TRACTATUS V

DE QUALITATE.

CAPUT I.

vel passiva ab alio vel in aliud, ideo ad aliquid ordinatur ante qualitatem.

Quid sit qualitas, et secundum quam intentionem sit unum de decem prædicamentis.

Rato ordimi huius prædicamenti qualitatis.

Postquam jam dictum est de quantitate quae cum substantia proxima ordinanda fuit, eo quod substantia motui et alterationi secundum quam fiunt formæ accidentales multæ in substantia, per quantitatem subjicitur, eo quod non movetur, nisi quantum, ut probat Aristoteles 1 ; postquam etiam ad aliquid determinatum est, quod alteram partem accidentis importat, quod est ad aliquid quodammodo se habere : nunc de qualitate restat dicendum, eo quod per qualitates activas et passivas ad agere et pati substantia disponitur, quæ sunt sequentia prædicamenta : per ad aliquid autem quodammodo efficitur susceptibilis ubi et quando, situs et habitus. Et ideo ista quatuor prædicamenta quasi principia disponentia ad illa sex quæ sequuntur præmittuntur. In quantitate enim determinatur de esse quod accidenti convenit ; in ad aliquid autem determinatur ad aliquid se habere, a quo non absolvuntur ubi et quando, situs et habitus : in qualitate disponitur substantia ad agere et pati, quæ duo qualitatem consequuntur. Hæc igitur quatuor præcedunt, ut substantiam ad sequentia disponentia. Et quia ad aliquid se habere accidit ex comparatione suæ substantiæ ad aliquid, qualitas autem ex hoc quod est activa

Assignando igitur qualitatis descripitonem dicimus, quod qualitatem describens, dico secundum quam ut formam accidentalem quales dicimur per denominationem. Non enim, ut diximus in ante habitis 1, denominatio a substantia fieri potest, eo quod forma substantialis abstrahi non potest, eo quod est in ratione subjecti de quo prædicatur, sive sumpta in potentia ut notio totius, sicut signatur in differentia, sive sit notio totius implicite, sicut significatur in specie, sive sit notio totius explicite, sicut significatur in diffinitione : et ideo non secundum illam quales ut quales dicimur, sed potius quod vel quale quid dicimur. Et quia differentia secundum Porphyrium et Antiquos non in quale tantum sed in quale quid prædicatur, quia quamvis prædicetur in quale, tamen quid efficitur in eo de quo prædicatur. Quantitas autem non est secundum quam quales dicimur, sed secundum quam quanti vel aliquanti dicimur. Ad aliquid autem et alia prædicamenta sunt secundum quæ dicimur ad aliquid nos aliquo modo habere, quia comparatione unius ad alterum non absolvuntur 3. Et ideo soli qualitati convenit quod secundum eam simpliciter et absolute quales dicimur : hoc enim nec substantiæ, neque quantitati, neque ad aliquid simpliciter convenit, quia forma substantialis vel differentia non dicuntur simpliciter quale, sed quale quid, ut diximus. Alia autem prædicamenta et formæ acci-

Quare ad 1.1.1.1.1.1.1.1.1.1.1 1.1.1.1.1.1.1.1.1.2.

1 ARISTOTELES, In 6 Physic. tex. com. 32. 2 Vide supra in capite de denominativis.

3 Ex quo patet quod septem sunt prædicamenta respectiva.

<--- Page Split --->

dentales et prædicamenta accidentalia, aut dicunt id secundum quod formæ accidentales, et prædicamenta accidentalia qualitatem accipiunt per accidens in subjecto, quamvis non insit nisi substantiae, aut dicunt id quod est ad aliquid se habere.

Tertius autem modus prædicationis remansit, qui est quales dici : secundum quem modum activum et passivum substantia quae est subjectum efficitur. Et iste modus inter simplices modos prædicandi remansit solus. Simplices autem dico, qui in suis prædicandi modis nihil aliud concipiunt, nisi unum modum simplicem 1. Omnes enim sex alii modi prædicandi aliquid præter se concipiunt in subjecto de quo prædicantur, sicut actio principium actionis, passio principium passionis, et quando, et ubi, et situs, et habitus concipiunt unius ad alterum comparationem. Isti autem quatuor prædicandi modi simplices sunt, sicut substantia in quid,quantitas subjecti in quantitatem dimensionum,ad aliquid in comparationem, et qualitas in qualitatem secundum quam affecta vel disposita substantia perfecta est ad agere et pati. Et quia antecedentes tres modi sunt substantiae ut substantia est, ideo prius de ipsis erat agendum. Quia vero qualitas non est substantiae, ut substantia est in seipsa vel comparata, sed est ipsius ut perficitur ad id quod est agere et pati, propter hoc quarto loco de hoc prædicamento est agendum.

Sic ergo qualitatem describens dico secundum quam simpliciter nos, qui homines sumus, quales dicimur: quia quamvis et alia qualia dicantur secundum aliquam qualitatem, tamen non omnia omnium qualitatum sunt susceptiva: sed solus homo inter ea quae nota nobis sunt, contrariarum est qualitatum susceptivus: habitus enim et dispositionis secundum

omnes species et habitus dispositionis non est susceptivus nisi homo, et non alia existentia nota nobis. Haec est igitur causa quia sic dicimus, quod qualitas est secundum quam quales dicimur, et non dicitur secundum quam qualia dicuntur.

Et quod posset objici quod differentia est secundum quam quales dicimur, jam solutum est : non enim secundum differentiam simpliciter quales dicimur, sed etiam quid : quia, ut dicit Porphyrius, differentia est quod ad esse substantiale conducit, et quod ejus quod est esse rei pars est : omnis autem alia forma accidentalis quamvis in quale prædicetur omne accidens, non tamen dicit quale simpliciter, sed potius vel quantum, vel aliquo modo se habere addit supra quale quod prædicat præter solam qualitatem accidentalem : et ideo sola qualitas per quale secundum eam dici recta diffinitione diffinitur.

Si autem aliquis objiciat quod quale est quod a qualitate quale dicitur, et quale per qualitatem et qualitas per quale diffinitur, et est idem notius et ignotius altero, et e converso, et idem notius et ignotius seipso. Facile est respondere secundum antedicta, quod scilicet quando quale per qualitatem diffinitur, datur diffinitio ex notioribus simpliciter : quando autem e converso qualitas per quale diffinitur, tunc datur per notiora quoad nos, et hoc modo non est inconveniens idem esse notius et ignotius altero nec seipso.

Ab his autem facile est intelligere in qua intentione qualitas vel quale sit prædicamentum : est enim qualitas vel quale prædicamentum secundum quod est prædicans simpliciter quale et nihil aliud : hoc enim est solum quale accidentale omnino absolutum a comparatione et quantitate quæ possint ipsum ad aliud genus prædicamenti determinare, sicut diximus.

1 Quatuor ergo tantum sunt modi prædicandi simplices, scilicet substantiae, quantitatis, qualitatis et ad aliquid: alia autem sex principia

aliquid præter se concipiunt in modo prædicandi.

<--- Page Split --->

Ex hoc autem facile patet quare de praedicamento quantitatis non diximus, quantitas est secundum quam quanti dicimur : quantitas enim in quale predicatur, eo quod est accidens : sed id quale materiale est in ipsa ad quantitatem per quam ad genus praedicamenti determinatur. Et ab illo communi quanto unius modi non poterat haberi communis denominatio, quia aliter fit denominatio a quantitate discreta et aliter a continua, Adhuc autem quantitas est propinquissima substantiae, et ideo subjectum potius constituit secundum esse quo substare potest motui qui est secundum accidentia, quam denominet proprie loquendo. Qualitas autem continet terminos motus secundum quos fit substantiae denominatio.

Et si quis objiciat quod motus etiam est in quantitate et sic deberet esse denominatio. Jam in ante habitis hoc solutum est, quod motus non est in quantitate secundum quod est quantitas, sed secundum rationem perfecti et imperfecti quae sunt qualitates in quantitate. Contingit ergo proprie soli qualitati simpliciter secundum quale denominatio, et secundum hoc simplex praedicatum ipsa est praedicamentum : quia etsi in aliis predicamentis quale praedicatur, tamen ad aliquod aliud formale determinatur.

CAPUT II.

Qualiter qualitas multipliciter dicitur, et de speciebus ejus.

Est autem qualitas secundum quod sic in communi accipitur ut praedicamentum, de numero eorum quae multipliciter dicuntur. Non autem sic dicitur multipliciter, ut æquivocum, vel analogum quod per prius et posterius dicitur, sed est multipliciter dictum ut genus, quod per diversas differentias in ea dividitur quae sunt sub ipso æqualiter, ita quod æque exeunt ab ipso, et non unum per aliud. Sic enim sunt quatuor genera vel species

qualitatis, quorum nullum per alterum participat qualitatis praedicationem, et ideo species qualitatis ab hoc communi quod est qualitas, exeunt ut multitudo. Propter quod dicimus, quod qualitas de istis dicitur ut de multis, et non de uno per quod de aliis dicatur, sicut substantia, vel aliud genus : quia etiam in quantitate quantitas continua non fit mensura substantiae nisi quantitas continua fiat numerus. Et in aliquid ad ea quae sunt ad aliquid secundum modum, oportet quod respiciatur ad ea quae sunt ad aliquid secundum veritatem, et sic ad unum ordinantur. In qualitate autem statim commune multiplicatur in quatuor, quorum unum non participat commune per alterum, sed sunt coæqualia sub ipso quod commune est.

Et si quaeritur, secundum artem dividendi cujus sit divisio, quando dividitur qualitas in quatuor genera vel species qualitatis? Constat quod non potest reduci nisi ad generis in suas species divisionem : sed ille quatuor species sunt coæquæ sub genere, et nulla alteri subalterna.

Si autem objicitur quod divisio debet esse binembris, Dicimus quod hoc verum est quando datur omnino per differentias in genere vel specie constituentes : has enim oportet esse oppositas per affirmationem et negationem, sicut rationale et irrationale : quando autem datur divisio accidentis in modos vel species quibus accidens efficitur in substantia, non oportet : quia illi modi non sunt finiti, nec finitam stantem et ordinantem habent causam. Et ideo oportet dare talem dispositionem per modum multiplicitatis et multitudinis : et sic est de speciebus qualis et qualitatis, nam in qualitate talis convenit divisio. Et haec est causa quod (sicut dicunt Alexander et Boëtius) ipse Aristoteles hoc praedicamentum intitulavit de quali et qualitate : quia qualitas non cognoscitur nisi ex modis ejus quod est quale, cum de modis substantiae qualitas haec vel illa causetur.

Prima autem harum est, quae commu-

Objectio.

Solutio.

Objectio.

Solutio.

Quemoligitur

illud dictum

quod divisio

debet esse

bimembris.

<--- Page Split --->

nius respicit substantiam, quae habitus et dispositio dicitur : haec enim incorporeae substantiae convenit et corporeae rei quae est ex utrisque composita, ut homo. Et convenit secundum animam et secundum corpus : quia scientia et virtus secundum animam insunt homini, et sanitas et complexio quae sunt habitus et dispositiones, insunt homini secundum corpora. Habitus igitur et dispositio prime sunt species qualitatis.

Quamvis autem circa idem sunt habitus et dispositio, et ideo dicuntur una species qualitatis, tamen quia oppositum modum vel oppositos modos dicunt circa idem subjectum in quo sunt, et quod secundum ea quale dicitur, unum nomen habere non possunt, quia opposita non significat nomen unum, ut dicit Aristoteles 1. Et haec est causa quare unus modus dicitur habitus, et alius modus dicitur dispositio. Habitus autem est nomen perfecti in hac specie, dispositio autem est nomen imperfecti. Et ideo principale nomen est habitus, et secundarium quod adhuc est in fieri, est dispositio. In quocumque autem sunt (ut dictum est) circa idem sunt, non ex æquo, sed secundum quod subjectum per ea quale efficitur: hoc enim movetur ad hoc, et est in fieri : et postquam perfecte ad hoc motum est et in facto esse, et tunc est perfectum : et ideo quamdiu est in fieri, est in dispositione : quando autem est in facto esse, tunc est in habitu. Habitus igitur est actus quidam, dispositio autem est admixta potentiae.

