TRACTATUS II
DE SUBSTANTIA QUÆ EST PRIMUM PRÆDICABILE.
CAPUT I.
In qua significatione substantia accipiatur.
Jam de prædicabilibus secundum ordinationem eorum ad unum quod est generalissimum in ordine illo tractandum est. Quia autem omnium prima est substantia, ideo primo de substantia dicamus. Est autem substantiæ triplex consideratio . Una quidem secundum quod substantia est pars entis prima et principalis, quæ in se vera est et causa est omnibus aliis existendi. Secunda autem secundum quod substantia prædicabile est primum, ad quod est reductio omnium prædicabilium suæ coordinationis. Tertia autem secundum quod substantia primum subjectum est, ad quod sicut ad subjectum omnium quocumque modo prædicabilium est reductio, sicut ad id de quo est prædicatio.
Primo quidem igitur modo substantia est ens per se existens, nec in alio nec ab alio suæ existentiæ causam habens : et hoc modo substantia est primum et vere ens, et est essentia invariabilis et incorruptibilis quæ omnibus aliis causa est existendi. Est autem actus simplex primæ causæ, per quem omnia subsistunt quæ per se sunt : et talem actum ad similitudinem substantiæ suæ producit prima causa : et est per se existens quia non per aliud vel ab alio est quod sit causatum, sed ipsum est causatum primum in modo existendi ad similitudinem primæ substantiæ productum. Et hæc substantia simplex est essentia, sicut habe-
tur ex libro Causarum.Et hæc substantia secundum processum habet materialitatem et variabilitatem et particularitatem : quorum nihil habet secundum quod in prima causa est, et secundum hoc quod est ab ipsa. Et sic de substantia agitur, ubi sensibilis substantia ad insensibilem reducitur, et insensibilis ad intellectualem, et intellectualis ad divinam : cujusmodi tractatus de substantia pertinet ad primum Philosophum.
Secundo modo substantia est primum Substenit secundum commune prædicabile , ad quod omne modo. prædicabile (quod est substantia) reducitur. Et quia nihil prædicatur de aliquo nisi quod est totum ipsius et forma totius quæ totum dicit ipsius, et esse ipsius quod est in potentia vel actu. Cum subjectum autem primum in substantia (de quo omnia alia prædicantur) sit compositum, oportet quod et proprium primum prædicatum sit compositum, et forma totius totum esse totius dicens secundum quod est ipsius totum, in quo prædicatio potest designari : et hæc est substantia de qua intendit logicus. Hæc autem substantia est primum quod supponitur vel subjicitur in tota coordinatione eorum, quæ substantia dicitur formabile differentiis in species et genera subalterna per ordinem descensus et species specialissimas et individua : hoc enim est genus formabile in omnia quæ sunt suæ coordinationis genera et species et individua. Et cuilibet potest patere, quod hæc totius illius coordinationis est primum principium et est compositum, quia aliter non esset in se per se existens. Est autem compositum formale a forma, quæ dicit
<--- Page Split --->
totum esse secundum primam notionem substantiae, in qua ratio substantiae intelligi potest.
Si autem quaeritur, quae sint componentia ipsum, cum nihil habeat ante se ex quo componi possit ? Dicendum quod nihil extrinsecum ei ante se habet : intra se tamen habet intellectum componentium ipsum. Est enim ens, et est per se, quod addit super ens intellectualem compositionem : quia ex ente est, et ex eo quod est per se, est hoc. Et, ut dicit Boetius, aliud habet quo est aliquid, aliud habet quo hoc est : et haec est forma compositionis ejus, quia nihil habet materiae , quamvis habeat id quod est et esse. Et haec est prima notio substantiae quae de omnibus praedicatur quae in recta linea praedicamentali sunt in predicamento substantiae. Sunt tamen quae dicuntur substantiae, non quia hanc substantiae recipiunt vel participant rationem, sed quia sunt principia essentialiter constituentia substantiam, sicut forma dicitur substantia, et materia dicitur substantia, ut dicit Aristoteles 1. Sed haec non sunt in substantia secundum rectum ordinem praedicamenti, sed reducuntur ad substantiam ut principia substantiae per hanc dignitatem, quod nihil quod per sui essentiam facit substantiam, est non substantia. Hoc igitur modo substantia consideratur a logico et est præsentis intentionis.
secundum ordinem primo et secundo modo dictae substantiae.
