 : Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.

De hac autem triplici pace temporis, pectoris, et aeternitatis dicit Christus ad suos, Joan. xiv, 27 : Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis : non quonodo mundus dat, ego do vobis. Et reliquit quippe nobis pacem temporis. Dedit pacem pectoris non ad modum mundi, sed suae propriae dulcedinis indicium, dedit pacem aeternitatis. Haec enim pax congruit hominibus rationabiliter viventibus, non feralibus se invicem lacerantibus, de quibus dicitur, ad Galat. v, 15 : Si invicem mordetis, et comeditis, videte ne ab invicem consumamini. Isti sunt enim qui in bestias mutaverunt similitudinem cordis sui, de quibus dicitur in Psalmo xlviii, 13 : Homo cum in honore esset, non intellexit : comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis. Hominibus igitur intellectum, justitiam, et pietatem colentibus datur pax ista : quia illi sunt vere aninal mansuetum natura, quod proprium hominum esse dixerunt Philosophi. Esther, xiii, 2 : Volui... ut optata cunctis mortalibus pace fruerentur, maxime si sunt bonae voluntatis, quae bona non est, sicut dicit Augustinus, nisi sit praeventa gratia operante ut bonum velit, et sit

subsecuta gratia virtutis, quae gratia vocatur cooperans, ut bonum efficaciter et non frustra velit. Ad Philip. ii, 13 : Deus est qui operatur in vobis velle et perficere, pro bona voluntate. Velle enim operatur gratia quam ipse operatur, qua voluntatem informat ut bonum velit, et a malo se avertat. Perficere autem operatur gratia cooperante, quae nobiscum operatur in opere virtutis et meriti, ne frustra dicamus nos habere voluntatem, quando nihil operamur. II ad Corinth. viii, 12 : Si voluntas prompta est, secundum id quod habet accepta est. Talis enim voluntas tranquillitati divinae similis est, et pax congruit sibi. Sic benigne facit nobis Deus in bona voluntate sua, homines ad imaginem suam reformans ut homines sint, et differentiis gratiae suae operantis et cooperantis bonam voluntatem perficiens, ut tranquilla sit et huic paci congrua : feralibus enim male voluntatis non erit pax. Unde, Isa. lvii, 21 : Non est pax impiis, dicit Dominus Deus. Cor enim impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest, sed redundant in conculcationem fluctus ejus. Hi sunt quibus non sufficit Angeli divisio, ut ipsi pacem habeant et gloriam Deo attribuant, sed gloriam Deo volentes auferre, pacem scindunt, et ideo gloriam perdunt. Osee, iv, 7 : Gloriam eorum in ignominiam commutabo. I Machab. ii, 62 et 63 : Quia gloria ejus stercus et vermis est : hodie extollitur, et cras non invenietur, quia conversus est in terram suam.

Sic igitur dicitur : Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis.

Laudamus te. Haec sunt quae a sancto Papa Telesphoro sunt adjecta in commemorationem concinentium cum Angelo cœelestium exercituum. Et intellectus istorum consistit in duobus, scilicet in concentu laudis, et in laudis causa.

Concentus autem iste in tribus consistit : bona enim nostra considerantur

<--- Page Split --->

tripliciter, scilicet prout sunt a Deo, et prout a nobis, et prout referuntur ad ipsum.

Prout autem sunt a Deo, dupliciter considerantur, scilicet in forma sive in specie datorum, et in modo quo dat ea Deus.

Prout igitur considerantur in specie datorum, dicitur : Laudamus te, Benedicimus te. Considerando autem modum quo dat ea Deus, dicitur : Adoramus te, Glorificamus te. Referendo autem bona Dei in ipsum, dicitur : Gratias agimus.

In prima consideratione duplicia Dei dona in nos ab ipso fluentia consideramus, scilicet dona virtutum et gratiarum, et dona quæ sunt bona naturæ, vel ad naturæ conservationem ordinata. Pro virtutibus igitur et gratiis dicimus : Laudamus te. Pro bonis autem naturalibus dicimus : Benedictimus te.

Quod autem pro virtutibus et gratiis laudemus, probatur per Philosophum in libro primo Ethicorum dicentem, quod virtus est laudabilium bonorum. Et idem dicit in libro de Laudabilibus bonis. Laus enim, ut dicit Tullius, est proprium virtutis praeconium. Et ideo considerando collationem virtutum suarum et gratiarum, dicimus : Laudamus te. Hinc est quod dicitur, Proverb. XXXI, 31 : Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera ejus : fructus enim manuum Domini opera sunt virtutis : quia dextera Domini fecit virtulem 1, et opera illa prædicant eum in portis civitatum omnium sanctorum. Psal. XXIII, 10 : Dominus virtutum ipse est rex gloriæ. Sic in Psalmo XLVII, 2, dicitur : Magnus Dominus et laudabilis nimis, in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus. Magnus enim Dominus virtute, laudabilis nimis virtutum collatione, in civitate sanctorum, quia laudatur in omni sanctorum civitate quæ tota est in splendore honestatis, virtutis et

gratiae : in monte sancto ejus, in eminentia honoris ejus qui debetur operationi virtutum. Omnes enim sui divites sunt in virtute, sicut dicitur, Eccli. XLV, 6 : Homines divites in virtute, pulchritudinis studium habentes. Sic igitur, Laudamus te, propter virtutes in te ostensas et nobis exhibitas : virtus enim, ut dicit Augustinus, est bona qualitas mentis, qua recte vivitur, qua nemo male utitur, quam Deus operatur in nobis sine nobis.