Ex quo patet quod habitus differt a dispositione, eo quod habitus diuturnior est et permanentior in subjecto in quo est : quod fit vel usu temporis, vel radicatione in subjecto quae fit per remotionem eorum quae impediunt subjectum ad expedite agendum id cujus accipit habitum : dicit enim Averroes 2 : habitus est quo quis aliquid agit quando voluerit. Unde habitus est qualitas qualem faciens potentiam ad

perfecte agendum effectum illius potentiae proprium, sive sit potentia animae, sive corporis. Tales sunt habitus intellectuales, vel rationales, vel opinativi, vel virtutes quae insunt secundum voluntatem, et secundum alias partes appetitus, sicut est concupiscibilis et irascibilis, et etiam secundum rationem secundum quod ipsa est rationem participans : quia secundum haec ordinativa est aliorum, et est in ea sicut virtus moralis quae dicitur justitia. Scientia enim et virtus secundum suum nomen videntur esse de numero eorum quae sunt permanentia, et sicut perfecta,et stantia et radicata in subjecto : et videntur esse de numero eorum quae difficile moventur, sive removentur a subjecto. Hujusmodi autem exemplum est, ut si dicamus aliquem mediocriter scientiam sumere : sumens enim eam non fortiter non tenet, quia de facili delebile est, quod ad perfectum non est acceptum : sed postquam sumpta est, difficile mobilis est a subjecto, nisi forte fiat grandis permutatio per aliquam amentiam, aut apoplexiam, vel aliud hujusmodi. Et quia non nisi magnis accidentibus mutatur, propter hoc quidem non omnino immobilis est, sed difficile mobilis esse videtur.

Per ægritudines autem máxime fiunt hujusmodi permutationes, quia quamvis tales habitus insint secundum animam, quia tamen corpus organum est animæ, permutatio corporis impedit animæ operationes et corrumpit habitus tales. Talis etiam habitus (cum perfecte et ad actum expeditum habetur) dicitur. Similiter dicitur et virtus, quæ est fortitudo, et justitia, vel castitas et hujusmodi, quæ sunt de numero talium, quæ scilicet dicunt perfectiones ad proprium et generalem actum, sive sit naturae, sive sit artis, sicut visus habitus est naturalis, et scientia et virtus habitus sunt acquisiti, et sanitas habitus corporis et ægritudo. Similiter quando talia perficienia potentias animæ

<--- Page Split --->

vel corporis ad actus sibi debitos, radicata sunt et adepta sic ut non facile possint a subjecto removeri nec facile permutari nisi ex magnis permutationibus, tunc dicuntur habitus, eo quod tunc habeantur adeptione perfecta : et quia tunc potentia quae ante nutabat in actu et fluctuabat, stat in ipsis, sicut in forma perficiente et perfecta ad operationes illius potentiae.

Affectiones vero dicuntur sive dispositiones, quando subjectum non nisi aliqualiter est affectum vel dispositum per illa, et potentia nondum adepta est perfecte, sed continue disponitur ad aliud. Et ideo tales dispositiones vel affectiones sunt facile et cito etiam parvis occasionibus permutabiles in contrarium, succitcalor quando primum afficit corpus, et non transivit in habitum, sicut in ethico in quo habetur calor ut habitus : et sicut frigiditas quae primo afficit id quod tangit, et adhuc non transivit in habitum, sicut in eo qui frigida paralysi dissolutus est : et sicut sanitas quae est habitus et medietates temperatae ad naturam complexionis, et aegritudo quae est hujusmodi medietatis distemperantia, et alia hujusmodi: circa enim talia quamdiu dispositiones sunt, afficitur homo quodammodo tactu metaphorico ad non magnam immutationem : cito enim et facili occasione permutatur homo talibus, sicut cum ex calido frigidus fit, et e converso : et sic facile ex sanitate in aliquam aegritudinem transit. Similiter autem est in aliis habitibus per modum habitus dictis. Dispositio enim quodlibet talium dicitur, nisi forte in his quae dicta sunt sic fiat, quod contingat ea per longitudinem temporis transferri in aliquod sinile naturae cujuscumque, quod secundum ea quale dicitur : tunc enim vincit potentiam, et stat in eo potentia sicut in ultimo perfecto, et tunc est habitus : et tunc aliquis secundum ista efficitur insanabilis, hoc est, non facile sanabilis et permutabilis ad formam habitus: talis enim affectus sive dispositio afficiens quemcumque, non de facili mobilis efficitur, et est talis quem quilibet recte lo-

quens habitudinem vel habitum potius quam affectum vel dispositionem nominat.

Quod autem ipsa sua substantiali ratione velint habitudines nominari et non dispositiones, manifestum est quando sunt difficile mobilia et tempore diuturniora per quod transeunt in modum naturae. Et hoc patet inductione : namque in disciplinabilibus qui disciplinas etiam non multum sunt retinentes, sed adhuc ab eis facile mobiles sunt per oblivionem, dicuntur habitum scientiae disciplinalis non habere, quamvis ad disciplinam sint vel pejus vel melius forte dispositi et affecti. Propter quod patet quod differt habitus a dispositione non formaliter, sed in hoc quod dispositio facile mobile aliquid est, illud autem quod est habitus, diuturnius radicatum est et ideo difficile mobile.

Habent autem ad se invicem habitus et dispositio secundum quod qualem faciunt est quodammodo superius ad habitum.

Quomodo dispositio est quodammodo superius ad habitum.

Quomodo

Quomodo

Quomodo

Quomodo

Quomodo

Quomodo

Quomodo

Quomodo

Quomodo

Quomodo

Quomodo

Quomodo

Quomodo

Quomodo

Quomodo

Quomodo

<--- Page Split --->

quid super commune nomen dispositionis, et vocatur nomine communi dispositio : et in quantum deficit a perfecto, opponitur habitui, et ideo nomen habitus non meretur.

CAPUT III.

De dubitationibus quæ sunt circa prædicta.

Est autem in his quæ dicta sunt multa dubitatio. Est enim primum dubium, cum una species qualitatis sit una forma simplex, videtur quod unico et simplici nomine habeat nominari. Et videtur quod hæc species unum simplex nomen habere debeat, ut dicatur habitus vel dispositio tantum altero nomine, non autem dicitur habitus et dispositio tanquam utrumque nomen conveniat per copulativam conjunctionem.

Adhuc propter hoc quod est facile mobile vel difficile, videtur quod non deberet nomen geminari vel variari : quia hæc accidunt eidem, et propter accidens nomen substantiale variari non debet, ut videtur.

Adhuc autem cum ex similibus actibus similes relinquantur dispositiones et habitus, videtur quod tam habitus quam dispositio habeant causam efficientem quæ formaliter agit unum : cum autem formaliter agens non nisi ad formam suam agat in eo in quod agit et formam suam inducit, videtur quod dispositio et habitus sint unius formæ, sed a forma nomina imponuntur. Videtur igitur, quod uno nomine formali debeant nominari. Et hoc quidem concesserunt Antiqui, ut videtur Boëtius innuere, et hoc quod nos dicimus dispositionem et habitum communi nomine applicationem nominaverunt.

Ulterius etiam quæritur, cum ex dispositione fiat habitus, qualiter fiat habitus ex dispositione : quia enim ex actibus relinquuntur dispositiones, oportet quod

aliquid formale relinquat primus actus et aliquid secundus, et sic deinceps: aut ergo idem est quod relinquitur ex actibus aut non est idem. Si idem, sequitur quod idem simpliciter secundum formam agatur a multis agentibus tempore divisis, quod non est intelligibile : idem enim et unum non potest habere multas causas æque propinquas secundum unum et idem genus causalitatis. Si autem diversa sunt quæ relinquuntur ex actibus, tunc quæritur quid illa uniat in una habitus substantia : hoc enim non potest facere subjectum, quia unitas subjecti non facit accidentium unitatem : quia in uno et eodem subjecto multa sunt accidentia et genere et specie differentia.

Adhuc quærarur quot actus, vel quid sive quantum tempus exigitur ad hoc quod de dispositione fiat habitus ?

Adhuc secundum Aristotelem 1, cum aliquis de non sciente fit sciens, est motus quidam : in alteratione autem est motus, in quo est quale post quale, et forma post formam, et continue fluxus de potentia ad actum : et secundum hoc videtur quod operationes habitum inducentes secundum formam scientiae vel virtutis continue alterent potentiam animæ et animam, donec veniat in actum perfectum scientiae vel virtutis, et hoc sit ex dispositione fieri habitum, quod dispositio sit sicut motus, et habitus sit sicut finis motus, quando est in motum esse in actu perfecto. Sed si hoc conceditur, tunc videtur, quod operationes quæ disponunt, non sint continuæ sed interruptæ : et qui sic accipit habitum, non movetur motu continuo, sed interrupto : et videtur quod multoties sit in motum esse, et sic multoties in habitu, ut videtur.

Adhuc multi sunt habitus qui non fiunt ex præcedentibus dispositionibus, sicut habitus infusi et concreati : et sic non semper est habitus ex dispositione.

Adhuc ulterius quæritur de hoc quod videtur dicere Aristoteles dispositiones

Quinta.

Sexta.

Septima.

Octava.

<--- Page Split --->

esse affectiones : et videtur quod calidum et frigidum, sive calorem et frigus vocet dispositiones et habitus, quae sunt potius in tertia specie qualitatis, quae est passio vel passibilis qualitas. Si autem dicatur quod sunt in prima specie et in tertia secundum aliquem modum, contra hunc modum hoc est quod supra in ante habitis determinatum est, quod scilicet diversorum generum non subalternatim positorum diversae sunt species et differentiae : dispositio autem et habitus, et passio vel passibilis qualitas, diversa sunt qualitatis genera et non subalternatim posita.

Ad primam. Ad haec autem et similia dicendum videtur, quod dispositio et habitus sunt una species et prima qualitatis, quae facit quale secundum accidentalem denominationem. Sunt autem una species ab una forma qua informatur subjectum in specie : quia dispositio ejusdem speciei est cum habitu, sicut si dispositus sit aliquis scibili logico vel geometrico, idem scibile perfecte habet quando scientiam habet in habitu. Unde scibile in dispositione, et scibile in habitu est ejusdem formae in scientia, et propter hoc etiam una species et non duae sunt qualitatis habitus et dispositio. Nominatur autem duobus modis : quia ipsa non nominatur tantum quale quod talis qualitas relinquit in subjecto secundum formam : sed nominatur et hoc accidens secundum quod est id quale in subjecto, secundum hoc quod perfecte subjectum habet illud vel imperfecte. Quae duo quia modum habent oppositum, uno nomine nominari non possunt, sed unum est imperfectum, alterum perfectum ad actum : habens enim habitum sine impedimento agit cum voluerit, dispositus autem agit impedite. Et quia, ut dictum est, ad unam formam pertinent habitus et dispositio, ideo nomina perfecti et imperfecti per copulativam conjunguntur conjunctionem, quia indifferenter per esse perfecti et imperfecti quae in motu uno ordinantur ad unum finem : ideo dispositio materialis est ad habitum, et dispositio est actus imperfecti, habitus autem

est actus perfecti et constituti. Haec est ergo causa duorum nominum et ordinis dispositionis ad habitum, et copulationis quae conjungit inter duo nomina.

Ad id autem quod objicitur, quod facile Ad secundadam. esse mobile vel difficile sunt accidentia qualis, secundum quod est in substantia, Dicendum quod hoc verum est, sed quia nomina ab his accidentibus imponuntur, propterea necesse fuit dari duo nomina. Et quod objicitur, quod duo sunt nomina illius qualis secundum formam, Dicendum quod hoc verum est, sed sunt nomina qualitatis illius, secundum quod quale quod dicit qualitatem illam, radicatum est in subjecto : et a talibus accidentibus saepe fiunt impositiones nominum, maxime autem in accidentibus quorum propria nominatio et etiam diffinitio est, quod nominentur secundum quod sunt in subjecto a quo et in quo esse et nomen et diffinitionem accipiunt : et haec est causa quod duo sunt nomina illius speciei, quae tamen in forma unum sunt et in fine.