Secundum ergo primam intentionem substantia est essentia, quae nec genus est, nec species, nec individuum, sed est simplex. Secundo autem modo dicta substantia composita est, et est primum genus omnibus sequentibus differentiis formabile et determinabile ad esse specierum et individuorum. Tertio autem modo dicta substantia est determinata materia et superficie et loco ad hoc singulare vel illud. Et primo quidem modo substantia nec est quale quid, nec hoc aliquid, sed simplex essentia. Secundo autem modo est substantia quale quid, ab eo quod formatur habens quid, et a formante habens quale. Tertio autem modo est hoc aliquid. Principia autem substantiae propria sunt id quod est quid et formabile, quod est non materia quidem, sed materia proportionem habens in eo quod sustinet se formans et in eo quod formabile est, et secundum principium quod est dans esse habens proportionem ad actum formae, qui est determinare ad esse, et finire, et distinguere, sicut dicunt Avicenna et Alfarabius. Haec autem quae dicta sunt valde notanda sunt, quia solvuntur per ea multae quaestiones . Hic igitur tertio et secundo modo tractabimus de substantia, primum modum primo philosopho relinquentes.
CAPUT II.
De substantia prima quid sit, et declaratio diffinitionis ejus.
Incipientes igitur a prima subjecta, dicimus quod substantia quae proprie et principaliter et maxime et tertio modo substantia dicitur, est quae nec de aliquo sibi directo subjecto in quo sit per naturam et intellectum praedicatur, nec est in subjecto aliquo. Et per hoc quod dicitur proprie substantia, excluditur substantia
Bibbetaria 1.
Bibbetaria 2.
Bibbetaria 3.
Bibbetaria 4.
Bibbetaria 5.
Bibbetaria 6.
Bibbetaria 7.
Bibbetaria 8.
Bibbetaria 9.
Bibbetaria 10.
Bibbetaria 11.
Bibbetaria 12.
Bibbetaria 13.
Bibbetaria 14.
Bibbetaria 15.
Bibbetaria 16.
Bibbetaria 17.
Bibbetaria 18.
Bibbetaria 19.
Bibbetaria 20.
<--- Page Split --->
quæ non est proprie substantia, sed substantiale primum in quolibet genere, sicut color substantiale est albedini, et mensura substantialis est pedis, vel cubiti, vel alicujus alterius speciei mensuræ. Dicitur autem principaliter ad secundæ substantiæ exclusionem, quæ substantia est ab actu substandi dicta per primam substantiam. Et dicitur maxime eo quod pluribus substat quam aliqua alia : quia substat communiter accidentibus quæ non sunt nisi accidentia individui. Per hoc autem quod de subjecto non dicitur, habet quod est individua vere in natura secundum actum existens, et non habet actu intellectus existentiam ut universale. Per hoc autem quod non est in subjecto, habet quod est per se ens, et non in alio nec ab alio existentiam habens. Hæc igitur est prima substantia, cujus exemplum est ut aliquis homo, vel aliquis equus.
Quod autem per negationem diffinitur, cum dicitur quæ neque de subjecto dicitur neque in subjecto est, causa est quia sicut prima est in substando, ita ultima est in essendo. Et ideo in substando per affirmationem affirmantem aliquid quod sibi causa esset substandi diffiniri non potuit. Nec etiam potuit diffiniri per aliquid quod sibi esset causa de aliquo prædicandi, quia de nullo prædicatur: ultimum enim in ordine essendi non potest habere aliquid sub se cui essentialiter insit. Inesse autem essentialiter, causa est quod aliquid de aliquo ut genus vel species essentialiter prædicetur: perfectum autem esse in actu ultimo secundum naturam et sustentans omnia alia, causa est quod in nullo sit ut accidens. His ergo de causis sic per duas negationes oportuit ipsam diffiniri: quæ tamen negotiones infinitæ non sunt quia finitæ sunt ab his quæ in eadem diffinitione ponuntur.
