TRACTATUS VII

DE POST-PRÆDICAMENTIS.

CAPUT I.

Quæ sint et quot tractanda in hoc tractatu.

Omnibus igitur jam determinatis, quæ de prædicamentis dicenda esse videbantur, in quantum prædicamentum est sub uno communi nomine prædicabilium coordinatio. Non enim omnia quocumque modo coordinata reducuntur ad genus unum : ideoque post prædicamenta oportuit sequi tractatum de his quæ quidem coordinanda sunt, sed ad unum genus prædicamenti reduci non possunt. Et hæc sunt opposita, quæ in pluribus generibus inveniuntur, et ea quæ sunt prius et posterius, et ea quæ sunt simul, et motus, et habitus : hæc enim omnia talia sunt cum ipsis nominibus coordinabilitatem habentia, et tamen ad unum aliquod genus prædicamenti reduci non possunt.

De his igitur quinque necesse est tractatum facere specialem secundum quod ad logicum pertinent : quamvis enim opposita sint in rebus et in in entibus quæ considerat metaphysica, tamen oppositio quæ ponitur inter ea intentionis est : et cum intentio rationem dicat cujusdam ordinationis, et illam habet logicus considerare. Et similiter est de his quæ sunt simul in omnibus : ea quidem quæ sunt opposita per prius vel posterius et simul, sunt in natura rerum : forma autem et intentio oppositionis et prioritatis et simul ponitur a ratione. Motus autem secundum omnes sui differentias est in natura. Reductio autem ad universale et ad genus oportet quod sit in ratione, et

ideo motus cum sit prædicabile quidem de multis, oportet quod secundum hoc a logico et secundum formam coordinationis prædicabilium tractetur. Est autem adhuc coordinatio ejus quod inest cum eo cui inest sicut habitum in habente : quod licet ex parte habentis sit secundum genus unum, tamen ex parte habiti est secundum modos multos ad unum et idem genus non reducibiles : et ideo oportuit etiam tractare de habere secundum rationem coordinationis ejus quod habetur ad id quod habet. Et sic completur omnis coordinabilium et prædicabilium coordinatio, quam sequitur actus rationis, qui est prædicabilium rerum de quibus prædicatur compositio.

Accipiuntur autem eorum quinque coordinationes penes quæ sunt in pluribus generibus aliquo modo coordinationis unam rationem habentibus : hæc enim aut penes omnium generum diversitatem sunt accepta, aut penes ea quæ sunt in generibus contenta, aut penes aliorum coordinationem ad substantiam. Si accipjuntur penes omnium generum diversitatem, cum sicut dicit Boetius, oppositio sit prima causa diversitatis, tunc est oppositio : quia omnia diversa per divisionem quæ est per opposita, exeunt ab uno aliquo, et est oppositio causa diversitatis. Si autem sumitur ratio coordinationis penes illud quod est in quolibet genere, aut sumitur penes naturam eorum quæ sunt ordinata in genere, aut penes ea in quibus stat coordinatio et per quæ fit divisio coordinatorum. Et si primo sumitur, tunc cum ordinata in genere non sint nisi genus et species, inducitur tractatus de eo

<--- Page Split --->

quod est prius et posterius : quia genus se habet in coordinatione sicut prius, et species sicut posterius, et prius et posterius est ratio coordinationis eorum in genere uno. Si autem sumitur penes ea in quibus stat coordinatio tota, et per quæ fit divisio coordinatorum, tunc erit tractatus de simul : quia etiam et individua in quibus stat coordinatio sunt simul natura, et differentiæ per quas fit divisio coordinatorum, ex quo sunt oppositæ simul exeuntes ex eodem genere, sunt simul natura. Hic ergo de necessitate tractandum est eo quod est simul. Quia autem in omni natura cujuslibet generis est potentia et actus, et inter hæc aliquo modo motus (et ideo etiam motus est in omnibus generibus) ideo necesse fuit etiam de illa ratione coordinationis prædicabilium determinare : et ideo oportuit tractare de motu secundum motus communitatem quam in motibus ponit ratio coordinans prædicabilia ad unum commune quod in generibus pluribus invenitur. Si autem est secundum ordinationem illorum generum ad primum quæ est etiam coordinatio quam ratio ponit, sic logico necesse fuit tractare de habere, et in his sufficientia est coordinationis prædicabilium.

secundum rationem, quam ea in quibus stat coordinatio : et de his hac de causa quæ dicta tractandum est.

CAPUT II.

De oppositione in communi et generibus oppositorum.

Inter illa ergo primo tractandum est de oppositione, quæ forma est et intentio rationis posita supra ea quæ opposita sunt : ideo in quantum stat super ea quæ sunt entià aliquo modo forma est entis : in quantum autem actualis oppositio est comparatio rationis, qua unum oppositorum comparatur alteri, tunc est forma et intentio quæ attingit et non ens, in quantum ens opponitur non enti tam in contradictoriis, quam in privative oppositis, et etiam in contrariis secundum quod contraria ad privationem et habitum reducuntur. Hoc enim non est inconveniens, quod intentio vel forma quæ potentialiter est in rebus et actualiter in ratione, sit et entis et non entis : quia ratic comparans unum alteri, comparationem facere non potest nisi respiciat et stet aliquo modo super utrumque : et sic quidem oppositio simpliciter est forma entis, secundum quid autem etiam est non entis.

Et per ipsam divisionem patet ordo capitulorum istorum : quia prius est id quod sumitur secundum ipsorum generum diversitatem, quam quod sumitur penes ea quæ sunt in genere : et sic oppositio est ante omnia alia. Adhuc prius est quod est in genere secundum substantiam suæ coordinationis, quam id quod est in genere secundum reductionem ad ens generis : et sic prius et simul sunt ante reliqua. Adhuc quod est in genere secundum reductionem ad commune quod est hoc genus, vel id, est ante reductionem ad unum quod est habens ut subjectum : et sic capitulum de motu est ante capitulum de habere. Patet igitur sufficientia post-prædicamentorum et ordo eorum ad invicem : quia etiam prius est ante simul : quia in coordinatione prius sunt ipsa coordinata

Ex his etiam patet quod oppositio aliquo modo forma est unius, et aliquo modo multorum : est enim unius secundum quod unum consideratur oppositum alteri, sed non est forma quæ absolute sit in uno, hoc est, in uno respectu alterius. Est etiam oppositio multorum, quia dicimus quod illa vel illa sunt opposita, et hoc est, quod per rationem utriusque oppositorum comparata est ad alterum et stat sic in oppositis : hoc enim modo forma quæ non est absoluta potest esse multorum.

Ex his etiam patet quod oppositio in quantum oppositio secundum genus est ad aliquid : quamvis species oppositionis non sint ad aliquid, nisi mediante genere, hoc est, reduplicatione ad genus, sic ut dicatur, quod contrarietas in quantum est oppositio, est ad aliquid, secundum quod

<--- Page Split --->

in antehabitis dictum est, quod grammatica secundum quod est disciplina est ad aliquid, et non secundum quod est grammatica vel haec scientia.

Et si quis objiciat, quod relatio est forma eorum quorum utrumque est ens actu : oppositio autem potest esse eorum quorum alterum est non ens : et quod ideo oppositio non sit relatio. Adhuc autem quia relatio est secundum genus unum tantum ; oppositio autem est in pluribus generibus, et quod ideo oppositio non est relatio.

Dicendum quod hae argumentationes non valent, quia oppositio, sicut ante dictum est, est intentio quam ponit ratio super res : et ideo relatio quæ ponitur ibi a ratione, intentio est, et talis relatio est relatio entis, quod (ut oppositum est et non ut res) est in ratione : et tale ens sufficit relationi quæ est posita super intentiones. Ad aliud autem dicendum quod quamvis relatio sit unum genus, non tamen propter hoc sequitur quod relativa sint in genere uno omni modo : oppositio autem est distantia relatorum ad invicem, et hoc modo est in diversis prædicamentis. Sic ergo patet quid sit oppositio : est enim, ut dicit Boetius, hoc habens quod opposita non possunt esse simul in uno et eodem : unde oppositio est repugnantia vel essentialis distantia aliquorum se non permittentium esse in eodem simul.

Nunc ergo quærendum est secundum oppositionis divisionem, quoties sive quot modis solet unum opponi alteri. Dicitur autem alterum alteri sive unum alteri opponi quadrupliciter, hoc est, uno quatuor modorum : aut enim opponitur ut ad aliquid, aut ut contraria, aut ut habitus et privatio, aut ut affirmatio et negatio. Oppositio enim (quæ est forma rationis secundum intentiones quæ in ratione sunt, quæ respicit tam ens quam non ens) aut est inter ea quæ actu sunt, aut inter ea quorum unum est et alterum non est. Si enim est inter ea quæ actu sunt, et suis formis repugnantiam habent oppositionis,

tunc aut se sunt expellentia ab eodem susceptibili secundum potentiam et actum, aut expellentia se secundum actum, non secundum potentiam. Si primomodo : tunc est oppositio secundum ad aliquid, sicut patet in patre et filio. Idem enim respectu ejusdem pater nec est nec potest esse et filius. Si autem se expellant ab eodem secundum actum, et non secundum potentiam : tunc est oppositio contrarietatis. Et istae duæ, quia sunt super ens, aliis duabus oppositionibus præordinandæ sunt : et quia oppositio relationis expellit oppositum secundum actum et potentiam, contrarietas autem secundum actum tantum, ideo oppositio relationis ponitur ante oppositionem contrarietatis. Si autem est inter ens simpliciter, et non ens : tunc aut est inter ens simpliciter et non ens secundum quid, aut inter ens simpliciter et non ens simpliciter. Et primo quidem modo est oppositio inter habitum et privationem, quæ licet privet habitum, relinquit tamen subjectum. Et si est secundo modo : tunc est oppositio inter affirmationem et negationem, in quibus affirmatio dicit ens, negatio autem simpliciter non ens, et habent ordinem secundum quod plus vel minus habent de ente, et hoc modo privatio et habitus sunt ante affirmationem et negationem.

Vel si placet, dici poiest quod oppositio aut est inter complexa, aut inter incomplexa. Si inter complexa : tunc est oppositio conditionis. Et quia in hac parte complexa secundum logicos non intenduntur nisi secundum potentiam : tracetatur enim de ordinabilibus ad complexionem, propter hoc oppositio contradictionis ponitur ultimo, ut minus intenta. Si autem est inter incomplexa : aut est inter ea quæ secundum formam opponuntur ratione repugnantiae formarum, vel ratione perfecti secundum formam et imperfecti. Si secundo modo : tunc est oppositio privationis et habitus. Si primo modo, aut est oppositio secundum formas quæ sunt formam et totum consequentes, aut secundum formas materiam respicien-

<--- Page Split --->

tes, in qua fiunt secundum potentiam materiae ad utrumque per motum et mutationem. Et primo quidem modo est oppositio ad aliquid : secundo autem modo est oppositio quae est contrarietas. Potest etiam pluribus aliis modis sumi divisio oppositionis : et hoc quia valde facile est cuilibet consideranti naturas oppositorum, ideo pertransimus.

Ut autem sigillatim illa per exempla declarentur, unumquodque istorum oppositorum opponitur, ut relative id quod est dimidium et duplum : ut contraria autem, ut malum et bonum. Quamvis enim malum, ut Aristoteles dicit in tertio Metaphys., sit privatio boni, tamen secundum quod bonum est in habitibus et actibus sunt contraria : quia malus habitus ex malis relinquitur actibus et est qualitas quaedam in anima, sicut malus actus est operatio quaedam ab anima elicita, et sic contrarie opponitur malum ad bonum, prout est bonum in oppositis habitibus et actibus ad malum. Et hoc est accipere id quod est malum, et id quod est bonum : si enim accipiatur utrumque istorum formaliter, scilicet unde malum, et unde bonum, tunc forma tam in anima quam in habitu et in actu, malum ad bonum privative opponitur et in corpore et in natura tota, sicut probant similiter et Aristoteles et Dionysius : quia etiam in corpore malum privatio est, et in tota natura non est nisi privatio : sed hoc non est praesentis intentionis, sufficit enim quod bonum et malum secundum id quod sunt contraria sunt. Secundum privationem autem et habitum opponuntur, ut caecitas opponuntur visui , caecitas enim est privatio visus in eo quod natum est habere visum. Ut affirmatio autem et negatio opponuntur, ut sedet, non sedet : quae cumque affirmatio affirmat, negatio negat, et econtra quae cumque negat negatio, affirmat affirmatio. Hi igitur figuraliter superficialiter dicti sunt modi oppositionum.

Removet dubium.

Quomodo bonum et malum opponuntur contrarie et privative.

Si autem quaeratur quae sit divisio oppositionis in quatuor opposita, Dicendum

quod communiter dicitur quod sit divisio sicut generis in species. Sed secundum veritatem per prius et posterius dividitur in suos modos, quia oppositio de esse et non esse sive secundum affirmationem et negationem, est plus habens de oppositione omnibus aliis. Et oppositio secundum habitum et privationem, quae est oppositio secundum esse et non esse secundum quid, post hoc plus habet de oppositione. Oppositio autem secundum esse et non esse minus habet, et in tali oppositione plus habent ea quae sunt actu contraria potentia esse in eodem, quam illa quae sunt relativa quae nec actu nec potentia possunt esse in eodem : quia quamvis actu et potentia simul esse non possint, tamen formalem contrarietatem non tantam habent quantam contraria quae se mutuo expellunt : quia relativa se mutuo non expellunt, eo quod se in eodem non contingunt, et ideo formas non habent invicem activas et passivas. Ex his iterum patet quaedam sufficientia oppositionum et ordo ipsarum, secundum quod plus vel minus habent de oppositione : quae enim minus habent prius, et quae plus habent posterius ordinantur.

