CAPUT II.

In commemorationem devoti populi ad misericordiam desiderio Patrum acclamantis cantatur Kyrie, eleison.

Diximus autem in praehabitis, quod Kyrie, eleison, populi repræsentat acclamationem, cum clerus desiderium Patrum in Introitu repræsentat. Unde etiam Petrus, beati Gregorii diaconus, in benedictione cerei dicit: « Lætetur et mater Ecclesia tanti luminis adornata fulgoribus, et magnis populorum vocibus hæc aula resultet. » Quia sicut dicitur, Job, 1, 14: Boves arabant, et asinæ pascebantur juxta eos: quia dum clericus, qui per bovem signatur, arat, corda vomere prædicationis et laudis præciduntur, statim

laicus populus genus onoriferum et simplex pascitur ad obediendum. Et ideo Kyrie, eleison, est introductum ad repræsentandum quomodo populus simplex clero per acclamationem obedientiae facit consonantiam. Unde Hieronymus dicit in quadam epistola de editione Psalmorum, quia quando David Psalmos faciebat, quatuor cantores, scilicet Chore et Idithum et Asaph et Caath, hos Psalmos editos cantoribus aliis præcinebant, quibus quatuor millia cantorum succinebant, quos totus populus in voce laudis

<--- Page Split --->

subsequebatur. Et ideo in hoc ordine Episcopus vel sacerdos est in loco regis David. Quatuor autem cantores, duo scilicet in dextero choro, primus cantor et succentor, et duo in sinistro choro, scilicet secundus cantor et succentor, sunt in loco quatuor cantorum. Quatuor autem millia sunt sicut chorus totus clericorum, et hoc totum in Introitu repræsentatur. Populus autem repræsentatur ut acclamans Kyrie, eleison, et adhuc populus acclamat clero in Romana Ecclesia Kyrie, eleison. Et ideo in commemorationem boni et devoti populi desiderio Patrum acclamantis, Kyrie, eleison, est inductum in Missa post Introitum.

Hoc autem novies dicitur, ut quidam dicunt, propter novem choros Angelorum. Hujus autem signum dicunt esse, quod ter ternis cantibus formatur: quia primo ter dicitur Kyrie, eleison. Et secundo ter dicitur Christe, eleison. Et tertio iterum ter Kyrie, eleison. Quod quidam dicunt fieri propter tres hierarchias Angelorum, in quarum qualibet sunt tres ordines Angelorum. Hujus etiam signum esse dicunt, quia in solemnibus diebus quando non est tempus luctus, statim post acclamationem Kyrie, eleison, inducitur hymnus Angelorum qui est: Gloria in excelsis Deo. Sed hoc valde mirabile est quod dicunt, quia in veritate non est ista acclamatio ad Angelos, sed ad Dominum. Et quod novies clametur ad Dominum, quia novem sunt ordines Angelorum, non videtur aliquam habere rationem: quia secundum eamdem rationem septies cantaretur propter septem ordines beatorum, qui sunt Patriarchæ et Prophetæ et Domini præcursores, sicut Joannes Baptista, et Zacharias et Elizabeth, et beata Virgo, pastores et reges, et alii qui nobis Christum exhibuerunt et demonstraverunt. Iterum sunt Apostoli, Martyres, Confessores, et Virgines. Quare enim propter istas beatorum distinctiones non multo magis septies clamaretur, vel propter septem

dona quibus juvamur ex Domini misericordia, vel cantarentur octies propter octo beatitudines, quæ, Matth. v, 3-11, enumerantur, vel sexies propter opera sex dierum, ut sic daremus magnificentiam Domino nostro Deo: quia Dei perfecta sunt opera. Unde hujusmodi adaptationes quæ non nisi in numero concordant, pro certo parum valent et multum sunt derisibiles.

Nos igitur dicimus beatos Dionysium et Ambrosium sequentes, quod in ista acclamatione quatuor sunt notanda, propter quæ et ista acclamatio instituta esse dignoscitur. Unum quidem, quare ter Kyrie, eleison, primo cantatur? SecunQuare Kyrie, et dum, quare ter Christe, eleison, subjunson, pri cantat gitur? Tertium, quare iterum ter Kyrie, eleison, in fine subnectitur? Quartum, quare in voce Græca non Latina cantatur?

