DISTINCTIO IV.

QUALITER HOC SACRAMENTUM SIT IN GENERE COMMUNIONIS ?

Post ea quae dicta sunt, dicendum restat qualiter hoc sacramentum sit in genere communionis. Omnium enim ore fidelium hoc sacramentum communionis sacramentum vocatur, et a Græcis etiam doctoribus sancta synaxis appellatur, quod sanctam communionem sonat in Latino.

In hoc igitur genere ponitur propter septem quas in nobis facit communiones : facit enim communicare fonti omnis gratiae, facit communicare Angelorum gloriæ, facit communicare sanctis, facit communicare passionibus mystici corporis, facit subventionem facultatum in eleemosynis, facit omnia nostra communia, facit divinorum et humanorum verissimam communionem : et ideo communio vocatur.

CAPUT I.

Quod hoc sacramentum faciat communicare fonti omnis gratiae.

Quod enim faciat communicare fonti omnis gratiae, patet : quia in ipso communicamus Christo sic ut ipse sit in nobis, et nos in ipso, et omnia sua influat nobis. Unde dicitur, Proverb. v, 16, de Filio : Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide. Hoc enim est verbum Patris ad Filium, qui est fons omnis gratiae et omnis boni : quia, sicut dicitur, Joan. 1, 17 : Gratia et veritas per Jesum Christum facta est. In hoc fonte

multæ sunt venæ gratiarum jugibus aquis gratiarum manantes, quas Pater in hoc sacramento foras in communione Ecclesiæ tam triumphantis quam militantis præcipit derivari, ut relegata invidia privatæ possessionis gratiarum, quæ sunt in Filio, omnes in commune participes bonorum ejus efficiantur, et in plateis latæ participationis ab omnibus bonum Filii participetur.

Hic est fons, de quo dicitur, Esther, x,

<--- Page Split --->

6 : Parvus fons qui crevit in fluvium,... et in aquas plurimas redundavit. Parvus enim fons dicitur sacramentum, non ariditate et fluxus gratiarum parvitate, sed humilitate, quae quanto profundior est, tanto plures aquas continet gratiarum. Hic fons cum multis effusionibus licet redundet in virtutibus et donis et sacramentis, tamen se in unum totum colligens in sacramento communionis crevit in fluvium maximum. Ex isto uno fluens in totum, quod in aliis effluit divisim, hic redundat in aquas plurimas omnis generis gratiarum. Sic enim est apud eum, ut dicit Psalmista, Psal. xxxv, 10, fons vitae, fluens ea quae vitam suam perficiunt in nobis.

Facit enim in nobis quatuor aquae fluentis commoditates: haec enim sordida lavat, arida rigat, quae apud nos abundant, deportat navibus, ut ubi rara sunt, magno pretio commutentur, et ea quae alibi abundant, et apud nos deficiunt, revehit, ut defectus nostri ex illis suppleantur.

Haec omnia facit Christus ista effluxione gratiae in hoc sacramento. Gratia enim sanguinis sui lavat sordes peccatorum, dicente Apostolo, ad Hebr. ix, 22 : Omnia pene mundantur in sanguine, et sine sanguinis effusione non fit remissio. Joan. 1, 29 : Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. Constat autem, quod tollit, hoc est, quod abstulit sanguinis sui effusione et ablutione. Apocal. 1, 5 : Dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo.

Haec rigat arida nostra in aqua quae cum sanguine exivit de latere. Joan. xix, 34 : Exivit sanguis et aqua, quae est aqua expians et rigans omnia nostra, ut plantae divinae in nobis plantatae convalescant. Joel, iii, 18 : Fons de domo Domini egredietur, et irrigabit torrentem spinarum. Domus enim Domini, hoc est, deitatis habitaculum, est corpus Domini a quo fons fluxus violentissimi egreditur, et irrigat totum torrentem vanitatis mundi, hoc est, locum per quem vanitas