CAPUT III.

De relative oppositis.

Dicamus ergo primo de relative oppositis, quod quae cumque ut relative opponuntur, ea ipsa quae sunt, oppositorum sunt, et dicuntur secundum eumdem, casum vel quolibet aliter ad aliud secundum eumdem casum vel diversum : ut duplum et dimidium hoc ipsum quod est utrumque ipsorum, alterius dicitur duplum, dicitur enim dimidii duplum : et haec sunt vere ad aliquid secundum hoc ipsum quod sunt : sed etiam secundum dici disciplina quodammodo secundum alium casum dicitur disciplinati disciplina, et disciplinatus disciplina disciplinatus, et disciplina disciplinato est opposita secundum relationem, quia disciplina dicitur hoc ipsum quod est disciplinati, et

<--- Page Split --->

disciplinatum hoc ipsum quod est secundum quod disciplinatum est stans sub forma disciplinae, ad suum oppositum sive correlativum est, quamvis non secundum eumdem casum, quia non dicitur disciplinatum disciplinae disciplinatum, sed disciplina disciplinatum: disciplinatum enim dicimus aliquem, non disciplinae disciplinatum, sed disciplina disciplinatum per ablativum casum convertentiam facientes.

Concludamus igitur generaliter quod quaecumque relative opposita sunt, hoc ipsum quod sunt, aliorum dicuntur secundum genitivum, aut quomodocumque aliter dicantur ad invicem secundum aliquem alium casum. Haec autem differunt ab omnibus aliis modis oppositionis et praecipue a contrariis : contraria enim non aliorum dicuntur, sed dicuntur contraria esse sibi vel ad se invicem : non enim dicitur bonum mali bonum, sed dicitur bonum malo contrarium, neque album dicitur nigri album, sed dicitur album nigro contrarium : ex quo patet quod hae duae ad invicem differunt oppositiones.

Ujjeetio.

Si autem quis objiciat, dicens quod opposita se mutuo perimunt et expellunt, relativa posita se ponunt et interempta se interimunt, et sic relativa non sunt opposita. Solvendum, sicut in ante habitis dictum est, quod relativa in hoc habent virtutem et naturam oppositorum, quod se expellunt actu et potestate ab eodem susceptibili sive subjecto, et quod posita se ponant, non habent ab eo quod sunt opposita, sed habent ab eo quod a se invicem dependent secundum intellectum : quia sic utrumque est finis et terminus alterius, et sic unum non potest poni sine reliquo : quia quod ponitur esse finitum per intellectum alterius, non ponitur esse finitum ante intellectum illius, nec habet esse sine illo : hac etiam necessitate fit quod destructa se perimunt : destructo enim uno, alterum non

est in esse finitum ; nihil autem est actu nisi quod finitum est in esse : igitur quod non est finitum in esse, non est : quod finitum est intellectu, finitum est et in esse, quia per idem intelliguntur res per quod sunt in esse, sicut dicitur primo Physicorum 1.

Obijicitur tamen contra ea quae dicta sunt, quod contraria ut contraria ad invicem referuntur, quia contrarietas est forma relationis : et ideo quaecumque sunt contraria in quantum sunt contraria, sunt etiam relativa. Sed ad hoc dicendum sicut prius, quia contraria ut opposita ad invicem referuntur, et sunt relativa secundum genus et non secundum speciem, aut secundum individum. Et quando dicitur quod contraria ut contraria sunt ad aliquid, locutio est duplex : ex eo quod illud quod dicitur (secundum quod) potest facere reduplicationem contrarietatis ut est oppositio, aut ut haec oppositio in se designata. Et primo quidem modo vera est haec, contraria ut contraria sunt relativa, sed tunc non sequitur conclusio, quod oppositio relationis sit oppositio contrarietatis. Si autem facit reduplicationem hujus contrarietatis, tunc est falsa haec, contraria secundum quod contraria sunt relative opposita, et solvitur per interemptionem propositionis, et ideo patet quod non probat. Quamvis enim ex falso sequatur aliquando conclusio, tamen nihil probatur. Hoc igitur est primum genus oppositionis inter quatuor quae dicta sunt. Et cum omnia opposita nata sint fieri circa idem, haec quae dicuntur relative opposita, semper sunt in diversis, et non sunt nata fieri circa idem, nisi in hoc quod ad invicem referuntur et sunt ad invicem hoc ipsum quod sunt. Quod autem mutuo se expellant actu et potentia essendi in eodem, jam in ante habitis expositum est, et qualiter conveniat relativis.

Objectio

Solutio.

1 Tex. com. 1.

<--- Page Split --->

CAPUT IV.

De contrariis, sive de oppositione contrarietatis.

De contrarie vero oppositis tractantes, nos non oportet diffinire contrarietatis oppositionem, quia jam in tractatu de Quantitate ab opinione Antiquorum constat, quod contraria sunt quae posita sub eodem proximo genere, vere maxime distant a se invicem. Quia etiam quamvis medium comparatum extremo sit contrarium, tamen in quantum distat, distare non habet, nisi in quantum participat aliud contrarium quod maxime distat, et sic medium ab extremo non distat nisi ratione maxime distantiae. Et sic omnia quae distant sub eodem genere proximo, aut sunt extrema maxime distantia, aut si non sunt extrema, distant tamen per ea quae maxime distant, hoc est, participatione extremorum. Nata autem sunt fieri circa idem susceptibile, sive subjectum, quod est potentia utrumque contrariorum : quia quorum est unum genus proximum, horum est una potentia : quia genus est potentia in quo potestate est utrumque, et a quo per divisionem per oppositas differentias factam exit et educitur utrumque. Sic ergo constat de substantiali diffinitione contrariorum.

Dico autem, quod contrariorum quaedam sunt circa suum subjectum sive susceptibile immediata, quaedam autem mediata, hoc est, quod quaedam sunt quorum alterum necesse semper est inesse suo susceptibili, quaedam autem sunt talia quod alterum non est necesse inesse, sed potest inesse medium quod neutrum est extremorum. Horum autem quorum necesse est inesse alterum eorum, nullum est medium : quorum autem alterum non est necesse inesse, horum medium est aliquid.

Ut autem figuraliter per exempla quae dicta sunt declarentur, contrariorum immediatorum in physicis quidem exem-

plum est languor et sanitas circa animal complexionatum in corpore : haec enim circa corpus animalis nata sunt fieri, et necessarium est alterum inesse corpori animalis vel languorem vel sanitatem. Nec latet vos, quod Galienus inter sanum et ægrum ponit medium quod est neutrum : verbi gratia, quando animal est actu sanum sed dispositum ad ægritudinem : vel e converso, quando est actu ægrum sed dispositum ad sanitatem : vel quando est in toto et secundum partem ægrum, vel e converso, vel aliquo alio tali modo se habens. Omnia enim contraria quæ fundantur super æquale et inæquale, necessario sunt immediata, sicut et æquale et inæquale esse sunt immediata, quia ad affirmationem et negotionem reducuntur et sunt contradictoria in genere , quamvis simpliciter non sint contradictoria. Sanum autem et ægrum fundata sunt super æquale et inæquale, quia sanum est, quod est in æqualitate complexionis, ægrum autem, quod ab æqualitate decessit : et hoc modo neutrum non est medium, sed est ægrum non multum distans a sano, vel sanum non multum distans ab ægro : et hoc considerat Philosophus secundum illam partem physicae quæ medicina est. Intentiones sani et ægri prout contrarietas est inter eas considerat logicus : quia simpliciter sunt fundatae super æquale et inæquale, logicus dicit esse immediatas.

Est autem objectio contra ea quæ dicta sunt, in physicis : quia motus semper est de contrario in contrarium : motus autem omnis medium habet, quia omne quod movetur de extremo sive contrario in extremum contrarium, prius est in medio quam in extremo, et sic nulla sunt in physicis contraria quæ medium non habeant, ut videtur. Et hoc quidem verum est per hunc modum, quo procedit objectio, scilicet secundum hoc quod contraria comparantur ab subjectum, quod potentia est sub utroque contrariorum successive : et sic contraria prout eorum est motus considerat physicus. Nihilomi-

<--- Page Split --->

nus tamen intentiones contrariorum causam aliquando accipiunt oppositionis ab aequali et inaequali, aliquando autem a formis essentialiter repugnantibus. Et quando accipiunt causam oppositionis ab aequali et inaequali, non potest inter illas intentiones esse medium propter affirmationem et negationem : quando autem repugnantia et distantia essentialis est in causa, aut illae essentiae sive formae sunt miscibiles sibi ad invicem, aut non sunt miscibiles secundum numerum : et siquidem sunt miscibiles, illa contraria habent medium : si autem non sunt miscibiles, sicut aequale et inaequale, sed sunt immiscibilia, tunc illa contraria secundum intentiones suas formales non habent medium.

Sicut autem sanum et ægram sunt immediata circa corpus animalis, sic par et impar circa numerum immediate opponuntur et de numero prædicantur immediate, ita quod omnis numerus est par vel impar, propter eamdem causam, quia numerus par est, qui in duo æqualia dividitur, impar autem qui in duo æqualia non dividitur, sed in duo inæqualia : et sic fundatur par et impar super æquale et inæquale : horum enim alterum necessarium est esse in número, sicut abundans et perfectum. Dico autem hic abundans, non prout est passio quædam numeri, secundum quam dicitur numerus omnis aut esse perfectus aut esse diminutus. Non sic enim accipimus hic abundans et perfectum, sed secundum quod perfectum est æquale, abundans autem distans ab æqualitate : sic enim par numerus perfectus est quia perfecte stat super æquale, impar autem imperfectus, quia unitate abundans super æquale : impar autem numerus, ut dicit Pythagoras, est qui in duo æqualia non dividitur, impediente ea quæ intercedit unitate. Nihil ergo est in medio istorum inter sanitatem scilicet et languorem, nec inter numerum sic abun-

dantem et perfectum, et imparem et parem.

Contrariorum autem quorum non est necessarium alterum inesse susceptibili illorum, est aliquid medium propter miscibilitatem extremorum, sicut album et nigrum cum sint contraria, in corpore terminato habent fieri sicut in susceptibili : et non est necessarium alterum inesse corpori ; non enim omne corpus terminatum aut album, aut nigrum est, sed aliquando medio colore figuratum. Similiter autem pravum et studiosum prædicantur ut contraria de homine et de aliis multis : unumquodque enim studiosum est quod est perfectum sua connaturali virtute ad proprium et connaturalem actum, sicut homo ad actum hominis, et leo ad actum leonis, et miles ad actum militis, et philosophus ad actum philosophi, et sic est in omnibus aliis.

Haec tamen contraria, pravum et studiosum, sunt mediata : quia non est necessarium hominem aut studiosum, aut tupravum esse : et similiter est de aliis quæ prava dicuntur vel studiosa. Possunt enim esse media, ita quod neque prava neque studiosa sunt, sicut sunt corpora ad virtutem sui actus disposita, neque etiam contrarium habitum habentia, sicut dicit Averroes 1, quia rusticus qui ad civilitatem et curialitatem et virtutem hominis non est dispositus, nec est bonus nec malus, nec pravus nec studiosus. Hesiodistae autem philosophiam theologizantium sequentes, dicunt inter bonum et malum, sive inter pravum et studiosum non esse medium : non enim dicunt aliquod bonum bonum bonitate naturae simplicis, sed bonum dicunt virtute perfectum ad actum omnem : qui autem ab illo deficit cum debeat esse perfectus, dicunt esse malum omissionis malitia ad minus, quia studium virtutis non fecit quod debuit : pravum autem dicunt bonum ad prævi actum in nocentia perfe-

<--- Page Split --->

ctum, et sic dicunt Theologi nostri temporis. Phy sice autem loquendo medium est inter pravum et studiosum sicut dictum est. Est ergo horum contrariorum medium : albi quidem et nigri medium est fuscum, et pallidum, et sunt alii medii colores, sicut viride, et glaucum, et hyacinthinum, et croceum. Pravi vero et studiosi medium est, quod nec pravum nec studiosum est, sicut diximus.

Sed in aliquibus contrariis nomina mediorum inter media sunt posita, et sunt quorum formae sunt miscibiles ad formam medii terminatam, sicut inter album et nigrum nominantur media fuscum, et pallidum, et alia hujusmodi. In contrariis autem, quorum scilicet formae non sunt miscibiles ad medii determinationem, non est idoneum assignare mediorum nomina, cum tamen sint media secundum rei veritatem. Hoc medium in talibus habet determinari per abnegationem utriusque summorum sive extremorum : summa enim sunt maxime in summo distantia ab invicem, sicut si dicerem intermedium boni et mali esse quod nec bonum nec malum est, sicut rusticus nec bonus dicitur civiliter nec malus : vel sicut diceremus inter justum et injustum esse secundum generalem justitiam, quae idem est omni virtuti, quia nec justum nec injustum est id quod ad civilem justitiam non est dispositum. Quamvis enim talia contraria sint miscibilia, eo quod in omni motu extrema aliquo modo miscibilia sunt, quia aliter inter ea non essent motus, tamen ad formam medii determinabilia non sunt, quia non est status in mediis ipsorum ad speciem determinati medii secundum medii formam.

