DISTINCTIO V.

QUOMODO HOC SACRAMENTUM SIT IN GENERE SACRIFICII?

Ponitur etiam hoc sacramentum in genere sacrificiorum.

Et in hoc notantur qualuor, scilicet hujus sacrificii auctoritas et antiquitas, hujus sacrificii sanctitas, hujus sacrificii acceptabilitas, hujus sacrificii veritas.

CAPUT I.

De hujus sacrificii auctoritate et antiquitate.

Antiquitatem autem et auctoritatem similiter imponimus : quia auctoritas partim pendet ex antiquitate : dicit enim Ambrosius, quod patet nostra sacrificia esse antiquiora quam sacrificia Veteris Testamenti : quia Melchisedech qui ante legem fuit, qui erat sacerdos Dei summi, panem et vinum obtulit in significatione nostri sacrificii, antequam aliquid de sacrificiis legalibus esset institutum : et quia antiquiora sunt nostra sacrificia, majorem debent habere reverentiam, præcipue cum in eisdem speciebus quas modo in usu habemus, sint oblata.

De auctoritate autem dicitur in Psalmo cix, 4, ubi loquitur de Domino dominorum super omnem sacerdotem, dicens : Juravit Dominus, et non ponite-

bit eum : Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech. Et hoc Dominus dixit postquam jam ordo Leviticus fuerat institutus, de quo ordine in æternum mansuro nihil locutus fuerat prius in lege. Patet igitur, quod auctoritate et antiquitate et jurisjurandi confirmatione et permanentia in æternum hoc sacrificium dignius est omnibus sacramentis et sacrificiis : et ideo istud solum est, quod perfectum est et consummatum. Unde, ad Hebr. vii, 11 et 12, dicitur : Si consummatio per sacerdotium leviticum erat (populus enim sub ipso legem accepit), quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici? Translate

<--- Page Split --->

ruim sacerdotio, necesse est ut legis translatio fiat. Ex quo patet, quod istud est etium antiquius, et auctoritate plenius, et sanctitate perfectius omni sacramento et sacrificio. Unde ibidem paulo post, y.y. 18 et 19, dicitur : Reprobatio quidem fit praecedentis mandati, propter infirmitatem ejus et inutilitatem : nihil enim ad perfectum adduxit lex : introductio vero melioris spei, per quam prorimamus ad Deum.

Ex his quae dicta sunt, accipitur, quod hoc sacrificium quatuor habet in se, quae in nullo alio sacrificio simul inveniuntur. Est enim antiquitate veneratum, auctoritate divina sanctum, juramento confirmatum, et sua perfectione perpetuatum. Antiquitate quidem : quia ab eo qui verus erat sacerdos Dei summi, sine patre, sine matre, sine genealogia, assimilatus Filio Dei, sicut dicitur, ad Hebr. vn, 1 et seq., ante omnem sacrificiorum institutionem praesignatur. Auctoritate autem Dei sanctum : quia ab ipso Deo Patre collatum est hu-

jusmodi sacrificii sacerdotium, sicut dicitur, ad Hebr. v, 5 et 6 : Christus non semetipsum clarificavit ut pontifex fieret : sed qui locutus est ad eum : Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech. Juramento autem est confirmatum, sicut dicitur in Psalmo cix, 4 : Juravit Dominus, et non pænitebit eum : Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech. Sua autem perfectione est perpetuum : quia propter perfectionem istius sacrificii omnia veteris legis cum lege et sacerdotio sunt abolita, ut istud in perpetuum statuatur observandum. Unde, ad Hebr. vii, 24 et 25 : Hic autem eo quod maneat in æternum, sempiternum habet sacerdotium. Unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro nobis.

Ex his igitur sacrificium sua dignitatis habet auctoritatem et venerationem prae omnibus aliis sacrificiis tam nova quam veteris legis.

CAPUT II.

De hujus sacrificii sanctitate.

Habet etiam præ omnibus sacrificiis sanctitatem et sanctificationis operationem : et sic illam quidem habet ex quatuor, quæ in hoc sacrificio inveniuntur, et non in alio simili. Quorum primum est, quia in omnibus est significatum. Secundum, quia omnibus aliis a Deo refutatis, voluntati divinæ est acceptissimum. Tertium est, quia valore ex excellentissinum. Quartum est, quia pro omnibus

hominibus redimendis ipsum solum est oblatum.