Ad hoc autem quod objicitur quod ex Ad tertiam. similibus actibus similes relinquuntur dispositiones et habitus, Dicendum quod verum est, et verum est etiam quod sunt unius formae : sed non semper a forma est nominatio : quandoque enim, sicut dictum est, fit denominatio ab accidente formam consequente, et sic fit hic quando dicitur dispositio et habitus. Ad hoc quod dicitur quod Antiqui hanc speciem uno nomine applicationis nominaverunt, Dicendum quod hoc verum est, et ideo per errorem decepti istas species dixerunt non esse species qualitatis, sed dixerunt eas per modos distingui per quos efficiuntur in substantia, sive per modos per quos insunt subjecto : et quia prima species est per modum acquisitionis per ipsas subjecti operationes, et quod per operationes acquiritur, subjecto paulatim applicatur, ideo primam speciem applicationem communi nomine dispositionis et habitus notaverunt, Et quia secunda species est de potentia consequente esse substantiale,

<--- Page Split --->

per quod efficitur aliquid potens ad agendum vel patiendum, ideo illam communi nomine naturalem aptitudinem dixerunt. Quia vero tertia est de his quae casu agunt in sensibus passiones, vel aguntur ab illis, ideo illam speciem communi nomine vocaverunt casum. Quia autem per quartam speciem componitur substantia in partibus secundum certitudinem terminationum suae quantitatis, ideo illam communi nomine vocaverunt compositionem. Et quamvis hoc illa ratione quae dicta est verum sit, tamen patet quod illa nomina communia non dicunt species et formas differentes qualitate et quali quod a qualitate quale dicitur, et sic habent proprie distingui secundum quod etiam species quantitatis, et ejus quod est ad aliquid distinctae sunt: haec autem in modo distinguendo unum nomen habere non possunt.

Ad hoc autem quod ulterius quaeritur de relatione dispositionum et habitum ex actibus sive operationibus, Dicendum quod verum est quod ex similibus actibus similes relinquuntur habitus et dispositiones. Actus autem inducunt dispositiones et habitus duobus modis. Uno modo dispositiones et habitus contrarios a subjecto quod est potentia secundum quam fit operatio removendo: et hunc modum dixerunt Socrates et Plato, qui dixerunt scientias et virtutes inesse per naturam, et per studium et exercitium depurari subjectum ut eluceat in anima quod est per naturam, sicut lapis pretiosus politione quidem nihil accipit, sed cum abstergitur ab eo quod impurum est, tunc micat in eo puritas naturalis. Hic est ergo unus modus quo contrariae dispositiones removentur. Secundus autem modus est quo generatur in actu forma in anima, quae est operationi forma similis, sicut in eo quod movetur forma motoris secundum actum, quae antequam moveret motum, non fuit in eo quod movetur nisi secundum potentiam: et sic de potentia ad speciem ope-

rationis educitur anima in dispositione et habitu. Ad hoc autem quod quaeritur utrum idem sit quod relinquitur ex primo actu cum eo quod relinquitur ex secundo, et sic deinceps, videtur secundum Aristotelem, quod idem est in substantia forma sed diversum secundum esse: esse enim relictum ex prima operatione, magis est permixtum potentiae quam relictum ex secunda, sicut id motu quod est juxta principium, magis in potentia est quam id quod est juxta finem. Quod autem ulterius infertur, quod unum et idem sic habet multas causas secundum genus causalitatis, Dicendum quod nihil est inconveniens dummodo illud idem sit diversum secundum esse: quia sunt diversa agentia per quae efficitur in esse, et esse diverso quousque stet in actu ultimo: et sicin uno alterato possunt esse diversa non specie sed numero alterantia, et in uno augmentato possunt esse diversa non specie sed numero augmentantia: et hoc nihil est inconveniens. Sed quod simul in una et eadem hora sint diversa, et aeque immediata secundum unum et idem genus causalitatis in idem eodem modo agentia, hoc esse non potest.

Ad hoc autem quod quaeritur quot Adquintam numero actus vel quantum tempus requiritur ad hoc quod ex dispositione fiat habitus, Dicendum quod non est determinare, quia subjecta non aeque habilia sunt ad habitus susceptionem: et ideo in uno plura, in alio vero pauciora requiruntur.

Ad hoc quod quaeritur de talis motus Ad sextam. continuitate vel interpositione , Dicendum quod nihil prohibet motum hunc ex parte mobilis esse continuum, et ex parte motoris esse interruptum. Hoc dicit Averroes super 2 de Anima et super librum de Generatione et Corruptione1, quod sialiquis per annum augeatur per spatium cubiti, non est necesse quod hoc qualibet septimana, et quolibet die et qualibet hora proportionaliter secundum divisionem

<--- Page Split --->

temporis augeatur : aliquando enim minus, aliquando plus augetur, cum semper exeat de imperfecto ad perfectum, vel exeundo a dispositione contraria, vel augmentum accipiendo. Ita etiam dicendum est hic quod motus est continuus ex parte mobilis continue deponendo dispositiones contrarias, vel speciem moventis accipiendo : sed non oportet quod motor semper maneat actu, quia forma quam primo impressit ipsa in se habens virtutem motoris, movet actu, sicut est virtus movens in semine : propter quod non sequitur quod motus sit aliquando ex parte mobilis interruptus. Et ideo dicit Boetius quod scientia principiorum in sensibilibus seminalem sensualem habet virtutem ad scientias.

Ad hoc autem quod dicitur quod multi sunt habitus connaturales et concreati, qui ex dispositionibus non videntur relinqui, Dicendum quod multi habitus connaturales ex dispositionibus relinquuntur naturalibus, ut habitus visus ad quem per principia alterantia disponitur oculus intuentis ex humorum oculi adunatione. Quidam etiam sunt ad quos subjectum per naturam statim dum esse dispositum est, et illi fundantur in dispositionibus suis, quamvis habeant dispositiones se tempore praecedentes.

Ad hoc autem quod dispositio dicitur affectio ab Aristotele, Dicendum quod hoc dictum est per quamdam similitudinem, quia sicut affectio est per suam operationem aliquid faciens, hoc est quod actione appropinquat, sed id in quod agit, nondum per actionem suam ad formam suam convertitur : ita dispositio est quaedam patientis et moti ordinatio ad actum agentis quem nondum perfecte adeptum est : et per hanc similitudinem dispositio dicitur affectio. Et quod dicitur de calido et frigido per affectionem vel per modum habitus suscepto, totum per similitudinem dictum est ad modum accipiendi habitum et dispositionem : et

non est ideo dictum quod calor et frigus per se sint habitus et dispositiones, sed ideo quia receptio eorum in subjecto aliquando est per modum dispositionis, aliquando per modum habitus. Et ex his patet solutio quæsitorum.

CAPUT IV.

De alio genere qualitatis quod naturalis potentia vel impotentia dicitur.

Aliud vero genus non quidem generalissimum , sed genus subalternum est, quod dicimus naturalem potentiam vel impotentiam. Est enim quaedam qualitas in substantialibus principiis rei radicata, quae totum substantiale esse constitutum et perfectum consequitur , secundum quam quales, hoc est, potentes dicuntur ad facile faciendum vel patiendum, et non facile faciendum ea quæ sunt secundum naturam vel naturæ conservationem. Et quando quidem talis potentia causatur ex victoria formæ super materiam quam forma perfecte ad se terminat et tenet terminatam, ita quod contrariis resistit alterationibus, tunc vocatur talis qualitas naturalis potentia : naturalis quidem, quia in naturalibus principiis radicatur; potentia autem est, quia est vigor et valor formæ super materiam ad agendum ea quæ sunt secundum naturam sine impedimento. Per oppositum autem naturalis impotentia causatur ex victoria materiae et privationis super formam quam contraria impedit dispositio : quam materia perfecte comprehendere et ad se terminare non potest : et ideo vigor diminuitur ad actiones naturales, et facile patitur, et vincitur a contrariis. Et dicitur naturalis impotentia, non quia natura hujus defectus principium sit, sed quia natura impedit contrariis dispositionibus ne ad talem vigorem possit pervenire.

Hoc igitur genus et non species dicitur 4, quia convenientia in genere minor

<--- Page Split --->

est quam convenientia in specie ; convenientia enim in genere conveniunt in potentia materiae, convenientia enim in specie conveniunt in actu et forma : et quia naturalis potentia vel impotentia non conveniunt nisi in potentia materiae, ideo dicuntur genus, quia in solo genere conveniunt. Et quia non uniuntur in uno haec duo, ideo non per copulativam, sed per disjunctivam disjunguntur conjunctionem.

Naturalis igitur potentia est qualitas secundum quam habentes eam potentes ad naturalia dicuntur ; naturalis impotentia etiam quales facit secundum quam eam habentes impotentes dicuntur ad naturalia. Haec igitur a principiis habita species, aliud est genus qualitatis secundum quod quales dicimus aliquos pugillatores, qui ex ipsis principiis naturam constituentibus apti sunt fortes ictus dare, ut qui fortiora et exercitata ad motum facilem habent brachia et non impedita : et secundum quod dicimus quosdam ex naturalium principiorum dispositione cur-

sores, qui valde longa et agilia et mobilia habent crura, et non magnum pondus corporis quod lassitudinem inducat. Et secundum quod quosdam dicimus salubres sive salvos, ut quorum caro proportionalis est in membris et densa et vestita undique modico adipe : haec enim non recipit contraria, et fortiter tenet temperamentum complexionis, et a se repellit nociva. Contrarios autem horum in carnis dispositione dicimus insalubres vel agro-

Unde non propter dispositionem advenientem dicimus unumquodque illorum naturaliter potens vel impotens, sicut illi qui per artem vel exercitium efficiuntur pugillatores vel cursores, vel operatione medicinae fiunt sanativi vel aegrotativi : sed ideo dicuntur tales, quod habeant potentiam naturalem in principiis naturalibus fundatam ad facere quid facile eorum quae sunt secundum naturam, vel nihil pati eorum quae sunt contra naturam : sicut pugillatores vel cursores ex naturali potentia dicuntur, non quod sint dispositi arte vel exercitio, sed quia habent naturalem potentiam in principiis naturalibus fundatam hoc facile faciendi sine naturali impedimento : sicut etiam dicuntur sanativi, eo quod habeant potentiam naturalem, ut contra sanitatem aliquibus levibus accidentibus patiantur. Ægrotativi autem dicuntur qui ad hoc ipsum habent impotentiam naturalem, nihil scilicet contra sanitatem patiendi. Similiter autem his dicitur durum et molle, et similiter his sese habent secundum potentiam naturalem. Durum enim dicitur quod a constantia partium habet potentiam naturalem quod non cito secetur vel dividatur, molle autem eo quod cedit cito tangenti, et dicitur ejusdem secationis passivum, in quantum ad resistendum habet impotentiam naturalem, et sic de aliis.

CAPUT V.

De dubitationibus quae sunt circa secundum genus qualitatis.

tativos secundum naturalem impotentiam, quia nihil horum quae dicta sunt perficere possunt per potentiam naturalem, hoc modo dicimus sanativos vel aegrotativos. Et simpliciter sive universaliter dicimus omnia illa, et secundum hanc qualitatem qualiacumque dicuntur potentia vel impotentia secundum qualitatem quae dicitur naturalis potentia vel impotentia. Hos enim dicimus sic potentes vel impotentes, quod aliquo modo sunt dispositi per aliquid generatum in ipsis.

Oritur autem dubium circa praedicta : Prima dubiquia cum naturalis potentia vel impotentia sint in primis principiis rei constituentibus radicata, habitus autem et dispositio sint acquisita tempore, indigentia et doctrina, et exercitio assuetudinis, videtur quod naturalis potentia vel impotentia propinquiora sunt substantiae quam habitus et dispositio. Videtur ergo quod naturalis potentia vel impotentia debeat esse prima species qualitatis et non secunda.

<--- Page Split --->

Seunda. Ad hoc idem facit quod potentia naturalis praecedit esse, dispositio autem et habitus esse rei consequuntur: videtur ergo quod potentia naturalis vel impotentia prima qualitatis species esse deberet.

Tertia. Adhuc omnis dispositio et habitus supponit ante se potentiam naturalem vel impotentiam. His igitur rationibus prior videtur esse species qualitatis, quae est naturalis potentia vel impotentia.

Quarta. Ulterius autem quaeritur utrum potentia naturalis sit qualitas ? potentia enim naturalis est a forma vincente super materiam, ut dictum est : hoc autem modo potentia naturalis est rationalitas, et intellectus, et ratio, et voluntas, et hujusmodi, ut generaliter dicatur, omnis potestas animae secundum omnem partem ipsius, ut adhuc generalius dicas, omnis potestas formae secundum quod actionis principium est forma : haec autem omnia partes substantiales esse dicuntur et non qualitates.