In omnibus autem sensibilibus contrariis media sunt vel plura vel pauciora secundum doctrinam quae traditur in libro de sensu et sensato. Quia contraria in illis sunt simplices formæ extremorum : in aliis autem quæ fundantur super quasdam

habitudines æqualitatis vel inæqualitatis, non potest esse medium. Quamvis dicant ethici virtutem esse medium duarum malitiarum, quæ tamen röm miscetur ex duabus malitiis, quia virtus secundum boni rationem non est medium, sed extremum : in actu autem ßt medio habitus medium est, nisi mixtum ex duabus malitiis secundum medium duarum malitiarum in circumstantiis æctus quas medio modo participat duarum malitiarum, quarum una est secundum abundantiam, altera est secundum defectum. Hæc igitur et talis est oppositio contrarietatis.

CAPUT V.

De privative oppositis.

Privatio vero et habitus secundum quod oppositionis species esse dicuntur, habent fieri circa idem aliquod quod susceptivum proprie est ipsius habitus secundum naturam, sicut visio et cæcitas circa idem sunt habitus per naturam susceptivum, quod est oculus. Oculus enim per naturam susceptibilis est visus : propter quod Philosophus dicit 1, quod si oculus esset animal, visus esset anima ejus : unde sicut mors et vita opponuntur circa idem quod per naturam vitæ susceptibile est, ita visus et cæcitas opponuntur circa oculum, et auditus et surditas circa aurem, et calvum esse et comatum esse circa frontem, quia per humiditatem naturae cerebri frons nata est esse comata. Universaliter autem loquendo de omnibus taliter oppositis sciendum, quod in quocumque secundum naturae principia et naturae ordinem nascitur habitus vel habet nasci, circa hoc secundum eadem principia et eumdem ordinem habet fieri utrumque istorum oppositorum, habitus scilicet et privatio, habitus scilicet constantibus principiis et constante ordine secundum naturae determinationem, privatio autem

<--- Page Split --->

secundum corruptionem utrorumque, scilicet principiorum et ordinis determinati a natura.

Quod vero ordo requiratur in talibus, patet ex hoc, quia tunc dicimus privari unumquodque suo habitu in illo tempore quo id quod natum est habere aliquem habitum, tunc non habet eum. Et si ante tempus determinatum ad habere habitum non habet, tunc dicimus quod non est privatum : edentulum enim dicimus non eum qui non habet dentes in quocumque tempore, sed eum qui non habet dentes in tempore in quo natus est habere dentes secundum naturam : neque cæcum dicimus, qui in quocumque tempore non habet visum, sed eum qui non habet in tempore in quo secundum naturam convenit eum habere visum vel dentes. Cum enim natura, ut dicit Aristoteles 1, nec abundet in superfluis, nec deficiat in necessariis, et omnia mensurantur periodo, ut dicit idem Aristoteles 2, si in tempore in quo natus est habere, non habet, privatus pro certo est principio naturae ad operandum : si ante periodum deficit, non est privatus naturali principio, sed materia in qua comparabatur naturae principium, ad tam breve tempus complere non potuit. Propter quod pueros primae plantationis dentes projicientes, edentulos non dicimus, quia manet in eis principium dentium generativum. Quadam enim sunt generationes sive quadam generata, quae mox nata, nec dentes, nec visum habent, sicut est canis natus, lupus, et catus : et homo quamvis habeat visum, non habet adhuc adunatum, sed dentes mox natus non habet ; et tales nati non propter hoc dicuntur edentuli, nec cæci, propter hoc quod non significat corruptionem principii vel membri in quo est privatio et habitus, sed significat brevitatem periodi in qua non poterat compleri organum ad habitus perfectionem.

Sic ergo opponuntur privatio et habitus, quod privatio dicit principiorum habitus corruptionem in eo in quo tunc natus est esse habitus. Et hoc est tripliciter secundum quod dicit Aristoteles in quinto primae philosophiae, scilicet circa idem numero, ut cæcum circa videns, hoc est, visum habens: vel circa idem genere, sicut talpa dicitur mus cæcus, non quod nata sit videre, sed quod genus ejus (quod est animal) natum est habere visum: tertio circa genus remotum, sicut planta dicitur habere visum, quia vivum natum est habere visum, cum videre sit de operationibus vitæ, quas natum est suscipere vivum secundum quod vivum. His igitur modis privatio opponitur habitui, quando scilicet habitus privatur privatione principiorum ipsius habitus: propter quod etiam videns non opponitur privative ad non videns, quia aliquid est non videns et visu non utens, et hoc non est privatum visu: et est non videns, principia visus nec habens ex genere nec ex specie, sicut lapis est non videns: et sic videns et non videns opposita sunt secundum affirmationem et negationem, et non secundum privationem et habitum. Ad hoc ergo quod privatio et habitus sint opposita, oportet quod sint circa idem habitus per naturam susceptibile, cujus susceptionis præcorruptiva sit privatio. Et hæc est causa quod habitus secundum ordinem naturae præcedit privationem, et privatio comparatur ad habitum: sicut secundum, quia primum est habitus. Non oportet autem habitum præcedere actu, sed in ordine principiorum naturae: si enim actu semper oporteret præcedere habitum, tunc nullus esset cæcus vel surdus a nativitate, quod falsum est.

Privari autem et habere habitum non est omnino idem, quod privatio et habitus: quamvis inter ea sit idem modus oppositionis. Habitus est visus: visus au-

<--- Page Split --->

tem essentialiter non est habere visum. Similiter privatio est cæcitas, quia cæcitas suscipit prædicationem privationis, sicut species suscipit prædicationem generis. Habere igitur visum non est visus. Cæcum vero esse et privari visu, non est cæcitas vel privatio : si enim idem esset cæcitas et cæcum esse essentialiter, tunc utrumque eorum de altero prædicaretur,et de quocumque prædicaretur unum, de eodem prædicaretur reliquum : hoc autem minime vel nequaquam convenit, cæcum enim esse vel privari visu dicitur homo, cæcitas vero nullo modo dicitur homo. Et per hoc patet, quod privatio privat habitum in se, et in principiis habitus relinquit subjectum, circa quod est potentia, et illud nihil est privationis. Hæc tamen scilicet cæcum esse et visum habere opposita sunt tanquam privatio et habitus, modus enim oppositionis in utroque idem est : cæcitas enim opponitur visui, sicut cæcum esse opponitur ad visum habere. Sed in hoc est differentia, quod cæcitas et visus nominant ipsa opposita secundum privationem et habitum : cæcum autem esse et visum habere nominant subjectum secundum quod stat sub privatione et habitu, quasi denominatum ab ipsis, et ideo cum subjectum ex se non habeat oppositionem ad seipsum, nec subjectum possit opponi subjecto, relinquitur quod non est ibi oppositio nisi privationis et habitus, quæ circa subjectum posita esse significatur, et ideo necessarium est, quod idem modus oppositionis sit inter cæcitatem et visum, et inter cæcum esse et visum habere, sive inter privari visu et videre sive habitum habere.

Attendendum autem, quod hæc oppositio non est contrariorum oppositio : quamvis enim privatio salvetur in contrario, sicut cum dicitur quod ex non albo fit album, dico quod potest esse album, et hoc est nigrum : tamen nigrum et album prout sunt formæ contrariæ actu, sunt etiam repugnantes sibi invicem, et sic opponuntur ut contraria. Sed in

quantum est idem in illis quæ participant utramque illarum formarum ut perfectum et imperfectum et ut formabile ad speciem, sicut est lux : vel logice loquendo genus quod est in utraque specierum ut potentia, et ut formabile ad speciem : sic opponuntur ut privatio et habitus : et sic de uno potest fieri reliquum, sicut actus de potentia : sic enim utrumque fit ex altero, sicut non hoc potens, potest tamen esse id, et utrumque inchoationem, et principium sui esse habet in reliquo : et hæc privatio quæ est unum de principiis motus, præcedit habitum secundum naturam : et quia materia nunquam est sine forma, ideo privatio talis est fundata secundum modum quem dicimus in forma contraria vel disparata : et ideo dicit Philosophus, quod quorumcumque est genus unum, illorum est materia una. Patet igitur quod privatio et habitus specialem habent modum oppositionis distinctum a modo oppositionis contrariorum.

CAPUT VI.

De oppositione secundum contradictionem.

Quartum autem genus oppositionis est secundum contradictionem : quod quia complexum est, non adeo proposito convenit huic tractatuì. In hac enim parte loquentes logice, non intendimus nisi de prædicabilium ordinatione, secundum quod prædicabilia rerum prædicamentorum significativa sunt, et ad res habent reduci : et quia res oppositæ sunt sub contradictoriis, ideo tractando de oppositis, oportuit tractare de contradictoriis secundum quod sub contradictoriis res substant oppositæ. Et ideo sciendum quod id quod secundum rem sub affirmatione est, et id quod secundum rem est sub negatione, non est idem quod affirmatio et negatio : cujus probatio est : quia affirmatio est oratio affirmativa, negatio (quæ est contradictoria) est oratio negativa : horum autem quæ sunt affirmatione et

<--- Page Split --->

negatione, sunt ut res affirmatae et negatae: nullum enim est oratio, sed potius res quae subjacet orationi, sicut significatum substat signo.

Sciendum enim quod affirmatio tripliciter dicitur, et similiter negatio. Dicitur enim affirmatio affirmationis qualitas et forma in parte per assertionem compositionis : et hoc modo affirmatio qualitas est propositionis, et per oppositum negatio dicitur qualitas vel forma divisionis compositorum, et est qualitas negativae propositionis. Aliquando dicitur affirmatio enuntiativa oratio dicens unum de altero, et sic affirmatio species est propositionis. Aliquando dicitur affirmatio pars negationis, quando scilicet idem negatur in negativa, quod affirmatur in affirmativa : et sic affirmatio et negatio sunt opposita circa idem : quamvis affirmatio non opponatur negationi ut pars est, tamen oppositio est in hoc quod id quod significatur esse in una, significatur non esse in altera : non inesse autem et inesse sunt opposita per affirmationem et negationem.

Si quis autem objiciat quod inter affirmationem et negationem est ordo, quod affirmatio est ante negationem, non enim negat negatio nisi quod affirmat affirmatio ; et videtur quod opposita secundum affirmationem et negationem sunt circa idem ordine, et sic sunt opposita ut privatio et habitus, sicut patet per ante dictota, Dicendum quod quando dicitur quod opposita ut privatio sunt circa idem ordine, intelligitur quod ordo ille sit in rebus a natura determinatis : ordo autem qui est inter affirmationem et negationem, non est talis, sed est ordo rationis : quia scilicet negatio non negat, nisi quod affirmat affirmatio in quocumque tempore : et hoc non est in oppositione privationis et habitus. Haec igitur genera oppositionis distincta sunt ad invicem : et in argumento est paralogismus æquivocus, et quod aliter et aliter hinc et inde sumitur

ordo. Quamvis autem, sicut dictum est, quod substat affirmationi non sit affirmatio, et quod substat negationi non sit negatio, tamen concedendum quod ea quae substant affirmationi et negationi, sunt opposita tanquam affirmatio et negatio : et est in eis idem modus oppositionis, qui est etiam in contradictoriis : sicut enim affirmatio adversus negationem est opposita, ut quod sedet est oppositum ei quod non sedet, sic et res quae sub utraque posita sunt, affirmatione scilicet et negatione, eumdem habent modum oppositionis, ut sedere opponitur ad non sedere respectu ejusdem et circa idem.

Si autem quis quaerat dicendo, quod ex quo affirmatio et negatio in sermone sunt complexa, in quibus ex natura contradictionis oppositionis, in rebus autem est modus illius oppositionis, videtur quod haec oppositio prima sit in sermone, et non in re nisi per consequens et non per veritatem, sed per aliquem modum ipsius tantum: etiam hoc aliqui aliquando concesserunt. Sed contra hoc est, quod dicit auctoritas Platonis: quia non sermoni res, sed rei sermo subjectus est, quia sermo non est nisi propter res significandas: et sicut in ante habitis dictum est, in eo quod res est vel non est, oratio vera vel falsa est: et sic videtur primum esse in re, et consequenter, in sermone: et hoc est concedendum. Et propter hoc dicendum quod contradiction non est in sermone, nisi secundum quod refertur ad rem, et est in re sicut in causa, in sermone autem sicut in signo rei. Adhuc autem attendendum est quod in re est sicut in causa et non in compositione et divisione: res enim est in re vel separata a re, sicut compositione media quae diversa sit a rebus compositis, sed notam compositionis vel notam divisionis ponit anima, ut dicit Aristoteles 1. Et ideo tria sunt in oppositione secundum affirmatioment et negationem, scilicet quod ad rem

objectio.

Solutio.

Tria requisita in opposizione contradictoria.

<--- Page Split --->

referantur eamdem affirmatio et negatio, et ad eumdem intellectum componentem et dividentem, et quod observetur in sermone identitas significandi in affirmatio et negatione : quia res est causa, intellectus autem componens et dividens, et sermo signum compositionis et divisionis.

Attendendum autem quod diffinientes affirmationem et negationem, utuntur genere remoto dicentes, quod affirmatio est oratio affirmativa, et non dicentes quod est enuntiatio : quia volentes ostendere quod affirmatio et negatio opposita sunt, melius ostenditur ex genere quod est oratio, quia hoc commune est utrique, affirmationi scilicet et negationi : enuntiatio autem species est orationis,et proprie loquendo nihil enuntiatur in enuntiatione negativa, sed potius negatur in enuntiatione aliquid de aliquo : et quod enuntiatum est in affirmatione, negatur in negatione.

Notandum. Adhuc notandum quod cum dicitur, affirmatio est oratio affirmativa, ponitur affirmatio pro specie enuntiationis sive propositionis cujus genus est oratio. Cum autem subjungitur affirmativa, ponitur affirmatio pro qualitate propositionis quae ad quale informat et denominat orationem.

