TRACTATUS IV
DE PRÆDICAMENTO AD ALIQUID.
CAPUT VI.
Quomodo ad aliquid sit prædicamentum.
Tractaturis nobis de coordinatione prædicabilium quæ sunt in genere ad aliquid, primum occurrit nobis omnium antiquorum dissensio circa prædicamentum ad aliquid. Zeno enim et quidam alii hoc prædicamentum dicebant non esse prædicamentum, sed esse secundum rationem aliis prædicamentis immixtum ex eorum ad invicem comparatione. Et cum prima genera sint voces, primarum rerum genera significantes : cum autem hoc genus non significet ut ens ab aliis separatum, sed ut aliis immixtum, videtur quod significatum ejus non sit ens quod sit de primis partibus entis. Adhuc autem ad idem induxit, quod ad aliquid consistit in comparatione : comparatio autem materiae inest comparatae : comparatio ergo secundum intellectum comparata et res in qua est comparatio ponit secundum intellectum ante se : quod autem secundum intellectum aliquid ponit ante se præter subjectum, non est primum genus : videtur ergo quod ad aliquid non sit principium generis alicujus accidentis : id enim in quo fit comparatio et comparationis rationem ponit ante se quæ non est subjectum, sed aliquid de intellectu accidentis in quo fit comparatio. Hoc autem confirmabat per hunc modum : si enim comparetur A, AD, B, oportet quod aut secundum seipsum comparetur ei, aut mediante aliquo quod sit ratio comparationis. Non seipso, quia sic
quodlibet ad aliquid comparabitur, et nibil erit absolutum : ergo comparetur A, AD, B, mediante c ; oportebit igitur quod c sit ratio comparationis A, AD, B; si ergo non est c, non erit comparatio : intelligitur ergo c, inesse A, et B ante comparationem : nihil autem talium ante quod secundum intellectum est accidens, est genus primum accidentis : ergo ad aliquid non est genus accidentis.
Adhuc nullum generum accidentis est accidens alterius : comparatio autem sive ad aliquid accidit omnibus generibus accidentis, sicut per se patet : igitur ad aliquid non est generalissimum inter genera accidentis.
Adhuc autem ad aliquid coaccidit omnibus ex hoc quod in eis sunt genera et species, et totum et pars ; videtur ergo quod ad aliquid sit quoddam coaccidens omnibus aliis ex ipsa coordinatione generum et specierum : non ergo per se constituit genus, ut videtur.
Adhuc quia genus et species sunt in omnibus, non dicimus quia generalitas sit genus, et similiter non dicimus quod specialitas constituat genus, vel etiam differentia, vel proprium, vel accidens : omnia enim hæc circuunt genera ratione modi prædicandi qui invenitur in ipsis : a simili ergo ex quo ad aliquid est accidens commune quod accidit omnibus ex comparatione prædicabilium ad invicem, non debet esse genus, sed generum aliorum quoddam accidens.
Adhuc autem fortius objecerunt quidam posteriorum, sicut Avicenna et Alfarabius, dicentes quod nulla forma quæ sit ens, est in re quæ non sit absoluta secun-
Secunda.
Tertia.
Quarta.
Quinta.
<--- Page Split --->
dum esse quod habet in ipsa, sicut patet inducendo de calido, frigido, albo, et nigro, et omnibus aliis: sed comparatio quæ fit rerum ad invicem secundum formas quæ sunt in rebus, fit actu rationis, quæ dicit quod in quibus non est una qualitas sunt dissimilia, et in quibus est una sunt similia: comparationis ergo forma quæ est in his quæ sunt ad aliquid, non est res sed ratio, ut videtur, quia nihil est extra animam comparantis unum alteri: generalissima autem prima genera rerum significant: ad aliquid autem non est ens ratum apud naturam extra, sed ens rationis: ad aliquid ergo non potest esse generalissimum de talibus quæ sunt apud animam rebus, quia sic generalissima non significarent prima genera rerum simpliciter.
Ex his et similibus rationibus moti fuerunt Antiqui et fere omnes praeter Platonem et Aristotelem qui dixerunt ad aliquid non esse genus quod sit prima pars accidentis vel una de primis, sed dixerunt ipsum ex habitudinibus aliorum generum ad invicem per actum rationis comparantis unum ad alterum omnibus aliis esse immixtum, ita quod dicunt ad aliquid non esse unum de generibus primis, sicut tangit Averroes super quintum primae philosophiae Aristotelis 1.
Nos autem Platoni et Aristoteli consentientes, dicimus ad aliquid esse generalissimum, et esse unum de primis generibus accidentis: eo quod tam Porphyrius quam etiam Aristoteles et Avicenna dicunt, quod accidens duobus modis praedicatur de eo cujus est accidens, et duobus modis causatur a subjecto. Quoddam enim est forma absoluta et non per aliquid est accidens, nisi quia in subjecto sequitur esse perfectum subjecti in suis substantialibus: et ideo est accidens, quia non potest esse de substantialia rei quod sequitur perfectum esse, et sic quantitas est accidens, et qualitas et hujusmodi. Quoddam autem est accidens, non
quia sequatur esse rei perfectum, nec quia sequitur ad rem nisi gratia substantialium, sed ex aliquo quod est extrinsecus se habens ad rei substantialia, sicut hoc ad hoc quod aliquid sit ejus quod se habet ut primum, aliud ut secundum, vel unum ut totum, et aliud ut pars, vel ut conveniens vel differens ab alio, sequitur ab extrinseco quod unum sit comparabile ad aliquid secundum ipsam rem: quæ comparatio ad actum reducitur quando actu per rationem comparantur, et a tali accidente quod sic accidit rebus proprie causatur ad aliquid: et propter hoc quod tale accidens invenitur in multis, propter hoc putatur esse omnibus aliis immixtum, cum tamen sit modus accidentis ab aliis accidentium modis distinctus: et ideo proprimum accidens significat, quod in genere suo est primum. Nec moveat quemquam quod ab omnibus aliis est causatum, et ideo videbitur forte non esse generis unius sed omnium: non enim causatur ab omnibus ut divisa et discreta sunt, sed causatur ab eis ut unum, et una ratione communi est in eis: et haec comparabilitas vel ratio comparationis, et quod sic sequitur ad rem, est ad aliquid et non absolutum.
Ad hoc quod objicit Zeno, dicendum quod ad aliquid non relinquit ante se ali- quid quod sit de intellectu ipsius, sicut genus vel sicut magis commune est de intellectu speciei vel minus communis quod relinquitur ante se: sed relinquit ante se illud quod est causa talis acci- dentis, et haec est ratio comparationis, sive id in quo fit comparatio. Hoc autem non impedit quin sit genus speciale acci- dentis, quia quodlibet genus accidentis ante se relinquit in subjecto causam per quam efficitur in subjecto.
Ad hoc quod dicitur quod nullum genus accidentis est accidens alterius, dicendum quod si dicatur, quod unum genus accidentis non accidit alteri ut subjecto, dicendum quod hoc verum est: sed
<--- Page Split --->
quod unum genus non mediante altero fiat in subjecto, hoc est falsum, sicut patet in actione, et passione, et ubi, et quando, et in multis aliis. Et sic similiter nihil prohibet quin ad aliquid in subjecto sit mediante aliquo alio : hoc enim non impedit intellectum generalissimi : generalissimum enim ut generalissimum facit talus modus prædicandi per se vel per accidens qui ad alium nullum modum reduci potest, sed est ipse secundum seipsum modus prædicandi alicujus specialis : et sic patet quod significant generalissima prima rerum principia speciali et distincto modo prædicabilium, et significant prima rerum principia vel per se vel per accidens : quia prædicabilia ut prædicata sunt distincta secundum primos modos prædicabilium.
Ad hoc vero quod objicitur quod coaccidit ad aliquid omnibus generibus, sicut esse genus et esse speciem, est in omnibus, dicendum quod non est verum : quia genus et species accidunt secundum suas rationes ex speciali modo prædicandi universaliter secundum rem ipsam, qui ad alios modos reduci non possit. Ad aliquid autem ponit modum universalem suæ coordinationis, qui ad nullum alium modum reduci potest, et ideo ad aliquid non est coaccidens modus prædicandi, sed est modus prædicandi per se distinctus cujusdam generis accidentis.
Ad quintum. Ad hoc autem quod posterius objiciunt, dicendum videtur quod per comparationem dupliciter est considerare, secundum aptitudinem ,scilicet et secundum actum. Secundum aptitudidem quidem est in rebus, et jamdudum supra in scientia Universalium determinatum est, quod aptitudo sola sufficit ad modum prædicandi, constituendi et causandi. Secundum actum autem comparatio est in ratione vel anima comparantis : et actus ille non facit, quod non secundum aptitudinem sit in rebus comparatis : et ideo secundum aptitudinem quidem est in rebus, secun-
dum perfectionem autem est in ratione. Et hoc multos decipit in isto prædicamento : et est quod dicit Aristoteles quod quædam insunt ut accidens, quædam autem ut quodammodo se habere ad alterum. Et bene concedendum est quod accidens istud minus habet de ente quam aliud quod est absolutum : sed ex hoc non sequitur quod nihil habeat, et secundum quod habet de ente accidentali non ponat modum prædicabilium ab aliis prædicabilibus accidentis distinctum et separatum.