Quamvis enim multa fuerint sacrificia et ante legem et in lege Deo a patribus oblata, tamen istud unum in omnibus est signatum : quia tot gratiae sunt in eo quae unico sacrificio significari non poterant. Materia enim in qua offertur, et actus refectionis, signantur in panibus quos Angelis obtulit Abraham 1 : et in

<--- Page Split --->

panibus propositionis qui offerri præcipiuntur 1 : et in panibus primitiarum qui præcipiuntur offerri 2. Hoc etiam signatur per panem qui paratus fuit Eliæ pro viatico 3. Signatur etiam per subcinericium panem hordeaceum, qui visus est volvi in castra Madian, qui veniens ad tabernaculum percussit illud, et terræ penitus coæquavit 4. Et in omnibus illis materia istius sacrificii designatur.

Per omnes autem oblationes animalium signatur Christus passus, qui in hoc sacrificio est res et signum. Qui primo signatur per agnum quem obtulit Abel 5. Secundo, signatur per turturem et vaccam triennem, quam obtulit Abraham 6. Signatur etiam per vitulum tenerrimum et optimum quem obtulit Abraham Angelis 7. Signatur etiam per agnum paschalem et hœdum 8. Signatur per arietes et vitulos et hircos, qui in Levitico in multis locis præcipiuntur offerri, præcipue tamen signatur per immolationem vervecis sive arietis, quem Patriarcha pro unigenito offerebat 9. Signatur principaliter per holocaustum vitulæ rufæ, cujus cineribus et sanguine omnia expiabantur, et cujus sanguis per pontificem semel in anno in sancta sanctorum inferebatur, sicut dicitur, Levit. xvi, 3. Signatur propter diversitatem gratiarum quas continet in omnibus sacrificiis salis, similaginis, mellis, olei, thuris, et adipis. Mel enim quamvis non sit oblatio legis, sicut dicitur, Levit. ii, 11, tamen est in verbis sapientiæ, et ostendit dulcedinem sacrificii, quæ est in holocaustis et pacificis, quæ Domino offerebantur, sicut tangitur, Levit. i et ii, et deinceps usque ad cap. iv et vn.

Horum omnium sacrificiorum diversitas ex maxima diversitate tangitur 10.

Principaliter tamen signatur per ju^c^ sacrificium agni, quod xa^zà mane c^l xa^zà vespere præcipitur offerri 11. Tt^l enim gratiarum est istud sacrificium, quod omnibus his modis adhuc imperfecte signatur.

Signatur etiam in modis oblationum : quia signatur in holocaustis et pacificis, in hostiis, in victimis, et immolationibus, quoad diversitatem suarum operationum, in quibus continetur 12. Sicut enim Dominus in seipso ad nos veniens, omnia nobis attulit genera gratiarum, sicut dicitur, Joan. i, 17 : Gratia et veritas per Jesum Christum facta est. Et ibidem, y. 16 : De plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia. Ita sacrificium dedit nobis frequentandum, in quo gratia in omnibus signata superimpleretur, et non sic liberaret ab onere legalium sacrificiorum. Act. xv, 10 : Quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum, quod neque patres nostri neque nos portare potuimus ? Sic enim lex tota in uno impletur, quod est finis omnium. Matth. v, 18 : Iota unum aut unus apex non præteribit a lege, donec omnia fiant. Ad Roman. x, 4 : Finis legis, Christus, ad justitiam omni credenti. In omnibus enim prædictis istud solum sacrificium designatur.

Quinque enim sunt in materia per quæ signatur in quinque panum generibus, scilicet naturae puritas, naturae sancitas, regalis dignitas, nutrimenti efficacitas, et super inimicos omnes triumphans humilitas.

Naturae puritas signatur in tribus satis farinae simile commixtis in panem Angelorum a sapientia divina, per quæ signatur puritas deitatis sine furture mutationis. Jacobi, i, 17 : Apud quem non

<--- Page Split --->

est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Signatur etiam puritas animae sine furfure peccati originalis. Sapient. vn, 19: Sortitus sum animam bonam. Signatur etiam puritas corporis sine furture libidinis. Sapient, vn, 20: Cum essem magis bonus, veni ad corpus incoinquinatum. Sapient. vn, 24: Attingit autem ubique propter suam munditiam. Et post pauca, 25: Et ideo nihil inquinatum in eam incurrit.

Naturae autem sanctitas per panes signatur propositionis, de quibus dicitur, I Regum, xxi, 4: Non habeo laicos panes ad manum, sed tantum panem sanctum : si mundi sunt pueri, maxime a mulieribus, manducent. Non enim licebat illos panes comedere nisi a sanctis in loco sancto.

Dignitas autem nobilitatis regalis signatur per panes primitiarum : quia primitiæ nobiliores erant inter fructus. Jerem. n, 3 : Sanctus Israel Domino, primitiæ frugum ejus. Proverb. n, 9 : Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis frugum tuarum da ei, scilicet pauperibus. Genes. xlui, 11 et seq : Sumite de optimis terræ frugibus in vasis vestris, et deferte viro munera... Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem.