Objectio. Et si dicat aliquis, quod aliae oratioSolutio. num sunt affirmativae, Dicendum quod non sunt : quia non affirmant verum vel falsum. Unde cum dicitur, utinam non moriar, non est negatum aliquid, sed optatum est de non moriendo. Similiter etiam cum dicitur, non fac hoc, vel non facias aliquid aliud, nihil negatur, sed imperium vel praeceptum est de non faciendo. Et idem est in affirmativis, cum dicitur, fac hoc, vel utinam facias : hoc enim nihil est dictum, sed praeceptum vel optatum de aliquo fiendo vel faciendo : et in talibus non proprie est affirmatio vel negatio, sicut dictum est,quia si insit per modum affirmationis vel negationis, totum significat affectum mentis, qui per

modum verbi importatur quod ponitur in oratione.

CAPUT VII.

De differentia oppositionis secundum privationem et habitum, ab oppositione relationis et contrarietatis.

Sic determinatis generibus oppositionum, videndum est in quibus differant a se invicem et inter seipsa. Quod autem privatio et habitus non sic, vel eodem modo opponantur ut ad aliquid, sed haec duo genera oppositionis sunt diversa, manifestum est, accipiendo primo differentiam sive differentiae rationem ex ipsis quae opposita sunt : visus enim qui opponitur caecitati ut habitus privationi, non dicitur hoc ipsum quod est visus sui oppositi quod est caecitas secundum aliquem casum sive secundum genitivum, sive secundum alium casum, non dicitur ad ipsum : non enim dicitur visus caecitatis visus,nec caecitati visus, nec ad caecitatem visus, nec caecitate visus : nullus enim horum habituum ad rem referri potest, et ad id quod est visus secundum quod est visus : aliter autem non potest visus hoc ipsum quod est ad alterum esse. Similiter autem nec caecitas dicitur hoc ipsum quod est caecitas visionis, nec secundum aliquem alium casum dicitur alterius hoc ipsum quod est. Sed caecitas dicitur privatio visionis, et sic secundum genus aliquo modo est alterius, sed non secundum speciem : caecitas autem visionis caecitas non dicitur. Hujus autem causa in ante habitis in tractatu de Relatione dicta est, quia aliquando in ratione nominis speciei clauditur vel concipitur id cujus est, et ad quod dicitur : et tunc incongrue extrinsecus opponentur.

Amplius adhuc ab ipsis oppositis rationem inducendo, sicut patet ex prehabitis, ad aliquid omnia dicuntur reciproce ad convertentiam : propter quod et caectas si esset de numero eorum quae sunt hoc ipsum quod sunt ad aliquid, conver-

<--- Page Split --->

teretur utique ad illud ad quod hoc dicitur secundum ipsum hoc quod est : non autem convertitur : non enim dicitur visus cæcitatis visus, sicut paulo ante probatum est ; ergo nec cæcitas hoc ipsum quod est, ad aliquid est. Sumitur autem modus oppositionis eorum quæ sunt ad aliquid, ex hoc ipso quod sunt ad aliquid. Cum ergo modus oppositionis privationis et habitus ex hoc non sumitur, patet quod alia est oppositio relationis, et eorum quæ opponuntur ut privatio et habitus.

Quoniam autem ea quæ opponuntur ut privatio et habitus, non opponuntur ut contraria, ex his quæ dicentur manifestum : contraria enim sunt aut mediata, aut immediata : quorum autem contrariorum nihil est medium, sicut contrariorum quæ sunt immediata, necesse est semper alterum contrariorum inesse subjecto susceptibili in quo nata sunt fieri illa immediata contraria, aut sunt in quibus et de quibus prædicari per denominationem videntur : alterum enim illorum semper de talibus prædicatur vel ambo sub disjunctione : semper enim secundum omne tempus eorum contrariorum nihil est medium, quorum alterum omni tempore necesse est inesse susceptibili, et quorum alterum semper est necesse de susceptibili prædicari, sicut patet de languore et sanitate circa animal, et abundanti sive impari et perfecto sive pari circa numerum. Contrariorum vero quorum aliquid est medium, nunquam secundum aliquod tempus necesse est alterum inesse : semper enim potest inesse medium, quod neutrum est contrariorum : non enim necesse est omni vel alicui susceptibili aut candidum sive album, vel nigrum inesse, quia potest inesse fuscum vel pallidum. Similiter non est necesse omni vel alicui susceptibili inesse calidum, vel frigidum, quia potest inesse tepidum, quod nec calidum est, nec frigidum : horum enim et similium contrariorum medium nihil prohibet inesse quod neutrum est extremorum. Sed eorum, ut

diximus, est aliquid medium, quorum non est necesse alterum semper inesse susceptibili, exceptis his quibus naturaliter inest unum contrariorum, sicut inest igni calidum, et sicut inest per naturam nivi candidam esse. In talibus autem necessarium est alterum inesse, et illius oppositum non convenit inesse, sive impossibile et inesse sine substantiae corruptione. Non enim possibile est ignem esse frigidum, ita quod maneat ignis substantia, vel nivem esse nigram, ita quod maneat substantia nivis : multa enim etiam alia susceptibilia sunt calidi et candoris, præter ea quibus alterum inest per naturam. Et tunc ex his quæ dicta sunt patet, quod non omni susceptibili verum est alterum inesse contrariorum mediatorum, sed his solum susceptibilibus, quibus alterum inest per naturam : et his determinate inest unum, et non alterum convenit inesse.

In privatione et habitu nihil eorum quæ dicta sunt de contrariis immediatis, verum est. Susceptibili enim privationis et habitus non semper necessarium alterum, hoc est, privationem vel habitum inesse : quia hæc non sunt in eo nisi in tempore determinato : sed animal mox natum nondum habet tempus determinatum ad videndum a natura, neque cæcum neque visum habens dicitur esse. Propter quod sequitur quod privatio et habitus non sunt de numero talium contrariorum quorum nihil est medium, quia illorum omni tempore necesse est alterum inesse suo susceptibili. Sed neque sunt privatio et habitus de numero talium contrariorum, quorum aliquid est medium ; omni enim susceptibili privationis et habitus, necessarium est unum inesse vel habitum vel privationem, postquam venerit tempus in quo ipsum susceptibile natum est ad habendum habitum : sic enim aut cæcum, aut habens visionem' dicitur : et tunc non convenit necessario determinate inesse alterum, scilicet visum determinate vel cæcum determinate, sed indeterminate alterutrum necessario inerit : est enim vel videns, vel cæcum indeter-

<--- Page Split --->

minate. In contrariis autem in quibus est medium, nunquam secundum aliquod tempus est necessarium alterum inesse, quia semper potest inesse medium : sed quibusdam susceptibilibus alterum contrariorum mediatorum determinate convenit inesse, sicut diximus, cui illud inest per naturam. Propter quod palam est, quod ea quae privative opposita sunt, secundum neutrum modum habent oppositionem: nec enim semper alteruminest, sicut contrariorum immediatorum: neque unquam necessarium est alterum inesse, sicut in contrariis mediatis se habet oppositio.

Amplius adhuc idem probatur in contrariis sive mediatis sive immediatis, existente et manente secundum substantiam susceptibili, possibile est ex alterutro in alterutrum fieri alterationis mutationem, nisi alterum contrariorum insit naturaliter, sicut igni inest calidum per naturam. Nam in contrariis immmediatis, animal quod sanum est modo, possibile est languere, mutatum ex sanitate in languorem : et in contrariis mediatis, possibile est id quod modo candidum est, nigrum fieri et mutari ex candore in nigredinem, et similiter calidum possibile est fieri frigidum, et e converso, et id quod est studiosum possibile est fieri pravum, et e converso ex pravo possibile est fieri studiosum, quod tamen negat Plato in libro qui dicitur Memonès, sed non est negabile si ponamus virtutem ex assuetudine fieri : secundum hoc enim pravus ad meliores exercitationes sive assuefactiones bonorum operum deductus, et in virtutibus intelligibilibus deductus ad meliores doctrinas et consimilia et electiones, quamvis forte primo modicum quid proficiat ut melior sit. Si vero saltem semper sive continuum modicum crementum sumpserit,palam est quia aut perfecte mutabitur et studiosus erit perfecte, aut satis multum accipiet incrementum, ita quod operabitur ut studiosus. Si enim assuetudine fiet bene mobilior ad virtutem, ut ea quae virtutis sunt facile faciat et gau-

deat: vel etiam si homo non est, sed tamen quodcumque incrementum sumat, palam est quod aut perfecte mutabitur, aut satis multum sumet incrementum quod sufficit ad virtutis acceptionem. Si enim a principio sumat aliquod incrementum, verisimile est apud eum accipere incrementum si perseveraverit in exercitio actuum bonorum, et cum hoc semper fit continue, sic perfecte restituitur in contrarium habitum, nisi forte tempore sive suspensus, sive decurtatus sit: quia non in æquali tempore omnes æqualiter proficiunt, eo quod unus minus habilis est quam alter, quia naturalia moralibus multum cooperantur. Sic se habet in contrariis.

Sed in privatione et habitu hoc quod dictum est, nullo modo convenit : impossibile est enim in privatione et habitu indifferenter mutationem ex alterutro in alterum fieri : ab habitu enim mutatio fit in privationem, a privatione vero in habitum mutationem fieri est impossibile. Cæcus enim qui factus est nunquam rursus videbit, nec cum quis calvus factus est, unquam rursus efficitur in capite comatus, nec edentulus sine dentibus quis factus, rursus dentes ei orti sunt ut fieret dentatus.

CAPUT VIII.

De dubitabilibus quae sunt circa ea quae dicta sunt.

Quamvis per ea quae dicta sunt, nihil intendamus probare nisi quod privative opposita nec sunt opposita ut relativa, nec ut contraria, tamen propter doctrinae facilitatem bene se habet dubia quae sunt circa ea quae dicta sunt determinare. Quae autem causa sit quod quaedam contrariorum sunt mediata et quaedam immediata, jam in ante habitis determinatum est.

Quod autem alterum contrariorum causaquare aliquod contrarium inqua inest ut potentia naturalis ; et hoc est a natura.

<--- Page Split --->

accipitur ex probatione quam fecit Aristoteles in fine tertii Meteororum. In substantialibus enim ignis ex hoc quod elementum est motu distensum ut usque ad ultimum rarefactum, radicatur calidum in summo, nec separabile est ab ipso, manente substantia, qua ignis est ignis : quia manente substantia formali manet illud quod ut naturalis potentia in substantia radicatum est.

Objecto. Et si quis objiciat quod calor, quia est accidens in uno, in nullo potest esse substantia, et sic non est substantia in igne, sed accidens : et sic calor est in igne non sicut quaedam pars, et ideo videtur quod ignis possit esse ignis et non calidus, quia accidens est, ut dicit Porphyrius, quod adest et abest praeter subjecti corruptionem, Dicendum est quod est accidens naturale et proprietas essentialis ignis consequens et non derelinquens. Quod autem non sit in eo sicut quaedam pars, concedendum est, quia non potest esse pars id quod est totum esse perfectum consequens. Quod autem dicit Porphyrius, dicit de accidente communi, quod non est proprium, videlicet naturale : et ideo ut accidens non habet inseparabilitatem, sed inseparabilitatem habet ab eo quod est naturale.

Patet autem ex hoc, quod falsa est opinio eorum qui dicunt primas qualitates esse formas substantiales elementorum : forma enim substantiales corporum nullum habent contrarium : haec autem ad invicem sibi contraria sunt 1.

Sciendum etiam ea incese per naturam non ejus quod inest, sed per naturam subjecti cui inest, sicut diximus : et sic insunt omnibus omnes potentiae naturales.

(objectio. Si quis autem dicat quod sicut igni per naturam inest calidum, ita aquæ per naturam inest frigidum : sicut ergo aqua frigida per naturam potest calefieri ut sit actu calida sine substantiæ corruptione,

ita ignis deberet posse actu infrigidari per naturam ut esset actu frigidus præter substantiæ corruptionem. Ad hoc autem dicendum quod inter elementa, ut dicit Aristoteles 2, solus ignis est formalis et alia contraria sunt materia, et ideo quod radicatur in ipso, profundius radicatur quam in aliis: et ideo ab aliis manentibus in substantia separantur suæ qualitates secundum actum, et remanent secundum radices in potentia redeunte ad actum, quando alterans cessat ab alteratione. Et ideo aqua calefacta, cessante calefaciente, per seipsam rursus efficitur frigida. Ignis autem quia rarissimus est, et quia alterationem infrigidantis recipiens in profundum sui, propter hoc quod valde formale est, statim infrigidatus inspissatur et corrumpitur ab ignis substantia et forma: quod post ignem facit aer secundum modum proportionalem. Aqua autem et terra, quia spissa sunt, non ita in profundum sui suscipiunt alterationes eorum quibus mutantur: et ideo actu efficiuntur in forma alterante, et cum hoc diu actu tenent qualitates et potentias naturales proprias.

Quod autem diximus ex pravo fieri studiosum si a principio propter exercitationes in bonis actibus incrementum incipiat, propter Socratem et Platonem dictum est, qui dixerunt virtutem secundum quam homo studiosus est, nec discibile, nec assuescibile bonum esse, sed virtutem esse donum deorum immortalium: assuetudine autem et doctrina hominem parari ad virtutem, eo quod dii non juvant inertes et pigros, sed scipsos extendentes et parantes ad virtutem.

Adhuc autem quod dictum est, à privatione in habitum regressum non posse fieri, intelligendum hoc quod est dictum de privatione quæ privat et habitum et subjecti ad habitum aptitudinem, sive quæ privat principia per quæ subjectum habitudinem habet ad habitus susceptio-

<--- Page Split --->

erit veritas, quod est impossibile. Falsum ergo fuit quod prius dictum est, hoc scilicet quod non semper erit veritas : veritas ergo est aeterna et immortalis est. Et hoc sequitur de veritate propositionis et de veritate enuntiabilis, quae veritates non sunt veritas increata.