CAPUT II.
Quid hoc genus habeat de ente, et quid in eo sit generalissimum, et quid subalternum, et quid specialissimum, et quid individuum.
Consequenter determinandum est quid de ente significet hoc genus, et quid sit generalissimum, et quid specialissimum, et quid subalternum, et quid individuum. Haec enim ad omnem coordinationem pertinten generalissimorum : omne enim generalissimum aliquam significat partem entis1, et in omni coordinatione prædicabilium aliquid est ut generalissimum, et aliquid ut subalternum, et aliquid ut specialissimum, et aliquid ut individuum. Aliter enim modus prædicandi prædicabilium completus non esset nisi distinctus esset ab aliis et non staret in infimo nec staret in summo,nisi per media descenderet ordinate quæ sunt subalterna et specialissima.
Manifestum autem est ex præindustis, quod ad aliquid minus de ente habet quam quantitas vel qualitas, quia illa significant ens actu perfecte quiescens in subjecto quod est substantia, et tale ens non significat ad aliquid, sed potius id quod secundum aptitudinem et causam est in subjecto : perfectio autem ejus est in ratione comparante, propterea non
<--- Page Split --->
quiescit in subjecto, sed habet ad id quod extra subjectum est comparationem, et ideo minus de ente significat quam aliud genus, et praecipue quando non fundatur in substantia nisi per actum substantialem, sicut patet quod nihil fundatur in substantia, et non habet causam nisi actum substantialem qui est activa generatio : et cum actus sit in agente, per hoc quod est ab agente fit propter hoc quod tale ad aliquid in subjecto vel nihil vel parum reducit comparationis : ex hoc enim quod ille generavit, sequitur quod pater sit, et ex hoc quod alter est genitus, sequitur quod sit filius, ita tamen quod neuter nec generans nec genitus formam aliquam receperit, vel aliquid passus sit secundum aliquod accidens : quia per actum substantialem et effectum actus fit hujusmodi comparatio, et quia vel nihil in simplicibus sicut materia, vel parum valde in his quae materialia sunt inducit comparationis, patet quod minus de ente habet quam significata aliorum generum accidentis : quamvis etiam aliquando fundetur super formam accidentalem in subjecto praesuppositam, cum dicitur quod isti sunt similes, quia uterque albus est; et tunc quidem est relatio compositi ex subjecto et accidente, sed ipsa de se non majorem affert comparationem nisi comparabilitatis illius quae est secundum aptitudinem, sicut paulo ante diximus : et ideo de se minimum quid signilicat entis, quod tamen modum specialem importat praedicationis : propter quod oportet ipsum esse distinctum ab aliis praedicamentis : ille enim modus in multis invenitur quae ordinabilia sunt secundum illum modum in genera et species et individua.
tionem accidentis (quod accidens est quod ut consequens substantiale esse cadit ad substantiam ut ad subjectum) sic aequaliter participant accidentis predicationem omnia genera accidentium : sed secundum hoc quod accidentia primorum generum significant quasdam species vel partes entis primas quae non sunt de esse substantiae, sic non participant aequaliter modum accidentis novem genera, quae accidentium genera dicuntur : sic enim nec entis praedicationem aequaliter participant, quia quælibet sunt entia, et quædam significantia sunt non ens quidem principaliter sed quomodo se habeat ens ad aliud : et illa sunt minus entia quam illa quae significant ens in aliquo absoluto quiescens, et secundum hunc modum participant entis praedicationem. Accidentis autem praedicationem participant e converso : sicut enim accidens per se minus habet de ratione accidentis quam accidens per accidens, ita plus habet de accidente quod est accidens ex comparabilitate quam id quod solum ex hoc accidit, quia est in alio, non sicut quædam pars esse ipsius : et per prius et per plus accidentalitatis praedicatur accidens de ad aliquid quam de aliis generibus accidentis.
Generalissimum autem in hujus predicabilis coordinatione est ad aliquid, vel relativum, vel minus proprie, ut dicunt quidam, relatio : sed notandum quod nullo nomine ita expresse significatur generalissimum sicut per hoc quod est ad aliquid, quod est præpositio cum casuali : hoc enim duo importat quæ sunt in relativo, diversitatem scilicet per transitionem quam notat præpositio, et terminationem comparationis quam notat casus accusativus, cum dicitur ad aliquid.
Si autem aliquis objiciat, dicens quod secundum ea quae dicta sunt, accidens praedicatur per prius et posterius de ad aliquid, et de aliis generibus accidentium, quod videtur inconveniens, cum omnia genera accidentium ex æquo referantur ad unam accidentis divisionem, Dicendum est quod secundum hanc communem ra-
Et si objicitur quod in nomine hoc quod est ad aliquid non importatur id quod comparatur ad aliquid, neque etiam ratio comparationis, sed tantum diversitas comparatorum, et id ad quod refertur comparatio, Dicendum quod hoc quod competentius potest importari in nomine comparativo de se et ratione sua formali est
<--- Page Split --->
ad aliud ; et id quod comparatur ad aliud, non est nisi materialiter in ipso. Nomina autem imponuntur ab eo quod formaliter significatur in ipsis, et non ab eo quod est in eis ut materiale : ratio autem comparationis, ut ante dictum est, non respicit comparationem nisi ut causa et non ut forma, et ideo etiam non debet significari in nomine, quia est extra formam illam a qua imponitur nomen ; et ideo aptius nominatur hoc genus nomine ad aliquid, quam aliquo alio nomine quo possit nominari.
Et sciendum quod, ut dicunt Porphyrius et Alexander, Plato invenit hoc nomen, cum relatio tunc vocaretur. Relatio autem nominari non debet, quia sicut nec alia genera in abstracto significata predicabilia sunt, ita nec istud : abstracta enim significant essentias simplices quae secundum hoc quod sic significantur, non sunt formae totius esse significative et notiones alicujus totius esse, ipsius totum essentiale vel accidentale significantes. Ab Antiquis autem relativum dicebatur, quod, ut dictum est, emendavit Plato considerans quod relativum est dictum quasi antecedentis reductivum, ut dicitur in grammaticis, et hoc non consideratur in comparatione nisi materialiter : id autem ad quod refertur, est sicut finis qui formalis est in eo quod terminat et finit comparationem : propter quod melius ad aliquid quam relativum nominatur.
Habet ergo istorum prædicabilium coordinatio ad aliquid pro generalissimo. Ad aliquid autem dici secundum id quod sunt, et ad aliquid dici quomodolibet ad aliud, sunt prima dividentia generalissimum, et cum eo subalterna genera et species constituentia : ut specialissimum autem habet ad aliquid, quorum hoc ipsum quod sunt ad aliquid sunt : ut individua autem habet hoc sic ad aliquid esse et id sic, ut pater, filius, dominus, servus.
Attendendum autem valde est, quod
quædam significant comparationem quæ sunt ad aliquid ut conceptum tantum, et ista dicuntur absoluta, sicut hoc ipsum quod dico relatio, vel comparatio, et ideo illa non referuntur ad aliquid,sed absolutas dicunt suas significationes. Alia significant relationem ut exercitam et secundum actum comparatam, sicut ista ad aliquid vel relativum. Quædam etiam significant eam ut in potentia ad exercendum, sicut hoc ipsum relativum quod potentiam activam ad referendum significat. Et ex hoc iterum est, quod aptissime hoc genus vocatur ad aliquid et minus apte relativum 1. Sed cum dicitur relatio, minimum habet congruentiae nomen illud.
Ex hoc iterum ulterius patet ratio ordinis, quod post prædicamentum quantitatis inter genera accidentium prædicamentum hoc est ordinandum, quia scilicet quantitas propinquissima est substantiæ, cum substantia ordinanda est. Propter quod etiam quantitatis diffinitiones quamvis concernant materiam, non tamen concernunt hanc vel illam sensibilem, et sunt propter hoc de necessitate mathematicæ scientiæ. Aliorum autem accidentium diffinitiones et passiones concernunt materiam sensibilem et habent plus de accidentalitate, et minus appropinquant ad substantiam. Et cum inter illa plus habet de accidentalitate ad aliquid, ut dictum est, merito præponitur inter illa. Et hoc dico salva pace Boetii, qui aliam causam assignat hujus ordinationis : dicit enim quod quia in ordine discretae quantitatis est primum et secundum, quæ relationem et comparationem dicunt, et quia tam in prædicamento substantiæ quam in prædicamento quantitatis resultant genus et species quæ sunt relativa, ideo statim post ista duo ponitur relatio, quamvis qualitas secundum naturam qualitatis sit ante relationem. Quæ ratio non est sufficiens, sicut cuilibet bene consideranti facile patere potest.
rationem ut actu exercitam, relativum vero significat eam ut in potentia ad exercendum.
<--- Page Split --->
CAPUT III.
De diffinitione dicente quid est ad aliquid secundum Platonem.
