DISTINCTIO VI.

QUOMODO HOC DONUM SIT IN GENERE SACRAMENTI ?

TRACTATUS I.

DE INSTITUTIONE HUIUS SACRAMENTI.

His omnibus determinatis, jam restat dicere de ultimo istius gratiae genere, in quo ab omnibus ponitur, quod est sacramentum Ecclesiæ.

Circa quod quatuor notanda occurrunt, scilicet institutio, materia et forma. Et quid sit hoc sacramentum, et quid res et sacramentum, et quid res tantum. Et quarto, quis sit ritus hoc sacramentum celebrandi.

Circa institutionem quidem occurrit dicendum de causa institutionis, de necessitate, de tempore, et de modo : hæc enim in omni institutione sacramentali inquiruntur.

De institutione igitur loquentes dicamus, quod causa instituendi hoc sacramentum, quamvis multiplex sit valde, tamen quatuor a Patribus assignatæ inveniuntur : quarum primam habet in quantum est sacramentum Ecclesiæ. Secundam autem, in quantum est memoriale Christi dilectionis. Tertiam, in quantum est commemoratio Christi passionis. Quartam autem, in quantum est signum futuræ beatitudinis.

<--- Page Split --->

CAPUT I.

De causa institutionis hujus sacramenti

rima De prima causa igitur dicentes dicicausa instutionis. mus, quod omne sacramentum contra peccatum in medicinam institutum est : et quia Eucharistia est sacramentum, necesse est quod contra peccatum in me. dicinam institutum sit. Sic enim dicitur, Eccli. xxxvii, 4, quod Altissimus de terra creavit medicamenta, et vir prudens non abhorrebit illa. Terra enim haec benedictum corpus Domini est, cujus plenitudo, plenitudo Dei est : quia in ipso complacuit habitare divinitatem corporaliter. Ad Coloss. n, 9 et 10 : Quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter : et estis in illo repleti. Pleni enim sumus omni benedictione et medicina contra peccatum ex deitate Christi : quia solus Deus potest peccata dimittere, et contra morbum peccati parare medicinam.

Hoc signatum est, Tob. ii, 23, ubi dicitur, quod ad curandam Saram, filiam Raguelis, et curandum Tobiam, missus est Angelus Domini sanctus, Raphael, ut curaret eos ambos. Sara enim princeps vel carbo vel velamen vel angustia interpretatur : Raguel autem ægrotans et Deo lingua nostra dicitur. Significat Sara animam rationalem, quæ in primo princeps omnibus intus et extra principabatur, et postea oblita sui honoris per peccatum globos lucis suæ in carbonem, immediatam Dei visionem in velamen, felicitatem in angustiam commutavit. Hæc bene Raguelis filia, hoc est, Adæ dicitur, a quo licet non secundum animam, tamen secundum corpus descen-

dit, quod per generationem carnalem sortita est, qui pastor fuit et Deo ægrotans soli, qui solus eum de peccato curare potuit. Tobias autem interpretatur ductus ad luctum, et signat a stercoribus instabilis avis hirundinis, quæ alba et nigra est, hoc est, a fortunæ bonis quæ stercora dicuntur, ad luctum peccati et cæcitatis abductos, quibus ambobus medicina non paratur, nisi per Christum quem signat Raphael, qui medicina Dei interpretatur. Psal. cii, 3 et 4 : Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas : qui redimit de interitu vitam tuam, qui coronat te in misericordia et miserationibus. Si enim in omnibus sacramentis nostras Christus sanat infirmitates, maxime tamen facit hoc in sacramento, in quo ipse totus in deitate et humanitate et gratia continetur. Hinc est, quod etiam sacerdotes, quorum officii est hoc conficere sacramentum, medici dicuntur. Psal. lxxxvii, 11 : Numquid...medici suscitabunt, et confitebuntur tibi? Ac si dicat : Non suscitabunt : quia Deus solus est, qui a peccato suscitat : sed medici sicut ministri conficiunt et exhibent medicinam. Hinc est, quod Raphael dixit Tobie juniori, Tob. vi, 5 : Exentera hunc piscem, et cor ejus, et fel, et jecur repone tibi : sunt enim hæc necessaria ad medicamenta utiliter. Piscis enim ille est Dominus Jesus Christus in aquis gratiarum purissimarum conceptus, et secundum humanitatem nutritus, qui quamvis cor-

<--- Page Split --->

poraliter numquam exenteratus vel exenterandus sit, tamen spiritualiter semper exenteratur : quia visceribus ejus in charitate et misericordia incorporamur, dum eum sumimus ut medicinam contra peccatum. Exod. xii, 9 : Caput cum intestinis et pedibus vorabitis : et tunc cor ejus quod est principium motivum in charitate, et fel quod est amaritudo passionis ejus, et jecur quod est principium nutrimenti in sacramento quod nobis in edulium præparavit, confert nobis in diversa medicamenta contra peccati infirmitates.

Institutionis etiam causa fuit, ut esset signum dilectionis nulla umquam oblivione delebilis. Quis enim umquam obliviscetur, quod cum Filius Dei seipsum nobis dedisset ut esset nobiscum quando venit in mundum, quod tunc recedens de mundo se nobis dedit ut esset in unoquoque nostrum, cui non incorporatur, sed quem ipse sibi incorporat. Sic enim est in nobis ut nos simus in ipso, ipse enim in nobis sacramentaliter, ut nos in ipso simus incorporati. Sic enim dicit, Joan. xv, 3 : Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum : quia sine me nihil potestis facere. Nec enim est necessarium, quod fiat in nobis quod dicitur, Exod. xiii, 7, quod dicamus : Estne Deus in nobis ? Quia scimus, quod per sacramentum charitatis verissime et sacramentaliter in nobis est. Joan. xvii, 21 : Tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint. Et infra, §. 23 : Ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum. Et iterum ibidem post pauca, §. 26 : Ut dilectio qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis. Caro enim Filii in sacramento est liber in quo scriptum est Verbum æterni Patris : et ideo cibamur ipso ad memoriam charitatis et veritatis, quæ semper legimus in hoc libro, sicut in signo perfectæ dilectionis et veritatis : quia Christus vere dilexit nos. Ezechiel. iii, 3 : Venter

tuuscomedet , etvisceratuacomplebunturvolumineistoquodegodotibi . Etcomediillud , etfactumestinoremeosicutmeldulce . Quiseniminæstimabilinonafficiaturdulcedine , quandoscitseintravisceracorporaliteretsacramen - taliterhabereVerbumDeiPatrisinscrip - tummultisinvolutionibuscorporisetsanguinis , etcreditdesideriumsuumillocibocompleri ? Apocal . x , 1 0 : A c c e - pilibrumdemanuAngeli , etdevoraviillum : eteratinoremeotamquammeldulce , etcumdevorassemeum , amari - catusestventermeus . UbilibersignatVerbiincarnemetsanguineminscrip - tionem : libriauteminvolutio , multamquaminmiseriiscarnissustinuitinvo - lutionem : devoratiosumendideside - r i u m : dulcedosaporisdivinædulcediniscondimentum : venterautemaffectum : sedamaritudoventrissignatnostræadhocsacramentumdissimilitudiniscon - trarietatem , quæinnobisexcitatamari - tudinem : quiacontrariajuxtasepositamagisclucescunt : etdumgustamussa - cramentidulcedinem , tuncmagisnostrædissimilitudinisadipsumsentimusama - ritudinem .

Tertia causa quam habet in quantum est commemoratio Christi passionis est, quod in ipso celebratur mysterialiter Christi passio, quae semper debet esse nobis præ oculis. Et hoc quidem signatum est, Numer. xxi. 8, ubi dicitur : Fac serpentem æneum, et pone eum pro signo : qui percussus adspexerit eum, vivet. Qui enim ante cordis oculos habet passionem crucis, non lædetur a serpente : et si percussus est, sanabitur. Qui autem in oculis serpentem non habuerit, peribit a morsu serpentis.

Dedit ergo signum hoc sacramentum, ut in ipso ad oculos revocetur Christi passio : et sic omnes medicinam inveniamus contra morsum antiqui serpentis. Hoc est quod dicitur, Isa. xi, 10 : In die illa radix Jesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabun-

<--- Page Split --->

tur, et erit sepulcrum ejus gloriosum. Radix enim Jesse, quae interpretatur incendium, est Christus Dominus incendio charitatis se decoquens in igne passionis, et nobis se communicans, qui in altari elevatus in signum populorum sicut exaltatus fuit in cruce, ita elevatur a manibus sacerdotis, ut signi crucis et exaltationis quotidie fiat memoria : et ideo ipsum sic elevatum gentes deprecabuntur, sicut pœnitentes cum Centurione deprecati sunt in cruce revertentes in civitatem, et percutientes pectora sua, sicut dicitur, Luc. xxiii, 47. Et sepulcrum ejus quo conditur et absconditur, scilicet formæ sacramentales, erit gloriosum : quia in ipso conditum adoramus Dominum Jesum Christum. Unde etiam ritus qui usque hodie servatur in Ecclesiis, prædictus est, Isa. xviii, 3, ubi dicitur : Cum elevatum fuerit signum in montibus, videbitis, et clangorem tubæ audietis. Summa enim sanctitas sacerdotum et Angelorum hujus passionis memoriale celebrantium, montes dicuntur, et cum confectum est corpus Domini, elevatur ab omnibus adorandum. Ad quod videndum omnis multitudo occurrit fidelium : et qui non sunt potentes, audiunt clangorem campanarum, ut simili veneratione recipiant Dominum venientem, et suam in cruce exaltationem iterum ostendentem. Isa. xix, 20 : Erit in signum et in testimonium Domini exercituum in terra Ægypti : quia per hoc signum continue ad memoriam reducitur, qualiter in cruce fuit exaltatus et omnia traxit ad seipsum. Ad Hebr. xn, 2 : Adspicientes in auctorem fidei et consummatorem, Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, etc.

Quarta causa : quia est institutum in signum futurae beatitudinis, de quo licet quaedam ex verbis Dionysii in praehabitis dicta sint, tamen adhuc ad ædificationem quaedam restant dicenda. Id enim quod nunc in sacramentali specie percipiendo Christum agimus, signum

est qualiter eumdem aliquando secundum dulcedinem suæ deitatis in cœlesti beatitudine percipiemus, sicut beatus dicit Gregorius. Sicut enim templum et omnis ornatus ejus sunt signa parabolica cœlestis pulchritudinis, et sicut splendor vestium pontificalium et sacerdotalium et aliorum ministrorum signa sunt parabolica amictus illius quo lumine et decore divino in cœlis erunt beati induti : ita et perceptio Eucharistiae signum est perfectissimum perceptionis illius qua in beatitudine dulcedinem Jesu Christi et Patris et Spiritus sancti percipimus. Sic enim ordo iste Ecclesiasticus de cœlo descendit, quod visibilibus istis invisibilia demonstraret. Exod. xxv, 40 : Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est. Ad Hebr. viii, 5 : Responsum est Moysi, cum consummaret tabernaculum : Vide, inquit, omnia facito secundum exemplar quod tibi ostensum est in monte. Sicut dicit Joannes, Apocal. xxi, 2, quod vidit civitatem sanctam, Jerusalem novam, quæ omnem dispositionem Ecclesiasticam prætendit, descendentem de cœlo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo. Sicut dicitur, Job, xxxviii, 33 : Numquid nosti ordinem cœli, et rationem ejus pones in terra ? Si ergo hæc ab ordine cœli descenderunt, tunc procul dubio ad hoc instituta sunt, ut pulchritudinem cœlestem designent, maxime autem et maximum quod est in cœlo signum, erit id quod in Ecclesiasticis est maximum.

Constat autem, quod maximum est dignitate illud propter quod omnia alia fiunt et observantur. Hoc autem est Eucharistiae divinae perfectio et perceptio : et maximum quod est in cœlo, est perceptio dulcedinis divinae sine medio : perceptio igitur Eucharistiae perceptionem dulcedinis divinae signabit, et ad hanc significandam est a Deo instituta. Propter quod in Evangelio semper istam perceptionem in sacramenti specie ad dulcedinis cœlestis fruitionem continua-

<--- Page Split --->

vit, dicens : Non bibam de hoc genimine vitis, usque in diem illum cum illud bibam novum in regno Dei 1 . Genimen enim vitis sacramentum est sub vini specie : novum autem in regno Dei est sub gaudii divini veritate. Unde, Matth. xxvi, 29 : Dico autem vobis, non bibam amodo de hoc genimine vitis, usque in diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei. Quia sicut hic sacramentaliter bibit in gratia, ita in die illustrationis plenae gloriae bibit cum suis in gloria fruendo bonis divinis et in gratia et in gloria. Unde Gregorius super Job, xxxviii : « Dum se fruitur, nullo bono indiget. » Et simile huic Mat-

thæo dicit etiam Marcus. Sed, Luc. xxn, 18, dicit sic : Dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis, donec regnum Dei veniat. Venit autem regnum Dei per manifestationem in cælesti beatitudine. Hoc signatum est, Joel, iii, 18, ubi dicitur, quod stillabunt montes dulcedinem. Hoc enim continget, quando illi benedicti montes, Pater et Filius et Spiritus sanctus, naturalem dulcedinem omnibus beatis instillabunt, in qua dulcedine perfectam habebunt beatitudinem, de cætero numquam miseri futuri.

Sic igitur hoc sacramentum est in signum futurae beatitudinis institutum.

CAPUT II.

De necessitate hujus institutionis sacramenti.

  1. Necessitas autem institutionis sacramenti quibusdam aliquando venit in dubium.

Potest autem aliquis objicere et dicere, quod cum omnis gratia sacramentalis quantum ad suum substantialem effectum ordinetur contra peccatum, in quo differt gratia sacramentalis a gratia virtutum et donorum, et cum peccatum sufficientem accipiat medicinam ex gratia aliorum sacramentorum, et nihil sit superfluum in numero gratiarum sacramentalium, videtur quod istud superfluit sacramentum. Peccatum enim aut in se, aut in reliquiis consideratur. In se autem consideratur in specie, vel in genere, secundum quod dicimus, quod est originale, vel actuale. Reliquiae autem sunt vel ex pœnis in quas ex peccato inci-

dimus, quæ sunt difficultas faciendi bonum, et pronitas ad malum, sive ex infirmitate, sive ex ignorantia causata, et reliquiæ quæ sunt remanentiæ debilitatis et corruptionis in corpore ex anima. Contra originale autem sufficiens est medicina baptismus. Contra autem pronitatem excipiendam ne ruat in præceps, sufficiens medicina est matrimonium. Contra autem eamdem pronitatem minuendam, et ad fortitudinem faciendi bonum et standi in bono augendam, sufficiens est medicina confirmatio. Et contra peccatum actuale cum differentiis suis, sufficiens est medicina pœnitentia. Et contra reliquias in corpore et anima remanentes ex utroque peccato, sufficiens est medicina extrema unctio. Nec Eucharistia potest esse sacramentum

<--- Page Split --->

sicut est sacramentum Ordo : quia hoc est sacramentum constituens in gradu potestatis et dignitatis, quo gradu conferuntur et dispensantur omnia Ecclesiastica sacramenta : et ideo videtur quibusdam illud non esse sacramentum, sed potius inenarrabile donum liberalitatis divinae, quo divina largitas signare voluit ex perceptione præsentium munerum quid in futurum et quam magnum donum exspectare debeamus.

Hoc autem dictum stare, non potest : quia ab omnibus doctoribus Augustino, Hieronymo, Ambrosio, Hilario, et a Graecis, Joanne Chrysostomo, et Basilio, et Gregorio Nazianzeno, computatur Eucharistia inter novæ legis sacramenta.

Adhuc autem si Eucharistia sacramentum non esset, non essent septem novæ gratiae et legis sacramenta.

Adhuc autem cum in omnibus sacramentis passio et sanguis Christi operentur contra peccati defectum, valde videretur mirabile et nihilominus improbabile, quod in Eucharistia in qua principaliter passio Christi commemoratur et sanguis cum corpore sumitur, non esset aliqua operatio medicinalis contra peccati morbum : et ideo pro certo tenendum est, quod nihil est quod isti dicunt, præcipue cum Glossa, Matth. xxvi, 27, super illud : Et accipiens calicem, gratias egit, dicat quod Christus Patri gratias egit de tanto sacramento.

Ideo dixerunt alii, sicut Praepositivus, et Gulielmus Antisiodorensis, et Stephanus Cantuariensis, et Cantor magnus Parisiensis, quod in veritate Eucharistia sacramentum est principalis dignitatis inter sacramenta. Est tamen etiam donum Dei, sicut ostendimus in secundo hujus partis tractatu 1.

Et dicunt sicut in prima objectione proponitur, quod gratia sacramentalis substantialiter et principaliter ordinatur

in peccati medicinam, vel in se, vel in reliquiis, vel in effectu peccati. Sed dicunt, quod illa divisio quam ponit objecc tio, insufficiens est : quia praeter illa quae ibi commemorantur, est etiam voniale de genere et specie peccatorum : et dicunt, quod contra illa ordinatur Eucharistia, quae venialia peccata dicuntur. Dicunt etiam hoc probando per signum veritatis in dicto eorum, quod venialia signantur per pulverem pedum, hoc est, affectuum, qui minutus adhaeret meantibus ad patriam in hoc exsilio. Christus autem ut signaret sacramentum hoc valere contra veniale, ante collationem Eucharistiae lavit pedes discipulorum. Joan. xiii, 10 : Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, hoc est, affectus ad extensionem venialium, sed est mundus totus.

Haec autem opinio sicut et prima non est vera : quamvis enim venialia remittantur in perceptione Eucharistiae, tamen non est contra ea substantialiter et principali operatione ordinatum, sicut etiam remittuntur in baptismo et in aliis sacramentis, quamvis contra ea non sint essentiali et principali operatione ordinata. Oportet autem, quod aliquod unum sit in peccato, contra quod istud sacramentum principaliter ordinetur, et quod per alia sacramenta non efficiatur principali operatione.

Adhuc autem veniale peccatum non est peccatum simpliciter, sed potius quaedam ad peccatum dispositio : quia cum dicitur veniale peccatum, est ibi oppositio in adjecto : quia peccatum secundum sui perfectam rationem dicit defectum boni in actione, reatu et accusatione dignum : veniale autem privat reatum et accusationem : quia veniale est, cujus reatus nullus est, et accusatio non debet attendi : igitur veniale non est simpliciter morbus : et sic contra illum non debet aliqua una et essentialis medicina ordinari. Sed sicut est non pec-

<--- Page Split --->

catum simpliciter, sed dispositio ad peccatum, ita non unum, sed multa habet remedia in contrarium disponentia, sicut est aqua benedicta, tunsi o pectoris, confessio communis in Prima, et ante Missam, et in Completorio, benedictio Episcopalis, et hujusmodi : non est ergo aliquod speciale remedium contra hoc ordinatum.

  1. Hæc igitur considerando dicimus, quod in veritate Eucharistia est sacramentum, et est contra peccatum in sua gratia quam substantialiter principaliter confert ordinatum : sed non est ordinatum contra veniale peccatum, sicut valde theologice probant rationes inductæ. Sed dicimus cum objectione prima, quod omnis gratia sacramentalis contra peccatum vel aliquid quod est in peccato, est ordinata : et bene concedimus, quod contra originale ordinatur baptismus : et si alia peccata remittuntur in baptismo, hoc est ex consequenti, et non ex ordine sacramenti, Consequens autem vocamus quod dicit Ambrosius, quia impium est a Deo dimidiam sperare veniam. Et ideo cum gratia datur contra originale, ex ratione gratiae est, quod nullum peccatum in anima cum gratia remaneat : et ideo omnia peccata delet tam originale quam actuale : sed hoc non est sacramento, sed ex ratione gratiae gratum facientis, quæ secum non dimittit esse peccatum mortale in anima. Gratiam autem gratum facientem confert baptismus.

Bene etiam concedimus, quod pœenitentia per eumdem modum etiam ordinatur contra actuale. Reliquiae autem quae relinquuntur ex peccato, sunt secundum primam divisionem duplices. Una autem pars reliquiarum facit ad malum pronitatem, sive ex impotentia boni, sive ex ignorantia, sive etiam ex libidine ad malum. Alia autem pars reliquiarum est ex longo defectu boni. Ex

prima autem parte reliquiarum duo incurrit homo incommoda, quorum unum est, ut dicit Augustinus 1, concupiscentia ruitura in præceps, nisi in actum prolapsa, aliqua honestate excipiatur. Et contra hanc ordinatur medicina matrimonii : quia concupiscentia ruitura in præceps, in actum concubitus progressa, excipitur honestate nuptiarum, vel fide thori, vel signo sacramenti, vel spe prolis, vel duobus his aut certe tribus excusata. Si autem concupiscentia non progreditur in actum, tunc duobus modis attenditur : aut enim consideratur in ipsa pronitate sola ad malum et difficultate ad bonum, et sic contra ipsam est medicina confirmationis : aut consideratur secundum id quod relinquitur in viribus animæ et membris corporis, scilicet impedimentum gratiae et gloriæ, quod est mala dispositio impediens utrumque, et sic contra reliquias illas extrema unctio ordinatur. Si autem considerentur reliquiæ secundum defectum boni, cujus longus defectus inediam inducit boni naturalis secundum destitutionem sui in seipso, sicut longus defectus cibi inducit inediam et defectum boni corporis in seipso, sic contra reliquias peccati ordinatur sacramentum Eucharistiae per modum medicinæ : dicit enim Augustinus, quod fames et sitis infirmitates sunt, contra quas infirmitates sumenda sunt alimenta quemadmodum medicamenta : et sicut hic dicitur de faune et siti corporalibus, ita intelligendum est de fame et siti spiritualibus. Amos, vn, 11 : Mittam famem in terram : non famem panis, neque sitim aquæ, sed audiendi verbum Domini. Et sic inedia edulii spiritualis cibi et sitis destitutionem et inediam inducunt spiritualis vitæ et principiorum ejus, quæ inedia causatur ex peccato : et contra hanc substantiali operatione ordinatur cibus sacramenti Eucharistiæ, sicut in præmissis in tertio hujus ope-

<--- Page Split --->

ris tractatu per multa est probatum 1.

Et ex hoc etiam patet solutio objectionis quae facta est ad hoc quod Eucharistia non sit sacramentum.

De opinionibus autem quae inductae sunt, dicimus quod satis per rationes theologicas probatum est, quod illae opiniones non habent per se satis convenientem rationem : et ideo concedimus, quod falsae sunt et sine ratione positae.

Ex omnibus quae dicta sunt, patet, quod necessitas institutionis hujus sacramenti est medicina contra peccatum, et contra defectum peccati quem incurrit homo ex longa abstinentia cibi spiritualis: et contra hunc defectum nullam aliam propriam et singularem vel essentialem medicinam habemus, nisi istam quae per se est cibus spiritualis, sicut in ante habitis dictum est, et sicut dicitur, Isa. LXV, 13 : Servi mei comedent, et vos esurietis : servi mei bibent, et vos sitietis. Et in Psalmo XXII, 5 : Parasti in conspectu meo mensam, adversus eos qui tribulant me. Tribulationes enim nostrae sunt daemones, cibum spiritualem auferentes. Contra quod malum famis et sitis haec mensa paratur.

Hoc etiam signatum est, Tob. vi, 8 et 9, ubi dixit Raphael, qui medicina Dei vocatur, de pisce quem exenterari praeceperat : Cordis ejus particulam si super carbones ponas, fumus ejus extricat omne genus demoniorum, sive a viro, sive a muliere, ita ut ultra non accedat ad eos. Et fel valet ad ungendos oculos in quibus fuerit albugo, et sanabuntur.

Quamvis enim cor Domini incisum per partes non fuerit, tamen non minima ejus cordis particula est Eucharistia, quam nobis ex tanta cordis sui dedit charitate. Non minima etiam cordis ejus particula est sanguis, qui de latere cordis

fluxit. Hæ particulæ super carbones ponuntur, quando in igne cordis nostri benéficia cordis Dominici nobis impensa recordantur : carbones enim sunt beneficia et judicia charitatis Dei quæ nos incendunt : et in his carbonibus fumat per devotionem, ita quod fumum istum dæmones sustinere non possunt. Id autem quod sic assum est, reficit ad omnem restaurationem spiritualium in nobis. Exod. XII, 9 : Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed tantum assum igni. Fel autem amaritudo est passionis, in cujus commemorationem hoc sacramentum celebratur, quod pro certo illuminat oculos spirituales lumine gratie et veritatis, ita quod omnis albugo tollatur in oculis cordis de mundi vanitate contracta. II ad Corinth. III, 16 et 17 : Cum conversus fuerit ad Dominum, auferetur velamen. Dominus autem spiritus est. Sic ergo hoc sacramentum est institutum in medicinam. Sapient. XVI, 12 : Neque herba, neque malagma sanavit eos : sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia. Sermo, inquam, in virtute istius sacramenti. Psal. cvi, 20 : Misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum. Verbum istud in velamine cibi mittit in omni Missa. Propter quod etiam finita Missa clamat Diaconus : « Ite, Missa est. » Et propter hanc missionem qua hostiam in cibum mittit ad nos, quam et nos sumptam et nos eidem incorporatos remittimus ad eum, missa, nomen Missæ accepit. Et de hoc exclamat Psalmista in laudibus, Psal. cx, 4 et 5 : Memoriam fecit mirabilium suorum, misericors et miserator Dominus. Escam dedit timentibus se. Et iterum, Psal. CII, 27 et 28 : Omnia a te exspectant ut des illis escam in tempore. Dante te illis, colligent, etc.

<--- Page Split --->

CAPUT III.

De tempore institutionis hujus sacramenti.

  1. Videndum est post haec de tempore institutionis hujus sacramenti.

Dicunt enim quidam mysteria Dei irridentes, quod si hoc sacramentum in medicinam morbi quem ex inedia incurrit homo, institutum est, tunc statim facto peccato debuit a principio mundi institui. Hi autem illusores sunt, et non advertunt, quod etiam in cibo corporali non semper est hora comedendi. Oportet enim in hora comedendi tria attendere. Unum quidem ex abstinentia praecedenti desiderium famis. Secundum autem, quod in corpore consumptus sit malus chymus, si ille in corpore est per cibum male ante comestum. Tertium autem est hora illa qua etiam virtute celesti juvantur vires corporis ad cibi sumptionem et profectum.

Unde antequam cibus iste daretur, oportuit quod desiderium famis in ipsum excitaretur, et quod sentiret bomo, quod sine isto edulio reparari non poterat. Et ideo quamdiu per bona naturae in naturali lege refici praesumpsit, cibus iste non parabatur, et quamdiu per bona legis factorum refici putabat, non parabatur cibus, sed significabatur tam in lege naturae, quam in lege Moysi. In lege quidem naturae per panes Angelorum, quos Abraham fecit 1. In lege autem Moysi per panes propositionum 2. Quando autem famem sensit, et vidit, quod aliunde refici non potuit, tunc sub lege gratiae iste cibus paratus fuit. Et

hoc est quod sub typo humani generis dixit filius prodigus, Luc. xv, 17 et 18 : Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus ! ego autem hic fame pereo ! Surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei, etc. Thren. iv, 4 : Parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis. Thren. n, 12 : Matribus suis dixerunt : Ubi est triticum et vinum ? cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis, cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum, scilicet propter sterilitatem et tempestatem famis.

Hoc ergo sensu fame excitata in hominibus statim parabatur iste cibus : fastidientibus enim non debebat ingeri, etc.

Similiter autem sicut dicit secunda causa : quia chymus valde malus creatus erat in homine ex comestione vetiti, qui nullo modo fuit tenendus in corpore cum cibo sancto : et ideo expediebat, quod ille prius per longam abstinentiam consumeretur : et tunc demum cibus sanitatis praepararetur. Oportuit ergo, quod expulsiva et evacuativa homo sumeret antequam cibus iste praepararetur : haec autem evacuativa fuerunt legis austeritas, et prophetiae exhortatio : et tunc demum expulso malo chymo, qui ex vetito creatus fuerat, cibus gratiae perfectae sanitatis parabatur. Eccli. xxxi, 25 : Si coactus fueris in edendo multum, surge e medio, evome, et refrigerabit te, et non adduces corpori tuo infirmitatem. Ideo

<--- Page Split --->

dicitur, Proverb. xxx, 1 : Verba Congregantis, filii Vomentis. Quia pro certo per confessionem et antidotum penitentiae fellei humores sunt evomendi antequam salutaris cibus exhibeatur. Et ideo oportuit differri hunc cibum usque dum fellius humor et pestiferus chymus ex gustu vetiti contractus, sentiretur per infirmitatem, et medicina requireretur, et tunc vomeretur : et tunc evacuato ab illis, cibus homini pararetur et exhiberetur.

Et hæc est secunda causa.

3

Adhuc tertia causa est, quod non erat parandus cibus donec virtute cœlesti natura ad sumendum cibum juvaretur : quamdiu enim sol in meridie ascendit, calorem naturalem de intimis evocat ad exteriora, et relinquitur locus digestionis frigidus et destitutus : et ideo quando post meridiem quando frigus incipit obrepere membris exterioribus, ex subtractione caloris luminis solis, tunc calor revertitur ad interiora, et spiritus confortant locum digestionis, et secundum naturam sumendus est cibus. Unde etiam Petrus, Act. ii, 13, arguit Apostolos esse sobrios ex hora tertia diei dicens : Non enim, sicut vos aestimatis, hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia : quia in tertia sol ascendit, et calorem de medullis corporis ad exteriora ducit, et nutrimentum jam digestum secum trahit ad nutrimentum membrorum : et tunc fluxus nutrimenti ad membra non est impediendus per alterius cibi sumptionem : sed quando praecedens cibus membris per calorem et motum solis invectus est, tunc alius cibus sumendus est : non est autem invectus quamdiu sol et calor ascendunt secundum naturam : quia motus ascensionis luminis et caloris solis, motus est evocativus nutrimenti ad organa exteriora : et ideo post occasum solis a meridie sumendus est cibus secundum naturam motus cœlestis, sicut dicunt boni medici, qui vim natura et calorem ad cœlestem referunt circulum.

Et similiter est in die mundi, quod antequam sol inclinaret a meridie, hoc est, in fine mundi, non erat parandus cibus salutaris : tunc enim in vespera mundi paratus jam membris vacuis ingeritur cibus salutaris : et tunc avide appetitur et salubriter accipitur : et tunc Dominus noster cibum salutatem paravit : et ideo cæna Domini dicitur, et non prandium : quia in fine mundi parata hæc cæna aliam se sequentem non habebit. Matth. xxii, 2, dicitur, quod simile factum est regnum cælorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo. Luc. xiv, 16 : Homo quidam fecit cænam magnam, etc. Apocal. ni, 20 : Si quis aperuerit mihi januam, intrabo ad illum, et cænabo cum illo, et ipse mecum. Et ideo etiam iste cibus dicitur cæna, Joan. xm, 4 et 5 : Surgit a cæna, et ponit vestimenta sua, hoc est, corporis indumenta,... et cæpit lavare pedes discipulorum. Hoc etiam signatum est, Matth. xxvi, 20, et Marc. xiv, 18, ubi dicitur, quod vespere facto discubuit cum duodecim : quia licet statim post meridiem sit pro certo quantum ad motum cæli comedendum, tamen adhuc salubre est abstinere usque ad vesperum, donec fumi præcedentis cibi consumantur, et nutrimentum bene membris uniatur. Et ideo sapientes comedunt post meridiem parum ante vesperam : quia tunc statim residet cibus in locum digestionis, et calor subducto exteriori radio solis recedit ab exterioribus corporis, et obrepente frigore in exterioribus corporis calor interior in loco digestionis concluditur, et frigiditas exterior inducit somnum, in quo cibus fortiter digeratur, et sic digestus in aurora solis calore redeunte iterum membris nutriendis per motum solis invehatur. Et ideo mane comedentes reprehenduntur : quia rem committunt innaturalem et stultam, quæ est contra rationem. Eccle. x, 16 : Væ tibi terra, cujus rex puer est, et cujus principes mane comedunt, scilicet non ad necessitatem, sed ad ebrietatem. Isa. v, 11 : Væ qui consurgitis mane ad ebrieta-

<--- Page Split --->

tem sectandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino aestuetis ! Dominus ergo ea quae sunt naturae volens conformare his quae sunt gratiae, voluit in vespera mundi cibum suum parare, ut per hoc infrugalis homo disceret abstinentiam, et qualiter se per abstinentiam parare deberet ad cibum salutarem. Et hoc signans dicit Apostolus, I ad Corinth. xi, 18 et seq. : Primum quidem convenientibus vobis in ecclesiam,... jam non est Dominicam cenam manducare : unusquisque enim suam cenam praesumit ad manducandum. Et alius quidem esurit, alius autem ebrius est. Non enim expe-

dit nec est honestum crapulam saturitatis hesternae eructare super cenam Domini, sed cum desiderio famis exinanito corpore ad cenam Domini accedere : sic enim ut dicitur, Matth. v, 6 : Beati qui esurirunt et sitiunt justitiam, hoc est, hanc plena justitiae cenam : quoniam ipsi saturabuntur.

His ergo tribus de causis tempus institutioni congruum fuit finis mundi, quando sol jam ccepit vergere ad occasum. Sic enim dicitur, Eccle. uf, 1 : Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa, etc.

CAPUT IV.

De modo institutionis hujus sacramenti.

Quarto de modo institutionis hujus sacramenti est videndum.

In modo autem illo oportet, quod verba Domini attendantur : quia ex quibusdam eorum accipitur modus institutionis, et ex quibusdam collatio potestatis ex ordine hoc sacramentum celebrandi, et ex quibusdam accipitur injunetio usus sacramenti istius in Ecclesia. Ex hoc enim quod dicit : Accipite, sicut dicitur, Matth. xxvi, 26, vel sumite, sicut dicitur, Marc. xiv, 22, vel, sicut dicitur, Luc. xxii, 17 : Accipite, et dividite inter vos, pro certo cum porrexerit sacramentum, intelligitur sacramenti institutio : non enim porrexit tantum panem vel vinum, sed porrigendo panem et vinum, in ipsa porrectione dixit formam transsubstantiantem, et sic porrigendo eis samentum significavit a se procedere in personas Ecclesiasticas : et hoc est instituere sacramentum.