Quinta. Adhuc dicit Averroes, super secundo de Anima, quod omnis diversitas organorum quae est in corpore, est propter diversitatem potestatum quae sunt in anima : sicut ergo se habent partes corporis ad corpus, sic se habent partes animae ad animam : partes autem corporis substantiae sunt constituentes et integrantes corpus organicum, partes igitur animae substantiae sunt integrantes potestatem animae, et sic non sunt qualitates animam consequentes : et similiter est de aliis potentiis naturalibus formarum substantialium quarumcumque.

Nexta. Eodem modo objicitur de impotentis naturalibus formarum : hoc enim nomen fundatur in privatione, et non videtur fundari in aliquo ente vel in aliqua entis specie : videtur ergo quod non sit qualitas aliqua.

Adhuc autem non videtur rationabiliter dictum quod dictum est, quod scilicet durum est quod potest habere potentiam naturalem ad non secari, et quod molle ejusdem rei habet impotentiam : quia eodem modo potest dici quod molle habet potentiam naturalem ad facile secari, et quod durum ejusdem rei habet impotentiam 1.

Ulterius etiam quaeritur, cum potentia se magis teneat ex parte materiae quam ex parte formae, videtur quod potentia naturalis debeat esse ex victoria materiae super formam potius quam e contra.

Ulterius etiam adhuc quaeritur quare haec species vel genus qualitatis uno nomine non nominatur, ut diceretur aptitudo, sicut Socrates et Plato et alii antiqui nominaverunt ?

Ad haec autem et similia dicendum est, quod habitus est prima species qualitatis, propter hoc quod ipsae formae substantiales in materia sunt ut habitus, sicut dicit Aristoteles 2, quod anima secundum quod est endelechia, inest ut habitus, et secundum hoc forma substantialis inest ut qualitas materiae, et hoc modo differentia est ut qualitas generis. Quia ergo dispositio et habitus modum suum ponunt in primis substantiae compositae principiis, quae sola substat accidentibus, ideo sunt prima species qualitatis. Potentia autem naturalis est consequens esse compositi : est enim consequens ad actum quem forma habet in composito et ad actus consequentes naturam compositi, ideo potentia naturalis est secunda species et non prima. Et quod objicitur de tempore et doctrina, non est verum de omni eo quod habet modum habitus, sed est verum de habitu acquisito tantum.

Ad hoc autem quod objicitur, quod potentia naturalis praeedit esse, Dicendum quod haec est potentia materiae ad for-

Septima.

Octava.

Ultima.

Responsio ad primam.

naturalem ; molle vero cum cedat et non resistat sectioni, videtur naturalem habere impotentiam. jammy.

  • ARISTOTELES, In 2 de Anima, tex. com. 5.

<--- Page Split --->

mam et ad esse : et hæc non est naturalis potentia, sed hæc potentia est consequens semper esse.

Ad hoc autem quod dicitur, quod omnis habitus inest secundum aliquam potentiam, Dicendum quod verum est hoc, sed non oportet quod illa potentia sit esse consequens : quia forma ut habitus inest secundum potentiam esse præcedentem : sed hoc verum est quod aliquis habitus ut acquisitus vel infusus inest secundum potentiam quæ consequitur ad esse, sed ex hoc non sequitur quod generaliter potentia consequens esse sit ante habitum, ut patet per ante dicta.

Ad hoc autem quod ulterius quæritur, si potentia naturalis sit qualitas? Dicendum quod potentia naturalis ad actus esse consequens est qualitas et accidens, secundum quod omne illud est accidens quod sequitur ad esse perfectum, quia non est de substantia : hæc autem qualitas fluit a substantialibus sicut proprium fluit ab essentialibus speciei. Et quod objicitur de partibus animæ, Dicendum quod anima non habet partes essentiales cum sit substantia simplex : sed secundum quod anima est totum potestativum, sic vires ejus intellectus, et voluntas, et sensibilis, et vegetabilis sunt partes ejus potestativæ, et sic dicuntur potentiae naturales radicatæ in substantia ipsius, et tamen qualitates quia sunt ad actus esse consequentes1.

Et quod dicitur, sicut se habent partes corporis ad corpus, sic partes animæ ad animam; hoc est verum secundum aliquid, et secundum aliquid non est verum : quoad hoc enim verum est, quod anima comparatur ad corpus, ut principium vitæ et motus : sic enim fluunt potentiae ab anima, quibus influit vitam et motum corpori, quæ integrant potestatem et virtutem ejus, sicut corpus in quantum mobile ab anima et vitam recipiens, non potest esse simplex, sed oportet quod a na-

tura ejus fluat diversitas complexionis et compositionis organorum, quibus recipiat diversimode vitam et motum : et hæ sunt partes organici corporis in quantum est organicum et non in quantum est corpus, et hoc modo sic potentiae sequuntur naturam corporis et substantiam animæ, sicut operatio organorum sequitur naturam corporis : et hoc modo utrumque integratur partibus suis potestativis. Sed quoad modum communem non est verum, quia potentiae animæ naturam animæ consequuntur, non ut partes naturales, sed ut proprietates naturam animæ constituentes, sed naturam animæ non derelinquentes : organa autem corporis materiales sunt partes corporis, materialiter ipsum constituentes. Et primo modo loquitur Averroes et non secundo. Idem dicendum de omnibus potentiis naturalibus a forma substantiali post esse substantiale ad actus consequentes fluentibus.

Ad hoc autem quod objicitur de naturadi impotentia, Dicendum quod quamvis quantum ad nomen fundetur in privatione, tamen secundum esse fundatur in contrario quod est contraria qualitas in materia potentiam naturalem impediens.

Ad hoc autem quod dicitur quod potentia se magis tenet ex parte materiæ, Dicendum quod hæc non est potentia ad agendum quæ est esse consequens, sed potius est potentia ad esse, sicut dictum est in capitulo præcedenti : unde per hoc patet solutio.

Ad hoc autem quod quæritur de nomine Antiquorum, qui istam speciem vocabant aptitudinem, Dicendum quod non est nomen usquequaque conveniens : quia aptitudo non est nomen univocum ad potentiam et impotentiam ; quia si aliquid est aptum ad agendum, per hoc ipsum non habet aliquid commune isti et illi, per quod erit aptum ad patiendum.

<--- Page Split --->

CAPUT VI.

De tertia specie qualitatis quæ est passio vel passibilis qualitas.

Tertia vero species qualitatis est quæ dicitur passio et passibilis qualitas. Hanc enim unam speciem ponimus, ideo quod formæ qualitatis non differunt, sed sunt ejusdem speciei qualitatis, et aliquando eadem numero qualitas : primo enim est passio, et postea passibilis qualitas. Quia ergo neque in qualitate, neque in quali (quod secundum eas dicitur) specie differunt, ideo dicimus eas esse species et non genus, et unam speciem hæc duo dicimus esse. Et non conjungemus ea disjunctiva conjunctione sed copulativa, ut notentur ad idem pertinere. Tamen quia passio est afficiens et cito transiens qualitas, passibilis autem qualitas est durans et radicata in subjecto, qui modi sunt oppositi, ad idem nomen non possunt reduci, eo quod hoc nomen ab oppositis rei proprietatitibus imponeretur et opposita significaret : ideo duobus modis copulatis hanc speciem designamus. De qualitate enim non possumus loqui nisi sicut de accidente, quod semper in comparatione ad substantiam habet determinari, et ideo oportet quod determinetur per modos quibus est in subjecto. Sic igitur dicunt quod tertia species qualitatis est passibiles qualitates, quæ jam in subjecto radicatæ et firmatæ sunt et passiones.

Hujus autem manifestatio est inductione et exemplo. Sunt enim hujusmodi ut dulcedo, amaritudo, austeritas, sive acuitas in saporibus extremis et mediis omnibus, et qui his qui inducti sunt cognati sunt, ut salsedo, ponticitas, et sapor pinguis. Amplius autem secundum tactum calor et frigiditas, et his similia : secundum visum albedo et nigredo. Odores autem qui inferunt olfactui passio-

nem, juxta sapores determinantur, ut dicit Aristoteles1. Differentiæ enim sonorum non inducuntur hic2 : quia quamvis inferant passionem auditui, tamen ex primis qualitatibus (quæ primo sunt activæ et passivæ, et virtute earum agit quod agit, et patitur quod patitur) non causantur : et ideo etiam non transmutant substantiam nisi per accidens, sicut aer cum tonitru, ut dicit Aristoteles3, scindit lignum.

Quoniam autem hæc quæ dicta sunt sensibilia, sunt qualitates, manifestum est per descriptionem quam primo dedimus de qualitate : quæcumque enim subjecta suscipiunt illa quæ ita dicta sunt qualitates, et quæcumque etiam informantur ipsis, secundum ipsa qualia dicuntur. Qualitas autem est secundum quam quales dicimur ; igitur ista sunt qualitates. Hoc autem inductione probatur et exemplo, ut mel : ex hoc enim quod subjectum mellis dulcedinem suscipit, dicitur secundum hoc quale, quia dulce. Eodem modo dicitur corpus album, quia suscipit albedinem se informantem. Similiter autem se habet in cæteris omnibus quæ enumerata sunt.

Hæc autem non ideo passibiles qualitates dicuntur, quod subjecta et objecta quæ ea suscipiunt ut formas aliquid patiantur vel passa sint accidentali passione vel aliqua alia (quamvis naturali passione digestionis habitu passa sint) sed ideo dicuntur passibiles qualitates, quia passiones inferunt sensui : non enim ideo dicitur dulce, quia aliquid ab extrinseco passum sit, et quod hanc sibi impressit dulcedinem. Similiter autem est de omnibus quæ sunt hujusmodi olfactui vel gustui passionem inferentia. Similiter autem est de calore et frigore in igne vel glacie vel aqua : hæc enim omnia non ideo passibiles qualitates dicuntur, quod ea subjecta quæ suscipiunt ea, aliquid passa sint extrinsecus, sed ideo quoniam singula eo-

<--- Page Split --->

rum quae dicta sunt, secundum alicujus sensus qualitatem in ipso sensu passionis alicujus ad sensus immutationem perfectiva sunt, et ideo passibiles qualitates dicuntur. Patet hoc inductione : dulcedo enim passionem quamdam secundum gustum efficit ad gustus immutationem. Sic facit calor qui passionem facit secundum tactum, et similiter aliae qualitates tangibiles. Albedo autem et nigredo et alii colores medii non similiter passibiles qualitates dicuntur : non enim sic agunt in subjectum secundum esse materiale, quod suis qualitatibus informent visum : visus enim albi non est albus, quemadmodum gustus dulcis est dulcis, et sicut tactus calidi est calidus : et ideo in visu non perficiunt colores passibiles qualitates. Sed ostenduntur colores passibiles qualitates : quia ipsi colores qui sunt qualitates, innascuntur in nobis ex passionibus quibusdam praecedentibus in nobis. Quod non multae colorum mutationes sunt in nobis per aliquam passionem praecedentem, est manifestum per inductionem experimenti : erubescens enim aliquis rubeus factus est, cum erubescentia sit timor in turpi perpetrato : timor autem passione et fuga cordis secundum systolem propellens sanguinem in faciem. Et similiter timens aliquis factus est pallidus, sanguine a facie ad cor retracto. Similiter unumquodque talium colorum aliqua innascitur passione : et si tales colores talibus innascuntur passionibus, probatur quod si aliquis est naturaliter aliquid similium passus, quod scilicet sanguinem diffundat in facie, vel ad cor reducat sanguinem, illum naturaliter oportet habere similem colorem illi qui passione verecundiae vel timoris rufus vel pallidus factus est : quod ex hoc constat quod quae affectio naturae facta est ad verecundiam in expulsione sanguinis ad frontem circa corpus, eadem etiam causa fit etiam secundum naturalem affectionem : ita quod color naturalis sit similis ei qui ex passione animae vel cordis naturalem recipit colorem.

Generaliter autem loquendo quaecumquaes sint que qualitates sunt de numero talium casuum, hoc est, quae ex talibus casibus passionum sumpserunt principium ab aliquibus passionibus difficile mobilibus et permanentibus in subjecto, illae dicuntur passibiles qualitates. Quamvis enim secundum naturalem substantiam sive subsistentiam in primis complexionibus pallor aut nigredo facta est in aliquo, tamen passibiles qualitates dicuntur secundum primam qualitatis rationem : quales enim dicimur secundum tales colores sive qualitates, sive etiam inducta sint talia per accidens, sicut propter longam aegritudinem quae facit pallorem. Aut propter astum qui inducit ruborem qui aliquando in facie comburit sanguinem, ita quod remanet, et stantem et permanentem ruborem inducit, aut aliquid simile his : propter quod nigredo vel pallor contingit, non facile praeterit, ita quod immutabile vel difficulter mutabile manet. Ista dicuntur passibiles qualitates : secundum tales enim qualitates dicimur quales simpliciter, sicut secundum eas quae a passionibus naturalibus inducuntur.