Ad aliquid autem secundum diffinitionem quam Plato dedit sic diffinitur : Ad aliquid talia dicuntur quæcumque hoc ipsum quod sunt aliorum dicuntur, vel quomodolibet aliter ad aliud 1. Et quod dicat Plato, quod ad aliquid talia dicuntur et non dicit hæc vel illa, notat quod ad aliud non refertur substantia sola : quia non est in substantia, ut substantia est, causa relationis, sed substantia cum forma accidentis quæ est causa relationis, refertur ad aliud : et ideo dicit talia et non dicit hæc vel illa. Quod autem dicit dicuntur,
Quare dixit hæc vel illa. Quod autem dicit dicuntur, notat quod diffinitur, ut prædicabile, quod per dici, et non per esse habet diffiniri : et ideo dicit dicuntur, et non dicit sunt. Quod autem addit quæcumque, notat quod semper in diversitate et pluralitate eorum quæ ad invicem ad convertentiam dicuntur, consistit relatio. Quod autem addit hoc ipsum quod sunt, notat ea quæ secundum esse sunt relata ad alia. Secundum esse autem relata sunt ad alia, quæ non habent aliud esse quam relationis sive ad aliquid, sicut pater in nullo genere accidentis habet aliud esse nisi paternitatis, cujus esse totum est ad alterum, et non fundatur super aliquod aliud esse accidentis, sicut æqualis vel similis, quod fundatur vel super unam quantitatem quæ est in pluribus, vel super unam qualitatem quæ est in pluribus, et sicut idem quod præsupponit unam substantiam in qua fundatur. Sed pater, filius, dominus, et servus, et quæcumque ex seipsis non dicunt nisi accidens comparationis ad aliud, illa secundum hoc quod sunt aliorum dicuntur genitive. Quia genitivus secundum suum nomen dicit id quod est alterius sicut finis et terminus in quo finitur generatio, et sic est ad aliquid alio-
rum, ut patet ex prius habitis. Quod autem addit dicuntur, dicit propter modum prædicandi quem specialem inter genera habet accidentium.
Quia autem non omnia comparata ad aliud sunt hoc modo aliorum, sed etiam dicuntur secundum alios casus ad aliquid ut secundum dativum, accusativum et ablativum, quæ non sunt adeo vere comparata ad aliud secundum totum esse suum, et tamen aliquo modo sunt ad aliquid, sicut illi, vel ad illud, vel ab illo : ideo necessarium fuit per disjunctivam conjunctionem conjunctam et congregatam esse diffinitionem, per quam quidem orationis notaretur conjunctio, sensus vero disjunctio : et sic notaretur divisio eorum quæ sunt ad aliquid, quæ sunt duorum modorum. Et ideo subjungit vel Quare dixit quodmodolibet aliter ad aliud dicuntur, vel quomohoc est, secundum aliorum casuum habiter ad aliud. tedinem : et quæ non adeo vere sunt relativa, quod secundum totum esse suum sint ad aliud, sed fundantur in quodam esse quod non est ad aliud, sicut diximus. Hæc autem diffinitio declaratur exemplorum positione et eorum quæ sunt ad aliquid inductione. Eorum enim quæcumque hoc ipsum quod sunt, aliorum vel alterius sunt secundum genitivum casum. Exemplum est, ut majus quod ratione comparationis quam dicit, secundum id quod est, alterius est : est enim majus minoris vel minore majus, et minus majoris vel majore minus : quia Græci non habent ablativum, sed genitivo utuntur tam pro genitivo quam pro ablativo. Majus igitur secundum id quod est, est alterius sive dicitur aliquo majus. Secundum exemplum est ut duplum, hoc est secundum id quod est alterius dicitur : alicujus enim sicut dimidii, vel subdupli duplum dicitur. Similiter autem secundum totum esse aliorum sunt, quæcumque sunt hujusmodi sive his similia.
At vero secundum secundam partem diffinitionis et hæc ad aliquid sunt, quam-
<--- Page Split --->
vis non ita vere et ita perfecte sicut alia quae dicta sunt, dicunturque exempla illorum, ut habitus, affectus, disciplina, positio : haec enim omnia quae exemplariter dicta sunt, hoc ipsum quod sunt, secundum ipsam comparationem aliorum dicuntur, et non dicuntur aliter ad aliud per hoc ipsum quod sunt, quia nomina eorum imposita sunt de tali comparatione, sed dicuntur secundum alios casus : habitus enim dicitur secundum genitivum casum : dicitur enim alicujus habitus, eo quod dicitur habentis habitus, et habens habitum, habens dicitur secundum accusativum ; et disciplina alicujus disciplina est, sed convertentia secundum ablativum casum, dicitur enim disciplina disciplinati disciplina, sed disciplinatum non dicitur disciplinae disciplinatum, sed dicitur disciplinatum disciplina disciplinatum per ablativum per quem notatur habitudo causae formalis. Similiter positio alicujus positio est : est enim partium ordinatarum positio, et positae partes sunt positione positae, quia partes ordinatae in toto positione sunt ordinatae : et iterum sit conversio per ablativum, sed et alia similiter relativa se habent.
Concludatur ergo per exempla declarata diffinitio. Ad aliquid ergo sunt quaecumque hoc ipsum quod sunt et quod in eorum nomine importatur, aliorum dicuntur secundum genitivum casum, vel quomodolibet aliter secundum alium casum ad aliud se habent, ut mons magnus, non secundum genitivum, vel dativum, sed secundum accusativum ad alium montem comparatus : magnum enim ad aliud secundum accusativum dicitur, et simile ad aliquid dicitur simile secundum dativum casum, dicitur enim simile simili simile, et aequale aequali aequale, et idem cidem idem, et e converso : et omnia talia quae cumque secundum aliquem casum ad se invicem referuntur, dicuntur ad aliquid secundum similitudinem istorum.
Attendendum autem est in quibus dativus habitudinem unam et eamdem dicit cum genitivo, quod in illis in genitivo et
dativo unus modus est in relatione sive eorum quae sunt ad aliquid, ut pater filio vel filii, et filius patri vel patris. In his tamen posset esse deceptio, quia dictum est quod accubitus et statio et sessio et similia, positiones quaedam sunt et ordinatio partium in toto, et dictum est quod positio ad aliquid est, sed ab his sumpta quae sunt jacere et stare et accumbere, quae dicunt accidens inclinatum ad subjectum verbaliter ut actum significatum, positiones non sunt secundum suum nomen, sed denominative sunt dicta verbaliter ab his quae sunt positiones vera, ut sessio statio et accubitus. Sedet enim cui inest sessio, ut actus, et accumbit cui inest accubitus ut actus : cui autem inest per id quod inest, recipit denominationem vel nominaliter vel verbaliter vel participialiter, ut sedet, stat, accumbit, sedens, stans, accumbens : et haec non dicuntur ad aliquid, quia sedens vel qui sedet ad nullum comparatus sedet et similiter est de aliis quae per eumdem modum dicuntur.
Haec igitur diffinitio est Platonis, eorum quae sunt ad aliud, quam tamen secundum aliquid calumniatus est Aristoteles, sicut patebit in sequentibus : eo quod secundum eam quaedam substantiae videntur esse ad aliquid, sicut in sequentibus hujus tractatus ostendetur.
CAPUT IV.
De proprio ejus quod est ad aliquid, quod est suscipere contrarietatem.
Sic itaque declarata diffinitione Platonis eorum quae sunt ad aliquid, manifestandum est hoc praedicamentum per sua propria consequentia ipsum , sive sint communia , non proprie propria sive etiam proprie propria. Dicimus itaque, quod inest contrarietas in relatione, sed non inest his quae secundum id quod sunt totum et perfectum, sunt aliorum, quae sola sunt vera et secundum totum esse ad aliquid : sed est secundum alia
<--- Page Split --->
quae secundum aliquid sui sunt relativa, et secundum aliquid sunt alterius prædicamenti : et per id quod sunt alterius prædicamenti, inest susceptibile esse contrarietatis. Ut autem hoc pateat in exemplis, virtus vitio contrarium est, cum utrumque eorum, tam virtus scilicet quam vitium, aliquo modo ad aliquid est, est enim virtus virtuosi virtus et virtuosus virtute virtuosus : sic enim disciplina est contraria ignorantiae, et scientia inscientiae, cum tam disciplina quam scientia sint ad aliquid, quia disciplina disciplinati est disciplina, et scientia scibilis est scientia, et disciplinatum disciplina est disciplinatum, et scibile scientia scibile.