Et hoc verum esse ostenditur per verba Apostoli, I ad Corinth. xi, 23 et 24, ubi sic dicit : Ego enim accepi a Domino quod et trudidi vobis, quoniam Dominus Jesus, in qua nocte tradebatur, accepit panem, et gratias agens fregit, et dixit : Accipite, et manducate. Ex quo accipitur, quod porrigendo sacramentum instituit in tali materia et in tali forma, sicut tenetur in Ecclesia. Non enim potuit aliud intendere porrigendo nisi institutionem : quia porrigendo signavit hoc sacramentum ex sua auctoritate procedere, et processum illum verbo acceptionis in imperativo posito expressit dicendo : Accipite, vel sumite. Et ex hoc modo inestimabile donum nobis contulit. Ad Ephes. iv, 8 : Dedit dona hominibus. Et ideo dicitur, Sapient. iii, 14 : Dabitur illi fidei donum electum, et sors in templo Dei acceptissima. Nullum enim sanctificationis nostrae donum electius est, quam in quo

<--- Page Split --->

ipse secundum omnia quae in ipso sunt, dat seipsum in divinis et humanis, nec aliqua sors in templo acceptabilior esse potest, quam potestas conficiendi corpus Christi et ipsum communicandi fidelibus. Hoc autem modo donationis utitur instituendo sacramentum, ut ostendat, quod ex sua liberali et gratuita largitate procedit, et intima charitate, qua in nobis per hunc modum communionis esse voluit, verificans hoc quod dixit, Proverb. viii, 31: Deliciae meae esse cum filiis hominum. Sic enim substantiae suae et vitae et gratiae sumus participes, quibus caret qui non communicat. Joan. vi, 54: Amen, amen dico vobis, nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Unde in hoc fecit quod dicitur, Sapient. xvi, 21: Substantia enim tua dulcedinem tuam quam in filios habes ostendebat, et deserviens uniuscujusque voluntati, ad quod quisque volebat convertebatur. In modo ergo constituendi gratuitam dulcedinem indicat, quando imperium quod importatur in imperativo, dono largissimo nobis dato dulcoravit, ostendens quod dixit, Psal. lxxvii, 11: Parasti in dulcedine tua pauperi, Deus Levissimum enim institutionis imperium quod princeps instituere vel facere potest, est quod dicit, Accipite, quando donum suae dat magnificentiae, quod omnem supplet defectum accipientis. Esther, ii, 18: Dona largitus est juxta magnificentiam principalem. Hoc igitur modo instituit sacramentum, et reverenter voluit accipi ab Ecclesia.

Potestatem autem celebrandi dedit, quando dixit: Hoc facite in meam commemoratiorem, sicut dicitur, Luc. xxii, 19, et I ad Corinth. xi, 24. Per hoc enim quod dicit: Hoc facite, dedit potestatem faciendi: quia facere duo dicit quando ponitur in imperativo. Dicit enim collationem potestatis, quando tali verbo utitur is qui princeps est, et auctoritatem habet ad inferiorem: quia tunc idem est, hoc facite, ac si diceret: Hoc faciendi

habete auctoritatem et potestatem. Et tunc in hoc verbo sacerdotalem discipulis contulit ordinem, sicut tradunt hi qui inter Doctores sunt probabiliores. Unde similibus verbis utitur Episcopus, quando sacerdotalem confert ordinem. Dicit enim sic porrigendo calicem cum hostia panis et sacrificio vini cum aqua : « Accipite potestatem in Ecclesia offerre sacrificium Deo, Missamque celebrare tam pro vivis quam pro mortuis, in nomine Domini. » Sic ergo in ore Domini verbum, facite, traductionem potestatis ex ordine signat a Domino in discipulos. Quando enim princeps confert potestatem, tali verbo utitur, etiam quando subditus minister nihil facit, sicut et nos dicimus potestatem signando, dicentes: Sacerdos celebrat Missam, quam non celebrat nisi sacerdos, non signantes actum, sed potestatem. Unde Joannes in Apocalypsi, 1, 5 et 6, gratias egit de tanta dignitate, dicens : Princeps regum terrae dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo, et fecit nos regnum et sacerdotes Deo et Patri suo : ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen. Isa. lxvi, 21 : Assumam ex eis in sacerdotes et levitas, dicit Dominus. Apocal. v, 10 : Fecisti nos Deo nostro regnum, et sacerdotes, et regnabimus super terram. Isa. lxi, 6 : Vos autem sacerdotes Dei vocabimini : Ministri Dei nostri, dicetur vobis. Apocal. xx, 6 : Erunt sacerdotes Dei et Christi, et regnabunt cum illo mille annis, hoc est, per totum tempus gratiae.

Sic ergo in verbo dicto collatio accipitur potestatis.

Si autem verbum illud ad usum referatur operis, sicut innuit illud quod additur: In meam commemorationem, tunc sensus est: Hoc facite in meam commemoratiorem, hoc est, hoc in usu et frequentatione habete in meam commemorationem: et tunc in hoc eodem verbo injungit usum. Unde, Act. ii, 46 et 47: Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panes, sumebant cibum cum exsultatione

<--- Page Split --->

et simplicitate cordis, collaudantes Deum, et habentes gratiam ad omnem plebem. I ad Corinth. xi, 26 : Quotiescunque manducabitis panem hunc, et calicem Domini bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat.

Sic ergo dicendo : Accipite, etc., et sacramentum instituit et inæstimabile donum dedit. Quando autem ut princeps regum terræ dixit : Hoc facite, faciendi illud contulit potestatem. Quando autem hanc potestatem ad actum retulit adjungens, quod in sui fieret commemorationem, pro certo injunxit usum quo exercendo nos in Ecclesia sanctificaremur et Christo incorporaremur. In primo horum mirabilis est gratia, in secundo dignitas immensa, in tertio vero sanctificatio cumulata.

De primo horum dicitur, Esther, xv, 17 : Valde mirabilis es, Domine, et facies

tua plena gratiarum. Joan. 1, 16 : De plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia.

De secundo dicit Apostolus, II ad Corinth. iii, 6 : Idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti, non littera, sed spiritu. I ad Corinth. iv, 1 : Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei.

De tertio dicitur ad Ecclesiam, Cantic. vn, 2 : Venter tuus sicut acervus tritici, vallatus liliis. Ac si dicat : Venter tuus qui ex gustu veliti concupiscentia et doloribus plenus fuit, modo est sicut acervus tritici, sæpius sumpto sacramento corporis Domini, coacervatam habet sanctitatem, et liliis castitatis mentis et corporis est circumpositus undique : quia plenam attingit ex usu sacramenti virtutis sanctificationem.

<--- Page Split --->

TRACTATUS II.

DE MATERIA ET FORMA HUIJUS SACRAMENTI.

CAPUT I.

De materia sacramenti.

SECUNDO hic oportet inquiri de materia et forma hujus sacramenti.

Circa quod duo inquiri est necesse, scilicet quae sit materia et quae sit forma.

Circa materiam autem quinque dubitata a sanctis patribus inveniuntur: quorum primum est, ad quid oportet circa sacramentum corporalem esse materiam? Secundum autem, quae sit hujus sacramenti corporalis materia? Tertium autem, quis sit modus transsubstantiationis materiae in corpus Christi? Quartum, ad quid oportet manere accidentia praecedentis materiae post transsubstantiationem in corpus Christi jam factam? Quintum, qualiter ibi manent illa accidentia? Haec enim a sanctis patribus ante nos sunt inquisita, quamvis in quibusdam eorum determinatio sit valde obscura.

In sacramento est corporalis materia propter tescausas.

Dicimus autem circa primum, quod oportet esse in sacramento corporalem materiam propter tres causas: quarum prima sumitur de ratione sacramenti. Secunda, de causa institutionis sacra-

menti. Tertia, ex imperfectione hominis in usu gratiae sacramentalis.

Prima igitur: quia, sicut dicit Augustinus, quod sacramentum est invisibilis gratiae visibile signum, cujus imaginem gerat, et causa existat. Visibile autem signum non potest esse nisi in visibili aliquo corpore sumptum, quod corpus est sacramenti elementum: quia ex ipso sacramentum componitur corporaliter sicut naturalia corpora componuntur ex elementis. Et ideo dicit Magister Hugo de sancto Victore in libro suo de Sacramentis, quod sacramentum est visibile et corporale elementum ex institutione divina signans, ex similitudine repraesentans, ex sanctificatione invisibilem gratiam conferens. Quia igitur Eucharistia sacramentum est et in genere sacramenti ponitur, et definitio generis tota salvatur in specie, oportet quod Eucharistia visibile sit elementum quantum ad materiam. Et haec est prima causa ad eruditionem ordinata: quia ex visibili elemento et proprietatibus ejus erudit nos Do-

<--- Page Split --->

minus quid conferat invisibili gratia in sacramento. Unde Paulus ad Titum, ii, 11 et 12: Apparuit enim gratia Dei, salvatoris nostri, omnibus hominibus, erudiens nos, ut abnegantes impietatem et sæcularia desideria, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc sæculo. Ad hoc enim visibilia signa sacramentalia instituit, ut erudiamur de gratia quam ipse in sacramento in nobis efficit. Isa. xlviii, 17: Ego Dominus Deus tuus, docens te utilia, gubernans te in via qua ambulas. Non enim sciremus has sacramentales gratias, nisi signis visibilibus erudiremur. Propter quod dicit Gregorius, quod etiam ipse Christus visibilis effectus est, ut ex visibilibus ad invisibiles gratias erudiamur.

Hinc est etiam, quod in multis apparitionibus patribus ad sensum visibilia proposuit, ut ex omnibus illis ad invisibilia erudirentur. Osee, xni, 10: Ego visionem multiplicavi eis, et in manu Prophetarum assimilatus sum. Psal. lxxxviii, 20: Tunc locutus es in visione sanctis tuis, et dixisti: Posui adjutorium in potente, etc. In omnibus enim his formis visibilibus invisibilem docuit gratiae effectum, quem spiritualiter intelligimus, quando visibilia per similitudinem ad invisibilem gratiam comparamus. Propter quod dicitur, Daniel. x, 1, quod intelligentia est opus in visione: quia per intellectum oportet corporalia ad spiritualium acceptionem comparare. Et ideo dicit Augustinus, quod sacramentum præter speciem corporalem quam ingerit sensibus, aliud facit in notitiam venire. Et præpositio præter quæ ibi ponitur, non est exceptiva, sicut quidam male intelligentes existimant, sed potius ponitur ibi pro juxta, ut sit nota similitudinis, et sit sensus, quod præter; hoc est, juxta speciem sive formam corporalem quam ingerit sensibus, aliud spirituale ad similitudinem translationis sumptum facit venire in notitiam mentis.

Et hoc dicit Hugo de sancto Victore, quod est ex similitudine repræsentans.

Secunda autem causa quae sumitur ex institutione sacramenti, est Hieronymi. Dicit enim, quod sacramentum ideo materialem et elementalem et corporalem habet materiam, quod quia homo superbiendo per creaturæ libidinem recessit a Deo, dignum fuit ut subjectus corporali elemento salutem quæreret in eodem in quo perdidit salutem. Et hoc maxime in isto effectum est sacramento, considerando materiam secundum genus: quia in edulio corporali homo perdidit vitam: ideo constitutum est ut in edulio corporali vitam recuperaret: et ideo oportuit ut cibus spiritualis materiam haberet corporalem, ut, sicut dicit Gregorius: « Ut unde mors oriebatur, inde vita resurgeret. » Et hoc quidem verum est secundum generis convenientiam, et non secundum convenientiam speciei : quia enim vitam perdidit homo in fructu ligni vetiti, vitam invenit in specie panis et vini, qui tamen panis coctus est in ligno crucis: et ideo dicitur fructus ligni vitæ. III Regum, xvn, 12: En colligo duo ligna ut ingrediar, et faciam illum (hoc est, panem) mihi et filio meo, ut comedamus, et moriamur. Nec ista sunt egena elementa, de quibus dicit Paulus, ad Galat. iv, 3, sed potius sunt elementa, in quorum effectu Deus constituit nostram salutem: quia quamvis talibus corporalibus elementis salutem non alligaverit, tamen in istis elementis salus invenitur, et perditur vita, quando non requiruntur, nisi articulus necessitatis, et non contemptus religionis elementum sacramentale excludat. Unde et Christus, Matth. xxvi, 26, elementum corporale exhibens, et exhibendo demonstrans, dicit: Accipite et comedite: Hoc est corpus meum. Et similiter dixit demonstrans sanguinem sub specie vini, ibidem, yj. 27 et 28: Bibite ex hoc omnes. Hic est enim sanquis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Hinc est quod dixit, Joan. vi, 51 et 52: Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi. Si quis manducaverit ex hoc

<--- Page Split --->

pane, vivet in æternum. Quamvis enim homo per naturam illam qua factus est ad imaginem Dei, superior sit omni corpore inanimato, tamen quia se peccato subdidit per concupiscentiam rei corporalis, juste humiliatus est, ut salutem quærat in eo quod secundum naturam inferius est ipso, et sic sanetur superbia ejus, qua voluit esse æqualis ei qui est super omnia per comestionem corporalis elementi vetiti. Unde, Jacobi, iv, 6, et I Petri, v, 5 : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Hinc est quod dicitur, Proverb. ix, 5 : Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis. Quia in corporali cibo vitam perdidistis, ideo ego corporalem cibum paravi vobis, in quo vitam invenietis. Hinc est quod de sapientia quæ Filius Dei est, dicitur. Proverb. iii, 18 : Lignum vitæ est his qui apprehenderint eam : et qui tenuerit eam, beatus. Unde, Joan. vi, 27 : Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus.

Hæc ergo est secunda causa.

  1. Tertia autem causa est quam tangit beatus Dionysius : quia, sicut dicit, impossibile est nobis lucree divinun radium, nisi sit sacris velaminibus circumvelatum : est enim homo materialem valde habens intellectum, qui ideo quod conjungitur sensui et imaginationi, parum vel nihil potest accipere spiritualium nisi in similitudine corporalium sibi illa proponantur. Et hoc est quod dicitur, Sapient. ix, 14 et 15 : Cogitationes mortalium timide, et incerte providentiae nostrae : corpus enim quod corrumpitur aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. Hæc est ergo causa, quod spiritualia sine quibus non est salus, et quæ nos oportet scire, conveniens fuit nos doceri sub similitudine elementi corporalis :

gratiam enim refectionis spiritualis non intelligeret homo carnalis sine similitudine corporali, sicut dicit Gregorius : « Regnum cœlorum ideo terrenis rebus simile esse dicitur, quatenus ex his quæ animus novit, surgat ad incognita quæ non novit, et per ea quæ usu didicit, discat amare quæ nescit. » Unde, Sapient. ix, 16, dicitur : Difficile æstimamus quæ in terra sunt, et quæ in prospectu sunt invenimus cum labore : quæ autem in cœlis sunt quis investigabit? Unde per omnia hujusmodi oportet hominem manuduci ad cœlestium intellectum. Et hæc est scala Jacob, per quam ascendit ad cœlestium apparitionem et notitiam divinorum, Genes, xxviii, 12 et 13, ubi dicitur, quod Jacob vidit in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens cœlum :... et Dominum innixum scalæ, etc. Quia per similitudinem corporalium translatione facta ad spiritualia, cœlestia cognoscimus. Et de hoc dicitur, Sapient. x, 10 : Justum deduxit Dominus per vias rectas : et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi scientiam sanctorum. Quia via rectæ sunt, quas possibile est hominem secundum intellectum materialem ambulare : et illæ sunt, ut scalis similitudinum corporalium ad notitiam elevetur divinorum, et illis ostenditur sibi regni Dei mysterium, et datur sibi notitia sanctitatis sanctorum.

Hæ igitur tres causæ sunt propter quas in sacramentis conveniens est esse corporale elementum, etc.

Secundo dicere habemus, quæ corporalis elementi substantia istius sacramenti sit materia.

Jam autem in præmissis in quibus de tertio genere sacramenti locuti sumus 1, ostensum est quomodo oportet esse materiam panis de frumento et materiam vini.

Sunt tamen quidam qui dicunt contra hoc dicentes, quod ex quo hoc sacra-

<--- Page Split --->

mentum communiter toti Ecclesiae ubique per totum orbem terrarum diffusa detum est, quod deberet habere materiam quae in toto terrarum orbe possit inveniri, nec triticum autem nec vinum communiter invenitur : quia in terris Aquilonaribus glaciali frigiditate constrictis, nec triticum nascitur, neque vinum : et sic cum in terris illis diffusa sit Ecclesia, videtur quod illa pars Ecclesiae frequenter privetur tanto sacramento : quod valde inconveniens esse videtur, ex quo in eo consistit necessarium remedium contra peccatum.

Adhuc autem objiciunt : Ex similibus conveniens est nutrimentum : carnes autem similiores sunt complexioni humane quam panis, et carnes communius per terrarum spatia inveniuntur quam triticum : et sic videtur, quod carnes aliquae hujus sacramenti deberent esse materia.

Ad hæc omnia et similia dicimus, quod si omnia quae in nutrimento attenduntur, simul considerentur, non invenitur adeo naturale et commune nutrimentum sicut triticum et vinum : ea autem sunt substantiæ puritas, complexionis æqualitas : quia triticum est moderate calidum et humidum. Sunt etiam substantiæ subtilitas ad penetrandum, et nutrimenti hæsibilitas, quod non facile a membris evellatur, etc., quæ in ante habitis determinata sunt, tam de pane de frumento, quam de vino : et ideo nulla est materia istius sacramenti nisi panis et vinum.

Ad hoc autem quod objicitur, dicendum, quod triticum et vinum aut ubique sunt, aut de facili, aut de propinquo ad usum sacramenti adducuntur. Si autem alicubi non invenirentur aliquando, et non contemptus religionis, sed articulus necessitatis hoc efficeret, dicimus cum Augustino, quod ideo Deus sacramentis suis gratiam non alligavit, quin gratiam suam sacramentalem et sine sacramentis in habentibus fidem et devotionem ad sacramentum operetur. Et hæc vocatur spiritualis perceptio sacramenti : et in hujusmodi casu dicit Augustinus: « Ut

quid paras dentem et ventrem ? Creda, et manducasti. » Sicut ille in quo baptismus non contemptu religionis, sed per articulum necessitatis excluditur, non amittit fructum baptismi, sed baptizatus baptismo flaminis in Spiritu sancto reputatur. Ad hoc autem ordinata est manducatio spiritualis qua Christo incorporamur, sicut in prehabitis dictum est.

Ad hoc autem quod de carnibus objicitur, dicendum quod caro in genere similior est carni : sed quoad exigentiam omnium eorum quae conveniens faciunt nutrimentum, caro non est propinquius et convenientius nutrimentum : quia, sicut dicunt physici, omnis caro inflammat, quod non facit triticum : sed tamen hoc non attenditur : sed quia congregata in pane et in vino inveniuntur, quae faciunt naturalia cibum et potum, et quia Christus grano frumenti et viti se comparavit, et præcipue quia Christus primitus hoc sacramentum in pane de frumento et vino instituit. Oportet igitur hujus sacramenti esse materiam panem de frumento et vinum. Genes. xxvii, 37 : Frumento et vino stabilivi eum. Oleum enim stabilit ad unctiones gratiae sacramentalis, quia omne sacramentum est in peccati remedium : sed frumentum et vinum stabilit ad corporale et spirituale nutrimentum. Deuter. xxxiii, 28 : Oculus Jacob in terra frumenti et vini. Et ex his idem accipitur quod prius : quia super oleum ad unctionem gratiae refertur sacramentalis. Psal. iv, 8 : A fructu frumenti, vini, et olei sui, multiplicati sunt, scilicet multiplicatione spirituali, qua fideles multiplicantur ex sacramentorum procreatione. Zachar. ix, 7 : Quid bonum ejus est, et quid pulchrum ejus, nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines? hoc est, virgineas mentes.

Hoc etiam ab ipsis nominibus accipitur : quia frumentum a verbo fruor, frueris, derivatur : eo quod ipsum præ aliis fructum facit nutritionis. Et vinum derivatur à vi : eo quod vim specialem

<--- Page Split --->

habet ad potandum membra, si temperate et ordinate sumatur. Hoc signatum est, Ezechiel. xxvii, 17, ubi de Tyro diciur : Juda et terra Israël ipsi institores tui in frumento primo. Tyrus enim angustia interpretatur, et signat eos qui ex angustia mundi ad Dominum convertuntur, de quibus ipse dicit : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos 1. Illi enim frumentum se nutriens et stabiliens in gratia habere non possunt, nisi ex Juda qui clerum signat, et ex terra Israël quae signat populum religionis Christianæ. Propter quod et, Matth. xv, 27, mulier Syrophænissa, quæ prima panem filiorum a Domino petivit, de finibus Tyri et Sidonis legitur fuisse egressa : quia venationem cupiditatis sæcularis et angustias mundi dimiserat, ad fidem Christi conversa.

Hæc igitur est causa quare sacramentum Eucharistiae talem habet materiam, etc.

quantitatis et qualitatis, quæ sunt in ipso. Talis autem mutatio proprie motus vocatur, et nullo modo potest poni in sacramento : quia subjectum panis et vini secundum substantialem formam et esse panis et vini, non salvatur in corpore Christi et sanguine : quia corpus Christi non est materialis et substantialis panis in esse substantiali panis : nec sanguis Christi vinum est in esse et forma vini substantialibus : et si corpus Christi panis dicitur, et sanguis vinum, hoc est secundum metaphoram, et non secundum prædicationem propriam et substantialem, sicut dicitur, Joan. vi, 31 et 32 : Ego sum panis vivus, qui de cœlo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum. Et sicut ibidem, §. 39, dicitur : Hic est panis qui de cœlo descendit, et alia hujusmodi. Matth. vi, 11 : Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie. Luce, xi, 3 : Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et alia multa talia inveniuntur.

Modus autem transsubstantiationis hujus materie in corpus Christi, valde difficilis est ad determinandum : ideo quod nullus modus naturalis motus et multationis est cui concordet. Constat enim, quod in natura non sunt in genere nisi due mutationes, quarum una vocatur de subjecto in subjectum : altera autem vocatur de non subjecto ad subjectum, aut de subjecto ad non subjectum Subjectum autem, ut dicit Avicenna, vocatur ens in actu secundum formam suam et esse suum substantiale salvatum, sed mutatum secundum ubi vel formam quae fit in ipso, sicut in motu secundum locum, idem ens in forma et in esse substantialibus substantialiter salvatum, mutatur secundum renovationem situs qui fit in ipso : et ideo est de subjecto ad idem subjectum sub alio situ vel ubi mutatum. In alteratione autem et augmento idem salvatur subjectum in forma substantiali et esse, sed variatur secundum accidentia

Patet igitur, quod talis modus motus non est in sacramento : et ideo non possumus dicere : Iste panis est corpus Christi. Vel, Iste panis erit corpus Christi. Nec iterum possumus dicere : Corpus Christi fuit panis, vel, Sanguis Christi fuit vinum. Quia nulla talium locutionum vera est, nisi in his quae naturalem habent motum, et substantia eorum salvata est in utroque terminorum illius motus, sicut dico, quod Petrus est supra qui fuit inferius : vel, quod Petrus est albus qui fuit niger : vel, quod Petrus est magnus qui fuit parvus.

Tamen his quæ diximus, contrariari videntur verba Canonis, ubi dicitur : « Supplices te rogamus, omnipotens Deus : jube hæc perferri per manus sancti Angeli tui in sublime altare tuum. » Ex quo videtur, quod illud quod est inferius, localiter moveatur et societur corpori Christi, quod est in cœlis, et addatur ei.

Adhuc fortius objicitur ex hoc quod

<--- Page Split --->

antecedit parum in Canone statim post confectionem, ubi dicitur : « Unde et memores, Domine, nos servi tui, sed et plebs tua sancta, ejusdem Christi Filii tui Domini nostri tam beatae passionis, nec non ab inferis resurrectionis, sed et in cœlos gloriosæ ascensionis : offerimus præclarae majestati tuæ de tuis donis ac datis, hostiam puram, hostiam sanctam, hostiam immaculatam, Panem sanctum vitæ æterna, et Calicem salutis perpetua. » Ibi enim post consecrationem et confectionem jam peractam adhuc dicitur panis et calix, qui calidam, ut jamdudum diximus, sonat potionem, quæ vinum proprie est secundum naturam. Videtur ergo alicui forte propter hoc quod sub forma corporis Christi salvata sit substantia panis, et sub forma sanguinis salvata sit substantia vini.

6

Ad hæc et similia solvenda multum laboraverunt antiqui, et defecerunt scrutantes scrutinio, et divisi sunt in diversas opiniones erroneas, tres scilicet opiniones quas in ante habitis induximus.

Prima enim ad secundam inductam dicebat objectionem, quod quando dicitur : « Panem sanctum vitæ æterna, » quod sensus est, quod est vere panis sanctus per consecrationem, signans panem corporis Christi qui spiritualiter sumptus est panis vitæ æterna. Eodem autem modo de hoc, « et calicem salutis perpetua : » hoc est, qui vere est calida potio vini signans spiritualiter sanguinem Christi, qui est calix salutis perpetuæ spiritualiter, et non sacramentaliter sumptus : quia isti concedunt, quod nec corpus Christi verum, nec sanguis Christi verus continetur in sacramento, sed signat tantum, sicut et lapis signat Christum, et alia quædam de Christo parabolice dicta. Istam autem opinionem in ante habitis probavimus esse hæreticam : et ideo hanc solutionem etiam hæreticam reputamus, firmiter credentes et simpliciter confitentes, quod corpus et sanguis Christi veraciter, quod traxit

de Virgine, et suspensum est in cruce, et resurrexit a mortuis, et ascendit in cœlum, et regnat in æqualitate Patris, in tota sui veritate et naturalitate et gratia et gloria sub speciebus sacramenti continetur in altari sub manibus sacerdotis post confectionem. Profana est igitur hujusmodi responsio.

Ideo venit secunda opinio, quæ dicit, cum substantia panis salvari ibi corpus Christi et contineri. Et dicit sanguinem Christi contineri cum substantia vini salvata, et respondet ad ea quæ objecta sunt, dicens, quod in veritate ima superis non sociantur per delationem inferioris ad superiora : quia sacerdos communicans accipit substantiam panis quæ in infimo est, et substantiam vini quæ inferius est in calice, et illa duo in corpore Christi non uniuntur, quod est in cælis in dextera Patris, et etiam in altari cum substantia panis et vini. Sed cum dicitur : « Jube hæc perferri per manus sancti Angeli tui in sublime altare tuum », dicunt quod sensus est : Jube hæc, hoc est, signata per hæc perferri per manus, etc. Signata autem per hæc sunt Ecclesia militans per modum qui olim a nobis determinatus est : quia scilicet sicut panis ex multis fit puris granis, et sicut vinum ex multis fluit et confluit uvis, ita Ecclesia colligitur ex multis fidelibus, pro quibus orat sacerdos ut ad altare gloriae cœlestis in hostiam Deo per manus sancti Angeli ferantur : et sic Ecclesia militans triumphanti conjungitur. Quæ licet responsio in parte conveniens sit, tamen quia super quoddam non Catholicum fundatur fundamentum quod ista supponit opinio, ideo mihi nullo modo placere poterit : fundatur enim super hoc quod panis in corpus Christi non transsubstantietur, neque vinum in sanguinem, sed tantum ibi panis et vinum ad signandum in sacramento assumantur. Et hoc est contra Catholicam veritatem, et contra verborum Christi significationem, quibus dixit : Accipite et comedite : hoc est corpus meum. Et non

<--- Page Split --->

dixit : Accipite in ho;, vel cum hoc corpus meum, sicut nos superius ostendimus, ubi de ista secunda opinione est disputatum. Adhuc autem secundum hoc Joannis. vi, 36, non debuisset dixisse : Caro mea vere est cibus, et sanquis meus vere est potus : sed dixisse debuerat : Caro mea signatur, et est cum vero cibo, vel cum vero potu, quorum tamen nihil signatur in sententia verborum Christi, qui tamen veritas est, et de verbis suis dicit Apostolus, II ad Corinth. i, 19 : Dei Filius, Jesus Christus,... non fuit Est et non : sed Est in illo fuit. Profanum etiam valde reputo, quod Christus in sacramento veritatis hujusmodi locutionibus tropicis et impropriis utatur, et etiam infidelem judicamus responsionem.

Sed secundum tertiam opinionem quae sola Catholicam tenet veritatem, dicimus quod in veritate, sicut probant objectiones inductae, nullus modus motus est quo panis salvatus moveatur ad naturam corporis Christi, et calix ad formam sanguinis. Et quod dicitur in Canone : « Jube haec perferri in sublime altare tuum, » optime dictum est secundum fidem Catholicam : dixerat enim Christus, Joan. iii, 13, quod nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo Filius hominis, qui est in caelo. Et ideo orat ut Ecclesia militans, quae corpus Christi mysticum est, incorporata vero corpori quod in sacramento verissime continetur, per ellectum hujus nutrimenti incorporata virtute corporis Christi cui incorporatur, ascendat ad altare majestatis divinae, ut ibi in gloria sibi offeratur, sicut hic offertur in sacramentalia gratia. Nec orat ut hoc fiat motu locali, quia motus localis ibi nullus est, sed quod hoc fiat acceptatione Dei Patris, quod scilicet sic acceptet manibus Angelorum incorporandos Christo per gloriam, sicut acceptat hic incorporatos Christo in sacramentalia gratia. Unde etiam altare sublime majestatis Dei Christus est secundum humanitatem, in

quo offerimur, quando sibi secundum gloriam incorporamur.

Ad aliam autem dicimus objectionem, quod quando dicit : « Panem sanctum vitae aeternae, » intelligitur verum corpus Christi sub specie panis contentum. Quando enim dicimus « panem sanctum vitae aeternae, » per hoc quod dicitur, « sanctum vitae aeternae, » extrahitur nomen panis ad significandum non panem materialem qui sanctitatem et vitam aeternam conferre non poterit, sed virtute illorum adjectorum cognitur supponere panem spiritualem, qui est corpus Christi sub figura panis, ut sit sensus : Offerimus mysticaliter corpus Filii tui, qui est panis vitae aeternae. Similiter autem dicendum est ad ea quae sequuntur : « Et calicem salutis perpetuae. »

Et istae sunt Catholicae responsiones, et omnino firmiter tenenda.

Secundum igitur ea quae dicta sunt, patet quod nullus modus motus naturalis est quo moveatur panis ad formam corperis Christi, vel vinum ad formam sanguin's Christi : et ideo tales locutiones tales motus signantes non sunt recipiendae, nec a sanctis tales locutiones ante non posita multum inveniuntur. Mutatio autem in physicis vocatur, quae est de non subjecto ad subjectum, sicut generatio : vel quae est de subjecto ad non subjectum, sicut corruptio. Talis autem mutatio videtur esse panis in corpus Domini, et vini in sanguinem : quia ante confectionem in oratione Canonis dicit sacerdos : « Ut nobis corpus et sanguis fiat Domini nostri Jesu Christi. » Si autem fit, tunc oportet quod secundum substantiam panis mutetur in corpus Christi : quia non fit, nisi quod sic mutatur, quando dicitur fieri simpliciter : non enim simpliciter fit Petrus, si dicatur quod Petrus fit albus.

Adhuc autem hoc videtur accipi ex verbis Ambrosii, qui dicit, quod sermo Christi creaturas mutat, et intendit, quod panis mutatur in corpus Christi.

<--- Page Split --->

Adhuc idem Ambrosius dicit, quod Christus convertit panem in corpus suum, et vinum convertit in sanguinem : convertere autem idem est quod mutare.

Fortius autem objiciunt quidam dicentes, quod mutatio est panis in non panem : post confectionem enim non est panis, sed corpus Domini : omnis autem mutatio de esse in non esse est corruptio : videtur ergo, quod in sacramento est mutatio corruptionis. Eodem modo probatur, quod ibi est mutatio generationis : quia de pane qui est non corpus Domini, fit corpus Domini : ergo fit hic mutatio de non esse corporis Domini in esse : talis autem mutatio est generatio : videtur ergo, quod corpus Christi ibi generetur ex pane : quod valde absurdum est, non tantum secundum fidem, sed etiam secundum philosophiam : quia secundum hoc corpus Christi extra Virginem saepe generaretur : et secundum hoc id quod est et manet, generaretur : et secundum hoc immutabile et incorruptibile et gloriosum generaretur : quae omnia sunt valde absurda.

Adhuc autem in omni mutatione substantiali idem subjectum quod est materia, subjicitur utrique terminorum mutationis : si ergo talis est mutatio panis in corpus Domini, tunc eadem materia subjicitur formae panis et formae Dominici corporis : et sic panis corporis Christi efficitur materia. Constat autem, quod purissimae guttae beatae Virginis operatione sancti Spiritus formatae sunt vera materia Dominici corporis. Ergo Dominicum corpus efficitur de duabus materiis. Quod autem de duabus in se diversis materiis generatur, non est idem : quia dicit Philosophus, quod individua numerantur per suas materias : ergo non est idem corpus quod efficitur in altari, et quod natum est de Virgine, quod Christiana fides penitus abhorret, sicut falsum est et impossibile et haereticum.

Adhuc autem mutata substantia panis

in corpus Domini, aut manet materia panis quanta est cum materia corporis Dominici, aut annihilatur. Si dicatur, quod manet, tunc ab initio institutionis hujus sacramenti et frequentationis in Ecclesia, magnam valde corpus Christi accepit adjectionem. Si autem dicatur, quod annihilatur, tunc frustra ponitur ut annihiletur, et melius esset non ponere, quam sermone Domini creaturas annilare.

Adhuc autem oportet hic determinare habitudines praepositionum quid denotent, quando dicitur : De pane fit corpus, vel, Ex pane fit corpus Christi. Quia sicut jam patuit, praepositiones istae non possunt denotare habitudines materiae, nec possunt notare habitudines ordinis terminorum mutationis, sicut quando dicitur : Ex mane fit meridies : quia secundum hoc sensus esset : Ex pane fit corpus Domini. Ac si diceretur : Post panem fit corpus Domini. Et tunc quaereretur, quid factum esset de pane, utrum maneret materia ejus, vel esset annihilata ? et redirent eadem inconvenientia quae prius inducta sunt. Sic patet, quod magna est difficultas in verbis denotantibus mutationem circa corpus Christi.

Adhuc autem, cum dicitur : Ex mane fit meridies, praepositio non simplicem denotat ordinem : quia nisi idem nunc secundum substantiam manens subjiceretur sub forma ejus quod est mane, et sub forma ejus quod est meridies, non diceretur, quod ex mane fit meridies, sicut quando dicimus, ex puero fit vir : ibi enim in tota mutatione fluentis aetatis idem subjicitur, quod est sub forma pueri, et sub forma viri. Sicut est idem quod refertur in puero et viro, et in tota intermedia mutatione : ita idem est nunc in tempore pueritia et virilitatis, et in toto intermedio tempore. Est autem idem secundum substantiam, et non secundum esse, sicut et idem est quod fertur de pueritia in virilitatem, quamvis non sit idem secundum esse. Si ergo talis habi-

<--- Page Split --->

tudo notaretur per præpositionem, quando dicitur : De pane fit corpus Christi, oporteret quod cum ordine successionis aliquod unum subjiceretur, quod idem esset in substantia in pane et in corpore Christi : et hoc absurdum est, et paulo ante improbatum.

Adhuc autem, omne quod mutatur, prius est in medio, quam in extremo. Si ergo de pane fit corpus Christi, oportet quod substantia panis vel materia prius sit in aliquo, quod est medium inter corpus Christi et substantiam panis : et tunc non esset panis, neque corpus Christi, quod est valde absurdum.