Benedicimus autem te in bonis naturæ collatis nobis, quæ sunt intellectus, ratio, sensus, vita, substantia, et hujusmodi, et in his quæ ista in nobis conservant, sicut est sanitas, et bona fortunæ, et honor, et fama, et hujusmodi. Et de his duobus bonis dicitur, Jacobi, II, 17 : Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum. Data enim optima sunt ordinata ad naturam. Dona autem perfecta sunt dona virtutum et gratiarum.

Sed quid est quod dicit : Benedictimus te, cum, ad Hebr. vii, 7, dicatur quod sine ulla contradictione, quod minus est a meliore benedicitur ? Videtur ergo, quod nobis Deus benedicere habeat, et non nos ipsum. Idem continetur, Numer. vi, 27 : Invocabuntque nomen meum super filios Israel : et ego benedicam eis.

Ad hoc dicendum, quod duplex est benedicto. Una quidem sacrans illud duplex benedicitur. Altera autem est laus et praeconium dati et accepti. Et de priori dicitur quod, quod minus est a meliori benedicitur, et ea benedictione nobis Deus benedicit, et ipsi sacerdotes hoc modo benedicunt. Et ideo in unctione manuum sacerdotum dicit Episcopus : « Consecrare et sanctificare dignare, Domine, manus istas per istam unctionem et nostram benedictionem, ut quidquid benedicunt, benedicatur, et quid-

<--- Page Split --->

quid consecrant, consecretur et sanctificetur in nomine Domini. » Alia autem benedictione qua bona Dei laudamus et praedicamus, nos Deo benedicimus, et non Deus nobis. Tobiae, xii, 6: Benedicite Deum caeli, et coram omnibus viventibus confitemini ei. Psal., cui, 22 : Benedicite Domino, omnia opera ejus, in omni loco dominationis ejus benedic, anima mea, Domino.

1

Adoramus te.

citur, Jacobi, 1, 5 : Dat omnibus abundanter, et non improperat. Esther, n, 18 : Largitus est dona juxta magnificentiam principalem. Et haec est gloria et magnificentia digna. Eccli. xlui, 30 : In omnibus glorifiantes ad quid valebimus ? Ipsè enim omnipotens super omnia opera sua. Et infra, y. 32 : Glorifcantes Dominum quantumcumque potueritis. Exod. xv, 2 : Istè Deus meus, et glorificabo eum : Deus patris mei, et exaltabo eum.

Tangit hic modum collationis quo Deus confert et laudabilia et benedicibilia. Duo autem sunt modi potestatis, scilicet qua talia conferendi habet facultatem, et modus magnificentiae qua in talia conferendo magnificam ostendit liberalitatem. Primum est majestas quam adoramus. Secundum est magnificentiae liberalitas, quam glorificamus. Ex majestate habet facultatem et ex magnificentia liberalitatis gloriam. In epistola Jeremiae dicitur : Dicite in cordibus vestris : Te oportet adorari, Domine 1. Majestas autem adoratur prostratione totius corporis, ut dicit Damascenus, ad significandum, quod nihil sumus nisi pulvis et cinis, nisi per ipsam Trinitatis majestatem in aliquid erecti essemus. Psal. cxxxv, 7 : Adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus. Exod. iv, 31 : Audierunt, scilicet Hebræi, quod Dominus visitasset filios Israel, et quod respezisset afflictionem eorum : et pront adoraverunt. Sic ergo, Adoramus te, sicut veri tuæ majestatis professores. Joan. iv, 23 et 24 : Veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quaerit, qui adorant eum. Spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare.

Gratias agimus tibi, hoc est, secundum relationem bonorum in ipsum. Hæc enim quæ ab ipso fluunt per gratiarum actionem redduntur sibi, ut abundantius fluant, sicut flumina quæ redeunt ad mare. Eccle. 1, 7 : Ad locum unde exeunt flumina, revertuntur, ut iterum fluant. Ingratitudo enim, ut dicit beatus Bernardus, est ventus uren sessiicans fontem pietatis et fervorem gratiæ et misericordiæ. Dicit enim beatus Dionysius in libro de Cælesti Hierarchia 2, quod omne lumen gratiæ procedens a Patre luminum venit in nos, et sui abundantia nos replet, et sui simplicitate nos congregat : et quia omnia ad suum festinant redire principium, ideo convertit nos ad paternum luminis sinum, quia omnia in se congregat bona, quæ ab ipso procedunt. Hæc autem dicit his verbis : « Omnis a Patre mota manifestationis luminum processio in nos optime ac large proveniens, nos replet, et ut vivifica virtus nos congregat et convertit ad deificam super simplicitatem et congregantis Patris unitatem. Et hoc per gratiarum actionem, in qua nos grati cum donis Dei redimus ad Patrem omnium fontem gratiarum. » I ad Thessal. v, 18 : In omnibus gratias agite. II ad Corinth. ix, 15 : Gratias Deo super inenarrabili dono ejus. Sic ergo expleta est laus concinentium in memoriam ejus

Propter magnificentiam autem liberalitatis, Glorificamus té : quia sicut di-

cap. 1.