Hujus autem est id quod diximus ratio, quod nec virtus nec disciplina nec scientia secundum totum esse suum sunt alterius vel ad aliquid : virtus siquidem est habitus in mente consistens secundum suum esse, et sic est in prædicamento qualitatis, et hoc modo suscipit contrarietatem. Addit autem supra rationem habitus relativam comparationem ad alterum sicut ad actum, in quo perfecta est virtus secundum optimum, et sic est alicujus virtus, ut comparati ad actum per virtutis habitum, et sic proprie est virtuosi vel studiosi virtus, sicut securis secantis vel ædificantis est securis vel instrumentum. Et similiter sicut disciplina potest considerari secundum quod est habitus cognitivus : et hoc est esse suum per quod in prædicamento qualitatis reponitur, et habet ignorantiam contrariam, et non illam quæ est puræ privationis, sed illam quæ est contrariae dispositionis secundum principia, hoc est, illius qui dispositus et informatus est contrariis principiorum, et ideo ignorat : et erit tunc disciplina habitus disciplinabilis sicut mathematicorum, et ignorantia contraria dispositio ad eamdem. Scientia autem est habitus conclusionis, et similiter considerata ut habitus intellectus est in prædicamento qualitatis, et sic suscipit contrarium et necessario est necessaria
dispositio circa eamdem. Utrumque autem horum supra esse talis habitus intellectus addit esse virtutis intellectivæ, qua potens efficitur quis ad actum intellectus : et sic est relativum, quia sic scientia est scientis potentia ad scibile, et sic est disciplina disciplinati virtus ad disciplinam perceptibile, et quoad hoc esse non habet contrarium.
Ex hoc patet quod non est simile de alho quod quidam dicunt et de albedine, quod ita possit dici, quod albedo sit albi albedo, et album albedine album, et sic posset dici relative : ex hoc enim quod aliquid sit alicujus ad hoc quod sit relativum, oportet quod ipsius sit ut perfecti vel instrumenti ad alterum, et quod sit ab ipso ut instrumentum vel organum. Sic autem non est albedo albi, sed est albi ut formativum, nec perficit ad actum qui sit ejus quod est album, sed agit in ipso proprium albedinis actum, qui nullo modo est actus ejus quod est album : albedinis enim actus est disgregare visum, et ille actus non est albi, hoc est, ejus quod est album. Sic autem non est de virtute, et disciplina, et scientia, quæ ut virtutes sunt electivæ vel intellectivæ, organa vel instrumenta quædam sunt ad actum rationis vel electivæ voluntatis, et ideo supra esse habitus addunt rationem relationis. Et sic est de affectu ad affectibile : quia affectus dicit instrumentaliter expediens voluntatem ad hoc quod inclinetur ad volitum et inhaereat illi, ideo affectus est affecti ad affectibile affectus, et habet modum ejus quod est ad aliquid, quamvis non secundum totum esse suum sit ad aliquid.
Sic ergo relativa secundum modum habere contrarium non relativa existentia, non secundum veritaest proprium relativorum. tem sui esse, suscipiunt contrarietatem :
Nota.
<--- Page Split --->
secundum veritatem est relativum, et similiter triplici et subduplici et hujusmodi nihil est contrarium, neque alicui talium quae secundum totum id quod sunt, ad aliquid sunt, sicut pater filius, frater soror, dominus servus, et alia his similia. Sic ergo neque omni nec soli convenit ista proprietas, sed convenit quibusdam quae secundum modum solum sunt ad aliquid.
CAPUT V.
De proprio relatiovrum quod est suscipere magis et minus.
Alia autem similis huic proprietas nec soli nec omni conveniens proprietas est, quod videntur relativa et magis et minus suscipere , quod inductione probatur et exemplorum positione. Simile enim et magis et minus dicitur : unus enim magis et minus similis est alteri cui similis est et ad quem dicitur. Similiter autem et inaequale magis et minus dicitur. Quamvis enim aequale sit uno modo tantum secundum quod alteri suppositum nec excedit nec exceditur, propter quod aequale secundum veritatem non suscipit magis et minus, tamen inaequale magis vel minus est secundum quod plus vel minus recedit ab aequalitate. Sed simile et dissimile utrumque recipit, scilicet magis et minus, sicut album et nigrum, justum et injustum. Sed non sic rectum et curvum, si vere et proprie sumatur rectum, ut diffinit Plato, cujus medium ab extremis non exit : hoc enim significat ut in termino sicut et aequale : sed contraria illorum suscipiunt magis et minus secundum recessum ab illo quod significat rem suam ut in termino. Simile ergo et inaequale, ut dictum est, magis et minus suscipiunt, cum tamen utrumque sit relativum secundum modum et non secundum esse totum. Simile enim ponit unam qualitatem subjectam similitudini, quae non est
ad aliquid, et aequale ponit unam quantitatem subjectam aequalitati, quae non est ad aliquid : et per oppositum dissimile et inaequale diversas supponunt qualitates et quantitates, cum sint relativa secundum modum. Simile enim dicitur alicui simile et ad alterum, aequale autem alicui aequale ad aliquid.
Hoc autem proprium non omnibus relativis convenit. Non enim relativa suscipiunt magis et minus, nisi ea sola quae secundum modum et non secundum totum esse sunt relativa. Unde non omnia relativa secundum unam similitudinem suscipiunt magis et minus, ut duplex, subduplex : nec aliquid talium relativorum quae secundum veritatem et modum simul sunt reliqua.
Hoc autem proprium causatur ex praecedente, quia minus suscipere est plus habere de contrario, magis vero suscipere est minus habere de contrario 1. Multa autem accidunt relativis quae secundum solum modum sunt relativa, quae non accidunt eis quae secundum veritatem et modum sunt relativa, propter hoc quod inest eis etiam aliquid quod est alterius praedicamenti, quod non inest aliis quae secundum totum id quod sunt, relativa sunt, sicut ista duo consequentia de quibus jam pertractatum sunt est. Et similiter quod quaedam eorum relativa intrinseca , et quaedam extrinseca. Dico autem relativa intrinseca quae intra se claudunt per significata sua ea ad quae referuntur, quae dicuntur sua correlativa, sicut cum dicitur, isti sunt similes, hoc est, iste illi, et ille isti, vel isti sunt aequales : quod non est invenire in his quae vere et secundum esse et secundum modum relativa sunt, sicut pater et filius, dominus et servus, causa et causatum, principium et principiatum, et alia hujusmodi : non enim dicitur, isti sunt patres, ita quod iste illius et ille istius, et ista sunt dupla, ita quod hoc ad illud et illud ad istud.
Objiciunt tamen quidam contra ea quae
<--- Page Split --->
dicta sunt de contrarietate, dicentes quod Aristoteles dicit, quod motus secundum accidens est in omnibus praedicamentis : ergo motus secundum accidens est etiam in ad aliquid : et ubi est motus, est aliquo modo contrarium : ergo quæ sunt ad aliquid secundum veritatem, etiam aliquo modo suscipiunt contrarium. Ad quod dicendum est quod quamvis motus secundum accidens sit in omnibus, tamen non est uno modo in omnibus. In ad aliquid ergo est motus, ut dicit Aristoteles1, quia per motum inducitur, ut pater per generationem et hujusmodi, sicut per motum ad formam alii conformem.
Est autem attendendum quod haec duo propria, suscipere contrarium, et suscipere magis et minus, ut in pluribus se concomitantur, quia suscipere magis et minus, ut dictum est, causatur ex hoc quod est plus vel minus habere de contrario. Unde contingit quod quamvis oppositio relativa non sit oppositio contrarietatis, nec e converso, quod contraria nunquam possunt simul esse relative opposita (quod ex hoc patet, quia contraria nata sunt fieri circa idem, relative autem opposita circa diversa : et contraria non possunt esse in eodem simul actu, relative autem opposita possunt,dummodo respectus fiat ad diversa : est enim idem pater et filius respectu diversorum) tamen relative opposita secundum modum et non secundum esse et veritatem, secundum id quod non sunt relativa, possunt habere contraria et suscipere magis et minus, quia non habent unam simplicem oppositionem,sicut contraria : sed sunt duo, et ratione unius suscipiunt contraria magis et minus, ratione autem alterius non.
Adhuc autem notandum quod inæquale recipit magis et minus, cum tamen quantitas supra quam fundatur ad aliquid, magis et minus non suscipiat : et hoc ideo quia hoc modo quo ad aliquid fundatur supra quantitatem, est magis et minus in quantitate, sicut in quantitate
quæ est numerus, est major et minor, ita inæqualior est quæ in pluribus partibus mensuræ quantitatis ab æquali recedit, et ideo inæquale hoc modo dicitur magis et minus inæquale 2.
Si autem aliquis sic arguat, ubi est magis et minus, possibilis est motus ; sed in ad aliquid non est motus, ergo etiam in ad aliquid non est magis et minus. Jam autem ad hoc satis responsum est : quia in his quæ sunt vere ad aliquid, non est motus, nisi sicut in his quæ per motum inducuntur, et non sic quod termini motus sint ad aliquid. In his autem quæ sunt ad aliquid secundum solum modum, potest esse motus, non secundum quod sunt ad aliquid, sed secundum quod sunt in genere qualitatis, ut dictum est : in talibus autem ad aliquid aliquando recipit magis et minus secundum genus, et non secundum speciem, quia inæquale est magis et minus : duplum autem et triplum non dicuntur secundum magis et minus, et hoc est ideo quia certa est dispositio in specie quæ non est in genere : non enim dicitur magis et minus duplum, quia certa mensura ponitur in specie quæ non ponebatur in genere inæqualitatis : certa enim mensura est dupli vel subtripli quæ non potest esse magis et minus, incerta autem importatur per inæquale, cui addi potest et minui. Hoc est igitur quod circa ista duo propria est notandum.