Adhuc autem, numquam fit aliquid ex aliquo, nisi per alterationem naturae vel artis. Si ergo de pane fit corpus Christi, oportet quod in pane fiat alteratio : omnis autem alteratio est mutatio secundum qualitatem : igitur oportet, quod qualitates panis non maneant, quae sunt color et figura, sapor et odor, quod est contra sensum : quia omnia haec manere videmus in sacramento.

Similiter est dum objicitur vox ista : De vino fit sanguis Christi.

Omnia autem haec difficultatem faciunt circa sacramentum : quia non habemus quibus verbis exprimamus fidem nostram ad plenum : et ideo in istis oportet valde caute uti verbis, et quando sancti utuntur verbis ad motum vel mutationem pertinentibus, oportet verba sanctorum pie interpretari, sicut et ipsi pium habebant intellectum, quamvis intellectum suum verbis propriis non expresserint.

  1. Ad solvendum igitur istam difficultatem dicimus, quod sicut Christus assumendo sibi naturam humanam speciali et supernaturali usus est assumptione et mutatione, et sicut in uniendo sibi hominem assumptum speciali et supernaturali usus est unione, ita in sacramenti confectione speciali utitur Christus mutatione et supernaturali. Cum enim in omni assumptione compositionis na-

turalis ea quae ut partes compositionis assumuntur, sic assumantur, quod unum est formale, alterum materiale, vel ambo uniuntur in tertio quod formale est respectu duorum, sicut corpus et anima assumuntur in compositionem hominis, et homo secundum rationem constituitur ex his duobus et ideo homo neque corpus est, neque anima : Filius autem Dei nova usus est assumptione quae decebat auctorem naturae, naturam corporis et animae et faciendo et uniendo assumpsit, et hominem ex corpore et anima rationali factum sibi univit, non ut duas partes quarum una formalis esset et altera materialis, quia nec humana natura materialis est ad divinam, nec divina formalis ad humanam : quia si actus et perfectio esset naturae humanae natura divina, et esset humana natura in formam deitatis assumpta : ex hoc sequeretur, quod Christus non esset verus homo : quia denominatio fit ab eo quod est formale, et nomen in se continet rationem et quidditatem definitivam : et sic Christus in quidditate definitiva esset Deus et non esset homo : et ideo assumptio non est naturalis, sed gratiae, quae vocatur assumptio dignativa, qua Filius Dei dignatus est assumere humanam naturam, ut secum esset cum divina in una persona, ita quod quaecumque sunt de veritate humanae naturae, manent in ea, sive sint materialia, sive formalia : et quaecumque secundum veritatem sunt convenientia naturae divinae, manent in ea, ita quod una alteram non consumit, nec informando ad aliam speciem trahit. Similiter etiam uniendo sibi hominem ex corpore et anima factum sic univit, ut non tertium ex duobus constitueret, sed potius sibi in se existentem et aeternum univit, ita scilicet quod hic homo sit idem Filius Dei, qui ab aeterno genitus est a Patre, qui etiam uniendo sibi hominem sine omni sua mutatione, assumpsit quod non erat, manens tamen immutabiliter quod erat. Sic etiam in sacramento. no-

<--- Page Split --->

vo modo confectionis utitur, quo conficitur sacramentaliter panis in corpus Domini, ita quod substantia panis nec annihilatur, nec alteratur, neque secundum substantiam mutatur, sed sine omni additione vel mutatione tota substantia panis in materia et forma panis convertitur in corpus Christi sine eo quod aliquid addatur corpori Christi, et absque eo quod aliquid mutetur in ipso. Et hanc conversionem sapientes, et Doctores legis Christianae, proprio nomine transsubstantiationem vocaverunt : quia tota substantia panis simul in forma et materia et conjunctio transit in corpus Christi, absque eo quod corpus Christi vel mutationem vel additionem recipiat aliquam ex illo in illud transitu, si tamen transitus proprie potest appellari, sicut ille homo Filio Dei unitus est sine aliqua additione vel mutatione Filii Dei : et ideo hoc novum vocatur a sanctis. Jerem. xxxi, 22 : Quia creavit Dominus novum super terram : Fœmina circumdabit virum. Eccli. xxxvi, 6 : Innova signa, et immuta mirabilia. Ista enim auctor naturæ facit ad suæ gratiæ novæ perfectionem, qua hominem dignatus est redimere unitum sibi, et sanctificare incorporatum. Isa. lxvi, 8 : Quis audivit umquam tale ? aut quis vidit huic simile ? Talia enim decent auctorem naturæ, quibus non naturæ legibus subjacere, sed eminere super naturam, tamquam naturae opifex, ostendatur. Isa. lxv, 17 : Ecce ego creo caelos novos, et terram novam : et non erunt in memoria priora, et non ascendent super cor. Apocal. xxi, 3 : Dixit qui sedebat in throno : Ecce nova facio omnia. Et ideo dixit, Levit. xxvi, 10 : Comedetis vetustissima veterum, et vetera novis supervenientibus projicietis.

Ad objecta igitur dicendum, quod cum dicitur : « Ut nobis Corpus et Sanguis fiat Domini nostri Jesu Christi : » dicendum quod hoc verbum, fiat, ibi nullam notat mutationem naturalem, sed super-

naturalem mutationem notat in substantia panis, quæ transit in corpus Christi. Nullam autem sive naturalem sive supernaturalem notat in corpore Christi : quia idem corpus est in altari quod natum est de Virgine, et sedet in Dei gloria in cœlo absque omni additione et alteratione, nisi quod est in altari nunc, ubi non erat prius, sicut in uniendo sibi hominem Filius Dei nihil additionis et nihil mutationis recepit, sed factus est homo, cum prius homo non fuisset, ex mutatione supernaturali in homine facta, et non in Filio Dei secundum quod est Filius Dei.

Ad hoc autem quod dicitur de verbis Ambrosii, dicendum, quod cum dicit Ambrosius, quod sermo Christi creaturas mutat, intelligit de mutatione supernaturali, quæ transsubstantiatio vocatur : quia tota substantia panis transit in corpus Christi.

Ad hoc etiam quod dicit, quod substantia panis vel quod panis convertitur in corpus Christi : dicendum, quod talem supernaturalem intelligit versionem, in qua quidem panis vertitur in gloriosum et divinum corpus Dominicum, sed ipsum Christi corpus nullam sustinet versionem additionis vel alterationis, sed efficitur tamen in altari ubi non fuerat prius.

Ad hoc autem quod objicitur, quod fit ibi mutatio panis de esse panis in non esse : dicendum, quod hoc penitus falsum est : panis enim in illa supernaturali mutatione numquam est in non esse : non esse enim aut dicit privationem, aut negationem. Quod si diceret privationem, tunc diceret privationem formæ panis in materia panis, in qua privatione jam esset per inchoationem formæ corporis Christi, quod penitus est absurdum : quia sic corpus Christi novum ex pane generaretur. Si autem diceret negationem, tunc penitus annihilaretur in sacramento substantia panis, quod fides Catholica non admittit : quia, sicut diximus, substantia panis tota transsubstantiatur in corpus Christi gloriosum et divinum : et sic effi-

<--- Page Split --->

citur substantia panis, quod non erat prius : et hoc est aliquid effici, et non annihilari.

Eodem modo solvendum est id quod objicitur de corporis Christi generatione : quia nulla penitus est ibi generatio, cum corpus Christi maneat ante et post se- cundum eumdem statum in esse naturali et divino, nisi quod efficitur in altari in quo non erat prius, etc.

Ad id autem quod probatur panis non esse materia corporis Dominici, est concedendum, sicut de necessitate ad inconveniens ducit objectio. Sed dicendum, quod panis et vinum secundum suas naturales substantias sunt materia sacramenti ex quibus sacramentum constituitur, sicut ex corporali elemento, sicut in ante habitis dictum est, et patet per ante dicta, quod supernaturali transsubstantiatione transit in corpus Christi : et ideo non annihilatur, et tamen in Christi corpore fit nulla mutatio, vel additio : et ideo illa objectio non procedit. Et quamvis hoc in naturalibus non habeat simile, tamen exemplum habet in divinis, quae decet in se habere totius naturae auctorem, sicut diximus nuper.

Ad hoc autem quod quaeritur, quid habitudinis notent ista praepositiones cum dicitur : De pane, vel, Ex pane fit corpus Christi, satis bene probatum est, quod nec materiam notare possunt nec ordinem simplicem. Sed dicendum, quod supernaturalis transsubstantiationis notant principium et ordinem : quia illa supernaturalis mutatio tota est in pane, et nullum habet terminum in corpore Dominico : quia hoc non incipit esse, cum ante hoc fuerit : nec incipit esse panis quia numquam fuit panis, neque est, neque erit : nec forma Dominici corporis incipit esse in materia panis, quia nihil in corpus per additionem recipitur. Sed si aliquid notat in corpore Domini, hoc non est, nisi quia sub formis sacramentalibus panis et vini in altari incepit esse corpus Domini, et sanguis, sub quibus non fuit prius. Aliud

enim in ista materia Catholice dici non potest. Et hoc notant habitudines praepositionum. Nec hoc est inconveniens : tales enim partes indeclinabiles potius consignificant, quam significent aliquid per seipsas : et ideo a conjunctis sibi contrahunt modum et habitudines consignandi : et ideo aliquando notant habitudinem principii materialis in mutatione : aliquando autem notant ordinem mutationis in eodem quod secundum esse diversificatur : aliquando autem notant habitudinem terminorum transsubstantiationis supernaturalis, secundum quod diversis adjunguntur. Necessarium enim est, ut dicit Hilarius, quod sicut res creatae ministrant et obsequuntur ad obsequium et operationem Creatoris, ita et sermo de rebus talibus significationibus obsequatur quas admittunt operationes Creatoris : quia non sermoni res, sed rei sermo subjectus est.

Ad hoc autem quod objicitur de interceptione medii in mutatione, dicendum quod illa objectio non procedit nisi de mutationibus compositis, in quibus infinita facta sunt in uno fieri : sed ista mutatio est simplex et sine medio : et ideo numquam est tempus, vel nunc temporis, in quo substantia panis nec sit sub forma panis, neque sub forma corporis Dominici. Hæc enim supernaturalis mutatio non abjicit a substantia ejus quod mutatur, neque accipit formam post formam ejus in quod mutatur supernaturaliter : sed repente sine medio tota substantia panis supernaturaliter transit in corpus Christi, sicut statim sine medio Filius Dei sibi assumpsit naturam hominis, et sibi univit hominem in esse personæ et unitatem, absque eo quod humana natura per vices temporum exiret de potentia ad actum, et de incompleto ad completum, sed faciendo naturam assumpsit et univit, et assumendo et uniendo fecit eam.

Sic igitur caute est hic loquendum : quando enim Deus tota sua virtute agit et operatur, sicut Verbo suo creavit na-

<--- Page Split --->

turam, et fecit opus incarnationis, sic etiam operatur in sacramento ad transsubstantiationem, tunc non potest esse mutatio composita quae medium intercipiat : quia virtus qua operatur, est infinita : et hoc operatur in nunc, et non in tempore : et ideo in tali operatione de hoc fit hoc absque eo quod numquam sit in medio : quia si interciperet medium ipsa mutatio, tunc oporteret necessario, quod esset in tempore : et hoc nullo modo stare potest.

SED CONTRA hæc adhuc objiciunt quidam sophistæ dicentes, quod secundum hoc aliquod nunc temporis est in quo substantia panis est sub forma panis, et aliquod nunc temporis quo substantia illa transsubstantia est in corpus Christi : hæc igitur nunc aut sunt idem nunc, aut duo nunc. Si sunt idem, tunc sequitur, quod in eodem indivisibili nunc est aliquid substantia panis et corpus Christi : et ad hoc sequi videtur, quod contradictoria sint simul vera : quia si est substantia panis, sequitur quod non sit corpus Christi : et sic in eodem indivisibili nunc est substantia panis, et non est substantia panis : et est corpus Christi, et non est corpus Christi per eamdem rationem : hoc autem est impossibile : ergo illa nunc quæ dicta sunt, non idem indivisibile nunc. Si autem dicatur, quod sunt duo nunc, tunc, cum nihil sit medium tempus, ut jam probatum est, sequitur quod duo nunc immediate sequuntur in eodem continuo tempore : quod est impossibile et contra demonstrationes multas quæ in sexto Physicorum inducuntur.

Ad hoc autem dupliciter potest responderi. Si enim concedere volumus, quod est idem tempus omnium temporalium quod continuitatem suam habet a continuitate motus caeli : et si hoc concedimus, quod ista mutatio supernaturalis et aliae supernaturales mutationes sunt in nunc temporis : tunc dicemus, quod idem est nunc in quo substantia panis

est panis, et in quo transsubstantiat a est in corpus Christi : sed illud nunc quia est continuans nunc in tempore habet rationem finis respectu praeteriti, et habet rationem principii respectu futuri : et ideo in principio illius est panis, et in fine illius factum est quod est corpus Christi : quia jam facta est transsubstantiatio per quam est corpus Christi. Unde in principio, hoc est, in ipso nunc secundum quod habet rationem principii, factum est quod est corpus Christi, et ante non fuit corpus Christi. In eodem autem secundum quod habet rationem finis est panis : et continue post hoc non erit panis.

Si quis tamen ista subtiliter inspiciat, videbit pro certo secundum philosophiam, quod illud quod secundum substantiam et actum et motum non est sub motu cœli sicut causatum ab illo, hoc pro certo non cadit sub nunc temporis, neque sub tempore : et quia tales supernaturales mutationes et etiam subjecta ipsarum secundum quod sunt subjecta talium mutationum, non sunt sub motu cœli, sequitur pro certo, quod nec sint in nunc temporis, neque in tempore secundum istam temporis rationem qua Philosophi de tempore loquuntur : tales enim mutationes non sunt motus tales qui sunt actus imperfecti, eo quod nihil de eis exit de potentia in actum, sed actus perfectissimi, in quibus non est nisi demonstratio unius perfecti ex alio perfecto, absque eo quod continue amittat unum et accipiat alterum, et sunt tales mutationes actus, sicut dicimus motus intelligentiæ actus, vel motus qui sunt de luce ad lucem, numquam de potentia ad actum exeundo : et non sunt tales motus ut in aliquo continuo mensurante, sed potius sunt de vicibus in vices : et illæ vices remanent discretæ et non continuæ, sicut vices pronuntiationis elementorum litteralium in oratione : et in talibus non est inconveniens, quod duæ vices se immediate consequantur, ita quod nihil sui generis sit medium. Et

<--- Page Split --->

hoc modo dici potest, quod in una vice est panis, et in nulla vice post illam erit panis, et in illa consequente vice est corpus Christi, et in nulla vice ante illam erat corpus Christi. Et hanc solutionem ego puto esse veriorem quam priorem. Unde etiam, Jacobi, 1, 17, ubi ab ipso Deo removet temporis mutationem, statim etiam removet eam quae est per vicis successionem, dicens : Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Et si dicamus, quod talis vicis successio dicitur tempus, tunc participabit nomen temporis æquivoce ad tempus quod est verus motus secundum prius et posterius, de quo Philosophi loquuntur, dicentes quod adjacet id motui primi mobilis, et per illud numerantur omnes motus qui causantur ab ipso motu primi mobilis : et tale nunc temporis non continui est, quo mensuratur actus creationis, et omnes illi actus divini qui sunt in mysterio incarnationis et sacramenti, sicut jam ante determinatum est.

  1. Non est autem hic prætereundum, quod cum dicimus : Corpus Christi nunc incepit esse hic sub formis suis sacramentalibus in altari, et non fuit hic ante hoc, non intelligitur quod corpus Christi locali motu descendat de cœlo et incipiat hic esse : quinimo dum incipit esse in altari, remanet in cœlo in dextera Dei, et tamen incipit esse hic. Talia enim quod corpus Christi sine omni motu et mutatione sua sit simul hic et alibi, et incipiat esse hic et alibi, habet corpus Christi in quantum est divinum, et non in quantum est corpus : et quia deitas est ubique, sequens in aliquo proprietatem deitatis corpus divinum accipit posse esse in pluribus locis simul : alias autem corpus esset in uno loco tantum. Unde sicut Deus per hoc dicitur hic vel alibi : quia apparet hic vel alibi sine motu et mutatione quae fiat in ipso : ita corpus Christi incipit esse hic vel ibi : quia visibiliter sub specie sacramenti apparet hic

vel alibi sine omni mutatione et motu qui fiat in ipso. Et similiter est dicendum quando post sumptionem sacramenti desinit esse in altari, et est in cœlo, quod motu locali non reascendit in cœlum a quo descendendo ante non discesserat : sed tunc non est hic, quia hic visibiliter non apparet.

Hæc est fides Catholica in locutionibus istis : et ideo hæc verba a nobis dicta caute et fideliter sunt tenenda. Et propter tales hujus materiae difficultates dixit Spiritus sanctus, Exod. xii, 10 : Si quid residuum fuerit, igne comburetis. Quia multa manent in secretis Dei residua, quæ humanus non potest penetrare intellectus : et hæc igni Spiritus sancti et igni devotionis sine magna discussione sunt committenda, etc. Advertendum enim est quod dicitur, Amos, ii, 1 : Super tribus sceleribus Moab, et super quatuor non convertam eum, eo quod incenderit ossa regis Idumææ usque ad cinerem. Moab enim ex patre interpretatur, Qui omnia et signat eos qui quoad perfidiam sunt physicirationibus ex patre diabolo, qui omnia physicis ravolunt discutere, tria 12. non est quatuor quatuor scelera committunt. Tria quisecommitdem, quorum primum est : quia immentum ad inopiam physicorum corporum mensurare volunt. Secundum autem, quia capacitatem sui intellectus ultra immensitatem Dei extendunt, cum hoc sit impossibile. Tertium autem, quod secreta majestatis Dei temere perscrutantur. Et hæc tria sunt cordis eorum scelera. Quatuor autem sunt. Primum, quia cum invisibilia Dei perfecte in vestigio et imagine non demonstrentur, isti arguunt ad ea quæ sine exemplo sunt, sicut exemplum in naturalibus inveniunt. Secundum autem, quod ea quæ per ablationem et eminentiam exponere deberent, ipsi per positionem exponant, ut inferiora de divinis affirmentur. Tertium autem scelus est, quia Deo propria sua non relinquunt : cum tamen omni regi sua propria relinquantur. Quartum vero est, quod et maximum est : quia fidem

<--- Page Split --->

q u æ supra intellectum et rationem est, ipsi sub ratione supprimere intendunt.

De primo horum scelere dicitur, Isa. xl, 18 : Cui similem fecistis Deum ? aut quam imaginem ponetis ei ? In omnibus enim physicis nihil simile penitus invenitur.

De secundo dicitur, II ad Corinth. x, 4 et 5 : Arma militiae nostræ non carnalia sunt, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi, etc.

De tertio dicitur, Proverb. xxv, 27 : Sicut qui mel multum comedit non est ei bonum, sic qui perscrutator est majestatis opprimetur a gloria.

De quarto autem dicitur, Job, xi, 7 et seq. : Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies ? Excelsior cælo est, et quid facies ? profundior inferno, et unde cognoscs ? Longior terra mensura ejus, et latior mari. Et ideo nihil invenitur in creaturis superioribus, vel mediis, vel infimis, quod sufficienter opus Dei manifestet.

De quinto dicitur, Isa. xl, 17 : Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo, et quasi nihilum et inane reputatæ sunt ei : nihil enim omnium quæ facta sunt, est Deus, et ab omnibus eminenter elevatur, sicut dicitur, Eccli. xlui, 30 : Gloriantes ad quid valebimus ? ipse enim Omnipotens super omnia opera sua. Unde Dionysius in libro de Divinis nominibus : « In ipso oportet affirmare omnium positiones, et omnes potentias negare tamquam de eo qui super omnia existit. » Et, Eccli. xlui, 31 : Terribilis Dominus et magnus vehementer, et mirabilis potentia ipsius. Et ideo sicut ipse in nullo genere entis est, sed excellit omnia, ita actio ipsius et opus in nullo est actionis vel operationis genere, sed omnia excellit : et ideo etiam mutationes, quæ sunt supernaturales in sacra-

mento, non sunt mutationes quæ sunt in genere, sed sunt super omnem mutationem.

De sexto scelere dicitur, Isa. xxiv, 16 : Secretum meum mihi, secretum meum mihi : nullus enim in sinu secreti Dei fuit, qui propria deitatis sit scrutatus, nisi Filius, sicut dicitur, Joan. 1, 18 : Deum nemo vidit umquam : unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.

De septimo autem scelere, quod fidem sub intellectu et ratione ponere nituntur, dicit Gregorius, quod fides non habet meritum, cui humana ratio præbet experimentum. Et de talibus dicit Dominus, Joan. iii, 12 : Si terrena dixi vobis, et non creditis, quomodo, si dixero vobis caelestia, credetis ? quia etiam in terrenis multa operatur Deus, quæ non capimus per rationem, et multo minus capere possumus ista coelestia supernaturalia et supermundana, quæ ipse supercoelesti et divina sua potentia et sapientia operatur. Sapient. ix, 16 et 17 : Difficile æstimamus quæ in terra sunt, et quæ in prospectu sunt invenimus cum labore : quæ autem in cœlis sunt quis investigabit ? Sensum autem tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis ? His igitur erroribus occupati sunt, qui nimis investigant mysteria deitati soli nota. Rex enim Idumææ (Christus est, sicut dicitur, Isa. lxiii, 1 : Quis est iste qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra ? De quo etiam dicit Psalmista, Psal. lix, 10 : In Idumæam extendam calceamentum meum : quia in carne et sanguine calceata venit ad nos divinitas. Hujus regis ossa, hoc est, fortiora mysteria incendit in cineres, qui calore proprii ingenii successus usque ad minima vult investigare : et ideo omnibus illis quæ dicta sunt tribus et quatuor sceleribus involvitur. Ad Roman. xii, 3 : Dico... omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem. Humana sapientia enim

<--- Page Split --->

incerta est : quia scilicet dicitur, Abdite, y. 8 : Perdam sapientes de Idumaa, et prudentiam de monte Esau. Et ideo dicitur, I ad Corinth. 1, 17 : Non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi. Hic igitur sic loquendum est, sicut diximus.

Modo dicere debemus quare sacramentales species in hoc sacramento remaneant, ex quo substantia panis et vini non manent, quam substantiam prius affecerunt, et ex quo non afficiunt substantiam corporis et sanguinis Dominici, quae nunc est ibi statim facta transsubstationatione, ad quid ergo manent hujusmodi species accidentium, quae sunt figura, color, odor, et sapor? Hoc enim quidam quaerunt magis curiosi quam devoli, et tamen oportet, quod quaestioni eorum satisfial : quoniam praecepti Apostolus Petrus, I Petri, m, 15 : Parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quae in nobis est spe.

Ad hanc igitur quaestionem Patres ante nos responderunt, quod sacramentum semper salvatur in aliqua visibili forma, quam, ut dicit Augustinus, ingerit sensibus, et quae sit imago gratia quam confert sacramentum : et quia non possunt esse sensibiles formae quae imago sunt nutrimenti spiritualis quod confert Eucharistia, nisi formae nutrimenti sensibilis panis et vini, quarum una ducit rationem in nutrimentum spirituale, et alia in potum spiritualem, ideo, ut dicunt, has formas manere necesse est, ex quibus in mente imago nutrimenti et potus spiritualium accipiatur. Hujus etiam assignant aliam valde convenientem rationem : quia scitur in scientia sacramentali, quod sacramentum novae legis nullius causa existit, nisi cujus imaginem sensibilem gerit. Si ergo darctur, quod formae in sensu indicantes nutrimentum naturale et conveniens, non manerent, sequeretur quod sacramentum illud non esset causa nutri-

menti spiritualis : et hoc est absurdum secundum omnia dicta sanctorum et secundum omnia quae in praehabitis determinata sunt.

Ad haec autem etiam inducunt auctoritates : Dominus enim, Joan. iv, 13 et 14, cum Samaritanam instruere vellet de refrigerio sitis spiritualis, a sensibili aqua eamdem Samaritanam manuducere incepit, dicens : Qui biberit ex aqua quam ego dabo ci, non sitiet in aeternum : sed aqua quam ego dabo ci, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Quolescumque igitur a corporalibus manuduci debet homo ad spiritualia, oportet aliquas relinqui proprietates corporales, ex quibus manuducatur. Cum igitur ex omnibus sacramentis homo sic erudiatur, oportet quod species corporales in sacramentis relinquantur.

Adhuc autem inducunt hoc quod, Matth. xni, 34, dicitur : Sine parabolis non loquebatur eis. Oportet igitur sicut in parabola quadam salvari proprietates corporis, ex quibus instructio accipiatur divinorum.

Adhuc autem hic arguunt ex causa institutionis sacramentorum quae est triplex, eruditio, humilitas, et exercitium. Sive enim dicatur, quod propter eruditionem institutum est sacramentum, oportet eruditionem a corporalibus formis incipere, ex quibus similitudinem accipiamus divinorum : sive propter humilitatem dicatur institutum, oportet humiliari ad inferius elementum, sicut per elementum inferius superbientes elevari volumus ad superiorem divinitatis æqualitatem in primis parentibus : sive exercitari habeamus, ut nos diabolus occupatos inveniat : quia sic etiam exercitium nostrum erit in inferioribus ad intellectum superiorum, et tunc iterum conveniens est sensibiles formas in quibus exercitemur, remanere. Ad Roman. i, 20 : Invisibilia ipsius, scilicet Dei, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta, conspiciuntur : sempiterna quoque virtus ejus, et divinitas.

<--- Page Split --->

Adducunt autem ad hæc, quod veritatem umbræ oportet conformari. Umbra autem in sacramentis veteris legis fuit in corporibus et corporalibus formis, quæ gratiam futuram significabant. Ad IIebr. x, 1 : Umbrarn enim habens lex futurorum, non ipsam imaginem rerum. I ad Corinth. x, 11 : Hæc omnia in figura contingebant illis : scripta sunt autem ad correptionem nostram, sive propter nos. Oportuit igitur, quod etiam novæ legis sacramenta essent in visibilibus formis.

SEO ECONTRA alii objiciunt : quia secundum hæc videtur, quod substantia panis maneat et remanere debeat potius quam accidens : quia dicit Aristoteles, quod potentia caro nutrit : forma autem accidentalis non est potentia caro, sed potius substantia panis et vini sunt potentia caro : substantia ergo nutrit, non accidens : et sic substantia panis et vini manere debent, et non accidentia, ut videtur. Et hujus signum est, quod Elias non accepit in nutrimentum accidens panis, sed panis veritatem 1, in quo tamen Eucharistia significabatur. Nec Dominus cibando quinque millia hominum, exhibuit accidens panis, sed panis veritatem 2 : de quo tamen redarguit Judæos, qui in illis non intellexerunt Eucharistiae sacramentum. Adhuc autem exhibendo de cœlo panem 3, non dedit accidens panis, sed veritatem : in quo tamen voluit intelligi verum nutrimentum sive cibum Eucharistiae, sicut patet, Joan. vi, per totum caput. Ex omnibus his videtur, quod substantia panis manere debeat cum accidentibus, et non accidens tantum : quia substantia veri cibi facit significationem et non accidens proprietatum substantialium.

Ad hæc etiam addunt, quod ostendendo id in sacramento quod videtur nutrire et non nutrit, potius videtur illusio quam veritas. Accidens autem indicat

esse nutrimentum, et non nutrit : substantia autem cum accidentibus indicat et nutrit. Ergo si dicantur manere accidentia sine substantia, videtur esse potius sacramentum illusionis quam veritatis. Si autem maneat substantia cum accidentibus, tunc habebit veram nutritionem et veram nutrimenti significationem : et sic videtur esse sacramentum veritatis. Sed in hoc videtur esse sicut in somno, in quo objiciuntur formæ cibi et potus : et sic videtur esse significatio cibi qui penitus nullus est in somno. Isa. xix, 8 : Sicut somniat esuriens et comedit, cum autem expergefactus fuerit vacua est anima ejus : et sicut somniat sitiens et bibit, et postquam fuerit expergefactus, lassus adhuc sitit, et anima ejus vacua est. Talis igitur remanentia accidentium potius videtur facere ad illusionem quam ad sacramenti veritatem.

Ad hæc autem omnia et similia dicendum est, quod in veritate in sacramento remanent accidentia panis et vini sine omni substantia illis accidentibus subjecta, quam ipsa afficiunt accidentia : substantia enim panis et vini, quas substantias illa afficiebant accidentia, tum propter veritatem sermonis Domini, tum etiam propter sacramenti veritatem manere non poterit : quia si ibi substantiae panis et vini manerent, non esset verus sermo Domini quem dixit : Hoc est corpus meum, et, Hic est calix sanguinis mei : quia panis non est corpus Domini, et calix vini non est calix sanguinis Domini. Veritas etiam sacramenti non salvaretur : quia veritas sacramenti est in hoc quod significetur in sacramento esse verus cibus et verus potus spiritualis, sicut ipse dicit, Joan. vi, 36 : Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Si autem manerent in sacramento substantia panis et substantia vini, tunc

<--- Page Split --->

accidentia illa essent in substantia panis et substantia vini, et essent illis substantiis propria. Et ideo non indicarent nisi nutrimentum, quod potest praestare substantia panis et substantia vini: et ille est cibus qui perit, sicut dicitur, Joan. vi, 27 : et ille in sacramento requiri non debet. Cum autem in sacramento non manet illa substantia, non possunt accidentia illa ducere in tale corporale nutrimentum : et sic necessario ducunt in spirituale nutrimentum, quod in sacramento est requirendum.

Dicendum igitur ad primum, quod in veritate, sicut dicit Philosophus, non nuttrit nisi potentia caro, et potentia os, et potentia nervus, et sic de aliis similibus partibus in homine. Sed quia tale nutrimentum corporale quo dissimilia membra in homine nutriuntur, ex hoc quod similia quae sunt in ipsis, nutriuntur in sacramento, sicut dicit Dominus, non debet requiri neque cogitari, ideo oportet quod illud corporaliter nutriens non sit in sacramento, sed totum secundum formam et materiam transsubstantietur : ideo substantia panis et vini non debent manere in sacramento, sed accidentia tantum per translationem factam ad spiritualia signantia nutrimentum spirituale. Hoc signatum est, Sapient. xvi, 26, ubi dicit quod non nativitatis fructus pascunt homines, sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat. Hoc enim verissimum est in sacramento altaris, in quo fructus nativitatis non manent, sed sermo Domini positus in forma sacramenti, et facit in sacramento pastum spiritualem.

Quod autem objicitur de Elia et de sacramentis veteris legis, non est simile : quia illa sunt signa imperfecta gratiam pasturae spiritualis ex seipsis non conferentia : et ideo manebat eorum substantia : quia spiritualis pastus in eis non continebatur. Unde etiam Dominus eos qui pastum corporalem in sacramentis

requirebant, redarguit, dicens, Joan. vi, 26 : Amen, amen dico vobis, quaeritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus, et saturati estis. Illi enim parabant in sacramento fidei dentem et ventrem, et non parabant mentem ad fidei devotionem. Et ideo etiam cum cognovisset Jesus quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, sub cujus regimine cibum haberent corporalem, fugit iterum in montem ipse solus 1 : quia non dignatur homines habere regendos, qui cibum corporalem in sacramentis requirunt : quia de illis dicitur, ad Philip. iii, 19 : Quorum Deus venter est, et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. Et hos invitans ad intellectum spiritualis nutrimenti, dixit, Joan. vi, 64 : Verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. Super alios autem qui cibum spiritualem quaerebant, non negavit se esse regem : quod etiam coram Pilato confitebatur, Joan. xvii, 37 : Tu dicis quia rex sum ego : sed dixerat, 36 : Regnum meum non est de hoc mundo.

Ad illud quod objicitur, quod illusio et non veritatis sacramentum esse videretur : dicendum, quod in veritate illusio esset si substantia panis et vini manerent : quia tunc non significarent esse in sacramento nisi corporale nutrimentum, et homines ad ipsum tamquam ad corporalem cenam convenirent, quod prohibet Apostolus, I ad Corinth. xi, 20 et 21, dicens : Convenientibus vobis in unum, jam non est Dominicam cenam manducare : unusquisque enim suam cenam praesumit ad manducandum. Ac si dicat : Si in cena Domini praesumitis manducare cenam vestram corporalem, non estis digni, quod Dominican ccenam manducetis : tales enim estis, ut illi qui dixerunt, Joan. vi, 61 : Durus est hic sermo. Et infra, 67 : Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro, et jam non cum illo ambulabant : quia nescie-

<--- Page Split --->

runt nisi corporalia quaerere. Nec ideo est illusio : quia accidentalis forma non nutrit, quia in sacramento non assumitur ad nutriendum, sed potius ad spirituale nutrimentum significandum : et hoc facit illo modo quo corporalia signa transferuntur ad spiritualium significationem. Hoc autem in veteri lege esse non potuit : quia ibi velata gratia et non revelata significabatur, sicut diximus. Unde Apostolus, ad Hebr. ix, 8, de hoc sacramento et sacerdotio Novi Testamenti loquens per comparationem ad Vetus, dicit : Hoc significante Spiritu sancto, nondum propalatum esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum. Et ideo signa in illis sacramentis erant imperfecta : sed quando velum templi scissum est a summo usque deorsum, sicut dicitur, Matth. xxvii, 51, tunc patefacta sunt arcana Dei in signis gratiarum in sanguine Domini, et tunc in sacramentis revelate gratiae signa perfecta dabantur.

  1. Contra ea autem quae dicta sunt, adhuc objicitur : quia in multis sacramentis novae legis manent substantiae elementorum, quae sunt materia sacramentorum, ex quibus sumuntur signa signantia gratiam, sicut in baptismo manet aqua, dicente Domino, Joan. iii, 5 : Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. Et in confirmatione manet chrisma propter quod uncti christi dicuntur. Psal. civ, 13 : Nolite tangere christos meos, et in Prophetis meis nolite malignari. Et in unctione extrema manet oleum, sicut dicitur, Marc. vi, 13 : Et ungebant oleo multos aegros, et sanabant. Et tamen illa sacramenta conferunt gratiam spiritualem. Videtur ergo forte alicui, quod etiam in hoc sacramento elementa corporalia, quae sunt substantia panis et vini, manere deberent.

