TRACTATUS VI
DE ALIIS SEX PRÆDICAMENTIS IN COMMUNI.
CAPUT I.
De agere et pati.
Quid prædicat substantia et quid quantitas.
Habitus quatuor vocibus quatuor genera rerum significantibus, in quibus substantia prædicat id quod simpliciter est ens et per seipsum, Quantitas prædicat ens in alio per quod ipsa subjicitur et substat multis aliis accidentibus, et etiam motui, quia illi non subjicitur substantia simpliciter sed substantia quanta: et omnibus illis quæ dicunt formas quæ in majori quantitate majores, et in minori minores sunt, sicut sunt omnes qualitates activæ et passivæ, per hanc subjicitur motui et mutationi, quia illis subjicitur materia quantitate determinata: propter quod etiam quantum separatam rationem habet a physico, et est secundum rationem ante ipsum, sicut metaphysicum ante physicum. Ad aliquid autem prædicat id quod est comparatum ad aliquid, qui modus immixtus est omnibus sex prædicamentis, et ideo ut principium ad alia præmitti debuit. Habita etiam qualitate et qualibus, quæ etiam generalem modum prædicandi in quale habent, qui quodammodo inest omnibus aliis. Propterea etiam præmitti debuit, ut hic substantia præcederet ut omni subjectum, quantitas ut subjectum ad physicum, ad aliquid autem ut modus aliorum comparatus, quale autem et qualitas ut modum prædicandi dans residuis omnibus.
Restat enim dicere de his quæ non habent res absolutas prædicare nec modum prædicandi habent ab illis absolutum:
habent enim modum relationis et qualitatis, et addunt aliquid super utrumque, per quod efficiuntur specialia prædicamenta. Propter quod ipsa sex genera causantur ab aliis quatuor, quæ præhabita sunt, et non causantur ab ipsis sicut inferiora causantur a superioribus, quia si hoc ita esset, continerentur in eis, sicut in suis generibus, sed causantur ex comparationibus supradictorum generum ad aliud : cum tamen secundum causam eamdem vel diversam non dicantur ad convertentiam. Sicut actio a forma vel qualitate substantiali, vel accidentali comparata ad id quod actioni subjicitur. Passio a materia vel subjecto quod agenti subjicitur, et in qualitate accidentali actio a potentia naturali, passio a naturali impotentia. Quando vero non a tempore, sed a temporis adjacentia. Ubi autem non a loco, sed a loci circumscriptione. Positio autem a partibus secundum ordinem comparatis inter se et toto et in loco. Habitus autem comparatione extrinsecorum ad totum subjectum. De quibus omnibus non magnum hic oportet facere tractatum, eo quod hic specialiter intendimus de quatuor quæ aliorum sex sunt causa, postea autem in alio libro de aliis sex est tractandum. Inter hæc primum est prædicamentum actionis, quod est de facere : et quia actio est in patiens per effectum procedens virtus agentis, ideo cum hoc genere oportet etiam de pati determinare.
Sciendum quod Aristoteles in sexto Ethicorum. ponit distinctionem inter agere et facere, et dicit quod actio est proprie in humanis voluntatibus, sicut sunt consi-
Differentiale inter agere et facere.
<--- Page Split --->
liari, et eligere, velle et hujusmodi, de quibus est prudentia virtus : facere autem quia virtus efficientis per effectum procedit in patiens, sicut materiam extrinsecam, sicut est secare, vel dolare, vel aliquid talium de quibus cum certa ratione est ars mechanica. Sed quia nos hic non consideramus nisi prædicationis modum, hic generaliter intendimus de facere vel agere, prout communiter se habent ad utrumque, scilicet agere, et facere : et dicimus omnem illam vocem agere vel facere prædicare, quæ significat activam virtutem in effectum procedere ab agente in id quod agenti secundum illam virtutem subjicitur, sicut est intelligere, secare, et urere secundum totum illum modum quo significare potest secundum totum suum declivium, et secundum omnem modum verbalem suum vel etiam participialem : quia etiam participium significat cum actione et tempore, sicut arans, vel secans, sive quodcumque tale similem illis habens suæ prædicationis significationem : iste enim modus significandi rem prædicabilem non potest reduci ad aliquod aliud prædicamentum : per oppositum autem passionem quæ est ab actore receptio ad simplicem actus agentis receptionem, sive ex hoc immutetur patiens, ut in actione physica passum immutatur in aliud ut in physicis, sive non immutatur.