mundi consuevit ante decurrere, ad spinas peccatorum nutriendas. Do quo clamat Augustinus : « O torrens vanitatis, quousque non siccaberis, quousque munda mundaberis? » Hic enim fluxu Dominice gratiae siccatus est, et dedit locum flumini Dei, quod, sicut dicit Psalmista, Psal. lxrv, 10, repletum est aquis : et exstirpatis spinis, modo rigatur ad fecunditatem frugum justitiae et aromatum omnium virtutum. Eccli. xxiv, 42 Dixi : Rigabo hortum plantationum, et inebriabo prati mei fructum. Psal. lxrv, 11 : Rivos ejus inebria, multiplica genuimina ejus : in stillicidiis ejus letabitur germinans. Sic ergo rigat arida.

Evehit etiam flumen istud apud nos abundantia, ut ubi deficiunt, magno pretio commutentur, quae sunt paupertas spiritus, gemitus pro peccatis, fletus, jejunium, afflictiones, et castigationes corporis, quae apud nos abundant et in cœlo deficiunt, et ibi nobis pro hujusmodi magna pretia dantur. Genes. xlix, 13 : Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem. Quia omnis homo in navibus per aquas istas evehit ·eas quae dictae sunt mercedes suas, ut in cœlis pro temporalibus æterna, pro miserii s beatitudinem, pro paupertate divitias, pro laboribus commutet quietem æternam. Eccle. xi, 1 : Mitte panem tuum super transeuntes aquas, et post tempora multa invenies illum : quia fluxu longo aquæ istæ redeunt, et incomparabiles divitias nobis reportant : ideo enim, sicut dicitur, Eccle. 1, 7 : Ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant. Fluunt enim illuc per intentionem merendi, et refluunt per mirabilem redditionem præmii. Unde dixit Paulus, II ad Timoth. 1, 12 : Scio cui credidi, et certus sum, quia potens est depositum meum servare in illum diem. Hoc enim totum facit fluxus gratiae, qui fluit a Christo, qui dat gratiam unde mereri possimus : et iterum revehit meritum in Deum, ut

<--- Page Split --->

semper abundanti præmio meritum nostrum commutetur.

Hic etiam fluxus advehit nobis quod apud nos deficit, et in cœlo abundat, hoc est, gaudium cordis et sancti Spiritus consolationem, et dulcedinem gustus divinorum, et fructum quemdam virtutum, ut illa fortius desideremus, et ista in quibus sumus, magis fastidiamus. Proverb. xxxi, 14: Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum. Ecclesia enim facta est quasi navis institoris, qua gubernatione Sancti spiritus saepe mens nostra in cœlum navigat, et deinde panis in dulcedine nos delectantis refectionem reportat.

Sic ergo quatuor utilissime facit aqua communications si fonti gratiarum communicamus. Ex hoc enim suo beneficio nobis communicato sordida nostra lavan-

tur, et defluunt, et arida nostra rigantur et fecunda fiunt. Sic nostri labores ad ipsum referuntur et omni digni locupletatione fiunt, deliciae cœlestes nobis advehuntur, et omnia nostra in dulcedinem convertuntur. Hinc est quod dicitur, Joan. vii, 38 et 39: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ. Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum. Hæ enim aquæ semper fluunt et refluunt inter nos et Christum, cujus fontis communionem habemus par sacramentum. Numer. xxiv, 7: Fluet aqua de situla ejus, hoc est, de sacramento, et semen illius erit in aquas multas.

Hæc ergo prima communio, qua fonti omnis gratiæ per sacramentum communicamus.

CAPUT II.

Quod hoc sacramentum facit communicare Angelorum gloriæ.

Hoc etiam sacramentum nobis communicationem præstat Angelorum gloriae. Gloria enim Angelorum consistit in reparatione ruinae angelicae, consistit etiam in affectu ministerii injuncti, consistit in illuminatione divina, et consistit in reductione in divinam perfrutionem.