Nutrimenti efficacitas et viatici virtus signatur in pane Eliae, qui in fortitudine illius cibi ambulavit quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Horeb 1. Et ideo viaticum appellatur : quia per totam viam confortat ad ambulandum. Unde dicitur, Josue, v, 12, quod per totam viam deserti non defecit cibus mannatis filiis Israel. Joan. vi, 49: Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt. Sed humilitas Christi patientis et mortalitas signatur in subcinericio hordeaceo, quae humilis passio omnia castra subvertit inimicorum. Ad Philip. II, 7 et seq.: Semetipsum, exinanivit,

formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Humiliavit semetipsum, factus obediens, scilicet Patri, usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur ecclestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus in gloria est Dei Patris. Quamvis enim humilitas durus cortex hordei videatur esse, et passio mortalitatis videatur decoctio, sub cinere tamen virtus confortativa latetintus, quae diabolum vincit et omnia castra subvertit inimicorum.

In animalibus autem, sicut diximus, significatur per agnum, hircum, hœdum, capram, vitulum, et vaccam, et arietem. In avibus vero, in turture, columba, et passere.

In agno quidem propter patientis mansuetudinem. Jerem. xi, 19: Et ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam. In hœdo autem propter passionis causam, quæ est duplex in peccato originali et actuali. Genes. xxvii,9 et 10: Pergens ad gregem, affer mihi duos hædos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur: quas cum intuleris, et comederit, benedicat tibi priusquam moriatur.

Hircus et capra duas sequelas signant peccatorum, quas etiam Christus sua abstulit passione. Hircus enim peccati signat fœtorem in vilitate peccati per consuetudinem contractum. Capra autem per libidinem ad peccatum signat pronitatem, quae duo sua Christus redemit passione. Unde, Levit. iv, 23: Offeret hostiam Domino, hircum de capris immaculatum. Solus enim Christus similitudinem carnis peccati habens et nullum peccatum, est hircus immaculatus de capris, hoc est, per peccatores et peccatrices a patribus descendens.

<--- Page Split --->

Vervex autem sive aries dux gregis, principatum Christi in regno fidelium designat. Proverb. xxx, 29 et seq.: Tria sunt quæ bene grad iuntur :... aries, scilicet dux gregis, nec est rex, qui resistat ei. Apocal. xiv, 1 : Et vidi, et ecce Agnus stabat supra montem Sion, et cum eo centum quadraginta quatuor nullia, habentes nomen ejus, et nomen Patris ejus scriptum in frontibus suis. Sic offertur ab Abraham, Genes. xxii, 13, quia ibi repræsentat qualiter immortalis manet deitas, sicut Isaac, et immolatur humanitas ducis nostri gregis, quod signat aries immolatus.

Commemoratio autem passionis quae quotidie fit in oblatione hujus sacrificii in altari, signatur per juge sacrificium, quod mane fiebat et vespere. Mane quidem ad gratiam virtutis, quia mane in vita ista egemus ad meritum : vespere autem in periculosa infirmitate, quia tunc sacramento egemus ad viaticum. De quibus duobus dicitur in Psalmo cxl, 2: Dirigatur oratio mea sicut incensum, supple, matutinum, in conspectu tuo : elevatio manuum mearum, supple, in recommendatione animæ, sacrificium vespertinum. Eccle. xi, 6 : Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua : quia nescis quid magis oriatur, hoc aut illud : et si utrumque simul, melius erit.

In vitulis autem boum repræsentabatur hoc sacrificium propter saginæ maturitalem et utilitatem. Saginatus est enim vitulus omni pinguedine devotionis. Luc. xv, 23, occidit pater vitulum saginatum, quia salvum filium recepit. Mature etiam etiam incedit bos et caute, et fortiter ungulam figit. Ezechiel. 1, 7 : Planta pedis eorum planta pedis vituli. Utile est ad arandum. Sic Christus caute pedem posuit, nulli malum et omnibus bonum exemplum dando, hominum corda vomere prædicationis aravit, sicut dicitur, Proverb. xiv, 4 : Ubi plurimæ segeles, ibi manifesta est fortitudo bovis.

In avibus autem, in turture quidem si-

gnatur per gemitum in oratione. Cantic. n, 12 : Vox turturis audita est in terra nostra. Per columbam, quia revolare ad patriam docuit, quod præ omnibus avibus scit columba. Isa. lx, 8 : Qui sunt isti, qui ut nubes volant, et quasi columbæ ad fenestras suas ? In passere autem, quia fugere præsentium insidias docuit, sicut passer præsidium non habet nisi fugam. Psal. ci, 8 : Factus sum sicut passer solitarius, etc. Psal. lxxxiii, 4 : Passer invenit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos. Altaria tua, Domine virtutum, rex meus, et Deus meus. Sic ergo quoad hoc signatur in animalibus.