Attende autem, quod non est idem non dici de subjecto et dici non de sub-
jecto : non dici de subjecto enim est quod dici quidem potest et prædicari, sed non habet sub se in quo sit essentialiter secundum ordinem lineæ prædicamenti de quo prædicetur. Dici autem non de sub-jecto, hoc est quod a prima substantia nulla est ordinata prædicatio : ideo dicitur quod neque de subjecto est. Quia autem nullo modo sibi convenit inesse, cum omnia alia sibi insint, et salventur in esse naturæ per hoc quod sibi insunt aliquo modo, ideo impossibile fuit ipsam primam substantiam inesse alicui. Et sicut diximus, hoc est substantiæ proprie et non appropriate : quod enim non proprie sed appropriate substantia est, et non secundum naturam et secundum essentialitatem suam substantia est, sed habet ad id quod est quædam substantia proportionalitatem, sicut color se habet ad albedinem quando diffinitur albedo 1 : et ideo dicit Aristoteles 2, quod si quis albedine posita, dixerit per diffinitionem quod positum est, colorem esse, quid est dicit, sed quale significat. Non enim est substantia sed proportionem habet ad substantiam, quæ est causa substantiæ per hoc quod in diffinitione speciei essentialiter est sicut genus in specie, et hoc est per similitudinem proporti-onis et non per naturæ veritatem.
Cum vero dicitur principaliter substantia, principale dicitur id quod est primum et per se non per aliud neque per accidens substandi et fundandi principium : hoc enim non habet ab alio sicut substantia secunda ab alio habet quod substat, non quidem quod in ea sit nisi in potentia, quia prima substantia non est in secunda, neque secundum actum, neque secundum intellectum : sed habet a prima substantia secundum quod ipsa quæ dicitur secunda substantia, quædam notio est totius primæ substantiæ, totum esse suum dicens in potentia non in actu : in actu enim non dicitur totum esse ip-
<--- Page Split --->
sius nisi nomine individui, potentia autem est ab actu aliquo primo in ordine rerum omnium et generum. Et, sicut diximus, maxime dicitur: quia omnibus quae insunt, substat quocumque modo aliquid sit in aliquo et salvat in esse omnia secundum naturam, quod solum esse est perfectum et verum: et tale esse non habet secunda substantia, prout secunda substantia est: et ideo in tali esse fundare non potest aliquid.
Quod autem in diffinitione ponitur dicitur et non ponitur est, causa est quia diffinitio datur de substantia secundum quod inotescit per nomen substantiae, et non datur secundum principia, quae substantiam in esse substantiae constituunt: secundum autem quod innotescit in nomine, magis convenit dici quam esse.
Exempla autem non sunt posita de individuo signato sed de individuo vago : ideo quia hoc individuum habet aliquid de natura speciei, ut in scientia de universalibus dicimus, et ideo attingit naturam incorruptionis et aeternitatis, et sic magis convenit scientiae : taliter enim descendente a generalissimis usque ad specialissima jubet Plato quiescere, eo quod de talibus propter suam infinitatem non potest esse disciplina. Habet etiam individuum vagum aliquid de speciei praedicatione ; propter quod in doctrina praedicabilium convenientius est exemplum per individuum vagum quam per individuum signatum. Hoc est igitur substantia ad quam est omnium aliorum prædicabilium reductio : et non est substantia secunda ad quod omnia reduci possunt, et ideo dicitur esse prima : et in ordine reductionis omnium ad unum, primam ipsam esse necesse est. Haec igitur sint dicta de prima substantia.
CAPUT III.
De secundis substantiis quae sint, et qualiter ipsae solae praedicantur de primis nomine et ratione.