Ruina autem Angelorum ex hoc reparatur sacramento : quia non reparatur nisi de his qui incorporantur Christo, sicut ipse dicit, Joan. iii, 13 : Nemo ascendit in cœlum, nisi qui descendit de cœlo, Filius hominis, qui est in cœlo. Si autem

nemo ascendit nisi Filius hominis, pro certo nemo ascendit nisi incorporatus Filio hominis : nullus autem incorporatur corpori mystico nisi per corpus verum et sumptionem ipsius : oportet igitur, quod per corpus Christi ruina Angelorum restituatur : restituti igitur communicant gloriae Angelorum per communionem corporis Christi. Deuter. xxxii, 8, secundum translationem Septuaginta : « Statuit terminos populorum juxta numerum Angelorum Dei 1. » Termini autem illi sunt termini gloriae Angelorum. Hinc

<--- Page Split --->

est, quod dicuntur homines esse fratres Angelorum : quia sunt de sorte gloriae Angelorum. Matth. xvii, 10 : Angeli eorum semper vident faciem Patris mei qui in cœlis est.

Sic etiam si fideles incorporantur Christo, perducitur ad effectum ministerium angelicum. Ad Hebr. 1, 14, dicitur : Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter cos qui hzreditatem capient salutis ? Non modicum igitur gloriae habent, quando eorum impletur ministerium. Hinc est, quod gaudere dicuntur in poenitentiis peccatorum, et flere et tristari in peccatis commissorum. De primo quidem dicitur, Luc. xv, 10 : Gaudium erit coram Angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente. Econtra dicitur, Isa. xxxiii, 7 : Angeli pacis amare fiebunt, hoc est, ad modum flentium se habebunt : quia desiderant ut Christo sibi ad custodiam commissi incorporentur, et sic redeant ad communionem gloriae Angelorum. Et sic per sacramentum et communionem ipsius ad communionem redimus Angelorum, sic participamus divinas illuminationes : quia, sicut dicit Dionysius, lex divinitatis est per prima media, et per media ultima reducere. Unde sicut Angeli illuminantur a Christo etiam secundum humanitatem, secundum quod dicitur, I Petri, 1, 12 : In quem desiderant Angeli prospicere. Glossa : « Etiam secundum humanitatem. » Sicut ergo a Christo illuminantur, ita et in illuminationes Christi reducere intendunt homines sibi commissos. Per hoc autem

Christo spiritualiter incorporantur, et communionem percipiunt sanctorum Angelorum per incorporationem Christi. Job, xxv, 3 : Numquid est numerus militum ejus, et super quem non surget lumen illius ?

Sic enim homines et Angeli unam habent communem illuminationem, et unam cœlestis civitatis communionem. Apocal. xxi, 23 : Civitas non eget sole, neque luna, ut luceant in ea : nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna ejus est Agnus. Sic igitur communicant illumi nationes Angelorum.

Participant etiam Angelorum gloriae in reductione ad Deum, ad quem omnis illuminator suum intendit reducere a se illuminatum. Dicit enim, Eccli. 1, 3, quod fons sapientiae est verbum Dei in excelsis. Cum igitur fons sapientiae sit primum illuminans, omnis Angelus illuminatas animas reducit ad Verbum : non autem ad Verbum reducuntur nisi qui verbo et lumini incorporantur. Unde de talibus dicitur in Psalmo lxxxviii, 16 et 17 : Domine,in lumine vultus tui ambulabunt : et in nomine tuo exsultabunt tota die, et in justitia tua exaltabuntur. Quia tales in lumine Dei assumpti, Christo lumini incorporaliter assimilantur et incorporantur : quia dicitur, ad Philip. ii, 21, quod reformabit corpus humilitatis nostræ configuratum corpori claritatis suæ.

Sic enim gloriae Angelorum communicamus per hoc quod Christo incorporamur.

<--- Page Split --->

CAPUT III.

Quod hoc sacramentum faciat communicare sanctis.