In sacrificio autem vitulæ rufæ signatur, ideo quia sicut in sanguine vitulæ rufæ universa expiabantur, et cum sanguine erat introitus in sancta sanctorum : ita in sanguine Christi universalis fit expiatio peccatorum, et per sanguinem suum est introitus in cœlum. Unde, ad Hebr. xiii, 11 et seq. : Quorum animalium infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra. Propter quod et Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes. Hebr. ix, 24 : Non enim in manufacta sancta Jesus introivit, exemplaria verorum, sed in ipsum cœlum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis.

Sic igitur significatur in animalibus oblatis.

In aliis autem inanimatis Deo oblatis præsignatum est hoc sacrificium sex modis. Discretio enim rationabilitatis signatur per salem : quia nihil Christus nisi congrua fecit ratione. Levit. u, 13 : In omni sacrificio offeres sal. Marc. ix, 49 : Bonum est sal. Et, Matth. v, 13 : Vos estis sal terra. In similagine autem signatur, propter hujus sacrificii mundissimam puritatem. Unde, Levit. u, 4, dicitur, quod de simila purissima erit sacrificium. In melle au-

<--- Page Split --->

ten dulcedo signatur Spiritus sancti. Eccli. xxiv, 27 : Spiritus meus super mel dulcis, et hæreditas mea super mel et favum. In oleo autem pinguedo signatur devotionis. Cantic. 1, 2 : Olemn effusum nomen tuum. In thure notatur odor orationis et virtutis. Cantic. ni, 6 : Quæ est ista quæ ascendit per desertum, sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhæ et thuris ? Levit. 1, 17 : Adolebit super altare, lignis igne supposito. Holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino. In adipe et pinguedine signatum est hoc sacrificium, quoad crassitudinis dulcedinem in Spiritus sancti interna consolatione. In sanguine autem omnis oblationis quoad opus redemptionis. Levit. ni, 16 et 17 : Omnis adeps Domini erit jure perpetuo in generationibus, et cunctis habitaculis vestris : nec sanguinem nec adipem omnino comedetis, sed, supple, Domino offeretis. Psal. lxii, 6 : Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum.

Sic igitur in multitudine gratiarum suarum et pinguedine spiritus signatum est in sacrificiis. In nullo autem offertur fermentum : quia corruptionem signat, quae isti non congruit sacramento.

  1. In modis etiam oblationum signatur omnibus quoad diversitatem numerosam suarum operationum. Sunt autem modi illi in universo quinque, et sextus salvatur in omnibus illis. Quinque autem sunt holocausta, pacifica, hostia, victima, et immolatio. In omnibus autem istis salvatur oblatio : quia quodlibet istorum Domino offerebatur. Holocaustum enim dicitur, quod totum incendebatur igne, sicut agni, jugis sacrificii, et sacrificium vitulæ rufæ. Pacifica autem dicebantur, quæ pro propitiatione pacis vel jam factæ vel proximo faciendæ cum Deo pro reconciliatione peccatorum offerebantur : et hæc non tota incendebantur, sed pars incendebatur Domino, et pars cessit sacerdoti offerenti, et pars cedebat in usus

ejus qui obtulit pacifica et pro quo offerebatur. Hostia autem, sicut dicit Hesicius, vel ideo dicebatur, quod ad ostium tabernaculi ducebatur manibus offerentium impositis capiti ejus, ut sic significaretur, quod per ipsam ad sancta pateret accessus. Vel ideo, quia pro vincendis vel jam victis hostibus offerebatur. Victima autem, ut idem dicit Hesicius, vel dicebatur, quia victa offerebatur : vel quia in victoria, qua homo vicisse gaudebat quando tentatorem superaverat. Immolatio autem dicebatur, quæ cum offerretur, molam quamdam habebat animal in capite, in signum quod hoc animal ad Dei sacrificia pertinebat. In omnibus autem his salvatur oblatio : quia quodlibet eorum coram Deo offerebatur antequam in toto vel in parte incenderetur.