Quaecumque vero sunt de numero talium qualitatum quae cito transeunt et cito de facili solvuntur, dicuntur passiones : non enim secundum has dicuntur quales, sed potius aliquid passi : nullus enim simpliciter dicitur rubeus propter hoc quia ex verecundia rubeus factus est. Similiter ille cui pallor subitus propter timorem venit, non simpliciter dicitur pallidus sive qualis secundum pallorem, sed magis dicitur convenienter quod aliquid passus sit, non ad denominationem, sed ad subitam mutationem. Ea propter hujusmodi subita mutationes dicuntur convenienter passiones : non autem convenienter dicuntur qualitates, quia non simpliciter quales dicimur secundum eas. Hoc ergo modo se habet de passionibus et passibilibus qualitatibus corporis.

Ad similitudinem autem horum se habet etiam de passionibus et passibilibus qualitatibus quae inducuntur secundum

Quae sint passibiles qualitates.

<--- Page Split --->

accidentia animae, hoc est, quarum principium est in anima, quamvis mutatio sit in corpore : quæcumque enim talium mox sive subito in nascendo fiunt, ab aliquibus advenientibus passionibus fiunt subito, ut dementia sive insania, vel ira, et aliae hujusmodi passiones, si qualitates dicuntur illatae per sensum et phantasiam vel opinionem : secundum enim talia quales dicimur et denominamur, dicimur enim iracundi et dementes et insani. Similiter autem est si quæcumque alienationes et insaniæ non naturaliter sunt factæ, sed sunt aliquibus casibus inductæ, ut ex visu, vel terrore sonorum vel his similibus, et sunt difficile prætereuntes vel etiam omnino immobiles : omnia hujusmodi sunt dicenda passibiles qualitates, eo quod secundum tales qualitates quales dicimur et denominamur . Quæcumque vero talium passionum sunt ex his quæ citius prætereunt et facile subjectum derelinquunt, passiones dicuntur et non passibiles qualitates. Hujus exemplum est ut si quis forte contristatus ab aliquo injuriam inferente, iracundior solito effectus sit : hic enim non dicitur propter hoc iracundus per denominationem qua in hujusmodi occasionata passione iracundior est solito, sed magis dicitur secundum iram aliquid passus : propter quod talia passiones quidem dicuntur, sed non passibiles qualitates.

CAPUT VII.

De dubitationibus circa tertiam speciem qualitatis.

Est autem circa ea quae dicta sunt dubitatio. Passio enim per se est genus generalissimum, et ideo non videtur posse esse species qualitatis.

Adhuc autem passibile est potens pati vel habens aptitudinem ad patiendum : qualitas autem nulla pati potest, sed secundum eam est passio : videtur ergo quod nulla sit passibilis qualitas.

Adhuc autem aut passio inducit qualitatem coloris, aut si non inducit, tunc remanet tantum passio, et non habet in qualitate determinari : si autem inducit, constat quod ille color qualitas est, et sic passio est passibilis qualitas, et sic male distinguitur inter passionem et passibilem qualitatem.

Adhuc secundum passionem videtur aliquis dici qualis : est enim passio haec in aliquo genere, constat quod non nisi in genere qualitatis : sed qualitas est secundum quam quales dicimur : ergo secundum passionem dicimur quales, et sic nulla est distinctio inducta inter passionem et passibilem qualitatem.

Adhuc dubium est de hoc quod albedo et nigredo non dicuntur qualitates, eo quod passiones inferant sensibus : haec enim sunt objecta visus : visus autem est potentia passiva : objectum igitur quod est proprium agens in visum infert visui passionem, et secundum hoc dicuntur colores passibiles qualitates, sicut alia, et ex simili causa, ut videtur.

Adhuc autem istae passiones dicuntur inferentes vel illatae : colores autem saepe inferunt passiones, ut concupiscentias, et delectationes, et tristitias, et hujusmodi : et sic iterum patet, quod sunt qualitates sensibiles ex eadem causa qua alia sensibilia dicuntur passibiles qualitates.

Adhuc autem quaeritur quare tertia species qualitatis non dicatur forma aut circa aliquid constans figura? Terminatio substantiae est secundum qualitatem : passio vero et passibilis qualitas a casu passionis innascuntur, et ita videtur quarta species propinquior esse substantiae quam passio vel passibilis qualitas : non ergo ista est tertia, sed quarta (ut videtur) species qualitatis.

Adhuc quaeritur quare non uno nomine haec species nominatur, cum omnes Antiqui et etiam Aristoteles illa communi nomine casus appellaverint?

Ad haec autem et similia dicendum est, quod passio secundum quod est praedicamentum, est effectus illatioque actio-

Tertia.

Quarta.

Quinta.

Sexta.

Septima.

Octava.

Ad primam.

<--- Page Split --->

nis in id quod patitur : et sic non sumitur passio quae est species qualitatis, sed pro forma qualitatis quae afficit subjectum ex hoc quod aliquid passum est, quod est causa affectionis illius, vel ex eo quod affectui subjectum ex ipsa affectione inducit passionem quae continet subjectum secundum complexionantia vel componentia subjectum, sicut ira inducta ab aliquo circumstante accendit sanguinem circa cor et immiscet vaporem fellis ad vindictae appetitum. Et ideo æquivocatio est in passione, quae secundum quod est effectus agentis genus est : secundum autem quod affectio commotione facta vel commotionem inducens est species qualitatis.

Ad aliud dicendum quod non dicitur passibilis qualitas eo quod ipsa qualitas aliquid patiatur, sed (sicut dictum est) quod vel passione inducitur vel passionem inducit, et quia sic passioni conjuncta est, ut causa vel effectus, ideo dicitur passibilis qualitas.

Ad tertiam. Ad aliud dicendum quod passio inducit id quod est qualitas secundum essentiam : sed non est qualitas secundum quod ab ipso quale dicitur denominative, quia denominationes non sunt nisi ab his quae insunt simpliciter : simpliciter autem non inest quod non est in subjecto radicatum et firmatum, quia sic non sequitur, iste est affectus rubore ex verecundia, ergo est rubeus.

Ad quartam. Et per hoc patet solutio ad sequens : est enim id quod inducitur ex passione in genere qualitatis, sed non secundum quod quale simpliciter, sed secundum hoc denominative praedicatur.

Ad quintam. Ad id autem quod ulterius dubitatur de albedine et nigredine, satis in ante habito capitulo responsum est. Et quod dicitur quod passiones inferunt visui, Dicendum quod illae sunt passiones secundum quid et non simpliciter : quia sunt talia in visu secundum esse spirituale, et ideo motum et passionem simpliciter non inducunt.

Ad hoc autem quod objicitur, quod inAd sextam ducunt delectationes et concupiscentias, Dicendum quod hoc est per accidens, non enim hoc faciunt in quantum visibilia tantum, sed in quantum sunt signa delectabilium secundum gustum et secundum tactum : secundum quid enim et non simpliciter est delectatio in visu secundum quod visus movetur a visibili tantum.

Ad id autem quod ulterius quaeritur de Ad sequiordinem sitarum specierum qualitatis, Dimand. cendum quod ordo est primae speciei ad secundam qui in praehabitis determinatus est. Quia autem de numero naturalium potentiarum sunt sensibiles vires animae, et istis inferuntur passiones per passibiles Nota ratioqualitates, ideo statim tertiam speciem nem ordinis quam qualitatis oportuit esse passionem vel cit qualitacile qualitapassibilem qualitatem, sicut activum proprium sequitur suum passivum proprium quod infert ei passionem : quia activum suam propriam formam dat passivo, et utrumque refertur ad alterum et cognoscitur per alterum : propter quod tertium statim sequitur post secundum. Adhuc cum objicitur, quod secundum hoc etiam tertia deberet esse quarta, quia actus sunt prius potentiis secundum rationem et objecta actibus, sed ad hoc dicendum quod hoc verum esset, nisi potentia naturalis hic acciperetur secundum quod radicatur in substantialibus principiis substantiae : secundum hoc enim determinatur hoc accidens, secundum quod substantiae propinquius est, et ideo secundum hunc ordinem potentia naturalis est ante passibilem qualitatem.

Ad hoc autem quod ultimo quaeritur de Ad octanomine, dicendum quod de qualitate hic vam. intendimus secundum quod denominative quale ab ea dicitur : et ideo de qualitate hic non intenditur in comparatione ad causam per quam inducitur, sed potius secundum modum quo inhaeret subjecto ad denominationem per quale : sed non dicitur casus hic qualitas, nisi in comparatione ad causam per quam inducitur, quia casualis est. Haec igitur casus non

<--- Page Split --->

vocatur. Secundum autem quod est in subjecto, non habet modum unum, sed diversum et compositum secundum quod denominat subjectum simpliciter, et seccundum quid, hoc est, ut nunc. Oppositi autem modi eodem nomine non possunt comprehendi. Uno ergo nomine non poterat convenienter nominari, sed duobus, quae sunt passio et passibilis qualitas.

CAPUT VIII.

De quarto genere qualitatis quod est forma, vel circa aliquid constans figura.

Quartum vero genus qualitatis est forma et circa aliquid constans figura. Hoc autem genus qualitatis, sicut in prima philosophia dicit Aristoteles, consequens est speciem substantialem in omni corporea substantia : quia sicut corporeae substantiae differunt speciebus, ita differunt figuris : et quorum est una species in communi, horum est in communi figura una, tam in toto quam in membris : sicut hominis figura una, et capre, asini, et sic de aliis. Forte hoc dicitur genus non species, quia multa valde comprehendit.

Differunt autem haec, quia modus terminationis linearum in superficie vel corpore referri potest ad intra, ad formam scilicet substantialem, quae tam in toto quam in partibus, causa est quare dicitur vel sit membrum hoc vel illud, vel etiam totum formetur, et sic dicetur forma. Potest etiam referri ad extra, ad quantitatem scilicet sic vel sic terminatam in tales vel tales angulos, et sic dicitur figura. Unde patet quod unum et idem secundum id quod qualitas est figura et forma, sed secundum esse differt : quia relatum ad intra quod continet et terminat, est forma : relatum autem ad extra, quo talibus vel talibus angulis terminatum aptum est ad hos motus vel illos secundum hos actus vel alios, sic dicitur figura.

Oportet autem scire quod figura dici-

tur dupliciter : secundum id quod est quantitas terminata, et sic dicitur id quod est in genere quantitatis : est etiam figura secundum id quo est figura terminatio quantitatis, et hoc modo non dicit nisi id quod est in genere qualitatis, sed haec qualitas est circa quantitatem posita. Forma autem quamvis idem sit subjecto, differt tamen ratione, nec dicitur forma nisi secundum quod causata est a forma substantiali actu continenti intrinseca, et ideo forma dicit id quod est qualitatis, et non quantitatis.

Haec autem ideo genus dicuntur, quia in actibus et ratione non conveniunt : continere enim quod est formae non convenit nisi genere cum sic vel sic angulatum esse acuto angulo vel recto vel hebete : hoc enim non dicitur quia contineat, sed quia sic vel sic pungat vel tangat, propter quod non est convenientia speciei sed generis inter illa sic sumpta. Quia tamen haec unum sunt in eo quod est forma et figura, propter hoc non disjunctiva conjunctione conjunguntur. Duobus autem modis nominatur et non uno : quia contineré ad intra, et sic vel sic pungere extra, non sunt reducibilia in unam proprietatem cui nomen unum commune imponatur.

Dicitur autem figura, eo quod ad extra refertur : circa aliquid constans, quia in exterioribus terminationibus linearum concludit et terminat exterius in circuitu, et constant terminationes ejus ad puncta in quibus concurrunt lineae terminatae. Haec ergo est ratio omnium istorum. Haec autem proprie corporum sunt et superficierum quae pluribus lineis terminantur.

Amplius autem adhuc in lineis etiam inveniuntur quaedam quae in hoc modo qualitatis sunt ponenda, sicut rectitudo et curvitas : rectum enim est cujus extrema tegunt media, ita quod postea videri non possunt, si rectorum extremitates directe aciebus oculorum opponantur : et hoc dictum est Platonis. Hoc autem magis est forma quam figura, quamvis rationem figurae habeat secundum quod ad extra

Quare dicitur quartum genus, et non quarta species.