Dicitur iterum communio, quia nos omnibus sanctis facit communicare, ut si quid deficit in singulis, ex communibus abundantiis omnium sanctorum suppleatur. Sic habemus virtutes Patriarcharum, revelationes et illuminationes et fruitiones Prophetarum, justitias Legislatorum, demonstrationes et praeconia praeconum Christi cum Joanne Baptista demonstrantium, dignitates Apostolorum, victorias Martyrum, sanctitates Confessorum, religionem Monachorum, puritatem Anachoritarum, doctrinas saluberrimas Doctorum, munditiam Virginum, luctum Viduarum, eleemosynas domesticas, curas gentium, pœnitentiae lamenta pœnitentium, splendorem honestatis innocentium, et omnia merita sanctorum : haec enim omnia quae a Christo in corpus ejus mysticum fluxerunt, in efficientia corporis ejus et sanguinis consistunt, et de quolibet in quemlibet per charitatem spiritus Christi referuntur et redundant. Unde dicitur, ad Coloss. 1, 12 et 13 : Gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine, qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suæ. Per communionem enim Christi sortem omnis gratiae communicamus cum omnibus sanctis, translati in regnum omnium sanctorum suorum, per hoc quod corpori et sanguini ejus communicamus : quia unitas suorum membrorum ad cor et caput, et una participatio spiritus Christi in omnibus membris ejus naturalibus signat et causat to-

tius corporis mystici communionem et sancti Spiritus communicationem : et sic sors gratiae et gloriae uniuscujusque saneti communicatur aliis, ut spiritualiter impleatur in nobis quod de Ecclesia primitivorum scribitur, Act. iv, 33 et seq. : Gratia magna erat in omnibus illis. Neque enim quisquam egens erat inter illos : quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum quae vendebant, et ponebant ante pedes Apostolorum : dividebatur autem singulis, prout cuique opus erat. Si enim ad uniuscujusque necessitatem et idoneitatem dividit Spiritus corporis Christi bona sanctorum, ut omnes abundent, et nullus egens inveniatur. I ad Corinth. xii, 11 : Haec omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. Sic dicit Psalmista, Psal. cxvii, 63 : Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua, hoc est, tui corporis communione participem me facies omnium te timentium. Sic se ditatum dicit Psalmista, Psal. xv, 6 : Funes ceciderunt mihi in præclaris : etenim hæreditas mea præclara est mihi : quia mensurantes funes nobis omnium adjiciunt merita sanctorum, sicut dicit Apostolus, ad Coloss. 1, 16 et seq. : Quoniam in ipso condita sunt universa in cælo et in terra, hoc est, in Angelis et in hominibus sanctis, visibilia et invisibilia, sive Throni, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates : omnia per ipsum et in ipso creata sunt, et ipse est ante omnes, et

<--- Page Split --->

omnia in ipso constant. Et ipse est caput corporis Ecclesiae, qui est principium, primogenitus ex mortuis, ut sit in omnibus ipse primatum tenens. Sic ergo ex ipso fluit in membra, et ex uno membrorum redundat ad aliud, propter unam sui corporis communionem. Sicut enim in corpore naturali sanguinem et spiritum unum membrum redundat in aliud, ita multo magis in spiritualibus membris corporis mystici unum membrum Spiritus communionem transmittit in aliud, propter unam sui corporis communionem. Unde, I ad Corinth. xm, 26 : Si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra : sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra.

Haec est communio sanctorum de qua dicimus in symbolo : « Credo in Spiritum sanctum, sanctorum communionem, » hoc est, in Spiritum sanctum qui facit sanctorum communionem : quia sicut secundum naturam unus est spiritus unius corporis, ita unius Christi corporis unus est Spiritus sanctus, qui in totum corpus vehit vitam et virtutem, et omnia quae sunt membris propria, facit esse communia. Ad Ephes. iv, 4 : Unum cor pus, et unus spiritus. Hinc est, quod dicitur, Ezechi el. 1, 20 : Spiritus vitae erat in rotis.

Sic ergo facit unitas corporum communionem sanctorum.

CAPUT IV.

Quod hoc sacramentum faciat communicare passionibus mystie corporis.