Hæc autem omnia in nostro implentur sacrificio spiritualiter. Nostrum enim sacriticum totum in igne charitatis et sancti Spiritus oblatum est, et offertur quotidie. Et hoc signatum est, Genes. viii, 20 .et seq., ubi postquam Noe de arca egressus est, quod signat salutem per baptismum, sicut dicitur, 1 Petri, ii, 21 : Quod et vos nunc similis formæ salvos facit baptisma, non carnis depositio sordium, sed conscientiæ bonæ interrogatio in Deum. Postquam igitur sic Noe egressus est, salvatus ex aqua, ædificavit altare Domino : et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare. Odoratusque est Dominus odorem suavitatis : quia sive sint animalia Dei quæ laborant in laboribus necessitatum hujus vitæ, sive sint volucres cœli, contemplatione cœlestia petentes, in holocaustum per ignem charitatis et Spiritus sancti incensi in altari, hoc est, in sacrificio altaris Deo oblati in odorem suavitatis, acceptantur. Immundi autem nihil cum altari nostro habent commune : quia sacrificio nostro non sunt uniti. Genes. xxii, 2 : Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis, atque ibi offeres eum in

<--- Page Split --->

holocaustum super unum montium quem monstravero tibi. Mons autem ille elevat ionem spiritus designat.

Hæc hostia etiam inter omnes singulariter est pacifica, quæ pacem fecit inter nos et Deum, sicut dicitur, ad Ephes. ut, 14 : Ipse est pax nostra : qui fecit utraque unum, et medium parietem maceria solvens, inimicitias in carne sua. Isa. xxvi, 12 : Domine, dabis pacem nobis : omnia enim opera nostra operatus es nobis. Joan. xvi, 33, dicit discipulis : Hæc locutus sum vobis ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis, etc. Hæc etiam hostia pacifica est divisa : quia pars Deo ad laudem offertur, pars autem pro Ecclesia laborante, et pars pro purgandis in purgatorio, sicut in ante habitis diximus.

Hæc oblatio etiam verissime hostia est : quia et hostes potenter devicit, et per ostium cæli nos introduxit. De primo horum dicitur, Isa. lxxii, 1 : Propugnator sum ad salvandum. Et, Joan. xvi, 33 : Ego vici mundum. Christus enim exivit vincens ut vinceret 1. De secundo autem, hoc est, de introductione per ostium dicitur, ad Roman. v, 2 : Per ipsum hagenus accessum per fidem, scilicet ad Deum, et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei.

Hæc oblatio etiam specialiter dicitur victima : quia Christus victus obedientia Patris, voluntarie offerebatur. Ad Philip. ii, 8 : Factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. His vinculis ligatus fuit, quando dixit, Matth. xxvi, 39 : Non sicut ego volo, sed sicut tu. His vinculis ligatus fuit Paulus, Act. xx, 22, quando dixit : Ecce alligatus ego Spiritu, vado in Jerusalem, quæ in ea ventura sint mihi ignorans. His vinculis omnes vincit sunt, qui se victimant pro Christo. Isa. xlv, 14 : Vincit manibus pergent, et te adorabunt, teque deprecabuntur. Ideo etiam victima dicebatur, quia in victoria offerebatur : quia in Christo omnes vicimus,

et mortem, et eum qui habebat mortis imperium. Ad Hebr. ii, 14 et 15 : Ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti. I ad Corinth. xv, 35 et seq. : Ubi est, mors, victoria tua ? ubi est, mors, stimulus tuus ? Stimulus autem mortis peccatum est, virtus vero peccati lex. Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum.

Hæc etiam hostia singulariter immolatio vocatur : quia, sicut dicit Hesicius, quod animali offerendo mola imponebatur, ut Deo sciretur esse oblata : ita Christus in oblationem sanctam signatus est a Deo Patre, et manibus offerentium. A Deo quidem, sicut dicitur, Joan. vi, 27 : hunc enim Pater signavit Deus. A manibus autem offerentium purpura, veste alba, arundine pro sceptro, et corona spinea 2. Cantic. iii, 11 : Egredimini et videte, filiæ Sion, regem Salomonem in diademate quo coronavit illum mater sua. Ab hac mola immolationis nomen congrue accepit nostra immolatio. Psal. xlix, 14 : Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua. Psal. xxvi, 6 : Circuiti, et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vocationis : cantabo, et psalmum dicam Domino.

In omnibus his salvatur salutaris oblatio : quia ipse summus pontifex obtulit se in omnia hæc quæ dicta sunt, sicut dicitur, Isa. liii, 7 : Oblatus est, quia ipse voluit. Hæc autem oblatio nostra sanctificatio fuit, in quæ omnes Deo Patri oblati sumus. Unde ipse dicit, Joan. xvii, 19 : Ego pro eis sanctifico meipsum. Et dicit ibidem Chrysostomus, quod idem est dicere : Pro eis sanctifico meipsum, ut ipsi in me sint sancti et oblati. Sic ergo oblatus est, quia voluit. Voluit autem : quia hoc voluit Pater qui est origo sanctificationis et sanctificationis : et ideo de hac voluntate dicitur, ad Hebr. x, 7, et indu-

<--- Page Split --->

cit hoc quod dicitur in Psalmo xxxix, 7 : Tunc dixi : Ecce venio. In capite libri scriptum est de me, ut facerem voluntatem tuam. Et subjungit Apostolus, ad Hebr. x, 10 : In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Jesu Christi semel.