Si autem hoc concedatur, tunc objitium facta a ciunt moderni probantes, quod plura quam unum erunt ab aeterno sic. Simus enim ante mundum : tunc si haec est vera mundum futurum esse, vel haec propositio, mundus erit, et si est vera, sequitur quod ante mundum fuit aliquid verum. Si autem non est vera : tunc sequitur quod ejus contradictoria est vera, et sic iterum sequitur quod aliquid est verum, et quod veritas illius fuit ante mundum, aut non fuit nisi aeternum, et aeternitas ab aeterno : ergo aliquid fuit verum cujus veritas fuit : sed tam enuntiabile quam propositio sunt creata et creatae veritatis. Ergo aliquid creatum, fuit ab aeterno.

Si autem haec quidem concedatur, statim sequitur inconveniens quod dicit Plato, quod est creatum, est factum : omne autem factum incepit : ergo creatum incepit : quod autem incepit, non est aeternum : ergo creatum non est aeternum : enuntiabile sive propositio creatum, ergo non est aeternum : et si propositio et enuntiabile non est aeternum, tunc veritas sua non fuit ab aeterno : et sic videtur sequi, quod veritas propositionis sit ab aeterno, et non sit ab aeterno.

Ad hoc autem quidam alii dixerunt 1 quod veritas enuntiabilis et propositionis non erat ab aeterno : et causam assignant dicentes quod veritas enuntiabilis et propositionis esse non potest nisi existente enuntiabili et propositione. Ante mundum autem ab aeterno non fuit enuntiabile, nec propositio, et ideo quando dicit, si haec non est vera, veritas erit, contradictoria erit vera. Dicunt quod hoc non sequitur : quia contradictoria est propositio vel

enuntiabile : ante mundum autem nec fuit vera haec neque alia, quia propositio nulla fuit. Similiter dicunt de futuro, quod veritas non erit quando non erit mundus si ponatur totus mundus ad nihilum redigi.

Et si verum est quod dicunt isti, tunc ista doctrina de contradictoriis non est generaliter vera, et sequitur quod oppositionis contradictionis est medium in quo nec unum, nec alterum contradictoriorum est verum vel falsum : et multa sequuntur inconvenientia contra hoc principium, quod de quolibet affirmatio vel negatio vera, et de nullo simul : et si hoc principium non est firmae veritatis, nihil est certae veritatis in demonstrationibus : quia, ut dicit Aristoteles, huic principio sicut primo innititur omnis demonstratio.

Ideo non dicimus quod doctrina qua hic traditur, certissimae est veritatis, et quod argumentationes Augustini procedunt et sunt necessarie. Sed dicendum quod res de quibus affirmatio et negatio dicuntur, sunt in esse et in ipsa rerum ordinabilitate. Et hoc manifestum est per Avicennam et Algazelem et Alfarabium dicentes (sicut est verum) quod quando praedicatum concipitur in ratione subjecti, talis propositio vera est sive re existente sive non existente : sive enim homo sit et animal, sive non sit homo et animal, haec semper vera est, homo est animal, et animal est animatum. sensibile et vivum et substantia : et ideo sequitur, homo est animal, et animal vivum, et vivum substantia. Sed si ulterius inferatur, et substantia est ens : ergo homo est ens. Dicunt quod non sequitur : quia ens vel entia esse accidit homini et animali, et non per se clauditur in intellectu eorum. Cum vero dicitur, homo est animal, sufficit ad veritatem propositionis substantialis ordinatio praedicati ad subjectum. Cum autem additur, animal est ens, et ens non est de ratione animalis vel hominis, non

Improbatio solutionis.

Opinio D. Alberti et confirmatio rationum Augustini.

1 Hos autem hic non sequitur D. Albertus, licet 8 Physic. cap. 1, eamdem dare solutionem

<--- Page Split --->

est enim ibi ordo substantialis unius ad alterum : et ideo si animal est ens, vel homo est ens, oportet quod sit ens actu : et hoc est contra hypothesis, posuimus enim quod non sit homo vel animal.

Hanc igitur doctrinam sequentes dicimus quod ordinabilitas rerum in prædicatum et subjectum, æqualiter est cum rebus existentibus et rebus non existentibus, dum non sint impossibiles ad essendum : et ideo ante mundum hæc propositio, mundus erit, fuit in ipsa rerum ordinabilitate. Et si quæratur, in quo erat illa rerum ordinibilitas quando non erant res? Dicendum quod fuit in ipsis rerum rationibus. Si autem de illis rationibus ulterius quæritur, Dicendum quod fuerunt in sapientia creantis et ordinantis. Si autem ulterius infertur, quod in sapientia primi intellectus fuerunt ut unum, et non ut ordinatum unum ad alterum, Dicendum quod res in sapientia intellectus primæ causæ dupliciter considerantur, scilicet ut res consideratæ in producendo, vel ut intellectus quo intelliguntur. Et primo quidem modo passibiles ad pluralitatem et ordinem non quidem in actu ordinantis, sed qui est in ordinabilibus : et hoc modo possibile est veritatis esse de ipsis, et enuntiabiles sunt ad veritatem, quamvis nunquam fuit enuntiatio, et sic enuntiabile ad rem reductum, et similiter propositio possunt esse ab æterno : et tamen unum solum est actu ab æterno. Et quod quæritur, utrum tale sit creatum, vel non? Dicendum quod creabile, et non creatum secundum rerum ordines : et hoc quamvis sit in creatore, tamen ratione differt a creatore, quia creator non creabilis est, nec creatus. Si autem hæc quæ sunt in intellectu creantis accipiantur ut intellectus, cum creator non intelligat nisi seipsum, tunc verum est quod res in creatore sunt per modum creatoris, et non sunt unum nec multa, nec ordinata nec inordinata, sed sunt idem quod ipse.

Et hæc est Avicennæ doctrina, quæ concordat cum Porphyrio, qui dicit quod nulla specie existente animal potest

intelligi substantia animata sensibilis. Et constat quod non loquitur de intellectu intelligentis, quia sic nihil diceret : quia si nulla species est animalis, nihil est intelligens. Sed loquitur de intellectu intelligibilis : quia secundum naturae ordinem nulla specie existente, adhuc quantum est in se, intellectualiter manet substantia animata sensibilis.

CAPUT X.

De contrariis propter bonum et malum, quæ specialem modum habent contrarietatis.

In moribus autem contrarium est quidem bono malum, ut accipiatur bonum in habitu virtutis et actu, et malum in habitu et actu vitii oppositi ad virtutem. Hoc autem palam est, quod scilicet bono malum contrarium est per inductionem singulorum : in corpore enim quamvis non sunt virtutes et vitia, tamen sunt ea quæ virtutibus et vitiis proportionantur, ut sensibilitati sensuum prudentia, robori corporis fortitudo, rectitudini corporis et membrorum ordinationi justitia, sanitati temperantia, eo quod sanitas consistit in temperantia complexionis : et sic sanitati ut bono opponitur languor ut malum, et in anima justitiæ ut bono opponitur injustitia ut malum, et fortitudini in utroque, corpore scilicet et anima, ut bono opponitur debilitas ut malum, debilitas enim cordis timor est vel timiditas. Similiter autem invenitur in omnibus aliis : semper enim opponitur bono malum.

Nequaquam autem bono opponitur bonum : cujus causa est, quia bonum est, ut dicit Aristoteles secundo Ethicorum, ex una sola et tota causa, ex causa actus et actu, et circumstantiis agentis et actus in fine congregata : et hoc est in omnibus quorum est aliqua virtus in actu, sive sint corporalia, sive animantia, hoc est, ad animam pertinentia, sive etiam sint intellectualia sive divina, ut dicit Dionysius : et ideo bonum est uniforme : uniforme

<--- Page Split --->

autem uniformi non opponitur nec opponi potest, quia uniforme uniformi convenit et non potest esse oppositum : et ideo dicit Aristoteles quod omnia consonantia vera et bona sunt. Falsum autem statim dissonat vero, et malum statim dissonat bono. Intelliguntur autem haec omnia de bono et malo dictis simpliciter, et non de bono et malo dictis pers accidens ut hic et nunc : quia sic nihil prohibet esse idem malum et bonum, sicut secari et uri quae mala sunt, sunt tamen bona et nunc et hic. De talibus autem disputari habet in ethicis : sed hoc sufficit scire tantum, quia malum bono opponitur, bono autem bonum nunquam opponitur.

Malo autem aliquando opponitur bonum, et aliquando malum est contrario oppositum malo : egestas enim cum sit malum in civibus, quia impedit civiles actus, superabundantiae quae impedit actus felicitatis contemplativae , et ideo etiam est malum, est contrarie opposita. Sed in paucis hoc tale est, quibus advertens de facili inspicere potest. In pluribus vero semper bonum malo contrarium est. Non enim invenitur nisi in ethicis et civilibus et economicis malum malo contrarium, et in illis quae ad civilia, vel ethica habent analogiam sive proportionem : in aliis autem omnibus malum bono est contrarium. Nunquam autem invenitur bono bonum contrarium, sed concors est : in eo enim quod bonum est uno modo et ex tota et sola causa, bonum est indivisibile et aequaltati proportionale : aequali autem non opponitur aequale sed inaequale. Propter quod in stichia bonorum Pythagoras posuit aequale, inaequale autem posuit in stichia malorum 1.

Amplius autem in contrariis considerando non est necessarium, quod si alterum contrariorum sit, quod reliquum sit ex necessitate. Si enim ponamus omnia animalia esse sana, tunc per talem hypothesim sanitas est, sed languor non est. Similiter si ponamus omne corpus

terminatum esse album, tunc albedo quidem est, nigredo autem non est : quia si esset, oporteret quod esset in aliquo corpore terminato : et talia posuimus omnia esse alba. Haec autem in complexis videre possumus. Si enim Socratem esse sanum contrarium est ad id quod est Socratem languere, eo quod idem modus oppositionis in contrariis incomplexis, et in contrariis complexis quando prædicantur de eodem : tunc sicut per complexionem dicimus Socratem sanum esse et Socratem languere, cum non sit possibile quod haec simul insint eidem in eodem tempore, non est possibile quod cum alterum sit, quod simul cum hoc sit et reliquum. Cum enim sit et verum sit sanum esse Socratem, tunc pro eodem tempore est impossibile languere Socratem, aliter enim simul secundum actum incessent contraria.

Quamvis autem simul non insunt secundum actum, palam est autem, quod omnia contraria habent fieri circa idem aut specie, aut genere : circa enim idem numero nata sunt fieri contraria, ut circa subjectum : sed circa idem specie habent fieri contraria quaedam sicut circa id quod est essentialiter constituens formas contrarias, sicut albedo et nigredo circa lucem, et sicut acutum et grave in sonis circa absonum quod est in utrisque, et sicut amarum et dulce circa humidum digestum quod est in saporibus et sie in multis aliis. Habent etiam fieri circa idem genere, quia contraria sunt in eodem genere proximo vel remoto : languor namque et sanitas circa corpus animalis natura habent fieri, et sie sunt circa idem genere, scilicet animalis. Albedo autem et nigredo habent fieri in corpore terminato quod non est idem specie, sed remoto genere : non enim omnia terminata corpora sunt eadem specie propinqua. Justitia vero et injustitia habent fieri in anima, quae est eadem specie specialissima : quia noh fiunt nisi circa hominis animam, quae eadem est specie specialis-

<--- Page Split --->

mus quod entium quaedam sunt essentiae sive existentiae, et quaedam sunt entia quae in illis essentiiis existunt. Essentiae quidem sunt formae simplices, ut genera, et species, et differentiae. intelligentiae, et anima, et hujusmodi, quibus secundum se non accidit corruptio, sed si corrumpuntur, tunc corrumpuntur per accidens secundum quod sunt in esse eorum quae sunt per harmoniam et compositionem cum his in quibus sunt, quibus datur esse secundum hoc quod sunt. His autem quae sunt composita in quibus essentiae sunt, accidit corruptio per dissolutionem harmoniae et compositionis, quae sunt in his quae sunt. Et ideo dicit Dionysius ubi de malo loquitur, quod non corrumpitur quid existentium, sed corruptio est ablatio vel dissolutio modi et harmoniae quae sunt circa ea quae ab essentiiis esse non habent.

Est ergo bonum formale corporis quo corpus dicitur bonum, habitudo perfecta ad esse et ad opus corporis modis et harmoniis quae sunt ad hoc quod corpus perfectum sit in esse et ad corpus. Corruptio autem istius non est nisi harmoniae et commensurationis disjunctio vel corruptio : et hoc non dicit nisi privationem et corruptionem puram, et non essentiam aliquam ad quam fiat harmonia alicujus, sicut ad essentiam dantem esse alicui. Malum igitur corporis non est essentia aliqua, sed corruptio modi, et commensurationis, et harmoniae.

Similiter est in anima bonum, et perfectum animae est per essentiam, quae est ratio, vel rationabilitas, et competentius dicitur ratio. Bonum igitur animae in animam in omnibus viribus suis secundum esse et agere commensuratam esse rationi ut ordinantis omnia ratione. Malum igitur animae non est nisi istius modi, et commensurationis, et harmoniae corruptio, et non contraria aliqua forma ad quam anima commensurata et proportionata mala sit et faciat malum. Malum igitur animae sicut corporis non est nisi

privatio, et non est aliquid quod sit substantia vel accidens.