Facit etiam communion communicare passionibus mystici corporis : quia, sicut dicit Apostolus, I ad Corinth. xm, 26 : Si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra : sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra. Et ideo passio unius membri per communionem redundat in alia per misericordiam et miserationes, et ex illa communione fluunt in membra deficientia compassiones cordis, consolationes oris, et subventiones facultatum in eleemosynis, et supporationes infirmitaturn in adjutoriiis diversis : compatiendo enim assimilamur capiti hujus corporis quod ex compassione quam habuit ad nos, multis se dedit passionibus, ut nobis per effectum subveniret. Et de

hac passione nos nostro capiti conformante dicit Apostolus, ad Roman. viii, 17 : Si tamen compatimur, ut et conglorificemur. Hinc est, quod dicit, I Joannis, iii, 16, quod sicut Christus animam suam pro nobis posuit, et nos debemus pro fratribus animas ponere. Quamdiu enim Christus in membris patitur, nos oportet compati, si tamen corporis sancti volumus esse membra. Ideo dicit Apostolus, ad Roman. xii, 13 : Necessitatibus sanctorum communicantes. Hoc est communicare necessitatibus Christi membro, quando corde suscipimus eorum necessitatem per cordis compassionem. Hoc est iterum quod ibidem post pauca, yj. 15 et 16, dicit : Gaudere cum gaudentibus, flere cum flen-

<--- Page Split --->

tibus : idipsum invicem sentientes. Hæc etiam communio ab ore exhibet verbum dulcissimæ consolationis. I ad Thessal. v, 14 : Consolaminipusillanimæ, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes. Isa. xxxv, 4 : Dicite pusillanimis : Confortamini. Eccli. xvm,16 et 17 : Nonne ardorem refrigerabit ros ? sic et verbum melius quam datum. Nonne ecce verbum super datum bonum ? sed utraque cum homine justificato. Hoc significatum est, Genes. xxxi, 24, ubi Dominus dixit ad Laban tumentem contra Jacob : Cave, ne quidquam aspere loquaris con-

tra Jacob. Quoniam quando in luctu tribulationis est membrum Christi, non est dicendum verbum exasperans, sed verbum consolationis. Quando enim tribulatus accipit verbum consolationis in corde, dicit illud Canticorum, 11, 14 : Ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis : vox enim tua dulcis, et facies tua decora. Et illud Canticorum, iv, 11 : Mel et lac sub lingua tua. Proverb. xvi, 24 : Favus mellis composita verba : dulcedo animæ sanitas ossium.

CAPUT V.

Quod hoc sacramentum faciat subventionem facultatum in eleemosynis.

Hæc etiam communio facit subventionem facultatum in eleemosynis : quia qui habet facultates, libenter subvenit ad hoc quod a toto corpore redundantia spiritualium pro temporalibus accipiat. Unde, ad Roman. xv, 27 : Si spiritualium eorum, hoc est, sanctorum, participes facti sunt Gentiles, debent et in carnalibus ministrare illis. Hæc est enim unius Christi corporis communio. Unde idem Apostolus dicit, II ad Corinth. vn, 13 et seq. : Non ut aliis sit remissione, vobis autem tribulatione, sed ex aequalitate..... Sicut scriptum est : Qui multum, non abundavit : et qui modicum, non minoravit 1. Et loquitur de collectione mannatis quod dabatur ad aequalitatem, et sicut colligens plus de mannate quam oportuit, lucrum non reportavit, sed pu-

trefactum fuit : et sicut minus colligens non deficit : ita in corpore mystico divitiae subtractae membris deficientibus non prosunt, sed in detrimentum domini sui putrescunt : et qui parum habet, ab aliis debet accipere suarum necessitatum supplementum. I Joannis, III, 17 : Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in illo ? Hinc Tobias dixit filio suo, Tob. iv, 9 : Si multum tibi fuerit, abundanter tribue : si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude. Isa. lviii, 10 : Cum effuderis esurienti animam tuam, et animam afflictam repleveris, orietur in tenebris lux tua, et tenebrae tua erunt sicut meridies.