Ab hac oblatione qua nos quotidie in hac hostia Deo Patri offerimur ad ostium cœeli, vocatur hæc hostia Missa : quia per talem oblationem nos Patri mittimur ad introducendum in cælum, non quod Filius sibi mittatur, qui semper est secum, sed quod nos in ipsa hostia Deo

oblati mittimur : et ideo jam omnibus quæ sunt de ordine Missæ rite celebratis, clamat in Ecclesia diaconus : « Ite, missa est. » Ac si dicat : Hostia et nos in hostia Patri missa est, ite profectu virtutum tamquam hostiæ incorporati et ad Deum missi. Et respondet chorus : « Deo gratias : » quia in hoc est summum omnium gratiarum : hoc enim summum est de quo ipse Filius gratias agit Patri in tanto sacramento. Matth. xxvi, 26 : Accepti Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, sicut in ante habitis dictum est.

CAPUT III.

De hujus sacrificii acceptabilitate.

Considerandum modo occurrit de hujus sacramenti acceptabilitate, quæ, sicut dicit Augustinus in IV de Trinitate, in quatuor perpenditur : quorum unum positum facit, quod alia tria oportet esse accepta.

In omni enim sacrificio attenditur cui offeratur, et a quo pontifice sive sacerdote, et quid offeratur, et pro quo operatur id quod offertur. Sapientia autem divina sic est ingeniata, ut non possit esse sacrificium istud non acceptum. Offertur enim Patri, offertur a Filio nostro pontifice. Offertur Christus in humana natura corporis et sanguinis. Offertur autem pro omnibus. Sapientia autem divina oblatum univit offerenti : et qui offert et quod offertur, sunt unum in esse personæ. Univit offerentem cum eo cui fit oblatio : quia unum in deitate sunt Pater et Filius. Univit oblatum cum his pro quibus offertur : quia unius naturae sunt Christus et

homines : et sicut sibiipsi Pater Deus non potest esse non acceptus, ita Pontifex offerens unum cum Patre existens, non potest esse non acceptus. Et sicut Pontifex non potest esse Patri non acceptus, ita id quod est unum cum Pontifice offerente, non potest esse non acceptum, et sic oblatio est accepta. Et sicut offerens et oblatum non potest esse non acceptum, ita hi pro quibus offertur, non possint esse non accepti : quia unius naturae sunt cum oblato et cum offerente, et sanguis Christi purgavit in eis id quod solum facit non acceptum : et incorporatio sacramenti univit eos et oblationi et offerenti : et ideo pluribus oblationibus non indigemus : quia ista pro omnibus sufficient semel oblata. Antiqui autem multis indigebant : quia nulla in his quæ dicta sunt, fuit perfecta : et ideo nulla earum accepta. Unde, ad Hebr. ix, 23 et 26 : Neque ut saepe offerat semetipsum, quemadmodum

<--- Page Split --->

pontifex intrat in sancta per singulos annos in sanguine alieno : alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi : nunc autem semel in consummatione saeculorum, ad destructionem peccati, per hostiam suam apparuit. Et sequitur, yj. 27 et 28 : Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium, sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata : secundo sine peccato apparebit exspectantibus se, in salutem. Sic igitur perfectissima et acceptabilissima oblatio est : quia Patri offertur, cui soli est offerendum. Sic dicitur, Exod. xx, 5 : Non habebis deos alienos coram me. Psal. lxxx, 10 et 11 : Nun erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum. Ego enim sum Dominus Deus tuus. Solus Filius est sacerdos hujus hostiae et oblationis, ad oblationem hanc solus dignus. Ad Hebr. vii, 26 : Talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior caelis factus. Ad Hebr. viii, 1 et 2 : Talem habemus pontificem, qui consedit in dextera sedis magnitudinis in caelis, sanctorum minister, et tabernaculi veri, quod fixit Dominus et non homo. Sequentes autem pontifices et sacerdotes et vicarii hujus sunt, in quorum verbis pronuntiatis Verbum increatum operatur oblationem. Isa. lxi, 6: Vos autem sacerdotes Domini vocabimini : Ministri Dei nostri, dicetur vobis. Habemus sufficientissimam etiam oblationem, de qua dicitur, ad Hebr. vii, 25, quod salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro nobis. Non ergo restat nisi ut purificati offeramur in ipsa, et Patri erimus accepti. Ad Hebr. iv, 16 : Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratia, ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno. Unum enim cum Patre est pontifex : et ideo non spernit offerentem. Joan. x, 30 : Ego et Pater unum sumus. Et ideo non rapiet quisquam de manu sua,