<--- Page Split --->

quod dicitur, Luc. ii, 13 : Facta est cum Angelo multitudo militiae cælestis laudantium Deum et dicentium : Gloria in altissimis Deo, etc.

Causa autem hujus tantae laudis exponitur, cum dicitur : Propter magnam gloriam tuam. Haec autem causa dupliciter exponitur : in communi, et in speciali per singularum attributa personarum.

In communi quidem cum dicit: Propter magnam gloriam tuam. In quo sermone tria dicuntur, scilicet causa laudis, causae magnitudo, et quod gloria est Deo propria. Causa est gloria quae quatuor modis definitur : duas enim definitiones dat Tullius in fine primae Rhetoricæ, quarum una est, quod gloria est ore multorum prædicata laudatio. Secunda est, quod gloria est late patens præconium. Tertiam dat Augustinus, et ponitur in Glossa in fine epistolæ ad Romanos, xvi, 27 : Cui honor et gloria, ubi dicit sic : « Gloria est clara cum laude notitia. » Philosophus autem dicit in Topicis, quod per gloriam fit, quod nullo consciente non festinaret in esse, et secundum illum gloria est, quod sui nobilitate et honestate conscientiis hominum semanifestat. Hoc igitur modo gloria Deo convenit : quia ipse solus ore multorum prædicabilis, qui virtute universali se omnibus laudabilem præbuit. Unde dicitur, Psal. cxvi, 1 : Laudate Dominum, omnes gentes, laudate eum, omnes populi. Ipse enim est quem Pater omnibus gloriam in qua glorientur, exhibuit. Luc. ii, 32 : Lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuæ Israel. Ipse ore multorum prædicatur, Isa. xii, 5 : Cantate Domino, quoniam magnifice fecit : annuntiate hoc in universa terra. Ipse est qui clara laude omni notitiæ exponitur : quia nihil nisi laudabile in eo invenitur. Daniel. ui, 35 et 36 : Laudabilis, et gloriosus, et superexaltatus in sæcula. Hic nobilitate, et honestate sua hominum omnium se conscientiis manifestat. Psal.

CL, 1 : Laudate Dominum in sanctis ejus, laudate eum in firmamento virtutis ejus. Sanctis est ibi neutrius generis, hoc est, Laudate eum in sanctis, hoc est, quæ sancta sunt ejus, quæ omnia nobilia sunt et honesta. Hæc est igitur gloria. Est autem magna, et maxima : quia nihil sibi comparari potest. Psal. cxii, 5 : Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat ? Unde dicitur, Luc. ii, 14 : Gloria in altissimis Deo. Eccli. xliii, 32 : Glorificantes Dominum quantumcumque potueritis, et supervalebit adhuc. Hæc autem gloria magna tua est proprie : quia alii non debetur gloria nisi soli Deo. Isa. xlii, 8 : Gloriam meam alteri non dabo, et laudem meam sculptilibus. I ad Timoth. i, 17 : Soli Deo honor et gloria. Hæc est ergo causa laudandi et benedicendi et adorandi et glorificandi et gratias agendi Domino.

Domine Deus, etc.

Hic tangit in speciali attributa personarum. Et primo tangit ea quæ sunt Patris. Secundo, ea quæ sunt Filii. Tertio, ea quæ sunt Spiritus sancti. Quarto, subjungit id quod est unitatis essentiae in tribus personis.

Ea autem quæ sunt Patris, tangit tripliciter, scilicet secundum quod considerantur in ipso, et secundum ea quæ operantur in nobis.

Ea autem quæ sunt in ipso, tangit dupliciter, scilicet secundum auctoritatem, et secundum gubernationem.

Auctoritatis enim est quod dicit : Domine, non quod solus Pater sit Dominus, cum sit scriptum in symbolo Athanasii : « Dominus Pater, Dominus Filius, Dominus Spiritus sanctus : et tamen non tres Domini, sed unus est Dominus. » Sed quod commune est secundum operationem, per appropriationem auctoritatis, quia Pater non est de alio, Patri attribuitur, de quo dicitur, Esther, xiii, 11 : Dominus omnium es. Hinc est, quod Filius vocat eum Dominum, Matth. xi, 25, cum dicit : Conf-

<--- Page Split --->

tror tibi, Pater, Domine caeli et terræ. Act. xvii, 24 et 25 : Hic caeli et terræ cum sit Dominus, non in manufactis templis habitat, nec manibus humanis colitur, indigens aliquo. Non indiget, qui omnium pulchrorum et bonorum est fons et origo.

Deus autem est nomen gubernationis, quæ etiam Patri attribuitur : quia etiam patres ab antiquo dicebantur, qui alios ut reges gubernabant, et etiam patris est gubernare familiam in domo : Deus enim Græce dicitur sæc quod nomen si derivatur a verbo Græco sæpizò, æc, quod est video, vides, idem est quod cuncta videns oculo providentiæ. Eccli.xxii, 28 : Oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum,...intuentes in absconditas partes. Ad Hebr. iv, 13 : Non est ulla creatura invisibilis in conspectus ejus. Si autem sæc derivatur a Græco theaste quod sonat circuitum, iterum signat Deum qui omnia circuit cura suæ providentiæ. Eccli. xxiv, 8 : Gyrum caeli circuivi sola, dicit Patris sapientia, cujus est tota providentia. Si autem derivatur a Græco thetim, quod calorem sonat, amorem providentis significat, sicut dicitur in Psalmo xviii, 7 : Non est qui se abscondat a calore ejus. Sic igitur visionis luce, curæ velocitate, et amoris calore omnibus providet et omnia gubernat : et ideo dicit, Psal. liv, 23 : Jacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet. I Petri, v, 7 : Omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.