Quare distinctius non conjunguntur.

Quare nominat duobus nominibus.

Quare dicitur figura, et quare circa aliquid constans.

Quid rectum secundum Platonem.

<--- Page Split --->

undique terminatur in puncto uno. Curvitas autem ex duabus semper componitur formis : habet enim formam concavam subtus, et habet formam convexam exterius, et ideo omne curvum composita est formae. Figuras autem habet tot, quot habet curvitates, quia tot habet terminationes ad angulos divisos. Tale etiam est quod his simile est, sicut circulare, vel sphæricum, et generaliter loquendo rotundum : omnia enim hæc formam habent concavi ad interius, et figuram convexi ad exterius. Quod hæ autem qualitates sint secundum quod talium sunt formæ et figurae, probatur ex hoc quod secundum unumquodque talium id dicitur quale quod informatum est ex his, sicut patet inductione et exemplo : triangulum enim vel quadrangulum vel rotundum esse quale aliquid dicitur. Similiter autem et rectum vel curvum esse qualis habet prædicationem. Et similiter est in aliis secundum formam vel figuram hoc modo dictis 1.

neam vel superficiem sibi partes jacent exteriores et una super alteram non eminet : asperum vero per oppositum hujus dicitur, ideo quod una quidem extremarum partium in linea vel superficie superiore est super aliam eminendo porrecta, alia vero est inferior et simul super alia est depressa. Positiones igitur dicuntur primo, et si qualitates dicuntur, hoc est secundario. Hæ igitur sunt quatuor species qualitatis quæ communiter inveniuntur.

Et fortasse alii quidam modi qualitatum apparebunt : quia quale multipliciter dicitur de substantiali et accidentali qualitate, et ideo multi sunt ejusdem modi : sed quia maxime et principalius dicuntur qualitates et quales hi qui dicti sunt modi, concludatur ergo generaliter quod species vel genera qualitatum sunt quæ prædicta sunt.

CAPUT IX.

Rarum autem et spissum et asperum et lene fortasse putabuntur apud aliquos qualitates principaliter significare : quamvis a linea habent ad hoc quod qualitatem principaliter significent : significant enim primo positionem, et secundario qualitatem partium in loco et in toto positarum, et ideo non pertinent ad divisionem eorum in qua ponuntur ea quæ principaliter sunt in qualitate : hæc enim (ut dictum est) quamdam positionem partium in toto et loco primo principaliter significant quodammodo et non qualitatem : spissum enim sive densum dicitur, eo quod partes materiales ad se invicem sunt propinqua positione : rarum vero per oppositum dicitur, eo quod partes materiales ad se invicem distant in toto : et hæc duo sic secundum positionem partium intrinsecarum sic dicuntur. Lene autem et asperum secundum positionem quamdam partium exteriorum : lene quidem eo quod in rectum vel æque secundum li-

De dubitationibus quæ sunt circa quartam speciem qualitatis.

Est autem in his dubitatio, cum forma Prima dubitatio, sit principium substantiæ uniuscujusque, qualiter possit esse species qualitatis : potius enim reducenda est ad genus substantiæ, quam qualitatis.

Adhuc autem cum figura sit de mathematicis, nihil autem sit mathematicum nisi quantitas discreta vel continua : videtur figura esse aliquid in genere quantitatis et non qualitatis.

Adhuc autem nihil ens videtur addere forma vel figura super quantitatem, quia quod lineæ sic in acutum vel rectum angulum jungantur, non addit quanto ens sed rationem : et sic videtur quod non sunt species in genere qualitatis.

Adhuc autem quod de aspero et leni dictum est, omnino contradicit ei quod dictum est in sex principiis de situ vel positione, ubi dicitur quod asperum et lene,

Densum et rarum quid

Lene et asperum quid.

1 Vide in ex principiis, cap. de Positione.

<--- Page Split --->

et rarum et densum, non positiones dicunt sed qualitates circa positiones dictas.

Quinta. Ulterius quaeritur qualiter numerus specierum qualitatis accipiatur?

Ad primam. Sed ad haec et similia dicendum est quod forma dicitur secundum id quod forma secundum rationem et substantiam : et sic forma est principium esse et substantiae in omni eo quod est : et quia substantia vera est, propter hoc forma est principium esse et substantiae verae, et secundum aliquid est principium alioQuomodo rum quo est unumquodque eorum. Diciforma est quæs quatur enim forma quasi foris manens secunlitatis. dum nomen, et sic modus continentiae in terminatione linearum et superficierum dicitur forma, et haec forma est species qualitatis.

Ad secundam. Ad hoc autem quod de mathematica objicitur, Dicendum, quod figura non ratione figurae mathematica est, sed ratione quantitatis cujus est qualitas, et ab ipsa Aller. absolvi non potest. Vel potest dici, sicut dictum est, quod figura est mathematica secundum quod est quantitas terminata : secundum autem quod est terminatio quanti, sic est qualitas, et hoc modo non consideratur a matematico.

Ad tertiam. Ad hoc autem quod dicitur, quod figuQuomodo ra nihil addit supra quantitatem, Dicenfigura addit supra quamdum quod falsum est : addit enim molitatem. dum qualitatis qui non est quantitas, qui est acutum, vel rectum, vel hebes in angulis, vel rotundum, vel planum : quae non sunt rationes tantum, sed sunt res : unde etiam aliter et aliter immutant proprium sensum tactus : omnis autem immutatio sensus proprii est per qualitatem.

Ad quartam. Ad hoc autem quod de sex principiis objicitur, Dicendum quod sicut dictum est, asperum et lene, et densum et rarum, positiones dicunt partium materiae interius et exterius, sed secundario dicunt qualitates : quia sic vel sic agunt in sensum, et hoc consideratur in libro sex principiorum ; et ideo dicuntur qualitates, quia lene est quod suaviter immutat, asperum quod immutat cum punctione, et densum est quod visu non penetratur,

rarum autem quod ubique est pervium : et ideo in comparatione ad sensum ita dicuntur qualitates, sed tamen quia positio causa est, quod sic vel sic sensus istos immutent, ideo illa principaliter sunt positiones, secundario qualitates.

Ad hoc autem quod quaeritur, penes Ad quintam. quid ista species qualitatis accipiantur, Dicendum quod numerus et ordo sic simul accipi possunt : aut enim accipitur penes formale principium substantiae, aut penes materiale, ex quo omne accidens accipi habet penes modum substantiae a qua causatur. Si autem accipitur penes principium formale, hoc non potest esse nisi duobus modis : aut enim accipitur penes modum quo perficit forma materiam, aut penes modum quo forma principium est agendi in composito quod perfectum est. Si primo modo, forma non habet se ad materiam nisi ut dispositio vel habitus, et penes hunc modum est prima species accepta qualitatis. Si autem secundo modo est, a forma effluunt potentiae naturales, et sic est secunda species qualitatis accepta. Illae ergo potentiae aut accipiuntur in se aut secundum quod propria activa inferunt eis proprias passiones. Et primo modo est iterum secunda species qualitatis : secundo autem modo tertia inducitur species qualitatis. Si vero ex parte materiae sumatur quae per se est corporea, et necesse est quod sit secundum relationem ad formam quae continet et terminat materiam, tunc inducitur quarta species quae est forma vel circa aliquid constans figura. Et istae sunt quatuor species qualitatis, secundum quas aliquid ut frequentius quale dicitur, et a quibus proprie accipitur modus iste praedicamenti qui est proprius qualitatis. Si qui autem alii modi qualitatis inveniuntur, facile reducuntur ad istos.

Sciendum quod Antiqui hanc ultimam qualitatis speciem uno communi nomine vocaverunt compositionem : sed quia duos actus includit, unum ad intus qui est forma, alterum ad extra qui est figu-

<--- Page Split --->

ra, ideo convenientibus duobus modis nominatur. Quare etiam genus melius dicitur quam species, jam in ante habito capitulo dictum est.

Quod autem quidam has species accipiunt penes ea quae sunt in nobis in anima, quidam per acquisitionem primam speciem, et secundum ea quae insunt naturae secundam speciem, et in corpore quidem per motum tertiam speciem, vel per materia terminum quartam speciem: potest dicere qui vult, sed rationem perfectam non videtur habere.

Et si objicitur de recto et curvo, et aspero et leni, et raro et denso, patet quod illae qualitates nec activae nec passivae sunt, neque absolvuntur a positione et situ, et ideo in talibus non potest esse motus alterationis: quia alteratio physica non est nisi inter contraria agentia et patientia ad invicem, et hoc est quod intendit Aristoteles, si quis bene dicta sua inspiciat.

CAPUT X.

De quali quod dicitur secundum qualitatem.

Quia autem, ut dicit Alexander, Aristoteles ipse istum tractatum intitulavit de quali et qualitate, et nos jam determinavimus de specibus qualitatis secundum quam quales dicimur, restat nunc determinare de quali quod denominative ab his speciebus dicitur qualitatis. Dicimus ergo quod qualia dicuntur quae secundum qualitates dictas dicuntur denominative: denominative autem, quia simpliciter subjectum ab eis denominatur, vel quomodolibet aliter ab his dicuntur informata. Difficile enim est eam quae ab accidente denominationem simpliciter fieri: multis enim modis accidens inest, ita quod non denominat, ut si inest secundum partem, ut Æthiops est albus dentes, vel si inest ut nunc et non simpliciter, ut rubeus ex verecundia nunc, non sequitur quod sit rubeus. Licet aliquando etiam hoc sit ex parte accidentis, quod ab ipso fieri denominationo non potest, quamvis simpliciter insit et non secundum quid, ut in sequentibus patebit. Et ideo quale secundum istas qualitatis species (aut dicatur secundum istam denominationem aut quomodolibet aliter dicatur ab his) dicitur qualitas ut informans subjectum per concretionem significans: quale enim et qualitas idem prædicatur, quamvis in modo differant:

Dubitatio

Solutio.

Sed de hoc quæri potest, quare secundum solam tertiam speciem qualitatis quae passio vel passibilis qualitas, sit alteratio præhabita, sicut dicit Aristoteles 1, et non secundum aliam speciem qualitatis? Et hæc quidem quamvis pertineat ad Philosophum determinare et non ad logicum, tamen dici potest quod in habitu et dispositione alteratio esse non potest: quia dispositio et habitus sunt ad perfectionem secundum propria naturae actum, qui est ratio vel rationis actus: et ideo attingens esse perfectum non est propriæ alteratus physice, sed in esse connaturali et proprio perfectus. Fere eadem ratione non potest esse alteratio in specie secunda: potentiae enim naturales radicantur in forma substantiali, secundum quod ipsa in eo quod perfectum est convertitur in principium agendi, et ideo consequuntur esse perfectum sicut id quod est esse substantiale consequens, cum perfectio ipsius sit perfectio in illis: propter quod etiam attingens esse perfectum naturalis potentiae perfectus est, et diminutus ab illo sccundum esse corruptus vel in via corruptionis. In quarta etiam specie motus esse non potest, quia circa quantitatem est qualitas quae a quantitate non absolvitur: sed quantitati nihil est contrarium, ita quod nec illi speciei contrarium est aliquid.

<--- Page Split --->

quale enim dicit qualitatem subjectum informantem, qualitas autem dicit qualitatem simpliciter.

ubjectio. Solutio.

Et si quis objiciat quod quale dicit duo, subjectum scilicet, et qualitatem, Dicendum quod non dicit principaliter et formaliter nisi qualitatem, sed quia dicit qualitatem in concretione ad subjectum, ideo dicitur ex consequentia de subjecto facere significationem. Propter quod etiam quale cum qualitate ad idem pertinet praedicamentum.