Ad haec autem omnia et similia dicimus, quod non est simile de isto et aliis sacramentis novae legis : quia elementa

quae sunt materia in aliis sacramentis, ad usum significandi gratiam non assumuntur propter substantias ipsorum elementorum, sed potius propter qualitates, sicut aqua in baptismo assumitur propter vim ablativam quam habet non a substantia, sed a qualitate humiditatis, et propter virtutem exstinguendi et refrigerandi incendium fomitis : et hanc virtutem non habet aqua a substantia, sed a qualitate frigiditatis. Et assumitur etiam propter nitorem puritatis quam confert, et hanc vim etiam non habet a substantia, sed potius a puritate. Aqua autem secundum suam substantiam nihil signilicat in sacramento : et ideo etiam ex substantia secundum quod est substantia, nihil causat in ipso : quia sicut saepius diximus, sacramentum novae legis causat id quod significat, et non plus. Similiter autem est in chrismate in confirmatione, quod ex proprietatibus suis unctivis et dissolutivis et penetrativis significat et causat gratiam. Et similiter oleum in unctione infirmorum. Et ideo substantia talium manens in sacramento non impedit fidem ad gratiam, quae causatur et continetur in sacramento. Sed in altaris sacramento substantiae panis et vini nutriunt, et non significant ulterius aliquod nutrimentum, sed conferunt nutrimentum quod in ipsis est, et ideo manentes illae substantiae impedirent fidem quae ex accidentibus eorum duceretur ad credendum aliud esse nutrimentum in sacramento : et ideo contra fidem facerent manentes substantiae, et ideo illae substantiae non maneut, sed transsubstantiantur.

Omnes tamen istae quae mote sunt difficultates compulerunt secundam opinionem ponere, quod cum corpore Christi manet substantia elementorum in sacramento, etc.

Deinde dicere habemus qualiter in sacramento saepius dicta manent accidentia.

Sed ad hoc quidem dicit Magister in

<--- Page Split --->

substantialibro quarto Sententiarum, quod ibi manent accidentia illa sine subjecto aliquo : et hoc sic probare nititur : quia substantiae panis et vini in quibus accidentia fuerunt, sicut in suis subjectis, non manent, sicut jam determinatum est. Corpus autem Christi gloriosum, quod est sub istis accidentibus non afficitur talibus accidentibus : et ideo nec in illo sunt. Aer autem in quo videntur et sentiuntur illa sacramenti accidentia, non constat ad figuram, ita quod figuretur in rotundum album quod ibi apparet : et cum non sint ibi plura substantialia quam illa tria, et in nullo eorum possunt esse, sine subjecto ibi esse probantur.

dentium ad substantiam reducitur per hoc quod accidens non est ens, sed potius quidam modus entis simpliciter vel dispositio entis. Et hoc probatur in principio noni libri primae philosophiae. Modus autem et dispositio entis intellectum nullum habet nisi in subjecto suo, quod est ens simpliciter et principium intelligendi ipsum : igitur sine tali ente non est intelligibile : ergo multo minus esse potest sine ipso.

Ad haec autem omnia, et similia dicunt isti, quod philosophia non tenet in miraculis divinis. Dicunt enim, quod accidentia sunt sine subjecto per divinum miraculum. Sed si hoc modo respondere volumus, cito de omnibus nos expediemus, dicentes in omnibus esse miraculum divinum, quod secundum beatum Petrum non licet, qui dicit, I Petri, ut, 15, quod simus parati semper ad satis/factionem omni poscenti rationem de ea quae in nobis est spe. Iterum hoc non vult Paulus, ad Titum, 1, 9, ubi loquens de Episcopo dicit : Amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt arguere. Arguì autem non possunt contradicentes nisi per rationem : et ideo dicit Hieronymus in Prologo Bibliae : « Sancta quippe rusticitas solummodo sibi prodest, et quantum Ecclesiam Dei aedificat ex vitae merito, tantum nocet si destruentibus non resistat. » Parum est ergo dicere in doctrina fidei hoc vel illud sic esse per divinum miraculum, nisi aliqua ratio assignetur : hoc enim est docentis proprium, quod nihil doceat sine convenienti ratione.

Ideo sunt alii dicentes, quod in veritate in accidentibus magna est differentia. Quaedam enim valde sunt propinqua subjecto, et ipsorum primo ante omnem aliam accidentalem formam subjectum est receptivum, sicut est quantitas continua, ratione cujus subjectum habet magnitudinem et figuram.

Objicitur autem fortissime contra positionem istam. Primo quidem ex accidentis definitione quam ponit Philosoplus, quod accidens est, quod cum sit in aliquo non sicut quaedam pars, impossibile est esse sine eo in quo est. Non enim accidens est pars essentialis vel integralis ejus cujus est accidens, et in hoc differt a differentia constitutiva quae est pars essentialis, et differt a forma quae est pars essentialis totius constitui, et differt a materia et partibus integrantibus, quae secundum suas figuras manent aliquando etiam a toto separatae. Per hoc autem quod dicitur, quod impossibile est esse sine eo in quo est, ideo dictum est, quia esse habet a subjecto sicut a sua causa : et ideo sicut causatum suam causam, ita recipit subjectum in suam definitionem. Et ideo intellectus non permittit, quod sine subjecto intelligi possit. Si autem sine subjecto non potest intelligi, tunc omnino impossibile est esse sine subjecto. Et haec est objecrio fortissima.

Adhuc autem in septimo primae philosophiae probatur multipliciter, quod accidens est esse et non essentia : est autem numquam potest intelligi nisi in eo in quo est : ergo accidens nullo modo intelligi potest sine eo in quo est : ergo multo minus esse potest sine eo in quo est.

Adhuc autem omnis multitudo acci-

<--- Page Split --->

Et per magnitudinem postea subjicitur colori et sapori et odori et hujusmodi accidentibus. Et ideo tales quantitates sunt majores in majori, et minores in minori subjecto. Assignantes igitur rationem fidei quomodo sine subjecto sunt accidentia, dicunt quod in omnibus quae sunt in sacramenti materia, fit exaltatio naturae et materialis substantiae, sicut dignum est fieri in tanto sacramento. Corpus enim inanimatum non gloriosum non divinum exaltatur per transsubstantiationem in animatum gloriosum et divinum. Debeti igitur secundum rationem consequentiae etiam exaltari accidentia, quae sunt in materia sacramenti : et ideo quantitatis magnitudo quae non est, per se exaltatur, ut sit per se sicut substantia subjecti : et in illa est figura. Et in his est color et odor et sapor, si dicunt quod exaltatur Dominus in virtute sua : et sic cantabimus et psallemus virtutes ejus in omnibus 1. Sic etiam dicunt, quod, sicut dicitur, Sapient. viii, 1, sapientia Dei operans in sacramento, attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter : quia nihil relinquit in sacramento, quod non attingat et exallet. Addunt etiam, quod non per similia opera probatur operans virtus divina, et naturalis virtus. Naturalis enim virtus probatur per opera naturae, et voluntaria probatur per opera voluntatis, et animae virtus probatur per opera animae. Cum igitur divina virtus operetur in sacramento, oportet quod probetur per opera divina. Opera autem divina sunt transsubstantiare inanimatum ad animatum, et non gloriosum ad gloriosum, et non divinum ad divinum : et restabat, ut in solo accidente opera divina probarentur. Probabitur ergo in hoc quod accidens mutabitur ad modum substantiae, in hoc quod efficitur per se existens. Sic enim quantum ad sacramentum verum erit quod dicitur, Isa. xxvi, 12 : Omnia opera

nostra operatus es nobis, Domine.

Adhuc autem persuadent hoc ex operibus Christi. Christus enim faciens miracula nihil reliquit imperfectum : quia quos curavit in corpore, curavit etiam in anima. Cum igitur opera sacramenti sint opera Christi quae Christus ut Verbum Patris increatum, operatus est in verbo creato, quod profertur in forma sacramenti, nihil relinquit imperfectum quod non perficiat : ergo exaltando etiam perficiet formas sacramentales, ut modum perfecte existendi accipiant. Deuter. xxxii, 3 et 4 : Date magnificentiam Deo nostro. Dei perfecta sunt opera.

Si autem aliquis hoc concedere velit, objicitur in contrarium : si enim Deus in sacramento omnia exaltat, tunc videtur quod de accidentibus faciat substantias : quia aliter accidens non exaltatur. Et hoc aliqui talium Doctorum concessisse inveniuntur, sed dicebant, quod quando corpus Christi non plus est sub accidentibus, quia tunc accidentia convertantur in substantias : et dicunt, quod inde est, quod talibus nutriuntur corporaliter mures, et alia animalia, et homines multum de hostiis consecratis comedentes. Quod si concedatur, sequitur res absurda, quod scilicet Deus frustra substantiam panis in corpus suum transformaret : quia melius esset et compendi osius, quod primam substantiam panis non transsubstantiaret, et cum illa fecisset ibi esse corpus Dominicum, quam quod unam mutat et aliam creat. Ideo alii dicunt, quod sub accidentibus illis numquam creatur alia substantia, nec accidentia substantiae efficiuntur, sed modum tamen accipiunt substantiae in hoc quod per se existentia efficiuntur, et sic per se existentia faciunt membrorum nutrimentum et augmentum, quando ab animalibus sumpta fuerunt per conestionem.

Haec autem omnia valde improbabilia sunt, et sunt posita sine forti ratione :

<--- Page Split --->

quod enim aliquid participet definitionem, et non participet nomen, non est intelligibile. Definitio autem substantiae est, quod est res per se existens. Quod igitur accidens efficiatur res per se existens, et non efficiatur substantia, non est intelligibile. Et si forte ad hanc rationem aliquis vellet dicere, quod hoc quod dico, res per se existens, non est definitio substantiae : quia substantia cum sit generalissimum, non habet definitionem : hoc valde parum valet : quia cum dicitur per se existens, dicitur hoc quo substantia substantia est, et quod est intrinsecum et essentiale substantiae. Et ideo quamvis non habeat genus extra se, tamen oportet quod habeat intra se id unde substantia est, et per quod ab accidente distinguitur : et tunc adhuc procedit objectio : quia non est intelligibile, quod aliquid sit vel efficiatur res per se existens, et non sit vel efficiatur substantia.

tia agunt se in medio et in sensum : et ideo probatur, quod odor est frequenter sine subjecto, quod est fumalis evaporatio, et sapor sine humido digesto vel indigesto vel corrupto, quod est subjectum proprium saporis, et sonus frequenter sine figura quae fit in repercussione solidi plani, quae tamen figura sive aer figuratus est suum proprium subjectum. Et color frequenter est in medio et in sensu sive perspicuo termino, quod tamen proprium est subjectum coloris : est enim id quod est in medio secundum naturam et potentiam medii : et quod est in sensu secundum naturam et potentiam sensus potius est intentione coloris et vocis et odoris et saporis, quam sit color vel vox vel odor vel sapor. Et haec omnia jam a nobis valde probata sunt in scientia de Sensu et sensibili.

Dico igitur, quod ex quo accidentia non manent in sacramento, nisi ad usum significandi : significare autem habent secundum quod species ingerunt sensibus : et ex quo illas non ingerunt medio et sensui per potentias materiales, sed per se secundum quod remanent ut intentiones esse spirituale habentes, sicut dicit Philosophus, oportet quod accidentia ut intentiones sensibiles maneant in sacramento : secundum hoc autem esse manent in omni natura sive propriis subjectis, et tamen substantiae non efficiuntur, et in hoc esse sunt sensibiles. Convenienter igitur ponitur, quod sic manent in sacramento.

Ad omnes autem istas difficultates determinandas oportet praescire ad quem usum manent accidentia in sacramento. Constat autem, quod non manent nisi ad usum signandi nutrimentum sive cibum spiritualem. Hanc autem significationem non perficiunt, nisi per speciem quam ingerunt sensibus, quam ratio transfert ad significationem cibi spiritualis : quia ita dicit Augustinus, quod sacramentum est signum : signum autem est, quod praeter hoc quod est juxta speciem quam ingerit sensibus, aliud facit in notitiam venire. Si ergo in sacramento manent accidentia ut signa, tunc omnino sufficit sacramento, quod accidentia manent secundum quod sunt species in sensum agentes. Probatum est autem in libro secundo de Anima, quod res sensibiles non agunt in medium et in sensus per suas potentias naturales, sed agunt in ipsa per solam formae intentionem, sicut sigillum in cera absque eo quod de potentiis materialibus suis metallum sigilli aliquod inferat ceree. Sic igitur acciden-

Hoc autem adhuc persuadetur ex esse talis formae in medio. Constat enim secundum probata in philosophia, quod ea quae videntur in speculo, sub duplici videntur situ medii et formae quae videtur, quorum situum unus est procedens a forma ejus cujus figura apparet in speculo ad speculum, et alter situs est reflexus a speculo ad videntem : non autem reflecteretur forma speculi ad videntem, nisi esset quanta et figurata et colorata in spatio reflexi situs. Patet igitur, quod sensibilia fiunt in medio

<--- Page Split --->

secundum naturam medii, qua mediat ad sensuum immutationem sine materia et sine potentii materiae : quia aliter forma calidi visa visum et medium dissolveret, et forma frigidi utrumque constringeret. Non est ergo multum innaturale sic ponere formas sensibiles manere in sacramento, ut sic sensibus faciant cognitionem, et haec cognitio ad nutrimentum spirituale intelligendum transferatur.

Ad id autem quod primo objicitur de definitione accidentis, concedendum est, quod forma accidentalis ibi definitur secundum suum esse quod habet ex subjecto proprio et in subjecto : et hoc non convenit ei secundum quod est intentio forma sensibilis in medio vel sensu existens.

Ad id autem quod secundo objicitur, quod accidens est esse et non essentia, plane est concedendum : sed tamen non est idem esse accidentis in subjecto proprio et in medio et in sensu : quia in esse medii et sensus est perfectio medii et sensibilis potentiae : et sic potest esse

sine subjecto proprio : secundum esse autem materiale ipsius non potest esse sine ipso, nec intelligi : et sic secundum diversitatem esse accidentis intelligitur id quod dicit Avicenna, quod accidens est, cujus intellectus est absolutus et esse concretum : si enim intelligeret Avicenna, quod intellectus accidentis secundum esse materiale quod est in subjecto, esset absolutus, ipse falsum diceret, sicut probat objectio, sed esse suum intentionale et sensibile est absolutum a subjecto.

Similiter dicendum est ad tertiam objectionem : quia per esse materialis dispositionis multitudo accidentium reducitur ad substantiam. Quod autem forma accidentalis tale intentionale esse accipit in sacramento, ideo contingit, quia propria substantia ipsius in qua habuit esse materiale, et agebat per principia materialia, transsubstantiatur et non manet in sacramento : et ipsum accidens solum manet sicut sola forma sigillorum et species manet in cera post sigillationem, sicut jam diximus supra.

CAPUT II.

De forma sacramenti supra panem.

  1. Nunc secundum divisionem praeassignatam exposcit ratio, ut de forma hujus sacramenti dicamus 1. Dicemus ergo primo de forma quae dicitur super panem, et postea de forma quae dicitur super vinum. Circa formam quae dicitur super panem, quatuor inquiremus, scilicet quae

sit, et qua virtute, scilicet divisibili vel indivisibili operetur, et unde trahat transsubstantiandi virtutem, et qualis sit modus formae ipsius in hoc sacramento.

Ad primum autem communiter dicitur, quod ita habetur in Canone : « Accipite... Hoc est enim corpus meum 2. » Vel, sicut

Quae sit forma hujus sacramenti?

1 Cf. IV Sententiarum, Dist. VIII, Art. 6 et 7. Tomo XXIX hujusce novae editionis nostrae.

2 Matth. xxvi, 26 : Accipite et comedite : hoc est corpus meum.

<--- Page Split --->

dicitur, Marc. xiv, 22 : Sumite, hoc est corpus meum.

Secundum hoc autem quaeritur, utrum hoc quod dicitur : Accipite, sit de forma? Hoc enim pondnt tres Evangelistae. Marc. xiv, 22, dicitur : Sumite, quod idem valet. Luc. xxii, 19, dicitur : Dedit eis, dicens : Hoc est corpus meum.

Ad hoc autem in premissis istius tracatus diximus, quod hoc quod dicitur : Accipite, pertinet ad institutionem sacramenti, et non ad formam. Voluit enim per hoc Dominus declarare quam acceptum habere deberent tantum sacramentum a seipso institutum, et ideo praemisit : Accipite panem, vel accepto pane, ostendens quam acceptum habere deberent sacramentum, quod sibi tam esset acceptum. Unde, I ad Corinth. xi, 23 : Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis. Quod enim acceptum Dominus habuit, et Apostoli tamquam dignissimum acceptaverunt, valde nobis debet esse acceptum : et ideo dicitur in Psalmo 1, 21 : Tunc acceptabis sacrificium justitiae, oblationes et holocausta : tunc imponent super altare tuum vitulos. Vitulos enim super altare ponimus, quando carnis petulantiam in conspectu altaris Domini mactamus, ut digne tanto sacramento communicemus.

2. Sed tunc quaeritur, Utrum id quod dicitur : Hoc est enim corpus meum, sit forma vel aliquid aliud ?

Videtur autem, quod haec non sit forma : dicitur in textu Matthaei, Marci et Luce : Benedixit, fregit. Ergo aliqua benedictione benedixit, antequam haec verba diceret : Hoc est corpus meum : et illa benedictione transsubstantiavit : et tunc illa benedictio fuit forma primi sacramenti quod exhibitum fuit Apostolis. Cum ergo Christi actio sit nobis instruction,videtur quod nos eadem forma in sacramento uti debeamus. Hoc autem videtur per verba Apostoli, I ad Corinth. xi, 2, ubi dicit : Laudo autem vos, fratres, quom per omnia mei memores estis et sic-

ut tradidi vobis, praecepta mea tenetis. Et post pauca, y. 23 : Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis. Ergo secundum quod accepit a Domino, sic et tradidit nobis. Si ergo sub alia benedictione Christus panem benedixit quam sub istis : Hoc est corpus meum, et nos alia uti debemus forma sacramenti quam ista.

Adhuc autem ante formam sacramenti perfecte dictam non fit fractio in sacramento. Hic autem dicitur ante haec verba quae sunt : Hoc est corpus meum, quod benedixit, et fregit, et etiam tertio discipulis dedit : et sic videtur, quod haec verba non sunt de forma.

Et adhuc quidam ante nos non modice inter antiquos auctoritatis viri, dixerunt quod in veritate alia forma usus est Christus in sacramento, et alia utitur Ecclesia. Concedunt enim isti, quod vel mentali vel vocali benedictione utebatur Christus, qua ipse substantiam panis transsubstantiavit, et transsubstantiatum fregit, et fractum dedit discipulis, et tunc primo dixit : Hoc est corpus meum. Dicunt enim isti, quod si Christus ante haec verba panem in corpus suum non transsubstantiasset, non fuisset verus sermo quo dixit : Hoc est corpus meum, demonstrando id quod sub forma panis demonstrabatur. Hoc autem valde est inconveniens : quia Christus dicit, Matth. xxiv, 33 : Cælum et terra transibunt, verba autem mea non præteribunt. Psal. cxviii, 89 : In æternum, Domine, permanet verbum tuum. Oportet igitur, ut dicunt, quod ante fuerit transsubstantiatum : nobis autem, ut dicunt, traditum est sacramentum sub forma illa verborum frequentandum quibus dicitur : Hoc est corpus meum.

Si autem quaeritur ab his, quare Christus alia forma verborum est usus, et alia voluit nos uti ? Dicunt, quod in Christo semper fuit potestas excellentiae, qua ipse operabatur actus gratiae sine clave invocationis, vel supplicationis alicujus, vel excorizationis : Petrum autem et suos

<--- Page Split --->

sequaces clavibus uti oportet : quia non est in eis nisi potestas ministrorum : et ad hanc doctrinam ostendendam dicunt, quod alia forma usus est vel mentali, vel vocali, sicut voluit, et hanc non expressit, ne putaretur eadem esse potestas Domini quae servi et ministri. Probare etiam nituntur quod dicunt : quia verba ista : Accipite, hoc est corpus meum, potius pertinere videntur ad institutionem, quam ad transsubstantiationem : constat autem, quod in aliis sacramentis semper aliis verbis usus est instituendo sacramentum, et aliis dando formam sacramenti, sicut, Matth, xxvii,19, cum dicit : Baptizantes eos, instituit sacramentum et injungit usum. Dicens autem : In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, dat invitationem quae est forma sacramenti. In hoc ergo sacramento, sicut dicunt, alia verba pertinent ad institutionem sacramenti, et alia ad formam. Cum igitur secundum significationem verborum, Accipite, hoc est corpus meum, ista pertineant ad institutionem, videtur quod alia aliqua verborum forma usus est in transsubstantiando.

Hæc igitur est sententia antiquissimorum quorumdam Doctorum.

dum, quod Christus forma verborum qua nos utimur, usu est in sacramento.

Ad ea quae isti crgo objiciunt, dicendum est, quod cum dicitur, benedixit, quod signo sui tactus benedixit, et quod ille tactus materiae panis et vini contulit : quia quotiescumque forma debita verborum dicitur super talem materiam cum intentione Ecclesiæ, tunc patet transsubstantiari, et aliter non transsubstantiaretur. Et quod dicitur, fregit, non est ideo dictum, quod ante unum tempus fregerit, et postea dixerit : Hoc est corpus meum, sed quia simul dixit et fregit, ita quod fractio fuit post verborum formam, quamvis ante dicatur per anticipationem.

Ad aliud autem dicendum, quod sicut jam ante diximus, alia verba sunt institutionis sacramenti et formæ, et de hoc satis jam in ante habitis dictum est.

Sed tunc supposito, quod hæc sit forma : Hoc est corpus meum, quaeritur quid demonstratur per pronomen hoc, quod illius est initium orationis. Et si dicatur, quod corpus Domini sub accidentibus panis demonstratur, tunc aut falsum est quod dicitur, aut jam in pronuntiatione pronominis ibi est verum Christi corpus, et sic superfluit hoc quod sequitur, corpus meum : quia nihil facit ad formam sacramenti, sed tantum signilicatur per orationem quid prædicetur de hoc demonstrato. Si autem demonstratur panis per pronomen, tunc oratio illa est falsa : quia nullus panis demonstrari poterit qui sit verum Christi corpus.

  1. Hoc autem a probabilioribus non tenistus netur : quia hoc quod dicitur : Christus na verouna quia alia usus est forma verborum, non pros ultibatur : et ideo eadem facilitate contemt in sanitur qua probatur. Et quod dicitur : Benedixit, constat quod tactu suæ manus quae unita erat deitati, benedixit et vim transsubstantialbilem contulit, sicut tactu suæ mundissimæ carnis vim regenerativam dedit aquis. Nec legimus ipsum alio signo vel alia benedictione mentali vel vocali usum esse. Nec est credendum, quod in tanto sacramento Dominus aliquid ab Apostolis vel Ecclesia absconderit, cum illud sit de pertinentibus ad salutem, cum ipse dicat, Joan. xv, 15 : Vos autem dixi amicos, quia omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis. Constanter igitur videtur dicen-

Quæritur etiam de verbo substantivo quod ibi ponitur pro nota compositionis. Constat enim, quod illud notat compositionem essentialem et non accidentalem, sicut cum dico: Petrus est sanctus, vel albus. Si autem talem notat compositionem, tunc oportet quod prædicatum sit de substantia et definitione subjecti, sicut cum dico : Petrus est homo, vel Petrus est animal. Si autem hoc concedatur, tunc sequitur, quod huic demon-

<--- Page Split --->

strato substantiale et essentiale est esse corpus Domini. Ad hoc ergo quod fiat corpus Domini, non indiget illa mutatione quae vocatur transsubstantiatio, quod omnino falsum est : quia ad hoc forma sacramenti profertur super materiam demonstratam, quod transsubstantiatio fiat.

Similiter autem quaeritur de tertio quod est ibi positum, scilicet corpus. Cum enim, sicut ibi dicit, caro non prodest quidquam1, sed verba quae dixi de sacramento, spiritus et vita suntin sacramento nos vivificante, potius debuit fieri transsubstantiatio in spiritum vivificantem, quam in corpus, praecipue cum dicat Apostolus, II ad Corinth. v, 16 : Haque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus. Christus igitur in sacramento vivificante secundum spiritum, et non secundum corpus est noscendus. Hoc idem videtur per hoc quod dicitur, Joan. vi, 38 : Qui manducat me, et ipse vivet propter me. Constat autem, quod a spiritu, et non a corpore vita procedit.

Adhuc autem, Quæritur de pronomine meum quod apponitur. Quando enim hoc dixit, tunc corpus suum passibile fuit : ergo tunc dedit passibile, scilicet suum, hoc est, tale quale tunc habuit, dedit. Cum igitur talia verba in forma sacramenti assumpsit Ecclesia, qualia Christus tunc protulit, videtur quod adhuc in Ecclesia conficitur in sacramento corpus Christi passibile et mortale. Hoc autem ea ratione maxime videtur, quia confectio istius sacramenti fit in commemorationem passionis Domini et mortis, sicut dicit Apostolus, I ad Corinth. xi, 26 : Quotiescumque manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat. Constat autem, quod mors Domini congruentius si-

gnatur in passibili et mortali corpore, quam in glorioso et impassibili et immortali.

Quærunt etiam quidam de conjunctione, quæ in quibusdam libris missalibus interponitur verbis istis, qui sic habent : « Hoc est enim corpus meum. »

Videtur hoc non esse de forma : quia in tribus Evangelistarum libris, Matthæo, Luca et Marco, qui hanc formam scribunt non continetur enim : et cum nihil sit de forma nisi quod Christus dixit, videtur non esse de forma.

Adhuc, I ad Corinth. xi, 23 et 24, ubi Apostolus ritum recitat quo Christus hoc sacramentum instituit et confecit, et ubi adjungit, quod ipse secundum eumdem ritum hoc sacramentum servandum Ecclesiae tradidit, ibi sic dicit : Quoniam Dominus Jesus, in qua nocte tradebatur, accepit panem, et gratias agens fregit, et dixit : Accipite, et manducate : hoc est corpus meum. Et in hac forma verborum conjunctio causalis, quæ est enim, non continetur : et sic de forma esse non videtur.

In contrarium autem est, quod conjunctio in usu valde solemnium Ecclesiarum invenitur apposita, sicut in usu Ecclesiae Romanae, et opinio probabilis est, quod tales Ecclesiae suas observationes habebant ab Apostolis.

Adhuc autem quia conjunctio causalis relationem et conjunctionem signat ad id quod in oratione Christi præcessit. Dixit Christus : Accipite et comedite 1. Et infra, Matth. xxvi, 28 : Bibite ex hoc omnes. Non autem esset causa quare acciperent et comederent, nisi corpus suum esset. Cum ergo sequens sit causa præcedentis, non totum signatur in oratione quod in Christi fuit intentione, nisi conjunctio causalis apponatur : et ita videtur, quod apponi debeat. Et sic dicetur : « Hoc est enim corpus meum ».

<--- Page Split --->

Ulterius autem quaeritur quare Lucas plus addit quam Marcus. Dicitur enim sic, Luc. xxii, 19: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur.

Quaeritur ergo, utrum etiam hoc sit de forma ?

Videtur autem, quod sic : quia Christus hoc suo ore apposuit.

Adhuc autem, Apostolus tradens Ecclesiæ hoc sacramentum celebrandum et observandum, hoc etiam apposuit, I ad Corinth. xi, 24, ubi sic dicitur : Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur.

Adhuc autem, quia verbis illis innuitur causa passionis quam commemoramus in illo sacramento : et ideo apponendum esse videtur.

Adhuc autem, cum sacramentum istud sit charitatis, ut in ante habitis determinatum est, et potissima causa charitatis nostrae ad eum sit qui traditus est pro nobis, videtur hoc esse de principalibus in forma ponendis.

Adhuc autem, quia hujus dicit rationem quare sacramentum celebratur : ratio autem celebrationis uniuscujusque rei ad formam ejusdem rei reducitur : videtur ergo, quod et istud quod dicitur, quod pro vobis tradetur, intra formam sacramenti debeat contineri.

Ulterius etiam quaeritur de hoc quod, Luc. xxn, 19, ulterius additur : Hoc facite in meam commemorationem. Utrum et hoc sit de forma ?

Videtur autem, quod sic : quia in una contextione in forma sacramenti totum hoc 'Christus pronuntiavit : et sicut ipse pronuntiavit, sic est tenendum : videtur ergo tenendum esse, quod hoc etiam sit de forma.

Præterea, Paulus hunc ritum tradidit observandum Ecclesiæ : quia, I ad Corinth. xi, 24, dixit : Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur : hoc facite in meam commemorationem.

Adhuc autem, quia hoc dicit finem et intentionem Christi sacramentum instiquentis : institutum enim est, ut comme-

moratio Christi fiat pro nobis se in cruce offerentis.

Ad hæc autem sine præjudicio dicimus, quod nihil est de forma corporis Domini nostri, nisi quod Christus testibus quatuor probatur dixisse, scilicet, Hoc est corpus meum. Testes autem quod conficiendo sacramentum dixit sunt quatuor, Matthæus, Marcus, Lucas, et Paulus. Nec aliud quidquam est de forma sacramenti.

Et quod quaeritur de pronomine demonstrativo, quid demonstret? Dicendum quod demonstrat corpus Christi sub forma sacramentalis panis.

Ad id autem quod objicitur, quod statim pronuntiato signo demonstrationis, secundum hoc est ibi corpus Christi antequam residuum orationis pronuntietur. Dicendum, quod hoc non sequitur : pronomen enim prout secundum se accipitur, non est de forma sacramenti, sed potius prout est pars orationis : quia sic etiam qualitatem habet demonstrationis : quia secundum se acceptum non signat nisi meram substantiam. Unde secundum quod pro nomine ponitur rei demonstratae, sic est pars orationis, et non habet significare nisi cum partibus suis, quae sunt compositio et appositum compositioni et subjecto demonstrato : et in hac virtute acceptae partes orationis simul ad indivisibilem rei signatae per orationem relatae faciunt transsubstantiationem : et ideo nulla ibi pars agit divisim, sed potius, ut diximus, simul acceptae in unitate significatae rei per orationem ad quod referuntur, faciunt ut unum et non ut divisa illam transsubstantiationem. Dicit enim Priscianus, quod omnis constructio quam Græci synthesis vocant, ad intellectum est referenda. Ad intellectum autem relata uniuntur partes in unitate rei significatae. Et hoc est quod dixerunt antiqui, quod una pars exspectat aliam : et quando totum dictum est, totum factum est.

Quod autem objicitur, quod demonstrat materiam panis, est concedendum.

<--- Page Split --->

Nec est dicendum quod quidam dixerunt, quod demonstret materiam vel substantiam panis jam incipientem transire in corpus Christi : hoc enim fieri non posset nisi esset in sacramento mutatio intercipiens medium aut extremum : et hoc jam in antecedentibus ostendimus esse impossibile. In transsubstantiatione enim illa tota substantia panis cum materia et forma transsubstantiatur in corpus Christi, et materia panis nullo modo incipit amittere formam panis, et accipere formam corporis Christi : et ideo talis responsio nullo modo competit in hoc sacramento.

Ad hoc quod quaeritur de verbo substantivo quam notet compositionem ? Dicendum quod essentialem.

Ad hoc quod objicitur, est concedendum, quod corpus Christi est de essentia et ratione hujus sacramenti demonstrati, sicut lignum est de essentia et ratione hujus ligni demonstrati.

Ad hoc autem quod ulterius objicitur, dicendum quod hoc non sequitur : quia hoc facit transsubstantiatio. Unde quod corpus Christi prædicatur essentialiter de corpore quod est in dextera Dei Patris, hoc fecit natura universalis et particularis in Christo. Sed quod corpus Christi prædicatur de hoc demonstrato sub forma panis, hoc fecit transsubstantiatio, quae fit per formæ sacramenti sanctificationem.

Et si objicitur, quod id quod sub sacramenti speciebus est, idem est omnino secundum rem cum eo quod est in dextera Dei patris, et quod traxit de Virgine : et sic si transsubstantiatio facit unum, tunc facit et alterum : quia unius et ejusdem una est causa. Dicendum, quod hoc non sequitur : quia quamvis idem sint penitus, non tamen eadem habent attributa secundum quod istud demonstratur sub forma panis, et illud in lineamentis et figura propria : quia isti conve-

nit, quod sit vere cibus : hoc autem in lineamentis et figura hominis demonstratum, ut dicit Augustinus, horridum esset accipere cibum : et ideo aliam habet causam secundum quod est sub forma panis prædicalio ista, et aliam habet causam secundum quod est in lineamentis et figura hominis demonstratum.

Ad aliud quod de corpore objicitur, dicendum, quod quamvis ex vi sacramenti sub forma panis non sit nisi corpus Dominicum, tamen propter uniones naturales corporis Dominici cum his quæ secundum naturam et gratiam sunt in corpore, multa sunt ibi alia : propter unionem enim corporis et animæ est ibi anima : et quia movet anima corpus per spiritum, est in corpore illo spiritus et animalis, et vitalis, et naturalis : et propter impletionem valorum nutrimentalium est ibi sanguis : et propter unionis gratiam est ibi deitas : et sic est corpus vivificatum et divinum, vivificans vita divina et vita gratiae. Nec de hoc Christus reprehendit Judæos carnaliter intelligentes, quod corpus spiritu vivifico plenum et divinum intelligerent, sed potius reprehendit eos, quia tale suum corpus esse intelligere nolebant, sed tantum intelligebant, quod caro sua esset dentibus laceranda, et non esset vivifica nec divina, et dentibus non laceranda, sed sumenda, et tamen integra et sana mansura. Et hoc est quod dixit : Verba quæ ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt 1, hoc est, spiritualiter de spirituali manducatione intellecta sunt spiritus ad vitam vivificantia æternam. Quod etiam Petrus ibidem consideravit, dicens : Domine, ad quem ibimus ? verba vitæ æternæ habes 2.

Ad id autem quod objicitur de Apostolo dicente : Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus 3. Dicendum quod Aposto-

<--- Page Split --->

lus notat per carnem infirmitatem carnalem et infirmum intellectum, quem sicut Judæi aliquando de Christo etiam habuerunt Apostoli, secundum quem jam non cognoscitur Christus: quia omnia hæc ad spiritualem intellectum referuntur: et tunc cognoscimus, quod caro Christi in sacramento sumitur in spiritu vivificante, et non in corporis sui corporali et dentali laceratione.

sed quod ostendcretur identitas unitatis inter corpus traditum sive tradendum, et corpus sub speciebus sacramenti contentum: et sic veritatis sacramentum esse probaretur.

Ad hoc autem quod objicitur per rationem, dicendum, quod non ideo dicitur, quod pro vobis tradetur, ut ostendatur vel charitas, vel effectus redemptionis, quamvis traditio pro nobis facta magnum indicium sit charitatis, sed tantum ideo additum est, ut ostendatur veritas, sicut jam dictum est: hoc enim necessarium fuit propter carnalem discipulorum adhuc intellectum, ut scirent, quod corpus esset divinum quod in cruce posset pati, et integrum remanere in sacramento sumptum quidem spiritualiter et sacramentaliter, et cum dentibus non discerptum et dilaceratum.

Ad hoc autem quod quaeritur ulterius de hoc pronomine, meum, bene concedendum est, quod tunc tale exhibuit quale habuit: sed cum post resurrectionem etiam significet corpus a Christo possessum, etiam tunc supponit quale nunc habet, hoc est, immortale et gloriosum.