primo, et per Angelos hominibus distribuit. Dicit enim Dionysius, quod regnum est omnis finis et ornatus legis et ordinis distributio 1. Isa. xxxii, 1 : Ecce in justitia regnabit rex, et principes, hoc est, Angeli, in judicio præerunt. Isa. xxxii, 22 : Dominus legifer noster, Dominus rex noster, ipse salvabit nos. Jerem. x, 6 et 7 : Non est similis tui, Domine : magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine. Quis non timebit te, o rex gentium? tuum enim est decus : inter cunctos sapientes gentium, et in universis regnis eorum, nullus est similis tui.

Deus Pater omnipotens. Hoc dicitur secundum attributa Patris in nobis, et dicitur Deus nobis providens. Psal. xxxi, 8 : In via hac qua gradieris, firmabo super te oculos meos. Pater autem dicitur in gratia adoptionis nos formans. Isa. lxiv, 8 : Et nunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum : et fietor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos. Psal. xxxii, 13 : Qui finxit singillatim corda eorum, et intelligit omnia opera eorum.

Dicitur autem omnipotens: quia cum tria sint in nobis reluctantia reformationi ad bonum, scilicet inferioris naturae inobediens gravitas, infirmitatis humanae deprimens fragilitas, spiritualis nequitiae reductans iniquitas, nihil horum obstare potest, quin ipse nos in filios formet. Ad Roman. ix, 19 : Voluntati ejus quis resistit? Luc. i, 37 : Non erit impossibile apud Deum omne verbum. Genes. xviii, 14 : Numquid Deo quidquam erit difficile?

Rex cælestis. Ecce quid faciat in Angelis : quia per metonymiam rex dicitur cælestis : quia Rex est Angelorum mirabiliter ex ministris sibi assistentibus regnum suum restaurans. Rex autem est : quia fines intentionum, et bona operationum, et leges in præceptis justitiarum, et ordines ministrorum Angelis

Domine, Fili unigenite. Hic tangit ea quae attribuuntur Filio. Hæc autem tangit sub sex differentiis. Primo enim tangit ea quæ habet in seipso, ex quibus est potens salvare et debitor salutis. Secundo, tangit modum exhibitionis quo gratiam salutis adhibuit. Tertio, tangit

<--- Page Split --->

gratiam redemptionis. Quarto, tangit gratiam gratificationis. Quinto, tangit gratiam glorificationis. Sexto et ultimo, horum singulorum singillatim tangit causam.

Dicit igitur : Domine, Fili, etc., et duo tangit. Primum est unde salvare poterat. Secundum, unde salvare debuerat debitum nostrum in se suscipiens. De primo horum dicit : Domine, Fili. Tria dicit, quorum primum importat salutis facultatem, secundum facultatum illarum hareditatem, tertium facultatum salutis indivisam importat plenitudinem.

Per hoc enim quod dicit : Domine, cum Dominus dicit omnimodam pulchrorum et bonorum possessionem, signat eorum unde salvare potest facultatem : hoc autem quod dicit : Fili, cum filius ex haereditate habeat omnes patris facultates, signat illarum facultatum haereditatem. Per hoc autem quod dicit : Unigenite, cum unigenitus sit qui, sicut Basilius dicit, cum secundo genito gloriam paternam non divisit, signat facultatum illarum indivisam, et possessam plenitudinem : et ex his habet unde poterit salvare plenam et perfectam facultatem. De primo dicitur in Psalmo vni, 1 : Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! Hoc enim mirabile est in terra, quod facultatem habet omnes salvandi. Ipse enim est de quo dicitur, ad Roman. x, 12 : Idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant eum. Unde Paulus, I ad Corinth. 1, 5 et seq., dicit : In omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia : sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis : ita ut nihil desit vobis in ulla gratia. Ex his igitur facultatibus omnes salvat.

Fili autem dicit : quia haereditate naturali omnia possidet. Luc. xv, 31 : Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt. Ad Hebr. 1, 2 : Quem constituit haeredem universorum, per quem fecit et saecula. Joan. xvi, 15 : Omnia quæcumque habet Pater, mea sunt.

Unigenite autem, quia indivise possidet. Joan. 1, 14 : Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis. Sic ergo ex his quae deitatis sunt, facultatem habet salvandi : sed quia apud justum judicem non satisfacit nisi qui debet, ideo ex nostro assumpsit, unde pro nobis satisfacere deberet.