Secundae vero substantiae dicuntur spe-
cies in quibus illae quae principaliter substantiae dicuntur insunt, sicut contentum est in communi continente, quod supposita sua ut partes continet subjectivas, sicut species continet individua quae sunt sub ipsa specie. Ergo species sunt secundae substantiae, et genera ipsarum, quae ipsas species continent, sunt secundae substantiae : ut aliquis homo in specie quidem est in homine contentum : cum autem sit animal speciei illius genus, erit etiam in animali sicut in genere, et ideo animal est secunda substantia. Secundae igitur substantiae dicuntur, ut homo species, et animal genus, et sic est de omnibus aliis speciebus et generibus.
Attendendum autem, quod secundum veritatem sunt tres substantiae formales. Sunt enim formae quae sunt tantum formantes : et illae sunt primae formae procedentes a lumine agentis intellectus ad rei constitutionem, sicut lumen quod est coloris formalis et substantialis causa procedens ad corpus terminatum in perspicuo. Et sunt formae substantiales quae sunt cum eo ingredientes in esse rei et constituentes, quae sunt sicut lumen causa coloris, qui jam diffunditur in superficie perspicui : et illae sunt conjunctae substantiae formales rei ipsius quae substantialiter est constituta. Et similiter substantiae formales quae sunt rem constituentes, quae sunt sicut color est immutativus visus vel motivus secundum actum lucidi sive perspicui, qui abstractus a colorato corpore determinato secundum esse spirituale est in perspicuo, et secundum esse speciei et animale sive intentionale est in oculo percipiente colorem.
Primae igitur magis sunt facientes, virtutem causativam sive formativam habentes a lumine intellectus agentis, et istae de re constituta non praedicantur. Secunda autem formae sunt materiam et compositum perficientes, in composito quiescentes : et ideo non praedicantur de re in qua sunt sicut nec primae. Tertiae sunt a rebus abstractae, et sunt rerum constitutarum intentiones et notiones, et
<--- Page Split --->
ideo prædicantur de ipsis nomine, et ratione : propter quod etiam secundæ substantiæ dicuntur, non quia simpliciter secundæ, hoc est, hoc secundo loco substantiæ, sicut primæ substantiæ dicuntur primæ, quæ primo loco vel ordine dicuntur substantiæ, perfectam participantes substantiæ rationem.
Ad perfectam autem substantiam et rationem perfectæ substantiæ tria requiruntur : quorum unum et primum est, quod perfectissimum esse in natura et actu habeant, et non esse intentionale vel intellectuale tantum : et hoc esse non habent species et genera secundum quod hujusmodi. Secundum autem est, quod secundum se substet, et in se fundet ad esse quaecumque sunt rerum. Hoc non habent secundæ substantiæ, quia fundantur in primis et non fundant eas in esse. Tertium est, quod aliis fundandi et substandi virtutem tribuant : sicut quod secundæ substantiæ consequenter substant accidentibus, consequenter habent a primis. Consequenter autem dico : quia sicut in generatione hic generat hunc secundum naturam, sed quia hic generans est homo et hic generatus est homo, ideo consequenter sequitur, quod homo generat hominem : ita hic homo est albus, et quia hic est homo, et hoc album est album, ideo sequitur quod homo est albus, cum tamen albedo sit de accidentibus individui, et non de accidentibus speciei, nec accidit speciei nisi differentia individui. Et sic non est de proprio : quia secundum naturam proprii primo accidit speciei, et per speciem venit ad individuum. Sic ergo secunda substantia dicitur, quod secundo stat, ut substantia communis non aequaliter prædicetur de prima substantia et de secunda : ut cum dicitur, substantiarum alia prima, alia secunda, sit divisio multipliciter dicti secundum hoc quod substantia dicitur ab actu et causa substandi : et in hac inten-
tione hic dicitur substantia, aut sequeretur non esse verum quod in sequentibus probabitur, quod scilicet destructis primis substantiis impossibile sit aliquid aliorum remanere.