Sed logice loquendo de pati communiter sumitur prout est vox rem prædicamenti significans, quæ est susceptio actus agentis simpliciter prout est suscipiens ipsum tantum : hic enim modus ad nullum aliud reduci potest prædicamentum, et propterea enumerata sunt hæc duo inter prædicamenta : quia sic dicuntur et prædicantur prima quidem rerum principia : principium enim est illud in quo suæ coordinationis secundum communitatem est reductio, et quod ad nullum ut genus reduci potest. Sic ergo ejus quod est agere accepto, distinctio est in agentibus : eo quod virtus agentis in effectum procedens ab ipso, aliquando per seipsum
agit, sicut agit intelligentia et anima. Aliquando autem processus est ab ipsa per qualitatem agentem, sicut est agere a calefaciente vel infrigidante. Et quandoque est processus ab hoc agente per organum et instrumentum, ut secare significat agere, et ad omnia communiter sumitur facere vel agere quando est prædicamentum. Et similiter id quod est pati convenienter significatur per verbum, et non ita convenienter per nomen : melius enim dicitur àgere vel facere, quam actio vel factio : et melius dicitur pati, quam passio, quia nominaliter significant ut in quiete et sine tempore, quod non convenit cum agere et pati.
His enim sic determinatis, non videtur aliud dici debere hic de agere et pati, nisi quod suscipiunt contrarietates facere et pati, eo quod contrariis virtutibus causantur : et quia recipiunt contrarietatem, necessarium est quod etiam recipiant magis et minus sive intensionem et remissionem : quia actiones et passiones contrariarum virtutum sunt contrariae, sicut calefacere contrarium est ad infrigidare, eo quod calidum contrarium est frigido. Et humectare ad exsiccare contrarium est, eo quod humidum est contrarium sicco : et sic se habent albificare et nigrificare, et actiones omnium contrariorum sic se habent ad invicem. Et sic est in actionibus animae : quia sic delectare contrarium est ad contristare, et ideo agere et pati recipiunt contrarietatem : quia sicut calefacere contrarium est ad frigefacere, ita calefieri contrarium est ad frigefieri, et sic delectari contrarium est ad contristari, sicut delectare ad contristare. Quia recipere contrarium est causa ejus quod est recipere magis et minus, sicut saepe dictum est, ideo ista recipiunt ,magis et minus, quamvis intensionem non recipiant secundum gradus operationis, tamen ipsum agere et ipsum pati sunt res recipientes magis et minus : et hæc intensio causatur ex intensione virtutis in agendo et intensione virtutis passive in patiendo : et sic calefacere est ma-
<--- Page Split --->
gis et minus, et in passione contristari, et calefieri est secundum magis et minus. Recipit ergo magis et minus facere et pati.
De his autem duobus simul determinare oportuit, quia unum est causa alterius, et alterum est effectus ipsius : tamen illud quod prædicat unum istorum, non continetur sub alio sicut sub genere. De his igitur duobus quantum ad præsentem spectat intentionem tantum hæc dicta sunt.
CAPUT II.
De aliis prædicamentis quatuor in communi.
De situm autem esse (hoc est positum esse secundum ordinem partium ad invicem et in toto et in loco totius et partium) dictum est in his quæ ad aliquid sunt, et quædam sunt quæ sunt relationes, quædam denominative a positionibus diçuntur sicut asperum et lene, rarum et densum, et hujusmodi quæcumque situs partium in toto et in loco significant.
De reliquis autem prædicamentis quæ sunt quando, et ubi, et habere (eo quod manifesta sunt) nihil aliud in hoc loco dici oportet, quam quæ in principio in ante habitis dicta sunt : quia scilicet unumquodque illorum unum per se significat prædicamentum. Quando quidem non tempus significat, sed esse temporis secundum aliquam temporis differentiam, ut heri quidem fuisse, aut eras futurum esse, aut longe a præsenti, aut prope, et
a præterito, similiter olim fuisse, aut jam, aut dudum, et aliquid hujusmodi : hoc enim prædicamentum nullum aliorum significat. Et similiter est de ubi, ut hic esse, aut esse in foro, aut in theatro, et quæ hujusmodi habent prædicationem : sic enim significant : ubi enim non est locus, sed in loco aliqualiter esse situm : et quando non est tempus, sed in tempore esse : et ideo speciale oportet esse prædicamentum. Habere autem comparationem habentis significat ad habitum circumdantem, quamvis habere dicatur multipliciter, sicut in sequentibus istius libri determinabitur : prædicamentum enim ejus quod est habere, non dicit nisi relationem ad habitum exteriorem qui se mutat ad figuram et circumdationem habentis, et hoc est habere, sicut dicimus vel bene vel male habere vestimentum ad necessitatem vel decus habentis. Sic enim generalis vox est ens prædicans quod in nullo aliorum prædicatur : et ideo hic secundum intentionem hujus libri nihil aliud de his esse videtur dicendum, quam quæ in principio in enumeratione prædicamentorum dicta sunt, scilicet quod hoc habere significat et prædicat calceatum esse vel armatum esse. Ubi autem prædicat in loco esse, quando etiam heri vel cras vel hodie esse, et alia quædam quæ de his dicta sunt in istius libri parte prima, ubi prædicamenta enumerata sunt. De propositis itaque generibus ea quæ dicta sunt sufficiant. Adhuc etiam in libro sex principiorum sigillatim tractabimus de his de quibus hic non est tractatum.
<--- Page Split --->