<--- Page Split --->

Hæc etiam communio facit supportationes in adjutorii diversis. Ad Roman. xv, 1 et 2 : Debemus nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere. Unusquisque proximo suo placeat in bonum, ad ædificationem. Ad Galat. vi, 2 : Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. Hinc est, quod lex dicit, Exod. xxiii, 5 : Si videris asinum odientis te jacere, sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo. Ideo etiam dicitur, Isa. lviii, 6 : Dimitte eos qui confracti sunt liberos, et omne onus disrumpe. Et ibidem parum ante : Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes. Quia quidquid deprimit et aggravat nostrum in corpore Christi commembrum, supportare debemus tamquam nostrum. Hoc signatum est, Genes. xlix, 14 et 15 : Issachar asinus fortis accubans inter terminos : vidit requiem quod esset bona, et terram quod optima : et supposuit hume-

rum suum ad portandum, factusque est tributis serviens. Issachar qui merces interpretatur, significat virum qui spe mercedis æternæ supportat onera proximorum. Ille enim reputat se fortem asinum, qui est animal oneriferum : quia ex debito communionis membrorum corporis Christi ad portanda onera aliorum se reputat obligatum, sicut manus obligatur pedi, et pes manui, et hæc duo oculis in corpore naturali. Hic ergo statim supponit humerum supportantem onera proximorum, eo quod videt requiem æternam, quæ taliter datur laborantibus, et terram viventium quæ datur pro talibus adjutorii s : et his tributis a Deo exspecatis servit, continue sciens hoc quod dicit Sapientia, iii, 13, quod bonorum laborum gloriosus est fructus.

Sic ergo hæc communio si per suum significatum diligenter attendatur, facit communicare passionibus mystici corporis.

CAPUT VI.

Quod hoc sacramentum faciat omnia nostra communia tam in spiritualibus quam in corporalibus.

Facit etiam omnia nostra communia tam in spiritualibus quam in corporalibus, ut vere impleatur in nobis quod de Ecclesia primitivorum scriptum est : Nec quisquam, eorum quæ possidebat, aliquid suum esse dicebat : sed erant illis omnia communia 1. Hoc enim vere est habitare fratres in unum, sicut dicit Psalmista, Psal. cxxxii, 1 : Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in

unum, ut scilicet nihil habeant a se invicem divisum. Qui enim ab unitate communitatis istorum membrorum divisi sunt, procul dubio interibunt, sicut dicitur, Osee, iv, 17 et 18 : Particeps idolorum Ephraim : dimitte eum. Separatum est convivium eorum : fornicatione fornicati sunt : dilexerunt afferre ignominiam protectores ejus. Qui enim pariceps est idolorum, non communi-

<--- Page Split --->

cat cum mensa Domini. I ad Corinth. x, 21 : Non potestis mensæ Domini participes esse, et mensæ dæmoniorum. Unde refectionem sumens cum diabolo, communionem non habet cum mensa Domini : et ideo talis dimittendus est : quia suum convivium separatum est a communione sanctorum : quia delectatione male concupiscentiæ fornicatus est a Deo suo : et protectores ejus, qui sunt liberum arbitrium et voluntas, dilexerunt illicita, ex quibus ferunt in opere sordis ignominiam. Hinc est quod Psalmista, Psal, xlix, 5, dicit : Congregate illi sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus super sacrificia. Quia Deus istam omnium bonorum nostrorum communionem super omnia sacrificia diligit. Hoc est quod alibi dicit Psalmista, Psal. ct, 23 : In conveniendo populos in unum, et reges ut serviunt Domino. Servitium enim nullum Deo acceptum est, nisi quod in unitate communionis sanctorum est : id enim quod sic in unam congregat communionem, amor est, non tantum congregativus, sed unitivus. Et de hac uniente charitate scriptum est, I ad Corinth. xm, 5, quod charitas non quaerit quæ sua sunt, sed quæ aliorum. Glossa Augustini dicit : « Quia communi a propriis, non propria communibus anteponit. » Ex hac enim communione habet Ecclesia, ut omnibus satisfaciat in indulgentiis : quia quod uni deest, suppletur ex abundantiis aliorum : omnis enim abundantia est in Christi corporis communione, in qua sicut dicitur, ad Coloss. 11, 3, omnes thesauri sapientiæ et scientia Dei sunt absconditi. Hinc gratias agit Apostolus, I ad Corinth. 1, 4 et seq. : Gratias ago Deo meo semper pro vobis, in gratia Dei quæ data est vobis in Chri-