Obijcitur tamen sophisticae contra ea Obietio. quae dicta sunt, quia prius sunt quae sunt causae et diffinientia quam causata et diffinita : secundae autem substantiae sunt causae, quare substantiae primae sunt substantiæ, sunt enim genera diffinientia species, species autem sunt totum esse formale et formaliter substantiae individuorum : videtur ergo quod illae quae sunt substantiae secundae vocatae sunt primae, et quae sunt primae vocatae sunt secundae. Et ad hoc dicunt sophisticae quidam, quod Solutio. secundum ordinem et rationem essendi procul dubio illae quae dicuntur secundae sunt primae, sicut probat objectio, et illae quae sunt primae vocatae sunt secundae : sed secundum actum substandi et subsistendi individua substantiae sunt primae substantiae, et species et genera sunt secundae. Sed aliter dicendum est quod hic Aliter. communis substantia potest esse intentio ejus substantiae quae est in re et causa formalis et notio rei, et sic secunda substantia erit prima et prima secunda : vel potest esse universale abstractum a re, et sic est consequens esse rei et universale, et non est subjectum, sed accidens, ut dicit Aristoteles 4. Sic ergo universale quod est genus et universale quod est species, accepta ut notiones essentiales formae totius esse rei in potentia vel in actu, secundae substantiae sunt, hoc est, secundo substantes, et secundo in esse naturae et actu subsistentes : et hoc modo intelligit Aristoteles. Substantiam autem quae comRemovet dublum. munis est ad primam et secundam non diffinit Aristoteles quia multipliciter est dicta de illis.
Ex his autem quae in praehabitis determinata sunt, manifestum est quia eorum quae de subjecto dicuntur, necesse est et unum nomen et unam rationem praedica-
<--- Page Split --->
ri de subjecto : ut de aliquo homine particulari, et ratio diffinitiva et nomen prædicatur hominis : quod exemplo probatur, quia quidam homo homo est et sic nomen prædicatur : et est animal rationale mortale et sic prædicatur ratio. Aliter enim non esset verum quod in præhabitis determinatum est per illud principium : dum alterum de altero ut de subjecto prædicatur, quæcumque de prædicato dicuntur, omnia de subjecto dicuntur : tale enim prædicatum est in diffinitione subjecti, et ideo dat subjecto et nomen et rationem, sicut in physicis ostensum est. Eorum vero quæ sunt in subjecto directe in linea recta prædicamentali supposito, ut in pluribus neque nomen, neque ratio prædicatur de his quibus insunt subjectis : in abstractis enim neque nomen prædicatur neque ratio, quia corpus non est albedo, neque anima grammatica. In quibusdam vero sicut in concretis nihil prohibet aliquando prædicari nomen accidentaliter de subjectis in quibus sunt, rationem vero diffinitivam ipsorum prædicari de ipsis est impossibile. Cujus exemplum est ut album, quod cum in subjecto sit corpore, prædicatur nomine de subjecto : dicitur enim vera prædicatione accidentali, corpus est album : ratio vero diffinitiva albi nunquam prædicatur de corpore. Hujus autem causa pro certo est, quod subjectum hinc et inde non dicitur secundum unam et eamdem rationem : cum enim quod est de subjecto, dicatur dare nomen et rationem subjecto, dicitur subjectum in recta linea secundum prædicabilium essentialium ordinem suppositum : cum autem dicitur quod ea quæ sunt in subjecto non dant rationem suam subjecto, quamvis aliquando dent nomen, non dicitur subjectum ens in se perfectum et occasio et aliquo modo causa alterum a substantia existendi in ipso, ut dicit Avicenna. Et quia non eodem modo dicitur subjectum,
non est mirabile si diverso modo prædicatur.
Videtur tamen inconveniens quod dicitur, si loco nominis ponatur diffinitio, quod facere licet, ut docet Aristoteles1, tunc videbitur quod de necessitate tale prædicatum subjecto suo dat nomen et rationem. Si enim dicatur, corpus est album, et album est coloratum disgregativum visus, videtur sequi quod corpus sit coloratum disgregativum visus. Ad hoc autem quidam respondere nituntur, quod accidens rationem non habet, et quod rationem diffinitivam substantiae dare non potest. Quod autem rationem non habeat, nituntur probare per Aristotelem2, qui videtur hoc idem dicere et probare : quia in diffinitione accidentis præcipue per denominationem prædicati cadit subjectum : est enim album corpus albedine coloratum, et hic diffinitur tale accidens, quod oportet, quod per accidens sibi essentiale diffiniatur sicut album per coloratum. Si ergo in intellectu albi est corpus propter hoc quod accidentis esse est inesse, oportet etiam quod in colorato intelligatur corpus per eamdem rationem : et adhuc tertio intelligatur in eo quod dicitur visus disgregativum, quia etiam hoc est accidens, et sic corpus album erit corpus coloratum et corpus visus disgregativum : talis autem diffinitio in qua idem multoties dicitur, nulla est, nulla ergo est diffinitio accidentis.