Ad hoc autem quod in contrarium objicitur, dicendum quod Ecclesia verba hæc accipit sicut ea Christus protulit, scilicet quod verum corpus suum sit ab eo possessum: et hujusmodi veritatem non variant diversæ dispositiones passibilitatis et impassibilitatis, mortalitatis et immortalitatis: quia hæc non sunt de veritate humani corporis: sed remanet idem verum humanum vivum et divinum corpus sub contrariis istis dispositionibus, quod esse non posset, si illæ dispositiones essent de veritate corporis Christi.

Ad hoc autem quod objicitur, quod sacramentum celebratur in commemorationem passionis. Dicendum, quod nihil prohibet in immortali corpore fieri commemoratiorem passionnis in modo sacrificii et modo immolationis: et hoc intelligitur institutum esse sacramentum in commemorationem passionis Christi.

Ad hoc autem quod ulterius quaeritur de hoc quod iterum adjicitur: Hoc facite in meam commemorationem. Dicendum, quod hoc nullo modo est de forma: sed quia, sicut in ante habitis diximus, Christus simul instituit sacramentum et injunxit usum et promulgavit formam, ideo rationem injunctionis usus subjunxit, subdens: Hoc facite in meam commemoratiorem. Ac si diceret: Frequentate sacramentum, quia in hoc mei abeuntis habebitis memoriale certissimum: et ideo etiam diximus in ante habitis, quod memoriale vocatur.

Et per hoc patet solutio ad totum quod de hoc superius objectum est.

Ad hoc autem quod quaeritur, utrum causalis conjunctio enim sit de forma? Dicendum est, quod non est de forma: sed est conjunctio causalis continuans sequentia cum antecedentibus, sicut etiam dicit objectio.

Ad hoc autem quod dicitur, quod ubi causa et causatum ponuntur, quod hæc ad idem pertinent. Dicendum, quod hoc

Ad hoc autem quod ulterius quaeritur, utrum hoc quod dicitur, quod pro vobis tradetur, sit de forma, vel non? Dicendum, quod non est de forma, nec Christus hoc dixit tamquam esset de forma,

<--- Page Split --->

est verum in causa essendi : sed in causa dicendi, vel aliquid injungendi, non est verum, et sic est hic. Quod enim dicitur : Hoc est corpus suum, non fuit nisi causa dicendi vel injunctionis usus sacramenti : quia dixit : Accipite et comedite 1. Talis autem causa dicendi vel injungendi sufficit conjunctioni causali : quia in grammaticis non attenditur res tantum, sed etiam quicumque modus, et maxime in partium declinabilium constructure.

Ad hoc autem quod de antiquis Ecclesiis et authenticis objicitur. Dicendum, quod illae Ecclesiae hoc assumpserunt prædicta de causa : quia scilicet in sacramento non tantum voluerunt exprimere formam, sed etiam formæ rationem in comparatione ad institutionem.

Ex his autem quæ sic a nobis dicta sunt, solutio patet ad omnia quæsita in ante habitis.

quia transsubstantiatio est operatio simplex.

Si forte aliquis dicere velit, quod oratio resolvitur ad rem : et sic in simplicitate rei simplicem facit operationem, sicut nuper innuimus in quaestione præcedenti. Videtur, quod ista responsio supponit falsum : quia oratio ista ad unum simplex reduci non potest : oratio enim ista signat, quod alia est res in ea supposita, et alia apposita sive prædicata. Talis autem res in qua est alia et alia natura, non est una res simplex : et sic ad aliquam rei simplicitatem hæc oratio reduci non potest.

Adhuc autem, si oratio virtute rei operatur in sacramento, cum compendium in omnibus sit eligendum et in natura et in gratia, videtur quod melius posita fuisset forma sacramenti in re quam in sermone.

Ad hæc autem et similia dicendum, quod in veritate oratio indivisibili virtute rei operatur, sicut in ante habitis dictum est.

Nunc exposcit ordo, ut ostendamus qua utrum forvirtute, scilicet divisibili vel indivisibili, menti opehæc forma operetur.

Videtur enim quibusdam, quod id quod ex multis discretis et non continuis operatur, quod hoc divisibili et non indivisibili operatur virtute. Hæc autem oratio : Hoc est corpus meum, ex multis non unitis componitur, et sic divisibili virtute operari videtur : oratio enim quantitas est discreta, et non unita.

Ad id autem quod primo objicitur, dicendum, quod oratio quidem componitur ex multis non continuis indictis sonis : sed oratio non sumitur hic in se et materialiter considerata, prout est in sonis syllabarum et litterarum, sed, sicut diximus, per significationem ad rem relata, et illa res est unum simplex et indivisum.

Adhuc autem, omne quod ex multis agit, operationem habet compositam, sicut calor naturalis, qui agit ex anima, et cœlesti virtute, et virtute ignis, operationem habet in qua omnium istorum virtus perpenditur : quia in separatione puri ab impuro perpenditur virtus ignis, et in motu ad speciem corporis perpenditur virtus cœlestis, et in motu ad speciem viventis perpenditur virtus animæ. Et sic videtur, quod cum ista oratio agat ex multis, quod debeat habere operationem compositam : et hoc est falsum :

Ad aliud autem quod objicitur, dicendum, quod verum est in his agentibus et instrumentis, quorum virtutes trahuntur a diversis et a se invicem divisis : hoc autem non est hic, quinimo virtus hujusmodi actionis trahitur ab unico et indiviso significato.

Ad hoc autem quod contra hoc objicitur, dicendum quod cum dicitur, hoc est corpus meum, significatum orationis est unum in esse et unicum : quia prædicatum est esse suppositi, quamvis id unum in esse ex duabus substantiis sit compo-

<--- Page Split --->

situm, scilicet ex substantia substante et substantia in esse et ratione perficiente : et quando sic unum compositum est, illud virtutem agendi non trahit nisi ab uno agente quod est natura formae praedicata : et sic sunt duae naturae, quarum una proprie agit sicut natura particularis subjecti, quia, sicut dicit Philosophus, agere est particularium subjectorum, et agit virtute alterius, quia virtutes et potentiae quibus unumquodque agit quod agit, sunt naturae formalis quae est in ipso quod agit.

Ad id autem quod objicitur, quod compendiosius fuisset, si tunc in ipsa re posita fuisset forma sacramenti. Dicendum quod in re non potuit poni simplex forma hujus sacramenti propter tres causas.

Prima, quod sacramentum in forma et materia subjicitur operationi ministrorum Ecclesiae: res autem significata in hac oratione si absque designatione orationis accipitur, nullo modo subjicibilis est operationi ministrorum, sicut patet cuilibet: quia si hoc corpus Christi demonstratum accipiatur sine orationis designatione, absolvitur ab operatione ministrorum, ita quod sacerdos nihil circa ipsum potest operari.

Secunda causa est: quia cum in sacramentis verbum increatum operetur operatione quae circa elementa corporalia existit, oportet quod verbum increatum operans in aliquo corporali, congruat elemento corporali circa quod operatur: non autem congruit in aliquo quod et sibi congruat, et corporali elemento, nisi in verbo corporali: oportet ergo, quod in verbo corporaliter sonante operetur: quia dicit Augustinus, quod verbum in intellectu est sicut Verbum in Patre, et verbum sonans in verbo vocis corporeae est sicut Verbum incarnatum, quod corporalibus se coaptavit et conformavit.

Tertia autem causa est: quia regulariter et generaliter verum est, sicut dicit Hieronymus, quod sacramenta sunt ad

eruditionem principaliter instituta: non autem erudiunt quae ad notitiam venire non possunt: res autem ista occulta est in se, et ad notitiam venire non posset, nisi verbo sonante designaretur: oportet ergo designare verbum incorporale verbo sonante vel voce.

Adhuc autem, sicut dicit Augustinus, sacramentum est sensibile signum, quod praeter speciem quam ingerit sensibus, aliud facit in intellectum venire. Sicut igitur materia consistit in sensibilibus signis, ita etiam in sensibili signo debet consistere forma : et sic oportuit formam sacramenti consistere in oratione sensibilem sonum habente. Haec igitur causa est quare res in sacramento non simpliciter accepta operatur, sed potius operatur in eo res designata per vocalem orationem, cum tamen vocalis oratio virtutem operandi contrahat a re stante sub voce illa, sicut diximus in praehabitis, etc.

Consequenter videndum est unde haec forma transsubstantian di trahat virtutem. Si enim consequentias attendamus, tunc in omni re quae substantialiter mutatur, oportet quod virtus mutationis illius sit ab eo qui motor est universalis in talibus mutationibus. Mutatio autem una est, sicut dicimus, eam quae est generationis a sole esse in circulo obliquo accedente et recedente: ideo dicimus difformiter fieri generationem et corruptionem. A simili autem et excellentiori videmus, quod omnium talium mutationum est Verbum increatum causa et motor, sicut dicitur, Joan. 1, 3: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est. Videtur igitur haec mutatio transsubstantiationis etiam esse Verbi increati. Hoc idem videtur quod dicitur, Genes. 1, 3: Dixit Deus: Fiat lux, et facta est lux. Et quotiescumque est mutatio aliqua substantialis et supernaturalis, semper praemittitur: Dixit Deus, sive sit de dispositione, sive de ornatu. Similiter autem et ipsa creatio in verbo Dei consistit, quamvis ante

<--- Page Split --->

opus creationis non praemittatur de verbi dictione. Si ergo in Verbo increato omnis talis mutatio consistit, tunc videtur quod etiam ista consistit in virtute Verbi increati, etc.

Adhuc autem, hoc videtur ex dicto Augustini super Genesim ad litteram, qui hoc quod dicitur: Dixit Deus: Fiat, sic exponit, hoc est, Verbum genuit in quo erat ut fieret. Si autem Verbum genuit in quo erat ut fieret, cum non fuerit in eo ut fiat quoddam, sed ut fiant omnia, sicut dicitur, quod omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est, oportet quod omnes tales rerum supernaturales mutationes sint in Verbo et a Verbo.

Adhuc autem, illius proprie agentis est facere aliquid, in cujus ratione est actu secundum formam et rationem. Ratio autem et forma talium supernaturalium transmutationum non est nisi in Verbo quod agit omnia talia, et est ars omnia talia faciendi. Igitur virtus illius transsubstantiationis tota consistit in Verbo increato. Unde, Psal. XXXI, 6, dicit: Verbo Domini cæli firmati sunt. Et super hoc dicit Ambrosius loquens de panis transsubstantiatione in corpus Domini in sacramento: « Quid miraris si Verbum Dei creaturas mutat, in quo creaturae ut essent, primum substiterunt ? » Videtur igitur, quod tota virtus istius transsubstantiationis in Verbo increato consistat.

Quod si concedatur, videbitur esse contrarium his quae ante dicta sunt: quia omnis effectus sacramenti causatur a forma ipsius sacramenti. Forma autem non est Verbum increatum, sed verbum creatum prolatum ab ore sacerdotis. Adhuc autem, in aliis sacramentis verbum creatum est forma: videtur ergo, quod verbum creatum sit etiam forma in isto. Dicit enim Beda: « Accedit enim verbum ad elementum, et fit sacramentum. » Et intelligit de verbo creato prolato ab ore ejus qui minister est in sacramento.

Hæc autem et hujusmodi solvenda sunt, quod in Verbo increato pro certo

est omnis virtus mutationum supernaturalium sicut in primo agente. Sed hoc idem Verbum dupliciter consideratur, scilicet in intellectu paterno, qui est intellectus universaliter agens, et sic agit indivisibili actione cum Patre omnes creaturarum mutationes supernaturales, sicut dicitur, 'Joan. v, 17 : Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Est autem quaedam transmutatio supernaturalis, quam licet non operetur minister, tamen aliquid operatur ad ipsam, sicut sunt mutationes sacramentales ad characteres imprimendos, et mutationes ad gratias et ad alias res effectas in sacramentis, et has operatur Verbum increatum in verbo creato, quod est in pronuntiatione ministrorum. Quia autem aliquid ibi est operationis hominis, oportet quod ipsum Verbum increatum coaptetur ad id quod est hominis, ut in operatione hominis Verbum increatum operetur.

Omnia igitur primitus inducta sunt concedenda : quia in veritate supernaturales transmutationes ad causam supernaturalem oportet reduci, et hanc causam oportet esse talem in qua sit ratio et virtus tales transmutationes operandi : non autem sunt per rationem et virtutem nisi in verbo : et sic oportet, quod Verbum increatum vel in se, vel in aliquo creato cui coaptatur, in illas operetur.

Ad hoc autem quod in contrarium objicitur, dicendum quod licet verbum creatum sit forma sacramenti, tamen quia haec forma processit ab institutione divina, non separatur a Verbo increato, et virtute illius agit quidquid agit : et ita est etiam in aliis sacramentis.

Si autem quaeritur, unde sit, quod Verbum increatum sic est activum? Dicendum, quod est ab hoc quod ipsum est verbum intellectus divini, qui universaliter est activus, et nullius rei receptivus. Et ideo sicut ille est causa transmutationis rerum et constitutivus rerum omnium sicut vult, ita et verbum ejus

<--- Page Split --->

sice est transmutativum et constitutivum : noster autem intellectus est materialis et receptivus : et ideo non est rerum causativus, sed potius a rebus causatus : et ideo etiam verbum ipsius conceptum designat, quem praeaccepti intellectus, et non est alicujus rei causativus. Verbum autem increatum nuntiat intellectum agentem et constituentem : et ideo, ut dicit Ambrosius, est rerum transsubstantiativum : et ideo cum tali verbo creaturas constituente et reparante loqueretur Christus Judæis, Joan. viii, 43, 42, et ipsi non caperent, arguens eos, dixit : Quare loquelam meam non cognoscitis? Ego enim ex Deo processi et veni. Ac si dicat : In ipso verbo quo muto et reparo creaturas sicut volo, potestis scire, si vultis, quod Verbum æternum procedens ab intellectu qui universale principium est agendi et creaturas instituendi et reparandi : quia tales supernaturales operationes per seipsum non habet, nisi Deus sive intellectus divinus : quia nullus est rerum universaliter constitutivus : hæc enim operatio propria est Deo et nulli alii conveniens. Et si sancti aliqui tales leguntur fecisse operationes, has fecerunt per invocationes vel supplicationes vel per merita sanctitatis, et non per seipsos virtute propria. Istæ enim operationes supernaturales in quantum sunt supernaturales, sunt omnes unius rationis : et ideo ad unum agens supernaturale habent reduci.

se operari minister, sicut in baptismo dicit : « Ego te baptizo. » Et in confirmatione dicit : « Ego te confirmo. » Et in unctione dicit : « Ungo hos oculos de oleo sanctificato. » Et sic de aliis. Videtur ergo, quod etiam in isto sacramento in persona ministri dici deberet : Transsubstantio hunc panem in corpus Domini nostri Jesu Christi.

Adhuc autem, cum fit transsubstantitio panis ibi, videtur quod deberet significari per modum mutationis, quod sic diceretur : Hic panis fiat corpus Domini. Vel, hic panis mutetur in corpus Domini. Vel saltem sic : Hic panis transsubstantietur in corpus Domini. Et non sic : Hoc est corpus meum, quia verbum substantivum quod est est, nullam dicit mutationem.

Adhuc autem, cum ministris sit proprium non operari ex potestate absoluta, sed per clavem supplicationis vel exorcismi, sed Christi sit operari ex potestate, videtur quod quamvis Christus ut potestatem habens, dixerit : Hoc est corpus meum, quod tamen ministris sit sic non dicere, sed supplicatione uti, dicendo : Rogamus te, Domine, ut hoc fiat corpus tuum.

Ad hæc autem et omnia similia dicimus, quod non est in hoc sacramento sicut in aliis : operatio enim istius sacramenti ad Dominum omnium terminatur sacramentorum. Et ideo aliis verbis hic uti oportet quam in aliis. Nec ista operatio est ministri, sed potius, sicut diximus, Verbi increati in verbo creato : et ideo nulla est invocatio in hoc sacramento : quia certissimi sumus de operatione verbi.

Alia autem est causa : quia cum contentum istius sacramenti sit Christus totus integer et perfectus, et respectu hujus rei non possit aliquis poni obex ex parte ministri, ideo non debuit hoc sacramentum formam habere per invocationem traditam sicut alia in quibus aliquando obex ponitur.

  1. Ultimo tandem considerandum est de Qualis sit hujus formæ qualitate : non enim hæc modus for- forma est ad modum formarum aliorum sæcramen- sacramen- ti? vocationem sanctæ Trinitatis, sicut in baptismo, ubi dicitur : « Ego te baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus san- cti. » Hic autem nulla fit Trinitatis invo- catio, cum tamen operationes gratiarum sacramentalium sint indivisa opera Tri- nitatis.

Adhuc autem, in omnibus aliis formis actum vel gratiam sacramentalem signat

<--- Page Split --->

Ad aliud autem dicendum, quod in veritate iste actus transsubstantiationis nullo modo est ministri sicut operantis, vel sicut cooperantis: quia solum Verbum increatum in verbo creato hanc operatur transsubstantiationem: et ideo actus ille ad ministrum non poterat sicut ad agentem retorqueri. Sic autem non est in aliis sacramentis, quorum actus exteriores ad usum sunt ministrorum.

Ad aliud autem dicendum, sicut patet jam in ante habitis, quod non est ibi vera transmutatio, sed simplex transsubstantiatio hujus ex hoc. Et ad hoc signandum non est tradita forma per verbum pertinens ad mutationem, sed per verbum pertinens ad esse.

per ante dicta : quia licet ministri sit per clavem operari, tamen quia actio illius sacramenti nullo modo est ministri, ideo non debuit ut ministri per invocationis vel supplicationis modum significari.

Et si objicitur, quod secundum hoc sacramentum istud non debuit committi operationi ministrorum, dicendum quod hoc non sequitur: quia quamvis nihil operetur minister vel cooperetur in re sacramenti, tamen operatur ad sacramentum suggerendo materiam, et dicendo orationes et supplicationes quae antecedunt et consequuntur sacramentum, et offerendo et distribuendo sacrificium, vel sacramentum, et caetera faciendo quae in hoc sacramento requiruntur.

Ad aliud autem jam patet responsio

CAPUT III.

De forma quae dicitur super vinum.

  1. Post hoc dicendum est de forma quae Qua sit dicitur super vinum, de qua quaedam orma conquaeruntur propria : quaedam quae utramecrationis vini?

Propria autem quae quaeruntur, sunt tria, scilicet quae sit forma quae super vinum dicitur? Et, utrum divisim vel conjunctim agat transsubstantiationem cum forma quae dicitur super panem? Et tertio, quare non eodem modo traditur sicut forma quae dicitur super panem ?

Si autem verba Evangelistarum consideremus, forma quae dicitur super vinum, valde diversa invenitur. Etenim, Matth. xxvi, 27 et 28, dicitur : Et accipimus calicem, gratias egit, et dedit illis,

dicens : Bibite ex hoc omnes. Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Marci autem, xiv, 23 et 24, dicitur sic : Et accepto calice, gratias agens dedit eis, et biberunt ex illo omnes. Et ait illis : Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur. Luce autem, xiii, 20, sic dicitur : Similiter et calicem, postquam cenavit, dicens : Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur. Apostolus autem Paulus, I ad Corinth. xi, 25, sic dicit : Similiter et calicem, postquam cenavit, dicens : Hic calix novum testamentum est in meo sanguine : hoc facite quotiescumque bibetis, in meam commemorationem. He

<--- Page Split --->

autem omnes formæ differunt ab ea quæ usitatur et tenetur a tota Ecclesia in Missæ Canone, ubi sic dicitur : « Simili « modo, postquam cœnatum est, acci- « piens et hunc præclarum calicem in « sanctas ac venerabiles manus suas : « item tibi gratias agens, benedixit, de- « ditque discipulus suis, dicens : Acci- « pite, et bibite ex eo omnes. Hic est « enim Calix Sanguinis mei, novi et « æterni testamenti : mysterium fidei : « qui pro vobis et pro multis effundetur « in remissionem peccatorum. Hæc quo- « tiescumque feceritis, in mei memoriam « facietis. » Hæ omnes forme valde a se invicem differre videntur : et, sicut dicit Hieronymus, non potest esse verum quod est diversum, etc.

  1. Quæritur autem de prima istarum 1 : si enim secundum ea quæ de forma corporis determinata sunt, quædam horum verborum pertinent ad sacramenti institutionem, sicut id quod dicitur : Accipiens calicem, gratias egit, et dedit illis : quædam autem pertinent ad formam, sicut id quod dicitur : Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum : quædam autem pertinent ad usum, sicut id quod dicitur : Bibite ex hoc omnes : tunc videtur, quod istud sacramentum sanguinis aliam habet institutionem quam corporis sacramentum : et sic videntur esse duo sacramenta, et non unum sacramentum.

Adhuc autem quæritur, ex quo Christus dixit : Hic est sanguis meus, quare hoc Ecclesia mutasse videtur, dicens : « Hic est enim calix sanguinis mei : » ponens sanguinem in obliquo, et calicem in recto, cum nihil ibi intendatur de calice, sed principalis intentio sit de sanguine.

Adhuc autem quæritur, utrum et hoc sit de forma quod adducitur : « Novi et æterni testamenti : mysterium fidei ? » Videtur, quod sic, quia sub una continetur confectione orationis. Præterea bene invenitur in Evangelio sanguis novi testamenti : sed quæritur, unde additum sit æterni ? hoc enim nullus posuit Evangelista.

Adhuc autem, quare dicitur sanguis novi testamenti ? Si enim dicitur ideo quia in novo testamento est institutus, tunc etiam corpus debuit dici novi testamenti, ut sic diceretur : Hoc est corpus meum novi et æterni testamenti.

Adhuc autem quæritur, quare dicatur novi testamenti, cum nihil videatur per illud testificati? Testimonia enim vel testamenta sunt quæ testificante Deo per miracula probata sunt, sicut dicitur, ad Hebr. ii, 4 : Contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus sancti distributionibus secundum suam voluntatem. Aut sunt ultimæ voluntatis indicia certis sigillis certificata. Nihil autem talium est in calice, ut videtur. Et ideo non deberet vocari calix novi testamenti.

Adhuc autem objicitur etiam de hoc quod dicit : Hic est sanguis meus : quia etiam sanguis est in corpore ante confecto : et si corpus habet secum sanguinem, constat quod facit sanguinis effectum : et sic superfluit sanguis in calice consecratus, ut videtur.

Adhuc autem, in æternitate nihil talium erit : quia ibi rerum veritate percipiemus id quod nunc sub specie sacramentali gerimus velatum. Non ergo deberet dici novi et æterni testamenti, sed potius novi testamenti in fine temporum finiendi.

Adhuc autem, quia alia forma utitur super vinum, et alia super panem, et due materie, et due forme, et due institutiones videntur facere duo sacramenta.

Adhuc autem, unde trahitur id quod additur : Mysterium fidei ? Hoc enim in serie Evangelii nec in se, nec in suo simili invenitur.

<--- Page Split --->

Adhuc autem, quare potius ponitur hic de calice quam de corpore? Corpus enim Christi est hic in altari in mysterio, hoc est, in secreto sicut et sanguis.

Adhuc autem quaeritur, quare potius dicitur mysterium fidei, quam mysterium spei vel charitatis, cum sacramentum altaris principaliter dicatur charitatis sacramentum et veritatis, sicut in ante habitis probatum est?

Ulterius autem quaeritur de hoc quod additur : Qui pro vobis et pro multis effundetur, utrum et hoc sit de forma? Videtur, quod sic : quia universaliter observatur ab Ecclesia.

Adhuc autem, quare dicit sanguinis proprium effectum, et effectus omnis respicit ad formam agentis?

Adhuc autem, quare dicit copulatione utens : Pro vobis et pro multis, cum non sit alia fusionis ratio pro Apostolis quam pro multis ?

Adhuc autem, quare non dicit : Qui pro omnibus effundetur, cum tamen pro omnibus sit fusus ? I Joannis, 11, 2 : Ipse est propitiatio pro peccatis nostris : non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi.

Adhuc autem, hoc esset conforme dictis praecursoris Domini, qui, Joan. 1, 29, dicit : Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. Et. non dicit, peccata nostra et multorum de mundo.

Adhuc autem ulterius quaeritur, quare addatur : In remissionem peccatorum. Omne enim sacramentum est in remissionem peccatorum. Et videtur, quod baptismus et pcnitentia plus sint in remissionem peccatorum, quam Eucharistia : quia illa sunt directe contra mortalis peccati species, quae sunt originale et actuale. Eucharistia autem est contra quemdam peccati defectum, qui est inedia spiritualis vitae, sicut patet per ante dicta. Cum enim hoc non additur formis aliorum sacramentorum, videtur quod etiam formae istius sacramenti addi non deberet.

Hec autem quae possent dici de pro-

nominis demonstratione, et partibus orationis sigillatim et conjunctim acceptis, satis intelliguntur per ea quae de forma quae dicitur super corpus, disputata sunt.

Videtur igitur sine praejudicio sententiae melioris dicendum esse, quod hoc solum sit de forma sanguinis, quod dicitur : Hic est calix sanguinis mei. Praecedentia autem quae sunt : « Accipiens et hunc praeclarum calicem in sanctas ac venerabiles manus suas : » itemque, « gratias agens, benedixit, et dedit discipulis suis, dicens : Accipite, et bibite ex eo omnes, » ad institutionem et sanctionem et usum pertinent sacramenti. Quae autem sequuntur cum additur : « Novi et aeterni testamenti : mysterium fidei : qui pro vobis et pro multis effundetur, » et caetera oonia haec pertinent ad declarationem virtutis sacramenti : medium autem quod interjacet : « Hic est enim Calix Sanguinis mei, » meo judicio solum est de forma sacramenti.

Quod enim primo dicitur de calicis acceptione, signat quod virtute tactus manuum divinarum, vis transsubstantialis collata est materiae vini, quam non haberet nisi talem materiam Christus in intentione faciendi sacramentum tetigisset.

Quod autem additur : « In sanctas ac venerabiles manus suas, » quae sanctae dicuntur, quia sacramentum sanxerunt, et venerabiles, quia auctoritas divina in eis fuit ad instituendum. Quamvis ergo Christus multa dum hic in mundo viveret, tetigerit, tamen vim materialem sacramenti non contulit nisi rebus illis tantum quas tetigit intentione sanciendi sacramentum. Actio enim Dei voluntati et intentioni subjicitur, sicut dicitur, Sapient. xii, 18 : Subest enim tibi cum volueris posse.

Quod autem dicitur : « Item tibi gratias agens, » ostendit magnitudinem sacramenti et dignitatem : quia de parvis Filius Patri speciales non ageret gratiarum actiones.

<--- Page Split --->

Et quod subdit : « Et dixit : Accipite, » hoc refertur ad institutionem : et est sensus : Vos qui estis Ecclesiae ministri futuri, accipite hoc dandum Ecclesiae et tenendum. Et iste sensus innuitur in verbis Apostoli, I ad Corinth. xi, 23, ubi dicit : Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis.

Quod autem subjungit : « Bibite ex eo omnes, » hoc pertinet ad usum et generalitatem usus, et ad sumptionem sacramentalem, qui frequentandus est in Ecclesia. Propter quod etiam dicit Hieronymus, quod una causa institutionis sacramentorum est exercitium, ut in ipsis utili exercitemur occupatione, de qua ipse idem Hieronymus dicit : « Semper aliquid operis facito, ut te diabolus occupatum inveniat. »

Quae autem sequuntur, cum dicit : « Hic est enim Calix Sanguinis mei, » sunt de forma praeter causalem quae interponitur conjunctionem enim, quae continuationem facit formae sacramenti ad institutionem, sicut in ante habitis in forma corporis dictum est.

Quod autem objicitur, quod duae institutiones faciunt duo sacramenta. Dicendum, quod non sequitur, nisi duae institutiones essent de duabus materiis divisis, et duabus formis divisis, et duabus gratiis in sacramentis substantialiter effectis divisis, quae hic non sunt : quia duae materiae panis et vini indicant unum perfectum nutrimentum, quod in perfectione nutriendi altera illarum materiarum indicare non sufficit. Forma etiam ad formam refertur ad perfectionem unius sacramenti. Una etiam est gratia in utroque effecta : et ideo duo esse non possunt. Haec autem omnia in tertio superius habito tractatu per rationes efficaces probata sunt 1.

Ad hoc autem quod objicitur, quod videtur esse superfluum, quia sanguis est in corpore. Dicendum, quod hoc

nihil valet. Ecclesia enim in sacramento non intendit habere Christum qui multis aliis modis habetur per gratiam inhabitantem et bona merita, sed intendit habere Christum ut cibum et perfectum nutrimentum : ut perfectum autem nutrimentum non habetur in solo sacramento panis, sed in sacramento panis et vini : unde licet corpore jam consecrato in eo non desit sanguis, et hoc sit de complemento naturali corporis, tamen non habetur hoc ex virtute sacramenti, nisi post consecrationem calicis : panis enim non nisi in corpus transsubstantiatur, et non in sanguinem : quia sanguis est in corpore propter corporis viventis perfectionem naturalem, et anima ut causa vitae naturaliter in corpore, et deitas est propter gratiae unionis connexionem : tamen in omnibus his non habetur ex vi sacramenti nisi corpus, et jam ostendimus, quod elementum materiae debet perfectionem nutrimenti significare : et ideo de necessitate sacramenti et non superflue ponitur materia quae est vinum.

Ad aliud quod objicitur de duabus materiis, et duabus formis, et duabus institutionibus, jam solutum est.

Ad id quod quaeritur, quare Ecclesia vocem sanguinis ponit in obliquo, quam Christus in recto posuit? Dicendum, quod Christus utrumque dixit : quia, Luc. xxu, 20, dicit : Hic est calix novum testamentum in sanguine meo. Et hoc idem testatur Paulus, cujus Evangelium Lucas scripsisse legitur, qui sic dicit : Hic calix novum testamentum est in sanguine meo2. Sed Ecclesia elegit illum modum in usu sacramenti, quem Lucas scripsit : quia in illo signatur et sanguis, et chartas qua fusus est sanguis, et charitas ad quam invitat sacramentum sanguinis, et chartas in qua sumendus est sanguis. Calix enim calida est potio, quae non calorem vasis vel ejus quod est in vase signat, sed potius calorem

<--- Page Split --->

qui sanguinem fervere fecit, et qui vaporat in sanguine, et qui incendit bibentem. Psal. cxv, 13 : Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. Quia igitur hoc importatur in sanguine, ideo Ecclesia elegit potius verba Luce quam Matthæi vel Marci.

Sed tunc secundum hoc quaeritur, si aliquis diceret sic : Hic est sanguis meus, utrum conficeret, vel non. Ad hoc videtur dicendum, quod taliter dicens conficeret. Sed si ex contemptu religionis Ecclesiasticae id obstinato animo et temere dicere vellet, peccaret contra ritum Ecclesiae et esset deponendus a ministerio et gradu quo fungeretur in Ecclesia.

Ad id quod ulterius quaeritur, utrum et hoc sit de forma quod additur : « Novi et aeterni testamenti ? » Videtur dicendum, quod non, sed est ad expressionem eorum quae perficiunt sacramentum. Et haec sunt tria, scilicet testamenti confirmatio quod antiquitus non confirmabatur nisi sanguine. Unde, ad Hebr. ix, 17 et 18 : Testamentum in mortuis confirmatum est : alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est. Unde nec primum quidem sine sanguine dedicatum est. Secundum autem est, quod in sacramento totum quod credimus, fundatum est : quia Christi passio gratia et futura beatitudo in conjunctione sanguinis significatur. Et quod objicitur, quod in Evangelio invenitur novi testamenti, hoc verum est : sed dicitur propter novum modum gratiam conferendi quam habent sacramenta novae legis, quae continent hoc quod figurant, et quod figurant et continent, conferunt ei qui recipit sacramentum : et haec sacramenta veteris legis non fecerunt : quia totus usus illorum, ut dicit Augustinus, fuit in signando gratiam, quam sic responderunt futuram, quod

eamdem non continebant nec conferbant.

Ad hoc autem quod quaeritur, quomdo additum sit aeterni ? Dicendum, quod hoc additum est auctoritate Apostolorum et Ecclesiae, ad ostendendum, quod isti sacramento aliud non succedit : sed horin finem temporis durabit in sacramentali specie : in futura autem aeternitatepercipietur in rei aperta veritate. Et sicpatet, quod aeternum est et non temporale tantum, sicut Veteris Testamenti figurae, quae, sicut dicitur, ad Hebr. ix, 10, usque ad tempus correctionis ad signandum tantum sunt imposita'.

Ad hoc autem quod quaeritur, quare ad corpus non dicitur novi testamenti ? Dicendum, quod non ideo dicitur sanguis novi testamenti, quia in Novo Testamento sit institutum, sed potius ideo quia Novum Testamentum in ipso et per ipsum confirmatum est, sicut jam ante diximus : quia hoc dixit Apostolus, ad Hebr. ix, 17 2. In corpore autem secundum quod est corpus, testamentum non est confirmatum : quia mortem non significat sicut sanguis, nec in eos quibus testamentum confirmatur, aspergitur secundum quod est corpus. Aspersio autem sanguinis testamentum confirmavit, ut sanguis ejus funderetur, qui testamentum non servaret.

Ad hoc quod quaeritur, quid sit in sanguine testificatum ? Dicendum, quod totum Novum Testamentum, sicut dicitur, I Joannis, v, 8 : Tres sunt qui testimonium dant in terra : spiritus, et aqua, et sanguis. Sanguis enim testatur remissionem, sicut dicitur, ad Hebr. xii, 22 et seq. : Accessistis... ad sanguinis aspersionem, scilicet Jesu Christi, melius loquentem quam Abel : quia Abel sanguinis aspersio vindictam expostulat, sed sanguis Christi remissionem. Spiritus

<--- Page Split --->

autem vaporans in sanguine, testatur sanctificationem, et aqua expiationem. Hinc est, quod, Zachar. ix, 11, dicitur : Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua. Hoc igitur testificatur sanguis : quia, sicut dicitur, ad Hebr. ix, 22 : Sine sanguinis effusione non fit remissio. Et hoc testificabatur sanguis cum flueret multis miraculis. Propter quod etiam Centurio convictus dixit, Matth. xxvii, 54 : Vere Filius Dei erat iste 1. Convicti etiam erant illi qui percutientes pectora sua reversi sunt in civitatem 2. Nihil autem horum adjungitur corpori : quia corpus secundum se non est mortis signum vel passionis. Est etiam ultimae voluntatis confirmatio : quia ultima voluntas Christi fuit remissio per redemptionem, et hanc sanguine testificatus est et confirmavit multis sigillis miraculorum.