In pluribus tamen qualitatibus, pene etiam in omnibus qualia dicuntur denominative a qualitatibus, ut a candore candidus, et a grammatica grammaticus, et a justitia justus dicitur denominative, et similiter in aliis multis. In aliquibus vero hoc non convenit secundum vocem, quamvis similiter sit secundum esse. Et hujus causa est quod qualitatibus nomina talia posita non sunt quae solo casu differentia secundum appellationem possint inflecti et informari in nomina denominativa, sicut dicitur cursor, aut sicut dicitur pugillator, non quidem dictus ab actu vel officio currendi vel pugillandi, sed ab ipsa qualitate quae est naturalis potentia hoc faciendi : haec enim qualitas nomine proprio non est designata, ita quod nomen secundum valitudinem naturalem ad haec exercenda significet illam propriam qualitatem : non enim sunt talibus valitudinibus (quae qualitas sunt) posita nomina secundum quas quales dicuntur et cursor et pugil sive pugillator : sed nomina illa sunt disciplinarum nomina, sicut cursoriae et pugillatoriae artis : et haec non sunt nomina illius vel illarum qualitatum, qua vel quibus dicuntur illi quales, qui affecti sunt illa qualitate, quae est naturalis potentia ad illa facienda. A nomine autem artis vel disciplinae denominari potest, qui artis istius vel disciplinae est ignarus, sicut frequenter contingit, quod habens naturalem potentiam ad aliquid artis, illius ignarus est, quae docet operationem eamdem ad quam habet quis naturalem potentiam : pugillatoria enim di-

citu r disciplina pugillandi, sed quales in hac qualitate dicuntur, non qui sunt de arte sive disciplina illa, sed qui afficiuntur per informationem qualitate quae dicitur potentia naturalis ad pugnandum, sicut dicitur pugil vel cursor qui forte nihil scivit de arte sive disciplina illa, et ideo a disciplina non accipiunt denominationem ut dicantur cursores vel pugilles.

Alii autem etiam posito nomine qualitatis non adhuc quales illa qualitate dicuntur denominative, ita quod nomen qualis secundum figuram appellationis a nomine qualitatis determinetur. Sicut patet in nomine quod est virtus, a quo nomine si denominatio fiat non dicitur virtuosus, sed secundum alios dicitur studiosus, nomine formato a genere virtutis quod est studium, vel quod verius est nomine formato a virtutis causa, quae est studium. Et secundum posteriores dicitur virtuosus, quamvis non simplicem dicat denominationem, sed cum denominatene, notat plenitudinem. Virtutem enim habens studiosus dicitur, sed non dicitur denominative simplici denominatione a virtute : sed si a virtute dicatur, dicetur virtuosus, quod nomen plenitudinem significat et non facit simplicem denominationem. Hujus autem causa est, quia in virtutibus et vitiis politicis nos domini et causa sumus operum quibus efficiuntur virtutes : quia virtutes per studium fiunt in nobis : quod studium, ut dicit Tullius, est vehemens applicatio animi ad aliquid discendum vel faciendum : ideo Antiqui nomina imponentes, virtuosos intellectuali virtute vel morali vel heroica dixerunt studiosos nomine communi. Virtuosi autem dicuntur non ita convenienter, quia virtus nominat ultimum in bono, ut dicit Aristoteles, et hoc non est ita generale ut primum. Consignificata autem plenitudo adjungitur in talibus, propter hoc quod dicit Aristoteles quod nec intellectualis virtus quae est prudentia, potest esse sine moralibus, nec morales possunt esse sine prudentia : quia moralis contingit finem, prudentia autem eligit ea, et

<--- Page Split --->

docet per quæ et qualiter ad finem devcnitur: et ideo in quocumque est virtus, quamdam plenitudinem virtutis esse oportet. Propter quod illam denominationem conveniens fuit nomine plenitudinem connotante formari. Et dicitur studiosus et non studialis, et virtuosus et non virtualis. In pluribus autem denominativis non est sic, sed denominativa eorum a nominibus formantur qualitatum quæ insunt ipsis. Concluditur ergo generaliter quod quæcumque dicuntur qualia, aut dicuntur denominative a prædictis quatuor speciebus qualitatis, aut aliquo modo, sicut dictum est, dicuntur aliter ab illis qualitatibus quæ dictæ sunt.

CAPUT XI.

De proprio qualitatis quod est suscipere contrarium.

Postquam autem jam de quali et qualitate secundum diffinitionem et divisionem in species determinatum est, consequenter de quali et qualitate secundum suas consequentes proprietates et passiones est determinandum, et primo de proprio quod nec soli nec omni convenit, quod est esse qualitati contrarietatem. Dicimus igitur quod inest qualitati et quali contrarietas secundum quod est quale, sicut justitia injustitiae est contraria, et albedo nigredini. Quamvis injustitia privationis habeat nomen, tamen haec privatio in contrario fundatur habitu cujus nomen proprium non est positum, et sic justitia contraria est injustitiae. Ita et ipsa quæ secundum qualitates has qualia dicuntur, sunt contraria, sicut injustum contrariatur justo, et album nigro. Patet igitur quod in prima et tertia specie qualitatis est contrarietas. Non est autem hoc proprium in omnibus qualitatibus primae et tertiae speciei, secundum quod contrarietas est distantia et oppositio completa eorum quæ sunt in eodem genere : rubeo enim vel pallido aut hujusmodi co-

loribus mediis nihil est contrarium, cum tamen sint qualitates et in genere qualitatis.

Si autem objicitur quod justitia et injustitia non sunt contraria, quia motus alterationis est inter contraria : in prima autem specie, ut jam ante habitum est, non est alteratio. Dicemus ad hoc, quod alteratio physica non est in prima specie qualitatis : alteratio autem large dicta est in prima specie, secundum quod alteratio est, quando subjecto eodem manente mutatio fit in suis passionibus vel qualitatibus. Sic enim quando de justo fit injustus, alteratio facta est : non enim sufficit ad alterationem physicam, quod sit inter contraria, sed cum hoc exigitur quod contraria sint ad invicem activa et passiva secundum actionem et passionem a substantia abjicientem, et subjectum continue a contrario in contrarium transmutantem.

Ad hoc autem quod diximus de coloribus mediis nihil esse contrarium, cum tamen in quinto Physicorum 1 dicatur quod medium comparatum extremo, contrarium est, et cum in Ethicis dicatur quod medium utrique extremorum contrarium est : non debet aliquis instare, quia hic contrarium accipimus quod secundum maximam distantiam contrarium est. Hoc autem est simplex, nihil de contrario habens admixtum : et secundum hunc modum medium nec opponitur medio nec extremo. In physicis autem contraria accipienda sunt secundum potentiam et actum ubi est motus, et ideo ibi contrarium est id quod aliquid participat contrarii, et est potentia ad alterum, secundum hoc enim movetur ad ipsum ut ad contrarium.

Quod autem in Ethicis dicitur quod medium utrique extremorum contrarium est, ideo dictum est, quod quamvis virtus sit medium quantum ad actum et circumstantias, tamen secundum bonum et rationem boni est extremum : et sic ambobus

<--- Page Split --->

extremis opponitur ut extremum, quia sic ambo extrema sunt in genere mali.

Amplius generaliter verum est, quod si ex contrariis unum fuerit quale, et reliquum illi contrarium est quale : cum contraria sint in eodem genere. Hoc autem palam est et manifestum proponenti sive inducenti alia contraria ab his quae dicta sunt in singulis generibus contraria suscipientibus : semper enim contraria in eodem sunt genere : nam si justitia contraria est injustitiae, et justitia est quale quoddam sive qualitas, sequitur quod etiam injustitia est quale et qualitas est quaedam : nulli enim aliorum praedicamentorum sicut generi aptari potest injustitia ut species vel individuum : justitia enim neque est quantitas, neque ad aliquid, nec ubi, nec omnino sive universaliter aliquid de numero praedicamentorum, nisi quale et qualitas, et illud idem secundum genus praedicamenti est etiam justitia. Et sic est in omnibus aliis contrariis quae sunt secundum quale vel secundum qualitatem.

Ex hoc autem forte videbitur alicui, quod prima contraria sint in qualitate : et contra hoc videtur esse, quod prima contraria videntur esse rarum et densum : haec enim videntur praecedere calidum et frigidum, et inducere ipsa, quia rarum efficitur calidum, et spissum efficitur frigidum : sed ad hoc dicendum, quod in veritate prima contraria vere secundum actionem et passionem sunt contraria in qualitate, et non in positione 1 : quia contrariorum est mutuo se expellere ab eodem susceptibili : expulsio autem haec fieri non potest, nisi per actionem et passionem, et ideo ea quae vere sunt contraria, sunt activa et passiva ad invicem : et haec prima contraria sunt calidum et frigidum, et subjecta eorum passiva sunt humidum et siccum, quorum utrumque respicit utrumque illorum ut subjectum : humidum enim est subjectum calidi et

est subjectum frigidi, et siccum est subjectum calidi et est subjectum frigidi in materia elementali : calidum est effectivum rari, et frigidum est effectivum spissi : et sic prima simpliciter contrarietas est in qualitate : prima autem dispositio materiae est in positione quae non absolvitur a qualitate quae est rarum et densum.

Si autem quis dicat quod leve et grave sint prima contraria, eo quod motus localis sursum et deorsum sunt ad formam: leve autem movetur sursum, grave autem deorsum, hoc omnino nihil est et est determinatum in physicis, quod motus sursum non causatur a levitate, nec motus deorsum a gravitate, sed potius a generante vel removente prohibens : et ideo prius aliquo modo habet formam generantis antequam habeat motum quae est consequens formam generantis 2. Et ideo leve et grave non sunt prima contraria moventia, sed potius leve causatur in materia per rarum, et grave causatur in materia per densum : et sic adhuc remanet, quod calidum et frigidum quae sunt in tertia specie qualitatis sunt contraria.

Si quis vero adhuc objiciat, et dicat contra hoc, quod si simpliciter calidum et simpliciter frigidum quorum neutrum de suo contrario habet aliquid admixtum, sunt contraria prima, tunc sequitur quod nata sunt fieri circa subjectum unum et idem : non autem simpliciter calidum, et simpliciter frigidum nata sunt fieri circa idem : nullum enim elementum est quod manens in substantia ejusdem elementi hoc natum sit suscipere : ergo ista non sunt contraria prima, ignis enim habet non admixtam caliditatem, et non potest habere frigiditatem et caliditatem : ad hoc dicendum quod secundum quod caliditas et frigiditas sunt qualitates primae, sic opponuntur circa materiam primam elementorum, et circa illam nata sunt fieri : secundum autem quod sunt in ge-

<--- Page Split --->

neratis primis quae sunt elementa, sic sunt potentiae naturales consequentes esse elementorum, et ideo elementis manentibus non deserunt substantias elementorum : et hoc modo circa idem nata sunt fieri, et mutuo se invicem expellentia ab eodem.

Ex hoc autem quod in qualitate est contrarietas prima, intelligitur quod contrarietas in omnibus aliis generibus in quibus est, non est nisi in ratione qualitatis : primum vero est causa omnium aliorum in quolibet genere in quo est primum. Unde etiam in quantitate ratione motus augmenti et decernenti non est contrarietas nisi secundum qualitatem, sicut in tractatu de Quantitate dictum est. Et si contraria sunt in ubi vel in situ, oportet quod sint in eis secundum quod non absolvuntur a qualitate. De his autem disputatio pertinet ad physicum vel metaphysicum, et non ad logicum : logicus enim non considerat contraria, nisi secundum quod sunt in eodem genere maxime distantia, et non considerat ea secundum quod prima et non prima.

CAPUT XII.

De secundo proprio quod est suscipere magis et minus.

Suscipit autem qualitas magis et minus, et haec est secunda proprietas ex ea quae præcessit causata. Quod autem quale magis et minus suscipiat patet inductione : album enim magis et minus alterum altero dicitur secundum albedinis intensionem et remissionem, et similiter justum magis et minus alterum altero dicitur secundum intensionem justitiæ et remissionem. Hoc autem non tantum est in ipsis quæ qualia sunt sicut alba et justa, sed etiam ipsa quæ sunt qualitates (a quibus talia dicuntur qualia) suscipiunt in seipsis, sicut quæ dicuntur crementa et diminutiones in seipsis. Et dicit Boetius quod hæc fuit sententia Platonis. Hoc autem declaratur exemplo, cum, sicut di-

cunt, candidum quod est candor, sit candidum, contingit, ut dicunt, illum candorem magis intendi per majorem (ut dicit Nicolaus Peripateticus) luminis contrarii admixtionem.