Et hoc est quod sequitur :

Jesu Christe. Quod autem quidam addunt : Altissime, non est de littera et a præsumptoribus est additum : quia nihil addendum erat tantæ auctoritati quam fecit Angelus et vicarius Jesu Christi. Sunt autem hæc duo nomina, Jesu Christe. Jesus quidem, ut dicit Damascenus, dicit Deum humanatum, et Christus dicit e converso hominem deificatum : quia naturae duæ in una persona Filii se circumcendunt : quia deitas potentiam exercet in actibus hominis, dum humanitate tactus leprosus sanatur, mortuus tactus vivificatur, cæcus tactus illuminatur, et sic de aliis, et humana natura propria servans in potentia divinitatis se ostendit, dum solem obscurans moritur, cum petram scindens crucifigitur, dum potestate propria ponens animam et iterum sumens eam sepelitur. Jesus ergo dicit Deum humanatum, et Christus, sicut dictum est, dicit hominem deificatum. Et hoc est unde pro nobis satisfacere debuit : dicit enim Ambrosius, et probat Anselmus in libro, Cur Deus homo, quod pro nobis satisfacere non potuit, nisi qui debuit, et qui potuit. Potuit autem in quantum Deus Dominus Filius Patris unigenitus : debuit autem in quantum homo fuit : debuit et potuit in quantum Deus humanatus, et in quantum homo deificatus. Hoc autem probavit Anselmus. Adam enim in quo omnes peccavimus et damnati fuimus, originalem justitiam omnium hominum qui ex ipso nasci poterant, perdidit. Possunt autem infiniti nasci ex ipso, qui omnes illam Deo tra-

<--- Page Split --->

didissent justitiam originalem, quae in infinitis esset infinitum bonum quod restituere non potuit, nisi qui infinitae fuit bonitatis, et hoc non erat nisi Deus Dominus Filius unigenitus infinitae bonitatis. Exigere autem ab eo qui nihil debet, non est justi judicis. Cum ergo Deus justus judex sit, non exigit hoc nisi ab homine qui debuit : et sic oportuit, quod salvator homo esset, qui debuit non ex debito culpae, sed ex debito quod voluntarie suscepit : ergo oportuit quod homo esset Deus, et Deus homo, et Deus in homine, et homo in Deo. Et sic, sicut dicitur, I ad Timoth. II, 5 : Mediator est Dei et hominum homo Christus Jesus. Quod ergo debuit et potuit, importatur per hoc quod dicitur : Jesu Christe.

Et de Jesu quidem dicitur, Matth. I, 1 : Vocabis nomen ejus Jesum : ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Eccli. xlvi, 1 et 2 : Fortis in bello Jesus, ... qui fuit magnus secundum nomen suum, maximus in salutem electorum Dei. De Christo autem dicitur, Isa. xlv, 1 et 2 : Christo meo Cyro, cujus apprehendi dexteram, ut subjiciam ante faciem ejus gentes, et dorsaregum vertam, et aperiam coram eo januas, et portae non claudentur. Ego ante te ibo, et gloriosos terrae humiliabo : portas aeras conteram, et vectes ferreos confringam. Cyrus autem haeres interpretatur : quia hic Christus primo haeres est Dei Patris, cujus Pater dexteram apprehendit : quia virtutem salutis in nobis fecit, cui etiam gentes salvatas in fide Ecclesiase subjecit, dorsa regum mundi vertit, et eis onus suorum mandatorum imposuit, portas aeras inferni contrivit, vectes in peccati repagulis confregit : ante eum in miraculis magnis ivit, omnia quae fecit, confirmando et contestando, et sic gloriam mundi stravit, et gloriosos et inclytos in humilitate spiritus inclinavit. Hoc est

ergo quod dicit : Domine, Fili unigenite, Jesu Christe.

Domine Deus, Agnus Dei, Filius Patris.

Hic tangitur totus salvandi modus. Salvavit potenter, mansuete, et obedienter. Potenter ut faceret opus salutis efficaciter, mansuete ut laudabiliter, obedienter ut salus nostra habeat auctoritatis incontradicibilitatem.

Primum tangit per hoc quod dicitur : Domine Deus, qui potens est ad salvandum. Secundum per hoc quod dicit : Agnus Dei, qui mansuetus est ad patiendum. Tertium tangit per hoc quod dicit : Filius Patris, qui obediens est Patri ad pretium pro Adae debito solvendum.

Domine qui potens, Deus qui sapiens es, et cuncta providens : ex hoc enim poteris salvare, quoniam nec fortitudo aliqua resistit Domino, nec versutia aliqua potest decipere vel latere sapientis visionem. De primo petimus : Exaltare, Domine, in virtute tua 1, ut salves potenter : et tunc gratias agentes, cantabimus et psallemus virtutes tuas 2. De sapientia autem dicitur, Jerem. xxiii, 5 : Regnabit rex, et sapiens erit.

Agnus autem dicitur propter patiendi mansuetudinem : Dei autem, ideo quia in passione fuit Deo sacrificatum. De mansuetudine dicitur, Jerem. xi, 19 : Ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam. Isa. Lili, 7 : Sicut ovis ad occisionem ducetur, et non aperiet os suum. Dei autem sacrificium est, cujus sanguine tincti liberamur ab Angelo exterminatore. Iste agnus est, qui immolatus est in figura arietis ab Abraham pro filio Isaac 3. Iste est agnus, qui occisus est pro omnibus electis ab origine mundi 4. Iste estagnus, qui xaix mane immolatus est in membris, quae praecesserunt adventum ejus, qui immolari praecipitur 5 : xaix

<--- Page Split --->

vespere in se, et in suis qui offeruntur Deo post adventum ipsius. Iste est agnus, qui agni nomen non in vacuum accipit : quia agnus ab agnoscendo dicitur. Dieit, Joannis, x, 14: Ego cognosco oves meas, et cognoscunt me mea. Iste est agnus, quem omnes agnini in vellere sequuntur. Haec enim est natura agni masculi, quod omnes quos generat, generantem agnum sequuntur in bonitate lana et velleris. Et hoc signatum est, Judicum, vi, 36 et seq., ubi legitur, quod signum de descensu roris quod apparuit in vellere, defluxit, in concham et derivatum est ad aream : gratia enim quae in deitate Christi fuit, et bonitatis thesaurus defluxit in humanitatem ejus, id est in concham, et diffusa est in area, id est, in Ecclesia. Sic igitur est agnus Dei.