CAPUT VI.
De proprio relativorum quod est dici ad convertentiam.
Proprie autem proprium relativorum quod omni et soli et semper convenit ei quod est ad aliquid, sive secundum modum solum, sive secundum modum et veritatem sit ad aliquid, est ad convertentiam dici. Sed convertentia et convertibilitas et conversio in hoc differunt, quod
<--- Page Split --->
structure,considerateas grammaticus,secundum autem quod voces in hoc significant diversas rerum prædicationes et prædicabilium modos, eas habet considerare logicus. Sic igitur ad convententiam dicuntur ea quae sunt ad aliquid.
Est tamen in his aliquando in figura vocis impedimentum, quod aliquando removetur convertentia secundum dictionem : unde aliquoties videbitur esse non verum, quod relativa secundum convertentiam dicantur, nisi convenienter secundum nominis figuram et casum assignetur ad id ad quod dicitur secundum nomen et casum. Nisi ergo peccet is qui assignat, ita quod non referat ad hoc ad quod dicitur secundum nomen et casum, tunc videbitur converti, sicut manifestum est in ala,quae quia organum volandi dicit ipso nomine, patet quod alterius est quod utitur ea ad volandum et non est absolute dicta : quia si esset absolute, etiam abscissa adhuc esset ala, quod falsum est. Quia igitur ala non sua sed alterius est, nec sibi sed alteri ala est, si assignetur quod si avis ala, peccatum est in assignatione, et ideo non convertitur : quia prima assignatio non fuit conveniens, quando dicebatur ala avis ala : et ideo non convertitur, ut dicatur, avis alae avis. Non enim in eo quod avis est, dicitur alae avis, sed in eo quod alata est : multorum enim etiam animalium aliorum alae sunt, quae tamen non sunt aves, nec in genere avium continentur. Propter quod si convenienter secundum nomen et casum assignetur ala ad id cujus est, statim convertitur, ut si ala alati ala dicatur : tunc enim convertitur, ut dicatur secundum ablativum casum, alatum ala alatum.
Unde etiam in talibus in quibus nomina non sunt posita, aliqua necesse est fingere nomina secundum convenientem assignationem, ut in remo patet, quod quia instrumentum dicit id quod alterius est vel alteri est. Si igitur sic assignetur, ut dicatur remus navis remus, non erit secundum rem et nomen et casum conveniens assignatio : neque enim remus di-
citur navis in eo quod navis : sunt enim naves quarum remi non sunt, sicut magne naves quas tintres vocant qua malis moventur et velis, et remis impelli non possunt : et ideo quia non conveniens fuit assignatio, non convertitur, ut dicatur, navis remi navis. Sed forte convenienter erit facta assignatio, si sic dicendo assignetur, remus remite rei remus, aut quomodolibet aliter secundum convenientem vocis assignationem dictum sit. ut si remite non placet, dicatur remate : ad placitum enim fingentis nomina talis fit assignatio, nomen enim in talibus non est positum, sed convertitur si nomen secundum figuram dictionis et secundum convenientem casum assignetur : sicut enim remus remiti remus est, ita remitum remo remitum est. Similiter autem est in aliis, quae hoc ipsum quod sunt, aliorum sunt, et non absoluta sunt hoc quod sunt, nec sibi in se habent hoc quod sunt : in talibus enim omnibus convertentia fit si convenienter assignetur, ut caput, quod quia membrum et organum est, non sibi sed alteri et alterius est : ideo caput capitati est et non est caput animalis caput, quia non in eo quod aliquid animal est, caput est : multa enim animalia sunt capita non habentia, sicut omnia genera ostreorum conchiliorum, ut purpure, murices, et alia multa. Sic autem fortasse facilius sumitur convertentia, ut quando nomina non sunt posita, vel formetur ab illis quibus nomina posita sunt, vel fingatur et figuretur ab his quae convertuntur, sicut patet in his quae dicta sunt, sicut formatum est ab anima animatum et a remo remitum.
Ex his igitur universaliter concluditur, quod omnia quae dicuntur ad aliquid, si convenienter secundum figuram appellationis et casum assignentur, ad convertentiam dicuntur : nam si ad quodcumque assignentur ad quod non dicuntur, et non assignentur ad id ad quod dicuntur, non fit convertentia. Quod sic probatur Prima ratio, per locum a majori: quia etiam in his quae indubitanter convertibilia dicuntur, et
<--- Page Split --->
quibus nomina posita sunt secundum quae fit convertentia, non fit convertentia nisi ad eadem quae sunt, sub convenienti referantur assignatione, ut si assignentur ad ea quae extrinseca sunt et accidunt his ad quae sunt per seilla relata, et non assignentur ad ea ad quae sunt referenda secundum hoc quod sunt aliorum, ut patet. Si enim servus ad hoc quod ad aliquid est indubitanter, si non referatur ad dominum ad quem dicitur et cujus est secundum hoc quod ad aliquid est, sed quia accidit domino hominem esse, referatur ad hominem, ut sic dicatur, servus hominis servus, vel dicatur, servus bipesdis servus, vel alicujus talium quod accidit domino ad quae non per se refertur secundum dependentiam quam important in nomine, non fit convertentia, eo quod ad hoc non erat conveniens assignatio : multi enim sunt homines et bipedalia non habentia servum.
Amplius si id quod est ad aliquid indubitanter, convenienter assignetur ad id ad quod est et ad quod dicitur, omnibus aliis circumscriptis et remotis quae accidunt illi, relicto illo solummodo ad quod secundum convertentiam assignari habet, semper ad ipsum dicetur secundum convertentiam, ut si servus ad dominum dicatur, omnibus aliis circumscriptis quae accidunt domino ad quem dicitur servus, ut circumscribantur ab eo esse bipedem, vel scientem, vel disciplinae perceptibilem, vel hominem, vel animal, relinquatur autem hoc solum quod dominus est, tunc adhuc secundum convertentiam dicetur, servus enim domini servus est. Similiter e contra si servus assignetur ad aliquid ad quod non convenienter dicitur secundum quod servus est, omnibus aliis circumscriptis vel remotis, quae illi accidunt ad quod non convenienter assignatus est, et solum illud remanere ponatur ad quod non convenienter relatus est, relinquitur quod non dicitur ad illud. Verbi gratia : assignetur enim servus hominis servus, et ala avis ala, et circumscribatur ab eo esse dominum, patet
quod jam statim servus ad hominem non dicitur : cum enim dominus non sit, sequitur servum non esse, quia relativa posita se ponunt, et perempta se perimunt, ut in sequentibus erit manifestum. Similiter est de ave, hoc non tribuatur alae, sed alatam esse, et sic ala est avisut alata est et non avis. Et hoc patet per antedicta : si enim avi assignetur, tunc jam amplius non erit ala ad aliquid sive alicujus ala, nisi dicatur alati ala, et alatum ala alatum : cum enim ponitur quod nihil est alatum, sequitur quod ala nihil erit, quia hoc erit ala alterius et non suiipsius.
Ex dictis igitur concluditur, quod id quod est ad aliquid, oportet convenienter assignare ad id quod est et non ad aliud : et sic si utrique est nomen positum, facilis erit assignatio secundum convertentiam : si autem non sit nomen utrique positum relativorum, forte necessarium erit nomina fingere si ad convertentiam dici debeant relativa. Si autem sic secundum figuram appellationis et casus convenienter ad invicem reddantur sive referantur, tunc manifestum est quod omnia relativa conversim, hoc est, secundum convertentiam dicuntur ad invicem.
CAPUT VII.
De proprio relatiovrum quod est simul esse natura.
Ex his autem quae dicta sunt, quod scilicet relativa ad convertentiam dicuntur, sequitur aliud proprium relativorum, quod est quod relativa sive ad aliquid videntur simul esse natura. Quod autem secundum convertentiam dicuntur, et quod simul sunt natura, differunt in hoc, quod convertentia est in hoc secundum mutuam relationem eorum ad invicem et appellatione et casu : sed simul sunt natura in hoc, quod secundum quod relata sunt, in esse et non esse, sive in ortu et occasu, ut dicit Avicenna, simul sunt, ita quod posito uno in esse secundum quod
<--- Page Split --->
relativum est, et positum est aliud secundum quod refertur ad illud : et destructo uno secundum quod relativum est, destruitur et aliud secundum relationem secundum quam refertur ad illud. Et in aliis pluribus hoc verum est, quia simul sunt natura secundum dictum modum : et dicitur quod posito uno ponitur et reliquum, et destructo uno destruitur reliquum. Cum enim sit duplum, sequitur quod sit dimidium, et e converso : et cum sit servus ut servus, sequitur quod sit dominus secundum quod dominus, et e converso cum dominus ut dominus est, sequitur quod sit servus ut servus. Similiter autem est in aliis : secundum hoc enim quod relativa sunt, simul se auferunt ab invicem : quia sicut posita se ponunt, sic ablata se auferunt, ut patet inductione et exemplo : cum enim sit duplum, sequitur quod sit dimidium, et cum non sit duplum, sequitur quod non sit dimidium, et e converso. Similiter autem est in omnibus aliis quaecumque talia sunt, quod secundum veritatem et secundum id quod sunt, aliorum sunt.