sto Jesu, quod in omnibus divites fari estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia : sicut testimonium Christi con firmatum est in vobis : ita ut nihil dnsit vobis in ulla gratia : ibi enim communi meritum Christi, beatae Virginis, Ange lorum, Patriarcharum, Apostolorum, Martyrum, et omne meritum electorum Dei : et ideo nullus ibi pauper inveni tur : omnes enim, sicut dicitur, Eecli. xliv, 6, sunt divites in virtute, pulchri tudinis studium habentes.

Hæc communitas est thesaurus absconditus in agro Dominici corporis, sicut dicitur, Matth. xm, 44 : Quem qui invenit homo, abscondit, et præ gaudio illius vadit, et vendit universa quæ habet, et emit agrum illum. Et de hoc dicitur, Sapient. vii, 11 : Venerunt mihi omnia bona pariter cum illa, et inumrerabilis honestas per manus illius. Hoc est quod Psalmista, Psal. lxxxix, 14, dicit : Repleti sumus mane misericordia tua : exsultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris. Quia nullum bonum est, quod in hac communione non inveniatur : hæc enim communio corporis Christi est thesaurus sapientiæ Dei quæ est Christus, sicut dicitur, Sapient. vii, 14 : Infinitus thesaurus est hominibus : quo qui usi sunt, participes effecti sunt amicitiæ Dei. Ex hac communione accipit indulgentias Ecclesia, sicut diximus, defectum unius supplens ex abundantiis aliorum. Unde, II ad Corinth. n, 10 : Cui autem aliquid donastis, et ego : nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi.

Sic igitur communio sanctorum in corpore Dominico omnia nostra facit communia.

<--- Page Split --->

CAPUT VII.

Quod hoc sacramentum faciat divinorum et humanorum verissimam communionem.

Facit etiam divinorum et humanorum haec communio verissimam communionem. Deus enim in ea cum omnibus bonis suis est in homine, et homo in Deo, et Deus et homo est isto modo in omnibus nobis, ut sit verum quod dicitur, I ad Corinth. xv, 28 : Ut sit Deus omnia in omnibus. Deus enim se ad nos inclinat in hac communione, et humana nostra in ipsum exaltat : et hoc saepe a patribus antiquis desideratum est et oratum. Psal. cxliii, 5 : Domine, inclina velos tuos, et descende. Isa. lxiv, 1 : Ultinam dirumperes caelos, et descenderes. Et alius gaudens aliis nuntiabat, Haruch, iii, 38, dicens : Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est, humana nostra sua faciens, et divina sua nobis largiens. In tali affectu Petrus dicit, Matth. xvii, 4 : Domine, bonum est nos hic esse : si vis, faciamus hic tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Elize unum. Gustavit enim quam dulcis fuit communio divinorum, et in ea delectatione mundi exutus de-

siderabat in gustu divinorum permanere.

Propter dignitatem illius communionis dicit Apostolus, ad Philip. 1, 4 et 3 : Cum gaudio deprecationem faciens super communicatione vestra in Evangelio Christi. Unde et scribens Philemoni dicit, y y . 4 et seq. : Semper memoriam tui faciens in orationibus meis, audiens charitatem tuam, et fidem, quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos : ut communicatio fidei tuae evidens fiat, in agnitione omnis operis boni, quod in Christo Jesu. De ista communione dicitur, Act. ii, 42, de omnibus credentibus quod erant perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus : quia communicatio fractionis panis omnium bonorum divinorum et humanorum conferebat communicationem.

Propter haec ergo et his similia hoc sacramentum ponitur in genere communionis a partibus omnibus ante nos existentibus.

<--- Page Split --->