Ad primum horum dicimus, quod sicut dicit Dionysius, Dominus nomen est superpositionis, et ideo est in genere relativorum. Ambrosius autem dicit, quod est nomen potestatis, et secundum hoc non est in genere relationis: quia sic correlativum ad quod dicatur, non haberet, unde secundum primum nominis intellectum est nomen superpositionis, quia a superpositione est impositum, secundum consequentem intellectum est nomen potestatis, quia hoc nomen habentibus potestatem est datum. In omni enim nomine ista duo considerantur, et ideo significat substantiam cum qualitate: qualitas autem est illud a quo nomen impositum est. Et substantia illud cui est impositum: et quia qualitas finit substantiam, ideo primus intellectus nominis est sumendus a qualitate a qua impositum est nomen.

Et hoc egregius doctor consideravit Domini Dionysius, qui dicit ipsum esse nomen est non superp tertionis queprefiri ex tribi

<--- Page Split --->

fectam in se habeat superpositionis causam, et quod perfectam in se habeat in altis continentem se virtutem, ne ad infima possit deflecti vel inclinari. Primum horum est honoris et honestatis. Secundum, ditissimae possessionis. Tertium autem fortitudinis et virtutis, et ideo dignitatem suam et honorem advertens, superpositionis et dominationis verus Dominus, ut dicit Dionysius, incessanter est appetitivus, et indignum est ei, quod aliquid sit super ipsum sic quod sibi dominetur, et sic sotus Dominus Deus est, de quo dicitur, Esther, xm, 11: Dominus omnium es, nec est qui resistat majestati tuae, de quo dicit Apostolus, ad Hebraeos, 11, 8, quod Pater omnia subjeciit sub pedibus ejus. Psal. cix, 1: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis. Genes. xxvii, 37: Dominum tuum illum constitui, et omnes fratres ejus servituti illius subjugavi. Sic dicitur Dominus Pater, Dominus Filius, Dominus Spiritus sanctus: et tamen non tres Domini, sed unus est Dominus, sicut dicitur, Exod. vi, 2 et 3: Ego Dominus qui apparui Abraham, Isaac et Jacob, in Deo omnipotente: et nomen magnum Adonai non indicavi eis: quia verum Dominum apparens Patribus non exhibuit, sed nobis Dominum dominorum exhibuit: quia sicut dicitur, ad Hebr. 1, 1 et 2: Multifariam multisque modis olim loquens Deus patribus in Prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis in Filio, quem (ut Dominum omnibus praepositum esse probaret et ostenderet) constituit haeredem universorum, per quem fecit et saecula, omnibus eum praeponens et omnia sibi subjiciens.

Hunc exaltant omnes divitiæ veræ pulchrorum et bonorum. Pulchra enim, ut ait Tullius, sunt quæ omni notitiæ accedunt cum decora laude. Bona autem vera sunt, quæ, ut dicit Anselmus omnibus est esse, et Deo et Angelis, et omnibus creaturis. Quicumque igitur perfectam et omninomdam pulchrorum et bonorum ha-

bet ditissimam et splendidissimam possessionem ad copiam, ut ab ipso omnes ditentur, ille perfectam habet causam suæ superpositionis, et hanc non habet nisi Filius de quo dicitur, Joan. iii, 34: Non enim ad mensuram dat Deus spiritum, supple, Filio. Cæteris autem dividit spiritus Patris, dans singulis prout vult, sicut dicitur, I ad Corinth. xii, 11: Dividens singulis prout vult, et, Matth. xxv, 13: Dedit unicuique secundum propriam virtutem. Ipse autem omnes simul possedit pulchrorum et bonorum divitias, de quo dicitur, Joan. 1, 14: Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiæ et veritatis. Unde, ad Coloss. ii, 3: In ipso sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ Dei absconditi. Genes. xxiv, 36: Et peperit Sara uxor domini mei filium domino meo in senectute sua, deditque ei omnia quæ habeerat. Sara uxor domini nostri Patris est Ecclesia, quam signat beata Virgo Maria, quæ casta concepit et virgo peperit Filium, non habens maculam concupiscentiæ in conceptu, neque rugam poenæ in partu: et huic Filio omnia data sunt in possessionem. Hic.ergo est verus Dominus, sicut dicitur, ad Galat. iv, 1, quod licet humanitatis susceptione parvulus sit, et nihil differens a servo, cum sit tamen dominus omnium. Hic etiam veram virtutem habet se in altis continentem, qui ad ima et vilia numquam deflexus, et ideo numquam scabellaribus et conculcandis per appetitum vel opus appropinquavit. Unde dicitur, Eccli. xxiv, 7: Ego in altissimis habitavi, et thronus meus in columna nubis. Sedens in nube assumptæ carnis ut Dominus, quæ caro et columna est non inclinabilis ad aliquid conculcandum. Propter quod dicitur, Isa. xiv, 6: Ego Dominus, et non est alter. Psal. cxii, 5 et 6: Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat, et humilia respicit in cælo et in terra?