Et non in omnibus hoc verum esse videtur. In quibusdam enim quæ modum habent relativorum, hoc verum esse non videtur, quod sic simul sint natura, quod posita se ponant et destructa se perimant. Instantia enim esse videtur : quia cum scibile sit, non est scientia : et si sit relatum scibile ad scientiam, videtur tamen scibile non simul natura cum scientia esse, sed natura scibile prius est quam scientia : cujus probatio est, quia nos ut in pluribus non accipimus scientias de rebus, nisi rebus jam subsistentibus : eo quod non possumus reales scientias accipere, nisi ex principiis rerum intellectu acceptis, et sic oportet res scibiles, prius esse, quam nostra scientia de rebus. Dico autem in pluribus sic esse : quia si aliqua scientia non est de rebus quæ extra nos sunt, sed de rebus quæ sunt a nobis, in his pro certo oportet quod scientia præcedat scibile, sicut est in ethicis, ad quorum essentiam præcedit scire et velle.
Hoc in realibus scientiis generaliter verum est, quod scibile secundum hoc quod est, videtur præcedere nostram scientiam quæ est de scibili ipso. In paucis ergo vel forte nullis potest aliquis recipere simul cum scibile esse scientiam. In paucis autem dico propter moralia : in nullis autem, quod etiam in illis aliquo modo scibile ut conceptum, quamvis non ut in esse positum, est ante scientiam.
Amplius autem hoc idem probatur alio modo : quia a scibili ad scientiam non convertitur consequentia : scibile autem sublatum simul aufert scientiam : nam si scibile non sit, scientia non est, eo quod nulla scientia est quæ non sit de aliquo scibili : si vero e converso scientia non sit, nihil prohibet adhuc scibile esse : ut enim dicit Boetius, multa sunt scibilia quorum scientiæ non sunt inventæ, sicut potest intelligi in circuli quadratura, quod etsi scibile sit, scientia tamen de ea nondum inventa est.
Amplius hoc idem probatur a minori arguendo sic : minus videtur quod animali sublato auferatur scientia, quam quod scibili sublato auferatur scientia : ergo multo magis aufertur ablato scibili : omni enim animali sublato non potest esse scientia : sed posito quod nullum sit animal et nulla sit scientia, adhuc contingit plurima esse quæ sunt de numero scibilium.
Similiter autem his habent se relativa quæ sunt circa sensum et sensibile quod ad sensum refertur. Sensibile enim prius videtur natura esse quam sensus secundum actum factus : quia de hoc sensu loquimur et non de eo qui est potentia sentientis : sensibile enim objectum agens in sensum, prius est sensu et prius secundum naturam quam sensus, et ideo sensibile interemptum simul interimit secundum actum sensum secundum actum factum. Sensus autem secundum actum factus interemptus, sensibile non interimit. Cujus causa est, quia sensus secundum actum factus non est nisi circa corpus quod sensu percipitur, et sensus secun-
<--- Page Split --->
dum actum facti in corpore aliquo sensibili sunt quidem per qualitates sensibiles quae sensum faciunt secundum actum. Cum ergo corpus sensibile nullum sit, necesse est quod nullus sensus sit secundum actum factus : perempto ergo sensibili perimitur sensus secundum actum factus : ergo sensibile peremptum simul secum perimit sensum. Sensus vero peremptus non necessario perimit sensibile, quia nullo sensu secundum actum existente, multa adhuc sensibilia sunt.
Et hoc patet iterum a minori arguendo : quia minus videtur quod animali peremplo remaneat sensibile non peremptum, quam quod perempto sensu sensibile perimatur : animali autem perempto omnis sensus perimitur : sensibile autem adhuc est et permanet : multa enim adhuc remanent corpora calida et dulcia et amara et omnia alia quae sunt secundum qualitates sensibiles disposita : quae omnia sunt sensibilia.
Amplius ad hoc idem facit quod sensus fit cum sensato sive cum eo quod habet sensum, hoc enim sensatum dicimus : simul enim fit animal cum sensu, quia propter sensum dicitur et est animal, ut dicit Avicenna. Sensibile autem ante est per naturam quam esset animal vel sensus, quia ex sensibilibus generatur animal et sensus : ignis enim et aqua et hujusmodi elementa ex quibus constat materialiter secundum naturam sunt antequam sit animal. Ergo sensibile videtur esse prius quam sensus.
Attendendum autem quod omnia relativa, sicut dictum est, sunt simul natura secundum quod sunt relativa, quamvis non sint simul secundum quod simpliciter sunt. Sunt enim relativa ea quae sunt prius et posterius, quae quidem secundum esse suum nu.quam possunt simul esse, tamen prius in ratione prioris simul est cum eo quod eo est posterius in ratione posterioris, et hoc modo posita se ponunt et perempta se perimunt.
telligendum est quod scibile quidem et sensibile possunt accipi secundum hoc quod stant in esse substantiali, vel secundum hoc quod stant sub forma scientiae et sensus : et hoc est dicere quod possunt accipi materialiter, vel formaliter. Si accipiuntur materialiter, tunc scibile praecedit scientiam, et sensibile sensum, sicut in ante habitis dictum est, quia scibile est causa scientiae et sensibile causa est sensus secundum actum facti. Si autem accipiuntur haec formaliter secundum quod scibile quidem stat sub forma scientiae, sensibile autem sub forma sensus, sic sunt simul natura, et hoc solo modo sunt correlativa et non aliter. Et similiter est de causa et causato, et principio et principiato, et multis aliis.
Attendendum etiam est, quod natura (cum dicitur quod relativa sunt simul natura) non supponit nisi formam relationis : unde simul sunt natura, quae simul sunt secundum formam sive secundum naturam relationis : quia ad naturam eorum quae sunt relata ad invicem, non sunt simul, et secundum naturam illam aliquando unum est prius, et alterum posterius, ut dictum est de causa et causato, et principio et principiato, et patre et filio, et praecipue in hoc quod est prius et in hoc quod est posterius.
Adhuc autem scias, quod hoc argumentum non valet : scibile dicitur secundum potentiam : potentia refertur ad actum, ut dicit Aristoteles in decimo primae philosophiae : ergo scibile refertur ad scientiam secundum actum : quia multa sunt relativa in genere, quae non sunt relativa in specie, ut patet in scientia quae refertur, et grammatica quae non est relata.
CAPUT VIII.
De disputatione contra diffinitionem Platonis inductam et correctionem ejus dicti.
Hoc autem quod de scibili et scientia dictum est et de sensibili et sensu, sic in-
Habet autem quaestionem sive dubitationem, utrum secundum superius indu-
<--- Page Split --->
ctam Platonis diffinitionem nulla substantia ad aliquid dicatur, quemadmodum videtur ex substantiae ratione quae est ens per se subsistens : et quod est per se subsistens, est absolutum, et sibi apud seipsum et esse suum non est ex hoc quod sit ad alterum. Sic ergo videtur quod nulla sit ad aliquid, sive sit prima substantia sive secunda : sive significetur substantia de toto sive de parte, suo nomine semper est ens per seipsum et non est alteri.
Si autem hoc conceditur esse verum, tunc adhuc remanet ad oppositum disputatio secundum superius inductam diffinitionem, quae dicit ad aliquid esse, quaecumque hoc ipsum quod sunt, aliorum dicuntur : quia si haec diffinitio est bene assignata, substantia videtur ad aliquid esse secundum quasdam substantias de parte et non de toto significantes. Cujus probatio est, quia in primis substantiis verum est quod non dicuntur ad aliquid, sive de toto sive de partibus significetur primarum substantiarum : aliquis enim homo non dicitur alicujus aliquis homo, cum tamen per genitivum maxime dicantur ad aliquid in his quae sunt relativa 1 : neque aliquis bos alicujus aliquis bos, quia homo et bos rationem substantiae important in nominibus suis, et nihil additum dicunt substantiae per quod ad aliquid referantur : et ideo etiam non grammatice dicitur, alicujus aliquis bos, nec alicujus aliquis homo : quia genitivus in talibus nullam habet notare habitudinem secundum quam fiat constructio. Similiter autem est etiam in partibus quae sunt ut prime substantiae partes : quaedam enim manus non dicitur alicujus quaedam manus, sed simpliciter dicitur alicujus manus. Et illius causa est, quia quamvis dicat substantiam quae est pars alicujus totius, et in nomine manus per rationem manus ut est organum intellectus et organum organorum, importetur comparatio ad motorem manus, per quod efficitur motor, ita quod non absoluta sit a rela-
tione, tamen per hoc quod dicitur quaedam manus, fit singularis manus : et est idem quaedam manus, quod haec manus demonstrata, et demonstratione determinatur ad hoc quod sub sensu est, quod secundum quod sub sensu est, non refertur ad alterum : et ideo nihil est dictu, alicujus quaedam manus : et haec est vera causa. Nec est curandum de hoc quod alii dicunt in loco isto.