Sed ista solutio contra Aristotelem est, quia Aristoteles dicit, aliquando nomine, nunquam autem de subjecto cui inest prædicatur ratione : et sic supponit accidens habere rationem, Dicens ergo quod accidens ideo de subjecto cui inest non prædicatur ratione, quia non habet rationem, est contra Aristotelem. Adhuc autem in primo Topicorum dicit3, quod albedine posita si quis dixerit quod positum est colorem esse, quid etiam dicit : et qui dixerit quod positum est, colorem
<--- Page Split --->
diffusum in clare superficie esse, quid dicit albedinis per diffinitionem : vel si dixerit album esse coloratum disgregativum visus, dicit diffinitionem albi per causam datam : et hæ sunt rationes diffinitivæ.
Solutio vera, et est etiam Boetii. Dicendum ergo secundum doctrinam Aristotelis quod accidens habet rationem, etsi non habet rationem secundum perfectam rationem diffinitionis sicut substantia : diffinitio autem accidentis sumitur ex principiis subjecti quæ sunt causa accidentis : et sicut accidens et inest subjecto et demonstratur de subjecto per causam quam dicit accidentis diffinitio. Quando autem dicit Aristoteles quod accidens nomine prædicatur aliquando, nunquam autem ratione, intelligit quod nihil prædicatur ratione nisi quod rationem suam dat subjecto sicut dat nomen : quod scilicet sicut nomen dicit id quod est essentiale subjecto, ita et ratio illius nominis dicat omnia quæ sunt in subjecto essentialia, ita quod nihil ponatur in ratione 'quod non sit de essentia subjecti, aut sicut potentia, aut sicut actus. Sic autem accidens etsi nomen det, nunquam dat rationem, quia quæ sunt essentialia accidenti sunt accidentalia subjecto, et extra naturam ejus : nulla autem est ratio talis. Nominis autem prædicatio in accidentali non repugnat : sed prædicatio rationis ut ratio est penitus repugnat accidentali prædicationi. Si enim prædicetur diffinitio ut diffinitio, non prædicatur nisi de suo diffinito. De hoc autem non prædicatur, nisi ut substantia ipsius et quidditas. Hic ergo est intellectus, quod dat quidem nomen, cui non repugnat accidentalis prædicatio, quia nomen prout notio potest substantialiter et accidentaliter prædicari : hoc nunquam dat rationem ut rationem, quia ratio accidentali repugnat prædicationi.
CAPUT IV.
Quod destructis primis substantiis impossibile sit aliquid aliorum remanere.
Manifestum est autem ex his quæ dicta sunt, quod cætera prædicabilia omnia sive substantiæ, sive differentia, sive accidentia propria, vel communia, aut dicuntur de principalibus et primis substantiis ut de subjectis sibi directe in linea prædicamentali, sicut substantiæ secundæ, aut sunt in eis sicut in subjectis ab accidentibus quæ insunt denominatis. Sequitur igitur hæc consequentia, si secundæ substantiæ sunt de primis et accidentia in primis substantiæ primæ sunt, ergo a destructione consequentis si primæ substantiæ non sunt, impossibile est esse aliquid eorum, sive sit de numero secundarum substantiarum, sive sit de numero accidentium.