Filius Patris : in quo ostenditur, quod obedienter solvit debitum, pro nobis, ut solutio haberet auctoritatem et utilitatem, quae si ex obedientia Patris auctoritatem non habuisset, a Patre refutari poterat. Nunc autem quia ex obedientia Patris processit, Patri fuit acceptabilis. Ad Philip. n, 8 et 9 : Factus obediens, scilicet Patri, usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen quod est super omne nomen. Unde v adens ad satisfactionem dicit, Matth. xxvi, 39 : Non sicut ego volo, sed sicut tu, scilicet vis. Hoc enim sibi fuit cordis refectio, ut Patris perficeret voluntatem. Joan. iv, 34 : Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, et perficiam opus ejus. Haec obedientia fuit sibi omnium operum et passionum necessitas. Luc. n, 49 : Nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt, oportet me esse? In his ergo consistit in sanctificatore nostro sanctificationis perfectus modus, ut perficeret sanctificationem potenter, sapienter, patienter et utiliter.

Qui tollis peccata mundi, miserere nobis.

Hic tangitur sanctificationis opus quod in tribus consistit, operatio scilicet redemptionis, gratificationis, et glorificationis : et hoc indicant tres versus qui per ordinem hic inducuntur.

Tanguntur autem duo in primo, scilicet redemptionis perfectio, et misericordiae imploratio. Redemptionis perfectio dupliciter describitur, scilicet ex parte redimentis, et ex parte debiti a quo redimimur.

De primo dicit : Qui tollis. Et hoc secundum Priscianum habet exponi, hoc est, quia tu tollis, hoc est, habes unde tollas, hoc est, abstollas ut non sit : et id ex hoc habes facere, quia infinitum bonum pro debito infinito habes facultatem solvendi, hoc est, oleum unctionis de quo solutum est totum debitum viduaprophetae, hoc est, Ecclesiae. Proverb. xxi, 20 : Thesaurus desiderabilis et oleum in habitaculo justi. Ex quo thesauro absoluta est vidua'.

Peccata mundi. Hoc signat unde absolvitur Ecclesia. Peccatum autem mundi est peccatum originale, quod totum mundum inficit per privationem justitiae originalis, quod quamvis unum fuerit in origine, tamen multiplicatum est in vitiosa propagine, quia et omnes inficit et quemlibet multis modis : et ideo dicitur pluraliter, peccata mundi. Psal. L, 7 : Ecce in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. Sapient. xii, 10 et 11 : Nequam est natio eorum, et naturalis malitia ipsorum, et quoniam non poterat multari cogitatio illorum in perpetuum. Semen enim erat maledictum ab initio. Hoc ergo peccatum tulit auferendo, quando Adae debitum solvit. Genes. xxxi, 39 : Quidquid furto peribat, a me exigebas. Psal. cxxix, 7 : Copiosa apud eum redemptio. Osee, xiii, 14 : De manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos. Unde, Joan. 1, 29 :

<--- Page Split --->

Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi.

Subjungitur imploratio misericordiae Dei, cum dicitur : Miserere nobis, ut scilicet nobis valeat redemptio in hoc quod nos de peccato mundi inficit. Hoc enim malum nascentes omnes sine gratia consumpsit, sicut dicitur, ad Ephes. ii, 3 : Eramus natura filii irae : quia ira consumpti essemus, nisi misericordia redemptionis pro nobis solvisset. Thren. iii, 22 : Misericordiae Domini, quia non sumus consumpti : quia non defecerunt miserationes ejus. Non enim deficiunt miserationes quae pro omnibus solvunt. Sapient. vi, 8 : Non enim subtrahet personam cujuscumque Deus, qui est omnium dominator : quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter cura est illi de omnibus : quia pro omnibus solvit.

super lignum : non enim portavit nisi peman patiendo pro nobis.

Sequitur imploratio : Suscipe deprecationem nostram. Deprecatio, ut dicit Augustinus, est oratio pro amovendis malis, et est sensus : Suscipe in passione tua qua pœenam solvisti pro nobis, nostram deprecationem qua corde, ore, et opere petimus mala nostra amoveri a nobis : quia aliter non possunt amoveri. Psal. lxiii, 1 : Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor, a timore inimici eripe animam meam. Non enim suscipitur nostrum nisi in tuo : Daniel. ui, 39 et 40 : Sed in animo contrito, et spiritu humilitatis suscipiamur : sicut in holocausto arietum, et taurorum,... sic fiat sacrificium nostrum, scilicet in pœenitentia peccatorum, ut a te suscipiatur et placeat tibi, Domine. Hoc enim addidit Ambrosius ad verba Danielis.

  1. Qui tollis peccata mundi, suscipe de- 1. u. gratiprecationem nostram.

Hic tangitur opus gratificationis. Et dicuntur, duo, scilicet facultas gratificationis in Christo, et imploratio, ut ad nos beneficium gratificationis derivetur.