Quamvis autem hoc sit quoddam qualitatis proprium, non tamen convenit omni qualitàti, sed plura sunt quæ suscipiunt magis et minus, et non omnia quæ sunt qualitàtes : justitia enim cum sit qualitàs si dicatur (secundum quod in abstracto significatur) suscipere magis et minus, potest quilibet ambigere utrum verum sit an falsum quod dicitur. Similiter autem est etiam in aliis qualitàtibus quæ afficiunt per inhaerentiam subjecta in quibus sunt, quando per modum abstractionis significantur, ut justitia, albedo, sanitas et hujusmodi. Quidam namque dubitant de talibus, utrum magis et minus suscipiant : quidam enim justitiam a justitia et albedinem ab albedine aiunt non multum dici secundum magis et minus, ita quod una justitia sit magis justitia quam alia, vel una albedo magis albedo quam alia : neque dicunt unam sanitatem ab alia sanitate dici secundum magis et minus. Et causa etiam dicti est, quod nomen uniuscujusque abstractorum imponitur in termino, et non potest intendi et remitti : isti autem dicunt, quod intensio et remissio secundum magis et minus accidit qualitàtibus secundum quod sunt in subjecto recipiente ipsas qualitàtes : dicunt enim alterum altero magis et minus sanitatem et justitiam habere, secundum quod unum dicimus altero saniorem et justiorem. Sic etiam dicunt et grammaticam et alias qualitàtes (quæ subjecta in quibus sunt afficiunt, et ideo affectus generaliter dicuntur) secundum magis et minus inesse. Licet tamen Antiqui diversa circa ista sentiant, tamen hoc indubitanter verum est, quod subjecta (quæ secundum illos affectus qualitàtum dicuntur qualia) illa procul dubio secundum quasdam qualitàtes recipiunt magis et minus, et in prima et in tertia specie qualitàtis : hoc enim modo unus alio dici-

<--- Page Split --->

tur grammaticior, qui magis habet grammaticam : et sic unus dicitur justior et sanior, et sic est in multis aliis primae et tertiae speciei qualitatibus.

Sed non est hoc in quarta specie qualitatis : triangulus enim et quadrangulus secundum quod denominative dicta sunt a triangulatione et quadrangulatione, sic dicuntur qualia et non qualitates : et sic dicta non videntur magis et minus suscipere triangulus et quadrangulus, neque aliquod denominatum ab aliis figuris, ut circulus, vel pentagonum, vel exagonum : haec enim non dicuntur secundum praedicationem, nisi de illis quae diffinitionem eorum recipiunt : haec autem omnia sunt in termino : unde omnia de quibus praedicatur circulus nomine et ratione qualitatis, aequaliter et non secundum magis et minus sunt et dicuntur circulus. Ea autem quae sunt de numero eorum quae circuli nomen et rationem non recipiunt, illa in quantum non sunt circulus, et non secundum magis et minus, sed aequaliter circulus negatur in ipsis. Hoc autem patet per exempla : quadratum enim et quadrangulum circuli nomen et rationem non recipiunt, sed ab utrisque negatur circulus, et ideo quadratum non magis et minus est circulus quam quadrangulus. Est enim quadratum figura quatuor lineis aequalibus et quatuor rectis angulis conclusa. Et quadrangulus est figura quatuor rectis lineis, quarum duae opposita sunt aequales sibi invicem, aliis non oppositis inaequales, et quatuor rectis angulis contenta. Et neutra istarum suscipit circuli nomen. Quia circulus est figura plana, una linea contenta, in cujus medio punctum est qui vocatur centrum, a quo omnes lineae rectae ductae ad circumferentiam sunt aequales. Et haec ratio neque quadrato convenit, neque quadrangulo, quod altera parte longius est. Et ideo aequaliter et non secundum magis et minus quadratum et quadrangulum non sunt circulus, nulla enim talium figurarum recipit diffinitivam rationem circuli. Simpliciter autem loquendo sive univer-

saliter si utraque ista nullo modo recipiunt hujusmodi quod propositum est, hoc est, circuli rationem secundum aliquem modum, tunc sequitur quod alterum istorum non dicitur secundum magis et minus esse circulus : quia quod secundum magis et minus esse vel non esse non dicitur, aliquo modo participat nomen et rationem ejus quod participat secundum magis et minus. Concluditur ergo, quod non omnia qualia suscipiunt magis et minus. Horum itaque praedictorum proprium nihil est proprie proprium qualitatis : neutrum enim illorum convenit omni et soli et semper. Est autem attendendum, quod sicut dicit Boetius ab Alexandro accipiens in commento libri Praedicamentorum, fuerunt tres sectae Antiquorum circa hoc. Plato enim qui ponebat formas, dixit intensionem et remissionem fieri in qualitatibus maxime primae speciei, sicut circa habitus et dispositiones, quae dona dixit esse deorum, sicut expresse legitur in libro qui Menoni ascribitur , per immissionem boni divini plus et.plus, sicut albedo plus et plus est albedo, cui immittitur plus et plus de claritate luminis , et sic dixit intendi omnes virtutes. Alii autem quidam Epicurei dixerunt per incrementa partium subjecti fieri intensionem, ut albedo vel justitia fit plus et minus, quae plus et minus occupat et informat de partibus subjecti. Media autem Aristotelis et Peripateticorum opinio est, quod intensio fiat circa qualitatem secundum inhaerentiam. Qualitas inhaeret subjecto dupliciter : ex parte subjecti et ex parte qualitatis. Ex parte subjecti quidem ex hoc quod plus et minus aptatur qualitati recipiendae. Ex parte autem.qualitatis dupliciter : si enim habet contrarium, tunc plus et minus intenditur secundum majorem et minorem contrarii admixtionem : si autem non habet contrarium, tunc plus intenditur secundum majorem vel minorem accessum ad naturae terminum, cui nomen et a qua nomen imponitur : et hoc est dicere ad veram nominis impo-

<--- Page Split --->

Contra opisitionem. Positio autem Platonis non hanionem Platonis. bet hic probari nec improbari, sed in prima philosophia. Hic autem dici potest, quod si additione doni divini fieret intensio in qualitate, difficile esset valde dicere qualiter addendum ei (cui additur) conjungeretur : et tamen illud quod augetur, augeatur per additum aliquod . Adhuc difficile esset invenire qualiter differt augens ab aucto, vel utrum virtus augens esset in augente vel in eo quod augetur, et alia multa difficilia sunt circa illud, quamvis theologizantes hanc opiContra Epinionem sequi videantur. Quod autem dicurt Epicurei, probabilius dictum fuit, quamvis in hoc non perfectum sit, quod dicunt secundum partes quantitativas subjecti magis et minus in qualitate esse, cum videamus parvum albius esse quam magnum, sicut margarita fulgens albior est multa cerusa. Media ergo Peripateticorum opinio vera est et tenenda : ad hanc enim pauciora sequuntur inconvenientia.

CAPUT XIII.

dum eam simile vel dissimile alterum altero dici.

Cum autem dicitur quod similitudo est eadem qualitas in differentibus substantia et esse, non potest accipi eadem numero qualitas : quia eadem numero qualitas non potest esse in differentibus numero, cum qualitas sicut et alia accidentia numerentur numero subjecti. Nec sufficit quod sit eadem genere, quia sic omnia essent similia : nihil enim est quod aliquam non suscipiat qualitatem. Relinquitur quod similia sunt, quorum qualitas est una specie. Unde quandocumque ostendentes erimus convenientiam diversorum in una qualitatis specie, dummodo simpliciter et non secundum quid insit utrique, ostendemus quoniam illa sunt similia. Si autem qualitas illi uni inesset secundum quid et alteri simpliciter, tunc per unam qualitatem quae sic inesset utrique non probaretur quod illa essent similia, nisi secundum quid: quia aliter Æthiops qui est albus secundum dentes et nix quæ est alba simpliciter essent similia, quod est falsum: et ideo etiam grammaticus perfectus non est similis grammatico discipulo in grammatica, sed dissimilis, et in aliis est similiter.

De proprie proprio qualitatis quod est secundum eam dici simile vel dissimile.

Differentia dic. Unum enim in qualitate est simile, et aequale. sicut unum in substantia est idem et unum in quantitate est aequale. Autigitur in diversis est eadem qualitas, aut diversa. Si eadem, tunc dicuntur illa sic affecta similia. Si autem diversa, tunc dicuntur illa sic affecta dissimilia: ut etiam dicit Boetius similitudo est rerum differentium substantia et subjecto qualitas eadem. Similia igitur et dissimilia secundum solas dicuntur qualitates : simile enim et dissimile alterum alteri non est secundum aliquod aliud prædicamentum, nisi secundum illud quod est quale secundum prædicamentum qualitatis. Proprie ergo proprium qualitatis est, secun-

Sed objiciunt quidam de hoc quod Boetius dicit quod species est essentialis similitudo individuorum, et genus est essentialis similitudo specierum. Ergo secundum genus et speciem aliquid dicetur simile alteri et dissimile, cum tamen genus et species non sint qualitates eorum quorum sunt genera et species. Ad quod dicendum, quod similitudo primo et per se est in qualitate et secundum qualitatem , per posterius autem in his quae (quamvis essentialiter non sint qualitates) habent tamen modum prædicationis in quale, sicut sunt formæ substantiales. Et si dicatur quod nec genus nec species prædicatur in quale, sed in quid, Dicendum quod prædicari in quid non habent in quantum sunt formæ, sed in quantum sunt formalia vel formata per differentiam constitutivam quæ est forma. Quod au-

<--- Page Split --->

tem similitudines sunt specierum vel individuorum, habent in quantum sunt formæ et qualitates essentiales specierum vel individuorum. Hoc igitur est proprie proprium.

CAPUT XIV.

De exclusione erroris qui posset esse circa prædieta.

Dubitatio textus. Circa autem ea quae dicta sunt, non decet aliquem turbari tanquam nos nobis contrarium dicamus, ea esse genera permixta qui prius distincta esse determinavimus, quando diximus diversorum generum non subalternatim positorum diversas esse species et differentias : hæc enim adhuc certa sunt et firma veritate confirmata et stabilita. Nemo ergo de hoc conturbetur quod de qualitate propositum facientes et tractantes, multa de relativis interposuimus : habitus enim et dispositiones quae sunt in prima specie qualitatis, sunt de numero eorum quae sunt ad aliquid : habitus enim alicujus habitus. In omnibus enim talibus pene ipsa genera ad aliquid dicuntur : nihil autem eorum in talibus quae singularia sunt, ad aliquid sunt : aliter species secundum nomina specierum non dicuntur ad aliquid, sed in generibus et secundum nomina generum sunt ad aliquid : nam cum disciplina sit genus intellectualium habituum, disciplina hoc ipsum quod est, alterius dicitur et ad aliquid : dicitur etiam disciplina alicujus disciplina, quia disciplina dicitur alicujus disciplinati disciplina, sed eorum quae sunt in hoc genere quod est disciplina singularia sive specialia, nihil hoc ipsum quod est, alterius dicitur, ut aliqua grammatica non dicitur alterius secundum quod est grammatica, non enim dicitur grammatica alicu-

jus quaedam grammatica, nec musica, sed quaedam grammatica dicitur alicujus disciplina, non alicujus grammatica, et musica dicitur alicujus disciplina, non alicujus musica.

Propter quod quaecumque istarum singularium per se sunt qualitates, et non sunt ad aliquid. Hujus autem causa est, quia singulariter accepta , ut quaedam grammatica et quaedam musica, in seipsis claudunt ea quorum sunt et ad qua dicuntur, et ideo nugatorie extrinsecus apponeretur. Hæc tamen in specie et in singulari qualitates sunt : quia secundum ea quales dicimur cum hæc habemus, et secundum quod habemus ea ut adepta, quales dicimur secundum ea : scientes enim dicimur, eo quod habemus singulas scientias : scientes autem dici, est quales dici secundum scientias. Propter quod hæc etiam erunt qualitates, quamvis secundum genus dicantur ad aliquid. Et hoc est secundum singulas scientias secundum quas etiam dicuntur quales et scientes. Hoc autem secundum quod quales dicimur secundum quod hujusmodi est, non est de numero eorum quae sunt ad aliquid. Amplius adhuc alia causa est A tia solutio textus. quod non oportet ex talibus conturbari, nomina nihil est inconveniens si contingat idem et quale et relativum esse secundum diversa quae sunt in illo : secundum enim diversa quae sunt in ipso, nihil prohibet idem ipsum diversis generibus enumerare : et sic grammatica, ut est scientia recte scribendi recteque componendi , quales nos facit, et est in genere qualitatis : ut autem est disciplina, est in eo quod est ad aliquid. Et similiter album per hoc quod subjectum dicit, in substantia est : per hoc autem quod quale dicit subjectum, est in qualitate. Hæc ergo de quali et qualitate dicta sunt.

<--- Page Split --->