Hoc autem facile manifestum fiet ex his quæ nunc dicenda sunt. Proponantur igitur singula cæterorum quæ sunt alia a primis substantiis. Et primo proponantur de secundis substantiis quæ prædicantur de primis. Dico quod animal de homine prædicatur ut genus de specie : prædicabitur ergo utrumque istorum, animal scilicet et homo, quæ sunt genus et species et secundæ substantiæ, etiam de quodam homine ut de particulari. Si enim diceretur, quod non de aliquo prædicatur (quod est oppositum contradictorie ejus quod est prædicari de aliquo, cum non de aliquo et de nullo prædicari æquipolleant) sequeretur quod animal de nullo prædicatur homine, et sic non prædicabitur animal de homine : datum autem erat quod de homine prædicaretur, prædicabitur ergo et de quodam homine : non autem prædicabitur aliquid de aliquo, nisi per hoc quod inest illi secundum doctrinam, quæ jam præcessit de Universalibus : animal igitur et homo sunt in quodam homine.
Similiter probatur de accidente quod
<--- Page Split --->
est in prima substantia : est enim color in corpore, igitur in aliquo corpore. Si autem non in aliquo est singulorum corporum, sequitur quod in nullo est corpore, et sic omnino non est in corpore : datum autem fuerat quod erat in corpore, sequitur igitur quod est in aliquo corpore. Quæcumque autem sunt in aliquo, non habent esse extra illud. Substantiae autem quæ sunt secundæ substantiæ et accidentia sunt in prima substantia secundum esse. Nullum igitur habent esse extra illius esse : omnia igitur alia de substantiis principalibus dicuntur, aut in eis sunt sicut in subjectis : ergo non existentibus primis substantiis, ita quod nulla primarum substantiarum sit, impossibile est esse vel remanere in esse aliquod aliorum. Sed omnia alia aut de subjectis primis substantiis dicuntur, aut in subjectis eis sunt : et quæcumque altero istorum modorum se habent ad primam substantiam, non habent esse nisi in prima substantia, et non habent esse extra ipsam : sed si non sit prima substantia, tunc non habent esse in prima substantia, ergo destructa prima substantia secundum esse, nihil remanet secundarum substantiarum vel aequationum.
Et hoc quidem contrarium videtur ad illud quod in doctrina de quinque universalibus dictum est, quod scilicet destructo quolibet homine et qualibet alia specie animalis et quolibet individuo adhuc remanet animal : remanet enim substantia animata sensibilis.
Adhuc autem secundæ substantiæ priora sunt, quia sunt de constitutione ultimorum quæ dicuntur substantiæ primæ. Sed posterioribus destructis non sequitur destructio eorum quæ priora sunt.
Adhuc ab inferioribus non valet ad superius argumentationis processus, nisi affirmando et non negando. Si autem vera sunt quæ hic dicuntur, tunc locus ab inferiori ad superius valet destruendo sive negando, quod est inconveniens : arguitur enim sic, inferius non est, ergo superius non est, quod non sequitur ;
sed e converso, superius non est, ergo inferius non est.
Ad hæc autem dicendum, sicut in docAd primam. trina Universalium meminimus nos dixisse, quod superiora esse actuale secundum naturam non habent, et esse perfectum ultima perfetione, nisi in individuis, quæ sola perfectum esse in natura attingunt, et quod omnia quæ sunt in genere et specie, esse habent in potentia et indeterminatum et confusum et fluidum quousque illud attingunt : et ideo illis non existentibus, nihil aliorum habet esse actuale in natura et determinatum.
Ad ea autem quæ contra hoc objicium, dicendum quod priora secundum naturam non destruuntur ut priora, destructis sequentibus posterioribus, secundum esse priorum : et sic destructis individuis remanet esse eorum quæ natura priora sunt individuis, et destructis speciebus remanet esse eorum quæ speciebus priora sunt secundum esse illud quo priora sunt eis : hoc autem est esse intellectuale quo sunt genera et species, et non est esse actuale perfectum in natura : quo ad hoc enim destruuntur destructis primis, quia tale esse non habent nisi in primis.