Ad id autem quod objicitur, quod in aeternitate nihil erit sacramentalium signorum, solutio patet per dicta paulo ante : quia ideo dicitur aeternum, quia non habebit succedens, et in beatitudine manebit in suo proprio significato, sicut et Christus dicitur, ad Hebr. vii, 24, sempternum habere sacerdotium secundum ordinem Melchisedech 2.

Ad id autem quod quaeritur, unde addatur : Mysterium fidei ? Dicendum, quod auctoritate Apostolica additur et Ecclesiae, ad determinationem sacramenti sanguinis : tota enim fides in sacramento sanguinis fundatur, secundum quod redemptio facta est per sanguinem : quia Christus propter hoc incarnatus fuit, sicut dicit Petrus, beati Gregorii diaconus, in paschalis cerei benedictione : « Nihil enim nasci profuit, nisi redimi profuisset. »

Ad hoc autem quod dicitur, nihil simile in Evangelio contineri. Dici potest,

quod multa fecit et dixit Christus, sicut dicitur, Joan. xxi, 25 : Quæ si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos, qui scribendi sunt, libros. Vel, si non dixerit Christus, tamen Ecclesiæ auctoritas addidit, ut diximus, ad expressionem fidei, quæ tota, sicut jam diximus, morte et sanguine Christi est completa. Et hoc quidem mysterium est : quia tota fides est de non apparentibus rationi. Unde, ad Hebr. xi, 1, dicitur, quod fides est sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium.

Ad hoc quod quaeritur, quare hoc non est additum formæ corporis ? jam patet solutio per ante dicta : quia scilicet corpus secundum quod corpus mortem omnia confirmantem forma sua non ostendit, quam perfecte ostendit fluxus de latere sanguinis.

Ad id quod quaeritur, quare non dicatur mysterium spei et charitatis ? Dicendum, quod hoc non esset proprie loqui : quia secretum quod significat mysterium, non congruit nisi pertinentibus ad cognitionem, et ad cognitionem non pertinent spes et charitas.

Ad id autem quod ulterius quaeritur de hoc quod additur : « Qui pro vobis, etc. » Dicendum, quod non est de forma.

Ad id autem quod objicitur, quod dicit proprium effectum. Dicendum, quod hoc non facit ipsum esse de forma, sed indicat sanguinis virtutem et effectum redimendi : et licet effectus a forma procedat, tamen extra formam est secundum esse, et nihil est ipsius formæ.

Ad id autem quod quaeritur, quare utitur copulatione : « Pro vobis et pro multis ? » Dicendum, quod in veritate una est ratio fundendi sanguinem pro Apostolis et pro aliis, tamen apponitur : « Qui pro vobis » in persona justorum per-

<--- Page Split --->

fectorum, ut sciatur, quod merita sanctorum quantumcumque perfectorum, non valent, nec sunt accepta sine sanguinis intermissione. Quod autem dicitur : « Pro multis, » ideo dicitur, ut ostendatur quid sanguis habeat in valore. Unde ex primo intelligitur per Christi sanguinem perfectio meriti sanctorum, ex secundo autem valor sanguinis importatur.

Ad hoc autem quod quaeritur, quare non dicit : Pro omnibus ? Respondent quidam, quod in veritate pro omnibus sufficit sanguis Christi : sed quia non efficienter salvat omnes, sed multos, ideo sicut dicunt, dicit pro multis, potius quam pro omnibus. Et haec ratio est bona et Catholica. Si quis autem subtilius sermonem Domini inspiciat, tunc plus inportatur per hoc quod dicit : Pro multis, quam si diceret : Pro omnibus : quia multis dicit multitudinem, quæ sui incremento procedit in infinitum, et sic pro multis optime dicit : quia quamvis multitudo hominum potentia materiae, ut dicit Philosophus, procedat in infinitum, et cum valore sanguinis multitudo infinita redempta est. Si autem poneretur pro omnibus, poneretur quaedam summa distributa sub uno communi, et non significaretur valor sanguinis extendere se ultra illam. Ad hoc quod dicit, I Joannis, 11, 2, quod pro totius mundi peccatis sanguinem fudit. Dicendum, quod in hoc quod dicitur mundus, quoddam infinitum secundum potentiam materiae importatur : propter quod idem est mundus præcedentium, præsentium, et futurorum : et sic iterum respicit multitudinem potentia infinitam.

Per hoc etiam patet solutio ad sequens de verbo Joannis Baptistæ, quo dixit : Qui tollit peccatum mundi 1.

Ad id autem quod ulterius quaeritur de additione hujus quod dicitur : « In remissionem peccatorum. » Dicendum, quod in hoc nulli addi congruit nisi in forma sanguinis : quia in solo sanguine

secundum suum nomen et effectum sanguinis significatur et causatur remissio peccatorum : in aliis autem causatur quidem, sed non per se significatur. Corpus enim secundum seipsum non dicit opus redemptionis : quia veritas corporis potest percipi etiamsi numquam fuisset redemptio per passionem, dummodo Christus sic sacramentum sui corporis instituisset. Sed sanguis directe dicit fluxum sanguinis in opere redemptionis, per quam facta est remissio peccatorum et debiti solutio.

Ad hoc autem quod objicitur de haptismo et pœnitentia. Dicendum, quod revera sunt ordinata sacramenta illa contra duas species mortalis peccati, quæ sunt originale et actuale, sed tamen ad illa delenda nihil operarentur, nisi sanguis Christi per fidem Ecclesiæ in eis operaretur : et ideo remissio primo et per se attribuitur sanguini, et per virtutem sanguinis attribuitur aliis etiam sacramentis omnibus, et non solum baptismo et pœnitentiae, etc.

Deinde quaeritur, Utrum hæc forma sigillatim sine forma corporis accepta, agat transsubstantiationem vini in sanguinem, aut si non agat eam nisi ut conjuncta cum forma quæ dicitur super panem ?

Et antiqui quidam sicut Stephanus Cantuariensis, et Præpositus, et Cantor Parisiensis, et alii quidam dixerunt, quod una istarum formarum exspectat aliam, hoc est, quod pronuntiata forma ista : « Hoc est corpus meum, » non statim fit transsubstantiatio panis in corpus Christi, sed forma verborum jam perfecta, stat in virtute sua non statim agens, donec etiam super vinum pronuntiatur forma sanguinis : et tunc illæ formæ simul agunt sacramenti hujus perfectionem per transsubstantiationem panis in corpus, et per transsubstantiationem vini in sanguinem. Hujus autem suæ assertionis sive

<--- Page Split --->

opinionis quatuor assignant rationes : quarum prima sumitur ex unitate sacramenti, quae jam in ante habitis probata est. Unius autem sacramenti una vel congregata ad unum est actio. Et ideo dicunt, quod simul congregatae sunt istae actiones formarum.

Secunda ratio sumitur ab unitate ejus quod semper in hoc sacramento continetur, sive bonus sit sacerdos conficiens, sive malus. Hæc autem res est totus et perfectus Christus. Unius enim rei sacramentalis unica vel ad minus simul unita est actio convertens et constituens.

Tertia ratio sumpta est ab inconvenienti quod istis sequi videbatur, si contrarium hujus diceretur : et hoc est, quia si diceretur, quod non sunt simul actiones formarum, esset sub forma panis corpus sine sanguine, et sub forma vini sanguis sine corpore, quod esset magna sacramenti imperfectio : quia sic aliquando in altari esset Christus secundum aliquid sui, et non esset ibi secundum aliquid sui, quod valde inconveniens est.

Quarta autem ratio sumitur a simili : quia dicunt, quod sicut Spiritus sanctus simul corpus et sanguinem formavit in utero, ita conveniens est simul et non successive corpus et sanguinem supernaturali mutatione formari in sacramento, ut una actio divina et supernaturalis alii divinae et supernaturali respondeat secundum similitudinem et congruentiam. Haec igitur sunt propter quae dixerunt hoc quod dixerunt, et magna fuerunt isti viri temporibus suis auctoritatis inter Doctores.

In contrarium hujus objicitur : quia secundum hoc sacerdos facit populum idololatrare : constat enim, quod statim completa pronuntiatione facta de forma corporis Christi, elevatur hostia, et populo adoranda exhibetur adoratione latriae : hoc autem fit antequam aliquid de forma vini dicatur. Si ergo tunc non est corpus Domini, sed panis, pro certo panis adoratione latriae adoratur, quod est inconveniens. Adhuc autem confecto sacra-

mento corporis, aliquando sacerdos vel ex errore ministri qui ministrat aquam pro vino, vel ex oblivione propria obliviscitur, quod non conficit sacramentum sanguinis usque in finem Missæ, et tunc in hoc casu præcipiunt Doctores, ut repetat Canonem ab hoc loco ubi de sacramento sanguinis incipit agi, hoc est ibi : « Simili modo, postquam ccenatum est, etc. » Oportet ergo, quod toto illo tempore exspectaret forma corporis Domini, ne ageret, quod valde ridiculum est. Adhuc autem quidam ex errore vel oblivione totum omittunt sacramentum sanguinis. Illi ergo secundum ea quæ dicta sunt, etiam de sacramento corporis nihil conficerent, quod est absurdum. Adhuc autem quæ esset causa, quod forma pronuntiata super propriam materiam, statim non ageret ad perfectionem sacranenti ? Hanc enim etiam licentiam fingendi habentibus difficile esset fingere.

Propter hoc et hujusmodi rationes dicimus, quod nihi valent illæ antiquorum opiniones, et quod falsæ sunt, et valde propinquæ ad hæresim, quinimo statim facta pronuntiatione formæ super materiam panis, fit transsubstantiatio panis in corpus Dominicum, quando adhuc non est transsubstantiatum vinum in sanguinem Domini.

Ad hôc autem quod primo inducunt, dicendum quod unitas sacramenti non impedit, quin divisas panis et vinum transsubstantiationes habeant : quia hoc non facit divisionem seu unionem sacramenti, sed potius unitas signandi perfectionem nutrimenti in materiis duabus, quæ perfectio significationis in altero non valet inveniri, et unio ultimi effectus, qui est restauratio deperditi in vita spirituali, quia etiam nutrimentum corporale non perficitur ex uno, sed ex pluribus, quæ divisas habent præparationes et sumptiones, et tamen unicum perficiunt nutrimentum, etc.

Ad secundam quam inducunt ratio-

<--- Page Split --->

nem, dicendum quod verum est, quod unus Christus integer et perfectus sub utraque est forma sacramentali, et quamvis unius rei unica sit actio, vel ad unum congregata, hoc verum est, quando unum et idem habetur uno modo et secundum eamdem et indivisam operationem. Hoc autem non est hic : quia ad aliud in nutrimento consecratur sanguis, et ad aliud corpus, quamvis illa postea conjuncta unam perficiant nutrimenti operationem, sicut diversa fercula vel diversi potus ordinati secundum naturam, quamvis diversas habeant præparationes et sumptiones, unam tamen habent nutriendi perfectionem : et ideo propter hoc quod dicunt, non oportet quod una forma exspectet aliam in agendo.

Ad tertiam dicendum, quod ille error qui istis videbatur, non sequitur : quia licet sub forma panis ex virtute sacramenti non sit nisi corpus, tamen hoc non est sine sanguine : quia ex perfectione corporis naturalis habet venas plenas sanguine, et ex organisatione habet perfectionem animæ, et ex gratia unionis habet perfectionem deitatis : sed sicut jam ante diximus, Ecclesia intendit habere sanguinem, non ex perfectione naturalis corporis, sed potius ex vi sacramentali ad nutrimenti spiritualis perfectionem. Et ideo non contingit inconveniens quod isti timebant, accidere. Numquam enim Christus secundum aliquid sui est in altari, et secundum aliquid sui semper est in altari, sicut jam sæpius dictum est.

Ad quartam autem rationem dicendum, quod transsubstantiationes supernaturales et divinæ non sibi respondent, nisi secundum summæ sapientiæ ordinem. Et ideo cum summa sapientia ad unius perfectionem nutrimenti ordinaverit duas transsubstantiationes divisim faciendas et sumendas, duæ divisæ sunt in sacramento transsubstantiationes. Nec est simile quod pro simili inducitur : quia in formando corpus, necesse fuit quod sanquis esset materia corporis : et ideo opor-

tuit, quod simul cum corpore sumeretur ad opus incarnationis. In sacramento autem potus sumitur ad nutrimentum, ut vehat et subtiliet cibum, et venarum vias aperiat, et membris continuet et adhærere faciat : et ideo secundum consequentiæ rationem in sacramento sanguis conficitur et sumitur post sacramenti corporis confectionem.

Hæc ergo opinio stare non poterit, etc.

Nunc dicere restat quare non eodem modo traditur sicut forma quæ dicitur super panem, ut sic plane diceretur : Hic est sanguis meus. Videtur enim, quod similis similium esse deberet traditio. Simile autem penitus in traditione sacramentali videtur esse de sacramento panis sive corporis, sive de sacramento vini sive sanguinis.

Adhuc autem, si diceretur quod calix apponitur, eo quod fusibile est vinum, et diffuere t nisi in calice teneretur et similiter sanguis, hoc penitus nihil est : quia non dicitur : Hic est calix vini, quia vinum per formam statim transsubstantiatur in sanguinem : sanguis autem Christi semper intra venas est Christi, et effundi non potest : et ideo nulla est ista responsio.

Si autem dicatur, ut prius dictum est, quia calix ibi notat charitatis calorem, hic calor non plus notatur in effusione sanguinis, quam in passione corporis, præcipue cum dicat Dominus, Joan. xv, 13 : Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis.

Ad hæc autem et hujusmodi jam patere potest solutio per ante dicta : quia in veritate in sanguine patet calor charitatis, et non in corpore secundum quod est corpus : quia nulla existente passione Christus verbis potuit dare, quod virtute verborum panis in corpus Christi transsubstantiaretur, sed posita effusione sanguinis jam statim ponitur passio quæ in eo qui verus Deus est, non potest procedere nisi ex calore charitatis. Unde

<--- Page Split --->

etiam eadem charitate coarctatus dicit, Luc. xii, 50 : Baptismo habeo baptizari, et quomodo coarctor usque dum perficiatur ? Et intelligit de baptismo sanguinis.

dum legem sedes vitæ et animæ secundum conveniens nutrimentum est in sanguine : et ideo potius per hoc dictum intelligitur sacramentum sanguinis quam corporis.

Ad hoc autem quod dicit Christus, Joan. xv, 13 : Majorem charitatem nemo habet, etc. Dicendum, quod secun-

Et per hoc patet solutio ad omnia quaesita.

CAPUT IV.

De consequentibus ad utramque formam.

  1. Consequenter tractanda sunt quaedam consequentia ad utramque formam, sicut verbi gratia de tribus, scilicet quod dicitur : « Elevatis oculis suis in celum, etc. »

Similiter etiam de hoc quod post utriusque sacramenti confectionem dicit sacerdos : « Unde et memores, etc. » Et post pauca : « Offerimus præclare majestati tuæ, etc., » cum jam totum sit Patri oblatum et sanctificatum, cum tamen sacerdos dicat : « Panem sanctum vitæ æternæ, et calicem salutis perpetuæ. »

Tertium est de quo quæritur, cum hoc sacramentum non sumatur nisi in commemorationem passionis, quare fit mentio de resurrectione et ascensione, cum dicitur : « Et ab inferis resurrectionis, et in cœlum gloriosæ ascensionis. »

De primo autem istorum quæritur, quare apponitur : « Et elevatis oculis in cœlum, » cum hoc nullus posuerit Evangelatinarum, nec Apostolus, I ad Corinth. xi, 23 et seq., ubi formam dedit celebrandi sacramentum, de hoc nullam pe-

nitus fecit mentionem, Videtur enim, quod in tanto sacramento nihil sit addendum nisi quod auctoritas divina promulgavit. Ad hoc Dionysius dicit in libro de Divinis nominibus 1, quod universaliter non est audendum nobis aliquid dicere præter hoc quod in sacris libris est promulgatum. Adhuc autem, videtur esse quaedam diminutio potestatis Christi : Christus enim operatur potestate excellentiae virtute deitatis propriæ : ministri autem operantur adminiculo clavis, quæ sunt invocatio, supplicatio, exorcismus, et hujusmodi. Elevatio autem oculorum in cœlum videtur esse invocantis vel supplicantis, qui non virtute propria operatur : et sic videtur in Christo dicere potestatis diminutionem.

Ulterius etiam quæritur de hoc, quod post confectionem utriusque sacramenti dicitur : « Unde et memores, Domine, etc. » Et infra : « Necnon ab inferis resurrectionis, sed et in cœlos gloriosæ ascensionis. » Cum enim sacramentum hoc, sicut ipse dicit Christus et testatur

<--- Page Split --->

Apostolus, sit in commemorationem Dominicae passionis tantum institutum, videtur quod incongrue additur de memoria resurrectionis et ascensionis.

Adhuc, quare non additur eodem modo de memoria consessus ad dexteram Dei Patris, et de reditu ad judicium, cum haec in symbolo sicut et alia contineantur?

Adhuc autem, quid est quod inferius dicitur : « Offerimus præclarae majestati tuæ, » cum jam ante totum per elevationem et confectionem sacramenti sit oblatum ?

Adhuc autem, quid est quod dicitur : « Offerimus majestati tuæ, » potius quam bonitati ? Videtur enim bonitati magis congruum quam majestati, cum Christus in offerendo potius humilitatem et charitatem, quam majestatem exhibuerit.

Adhuc autem ulterius quaeritur, quare dicitur : « De tuis donis ac datis ? » quia de alieno illius cujus est offerre, potius est redditio quam oblatio, sicut et Apostolus, ad Roman. xiii, 7 : Reddite ergo omnibus debita. Et Dominus, Matth. xxii, 21 : Reddite ergo quæ sunt Cæsaris Cæsari, et quæ sunt Dei Deo.

Adhuc autem quaeritur, quare additur : « Hostiam puram, Hostiam sanctam, Hostiam immaculatam, » cum jam sacrificium confectum est, quod purius esse non potest, nec sanctius, nec magis immaculatum ?

Quæritur etiam propter quid illa tria circa hostiam cum signis tribus crucis ponantur ?

Adhuc ulterius quaeritur, quia non videtur esse verum quod additur : « Panem sanctum vitæ æterna, » cum jam non sit panis, sed corpus Christi. Eodem modo non videtur verum esse quod subjungit : « Et calicem salutis perpetua, » cum jam non sit calix, sed sanguis Jesu Christi.

Ad hæc autem omnia facile est respondere, si ea quæ in præmissis habita sunt, in memoria teneantur.

Ad primum enim quod dicitur contra

hoc quod est: « Et elevatis oculis in cælum ad te Deum Patrem suum omnipotentem.» Dicendum, quod ex simili addidit Ecclesia : quia, Joan. xi, 41, cum suscitatet Lazarum, dixit Evangeßsta Joannes : Jesus autem, elevatis sursum oculis, dixit: Pater, gratias ago tibi, etc. Si enim pro vita unius iterum morituri gratias agens elevavit in cœlum oculos, multo magis creditur hoc fecisse in confectione universaliter vivifici sacramenti. Similiter cum instruxisset discipulos post cœnam, et oraturus esset pro eis ante passionem in ipsa nocte traditionis suæ, sicut dicit Evangelista Joannes, xvii, 1 : Hæc locutus est Jesus, et sublevatis oculis in cœlum, dixit : Pater, venit hora, clarifica Filium tuum. Ex quo præsumitur, quod frequenter oculos ad cœlum levavit, et forte fecit hoc in omnibus agendis suis : et ideo non est præsumptum, sed de factis Domini et verbis Evangelistarum appositum, præcipue cum hoc Romana Ecclesia credatur traditum accepisse a sanctis Apostolis Petro et Paulo, quos binos sacramentorum traditores habuit, et quorum adhuc corpora mortua custodit : quæ etiam Romana Ecclesia numquam hæresi fœdata fuit, et nullo umquam schismate divisa, cum omnes aliae Ecclesiæ patriarchales et multis hæresibus et hæresiarichis sint fœdatae et schismatibus divisæ : et ideo, ut creditur, Romana Ecclesia ut ab Apostolis hoc accepit, ita sincerum custodivit.

Ad hoc autem quod per rationem in contrarium objicitur, dicendum quod non ostendit aliquam minorationem virtutis sive potestatis : quia Christus non elevavit in cœlum oculos, ut per invocationem mutuaret potestatem quam non haberet, sicut sancti viri faciunt per invocationes et supplicationes a Deo aliquid impetrare volentes. Sed quinque causæ a sanctis Patribus assignantur, quare frequenter oculos in cœlum ad Patrem elevavit.

<--- Page Split --->

Quarum prima est, ut concordiam indissolubilem inter se et Patrem ostenderet, cum Judæi frequenter dicerent, quia Patri contrarius esset, sicut in Psalmo xxiv, 13, signanter dicitur : Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos, hoc est, de laqueo quem sibi Judæi calumniis suis tetenderunt.

Secunda causa est, quia Patri sicut auctori omnia sua attribuebat, qui est fons et principium totius deitatis. I ad Corinth. xv, 24 : Deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri. Joan. xvn, 10 : Et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt : et clarificatus sum in eis. Et haec elevatio oculorum fuit in suscitatione Lazari et in confectione sacramenti : quia hoc est gratiarum actionis, quando sua retulit ad Patrem. Unde, Joan. xi, 41 et 42, dicitur : Pater, gratias ago tibi, quoniam audisti me. Ego autem sciebam quia semper me audis.

Tertia causa est, ut ostenderet idem esse boni finem et terminum, quod est omnis boni initium et principium. Pater enim innascibilis est, ut dicit Hilarius, ad quem Filius qui illuminat, dirigit, et ad quem Spiritus sanctus reducit omne quod inspirat, sicut dicit Dionysius in libro de Celesti hierarchia 1. Et talis est elevatio oculorum quam fecit, Joan. xvii, 1 : et ideo dicit ibi : Pater, venit hora, clarifica Filium tuum, scilicet per effluxum bonorum quæ per me ex te fluunt. Et sequitur : Ut Filius tuus clarificet te, per omnium quos illuminavit et Spiritu tuo sanctificavit in te reductionem. Et hoc est quod dicitur, Jacobi, 1, 17 : Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum. Quod tractans Dionysius, dicit, quod omnis processio luminis a Patre cœlesti mota sive fluens in nos optime et largiter proveniens, nos replet: et sicut virtus quædam unifica, sive omnia nostra colligens ad unam, et uniens,

reducit nos et convertit ad Patris simplicitatem, ut sit idem Alpha et Omega, principium et finis, sicut dicitur, Apocal. xxii, 13. Et hoc est quod dicitur, Eccle. i, 7 : Ad locum unde oriuntur flumina revertuntur ut iterum fluant.

Quarta causa est, ut nos instruat in omnibus fiduciam debere ponere in cœelestis Patris adjutorio : quia Christi actio nostra est instructio, sicut ipse dicit, Joan. xm, 13 : Exemplum dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. Sic a Domino elevare oculos in cœlum Susanna didicit, Daniel. xm, 33 : Quæ flens suspexit ad cœlum : erat enim cor ejus fiduciam habens in Domino.

Quinta causa est, quod in omnibus faciendis doceat nos illuminationem expetere a Domino Patre, qui est Pater luminum. Et sic Josaphat didicit ad cœlum levare oculos, II Paralip: xx, 12, qui dicit : Cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te. Quamvis enim Christus nihil ignoraverit sciendorum vel agendorum, tamen nostra in se transfigurans, docet nos quid in dubiis et ignoratis agere debeamus.

His causis a Doctoribus ante signalis duæ adhuc addi possunt : quarum una est, quia Christus formam servi pro nobis assumens exemplo suo respondit quam parati ad obsequia Patris cœlestis esse debemus. Unde, Psal. cxxii, 1 : Ad te levavi oculos meos, qui habitas in cœlis. Et statim subjungit, 2 : Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum : sicut oculi ancillæ in manibus dominæ suæ, ut scilicet omni nufui manus pareant, et sint parati servire ad nutum : ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum.

Alia causa est, ut doceat in omnibus implorare auxilium divinum. Psal. cxx, 1 : Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi.

<--- Page Split --->

Christus ergo talibus de causis elevavit oculos, et non propter defectum divina potestatis : maxime tamen, ut dicit Chrysostomus, elevavit, ut ostenderet omnium actuum suorum et verborum Patrem esse consortem, operatorem et testem, sicut ipse dicit, Joan. v, 36 : Ipsa opera qua ego facio, scilicet in nomine Patris mei, testimonium perhibent de me. Unde in persona Domini et in persona Judaeorum dicitur, Job, xvi, 20 et 21 : Ecce enim in cœlo testis meus, et conscius meus in excelsis. Verbosi amici mei : ad Deum stillat oculus meusAmici autem dicuntur Judæi, qui carne conjuncti et federe sive pacto legis et promissionum, quamquam inimicitias cum ipso egerint.

Per hoc enim patet solutio ad primum quaesitum.

sed quantum ad virtutes Eucharistiae et effectus, multorum aliorum commemoratio fit in sacramento : et hoc sancta mater Ecclesia intendit instruere fideles filios gratiae divina.

Ad hoc autem quod quaeritur, quare non fit mentio de consessu ad dexteram Patris? Dicendum, quod consessus in dextera Dei Patris est terminus ascensionis : ideo quoad beatitudinem nihil novorum sacrorum ostendit, quamvis quantum ad articulos fidei alius sit articulus de ascensione, et alius de consessu in dextera Patris : quia Ariani haeretici dixerunt Christum ut creaturam sanctificatam in cœlum ascendisse, sed ut Deum in æqualitate Patris non sedisse. De reditu autem ad judicium non fit mentio : quia ille Christi reditus fit in terrore et trepidatione : id autem sacramentum est donum charitatis et pacis.

Ad aliud dicendum, quod fit mentio de resurrectione : quia Eucharistiae sacramentum habet conferre immortalitatis radicem, sicut ipse dicit Christus, Joan. vi, 55 : Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam : et ego resuscitabo eum in novissimo die.

De ascensione autem fit mentio propter hoc quod Eucharistia est sacramentum quod ducit ad patriam, et est signum edulii quod præstatur in cœlo : et quia ducit ad patriam, ideo dicitur viaticum, quia per desertum nos euntes in patriam ducit. Unde, Exod. xvi, 35 : Filii autem Israël comederunt Man quadraginta annis, donec venirent in terram habitabilem. Hoc cibo aliti sunt usque dum tangerent fines terrae Chanaan, quæ signabat patriam promissam.

Ad hoc autem quod objicitur, quod sacramentum celebratur in commemorationem passionis, dicendum est, quod hoc est verum quantum ad oblationem quæ fit in sacramento, quæ signat oblationem qua se Christus obtulit in cruce :

Ad illud autem quod quaeritur, quare dicitur : « Offerimus », cum jam sit ante oblatum ? Dicendum, quod jam oblatum est in se sacrificium : sed illa facta oblatione continue offertur, prout sibi fideles incorporantur : et pro illis dicimus : « Offerimus » in præsenti : quia illa non cessat oblatio. Isa. lx, 7 : Offerentur mihi super placabili altari meo, et domum majestatis meæ glorificabo. Domus autem illa non incongrue formæ sacramentales intelliguntur, quibus inhabitat nobiscum Deus, qui Emmanuel vocatur 1, quod est Nobiscum Deus.

Ad id autem quod objicitur de majestate, dicendum quod in veritate sacramentum in humilitate et charitate est institutum : tamen quia per incorporationem membrorum gloriae divinae est dilatativum quod hic oratur, ideo dicitur, quod majestati præclarae offertur : quia sic majestas præclara Dei in corpore mystico declaratur.

Ad hoc autem quod ulterius quaeritur : « De tuis donis ac datis. » Dicendum, quod ideo dicitur, quod sacerdos fideles

<--- Page Split --->

incorporatos Christo offerre non potest, nisi per dona Dei Christo incorporentur. Unde, Joan. x, 29 : Pater meus, quod dedit mihi, majus omnibus est. Et dicitur de donis propter gratuita : data autem propter naturalia quae dantur creatione, et multo magis cum per gratiam reparantur, quae per peccatum quasi perdita in corruptione fuerunt. Joan. vi, 37 : Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet : et eum qui venit ad me, non ejiciam foras. Et hoc dixit Christus loquens de hoc sacramento, et de incorporandis sibi per sacramentum. Hic autem modus orationis præfiguratus est, I Paralip. xxix, 14, ubi sic dicit David : Tua sunt omnia : et quæ de manu tua accepimus, dedimus tibi. Hæc enim oblatio Dei est ut auctoris, et sacerdotis est sicut ex liberalitate ministrantis, et fidelium est sicut oblatorum in sacrificio. Et ideo quamvis Deo nihil offeratur nisi quod suum est, et quod est ab ipso : quia aliter non esset acceptum, tamen quando libera voluntate hoc facimus, damus : quia voluntas libera est, quamvis oblatum sit redditum. Unde, I Paralip. xxix, 16 et seq., dixit David : Domine Deus noster, omnis hæc copia quam paravimus ut ædificaretur domus nomini sancto tuo, de manu tua est, et tua sunt omnia. Scio, Deus meus, quod probes corda, et simplicitatem diligas : unde et ego in simplicitate cordis mei lætus obtuli universa hæc : et populum tuum qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria. Domine, Deus Abraham, et Isaac, et Israel, patrum nostrorum, custodi in æternum hanc voluntatem cordis eorum, et semper in venerationem tui mens ista permaneat.

Ad hoc autem quod quaeritur, quare dicitur : « Hostiam puram, etc. » Dicendum, quod hoc non ponitur propter corpus Christi verum, sed propter corpus mysticum, quod incorporatum vero corpori petitur offerri. Hoc autem habet peccati originalis impuritatem, et peccati actualis immunditiam, et peccati venialis

maculosam contagionem : et contra hæc tria corpus mysticum petitur per corpus Christi verum purificari, sanctificari, et immaculatum fieri : et ideo hostia pura dicitur purificans, hostia sancta dicitur sanctificans, et hostia immaculata dicitur ad innocentiam restituens.

Crux autem super hostiam fit in quolibet istorum, ut ostendatur quod per virtutem crucis, puritas et sanctitas et immaculatio a Christo ad corpus mysticum derivetur.

Quod autem quaeritur, quare dicatur : « Panem sanctum ? » Dicendum, quod non intendit de pane in vera substantia panis, sed de pane in vero actu et effectu panis, sicut dicitur, Joan. vi, 32 et 33 : Pater meus dat vobis panem de cælo verum. Panis enim Dei est, qui de cælo descendit, et dat vitam mundo. Ex quo enim verus actus et effectus panis est nutrire ad conforationem cordis, verissimus iste panis est, qui maxime hæc facit.

Eodem autem modo intelligendum est illud quod de calice quaerebatur : et ut designetur talis nutrimenti vis et talis potus veri per crucem in Ecclesiam procedere, ideo fiunt signa crucis sigillatim super hostiam panis, et sigillatim super calicem in utraque pronuntiatione. Et attende ordinem, quia signatur primo a toto Christo Ecclesia purificanda ab impuritate maledictæ originis, et sanctificanda ab immunditia actionis, et immaculata futura a contagione veniali, et tunc demum nutrienda pane vitæ et potanda Christi sanguine. Et hoc est quod dicitur, Exod. xii, 45 et seq., quod omnis alienigena non comedet ex eo, scilicet de phase. Omnis autem servus emptitius circumcidetur, et sic comedet. Advena et mercenario non edent ex eo. Alienigena enim est, qui se per peccatum alienum fecit, qu nec purificatus est, nec sanctificatus, nec immaculatus effectus. Is autem qui jam servus diaboli fuit emptitius, qui nummo deceptionis emptus est a serpente, hic circumcisione spirituali circumcisus a

<--- Page Split --->

peccato comedet. Advena autem qui religionis Christianæ virtutem non assumit, etsi solo numero inter fideles habitat, et mercenarius qui spe terrenorum omnia facit, non comedet. Et hoc est

quod dicitur, 1 ad Corinth. xi, 28 et 29 : Probet autem seipsum homo : et sic de pane illo edat, et de calice bibat : qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, etc.

<--- Page Split --->

TRACTATUS III.

QUID IN HOC SACRAMENTO SIT SACRAMENTUM OMNIUM? ET, QUID SIT RES ET SACRAMENTUM? ET, QUID RES ET NON SACRAMENTUM?

CAPUT UNICUM.

Nunc autem dicere restat quid in sacramento sit sacramentum tantum, quid sit res et sacramentum, et quid res tantum et non sacramentum. Hæc enim tria in omni sacramento novæ legis inveniuntur.

Dicitur autem communiter, quod illud quod est sacramentum tantum in hoc sacramento, est species sacramentalis quae consistit in panis et vini accidentibus. Id autem quod est res et sacramentum, est corpus Christi sub speciebus panis et vini contentum. Id autem quod est res tantum, est gratia nutrimenti spiritualis, quæ per se et principaliter efficitur in hoc sacramento.

Sunt quidam dubitationem facientes contra primum : quia dicit Magister Hugo de sancto Victore, quod omne sacramentum est visibile et corporale elementum, ex similitudine repræsentans, et ex institutione significans, et ex sanctificatione invisibilem gratiam conferens.

Species autem quæ sunt formæ accidentium panis et vini, non sunt corporale elementum : quia non sunt corpora : et sic videtur, quod male dicatur, quod species sacramentales sint sacramentum.

Adhuc Beda dicit : « Accedat verbum ad elementum, et fit sacramentum. » Ergo est sacramentum ad quod accedit verbum : verbum autem vocatur verborum forma quæ est forma sacramenti : hoc autem verbum in hoc sacramento non accedit nisi ad panis substantiam et non ad accidentia, quia panem transsubstantiat et non accidentia : ergo substantia panis et vini sunt sacramenta, et non accidentia.

Si autem hoc concedatur, in contrarium est, quod illud quod est sacramentum tantum, in omni sacramento manet : substantia autem panis et vini in hoc sacramento non manent.

Ulterius autem quaeritur de hoc quod est sacramentum et res. Hoc enim corpus Christi verum esse dicitur : et hoc non

<--- Page Split --->

videtur esse verum : quia dicit Augustinus, quod sacramentum est visibilis forma speciem ingerens sensibus. Corpus autem Christi verum non videtur in sacramonto : et ideo non videtur esse sacramentum et res, sed res tantum.

Adhuc autem, cum omne sacramentum consistat ex materia et forma, si Christus vel Christi corpus est sacramentum, oportet quod habeat formam. Hæc autem forma non est illa quæ dicta est super panem : quia illa ut forma jam functa est officio suo transsubstantiando panem in corpus Christi, et in corpore Christi nihil facit ulterius : ergo oportet illud sacramentum quod est corpus Christi verum, ulterius habeat aliam formam per quam fiat sacramentum.

Adhuc autem, cum corpus Christi mysticum etiam significetur in sacramento, quod tamen non est ultima substantialis res hujus sacramenti, videtur quod corpus mysticum etiam sit res et sacramentum. Et sic in hoc sacramento duo sunt, quæ sunt res et sacramentum.