Facultas tangitur cum dicitur : Qui tollis peccata mundi, hoc est, qui habes tollendi facultatem ex gratiarum tuarum infinitis divitiis. Mundus aliqualiter hic aliter sumitur quam prius. Prius enim dicebatur collectio universitatis in origine in qua vitiata fuit : hic autem dicitur mundus ipsa hominum multiplicatorum universitas, et peccatum istius mundi est actuale, pro quo etiam satisfecit sanguis Agni. Et quia multa sunt actualia tam in omnibus quam in singulis, ideo dicit : Qui tollis peccata, etc. Ad Hebr. ix, 26 : Nunc autem semel in consummatione sæculorum ad destitutionem peccati per hostiam suam apparuit : quia nisi sanguis Christi intercedat, nullus de peccato suo poterit satisfacere. Isa. lii, 12 : Ipse peccata multorum tulit, et pro transgresssoribus rogavit. I Petri, ii, 24 : Qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo

Qui sedes ad dexteram Patris, miserere nobis.

Hic tangitur opus glorificationis. Sedere enim est quiescentis post laborem redemptionis : sedere autem ad dexteram summi Patris, est regnantis, hoc est, in Patris regnantis aequalitate. Sedet enim ibi in altissimis et potissimis : in altissimis ad regnandum, in potissimis ad fruendum. Ad Coloss. iii, 1 et 2 : Ubi Christus est in dextera Dei sedens : quae sursum. sunt sapite, non quae super terram. Sed quia illuc ascendit, ut nobis paret locum, ut ubi ipse est, nos sinus secum, ut dicitur, Joan. xiv, 3 : ideo imploramus misericordiam, ut ab exsilio liberemur, et cum ipso in regno collocemur, dicentes : Misere re nobis, misericordia tollente omnem hujus exsilii miseriam, et in æternam felicitatem constituente. Ad Hebr. ix, 24 : Non enim in manu facta sancta Jesus introivit, exemplaria verorum, sed in ipsum æolum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis. Genes. xl, 14 : Memento mei cum bene tibi fuerit, ut suggeras Pharaoni, ut educat me de isto carcere. Psal. cxii, 8 : Educ de cu-

<--- Page Split --->

stodia animam meam, ad confitendum nomini tuo. Job, xvii, 3 : Libera me, Domine, et pone me juxta te.

21. Quoniam tu solus sanctus.

Hic eorum quæ dicta sunt de Filio in redimendo, gratificando, et glorificando, tangitur causa : quia enim sanctus est, redimit : quia autem Dominus est, gratias contulit. Et quia Altissimus est, ideo exaltatos in gloriam ponit.

Dicit igitur : Quoniam, ac si dicat : Tu tollis peccata mundi, quoniam tu solus es sanctus. Et dictio exclusiva quæ ibi ponitur, facit exclusionem respectu essentiae, et non respectu personæ : et ideo non excluditur Pater a sanctitate, nec Spiritus sanctus. Cum enim sanctus multas habeat intentiones, dicitur enim sanctum mundum, formatum, et sanguine, tinctum, non dicitur de illis æquivoce, sed per analogiam ad unum. Sanctum enim secundum primam et principalem rationem dicitur sanguine tinctum. Unde leges sanctificantur sanguine, et sanciuntur : et quod est mundum a legis transgressione, hac sanctitate est mundum. Et quod est firmatum sanguinis effusione, est confirmatum. Et omnis ideo modus sanctificationis primo oritur a sanguinis effusione : et ideo sanctum derivatur a sanguino, as, are. Hoc ergo modo solus redemptor noster dicitur sanctus : quia solus sanguine suo testamentum redemptionis confirmavit. Unde, ad Hebr. ix, 22 : Sine sanguinis effusione non fit remissio. Zachar. ix, 11 : Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua.

Tum sanctus etiam est, qui solus perfecte mundus fuit semper, et est, et erit. Dicit enim Dionysius, quod sanctitas est ab omni inquinamento libera et perfecta munditia. Luc. i, 35 : Quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. Matth. i, 20 : Quod in ea natum est, de Spiritu sancto est. Est etiam solus fortis et firmus, qui numquam nutavit virtute, nec

umquam cessit in tentatione. Exod. xv, 11 : Quis similis tui in fortibus, Domine? Quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia ? Quidam autem Philosophus dicit, quod sanctitas est virtus scire faciens quæ ad Deum sunt justa. Sic autem iterum antonomastice solus sanctus est : quia, sicut dicitur, Joan. i, 18 : Deum nemo vidit umquam : unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit: quia solus scivit secreta, Sapient. x, 10 : Dedit illi scientiam sanctorum, honestavit illum in laboribus, et complevit labores illius. Sic ergo solus sanctus sanguine poluit redimere, munditia sanguinis mundare, et fortitudine sanguinis mortem superare, et eum etiam qui habebat mortis imperium, potuit superare. Et quia solus scrutatur sinum secretorum Patris, secreta Dei potuit docere et revelare.

Tu solus Dominus. Et ideo solus potest conferendo gratias gratificare : sic enim ad copiam gratias et virtutes et divilias pulchrorum et bonorum possidet, ex quibus nos in omni gratia divites facit. Joan. i, 16 : De plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia. Zachar. iv, 7 : Eræquabit gratiam gratiae ejus.