Eodem modo accipitur bonum Auguli. Quid bonum Bonum Angeli est commensuratum esse quid malum. sub essentia quae est intellectus agens purus et mundus : et bonum Angeli est, quod sit in esse et viribus et actu et opere commensurationes habens ad talem intellingentiam vel intellectum. Malum autem Angeli non est aliqua forma illi commensurationi contraria, ad quam et sub qua constituatur Angelus malus, ut malus sit in esse et opere, sed malum Angeli est violatio hujusmodi commensurationis et harmoniae, quod non est nisi corruptio et privatio.

Malum igitur in omnibus opponitur homo sicut privatio, et non sicut contrarium. Et in hoc omnes Auctores condemnant Manichæum, qui dixit essentiam esse mali sicut essentia est boni, et dixit mala per naturam quamdam essentialem esse mala, ad quam naturam et formam harmoniantur et constituuntur ut non possint esse non mala. Hic igitur est error, et veritas est quod malum in omnibus non est nisi privatio modi et commensurationis ad bonum. Idcirco autem quia corruptis modis et harmoniiis et commensurationibus in his quae sunt ad aliquid commensurata et harmoniata,adhuc remanent ipsa quae mensurata erant possibilia ad commensurationem : et hoc est quoddam ad bonum ordinatum. Ad bonum autem esse ordinabile secundum naturam est, quod bonum (sicut Aristoteles dicit) est quod est ad bonum.

Ideo dixit Dionysius quod malum est bonum diminutum et declinatum et particulatum et imperfectum. Aristoteles dicit Pythagoram inducens, quod bonum est locus mali, et malum locus boni, sicut oculus est locus caecitatis et visus. Et sicut dicit Dionysius, hoc modo malum corporis est contra naturam esse. Malum autem animae est contra rationem esse, et malum Angeli est contra intellectum esse, sicut malum claudæ tibiæ contra gressum et esse tibiæ esse. Similiter au-

<--- Page Split --->

tem est in febribus et aliis malis corporis quae secundum quod mala sunt, nihil sunt nisi corruptio commensurationis complexionis in humoribus, vel compossitionis in partibus et membris. Febris enim ex hoc quod est secundum naturam putridus humor vaporans per corpus, non est malum corporis, quia in bono et sano accidit humori quod vaporaliter per corpus diffundatur: sed ex hoc quod vaporatio corrumpit et impedit modos et harmoniam et commensurationem verae secundum naturam sanitatis corporis, ex hoc habet mali rationem.

Patet igitur quod verum est quod dicit Dionysius, quod malum nunquam est et quod non habet causam formalem vel efficientem, sed incausale, et præter intentionem, et præter voluntatem, et infœcundum, et pigrum, et quod non est nisi privatio incidens ex defectu boni. Hæc igitur dicta de malo extracta sunt a nobis ex verbis Antiquorum. Et patet quod innegabiliter verum est quod dicunt. Qualiter autem bonum convertatur cum ente, hic non potest determinari secundum hujus scientiæ principia, nec nos hic loquimur de tali bono, sed potius de bono quod est uniuscujusque rei bonum serviens ad harmoniam commensurationis, quam habet secundum propriam essentiam perficientem ipsum in esse et actu qui est secundum essentiae suæ rationem.

Quod etiam quidam dicunt quod bonitas dicat formam additam super id quod est, et ideo ista sit vera prædication, bonitas est bona, falsum est, et non intelligitur quod dicunt. Bonum enim super ens sive id quod est, non addit nisi relationem ad finem et perfectum ad actum, sicut dictum est: sed hoc in libro de Causis habet determinari.

Qualiter vero in hac doctrina prædicamentorum bonum et malum dicantur esse contraria, non autem opposita secundum privationem et habitum, nunc dicendum est. Præmittendum est autem quod ma-

lum ut malum ad aliquid est : malum enim ut malum, sicut dictum est, non est nisi privatio, sicut probatum est per Auctores. Id autem quod est malum, est actus corruptus circa modos et harmonias et commensurationes ad formam boni : et in illo in quo est actus, relinquit consimiles habitus, et illi sunt mali habitus: et hoc modo est contrarietas inter bonum et malum, sicut inter contraria, non quod contrarius actus et habitus habeant aliquam formam ex qua mali sunt, sed quia in quantum actus vel habitus sunt, relinquunt aliquid ejus in corpore vel in anima, hoc est, qualitatem aliquam quæ quia boni forma privata est, et cum qualitas sit, dicitur esse contraria : sicut claudication gressus est contrarius incessui recto, quia gressus est quod est ens actu et caret perfectione rectitudinis quod est privatio. Sic autem omnia contraria reduci habent ad privationem et habitum, ut dicit Aristoteles 1 : quia albedo habitus est et forma est cum diffusione lucis in superficie, nigredo autem privatio est, quia est privatio diffusionis lucis in superficie umbrosa. Hoc ergo modo dictum est, quod album et nigrum sunt contraria, et similiter bonum et malum in actibus et habitibus. Et hoc modo doctrina de malo hic posita intelligitur.

Quod autem dictum est, quod bonum malum a genera c 1 raria quod non intelligitur de generalissimis, moribu quia sic essent plura genera quam decem: sed intelligitur, quod sunt genera aliorum quæ sunt bona et in moribus, eo quod omnia quæ sunt in moribus, ad hæc tanquam ad genera reducuntur.

Et quod bonum in moribus contrarium est duobus malis, non est ex hoc quod medium est, sed est ex hoc quod extremum est in ratione boni perfecti, ut dicit Aristoteles, sic utrique opponitur extremitati ut extremum et maxime distans ab utraque. Hoc autem quantum spectat ad istam intentionem interponendum erat

<--- Page Split --->

de bono et malo : reliqua enim in prima philosophia sunt determinanda.

CAPUT XII.

De multiplicitate ejus quod est prius.

Postquam determinatum est de oppositis qua sunt diversorum generum, dicendum de multiplicitate ejus quod est prius. Quia penes ejus rationem fit ordo eorum qua sunt in uno genere secundum coordinationem praedicabilium secundum quod species est sub genere et individuum sub specie. Ex hoc enim priori et posteriori proprium accipiunt modum praedicandi, qui maxime in hoc libro est attendendus. Determinatis modis prioris sunt per oppositum etiam modi posterioris determinati : quia non dicitur prius nisi respectu sui posterioris.

numerantis quod extrinsecus adjacet ut mensurans, et quidquid prius est secundum numerum mensurantis est simpliciter prius, ideo iste modus est principalis, ad cujus comparationem et proportionem sive analogiam omnes alii modi priores dicuntur. Hoc ergo modo prius dicitur, cujus tempus est in praeteritum. Amplius et prius quod est senius, et hoc modo aternitas est ante tempus duratione, et ea qua sunt æterna, sunt ante temporalia. Sunt autem secundum sui naturam æternae rerum essentiae, ut genera qua sunt prima rerum principia : istis enim non potest assignari tempus ut numerus mensurans : quia in tempore esse, ut dicit Philosophus in quarto Physicorum 2, est esse in quadam parte temporis mensurandi. Sic igitur antiquiora sunt genera omnibus.

Dicimus igitur quod prius dicitur unum altero quadrupliciter : et in hoc quod dicitur quadrupliciter, non divisionem intelligimus in species, sed est divisio multipliciter dicta : et prius tempore magis habet de ratione prioris, et secundo et tertio et quarto habent plus secundum ordinem quo enumerabitur a nobis. Prius enim de modis prioris non dicitur æqualiter secundum unam rationem, sicut innuit Aristoteles in quinto primæ philosophiae 1, ubi distinguit prius inter multipliciter dicta.

Primus autem modus qui et principalis et primus est, qui secundum tempus, secundum quem prius alterum altero dicitur quod est antiquius et senius eo secundum tempus. In ordine enim partium temporis prius est præteritum quod ad præsens continuatur, futuro quod adhuc expectatur ut fiat : et ideo secundum ordinem temporis prius est quod in præterito longius distat a nunc, sicut dicit Aristoteles, quod bella Mediae fuerunt ante bella Troiae, et bella Troiae fuerunt ante bella Romana et priora eis : et quia hic prius est sumptum secundum rationem

Secundo autem dicitur prius quod non convertitur secundum subsistendi consequentiam . Subsistendi autem consequentiam dico, ut si unum ponatur actu subsistere secundum esse, quod alterum propter hoc necesse sit ponere subsistere secundum esse, sicut dicimus quod unum est prius duobus : duobus enim existentibus mox unum consequens est esse et subsistere : uno vero existente non est necessarium duo esse vel subsistere. Et hic modus est inter inferius et superius in coordinatione prædicabilium : quia inferius est, sicut duo, quorum alterum est id quod directe est super ipsum, et alterum differentia constitutiva : unde posito inferiori in esse ponitur suum superius : sed non convertitur, quod posito superiori in esse ponatur inferius esse necessario : quia superius concipitur in inferiori, sicut unum in duobus : sed inferius non concipitur in superiori nisi ut potentia, sicut duo in uno sunt potentia, et ideo non convertitur consequentia ab uno existente, ut necessario propter hoc sit reliquum : et inter illa prius esse videtur non id a quo convertitur consequentia, et

<--- Page Split --->

hoc est unum : ab illo enim ad duo consequentia non convertitur.

Tertio autem modo dicitur prius secundum quemdam ordinem . Dico autem quemdam ordinem : quia in omni priori est ordo, et ideo ordo simpliciter non facit specialem modum prioris, sed ordo quidam, non in quantum est ordo, sed in quantum est quidam ordo. Sic ergo tertio modo dicitur prius quod est quoad nos prius, ut in disciplinis demonstrantibus et orationibus rhetoricis : in demonstrantibus enim disciplinis est prius et posterius per quemdam doctrinae ordinem : elementa enim in geometria priora sunt his quae per ordinem describuntur : elementa enim sunt ut punctum, linea, circulus, angulus, et hujusmodi, quae praecedunt ordine elementali descriptiones et compositiones figurarum angularium , figurae enim per ordinem describuntur, secundum quod ex una probatur altera, sicut triangulus, aut quadratum, vel quadrangulum, vel quadratum, aut circulus ; quia centrum dicti circuli per triangulum invenitur. Sic igitur in grammatica elementa litterarum priora sunt syllabis, et syllaba dictionibus, et dictiones orationibus : et in oratione rhetorica hoc modo procemium prius est narratione, et narratio prior est partitione. Hic autem modus prioritatis est inter principia generum, et ipsa rerum genera quae ex illis principiis constituuntur. Principia autem sunt potentia et actus : ens enim est quodlibet genus potentiae, et efficitur actu illud per actum rem generis illius complentem et constituentem.

Amplius supra ea quae dicta sunt in quibus dicitur prius secundum ipsam naturam rei, et esse videtur prius et dici secundum aliquid additum sibi quod est ad bene esse, sic quod honorabilius et melius naturaliter secundum illam additam ad esse naturam prius esse videtur : consueverunt enim plurimi, quorum judicium non potest esse in toto falsum, et ideo pro auctoritate sumendum, consueverunt, inquam, nobiliores et ex se ma-

gis ex causa dilectos priores dicere et vocare. Et attende si non ex causa diliguntur plus, non propter hoc dicerentur priores : et ideo causa facit priores et non dilectio, quia dilectio secundum se non discernit inter priores et posteriores.

Utrum autem duo æqualiter diligi possunt aut non, fatuum est quærere : quia ubi dilectio una et una ratio diligendi et æqualis sit in duobus, pro certo æqualiter diliguntur. Si autem dilectio est simpliciter, non discernunt unum a pluribus, nec plura ab uno. Hic autem modus est in prædicamentis secundum ordinem substantiae ante aliqua, quia honorabilior et melior est omnibus. Isti ergo sunt quatuor modi prioris, qui ab Antiquis dicti sunt, et sunt magis famosi et vulgati.

Dicit autem Boetius, quod his modis quintum addidit Aristoteles qui ante tempus suum non fuit. Dicit igitur Aristoteles quod videtur præter eos quatuor modos prioris qui dicti sunt alter quintus esse modus prioris : inter illa enim quæ convertuntur secundum essentiae consequentiam id quod alteri causa est quomodolibet secundum quodcumque genus causæ, idem digne prius dicitur illo. Causa enim actu causans et effectus convertuntur secundum essentiae consequentiam : et in talibus posita causa ponitur effectus, vel posito effectu ponitur causa. In talibus igitur dignum est ut causa natura sive naturali ordine prior sit quam effectus. Quod autem quædam hujusmodi sint, palam est : hominem namque esse convertitur secundum essentiae consequentiam, ad hoc quod est veram orationem esse de hoc quod est hominem esse : nam si homo est secundum rem, vera est oratio qua dicitur, quod homo est. Oratio autem nequaquam est causa ut homo sit secundum rem, sed potius res sic se habens causa est ut oratio sit : dum enim res est aut non est, vera vel falsa dicitur oratio quæ rem significat, sicut in ante habitis dictum est, et sic prius dicitur causa prius. Necesse est igitur ut nisi secundum quinque modos spe-

<--- Page Split --->

ciales prius alterum altero dicatur. Hic autem modus prioris est inter substantiam et accidens : quia accidens est a substantia causatum.

Sunt autem et alii modi priorum sicut prius in motu, prius in spatio, vel prius in loco, et in prima philosophia distinguitur unumquodque quoties dicitur, et non hic habent determinari, quia ad predicamentorum genera non referuntur.

sed disparatum est ad ipsum : prius enim opponitur ad id quod est posterius, et e converso. Et neutrum illorum est simul in prædicabilium coordinatione, aut non est simul secundum locum, nec simul secundum sensuum voluntatem, nec secundum dignitatem, ideo de talibus prætereundum est : sed est simul secundum coævitatem, et non secundum naturam, et ideo hæc duo sola tractanda sunt.