Per eamdem etiam rationem quoddam caput non dicitur alicujus quoddam caput, quia quamvis caput sit dicens substantiam sub comparatione ad motorem cujus est caput, cum tamen refertur ad hoc singulare per hoc quod dicitur quoddam caput, quod idem est quod hoc caput, non dicitur nisi sub accidentibus quibus demonstratur : et per hoc non dicitur ad aliquid, quia comparatio quam dicit in nomine, non est demonstrabile accidens : et ideo non dicitur alicujus quoddam caput, sed dicitur alicujus caput sine determinatione ad hoc singulare propter com-parationem quam importat nomen, quando absque determinatione ponitur ad singulare : tunc enim est nomen organi sive organicae partis quae semper secundum rationem sui nominis refertur ad aliquid cujus est organum : talia enim quae talem in nomine important comparationem dicuntur ad aliquid, ut dixit Plato.
Similiter autem manifestum est in secundis substantiis quae de toto significant, quod non dicuntur ad aliquid : et hoc patet inducendo in pluribus, ut homo non dicitur secundum nomen alicujus homo : quia homo absolute nominat substantiam, et per rationem nominis nullam addit supra substantiam comparationem quae in nomine significetur. Et per eamdem rationem non dicitur bos alicujus bos sub nomine bovis, vel lignum alicujus lignum sub nomine ligni, sed hoc si alicujus dicitur, erit sub alio nomine, comparationem ad aliquid in modo signifi-
<--- Page Split --->
candi importante, ut si dicatur possessio, quia possessio importat ad possessorem comparationem, dicitur enim possessor possessionis possessor, et possessio possessoris possessio. In his igitur substantiis manifestum est quoniam sub nominibus primæ et secundæ substantiæ non sunt ad aliquid.
In aliquibus autem secundis substantiis de parte organica et non de toto significantibus habet aliquam dubitationem propter hoc quod nomen partis organicae non dicit substantiam nisi stantem sub comparatione, quae quia importatur in nomine, necesse est quod semper dicatur ad aliquid, quamvis secundum esse suum quod est substantiale, scilicet esse ex carnibus et ossibus non sint ad aliquid : talia ergo dicuntur ad aliquid et non sunt ad aliquid secundum id quod sunt sive secundum esse substantiale a quo imponitur nomen. Sic ergo caput dicitur alicujus caput, et manus alicujus manus, et singula nomina partium organicarum sunt hujusmodi secundum dici relata ad aliquid et non secundum esse : propter quod hoc nomina partium organicarum secundae substantiae fortase ad aliquid esse alicui videbitur.
Videtur enim fortase alicui quod sicut est in dici per nomen, ita sit secundum esse, quod tamen non est verum ut patebit inferius : cum hoc fuerit causa deceptionis Platonis, qui omnia talia dicebat esse ad aliquid propter modum eorum quae sunt ad aliquid quae important in dictione. Si ergo aliquis concedat quod diffinitio eorum quae sunt ad aliquid, sufficienter est assignata, ita quod convertibilis sit cum his quae sunt ad aliquid, aut nimis difficile aut impossibile est solvere quin secundum illam diffinitionem aliqua substantia sit ad aliquid. Si enim quaecumque ad aliquid dicuntur secundum nomen, et ad aliquid sunt secundum esse et veritatem, ut dixit Plato, impossibile est evadere quin pes, manus, et caput (quae sunt secundae substantiae) sint ad aliquid, et praecipue si concedatur quod est
idem dici ad aliquid et esse ad aliquid. Si autem dicatur quod dici ad aliquid secundum nomen connotans relationem, non sit esse ad aliquid secundum veritatem, adhuc difficile erit solvere vel evadere quin aliquae secundae substantiae sint ad aliquid : quia nomen manus et nomen capitis et nomen pedis et hujusmodi , quamvis materialiter dicant substantias tanquam id cui imponitur nomen, tamen formaliter quantum ad proprietatem a qua imponitur nomen, dicunt id quod refertur ad aliud, quia dicunt id quod dicunt per modum organi et officialis membri ad actum aliquem : tale autem nomen dicit relationem ad aliquid, scilicet ad motorem cujus est tale organum. Boetius tamen et Alexander dicere videntur quod cum dicitur, aut nimis difficile, aut impossibile est solvere, quod unum dicitur ad alterius expressionem : ac si diceretur, nimis difficile est et, ut expressius dicatur, impossibile est solvere.
Si autem dicatur quod inducta diffinitio Aia diffinitio eorum non sufficienter sive convertibiliter est quæ sunt ad aliquid, et assignata, sed sit corrigenda, quia sunt est Aristotalis. ad aliquid, quibus hoc ipsum esse est ad aliquid quodammodo se habere et non solum dici, tunc fortase aliquid dicetur. Et dici potest contra illa, scilicet quod substantiae secundæ sicut substantiæ non sunt ad aliquid nisi secundum modum quemdam qui est in dictione : quia tunc ista nomina, pes, manus, et caput, partes substantiæ principaliter significant , et substantia non est composita nisi ex substantiis, et secundario per modum significandi connotant cum principali significatione id quod dicitur ad aliquid : et hoc quidem est verum. Ea autem quæ sunt ad aliquid, in principali significatione dicunt id quod suum principale esse est ad aliquid, et esse suum habet ab eo ad quod est, et non a seipso, nec in seipso, sicut pater, et filius, et dimidium, et hujusmodi.
Haec autem diffinitio differt ab alia quae praeinducta est : quia prior diffinitio sequitur omnia relativa, sive secundum
<--- Page Split --->
veritatem sint aliquid, sive secundum modum solum : sed non propter hoc inest omnibus relativis, quod hoc ipsum quod sunt secundum totum suum esse aliorum dicantur : hoc enim non omnibus convenit relativis : quaedam enim connotant cum principali significatione modum relativorum, et non secundum veritatem. Hoc Plato videtur ignorare.
Et sic caput et manus connotant id quod dicitur ad aliquid: principali autem significatione dicunt substantiam. Et haec est vera solutio difficultatis inductae : quia sic reducitur nomen relationis ad rem quae est una de rebus primis vel de primis generibus rerum, quae significare contingit per unam de primis vocibus praedicabilium.
CAPUT IX.
De proprio verorum relativorum quod est si quis noverit unum eorum diffinìte, et reliquum noscet diffinìte.
Ex his autem potest haberi, quod ex quo eorum quae sunt vere ad aliquid, esse et quidditas est ad aliquid, quod si quis diffinìte, hoc est, determinate per veram diffinitionem, novit unum eorum quae sunt ad aliquid, sequitur quod id ad quod est et ad quod dicitur, per veram diffinitionem sciturus est : et hoc est unum relativum diffiniri non quidem per reliquum, sed diffiniri ad reliquum : nec intellectus quidditatis sive diffinitionis ejus stat ut determinatum nisi determinari significetur ad alterum, sicut cum dico, pater filii pater, et filius patris filius. Palam ergo hoc est quod dictum est. Si enim novit aliquis diffinìte id quod ad aliquid est secundum veritatem et esse suum, hoc est, si esse talis quod ad aliquid est, diffinitum et certum quodammodo habet, hoc est, secundum relationem se habere, ita quod habeat esse principale relationis, necessario sequitur quod etiam novit diffinìte ad quod se habet illud quodammodo sive secundum
relationem : et hoc non sequitur nisi quia diffinìte non ponitur primum, nisi alterum ponatur determinate secundum vocem secundum esse diffinitam. Si enim non novit hoc ad quod id quodammodo, hoc est, secundum relationem se habet cum diffinìte ponatur in diffinitione, idem est sciturus si id quod dicit esse ad aliquid, se habet ad id secundum esse. Hoc autem palam est per inductionem in singulis, ut in hoc quod est duplum : si quis enim diffinìte novit, quod hoc est duplum, et diffinìte intellectus quidditatis ejus assignatur secundum nomen certum ad id cujus est duplum, sequitur quod mox ipsa assignatione novit et hoc cujus est duplum : quia hoc certa nominatione exprimitur in dupli assignatione, cum dicitur duplum dimidii duplum. Si autem nihil sive nullo modo diffinìto et certo novit cujus est duplum, sequitur quod etiam omnino non novit, quod id est duplum quod duplum esse dicebat. Similiter etiam si novit diffinìte in comparativo, quod hoc melius vel majus est, sequitur etiam quod diffinìte cognovit quo melius est : quia comparatio aliter vaga esset, quae significatur in comparativo, cum nulla possit esse comparatio nisi finita in terminis : quia aliter comparationis non habet intellectum. Propter quod generaliter concluditur, quod est necessarium, quod si quis diffinìte novit unum relativorum, etiam id ad quod dicitur, secundum relationem diffinìte cognoscere necessarium est.