sicut nec de manu Patris aliquid rapi potest. Sic sancti oblati in manu Dei sunt. Sapient. iii, 1 : Justorum autem animae in manu Dei sunt. Oblati a Dei Filio, et recepti a Deo Patre. Offerens et oblatum est idem : quia, Joan. xvn, 19, dicit : Pro eis ego sanctifico meipsum. Ad Hebr. vii, 27 : Hoc fecit semel, seipsum offerendo. Oblatum cum his pro quibus offertur, unum est : et ideo mediator unum est nobiscum, et unum cum Patre. I ad Timoth. ii, 5 : Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus. Unde, ad Hebr. ix, 11 : Christus assistens pontifex futurorum bonorum. Et dicit Glossa : « Assistens Patri, et assistens nobis. »

Acceptissimum est ergo hoc sacrificium, de quo dicitur in Psalmo 1, 21 : Acceptabis sacrificium justitiae, oblationes, et holocausta. Hoc enim sacrificium omnem implevit justitiam, et in ipso omnes oblationes et holocausta sunt perfecta et accepta. Isa. lvi, 7 : Holocausta eorum et victimae eorum placebunt mihi super altari meo. Isa. lx, 7 : Offerentur super placabili altari meo, et domum majestatis meae glorificabo. Hoc enim sacrificio solo domus majestatis et efficitur et nominatur et glorificatur. Malach. iii, 3 et 4 : Erunt Domino offerentes sacrificia in justitia. Et placebit Domino sacrificium Juda et Jerusalem, sicut dies saeculi, et sicut anni antiqui. Placebit quidem sicut dies saeculi : quia per omne saeculum et saeculi dies non sibi succedit alterum, propter suam omnimodam perfectionem. Placebit autem sicut anni antiqui : quia est secundum ordinem Melchisedech in annis antiquis ante legem presignatum. Propter haec et similia non utimur aliquo sacrificio nisi isto unico : quia, sicut dicit Gregorius : « Hoc magis vivis proficit ad gratiam inveniendam, retinendam, et recuperandam : hoc magis desiderant mortui purgandi ad impetrandam veniam : hoc maxime acceptat Pater ad gloriam et beatitudinem omnium sanctorum. » Et hoc signatum est, Job, xli, 8 : Job, servus meus, orabit pro

<--- Page Split --->

vobis. Faciem ejus suscipiam, ut non - qui dolens in cruce se obtulit pro nobis, vobis imputetur stultitia. Job enim doet hoc sacrificium in Missa commemoralens interpretatur, et signat Christum, mus.

CAPUT IV.

De hujus sacrificii veritate.

Tandem videndum est de hujus sacrificii veritate. Hoc enim solum in se continet sacrificii veritatem, non quod alia sacrificia falsa fuerunt, sed quia alia sunt umbra, et istud non umbram, sed veritatem habet veri sacrificii. Ad Hebr. x, 1 : Umbram habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum. Imago enim sacrificii in ipso vero sacrificio quiescit : quia hoc quod in signo visibili per similitudinem repraesentat, interius ad plenam aequalitatem producit et perficit in gratia. Et hanc imaginem plena aequalitatis non habebant sacrificia aliqua vel sacramenta veteris legis : quia etiam illud quod umbrose figurabant, non efficiebant per causalitatem : veritas enim multiplex est secundum multiplicationem suorum oppositorum : opponitur enim veritas falso : et sic veritatem habent omnia Veteris et Novi Testamenti sacrificia, et falsa sunt idolorum sacrificia. I ad Corinth. x, 19 et 20 : Quid ergo ? dico quod idolis immolatum sit aliquid, aut quod idolum sit aliquid ? Sed quae immolant Gentes, daemonis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri daemoniorum. Ac si dicat : Falsus deus est idolum, falsum sacrificium quod idolo immolatum est : et ideo non dico, quod idolum sit aliquid, aut quod idolo immolatum sit aliquid : quia falsum, nihil, et non verum idem sunt.

Hoc autem modo loquendo illud sacri-

ficium cum omnibus divinis sacrificiis communem habet veritatem. Opponitur etiam verum impuro permixto cum natura aliena, sicut dicimus verum aurum, quod veritatem naturae auri habet, et alii metallo non est admixtum. Et sic istud sacrificium verius est omni sacrificio : quia in se nihil nisi sacrum habet admixtum : alia autem sacrificia in se habebant quae sanctitatis et gratiae non erant receptibilia, sicut sunt carnes ovium et taurorum et hicrorum et avium et aliorum similium. Ad Hebr. x, 1 : Eisdem ipsis hostiis, quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere. Psal. xlix, 13 : Numquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hicrorum potabo ?