Ulterius autem etiam quaeritur de eo quod est res tantum, quæ dicitur esse gratia spiritualiter nutriens ad corpus Christi incorporandum : Christo enim non incorporamur per unam gratiam, sed per multas : quia per omnes gratias gratum facientes, sicut dicit Apostolus, ad Ephes. iv, 11 et 12 : Et ipse dedit quosdam quidem Apostolos, quosdam autem Prophetas, alios vero Evangelisstas, alios autem pastores, et doctores, ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi. Incorporatio igitur talis non videtur esse spiritualiter res istius sacramenti.

2. Ad hæc et similia non est difficile respondere ei qui apud se bene habet scientiam sacramentalem. Dici enim debet, quod sicut in omni sacramento, ita et in isto est quoddam sacramentum tantum, sicut formæ sacramentales : et quoddam res et sacramentum, sicut corpus Christi verum : quoddam res tantum, sicut gratia

nutriens spiritualiter ad incorporationem Christo faciendam. Formæ enim sacramentales fignant tantum et nihil causant. Corpus autem Christi verum signat et causat, signatur et causatur. Gratia autem nutriens spiritualiter signatur et causatur, et nihil ulterius signat, sed causat in mystico corpore incorporationem quæ fit fidelium ad Christum. Et hac de causa ista tria sunt in sacramento, ita scilicet quod primum est signans et non signatum. Tertium autem est signatum et non signans. Medium autem est signans et signatum. Quidquid autem ex institutione divina signat gratiam, sacramenti nomen habet et rationem : quia sacramentum est invisibilis gratiae visibilis forma, cujus similitudinem gerat et causa existat, sicut dicit Augustinus.

Ad id ergo quod de primo objicitur, dicitur quod elementum non dicitur nisi ad similitudinem definitionis elementi corporis : quia elementum est, quod est in compositione primum, et sic id quod componit sacramentum, dicitur elementum sacramenti, dummodo componat id naturaliter, sicut corpora hujus mundi materialiter componuntur ex quatuor elementis, et sic dicuntur formæ sacramentales elementum : quia materialiter componunt perfectionem sacramenti, secundum quod est signans et continens : quia sic integratur ex signante gratiam, et corpore Christi vero, et gratia significata et causata.

Ad hoc quod objicitur, quod species non sint corpora, respondendum est, quod non oportet ipsa esse corpora, sed corporalia : quia etiam aqua in sacramento baptismi non est proprie sacramentum, sed potius tinctio facta in aqua, quæ, inquam, tinctio non est corpus, sed etiam corporalis quædam forma ad modum habitus aptata baptizato.

Ad id quod ex verbo Bedæ objicitur, dicendum quod elementum dicitur duobus modis : quia et ipsa materia unde sumitur sacramentum, vocatur elementum, sicut aqua in baptismo, et ipsa forma

<--- Page Split --->

corporalis a qua trahitur similitudo ad gratiam signandam, etiam dicitur elementum : et ad utrumque accedit verbum : quia sine verbo nec bene signaret, nec penitus aliquid efficeret : et ideo verbum dictum super panem facit, quod forma sacramentales signant refectionem cibi spiritualis. Quod non facerent, si verba forma sacramenti ad illas formas non accederent, quin potius refectionem cibi carnalis signarent : et sic verum est quod dicit Beda generaliter in omni sacramento.

Ad id autem quod ulterius quaeritur de hoc quod est res et sacramentum, dicendum quod sensibile dicitur duobus modis, scilicet id quod sentitur per se, et id quod sensitur signi (in quo continetur veritas ejus) significatione : quia igitur corpus Christi in quantum est cibus, significatione accidentium cibi et potus sentitur, ideo dicitur sensibile per illud, et non per se, quamvis in potestate habeat sentiri quando vult, et sicut vult, sicut ad preces beati Gregorii sentiebatur in forma digiti. Hoc autem aliquando facit ad fidem plebis de sacramento firmandam.

Ad aliud dicendum, quod sacramentum non habet formam in partibus, sed in toto. Unde totum sacramentum habet unam sua transmustantiationis formam. Quando autem dicitur, quod tria sunt in sacramento, scilicet sacramentum tantum, et res tantum, et sacramentum et res, simul accipiuntur ea qua in toto sacramento sunt ut partes, et non oportet ut illa particulares habeant formas vel materias sacramentales, quamvis sine forma reali. Et sic corpus Christi suam habet formam naturalem, et aliae partes sacramenti similiter, sicut et homo totus habet unam formam quae partibus divisis non convenit, quae est humanitas : partes autem habent suas formas particulares.

Ad aliud dicendum, quod corpus Christi mysticum quod est Ecclesia, non habens maculam, neque rugam, est signatum in hoc sacramento et non contentum : et ideo non numeratur in partibus sacramenti : quia partes essentiales sa-

cramenti in sacramento sunt contentae, et sine illis non est integrum et perfectum sacramentum. Quamvis enim quidam sacramentali manducatione non participant gratiam spiritualis refectionis, quae est res tantum in hoc sacramento, tamen quantum est de se, confert eam sacramentum, sed tunc remanet in Christo et in Christi corpore, quod est in hoc sacramento res et sacramentum : sicut et in baptismo fictus non percipit gratiam, sed characterem, in quo remanet potentia ad gratiam, quando fictio ab eo qui fictus erat, recedit per pœnitentiam.

Ad id quod ulterius quaeritur de eo quod est res tantum in hoc sacramento. Dicendum, quod licet per omnes virtutes et omnia bona homo disponitur ad hoc quod Christo incorporetur, tamen per unam gratiam hujus sacramenti secundum substantialem ipsius operationem fit ipsa incorporatio : quia sicut per omnem qualitatem digestivam et subtilitativam et depurativam nutrimentum disponitur, ut facilius corpori naturali incorporetur, quo fuerit ipsi corpori similius, et tamen virtus ultimae incorporationis est in membris corporis sibi et membris inducens et uniens et ita incorporans nutrimentum, ita per omnia bona assimilatur fidelis anima et homo totus, ut facilius Christo incorporetur : et tamen in corpore Dominico in cibum sumpto remanet specialis virtus et gratia, qua homo in Christi corpus inducitur et unitur et incorporatur, et haec gratia est res tantum in sacramento signata et contenta et causata : signata per formas cibi et potus, et contenta et significata etiam est res et sacramentum, quae est corpus Christi, et contenta sub signis illis : corpus autem Christi signatum est et contentum a formis sacramentalibus, est etiam significans, causans et continens gratiam incorporationis quae est ultimum in sacramento secundum Catholicam fidem.

Juxta haec autem habent explicari quaedam dubia ex praemissis exorta. Ex quo

<--- Page Split --->

enim tria, ut dictum est, sunt in hoc sacramento, materia panis et vini, et corpus Christi, et gratia signata, et substantia panis et vini substantialiter transsubstantiatr in corpus Christi et sanguinem, videtur aliquid esse corpus Christi post consecrationem, quod ante non fuit corpus Christi : et acte consecrationem videtur quod aliquid erit corpus Christi, quod ante non erat corpus Christi : et in ipsa consecratione videtur quod aliquid fit corpus Christi, quod prius non erat corpus Christi. Similis autem objectio est de vino et sanguine. Hæc autem omnia hæretica sunt et absurda : quia si aliquid est corpus Christi, quod ante non erat corpus Christi, pro certo sequitur, quod corpus Christi novum fit et de novo. Hoc idem etiam sequitur ex his locutionibus inductis.

Ulterius autem quaeritur, ex quo istius transsubstantiationis causa est forma sacrementalis, utrum si forma forte mutetur in alia verba, vel addatur ei aliquid vel minuatur aliquid ab ea, utrum tunc operetur eamdem transsubstantiationem? Posset enim mutari sic ut diceretur : Hæc est caro mea. Posset addi sic : Hæc est compages corporis mei. Posset enim minui sic : Hoc est corpus, vel hoc est meum.

Ad hæc et similia dicendum videtur, quod in veritate omnes illæ locutiones quæ inductæ sunt, falsæ sunt et hæreticæ : quia ex quo Christus accepit corpus de Virgine, et perfecta quantitate corporis pependit in cruce, et ascendit in celum, nihil umquam factum est corpus Domini, quod non erat prius corpus Domini. Panis igitur transsubstantiatr in corpus Christi, quod prius erat sine omni additione : et ideo nihil erit corpus Domini, et nihil fit corpus Domini, quod non erat prius corpus Domini. Et quia de hoc satis in ante habitis dictum est, ideo hic sufficiat, quod substantia panis et vini sine mutatione vel additione vel innovatione corporis Domini transsubstantiatr in cor-

pus quod prius erat, et panis per istam transsubstantiationem desinit esse panis, cum prius esset panis, non tamen simpliciter transit in non esse vel in nihil, quia in corpus Domini transsubstantiatur. Et hoc idem tenendum est de vino ad sanguinem. Mutatio enim supernaturalis, quæ vocatur transsubstantiatio, tota est in substantia panis et vini, et secundum nullum modum alterationis vel augmenti vel generatis attingit corpus Domini.

Ad id autem quod ulterius quaeritur de forma faciente hanc transsubstantiationem, dicendum quod in nullo debet mutari : quia si mutetur in alia verba, pro certo non conficitur, etiamsi illa verba eumdem sensum habere videantur. Similiter dicendum de diminutione : quia si ita dicatur : Hoc est meum, remanet indeterminatum quid meum sit. Et si dicatur : Hoc est corpus, non signatur proprium Christi corpus. De additione autem dicendum videtur, quod si addatur, quod significationem non mutet vel errorem inducat, quod tunc nihilominus fit confectio, ut si dicatur : Hoc est corpus meum dilectum, vel sanctum, vel aliquid hujusmodi : tamen hoc non est faciendum, et qui facit, est increpandus : quia ita dicitur, Job, xxix, 22 : Verbis meis nihil addere audebant, sed stillabat super eos eloquium meum. Et hoc maxime de formis sacramentorum est intelligendum.

Advertere igitur poteris in hoc sacramento mirabilem et divinam convenientiam : quia sicut in trinitate divinarum personarum sunt tres personæ in una essentia, sic in persona Christi tres substantiae sive naturae sive essentiae sunt in una persona, et tres substantiae in uno sacramento, scilicet panis, vinum, et aqua. Et sicut sunt personæ omnes æternæ et incommutabiles, ita substantiae in Christo sunt : æterna quidem deitas, antiqua caro de primo statu assumpta, et nova anima de novo creata. Tres autem substantiae sacramenti sunt omnes de

<--- Page Split --->

antiquo significatae, panis in corpore, et sanguis et aqua quae fluxerunt de Christi latere : et sic Christus est ubique in loco secundum deitatem : localiter autem in loco contentus in cœlo. Ita secundum

continentiam cibi non localiter, sed tamen vere secundum corporis et animae et deitatis praesentiam est simul in multis locis in sacramento, sicut de sacramento Clatholice determinatur.

<--- Page Split --->

TRACTATUS IV.

IN QUO AGITUR DE RITU HUIUS SACRAMENTI.

CAPUT I.

De ritu hujus sacramenti ex parte Christi.

  1. TANDEM de ritu sacramenti dicendum esse videtur : de quo tria sunt notanda, scilicet de ritu ex parte Christi, de ritu ex parte ministri, et de ritu ex parte sumentis.

De ritu ex parte Christi tria quaeremus : in quo sicut in materia Christus hoc sacramentum primo tradiderit, utrum scilicet vel in azymo, vel fermentato corpus suum tradiderit, et qua forma in conficiendo usus sit, et quando, et quibus dederit.

Utrum Christus in azymo corpus suum tradiderit ?

Auctoritates præcipue inducunt quatuor ex quibus arguunt probationem suæ assertionis.

Prima est, Joan. XVIII, 28, ubi dicitur : Ipsi non introierunt in prætorium, ut non contaminarentur, sed ut manducarent pascha. Sed cum comedebatur pascha, ut dicunt, erat luna decima quarta, sicut dicitur, Exod. XII, 18 : Primo mense, quartadecima die mensis, ad vesperam, comedetis azyma, quia Pascha Domini est. Et idem dicitur, Levit. XXII, 5 et 6 : Mense primo, quartadecima die mensis ad vesperum, Phase Domini est : et quintadecima die mensis hujus, solemnitas azymorum Domini est. Decimaquarta ergo erat luna in Parasceve, et ante Paraseeven præcedenti nocte Dominus cœnavit cum discipulis, et corpus suum dedit eis. Ergo dedit corpus suum luna existente tredecima : tunc autem non erat nisi fermentatum in domibus Judæorum : ergo ipse dedit in fermentato : quia alium panem in domibus Judæorum non invenit nisi fermentatum. Quod autem in domibus Judæorum non fuerit nisi fermentatum, probant ex hoc quod dicitur, Levit. XXIII, 6 : Septem

<--- Page Split --->

diebus azyma comedetis 1. Et, Exod. xii, 18 : Quartadecima die mensis, ad vesperam, comedetis azyma. Ante hoc igitur azyma in domibus non habuerunt : et sic sequitur, quod tredecima luna fermentatum comedebant : et sic tunc, ut probant, Dominus dedit corpus suum, dicunt, quod oportuit ut daret in fermentato.

Secunda autem auctoritas est Joannis, xiii, 1, ubi dicitur : Ante diem festum Paschae, sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem. Et post pauca, y. 4 : Surgit a cena, et ponit vestimenta sua. Ergo cenam fecit ante diem festum Paschae. Cum autem festum dureret septem diebus, et primus dies esset celeberrimus, et ultimus aequali solemnitate venerabilis, et medii quinque non adeo solemnes, sicut dicitur, Levit. xxiii, 7 et seq., si ccenavit ante diem festum Paschae, tunc oportuit quod ccenaret ante primum diem Paschae. Sicut autem dicitur, Levit. xxiii, 5 : Quartadecima die mensis ad vesperum, Phase Domini est 2. Ergo decimaquarta die mensis lunaris fuit prima dies Paschae. Et ante illam diem ccenavit ut dicitur, Joan. xiii, 5, in praedicta auctoritate : ergo ccenavit cum discipulis luna existente tredecima die mensis lunaris : tunc autem non erat nisi fermentatum in domibus Judaeorum : et Christus non confecit nisi de pane quem in domibus Judaeorum invenit : ergo confecit in fermentato.

Tertia auctoritas est, Luc. xxiii, 35 et 36, ubi sic dicitur : Subsecutae autem mulieres, quae cum eo venerant de Galilaea, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus ejus. Et revertentes paraverunt aromata et unguenta. Ex quo accipitur, quod in Parasceve paraverunt aromata. Hoc autem non licuisset si in Parasceve luna decima quinta fuisset : quia, Levit. xxiii, 6 et 7, dicitur : Quintadecima die mensis

hujus, solemnitas azymorum Domini est :... omne opus servile non facietis in eo. Et ideo illa die non parassent, si luna quintadecima fuisset.

Et si dicatur, quod mulieres illae non erant sub littera, sed sub spiritu : et ideo legis mandatum non curaverunt, hoc non potest stare : quia etiam illae mulieres si voluissent unguenta praeparare in tanto festo, nemo eis tunc aromata vendidisset, et pro certo a populo lapidatae fuissent. Adhuc autem, quia ritus cucurrit Veteris Testamenti, donec mater synagoga cum honore deferreretur ad tumulum.

Patet igitur, quod in Parasceve, ut dicunt, non fuit luna decima quinta : fuit igitur decima quarta : ante autem praecedenti die Christus dedit corpus suum discipulis : ergo dedit quando luna fuit tredecima. Tredecima autem luna non erat azyma in domibus Judaeorum, sed fermentatum tantum : et Christus dedit corpus suum in pane quem in domibus Judaeorum invenit : ergo, ut videtur, dedit in fermentato.

Quarta auctoritas est Joannis, xix, 31, ubi dicitur : Erat enim magnus dies ille sabbati. Et, ibidem : Judaei ergo, quoniam Parasceve erat, ut non remanerent in cruce corpora sabbato, erat enim magnus dies ille sabbati, rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura, et tollerentur. Magnus autem dies sabbati secundum consuetudinem Scripturae non dicitur, nisi cum sabbato concurrat solemnitas alia. Ergo cum sabbato tunc concurrit solemnitas Pascha : solemnitas autem Pascha fuit luna decima quinta : ergo in sabbato praecedenti luna fuit decima quinta : ergo Parasceve fuit luna decima quarta. Et ante Parasceven Christus ccenavit cum discipulis, et corpus suum dedit eis : ergo ccenavit cum discipulis et corpus suum tradidit illis luna existente tredecima : tunc autem non erat nisi fermentatum in domibus

<--- Page Split --->

Judæorum : et non dedit corpus suum nisi in pane quem invenit in domibus Judæorum : ergo dedit in fermentato.

Hæc sunt fortiora quæ Græci pro se possunt inducere.

Inducunt etiam rationes quibus persuadere nituntur quia dicunt, et illæ sunt quinque, quas potissime inducunt.

Quarum prima est, quia dicunt, quod veritas debet umbræ quantum possibile est respondere : umbra autem et figura immolationis Christi in cruce fuit agnus, cujus sanguis linitus in postibus liberavit ab Angelo exterminatore : ille autem immolabatur luna decima quarta, ad vesperam, ut dicitur, Exod, xii, 18 : ergo eodem die Christus veritas immolabatur in cruce : ergo luna decima quarta ad vesperam, Christus pependit in cruce : propter quod etiam in vespera depositus est de cruce, sicut dicitur, Joan. xix, 38. Antequam autem immolatus esset in cruce, pridie dedit corpus 'suum discipulis suis, sicut dicitur in Canone Missæ : « Qui pridie quam pateretur, accepit pa- « nem in sanctas ac venerabiles manus « suas, et elevatis oculis in cœlum ad te « Deum Patrem suum onuipotentem, « tibi gratias agens, benedixit, fregit, « deditque discipulis suis. » Ergo cœnavit cum discipulis luna existente tredecima : tunc autem non fuit nisi fermentatum in domibus Judæorum : ergo confecit in fermentato.

Secunda ratio est, quia dicunt, quod præceptum est, Levit. xxvi, 40 : Comedetis vetustissima veterum, et vetera novis supervenientibus projicietis. Hoc autem, ut Apostolus probat, ad Hebr. vii, viii et ix, maxime dicitur de ritu sacerdotii et sacramenti. Sicut ergo ritus veteris sacerdotii cessavit in sacerdotio Christi, ita ritus veteris sacramenti cessare debuit in sacramento Christi : ritus autem veteris sacramenti fuit cum agnus typicus comedebatur cum azymis : ergo ritus novi

sacramenti non debet esse cum azymis : ergo oportet, quod sit cum panibus fermentatis.

Tertia ratio sumpta est ex hoc quod dicunt, quod mulier Evangelica 1 figuram hujus sacramenti præfiguravit, quæ mulier, ut dicunt, figura est Ecclesiæ. Hæc est autem de qua dicit Dominus, quod simile est regnum cælorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ satis tribus, donec fermentatum est totum. Si ergo hoc mulier Evangelica præfiguravit, videtur quod in fermentato debet sumi : et ideo non in azymo, ut dicunt. Mulier enim Evangelica nullo modo sata tria, hoc est, corporis et sanguinis et animæ Christi abscondisset fermento commixta, nisi signare vellet, quod in fermentato conficeretur, et non in azymo : ergo in fermentato, ut dicunt, est conficiendum.

Quarta ratio est, quia dicunt, quod fermentum signat spiritum : quia sicut fermentum spiritualiter diffusum ingreditur in pastam, et levat eam, et quasi animat eam : ita spiritus elevat et animat cor hominis ad divina intelligenda, et vivilicat ad vitam virtutis. Cum ergo sacramentum istud sit sacramentum spiritus, potius est sumendum in fermentato quam in azymo. Quod autem fermentum inspiret et quasi vivificet pastæ conspersionem, patet per hoc quod dicit Philosophus, qui in libro XVI de Animalibus dicit, quod fermentum ingreditur in pastam sicut spiritus in corpus : et ideo dicit, quod semen masculi habet naturam fermenti, quod sic ingreditur in guttam fœminæ sicut spiritus in corpus. Et hoc est quod dicunt in quarta ratione.

Quinta autem ratio est quam adducunt : quia dicunt, quod panis conveniens est ad perfectionem nutrimenti, est panis fermentatus, et non azy mus panis. Cum igitur perfectio nutrimenti significetur in pane Eucharistiae, potius consecrandus est in pane fermentato, quam in pane azymo.

<--- Page Split --->

Hæc igitur sunt potissima, quæ ego ipse legi in Græcorum assertionibus.

E CONTRA autem objiciunt Latini. Inducunt autem et ipsi auctoritates et rationes.

Auctoritates inducunt quatuor valde cogentes. Quarum una est, Marc. xiv, 12, ubi dicit : Et primo die azymorum, quando pascha immolabant, dicunt ei, scilicet Domino, discipuli : Quo vis eamus et paremus tibi ut manduces pascha ? Hoc autem dicebant ipso die quando in vespera Christus in cœna corpus suum dedit discipulis suis. Ergo corpus suum dedit discipulis primo die azymorum. Hæc autem dies fuit quando luna fuit quartadecima : ergo decima quarta luna dedit corpus suum discipulis : sed tunc non inveniebatur fermentatum in domibus Judæorum : ergo non dedit corpus suum in fermentato, sed in azymo.

Secunda autem auctoritas est, Luc. xxii, 7, ubi dicitur: Venit autem dies azymorum, in qua necesse erat occidi pascha. Pascha autem non erat necesse occidi nisi luna decima quarta : et ipsa die dixit discipulis, ut pararent sibi Pascha : et in cœna dedit discipulis corpus suum : ergo dedit illud discipulis suis luna quartadecima : et tunc non inveniebatur fermentatum in domibus Judæorum : ergo non dedit' in fermentato, sed in azymo. Et hæc sunt fortissima quæ Latini pro se habent : quia illa expresse continent, quod luna decima quarta Dominus cœnavit cum discipulis suis, et dedit corpus suum.

Adhuc autem, inducunt quod dicitur, Exod. xii, 18 : Primo mense, quartadecima die mensis, ad vesperam, comedetis azyma. Ergo in vespera, die decima quarta, comedebantur azyma : et tunc non inveniebatur fermentatum in domibus Judæorum.

Adhuc autem dicitur, Matth. xxvi, 17, sic : Prima autem die azymorum, acceserunt discipuli ad Jesum, dicentes : Ubi vis paremus tibi comedere Pascha ? Ergo

primo die azymorum cœnavit cum discipulis : in primo autem die azymorum fermentatum non inveniebatur in domibus Judæorum : ergo in primo die azymorum cœnans non potuit dare corpus suum in fermentato, sed in azymo.

Rationes autem multas valde cogentes inducunt Latini : quarum prima cui innituntur, fundatur super Apostoli auctoritatem, I ad Corinth. v, 7 et 8, ubi Apostolus mysterium scribit qualiter veritas continetur in figura, dicens : Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus. Itaque epulemur, non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis. Ex qua auctoritate accipitur, quod figura fermenti excluditur a veritate : figura autem secundum mysterium et similitudinem in veritate debet salvari : cum igitur hic excludatur fermentum ut contrarium figura et veritati, fermentum nec figura fuit nec in veritate : ergo Christus non confecit in fermentato, sed in azymo.

Adhuc autem, per auctoritatem aliam objiciunt, qua dicitur, Levit. ii, 11 : Omnis oblatio, quae offertur Domino, absque fermento fiet : nec quidquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domino. Constat autem, quod omnia antiqua figura fuerunt novorum : et quod non habet figuram ad novum, id non debet salvari in novo sacrificio : patet autem, quod fermentum quod signat corruptionem, et uel quod dulce est, removetur a sacrificio Domini, quod sine corruptione exstitit, et in amaritudine passionis est immolatum : ergo non competit alterutrum istorum : ergo non obtulit corpus suum in fermentato, sicut nec passus est in mellis dulcedine, sed in amaritudine absynthii et fellis. Thren. ni, 19 : Recordare paupertatis, et transgressionis meæ, et absynthii et fellis.

Adhuc autem, quod in figura ab omnibus electis expurgandum est, id in sacrificio pro omnibus offerri non debet : fermentum autem in omnibus electis in fi-

<--- Page Split --->

gura expurgandum est, sicut dicit Apostolus, I ad Corinth. v, 7 et 8 : Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Etenim pascha nostrum immolatus est Christus. Itaque epulemur, non scilicet in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis.

Adhuc autem quaeramus a Graecis, quid Dominum induxerit ad hoc quod ipse tempus praevenit, et sicut dicunt, luna quartadecima Pascha celebravit, cum Pascha secundum legem non nisi decima quarta luna sit celebrandum, vel in mense Aprili, vel in sequenti mense? Si autem in mense Aprili celebrari non potuit, et dicunt, quod necessitas capivitatis instantis quae in nocte eadem erat futura. SED CONTRA hoc objicitur : quia tunc legem venit solvere et non implere, ex quo tunc tempus legis non observavit.

Adhuc autem, secundum hoc malum exemplum Judæis dedit, et cum Judæi tam diligenter accusationes contra ipsum confinxerunt, si verum esset quod dicunt Græci, Judæi pro certo accusationem istam de legis translatione contra Christum in judicio proposuissent.

Adhuc autem, si concedatur quod tempus praevenit, quaeramus, quae causa sit, quod ritum dimisit, et non in azymis, sed in fermentato dedit? Et non poterunt aliquam rationabilem causam assignare.

Adhuc autem, cum, Exod. xii, 19, dicatur, quod qui comederit fermentatum, scilicet in Pascha, peribit anima ejus de cetu Israel, si Dominus in Pascha fermentatum comedit, et discipulis dedit, quare non fuit de hoc accusatus in judicio, quia tunc secundum legem mori statim fuisset condemnatus : nihil autem horum umquam objectum fuit : et ideo constat nihil esse quod Græci dicunt.

Adhuc autem, beatus Dionysius in epistola ad Apollophanem de aetate lunae scribit in Paraseeve, quando Dominus in cruce propendit. et eclipsis apparuit, sic

dicens : « Cum luna deesset, et non esset coitus tempus. » Ergo in Paraseeve luna defuit : non autem luna defuit propter novitatem lunae : quia statim dicit : « Et non esset tempus coitus, » hoc est, conjunctionis cum sole sicut est in novilunio, sed luna defuit, quia ceciderat ab angulo plenilunii. Secundum computum autem lunarium mensium qui est computus Judæorum, et de quo Scriptura loquitur, non est defectio lunæ a plenilunio, nisi quando est decima quinta. Ergo in Paraseeve luna fuit decima quinta. Si autem in die cenea fuit quartadecima, quando ccnavit cum discipulis, et tunc nullus utebatur fermentato : ergo Christus in cena non habuit fermentatum, sed azymum. Et hæc ratio firma est contra Græcos : quia sumitur ex dicto illustrissimi Doctorum eorum, qui ista oculis se testatur vidisse, et per canones astronomicae scientiae examinasse.

Juxta hoc etiam quaeritur, ex quo constat, quod Christus dedit corpus suum in azymo, utrum possit confici in fermentato ? Videtur, quod non : quia sacramentum non fit nisi in sua propria materia, sicut baptismus in aqua, et confirmatio in chrismate, et sic de aliis. Jam autem ostensum est, quod fermentatum non est propria materia sacramenti.

Responsio ad inducta, est quod pro certo Christus dedit corpus suum in azymo, et propria materia sacramenti est azymum, sicut ostensum est in auctoritatibus et rationibus, qua pro Latinis sunt inductae.

Ad auctoritates autem quas Græci inducunt, respondendum est per distinctionem æquivocationis hujus nominis, Pascha. Hoc enim dicitur septem modis.

Primo enim modo dicitur Pascha totum tempus septem dierum quod fuit a luna decima quarta usque ad diem vigesimam primam mensis Aprilis. Act. xii, 4 : Quem, scilicet Petrum, cum comprehendisset, scilicet Herodes, misit in careerem,... volens post Pascha producere

<--- Page Split --->

eum populo, hoc est, finito tempore septem dierum quo Pascha celebrabatur.

Secundo, dicitur hora vel articulus unius diei, scilicet vespere decime quartae lune mensis Aprilis. Levit. xxiii, 5 : Quartadecima die mensis ad vesperum, Phase, scilicet Pascha, Domini est 1 : et sic accipitur, Joan. xiii, 1 : Ante diem festum Pascha, sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem.

Tertio modo, dicitur Pascha prima dies azymorum, quae fuit luna decima quinta : et hoc modo dicitur, Luc. xxii, 1 : Appropinquabat autem dies festus azymorum, qui dicitur Pascha.

Quarto modo, dicitur Pascha panes azymi qui fiebant in Pascha. Joan. xvii, 28 : Ipsi non introierunt in praetorium, ne contaminarentur, sed ut comederent pascha.

Quinto modo, dicitur Pascha agnus paschalis. Luc. xxii, 7 : Venit dies azymorum, in qua necesse erat occidi pascha.

Sexto modo, dicitur Pascha festivitas epularum paschaliurn. II Paralip. xxx, 26 : Facta est grandis celebritas, scilicet Pascha, in Jerusalem, qualis a diebus Salomonis, filii David, regis Israel, in ea urbe non fuerat.

Septimo, dicitur Pascha Christus immolatus in sacramento. I ad Corinth. v, 7 : Pascha nostrum immolatus est Christus.

Unde versus colligens membra istius distinctionis a Doctoribus est factus :

Hebdomas, hora, dies, epule, potus, azyma, [Christus.

Ad hoc ergo quod inducunt, Joan. xviii, 28 : Ipsi non introierunt in praetorium, ne contaminarentur, sed ut manducarent pascha. Dicendum, quod Pascha ibi azyma vocantur, quae septem diebus comedebantur : et ideo luna decima quinta fuit prima dies in qua comedebatur : et ideo ante hoc in quartadecima luna Christus dedit corpus, quando

fermentatum ejectum erat jam de domibus Judaeorum.

Simili modo respondendum est ad secundam quam inducunt auctoritatem, Joan. xiii, 1 : Ante diem festum Pascha, sciens Jesus, etc. Quod ibi dicitur Pascha prima dies quae solemnior erat aliis, et illa fuit decima quinta, cujus vigilia fuit quartadecima, quando agnus in vespera immolabatur.

Ad id quod tertio inducunt de Luca, quod mulieres paraverunt aromata, dupliciter potest responderi. Uno quidem modo, quod feria sexta dies fuit solemnitatis, et ideo dicitur Paraseeve, hoc est, praeparatio : quia praeparabantur necessaria ad sequens sabbatum, quod magnum sabbatum dicebatur : quia in eo paschalis solemnitas cum solemnitate sabbati concurrebat : et sic feria sexta praecedens fuit quidem prima dies festivitatis, et tamen praeparatio ad sabbatum. Et quod dicitur : Omne opus servile non facietis in eo 2, hoc intelligitur de servilibus, exceptis his quae fuerunt opera necessitatis, sicut ciborum praeparatio, et vestimentorum induitio, et hujusmodi. Opera autem pietatis et sacriliciorum non prohibebantur : et ideo licuit emere et parare unguenta ad pietatem defunctorum. Aliter autem respondetur et melius : quia, Luc. xxiii, 36, dicitur, quod mulieres sabbato quidem siluerunt secundum mandatum : et ideo mulieres non praeparaverunt aromata nisi sabbato ad noctem, quando jam licuit talia facere : quia festum sabbati, ad vesperam sabbati erat finitum, et vespera sabbati jam cum sequenti die computabatur : et ideo tunc paraverunt : quia tunc licuit talia operari. Unde, Matth. xxvii, 1 : Vespere autem sabbati, quae lucescit in prima sabbati. Quod non diceretur nisi vespera sabbati cum sequenti die computaretur.

Ad id autem quod quarto inducunt de Joanne, xix, 31, dicendum quod parum

<--- Page Split --->

illud valet : quia magnus dies ille sabbati dicitur, non ideo quod fuerit prima dies solemnitatis, sed potius quia ex se fuit festivus, et ex communi Pascha aliam accepit solemnitatem.

Ad id autem quod objiciunt per rationem : quia veritas umbrae debet respondere, contra seipsos pro Latinis est inductum : quia optime respondet, quando et horam et ritum cenea Christus observavit, et in hoc etiam congruit, quod Christus verus agnus jam luna decima quarta immolari incepit, quando et captivatus fuit, et traditus : quia festum Pasche incepit a vespera decime quarta diei, quae cum decima quinta die est computanda, sicut jam patuit in praemissis.

Ad id autem quod ulterius objiciunt de Levitico, xxvi, 10 : Vetera novis supervenientibus, etc. Dicendum, quod hoc est verum postquam nova per institutionem et notificationem supervenerunt : sed antequam superveniant nova, non projiciuntur vetera : nova autem tunc primo supervenire coeperunt : et ideo Christus de veteribus nova produxit, ut vetera quantum ad ritum projicerentur a nobis : non autem oportet, quod propter hoc nullam cum veteribus habeant convenientiam, cum sint ex illis producta.

Adhuc autem, expurgatio fermenti signat vetustatis projectionem, ut dicit Apostolus 1, et assumptio azymi signat novitatis assumptionem.

Ad id autem quod ulterius de muliere Evangelica objicitur 2, nihil facit ad propositum : quia hoc intelligitur de spiritu abscondito in littera : fermentum enim, ut dicitur in libro XVI de Animalibus, et corruptionem habet et spiritualitatem : quia vaporabiliter et spiritualiter per massam pastae diffunditur : et ideo quoad corruptionem a sacramento abjicitur, et quoad spiritualitatem in littera abscondi-

tur, quae littera sata habet tria, scilicet tropologiam, allegoriam, et anagogiam, quae per spiritum in littera inveniumtur.

Ad id autem quod ulterius objicitur, dicendum quod non quoad hoc abjicitur : sed quia etiam habet vim corruptivam, ut dicit Apostolus.

Ad id quod ultimo objicitur, dicendum quod panis fermentatus facilior est ad digerendum quam azymus, sed ad confortandum minus est efficax quam azymus : et cum sacramentum sit confortationis, potius assumitur azymum in sacramento quam fermentatum. Christi enim cibus non est cibus qui digeratur, sed potius qui nos sibi incorporet.

Ad id quod ulterius quaeritur, utrum possit confici in fermentato ? Dicimus quod debet quidem confici in azymo, et non in fermentato, sed potest confici in fermentato : et si consecratur in fermentato, confectum est et verum corpus Christi, sed arguendus est qui facit : quia non tenet ritum Apostolicum et sacramento debitum.

Ad id autem quod contra hoc objicitur, dicendum quod debita materia sacramenti dicitur dupliciter, scilicet debita ex specie, et debita ex accidentali proprietate. Debita quidem ex specie est panis de frumento, et haec debita materia sufficit confectioni sacramenti. Debita autem ex accidentali convenienti proprietate est panis de frumento azymus : quia ille cum hoc quod de ipso confici potest, ulterius exprimit sacramenti sinceritatem et incorruptionem.

Alia autem ex dictis facile solvuntur.