Hæc autem tria in hoc nomine, Domi-

<--- Page Split --->

nus, comprehendit beatus Dionysius his verbis: « Dominatio vero est non pejorum sive inferiorum excessus tantum, sed omnis pulchrorum et bonorum perfecta et omnimoda possessio, et vera et non cadere valens fortitudo 1. » Nos autem per peccatum in triplicem incidimus miseriam, scilicet subjectionem servitutis peccati: quia sicut dicitur, Joan. vn, 34: Qui facit peccatum, servus est peccati. Secundo, in paupertatem boni gratuiti: quia gratuitis sumus spoliati, unde dicitur, Apocal. 11, 17: Et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et cæcus, et nudus. Tertio, in conculcationem incidimus a daemonibus vilissimis, qui potius erant conculcandi, quia ipsi servi sunt. Thren. v, 8, in oratione Jeremiæ: Servi dominati sunt nostri: non fuit qui redimeret de manu eorum.

De primo horum dicitur, Isaïe, xlix, 7: Hæc dicit Dominus, redemptor Israel, Sanctus ejus, ad contemptibilem animam, ad abominatam gentem, ad servum dominorum. Genes. ix, 25: Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis.

De secundo dicitur, Threnorum, uu, 1: Ego vir videns paupertatem meam, in virga indignationis ejus. Eccle. v, 13: Generavit filium qui in summa egestate erit: hoc enim maxime dicitur de Adam, qui dives creatus fuit, et in extrema paupertate genuit filios. Job, 1, 21: Nudus egressus sum de utero matris meæ, nudus revertar illuc. Ezechiel. xvi, 7: Eras nuda, et confusione plena.

De tertio dicitur, Isa. 11, 23: Qui te humiliaverunt, et dixerunt animæ tuæ: Incurvare, ut transeamus: et posuisti ut terram corpus tuum, et quasi viam transeuntibus. Thren. v, 5: Cervicibus nostri s minabamur, lassis non dabatur requies. Psal. lv, 3: Conculcaverunt me inimici mei tota die: quoniam multi bellantes adversum me. Eccli. ix, 10: Omnis mulier quæ est fornicaria quasi

stercus in via conculcabitur. Mulier emollita, anima fornicata, a Deo suo data daemonibus in conculcationem.

Quid ergo mirum si fidelis populus audiens clerum in desiderio Patrum advocantem ad nos Dominum, sentiens nihilominus triplicem suum defectum, conclamat et acclamat clero invocans veræ superpositionis et ditissimæ possessionis dominum, et tantæ fortitudinis, ut non solum se contineat in altis, verum sicut dicitur, I Regum, n, 8: Suscitat de pulvere egenum, et de stercore elevat pauperem, ut sedeat cum principibus, et solium gloriae teneat, dicendo: Kyrie, eleison, tribus vicibus, ut ab hoc triplici defectu per misericordiam ad se clamantes sublevet. Hæc est ergo causa, quod primo dicitur ter, Kyrie, eleison, quod sonat: Domine, miserere. Unde ordo beati Ambrosii habet, quod in principio Missæ dicatur ter, Kyrie, eleison.

Statim autem post istam Domini interpellationem fit ad mediatorem acclamatio, qui salvator et sanctificator est naturae, ter clamando: Christe, eleison. Christus enim unctus interpretatur: quia sicut dicitur in Psalmo xlvv, 8: Unxit eum Deus oleo lætitiæ præ consortiums suis. Unctio enim olei, sicut dicunt Hieronymus et Bernardus, ungit, lucet, et pascit. Ungit gratia sacramenti, lucet virtute intellectuali, pascit gratia virtutis moralis. Ungit quidem sicut dicitur, Isa. lxi, 1: Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me: ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mæderer contritis corde. Lucet autem, sicut dicitur, Isa. lxii, 1: Propter Sion non tacebo, et propter Jerusalem non quiescam, donec egrediatur ut splendor justus ejus, et salvator ejus sicut lampas accendatur. In lampade autem oleum est luminis. Pascit autem sicut dicitur, Numer. xi, 8, quod manna saporem habuit panis oleati. Propter ista dicitur, Cantic. i, 2: Oleum effusum no-

<--- Page Split --->

men tuum. Ungit autem contra defectum infurmitatis in quam ex peccato incidimus. Lucet contra tenebras ignorantiae in quas per peccatum incidimus. Pascit contra defectum insipiditatis boni coelesis, in quam insipiditatis malitiam ex inproba libidine commutabilis boni damnati sumus.