Sufficientia Hi autem omnes referuntur, sicut dicmoderum primis. tum est : essentiae enim entium quæ constituunt genera, referuntur ad prædicamenta : et sic aut referuntur ad suas essentias, aut ad ea quæ sunt inter genera ad invicem unum genus ad alterum. Et primo quidem est modus primus. Secundo autem modo secundus est modus. Et tertius, quia ad intrinseca potest referri genus duplex, scilicet ad intrinseca secundum esse, et sic modus tertius, vel ad intrinseca secundum ambitum continentiae, et sic secundus est etiam ante tertium : qui in coordinatione prædicabilium est magis intentus. Secundum ordinem autem substantiae ad alia genera duplex est ordo, scilicet secundum quod substantia comparatur aliis secundum dignitatem quam habet ad alia, et sic est quartus modus. Et secundum quod est causa aliorum, et sic est quintus modus. Nec sunt plures modi, quia non possunt esse plures modi comparationis generum secundum quod genera sunt principia prima, sub quibus fiunt prædicabilium coordinationes. Alii autem aliter dicunt, sed non est curandum.

CAPUT XIII.

De modis ejus quod dicitur simul secundum quod spectat ad doctrinam prædicamentorum.

Príus et siprædicamentorum. Dicamus igitur, quod simul esse non est oppositum ad prius,

Dicimus igitur quod simul dicuntur simpliciter et proprie, quæ sunt coæva, sive quorum generatio sive generatum esse est in eodem tempore in quo simul sint genita et manentia, sicut dicimus coæquæva eodem tempore vel periodo mensurata esse simul. Si enim uno tempore generata essent, et statim alterum periret, non dicerentur simul esse tempore, quia generatio est ad esse perfectum ordinata. Nec dicuntur illorum generationes simul, quorum esse perfectum non simul durat in tempore. Hac igitur coæquævitate simul sunt omnia quæ ab uno communi exeunt per unam et essentialem divisionem, sunt inter se coæquæva ; sicut species specialissimæ inter se sunt coæquævæ, neutrum enim nec prius nec posterius est altero : quæ etiam ætanica vocantur ab antiquis, quasi unius ætatis. Hæc igitur dicuntur simul secundum tempus. Naturaliter autem sunt simul dupliciter : sunt enim simul quæcumque secundum id quod sunt, ad consequentiam dicuntur sive convertentiam, et secundum hunc modum alterum non est causa alterius, sed se invicem ponunt, et se invicem perimunt. Si enim in hac consequentia alterum esset causa alterius, utrumque esset causa alterius : et tamen in esse substantiali alterum potest esse causa alterius. Taliter autem simul sunt duplum et dimidium et alia relativa quæ secundum naturam relationis posita se ponunt, et perempta se perimunt : duplum enim convertitur ad dimidium, et e converso : nam cum est duplum sic est dimidium, et e converso cum est dimidium, est duplum, et secundum hanc re

<--- Page Split --->

lationsi consequentiam neutrum est alterius causa ut sic : sed natura relationis simul facit esse utrumque, et hæc simul sunt secundum quamdam naturam quæ fundatur super substantiam utriusque relativorum ad invicem.

Dicuntur autem alio modo simul natura simpliciter secundum id quod substantialiter natura ipsorum est, illa quæ in una et eadem divisione ex eodem genere ex diverso sive ex opposito dividuntur ad se invicem, et illa sunt quæ immediata divisione idem genus dividunt : ex diverso enim sive ex opposito dicuntur dividi, quæcumque sunt sumpta secundum eamdem divisionem ex uno genere, sicut sub animali tanquam genere secundum unam divisionem gressibile, volatile, aquatile sive natatile : horum nullum ad alterum erit per alterum, sed animal participatur immediate, et sunt coæquæva in illo : et ideo e diverso dividi dicuntur, quia sunt ex eodem genere æqua immediate : animal enim æqualiter dividitur in gressibile, et volatile, et aquatile sive natatile : et nihil horum prius et posterius est altero in animali, sed simul per naturam animalitatis hæc esse videntur.

Singulum autem istorum rursus ulteriori divisione dividitur in species, gressibile simul et volatile et aquatile sic : gressibile in hominem et equum, volatile in aquilam et vespertilionem, quorum unum est habens alas membranales, alterum autem pennatas : aquatile autem in pisces natantes pennis, et in ea quæ natant motu pedum sicut ranae. Erunt ergo et illa dividentia simul naturaliter in illo quod dividunt. Simul ergo natura sunt, quæcumque sub genere vel specie secundum eamdem divisionem sumpta sunt. Genera vero divisa semper priora sunt dividentibus ipsa : non enim convertuntur secundum quod est esse consequentiam ipsorum quæ simul sunt natura. Quod manifestum est inductione et exemplo : cum enim sit aquatile, sequitur quod sit animal : cum autem sit animal,

non necesse est esse aquatile, quia non convertitur affirmatio a superiori ad inferius.

Generaliter ergo concludendo simul secundum naturam dicuntur quæcumque convertuntur ad invicem secundum quod est esse consequentiam relationis, sed nequaquam causa est alterum alteri ut sit, sed relatio est causa utriusque. Et secundo dicuntur simul natura, quia eodem genere e diverso dividuntur ab invicem. Et simpliciter simul sunt, quorum generatio in eodem est tempore. Patet autem cuilibet qualiter prædicamenta conveniunt : simul enim tempore est individuis simul, quam etiam ad invicem relatis in quolibet genere. Simul autem natura divisio generis in speciebus coæquævis, nec in coordinatione prædicabilium potest esse simul pluribus modis.

CAPUT XIV.

De post-prædicamento quod est motus.

Postquam jam tractatum est de illis consequentibus prædicamenta quæ accidunt sive conveniunt omnibus prædicamentis per id quod comparantur ad invicem genera vel ea quæ in generibus sunt, nunc determinandum est de eo quod est consequens prædicamenta per esse quod prædicatur in illis, ex quo prædicamenta sunt principia omnium eorum quorum sunt principia, sequitur quod omne esse rerum prædicetur in illis, et significatur nominibus prædicamentorum. Est autem duplex, scilicet esse fluens, et esse simpliciter et stans : et prædicamentum quidem genere, specie et individuo prædicat esse stans : et hoc sufficienter in prædicamentis determinatum est. Est autem, ut dicit Avicenna, esse fluens quod non est simpliciter actus, sed permixtus potentiae : qui modus significandi esse et prædicandi ordinatione generum et specierum et individuorum determinari non potuit, eo quod omnia illa significant et prædicant quod si-

<--- Page Split --->

militer suo modo actu est : propter quod oportuit ut hoc esse sit designatum et praedicatum in aliquo post praedicamenta consequente consignificaretur : et hoc est in tot praedicamentis, quot sunt quae possunt habere res suas, et esse quod pradicatur permixtum potentia.

De hoc ergo tractantes tractabimus de motu quantum pertinet ad praesentem speculationem : subtiliter enim de motu Qui motus ad Physicum tractare pertinet : cum enim sit, in quolibet sit ut potentia primo distans ab actu, nec devenire possit potentia ad actum nisi per motum, oportet ponere quod motus sit. Adhuc autem omne passivum, actum agentis aut nullo modo recipit, aut it per motum ad actum agentis. Constat autem quod passivum suscipit actum agentis, ergo suscipit per motum : ergo oportet ponere quod sit motus. Adhuc tempus esse ponitur : tempus autem non est continuum nisi per motum : quare oportet ponere quod motus sit. Si autem est motus, et in praedicamentis determinandum de omni voce quae esse praedicat rei alicujus, oportet in praedicamentis determinare de modis motus, et cujusmodi esse praedicatur in modis illis, et ad quae praedicamenta reducatur.

Dicentes autem de motu secundum hunc modum non oportet nos diffinire motum, quia una et eadem ratione de sex modis motuum sive speciebus non praedicatur: motum enim hic extenso nomine sumimus pro omni eo quod dicit quodcumque esse fluens de potentia ad actum, sive id esse sit substantiale, sive accidentale : tale enim esse in quantum est fluens, in communi unum modum habet quo significetur, et quo per nomen significans ipsum secundum quod fluens est praedicetur, et hoc modo in hac scientia habet determinari. Dicamus ergo sic multiplicitatem motus determinantes, quod motus extenso nomine motus sunt sex species, scilicet generatio, corruptio, augmentatio, diminutio, alteratio, secundum locum mutatio. Generatio quidem

et corruptio in substantia sunt et uno modo sunt, et dicuntur mutationes non motus. Alio autem modo motus extenso nomine motus possunt appellari. Si enim sunt in substantia solum, tunc non possunt esse nisi aut de non substantia ad substantiam secundum esse substantiae, vel e converso de substantia ad non substantiam : et quia hi termini dicuntur opponi secundum affirmationem et negationem, inter quas nullum medium est, haec mutatio non habet medium, sed est de termino a quo ad terminum ad quem sine medio. Adhuc autem sequitur quod non sit in tempore, sed in nunc, quia omne tempus habet medium : et velox in tempore dividit tempus et motum : nunc autem est finis temporis ad quem continuatur tempus : sequitur ergo quod talis mutatio sit finis motus : sicut enim nunc se habet ad tempus, ita mutatio se habet ad motum, et haec est probatio Averrois super physicam in commento. Si autem generatio accipiatur ut immixta alterationi qua alteratur materia ejus quod generatur per qualitates generantis, tunc motus dici potest, et sic hic nos loquimur de generatione, quia sicut esse fluens.

Juxta hunc modum plane intelligitur qualiter corruptio sit mutatio et non motus, et qualiter possit dici motus, et qualiter dicit esse substantiale fluens secundum quod dicit Aristoteles, quod in tali fluxu non est vivum et animal simul in motu, et non est animal et homo simul in motu generationis. Et opposito modo est in corruptione : quia corruptio in uno modo est mutatio de substantia ad non substantiam, et sic est finis motus. Et alio modo est immixta motui alterationis corrumpentis id quod est secundum qualitates suas alterantes in virtute corrumpentis : et sic est alteratio paulatim abjiciens a substantia, et in fine quando est substantia in abjectum esse, tunc facta est corruptio secundum substantiam. Sic igitur patet qualiter generatio et corruptio sunt motus et qualiter mutationes.

<--- Page Split --->

Alii autem omnes motus sunt salvato subjecto in esse substantiali subjecto ad aliquod esse secundum quantitatis perfectiohem, aut secundum qualitates, aut secundum ubi. Et illi sunt proprie motus : quia mobile secundum quod mobile est ens perfectum in esse substantiali, et potentia existens in esse quanti vel qualis vel ubi : et motus est actus ejus secundum quod hujusmodi : et ideo in quantitate secundum rationem perfecti et imperfecti est augmentum et diminutio : et augmentum est motus naturalis, diminutio autem a perfecto est esse motus innaturalis.

Alteratio autem non nominatur nominibus oppositis, sed uno nomine communi, quod est secundum qualitatem cujus terminus secundum naturam vel ultra quem non debet esse, est calidum, vel frigidum, vel humidum, vel siccum, et sic de aliis qualitatibus quae causantur ab istis : tamen non est ratione determinata. Quia tamen tempore complexionatum variatur et simpliciter in simplicibus, et ideo dicit Aristoteles 1, quod non est eadem sanitas in mane et vespere : quia sanitas est habitus fundatus super calidi et frigidi, humidi et sicci complexione : et ideo in genere determinatur et non in specie, et dicitur alteratio : qualitas enim in genere non habet contrarium, sed in specie 2. Et quamvis quantitas non habeat contrarium, nec in genere, nec in specie, tamen in ratione termini naturalis et defectus ab isto suscipitur circa quantitatem qualitatis contrarietatis. Ideo ergo in communi dicitur alteratio.

Et hae quidem mutatione sunt secundum ea quae insunt substantiae aut substantialiter, aut accidentaliter ; et si accidentaliter aut secundum quantitatem, aut secundum qualitatem : relatio enim non praedicat aliquid quod absolute insit secundum quod est, sed ipsum esse ad ali-

quid, et patet quod ad ea quae insunt substantiae pluribus modis non potest esse motus. Si autem est secundum ea quae extrinsecus adjacent substantiae, tunc non potest esse secundum quando : quia quando causatur a tempore, et tempus est mensura motus, et non potest esse secundum quando, nisi esset secundum motum, et sic motus esset ad motum, et hoc procederet in infinitum, quod esse non potest. Nec potest esse secundum actionem : quia actio est operatio agentis et moventis, et motus non est in agente sicut in subjecto. Non potest esse secundum passionem : quia passio est causa motus. Nec potest secundum positionem : quia positio partium in toto et in loco non mutatur nisi per generationem et corruptionem, ut patet. Nec secundum habitum : quia habitus mutatur ad subjectum et non mutat ipsum. Relinquitur ergo, quod sit secundum ubi in quo totum mobile salvatum transfertur de loco ad locum : et ideo per se non possunt esse nisi sex species vel modi motus, secundum quod motus dicit esse vel ubi etiam fluens.

Palam autem est, quod motus alii et alii sunt diversi ab invicem, et unus non incidit in alterius intentionem : non enim potest esse quod generatio sit corruptio, quia generatio est via in esse, et corruptio est via ab esse in non esse. Nec augmentum potest esse diminutio : quia augmentum est via ad debitam secundum naturam quantitatem, diminutio autem est ab illa. Nec alteratio est secundum locum mutatio : quia alteratum manens in loco eodem in passionibus motum vel mutatum est, in loci autem mutatione totum secundum se translatum est ad alium locum. Quamvis autem dicatur quod tot sunt species motus quot sunt speccies entis 3, eo quod in quolibet praedicamento est devenire de potentia ad actum, tamen illi sunt motus per accidens et non per se, et sunt infiniti : et ideo per artem

<--- Page Split --->

fieri non possunt, sed aliis motibus sunt adjuncti.