In isto autem sacrificio totum est sanctum, sicut ipse dicit, Levit. xix, 2 : Sancti estote, quoniam ego sanctus sum, Dominus Deus vester. Non enim, sicut jam dictum est, sanctificat nos de sanguine vitulorum, sed de suo sanctificat nos et in suo. Haec est veritas de qua dicitur, Joan. xvii, 17 : Sanctifica eos in veritate : sermo tuus veritas est. Sermo autem ille fuit quo veritatem sacrificii instituit. Psal. i, 8 : Ecce enim veritatem dilexisti. Veritas etiam opponitur apparenti et non existenti, sicut umbra apparens similitudo est corporis et veritatem illius nullam in se habens. Et sic sacramenta et sacrificia legalia umbra fuerunt,

<--- Page Split --->

veritatem nullam exhibentia. Istud autem solum est sacrificium veritatis : quia omne id quod signat, abundanter causat et continet in seipso per gratiam corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi. Hæc autem dicimus de his quæ essentialiter fuerunt in sacrificiis veteris legis, sicut agnus immolatus, et sicut hircus, aut vitulus immolatus, aut similago, vel oleum, vel vinum, vel sal, vel aliud hujusmodi. Quia tamen hæc ad tempus instituta erant a Deo, donec corrigerentur per verum sacrificium, ideo fides offerentium et devotio et obedientia multa meruerunt apud Deum, quæ ab ipsa re sacrificata non efficiebantur. Unde, ad Hebr. ix, 1, talia sacrificia dicuntur justificationes culturae, et sanctum sæculare, quod aliquando finito suo proprio sæculo quo datura erant, erunt in melius corrigenda. Ad Hebr. ix, 9 et 10 : Munera et hostiae offeruntur, quæ non possunt juxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis, et in potibus, et variis baptismalibus, et justitiis carnis, usque ad tempus correctionis impositis. De hac veritate quam solum habet inter sacrificia, dicitur, Joan. vn, 31 et 32 : Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis, et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Quia in hoc solo veritas omnes liberans invenitur, eo quod abundanter sacrat, sicut ostendit : et ideo ipse qui nostrum sacrificium est, pontifex, dicit, Joan. xiv, 6, sic : Ego sum via, et veritas, et vita : quia ipse est via in sacrificii signo, veritas autem in contento, et vita in exhibito : quia sacrificium exhibet vitam per gratiam quam efficit in nobis. Est ergo via signando veritatem in sacrificiis specie. Est veritas per seipsum in sacramenti sanctitate. Est vita per gratiam in sacramenti virtute.

His et similibus de causis nullum umquam sacrificium perfecte Deo placuit, nisi istud. Isa. i, 11 : Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum, dicit Dominus? Plenus sum. Holocausta arictum, et adipem pinguium, et sanguinem vitu-

orum, et agnorum, et hircorum, nolui. Glossa Interlinearis dicit ibidem : « Numquam volui. » Psal. xxxix, 7 et seq. : Sacrificium et oblationem noluisti, aures, obedientiæ scilicet, perfectisi mihi. Holocaustum et pro peccato non postulasti : tunc dixi : Ecce venio. In capite libri scriptum est de me, ut facerem voluntatem tuam. Deus meus, volui, etc. Ac si dicat : Illa propter imperfectionem suam non placent quæ secundum legem offeruntur : et ideo ego aures patulas habens ad obediendum in corpore quod tu aptasti mihi animatum et deitati unitum, venio in sacrificio mei corporis et sanguinis, totam tuam, o Pater, voluntatem in sanctificando homines et satisfaciendo pro ipsis perficiens, ut omnia vetera imperfecta in usum hujus efficacis sacrificii commutentur. Et per hunc modum arguit Apostolus, ad Hebr. x, 7 et seq., dicens : In capite libri scriptum est de me ut faciam, Deus, voluntatem tuam. Superius dicens : Quia hostias, et oblationes, et holocaustomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi quæ secundum legem offeruntur, tunc dixi : Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam : aufert primum, ut sequens statuat. Ad Hebr. vn, 18 et 19 : Reprobatio quidem fit præcedentis mandati, propter infirmitatem ejus et inutilitatem : nihil enim ad perfectum adduxit lex : introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum. Et ideo etiam Pater dixit de Filio, Matth. in, 17 : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Et, Matth. xvn, 5 : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui : ipsum audite. Quia ad placitum redemit Pater in sacrificio Filii de omni quam ad nos habuit offensa, recipiens sacrificium istud solum veritate plenissimum, et omni redundans perfectione. Nec ultra quærit Propheta Michæas, vi, 6 : Quid dignum offeram Domino ? Habemus enim sacrificium dignissimum et perfectissimum, quod pro omnibus debitis nostris, et pro his quæ impetrare volumus, offeramus.

<--- Page Split --->