Dicitur de primo, Eccli. xxxviii, 7 : l'nguentarius faciet pigmenta suavitatis, et unctiones conficiet sanitatis.

De secundo præcipitur, Exod. xxxvii, 20, ubi præcipitur, quod oleum purissinum semper infundatur in candelabro homini.

De tertio, Psal. LXII, 6: Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea.

Sic ergo populus suam simul sentiens infirmitatem, patiens tenebras, et insipiditatem abhorrens, clamat ad unctum, Christe, eleison, ut unctione sanet infirnuitatem. Ac si dicat: Unctione tua sana me, Domine, et sanabor: salvum me fac, et salvus ero: quoniam laus mea tu es 1. Clamat iterato ad illuminatorem, ex cujus lampade oleum non defecit, dicens: Deus meus, illumina tenebras meas 2. Et illud Michae, vii, 8: Cum sedero in tenehris, Dominus lux mea est. Clamat tertio ad omnis pinguedinis saporem: quia scit quod dicitur, Isa. lv, 2: Audite, audientes me: et comedite bonum, et delectabitur in crassitudine anima vestra. Et sic ter clamat Christe, eleison, non autem clamat Jesu, eleison: quia Jesus unctionem non sonat, sed salvatorem ex potentia sua divinitatis. Cum enim dicit Kyrie eleison, ex dominio sublevat, sicut diximus, sed remanent sauciati quos ex chrismate sanat. Et ideo statim post Kyrie, eleison, cantabitur ter Christe, eleison.

  1. Deinde Kyrie, eleison, iterum ter repepate itur: quia sicut diximus, dominus est 1.1.1.1.1.1.1.1.1.1.1 nomen potestatis : potestas autem, ut

dicit Dionysius in libro de Cælesti hieson, in fine rarchia, tria facere habet. Ultrix enim sunt? est iniquitatis per justitiæ vindicationem, compressiva est malæ voluntatis per severitatem, defensiva est virtutis et bonitatis per legum æquitatem.

De primo hòrum dicitur : Deus ultionum Dominus, Deus ultionum libere egit2.

De secundo dicitur in Psalmo lxvii, 31 : Dissipa gentes quae bella volunt. Psal. lvii, 7 : Molas leonum confringet Dominus.

De tertio dicitur in Psalmo xliii, 8 : Salvasti nos de affligentibus nos, et odientes nos confudisti. Esther, xiii, 9 : Non est qui possit resistere tuæ voluntati, si decreveris salvare Israel.

Populus igitur sentiens se in iniquitate reum, clamat misericordiam Domini, ne sentiat ultorem gladium et fugit ad misericordiam, ac si dicat illud Job, xix, 29: Fugite a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est.

Sentiens suam rebellem ad bonum voluntatem, clamat iterum Kyrie, eleison, ut sine ira et furore misericorditer comprimat nostrae voluntatis rebellionem. Habacuc, iii, 2: Cum iratus fueris, misericordiae recordaberis.

Sentiens quod ea quæ in ipso sunt legi Dei consentientia, non sunt libera, clamat tertio, ut illa liberentur. Job, xvii, 3: Libera me, Domine, et pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me. Hæc tria propria potestatis simul dicuntur. Ad Roman, xiii, 3 et 4: Vis non timere potestatem, bonum fac, et habebis laudem ex illa. Si autem malum feceris, time: non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est, vindex in iram ei qui malum agit. In hoc autem quod dicit, quod bonum faciens, laudem exspectare habebit, tangit bonorum liberationem. Quod autem dicit: Time, non enim sine causa gladium

<--- Page Split --->

portal, tangit severitatem per quam iniqua comprimitur voluntas ne procedat in actum. In hoc autem quod dicit : Vindex in iram ei qui malum agit, tangit ultionem iniquitatis. Sublevata enim miseria, et sanata natura, adhuc indigemus ut non ulciscatur scelus valide. Adhuc indigemus, ut libera severitate, non in furore corripiat nostram rebellionem in voluntate. Adhuc egemus, ut liberos nos faciat in suae laudis confessione.

Hæc est igitur vera causa quare ter primo clamatur, Kyrie, eleison. Et tunc ter subjungitur : Christe, eleison. Et tertio ter subnectitur iterum Kyrie, eleison.

Et sic tria prima quæ de hoc quærebantur, sunt soluta.