Consequenter autem quaeritur, qua forma verborum Christus usus sit in confectione? Et hoc ideo quod dicitur, quod accepit Jesus panem, et benedicens fregit, et dedit eis, scilicet discipulis

1 I ad Corinth. v, 7.

2 Cf. Matth. xm, 33.

<--- Page Split --->

suis, et ait : Sumite, hoc est corpus meum 1. Non enim vere diceret : Hoc est corpus meum, nec fregisset et dedisset, nisi jam transsubstantiatum esset : ergo alia forma usus est Christus quam nos utamur.

Hoc autem quidam concedunt dicentes, quod virtute suae deitatis Christus primo panem in corpus suum convertit, et vinum in sanguinem : et hoc quod ipse virtute deitatis propriae fecit, nobis sub certa verborum forma faciendum tradidit, ut ostenderet esse in se potestatem excellentiae, in nobis autem potestatem clavium per operationem sacramentorum : et hoc Catholice dicere poterit quicumque voluerit. Nobis tamen probabilius videtur, quod eadem forma usus sit, sicut in ante habitis satis dictum est.

  1. Tertio etiam quaeritur, quando corpus suum dedit? Et constat, quod post cœnam agni typici, sicut dicitur, Joan. xm, 2. Et quamvis Christus jam cœna-

tus et cœnatis dederit corpus suum, tamen reverenter et salubriter ab Ecclesia postea provisum est, ut excepto infirmitatis et necessitatis articulo, non nisi a jejunis corpus Domini accipiatur.

Quod autem Christus post alios cibos corpus suum dedit, quatuor a Doctoribus assignantur rationes. Quarum prima est: quia in memoriale dedit : et ideo ultimo dedit, ut arctius memoria commendaretur. Secunda est : ut novum ex veteri, sicut poscebat ratio, produceretur, quod non fieret nisi prius agnus typicus sumptus fuisset. Tertia ratio est : quia jam crepitantibus discipulis istud post omnia datur in firmamentum cordis, et haec confirmatio ultima danda fuit in signum amoris confirmantis membra cum capite. Quarta ratio fuit : ut significaretur, quod iste cibus non est corporis, sed animae : et ideo sumptus est omnibus aliis cibis ad necessitatem corporis pertinentibus jam ante sumptis.

CAPUT II.

De ritu hujus sacramenti ex parte ministri.

Nunc dicendum est de ritu hujus sacramenti qui sumitur ex parte ministri.

De quo tria sunt quaerenda, scilicet si non sacerdos possit conficere? Et si sacerdos conficiens in conficiendo moriatur, qualiter faciendum sit in confectione? Tertio, utrum plures sacerdotes unam hostiam consecrare valeant, vel non?

Prino igitur quaeramus, si non sacerdos possit conficere, vel non?

Videtur autem, quod non : quia nullus actus competit alicui nisi sibi prius insit facultas ad actum : non enim videt qui non habet videndi facultatem, nec audit nisi qui audiendi habet facultatem, et sic de aliis : in ordine autem sacerdotali potestas dalur conficiendi cor-

1 Marc. xiv, 22. Cf. Matth. xxvi, 26 ; Luc. xxii, 19 ; I ad Corinth. xi, 24.

<--- Page Split --->

pus Christi : ergo qui non habet ordinem sacerdotalem, nullam habet conficiendi potestatem, et ita conficere non potest.

Adhuc autem, confirmare non potest nisi Episcopus : quia in ordine Episcopali facultas datur ad confirmandum : ergo a simili etiam non potest conficere, nisi sacerdos, cum ultima potestas ordinis sit ad conficiendum : videtur igitur, quod non conficiat qui hanc potestatem ex ordine non suscepit.

Ergo etiam extra altare oblatum sacrificium reputatur irritum.

IN CONTRARIUM hujus objicitur : quia in nullo aliorum sacramentorum locus in quo fit sacramentum, est de necessariis ad sacramentum, ita quod extra illum locum perfectum sacramentum fiat irritum et inane : ergo a simili etiam in isto sacramento locus templi vel altaris non videtur esse de necessariis ad sacramentum.

Quod si concedatur, videtur in contrarium esse quod dicit Beda : « Accedat verbum ad elementum, et fit sacramentum. » Ergo a quocumque dicatur verbum super debitum elementum, ille conficit facramentum.

Adhuc autem, hoc idem arguitur ab eo quod dicit Magister Hugo de sancto Victore : « Sacramentum est visibile et corporale elementum ex institutione signans, ex similitudine repræsentans, ex sanctificatione invisibilem gratiam conferens. » Hæc tria sunt in sacramento etiam absque ordine sacerdotali. Ergo videtur, quod sacerdotium non exigitur ad perfectionem sacramenti.

Ulterius iterum quaeritur circa locum confectionis sacramenti, si forte ex oblivione aliquæ hostiæ in altari remaneant dum sacerdos conficit, utrum et illæ consecretur, vel non ?

Videtur autem, quod sic : quia altare mensa est in qua quidquid proponitur, benedictioni et consecrationi subjicitur : ergo quidquid in altari est de materia sacramenti, totum in corpus Christi transsubstantiatur. Eadem objectio de gutta una vini vel pluribus, quæ forte pedi calicis adhærent, cum sacerdos conficit de vino calicis : illa enim gutta secundum hoc in sanginem Christi convertitur.

  1. Juxta illud quaeritur utrum locus dehitus sicut est altare exigitur ad confectionem sacramenti, ita quod sacerdos conlecifur. non celebrans in altari, non conficiat ?

Videtur autem, quod altare consecratum ad hoc exigatur : quia sanctiora sunt sacrificia Novi Testamenti quam Veteris : Veteris autem Testamenti sacrificia non poterant offerri, nisi in altari : ergo multo minus Novi Testamenti sacrificia sine altari offerri non possunt : et si præsumptum fuerit, irritum fit sacrificium.

Adhuc, Psal. LXXXII, 4 : Passer invenit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos. Altaria tua, Domine virtutum, rex meus, et Deus meus. Ibi dicit Augustinus, quod extra Ecclesiam oblatum sacrificium non est acceptum.

Si autem hoc concedatur, videtur esse contrarium : quia, sicut dicit beatus Augustinus, intentio exigitur ad omne sacramentum, et sine intentione faciendi nihil fit in sacramento. Sacerdos autem de his quæ ignorat, sive de hostiis in altari, sive de guttis vini in pede calicis manentibus nihil intendit. Ergo nihil ex talibus conficit.

Ulterius iterum quaeritur de altari non consecrato, utrum super illud confici possit ?

Videtur autem, quod sic : quia Dominus mensam super quam comedit in altare non consecravit, et tamen confecit : cum ergo Christi actio nostra sit instructio, etiam sacerdos in altari non consecrato potest conficere. Eadem est objectio de calice non consecrato.

IN CONTRARIUM hujus est, quod ad hoc

De hostili quæ ex oblivione in altari remauent, dum sacerdos conficit sacramentum.

  1. De altari non confiecrato.

<--- Page Split --->

consecrantur altaria et calices, ut in illis Eucharistia confici possit : cum ergo nihil sit vanum et frustra in consecrationibus Ecclesiae, videtur quod in altari non consecrato et calice non consecrato confici non possit sacramentum.

  1. Ulterius quaeritur de vestibus sacris, votiutrum non indutus vestibus sacris, conacris. ficere possit sacramentum ?

Videtur, quod non : quia si sine illis posset confici sacramentum, frustra ab Episcopo consecrarentur vestes sacerdotales : non autem frustra consecrantur : ergo sine eis sacramentum non conficitur.

Adhuc autem, quia in veteri lege vestes fuerunt necessariae ad sacrificium offerendum, sicut patet, Levit. viii, 13. Ergo multo magis necessariae sunt ad sacrificium Novi Testamenti : quia istud est sanctius quam illud.

Hujus autem contrarium videtur : quia cum Christi actio nostra sit instructio, in nullo legitur Evangelistarum, quod vel Christus vestes sacerdotales in confectione sacramenti induerit, vel etiam quod Apostolos induere fecerit : ergo Christus et Apostoli sine talibus sacramentum confecerunt : ergo et adhuc sacerdotes absque talibus possunt conficere.

Ulterius quaeritur, utrum in altari non coopeorto pallis lineis possit confici sacramentum ?

Videtur, quod non : quia Joseph ab Arimathæa corpus Domini involvit in sindone munda1, et ad hoc consecrantur palla, tam linea palla quam aliae : frustra autem ad hæc consecrarentur, si sine his sacramentum posset celebrari : ergo sine talibus non potest confici sacremantum.

Ad hæc omnia sine pæjudicio dicendum videtur, quod in veritate hujus sacrementi minister proprius est sacerdos.

Ad primum autem dicendum, quod, ut mihi videtur, non sacerdos non potest conficere sacramentum, sicut probant satis bene prima inductae rationes.

Ad dictum autem Beda dicendum, quod Beda non loquitur nisi de essentialibus partibus sacramenti.

Similiter dicendum de definitione magistri Hugonis de sancto Victore. Quamvis autem illa sint essentialia, non tamen conveniunt ad constitutionem sacramenti, nisi per propriam causam efficientem ipsius sacramenti : et hæc est meo judicio sacerdos. Unde Plato in Timæo dicit, quod nihil est ortum sub sole, cujus legitima causa non processerit in tempore. Et ideo causam propriam oportet habere sacramentum. Secus autem est in sacramento baptismi et pænientiae : quia illa sunt sacramenta necessitatis : et ideo tempore necessitatis quicumque etiam laicus vel laica supplet vicem ministri.

Ulterius quaeritur de his qui ordinati qui sunt ab haereticis et schismaticis, utrum et illi possunt conficere ?

Videtur, quod non : quia dicitur, Malach. ii, 2 : Maledicam benedictionibus vestris. Ergo quidquid illi benedixerint, maledicitur. Benedicunt autem in sacramento. Ergo sacramentum ipsum convertitur in maledictionem.

IN CONTRARIUM autem hujus est, quod illi in forma Ecclesiae quamvis ab indignis receperunt ordinem sacerdotalem, tamen in conficiendo intendunt facere quod facit Ecclesia : ergo conficiunt sasacramenta.

Sunt tamen quidam qui aliter dicunt, et concedunt, quod quilibet conficit qui verba cum intentione profert super debitam materiam : et illi dicunt, quod ordo confert ad hoc ut debitus sit minister, et non ideo quod sacerdos sit ad sacramentum necessarius minister : et hoc est valde ridiculum : quia si quilibet conficere potest, trahitur potius sacramenti confectio in ridiculum, quam in veneratio-

<--- Page Split --->

nem : et ideo dictum illorum reputo absurdum.

  1. Ad id quod ulterius quæritur de altari et templo, dicendum videtur, quod altare consecratum est de idoneitate sacrificii, sed non de necessitate : et ideo qui celebraret in loco communi, deponendus et degradandus est : sed tamen ipse conficit sacramentum.

Ad id quod contra objicitur, dicendum quod sanctiona sunt sacrificia Novi Testamenti quam Veteris : sed tamen etiam sacrificia Veteris Testamenti alibi quam in templo vel in altari frequenter a prioribus sunt oblata : sed postquam elegit Dominus locum in quo offerri deberent, peccavit quidem contra mandatum Domini, qui alibi obtulit : sed tamen id quod obtulit, oblatio fuit : et sic est etiam in isto sacrificio.

Ad id quod dicunt, quod passer invenit sibi domum 1, etc., dicendum quod locus debitus sacrificio est altare ; sed non est necessarius, ita quod si alibi offeratur, non conficiatur : et ideo oblatio accepta in altari fit : extra autem altare et templum si præsumatur offerri, tunc quidem oblatum factum est et bonum et divinum corpus Domini, sed oblatio quae est actio offerentis, non est accepta, sed potius maledicta.

Ad id quod ulterius de altari non con- 16 serato quæritur , dicendum videtur , quodnon debet confici super altare n o n consecratum : s i autem præsumptum f u r - r i t , t u n c videtur , q u o d i l l e conficiat : s e l s i h o c facit i n contemptum ritus Ecrle - s i æ , deponendus e s t e t degradandus .

Ad hoc autem quod de Domino objicitur, dicendum quod in veritate per sulum tactum Domini mensa in qua benedixit, consecrabatur.

Quod autem in contrarium objicitur, dicendum quod propter hoc consecratio altaris non est frustra, quia sine ea confici potest sacramentum : sed consecratio confertur altari, ut sit idonea mensa tanto sacramento.

Idem etiam intelligendum est de calicis consecratione.

Ad id quod ulterius quæritur de ve- 11 stibus, similiter videtur, quod vestes sunt de bene esse, ut ostendant munditiam et virtutes quæ in ministerio tanti sacramenti esse debent, et ad hoc etiam fuerunt in Veteri Testamento, et quoad hoc benedictio vestium non est superflua : si tamen sacerdos sine his celebraret, sacramentum pro certo ipse conficit, sed graviter peccat contra Ecclesiasticam institutionem et sacramenti reverentiam, et ideo deponendus est et graviter puniendus.

Ad id quod ulterius quæritur de hostiis ex ignorantia in altari remanentibus ex oblivione, vel guttis vini pedi vel lateri calicis adhærentibus, dicendum videtur, quod illæ non consecrantur : quia de eis nihil intenditur, sicut probat in contrarium adducta objectio.

Ad id autem quod objicitur, dicendum quod ignorata et non intenta non subjiciuntur benedictioni et actioni formæ sacramentalis : quia confectio actus est utentis ratione : et ideo non fertur nisi super intentum.

Ad id quod ulterius quæritur de schis- 1. maticis et hæreticis, dixit Cyprianus martyr, quod illi ordinem non habent : et ideo nihil conficiunt, sed maledicit Deus benedictionibus eorum. Hoc tamen corrigit beatus Augustinus, et dicit, quod Cyprianus hoc dixit nimio zelo fidei, quem habuit contra hæreticam pravitatem. Sed non oportet nos aliquod falsum dicere propter odium hæreticorum. Et ideo dixit, quod illi qui ab hæretico in forma Ecclesiæ ordinantur, recipiunt in veritate ordinem, sed sunt suspensi ab

<--- Page Split --->

exsecutione, et ideo si illi consecrant in forma et intentione Ecclesiae, pro certo conficiunt ; sed hoc faciunt ad animae suae perpetuam damnationem.

Et quod objicitur: Maledicam benedictionibus vestris 1, ideo dicit, quod tales non maledicunt nisi his qui a Deo maledicti sunt, neque benedicunt nisi his qui a Deo sunt benedicti. Non ergo sacrificium maledictum est, sed potius illi quibus benedicunt, ita quod formalis locutio in materialem convertatur, sic: Maledicam benedictionibus vestris, hoc est, maledicam illis quibus vos benedicitis. Psal. cvur, 28: Maledicent illi, et tu benedices.

Idem dicendum videtur de suspensis et degradatis : illi enim pro certo conficiunt, quamvis graviter peccent contra statuta Ecclesiastica, et sint graviter puniendi.

Ad id autem quod ulterius de pallis objicitur, dicendum quod sine pallis conficitur si praesumptum fuerit : sed peccatum fit contra ritum Ecclesiae et reverentiam sacramenti. Joseph enim mercatus sindonem et involvens corpus Domini, ostendit quid in sacramento fieri debeat, quamvis fiat sine illa, si praesumptum fuerit ab impiis.

secrationem : tuncenimnonestcomple - tumsacramentum , nisietiamcalixbe - nedicatur : etquæritur , quidintalicasusitfaciendum ?

Adhuc autem, quid erit faciendum si ex oblivione vel negligentia forte vinum in calicem non fundatur, et hoc usque ad finem Missæ a sacerdote non deprehendatur ?

Adhuc autem, ponamus quod in aliquibus terris vinum nullo modo haberi possit, et quæramus quid illis sit faciendum? Si enim illi non consecrabut corpus sine vino, oportet quod semper careant sacramento et viatico, et hoc in maximum damnum cedit animarum et fidei periculum. Si autem dicatur conficiendum esse sacramentum corporis sine calice, videtur imperfectum esse sacramentum : quia in tertio hujus operis tractatu ostensum est 2, quod panis solus imperfectum signum est cibi spiritualis. Imperfecto autem uti sacramento non convenit : quia Novum Testamentum quod in sanguine confirmatum est, perectæ gratiae statum ostendit et facit.

Ad haec autem et hujusmodi dicendum quod si sacerdos ante Canonem in Misnes ad obsa deficiat aliquo casu, tunc pro certo jecta ultialius sacerdos Missam debet reincipere et totum rite peragere : quia ea quae ante Canonem in Missa sunt, non sunt de sacramenti confectione, sed potius de populi instructione. Si autem sub Canone deficiat, factis jam aliquibus signis super hostias oblatas, ante tamen transsubstantiationem, videtur mihi, quod alius sacerdos non ab initio Missam debet reincipere, sed potius ubi iste omisit, vel dimisit, debet supplere quod est omissum : et hoc propter duas causas. Quarum una est ex parte sacramenti, et alia ex parte adstantis populi. Ex parte sacramenti quidem : quia quamvis ex istis signis substantia panis et vini non transsubstantietur, tamen ipsa materia ex

  1. Casus quidam qui possunt accidere in ritù confectionis, hic secundo sunt trac tandi.

Ponamus enim, quod sacerdos Missa in parte dicta deficiat, et quæramus, quid sit in tali casu faciendum ? Dicit enim Augustinus, quod numquam super eamdem materiam iteranda est forma sacramenti : ex quo igitur deficiente sacerdote non est iterandum ab initio, videtur tunc quod id quod de Missa remanet, imperfectum relinquitur.

Adhuc autem, ponamus ulterius, quod sacerdos deficiat quando dixit: Hoc est corpus meum, antequam dicat calicis con-

<--- Page Split --->

verbis et signis recipit sanctitatem, ex qua efficitur magis idonea ad hoc quod in corpus Christi transsubstantietur. Propter hoc non est repetendum super illam hostiam, ne injuria fiat virtuti verborum, quae tamquam nihil habetur, quando iterum verba super eamdem hostiam iterantur, tamquam priora verba a priore sacerdote dicta nullam virtutem habuissent. Causa autem ex parte populi est, quia populus ex hoc minus verba et signa Canonis appretiaretur, si videret ea tam facile repeti : quia prius dicta videntur esse annihilata. Signa autem illa licet non transsubstantient, tamen passionem Christi in mysterio repraesentant, et passio Christi numquam irrita debet reputari.

Si autem sacerdos in ipsa prolatione verborum quae sunt forma sacramenti, deficiat, verbis jam in parte pronuntiatis, salvo judicio sententiae melioris consulerem, quod illa hostia pro reliquiis in altari reservaretur, et Missa alia super aliam hostiam ab alio sacerdote celebraretur. Si autem deficit quando jam corpus consecratum est, et non calix, vel etiam si usque in finem Missae de praeparando calicem cum vino oblitus fuerit, vel aliqua de causa neglexit, jam ab antiquo consilium est Doctorum, quod hostia corporis si sumpta non est, in corporalibus munde reponatur, et calix rite praeparetur: et ab illo loco: « Simili modo, postquam ccenatum est, » Canon super calicem peragatur : quia tunc non iteratur, eo quod nihil anterioum dictum est super calicem, et tunc in fine Missae corpus et sanguis accipiantur.

Si autem sacerdos pronuntiando verba formae calicis deficiat ante perfectionem, tunc ad hoc dicendum videtur sicut de hostia corporis, quod scilicet in vase mundo reponatur cum reliquiis, et cum alio vino calix rite praeparetur, et ab illo loco : « Simili modo, postquam ccenatum est, etc., » ab alio sacerdote sacramentum sanguinis cum Missa perficiatur.

Ad hoc autem quod quaeritur de terris

iu quibus nullo modo vinum possit haberi. Dicendum videtur, quod de hoc consultatio ad Curiam haberi debeat quid sit agendum, tamen propter intolerabile damnum animarum quod incurritur ex sacramenti defectu, videtur mihi esse cum talibus dispensandum, ut corpus Christi sine calice haberent, et conficerent sacramentum : quia, sicut patet per ante dicta, corpus non est sine sanguine, et anima et deitate, quamvis non sit ibi sanguis ex virtute consecrationis et sacramenti.

Et per hoc patet solutio ad totum.

De ritu ex parte ministri remanet adhuc inquirendum, si plures sacerdotes utrum phu res sacret utem

Videtur autem, quod sic : quia secununam pue sunt comsim comdum antiquam Ecclesiae Romanae concrare hutiam ? suetudinem, quando Papa celebrat, Cardinales sacerdotes assistunt ei ad altare stantes, et signa quae ipse facit facientes : et sicut quidam dicunt, etiam verba Canonis submisse pronuntiantes. Cum ergo verba sacerdotum non in vacuum proferantur, videtur quod omnium illorum verba sacerdotum ad eamdem hostiam consecrandam referantur, et ad eumdem calicem benedicendum : et sic videtur, quod plures sacerdotes unicam consecrent hostiam.

Adhuc autem, cum Episcopus celebrat ordines, omnes sacerdotes de novo ordinati circa altare in quo celebrat Episcopus, disponuntur, et omnes simul cum eo signa faciunt ad corporis Dominici confectionem : et sic videtur, quod eadem hostia a pluribus simul in una et eadem Missa consecretur.

Adhuc, in consecratione chrismatis plures sunt consecratores tam Episcopi si sint praesentes, quam etiam presbyteri si plures Episcopi non habentur : et hoc fit propter chrismatis excellentiam. Cum ergo multo excellentius in omni gratia sit corpus Christi, videtur quod non sit incongruum in una et eadem Missa plures esse simul corpus Domini conficientes.

<--- Page Split --->

jam quod intendunt : sed hoc nihil videtur esse : quia non fit propter hoc, quia fraudatur intentio, sed potius ideo quia sacramento fit injuria, sicut diximus.

Ad hoc autem quod ulterius quaeritur, dicendum sicut dicit Glossa : « Indevotus est, qui aliter celebrat sacramentum quam a Christo et a sanctis patribus est institutum. » Et est hoc si forte non jejunus vellet celebrare, aut sine sacris vestibus, aut in loco non consecrato, aut etiam indignus ex ordine vel ex vita immunda. Ex ordine quidem, sicut si ordinem excommunicatus, vel simoniacus, vel per simoniam esset adeptus.

Indignus autem vita est sicut adhuc peccatorum recentia cruentatus et scandalum faciens in celebrando sacrosancta mysteria, quamvis talis conficiat, tamen incurrit reatum traditoris ex celebratione : quia simoniacus Christum vendit, et immundus recipiens corpus Domini, Christum quantum in se est, inimicis tradit sicut fecit Judas. Judas enim de corpore et sanguine Christi cupiditatem satiavit, et recipiendo buccellam a Domino diabolus eum possedit. Unde, Joan. xui, 27, dicitur : Post buccellam, introivit in eum Satanas, et amplioris ex tunc malitia est effectus.

CAPUT III.

De ritu hujus sacramenti ex parte sumentis.

1. Nunc tandem est dicendum de ritu istius sacramenti ex parte sumentis.

De quo tria quaeremus : quis debeat communicare, et quoties debeat communicare, et qualiter sumere ?

De primo quaeritur, Utrum aliquis in mortali peccato existens debeat sacramenti communionem edere ?

Videtur autem, quod sic : quia dicitur, Matth. ix, 12 : Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus. Et hoc dixit Dominus intrans ad peccatores, et manducans et bibens cum eis. Ergo ex quo male habet qui est in peccato mortali, magis ipse debet simul sumere medicum et medicinam quam alius.

Adhuc, Christus ipsum corpus assumpsit, et a peccatoribus patribus, et pro peccatoribus : ergo etiam peccatoribus videtur esse communicandum.

Adhuc, Quamvis sit fictus, tamen non dicimus male facere qui sumit baptismum : quia licet non tunc in eo baptismus operetur gratiam, tamen recedente fictione operabitur : ergo a simili quamvis aliquis sit in peccato mortali, non debet dici male facere sumendo corpus Domini : quia cum pcnentitam aget de peccato, operabitur in eo gratiam sumptum corpus Domini.

Adhuc, Christus dedit Judae corpus suum cum aliis Apostolis. Et dicunt sancti, quod hoc fecit ut animum suum tanto beneficio a traditionis revocaret proposito. Ergo a simili hoc sacramentum etiam dandum est peccatoribus, ut a proposito peccati revocentur, ut videtur.

Quod si concedatur, in contrarium est quod beatus Augustinus dicit, quod non debet sumere corpus Domini,

<--- Page Split --->

nisi qui confortatur bona conscientia.

Adhuc, Magister Hugo de sancto Victore dicit : « Audacter dico, quod etiam si contritus sit aliquis, et non confessus, et pœnitentiae satisfactionem non exsolvit, non audeat Eucharistiam recipere. »

Adhuc autem, quod idem videtur dicere Apostolus qui dicit : Probet autem seipsum homo : et sic de pane illo edat, et de calice bibat 1. Dicit autem Augustinus, quod homo se probat experimentum de seipso accipiendo. Ergo conmunicare non debet, qui de seipso experimentum bona conscientiae non accepit.

Ad hæc et similia dicendum, quod absque omni dubio homo existens in mortali peccato Eucharistiam accipere non debet. Arca enim Domini figura corporis Domini est : et quia illam Bethsamitæ indigne receperunt, ideo percussi sunt 2. Oza etiam quia manum indigne extendit ut exciperet, cum boves trahentes eam calcitrassent, divisus est et mortuus 3. Si autem hoc fuit in figura corporis Domini, multo magis spiritualiter moritur, qui indignus accipit corpus Domini : et ideo os suum peccator ad corpus Domini non porrigat.

Ad hoc autem quod contra objicitur, dicendum quod in veritate Dominus publicanis et peccatoribus se exhibuit pro quibus venerat : sed hæc fuit exterior receptio per quam aliquis præparabatur ad interiorem. Exteriori enim reverentia potest Dominus etiam a peccatoribus recipi, sicut fuit a Zachæo 4 : sed interius nemo Dominum recipit, nisi digne ad hoc paratus sit. I ad Corinth. x, 20 et 21 : Non potestis calicem Domini bibere, et calicem dæmoniorum. Non potestis mensæ Domini participes esse, et mensæ dæmoniorum.

Ad aliud autem dicendum, quod corpus a peccatoribus sicut ab Achaz, et Manasse, et Rahab meretrice, et aliis

peccatoribus, et pro peccatoribus recepit, sed peccato illud corpus numquam subdidit, nec in vase immundo umquam collocavit : et ideo non est simile de exteriori receptione et interiori.

Ad aliud dicendum, quod Christus Jude corpus suum cum Apostolis tradidit : quia eum prodere non debuit, nec voluit, sed revocare intendit : sed tamen Judas ad damnationem suam corpus Domini accepit. Similiter et sacerdos, si aliquis peccator, cujus peccatum occultum est, publice inter alics os porrigit, debet sacerdos illi corpus Domini dare, ne eum prodat : ipse tamen ad suam hoc accipit damnationem, sicut et Judas. Et sacerdos in hoc casu facit quod Dominus fecit : quia illa benignitate qua ei cum aliis porrigit, peccatorem, quantum in se est, revocat a proposito peccandi. Ad Roman. ii, 4 et 5 : Ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit? Secundum duritiam autem tuam, et impœnitens cor, thesaurizas tibi iram in die irae.

Ad hoc autem quod objicitur in contrarium, dicunt Doctores, quod sufficienter confortatus est bono conscientiae testimonio, qui contritus est de omnibus peccatis cum proposito de caetero non peccandi, quamvis nec sit confessus, nec satisfecerit : quia in compunctione Deus peccatum dimittit, et dimisso peccato est homo in communione sanctorum, et tunc communicare poterit. Confessionem autem, ut dicunt, differre poterit tribus de causis. Quarum una est : quia forte confessorem proprium non statim habere poterit, vel tunc tempus confessionis secundum statum concilii non adhuc venit, vel infirmitatis necessitatis articulus confessionem non exposcit.

Ad hoc quod dicitur de magistro Hugone, dicendum quod loquitur in quo casu vel tempus constitutionis, vel articulus necessitatis confessionem ex-

<--- Page Split --->

poscit, et præsentia habetur confessoris.

Ad hoc quod de Apostolo obiicitur, dicendum, quod satis se probavit, qui per viam contritionis iniquitatem in se non invenit. Psal. xxv, 2 : Proba me, Domine, et tenta me : ure renes meos et cor meum. Et, Psal. cxxxviii, 23 et 24 : Proba me, Deus, et scito cor meum : interraga me, et cognosce semitas meas : et vide si via iniquitatis in me est.

3.

Secundo, tractandum est quoties aliquis debeat communicare.

De hoc autem dicit Canon antiquus, quod ad minus ter in anno : in Natali Domini, Pascha, et Pentecoste est communicandum, et ad illa festa debet se homo præparare : quia etiam ter in anno tribus Israel convenerunt in Jerusalem ut epularentur coram Domino.

Concilium Lateranense dicit, quod semel in anno ad minus est confitendum et communicandum.

Augustinus autem dicit, quod omni die communicantem non reprehendit, si ex devotione facit : raro etiam communicantem non reprehendit, si ex humilitate dimittit.

Beatus autem Gregorius in Dialogo, quemdam sacerdotem laudat, qui omni die ex devotione celebravit.

Beatus autem Hieronymus in Vitis Patrum, laudat abbatem, qui post susceptum ordinem numquam ex reverentia sacramenti celebrare ausus fuit.

Et in his omnibus videtur mihi esse dicendum, quod medium tenere est heatum : quia in medio tutissimus ibis, aliquando celebrando, et aliquando intermittendo, nisi officium exigat, ut omni die celebretur.

De his autem qui mulieres omni die communicant, videtur mihi quod acriter reprehendendi sunt: quia nimio usu vilescere faciunt sacramentum, vel potius ex levitate mulierum putatur esse

desiderium quam ex devotione causatum.

Ultimo autem quaerendum est de hujus sacramenti duplici manducatione, sacramentiali scilicet, et spirituali.

Sacramentalis quidem est, quando sumitur usque ad perceptionem sacramenti, hoc est, usque ad perceptionem veri corporis Christi. Et hoc quidem modo saepe sumitur etiam ab indignis, sicut a Juda sumptum fuit : et haec quidem sacramentalis sumptio fit secundum confessionem Berengarii, quando ore sumitur et dentibus atteritur corpus Domini, quamvis haec attritio et masticatio ad formas tantum sacramentales referatur, sicut in ante habitis in tertio hujus summae tractatu est ostensum 1.

Spiritualis autem sumptio sive manducatio fit, quando percipitur sacramentum usque ad gratiae spiritualis perceptionem. Et hoc fit dupliciter : aliquando enim spiritualis est cum sacramentali : aliquando autem est sine illa, quando sacramentum articulus necessitatis, et non contemptus religionis excludit. Qua autem sit gratia in hoc sacramento percepta, multum in praemisiss determinatum est. Hoc autem modo omni die percipere sacramentum spirituali manducatione est laudabile : quia de illa scriptum est, Eccli. xxiv, 29 : Qui edunt me adhuc esurient, et qui bibunt me adhuc sitient. Nec umquam de illa dulcedine satiabitur anima in hac vita, sed dicit Psalmista, Psal. xvi, 15 : Satiabor cum apparuerit gloria tua.

Hæc de Eucharistia propter honorem Jesu Christi a nobis scripta sunt, ex quibus multa alia intelligi possunt. Et quidquid lectori in dictis displicet, parcat simplicitati : quia si non subtiliter, tamen utiliter multa in eis dicta inveniet. Amen.

<--- Page Split --->

ORATIO DIVI ALBERTI MAGNI

De sacrosancto Eucharistiae sacramento saluberrima.

OMNIPOTENS sempiterne Deus, Fili Dei unigenite, qui ex nostro et a nobis et propter nos corpus et sanguinem, et animam humanam, et spiritum assumpsisti, et per sanctum Jeremiam Prophetam quem in utero sanctificasti, pronuntiare dignatus es, dicens quod animas sacerdotum impleturus esses pinguedine, et populus tuus abundanturus bonis 1, imple sacramento corporis tui animas nostras, et reple in bonis desiderium nostrum, et praesta ut tui corporis et sanguinis admirabile sacramentum, omnem sui in nobis veritatis, virtutis, unitatis, charitatis, puritatis, pietatis, devotionis, et sanctitatis operetur effectum, ut sicut tu in Patre et Pater in te est 2, et tu in nobis per incorruptam tuæ susceptionis naturam, ita in te per corporis et animæ maneamus et spiritus integritatem, incorporati tibi sacrosancto corpore tuo, ad sacramentorum salutarem communionem, et tui dulcem participationem, infusi sacrosancto sanguine tuo, ad omnem intimorum nostrorum aspersionem et emundationem: redempti sacrosancta anima tua salutis pretio, ad veram reorum cum Patre et Spiritu sancto reconciliationem: et redemptionem vivificati sacrosancto Spiritu tuo, ad omnem spiritualis vitæ in nobis deperditæ restaurationem, et sensuum nostrorum illumiinationem: gratificati tibi sacrosancta divinitate tua, ad omnem virtutis perfectionem, et de Eucharistia, quæ vas omnis gratiae est, de plenitudine tua gratiam pro gratia accipientes, fac nos communicare gratiis quibus sancti Apostoli tui et discipuli de manu tua hoc sacramentum accipientes communicaverunt. Operare in nobis sensum et experimentum spiritualis refectionis intercessione omnium eorum qui a te spiritualiter refecti sunt: operare in nobis fidem, dilectionem, pietatem, devotionem, sacrosanctæ unctionis spiritua-

<--- Page Split --->

lem perfectionem, quae tibi in cena beata Maria Magdalena exhibuit, sollicitudinem, frequentiam, operositatem, diligentiam obsequendi membris tuis, ut experimentalem sensum spiritualis refectionis a te capite meraemur accipere. Operare in nobis sensum Lazari et omnium tecum quiescentium in bonis tuis, quibus disposuisti regnum, sicut illud tibi Pater disposuit, ut edant et bibant super mensam tuam in regno tuo 1 : quia vere beati qui manducabunt panem, qui tu es, in regno Dei 2. Operare in nobis zelum Petri ignoscentem, et omnia destruentem quae tuae sunt contraria voluntati, quem in cena tua Petrus contra traditorem concepit. Operare in nobis quietem, resolutionem, a mundi delectabilibus perfectam sopitationem, felicitatem, gustum sancti Joannis, quibus ad pectus tuum inclinati et haustum sapientiæ et gustum tuæ felicissimæ accipiamus dulcedinis et bonitatis. Operare in nobis fidem rectam, spem firmam, charitatem perfectam, intercessione omnium Apostolorum et disciplorum tuorum de manu tua hoc sacramentum suscipientium, et fac nos semper aspernari Judæ probationem, et in mentem saepe nobis veniat illa salutaris influentia, quam hoc sacramentum designat, qua te beatis in cœlo secundum deitatem influens, operaris in eis omnem suæ beatitudinis perfectionem, qui cum Deo Patre, etc.