Tu solus altissimus. Et ideo solus potest exaltare et glorificare. Psal. vn, 6 : Gloria et honore coronasti eum, et constituisti eum super opera manuum tuarum. Eecli. xv, 3 et 6 : Stola glorie vestiet illum. Jucunditatem et exsultationem thesaurizabit super illum.

Jesu Christe. Haec nomina subjungit semper : quia ex illis significatur nobis circumincessio naturarum in Christo, ex quibus et potest et debet salvare. Et de Salvatore quidem humanato dicitur, Habacuc, iii, 18 : Ego autem in Domino gaudebo, et exsultabo in Deo Jesu meo. De homine autem deificato dicitur, Cantic. iv, 10 : Odor unguentorum tuorum super omnia aromata.

<--- Page Split --->

23. Cum sancto Spiritu.

Hic tangitur proprium Spiritus sancti. Et tanguntur duo, scilicet proprium personæ : et id quod convenit tribus in unitate essentiae.

Proprium personæ tangitur in tribus: in propositione notante associationem, in actu personæ qui notat spirationem, et appropriatio personæ quoad sanctificationem. Spiritus enim sanctus nexus est et consensio et dilectio et delectatio Patris et Filii, sicut dicit Augustinus. Est autem nexus qui totum connectit corpus

mysticum cum capite. Ad Ephes. iv, 16 : Ex quo totum corpus compactum, et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit. Consensio autem est, ut dicit Hilarius, in quo Pater et Filius consentiunt et nos consentientes faciunt et schismata exterminant. I ad Corinth. 1, 10 : Idipsum dicatis omnes, et non sint schismata in vobis. Hujus autem consensionis sensum subministrat Spiritutus unus omnes inspirans. Et est dilectio Patris et Filii, qua nos sibi adstringunt et se invicem diligunt. Osee, xi, 4 : In funiculis Adam traham eos, in vinculis charitatis. Est delectatio Patris et Filii, qua-nos consolantur, ut in eis et non in aliis delectemur. Psal. xxxvi, 4 : Delectarein Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. Hanc igitur et hujusmodi societatem notat habitudo praepositionis.

Spiritus autem dicitur : quia spirat, vitam scilicet, et intelligentiam veritatis, et ad cœlestia elevationem intentionis. De primo dicitur, Joan. vi, 64 : Spiritus est qui vivificat : caro non prodest quidquam. De secundo dicitur, Job, xxxii, 8 : Ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Altissimi dat intelligentiam. De tertio dicitur, Ezechiel. 1, 20 et 21 : Spiritus enim vitæ erat in rotis. Cum euntibus ibant, et cum stantibus stabant.

Rotæ enim sunt volubilia in Dei obsequio corda.

Sancto : quia sanctitatis est perfector in omni modo quo ante diximus. Actuum, u, 3 : Sedit supra singulos eorum.

Spiritus sanctus in symbolo Nicanæ synodi : « Credo in Spiritum sanctum, sanctam Ecclesiam Catholicam, etc. : » hoc est in Spiritum sanctum sanctificantem generaliter et universaliter Ecclesiam.

In gloria Dei Patris. Amen.

Hoc unitatem respicit essentiae in tribus personis. Dicitur autem in gloria : quia tres personæ sunt in una et eadem gloria, quæ est claritas fulgoris æterni, quæ tamen dicitur Dei Patris, quia in Patre est principium totius divinitatis, et a Patre habet Filius, quod est in gloria, et a Patre et a Filio habet Spiritus santus, quod est in gloria. Ad Roman. xi, 36 : Ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Ipsi honor et gloria in sæcula. Ibi dicit Glossa, quod ex ipso dicitur propter Patrem, qui est origo et principium non de principio. Per ipsum autem dicitur propter Filium, quæ præpositio, per, notat causam mediam : et sic convenit Filio, qui est principium de quo cum Patre est Spiritus sanctus : et ipse hoc habet a Patre, quod Spiritus sanctus est de ipso. In ipso dicitur propler Spiritum sanctum, qui est principium de utroque principio, Patre scilicet et Filio, in cujus bonitate omnis continetur creatura.

Quod autem singulariter subinfertur : Ipsi honor et gloria, respicit ad essentiae unitatem : et sic unus est honor trium, et unica est gloria trium. Ad Philip. ii, 11 : Omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris.

Quod autem subinfertur, Amen, quamAmen quid vis aliquando interpretatur fiat, sicut in significet? Psalmo', ubi nos habemus : Dicet om-

<--- Page Split --->

nis populus : Fiat, fiat, sermo Hebræus habet, Amen, amen. Aliquando autem idem est amen quod vere adverbialiter. Joan. vi, 32: Amen, amen dico vobis. Aliquando autem idem est quod verum, vel veritas. Apocal. iii, 14: Hæc dicit Amen, testis fidelis et verus. Hic tamen idem est quod verum : et est responsio idiotæ ad ea quæ cantata sunt : et est ac

si dicat populus : Amen, hoc est, quod cecinistis est verum. I ad Corinth. xiv, 16 : Cæterum si benedixeris spiritu, qui supplet locum idiotæ quomodo dicet Amen super tuam benedictionem?

Ad id ergo prima pars Missæ finitur, quæ vocatur Introitus, et populi acclamatio, et consolatio liberatoris in voce angelica.

<--- Page Split --->