Quarto autem quærebatur, quare in Græco, et non in Latino clamatur?

De quo quatuor rationes a Patribus assignantur, quarum prima est : quia summa sapientia mundi in Græco floruit, sicut dicitur, I ad Corinth. 1. 22 : Judæi signa petunt, et Græci sapientiam quærunt. Ut ergo ostendatur quod ista invocatio summa sapientia est, et ex summa sapientia procedit, in Græco clamatur : sicut enim Judæus per Scripturam Deum cognovit, ita Gentilis sapiens et philosophus per naturalem sapientiæ rationem Deum cognovit, et ideo clamare ad Deum decuit. Et hoc est quod dicitur ad Romanos, 1, 16 : Non enim erubesco Evangelium : virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Judæo primum, et Græco. Quia Judæus primum virtutem Dei in Evangelio cognovit per Scripturam : Græcus autem virtutem eamdem per sapientiam acquisitam ductu rationis in Evangelio cognovit : quoniam inter omnes Gentiles, Græcustali sapientia sapiens fuit.

Secundam causam assignant observationes legum quæ apud Græcos primo fuerunt, sicut ostendunt leges duodecim Tabularum et Pandectarum sciencia, quæ usque hodie perseverant a Græcis in nos

observatæ : et hac justitia etiam justitiam legis Christi cognoverunt, et acceperunt primi inter Gentiles. Unde, ad Roman. 1, 17, dicit Apostolus, quod justitia Dei in eo, scilicet in Judæo in Græco, revelatur ex fide in fidem : quia sicut Judæus ex fide justitiæ legis Mosaicæ justitiam Evangelii agnovit, ita Græcus ex fide justitiæ naturalis cognovit justitiam Evangelii. Unde etiam David quosdam arguit hanc justitiam nolentes cognoscere, et dicit, Psal. 1v, 6 et 7 : Multi dicunt : Quis ostendit nobis bona ? Ac si dicat : Hæc quæstio supervacua est : quia signatum est super nos lumen vultus tui, Domine, in justitia naturali, quæ est exemplum luminis vultus tui : et ex hoc dedisti lætitiam in corde meo : quia ex isto cognosco justitiam tuam, quæ valde propinqua est rationi. Unde, ad Roman. x, 8 : Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo : hoc est verbum fidei, quod prædicamus. Græcus autem præ omnibus Gentilibus istam studio invenit et coluit justitiam.

Tertia ratio est : quia ad litteram Græcus primo hanc ab Apostolis accepit fidei invocationem, sicut patet in epistolis Pauli, quæ excepta prima et ultima, omnes Græcis scriptæ sunt. Similiter etiam omnia Evangelia excepto Evangelio Matthæi, et similiter Actus Apostolorum et Apocalypsis. Septem enim primeæ Ecclesiae quæ signant Ecclesiae universitatem, fundatæ sunt in Asiæ parle, quæ Græcia vocatur.

Quarta et ultima est : quia nobis Latinis a Græcis derivata est fides : quia Petrus et Paulus a Græcis ad Latinos venerunt : et ita ipsi fuerunt nobis fons et origo salutis. Proverb. v, 16 : Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide. Ut ergo reverentiam exhibeamus sapientiæ et ut honorem demus cultui justitiæ a Græcis exortis, ut cognoscamus quod Græci salutem hanc primum a Paulo et Barnaba susceperunt1, ut me-

<--- Page Split --->

mores simus, quoniam ista gratia a Græcis ad nos est derivata, in eisdem syllabis et vocibus quibus primo a populo invocata est misericordia, conservamus adhuc verba clamoris illius: hæc enim reverentia Patribus debetur, quod traditiones eorum, sicut ipsi quondam instituerunt, observentur. I ad Corinth. xi, 2: Laudo vos, fratres, quod per omnia mei memores estis, et sicut tradidi vobis, præcepta mea tenetis. In hujus rei signum adhuc in Ecclesiis solemnibus leguntur in Græco prophetiæ et Evangelia in qui-

busdam festis. Hujus etiam signum est, quod solemnia concilia, scilicet Constantinopolitanum, Nicænum, Antiochenum, Ephesinum, celebrata sunt in Græcia, in quibus ea quæ sunt de Missa maxime primitus sunt instituta, quamvis a beato Gregorio resecatis quibusdam superfluis postea sint ordinata, et ad hunc quem modo tenet Ecclesia modum, sint reducta.

Sic ergo bonus populus conclamat, Kyrie, eleison, et Christe, eleison.