In alteratione vero habet quamdam secundum quosdam quaestionem. Dubitant enim quidam, ne forte necessarium sit id quod alteratur per aliquam reliquarum mutationum alterari, et non secundum ipsam alterationem. Hoc autem quamvis dicant quidam, tamen non est verum, et hoc experiri possumus in nobis ipsis : accidit enim nobis pene secundum qualitates omnes passionum animae et corporis alterari absque eo quod aliqua aliarum mutationum mutemur : non enim augeri necessarium est quod secundum passiones qualitatum movetur : nec necessarium est minui secundum id quod movetur secundum passibiles qualitates. Similiter autem est et in aliis motibus, quia non est necesse alteratum secundum locum moveri, vel generari, vel corrumpi. Propter quod patet quod alteratio alia est mutatio quae est praeter omnes alios motus et separata ab omnibus aliis. Nam si alteratio esset eadem cum aliqua aliarum mutationum, oporteret id quod alteratur, augeri vel minui : vel oporteret quod cum alteratur, fieret quaedam aliarum consequentium ad alterationem mutationum. Sed hoc non est necessarium, quia potest alterari nulla aliarum mutationum facta in ipso.

Similiterautem sciendum, quod id quod augetur, non aliqua aliarum mutationum movetur, sicut quod minuitur, vel generatur, vel corrumpitur, vel quod movetur secundum locum physice secundum quod motus secundum locum est a generante, procul dubio prius oportet alterari in omnibus physicis : quia non fit generatio, vel corruptio, vel augmentum, vel diminutio, vel loci mutatio quae est a natura, nisi alteratione praecedente quae disponit generabile vel corruptibile vel augens et auctum et diminuens et diminutum et secundum locum motum ad hoc quod mutetur.

Et quamvis sit hoc necessarium in physicis, tamen in mathematicis sunt quae-

dam crescentia in plus et additamentum suae quantitatis, quae non alterantur de qualitate in qualitatem aliam, sicut patet in secundo Euclidis, quod quadrangulum circumposito gnomone crevit quidem, sed in nullo est factum alteratum : quia de figura in figuram non est mutatum. Est enim gnomon secundum Euclidem supplementum quadranguli quod est altera parte longius ad inveniendum quantitatem quadranguli : et si hoc circumponitur quidem ad quadrangulum, est quidem quadrangulum majus factum, sed tamen a figura sua secundum speciem quadranguli non est mutatum : et ideo non est alteratum, quia secundum aliam speciem qualitatis alterari non posset nisi secundum figuram.

Boetius tamen dicit, quod gnomon est tres partes quadrati, sicut si quadratum mediis lineis ad media latera quadrati terminatis in quatuor quadrata divideretur, tria quadrata illorum quatuor dicit esse gnomonis figuram, cui si quartum quadratum addatur, gnomon quidem crevit, sed nulla alteratio scientiae est secundum figurae sive quadrati in aliam figuram mutationem. Similiter autem est in aliis hujusmodi mutationibus : et patet quod omnes istae mutationes sunt aliae, et diversae ab invicem, nec sunt aliae per se mutationes, nisi istae sex quae dictae sunt.

<--- Page Split --->

CAPUT XV.

stens : et sic affirmatio et negatio non sunt omnino de eodem : et sic non potest esse contradictio. Opponitur igitur quies motui privative vel contrarie prout simpliciter consideratur.

De his quae motibus opposita sunt. Motus autem consideratio duplex est : consideratur simpliciter sive universaliter prout abstrahit ab hoc motu et illo. Consideratur etiam secundum speciem prout est hic vel ille motus. Dicamus igitur quod motui simpliciter considerato contrarium est quies. Dico autem contrarium large sumendo prout privatio dicitur in physicis contrarium : quod enim est quies, est privatio motus : ideo quia movens ad formam contraria quiete eniente quam inducere intendit, cessat a movendo : et sic cessat et privatur motus in eo quod motus est : et quia status est in forma vel in loco ad quem fit motus, sicut in contrario ei cujus motus incipit, ideo contrarium dicitur esse quies ad motum : cum tamen quies secundum se non sit contrarium, sed potius est privatio motus 1.

Contra quod tamen quidam objiciunt dicentes quod cessatio motus est negatio motus ab eo quod possibile est moveri, et non movetur et terminat motum ad nunc in quo est in motum esse, sed in eo quod movetur eadem aptitudo est, quia etiam illud aptum est moveri : idem ergo est subjectum in eo quod possibile est moveri et in eo quod movetur, utrumque enim est aptum natum moveri, et quies non est nisi negatio motus ab utroque : quies ergo videtur contradictorie opponi motui, et non privative vel contrarie. Haec autem eadem argumentatio fieri potest in omnibus privative oppositis. Sed ad hoc dicendum quod quies vel privative vel contrarie opponitur motui, sicut dictum est. Et cum dicitur quod eadem aptitudo vel potentia ad motum est in eo quod aptum natum est moveri et non movetur, et in eo quod actu movetur, dicendum quod hoc falsum est : non enim eadem potentia est ante actum et cum actu exi-

Ex quo manifestum est quod generatio et corruptio motus non sunt sed fines motuum, quia non opponitur generationi quies, sed corruptio. Motibus autem (si per singulas species motus considerantur) opponitur non quies, sed in contrarium motus, ut generationi opponitur corruptio, quia generatio est via in substantiam, corruptio autem est motus in contrarium, a substantia scilicet in non substantiam : et similiter opponitur augmentatio diminutioni, quia augmentum est existentis magnitudinis additamentum: diminutio autem est in contrarium, scilicet ab existente secundum naturam magnitudine decrementum.

Mutationi autem quæ est per locum, maxime videtur quies esse opposita. Et hæc causa est : quia hic est simplex motus vel mutatio, in quo totum mobile secundum substantiam et quantitatem et qualitatem (quæ in ipso) transfertur : et ideo etiam quies illi simpliciter opponitur : quia sicut talis motus simpliciter est motus et causa motuum aliorum, ita talis quies simpliciter est quies. Motus autem alii sunt motus quidam et in quodam, et quietes sunt quietes in quodam.

Quamvis autem loci mutationi simpliciter quies est opposita, tamen cuidam loci mutationi quæ recta est, sicut sursum vel deorsum, fortassis etiam opponitur in contrarium secundum locum mutatio, ut loci mutatio quæ est inferius, opponitur loci mutationi quæ est superius, et quæ est superius, opponitur ei quæ est inferius. Hoc autem certum non est utrum sit propter contrarietatem loci ut locus, vel propter contrarias qualitates loco accidentes, sicut superius in tractatu de Quantitate dictum est. Vel forte ideo dubium est : quia con-

<--- Page Split --->

traria apta sunt fieri circa idem numero : motus autem localis est a generante, et non reiteratur idem numero quod naturaliter ascendit sursum, et quod naturaliter descendit deorsum : quia id quod sic movetur secundum illos motus, habet substantiam corruptibilem.

Reliquo vero prius assignatorum motuum, hoc est, alterationi non est facile assignare contrarium, quod scilicet motui secundum se sit contrarium. Qualitati enim secundum quod est in genere, non est contrarium. Alteratio autem secundum se est motus in qualitate secundum quod est qualitas, cui quies non est contrarium : quia fit motus aliquis secundum aliquam qualitatem, tam in simplicibus agentibus in se invicem, quam in compositis in quibus continua est alteratio propter componentium continuam actionem et passionem. Si autem habet contrarium, hoc est, secundum quod hic est motus, ut motus dealbationis contrariatur motui denigrationis. Videtur ergo, quod nihil sit contrarium tali motui nisi quis opponi dicat quietem in hac qualitate motui ad eamdem : sed ista non est quies simpliciter, ut dictum est : aut sic dicat aliquis, quod motui ad qualitatem hanc vel illam opponitur motus qui est in contrarium qualitatis hujus vel illius : et propter hoc dicit quod mutatio secundum qualitatem, et quies secundum qualitatem sunt opposita : aut quod oppositi sint motus qui sunt in contrarium qualitatis illius ad quam fuit motus ; sicut album fieri contrarium est ad id quod est nigrum fieri secundum alterationem, idcirco quod in contrarium qualitatis mutatio facta est.

Hæc autem cum studio in quinto 1 Physic. habent determinari. Ad propositam intentionem, ut sciatur de esse fluente qualiter prædicetur, satis dictum est : esse enim fluens non habet aliud genus entis quam esse stans, quamvis habeat alium modum.

Et ideo motus non est per se prædica-

mentum, sed in genere illo in quo esse suum determinatur : et quia hæc non ad unum, sed ad plura reducuntur, ideo de motu in tractatu de post-prædicamentis fuit determinandum.

CAPUT XVI.

De habere et de modis ejus,

Quamvis habitus sit prædicamentum speciale prædicans quod causatur ex habitudine circumdantis extrinsecus, quod circumdans habet figuram et modum circumdati, tamen habere multis modis dicitur etiam secundum res aliorum prædicamentorum: ideo in post-prædicamentorum tractatu oportet tractare de habere.

Dicamus ergo quod habere multis modis dicitur. Aut enim dicitur eum habere habitum, et dicimur nos habere secundum primam qualitatis speciem : et sic dicitur, quod est in facultate habentis ad actum : dicit enim Averroes 2, quod habitus est quo quis aliquid agit quando voluerit. Et Victorinus actorem dicit quem habitus facilem facit ad agendum. Aut dicitur secundum affectum in tertia specie qualitatis : quia nos dicimur habere id quod nos afficit, sicut dicimur nos habere calorem, vel frigus. Aut secundum aliam aliquam speciem qualitatis, qualitatem enim inhærentem habenti dicitur habere id cui inhæret qualitas : dicuntur enim scientes disciplinam scientiæ habere, et studiosi dicuntur habere virtutem, sicut diximus, quando in facultate eorum est agere secundum disciplinam et secundum virtutem. Aut secundo modo dicitur habere secundum quantitatem quæ inest ut mensura, sicut dicitur habere qui habet magnitudinem : dicitur enim talis habere bicubitalem quantitatem, aut tricubitalem. Aut dicitur habere secundum ea quæ circa corpus sunt ut mutata secundum figuram corporis, ut habetur vestimentum

<--- Page Split --->

vel tunica : quæ omnia mutantur ad habentem, et non mutant eum, ut dicit Augustinus, et juxta hunc modum est id quod habetur in decorem, ut quod circumdat membrum, sicut habetur annulus in digito. Adhuc autem alio modo dicitur sicut totum habet partes præcipue organicas quæ sunt ad actum, ut manum, aut pedem, quando habentur ad usum manus et pedes. Dicitur etiam habere secundum quod in vase mensurante quantitatem et continente, sicut dicitur quis habere granum tritici in modio, aut sicut vinum dicitur quis habere in lagena : vinum enim in lagena habere dicimur, et in modio grana tritici, quia lagena continet et mensurat vinum, et modius triticum. Hæc igitur omnia diversimode habere dicuntur diversi, et diversis secundum omnia. Hic est unus modus prædicandi. Dicitur etiam alio modo habere per modum quo habetur possessio, sicut domum et agrum habere dicimur : et hic est specialis modus habendi et valde proprius. Adhuc autem dicitur habere sicut vir uxorem dicitur habere, aut uxor virum, mutuo contractu inter virum et uxorem. Sed modus iste qui dictus est, videtur alienissimus inter omnes modos habendi qui dicti sunt : nihil enim aliud dicimus virum habere uxorem, nisi quia cohabitant simul ad civiles et œconomicos actus : et hoc modo habens habetur eodem modo quo habet : et per eumdem contractum qui habet efficitur habitus, et hoc non est in aliquo aliorum modorum. Forte tamen adhuc apparebunt et alii modi ejus quod est habere : sed qui magis consueverunt dici et usitati sunt apud sapientes sunt isti, qui pene omnes enumerati sunt : et si qui alii sunt, reducuntur ad istos.

Modi autem habendi qui dicti sunt, sic accipiuntur. In omnibus enim habens aliquo modo est principium habiti, et habitum est ad naturam habentis, quando proprie habetur : aut igitur secundum naturam est principium, aut secundum voluntatem, aut simul secundum naturam et voluntatem. Si enim principium est secundum naturam, aut est secundum qualitatem cujus natura est principium, et sic est modus primus, aut secundum quantitatem, et sic est modus secundus. Nec plures sunt secundum naturam : quia cum habens differat ab habito, oportet quod substantia sit habens et qualitas vel quantitas sint habita. Alia vero prædicamenta non prædicant aliquid absolutum. Si autem natura cum voluntate est principium, tunc est modus quintus, in quo membrum habetur a natura : visus autem refertur ad voluntatem. Si autem sola voluntas est principium, tunc est respectu principii extrinseci quod extrinsecus se habet ad habentem : aut igitur habitum habens est ex ipso quod habet, aut non : si sic, est tunc modus octavus : si non, et est de extrinsecis : aut ergo habitum mutatur ad formam habentis, aut non. Si sic : aut est ad necessitatem, aut decorem. Si est ad necessitatem : tunc est tertius modus. Si est ad decorem : tunc est modus quartus. Si vero mutatur habitum ad habentem : aut habitum habetur per modum contenti, sicut in vase mensurante : aut per modum habitus tantum. Si per modum contenti : tunc est modus nonus. Si secundo modo : tunc est modus septimus. Multis autem aliis modis potest accipi numerus modorum habendi : sed quia parva vis est in talibus, ideo illa sufficiant.

<--- Page Split --->