Si autem objicitur contra hoc quod relativa opposita sunt, opposita enim nata non sunt se invicem diffinire, Dicendum quod uniuscujusque rei debet esse diffinitio secundum modum quidditatis ipsius : esse autem et quidditas relationis non est esse absolutum et quidditas absoluta, nec ex genere et differentia constituitur sicut ens absolutum, sed sicut ens dependens, et quod plus est sicut dependentia quaedam ad aliud, et dependentia est ei pro genere, et correlativum ad quod est, sibi est pro differentia fini-
<--- Page Split --->
ente ipsum ut actu sit relativum : et ideo sic non per ipsum sed ad ipsum diffinitur, sicut in esse et quidditate est ad ipsum 1, et hoc modo utrumque diffinitur per reliquum. Nec tamen sequitur quod unum sit notius altero, vel prius altero, vel simplicius altero, secundum quod esse utriusque finitur et determinatur per reliquum : nec est inconveniens, quod id quod est ad aliquid, non diffinitur sicut praedicamenta alia, quia esse suum non est sicut esse aliorum 2.
Ex his autem manifestum est quod manus et caput et similia quae sunt de numero eorum quae sunt substantiae sicut partes substantiae secundae, hoc ipsum quod sunt secundum esse substantiale quod in nomine principaliter significatur, potest sciri diffinite secundum quod est pars componens substantiam : et propter hoc non est necessarium scire hoc ad quod dicuntur, quia non habent relationem nisi in connotato in nomine, et non in principali significatione : et ideo in ratione capitis et in ratione manus quantum ad principalem significationem non est dici diffinite cujus est hoc caput et cujus est haec manus : quia caput et manus diffiniuntur non ad id cujus est caput et cujus est manus 3 : et sic non potest diffiniri pater vel duplum : vel melius propter quod sequitur, quod secundum veritatem et esse suum principale non sunt ad aliquid. Si autem haec quae sunt partes substantiae secundae, non sunt de numero relativorum, cum de illis magis videatur quam de aliis, necesse est dicere quod nulla substantiarum primarum vel secundarum sit ad aliquid secundum veritatem.
Tamen fortase difficile est de hujusmodi relativis confidenter, hoc est, ratione certa aliquid determinare propter similitudinem eorum quae dicuntur ad aliquid, ad ea quae sunt ad aliquid secun-
dum veritatem, nisi saepe subtiliter pertractata sint, ut distinguantur ea quae dicuntur ad aliquid ex connotato, ab his quae dicuntur ad aliquid secundum esse totum et quidditatem et secundum veritatem. Pertractando autem subtiliter dubitate de singulis horum quid hoc vel id sit non erit inutile, quia sic invenitur veritas eorum quae dicuntur ad aliquid, et eorum quae sunt ad aliquid secundum esse suae quidditatis et secundum veritatem. Propter quod dicit Aristoteles 4 quod potentes ad utramque partem dubitare, de facili speculabuntur quid sit verum et quid sit falsum in unoquoque.
Attendendum tamen quod multis modis dicitur ad aliquid, scilicet ut ad finem et actum propter quem est, sicut oculus ad videndum, et securis ad incidendum, et multae substantiae sunt ad aliquid. Dicitur etiam ad aliquid ut materia ad formam, et sic propria materia est ad propriam formam. Et dicitur ad aliquid ex connotato cum principali suo esse, sicut caput, et manus. Et dicitur ad aliquid secundum principale et totum esse, sicut pater et duplum : et sic nulla substantia est ad aliquid, ut dictum est. Sic igitur corrigi debet diffinitio : non enim facit esse praedicamentum, habere in aliquo alicujus praedicamenti modum, quia etiam differentiae substantiales habent qualitatis modum, et non propter hoc sunt de praedicamento qualitatis.
CAPUT X.
De dubitalibus quae sunt circa praedicta.
Est autem dubitatio quae oritur ex his quae dicta sunt : si enim relativa sive ad aliquid sunt quaeumque, hoc ipsum quod sunt, alterius sunt, et ex comparatione ad aliquid habent esse : tunc videtur quod unum accidens aliquo modo ha-
1 Id est, ad reliquum. 2 Cf. 6 Topic, cap. 5. 3 Hic nota quod videtur D. Albertus contrapicere his quae dixit in capite praecedenti, ubi
affirmat quod caput, manus et hujusmodi possunt capi materialiter et formaliter.
4 ARISTOTELES, In I Topicorum, cap. 2.
<--- Page Split --->
bet esse in duobus subjectis, ita tamen quod remanet idem in essentia : qua enim ratione est in uno, eadem ratione est in alio : dicitur enim pater filii pater : nec potest uno subjecto determinari vel diffiniri.
Adhuc autem videtur quod secundum hoc duæ oppositæ relationes sunt una numero relatio, sicut paternitas quæ est in patre respectu filii, et filiatic quæ est in filio respectu patris.
Item videtur quod filiatio et paternitas non differant nisi penes terminos, sicut via quæ est a Thebis ad Athenas, et ab Athenis ad Thebas, quæ eadem est, quamvis terminis differat.
Adhuc quæcumque comparationes ab eisdem comparatis et eadem causa comparationis sunt, essentialiter illa sunt eadem : sed paternitas et filiatio et universaliter quæcumque relationes vel correlationes ab eisdem comparatis et eadem causa comparationis contrahunt esse : videtur ergo quod eadem sint in essentia.
Adhuc autem quæritur, si paternitas relatio est, ad quid refertur ? si dicatur quod ad filiationem, videtur quod falsum sit, quia relationes generantur ex motu aliquo, sed circa filiationem non fit motus, sed circa filium.
Adhuc filius refertur ad patrem filiatione : si igitur filiatio etiam refertur, aliqua relatione refertur, et relationis est relatio, et hoc procedet in infinitum.
Adhuc generatione activa pater efficitur pater, et fit paternitas in ipso : et si generat alium filium, eadem ratione fit in ipso nova paternitas, et eadem ratio est de tertio, ac deinceps : videtur ergo quod multæ paternitates secundum idem fiunt in eodem. Sed contra hoc est : quia duo accidentia ejusdem speciei non possunt esse simul in eodem secundum idem, sicut duæ albedines : fiunt enim unum accidens, quia nec essentiae ac substantiae possunt habere differentiam. Ergo etiam duæ vel plures paternitates in eodem secundum idem esse non possunt.
Si dicatur quod distinguuntur respectu diversorum filiorum, contra hoc est, quia secundum quod sunt in patre, per hoc distingui non possunt. Adhuc autem relatio accidens est genere, quia in subjecto est, et postea est comparatio ad alterum : ergo habet in se duo : et sic generalissimum est compositum, ut videtur.
Ad hæc autem et his similia dicendum videtur quod unum accidens non est in duobus subjectis ut subjectis, sed unum in uno ut subjecto, et in altero non ut in subjecto, sed sicut in termino et fine ad quem sumitur dependentia ipsius, sicut paternitas est in patre ut in subjecto, et in filio ut in termino ad quem sumitur dependentia ipsius : et sic filiatio est in filio ut in subjecto, in patre autem sicut in termino finiente dependentiam ipsius : et hoc est ad patrem et non in patre : et sic pater cadit in diffinitione filii, et e converso. Nec est inconveniens, quod hoc modo diverso unum accidens ad duo se habeat.
Ad aliud dicendum quod duæ oppositæ relationes, sive correlationes non sunt una : comparatio enim relationis in medio duorum relativorum nihil est : quia, sicut jam dictum est, relatio in uno non est, sicut in subjecto, et non extenditur essentialiter ad aliud : sed unum dependet ad ipsum secundum intellectum.
Et quod objicitur de eadem via quæ est de Thebis ad Athenas, et e converso, dicendum quod omnino simile non est, nisi in terminis : medium autem extensum non habet, sed per extensionem non habet nisi inclinationem dependentiæ unius ad alterum, et ideo non est omnino simile.
Ad aliud autem dicendum quod paternitas, et relatio, et hujusmodi abstracta, sunt de prædicamento relationis in genere vel in specie, ut concepta et non ut exercita : et ideo talia ad nihil referuntur, sed ipsis ut formis ea quæ referuntur ad invicem, scilicet relativa, referuntur, relatio relatione, et pater paternitate, et
<--- Page Split --->
hujusmodi, et ideo non itur in infinitum.
Ad aliud dicendum quod multæ paternitates non fiunt in uno : cum enim unum sit principium ex quo generat pater, et actus generationis specie unus ad omnes genituras, una erit paternitas ad omnes : sed multi filii multis filiationibus numero referuntur ad istum unum patrem.
Objecio. Et si objiciur quod mortuo filio non est pater ; et ponamus quod unus filiorum moriatur, tunc videtur semper quod una paternitas destruitur, et manet, Dicendum quod non est verum : non enim facta tali positione destruitur paternitas simpliciter, sed destruitur respectus ejus ad hoc, et hoc non est destrui simpliciter.
Alia objectio. Et si secundo objicitur quod paternitas
non est nisi respectus, et si destruitur quoad respectum, tunc videtur destrui simpliciter, Dicendum quod hoc non est verum : manet enim adhuc in causa, et ideo non simpliciter destructa est : dico enim. quod manet in causa ad effectum reducta respectu aliorum filiorum.
Ad ultimum dicendum quod relatio est Ad ultimi accidens : et ita oportet quod aliquid addatur accidenti per quod fiat hujus generis accidens : et sic omne generalissimum Gen erali ma dicen est compositum ex duobus intelligibilispecies nis, nec p pria eia signant nisi pro sunt specentia.
scientia de Universalibus dictum est.
<--- Page Split --->