Ad hoc autem quod objicitur de loco Ad tertiam, ab inferiori ad superius, qui non valet nisi affirmando, dicimus quod hoc verum est : sed non est locus ab inferiori, sed est locus a partibus sufficienter enumeratis sicut hic : hoc non habet esse nisi in A, et B et C ; si igitur nec est A, nec B, nec C, sequitur necessario ipsum non esse, et hoc quidem est verum. Sic ergo verum est quantum ad esse actuale in natura perfectum, quod destructis primis et principalibus substantiis impossibile est aliquid aliorum secundum esse tale remanere.
Si quis autem opponat et dicat quod Objectio. non sequitur quod si non remaneat secundum tale esse, quod non remaneat secundum esse simpliciter. Dicendum quod Solutio.
<--- Page Split --->
tale esse est esse simpliciter, et omne aliud esse est esse secundum quid : unde si secundum tale esse non remaneret, simpliciter quidem non remaneret, sed maneret secundum quid : et sic loquitur Aristoteles.
CAPUT V.
Quod species sint magis substantiae quam genera, non sic autem species specialissima respectu alterius specialissimae.
Secundarum vero substantiarum magis sunt substantiae species quam genera propter eamdem rationem quae dicta est ; species enim propinquior est prime substantiae quam genus secundum descensum in linea praedicamentali : et quia propinquior est, magis determinat de esse ipsius. Et hoc probatur per hoc quod si quis interrogatus de prima substantia quid est, ut quid est aliquis homo, assignet respondens ad quaestionem quid est prima substantia, evidentius et manifestius assignabit quid est prima substantia, speciem proferens in responsione quam proferendo genus : species enim est totum formale esse cujusdam hominis : esse autem hominis in genere non est totum sed secundum partem, et est communitate generis confusum : unde sicut determinatius est esse cujusdam hominis in quodam homine quam in homine, sic determinatius est esse cujusdam hominis in specie quam in genere : assignando ergo hominem manifestius assignabis quid est quidam homo, quam assignando animal esse in specie : sicut esse hominem magis est proprium alicui homini quam esse in genere ut esse animal : esse namque animal est esse communius et magis confusum et indeterminatum quam esse hominem, sicut patet in similibus inducendo. Cum enim interrogatus fueris quid sit aliqua arbor ? et dixeris aliquam arborem esse secundum speciem, manifestius et certius quid est quaedam arbor assignabis quam si dixeris plan-
tam esse. Ergo a simili et quemdam hominem assignando dicens esse hominem, manifestius quidem assignabis quid est, quam si dixeris eumdem animal esse.
Amplius hoc quidem probatur alia ratione : principales enim substantiae ideo principales dicuntur, eo quod omnibus aliis substant et subjectae sunt, et alia omnia aut de his praedicantur aut sunt in ipsis, sicut dictum est : ideo enim maxime substantiae in physicis sunt vocatae. Sicut autem prime substantiae in substando et fundando in esse actuali ad omnia alia se habent, sic et species se habent ad genera : subjecta enim generi species ut determinans confusionem ejus ad esse formale ultimum : et hoc probatur ex hoc quod genera de speciebus praedicantur sicut magis commune de minus communi, et sicut totum de parte cujus est totum. Species autem de generibus minime praedicantur, eo quod non convertitur, quod sicut genus de specie universaliter praedicatur, sic praedicetur species de genere. Sequitur ergo ex his quod species magis dicit substantiam et quid est prime substantiae quam genus.
Videtur tamen contra hoc objici, quia in quaestione quid est, magis dicit causam qui assignat causam illam quae per se causa est, quam si assignat causam quae per illam priorem habet quod est causa : sed generalissimum quod est omnium principium, per seipsum causa est in quaestione quid est, omnia alia inferiora per id sunt causa, et sic magis videtur dicere quid est, assignans genus, quam assignans speciem : quod si concedatur, contrarium est huic quod dictum est. Adhuc autem cum in inferiori sit superius actu et intellectu, qui assignat id quod inferius est, assignat etiam id quod superius est : qui autem assignat quod superius, nec actu nec intellectu assignat quod inferius est, quia non est in ipso nisi secundum potentiam : plus igitur causam ejus quod quid est assignat qui
<--- Page Split --->
assignat speciem quam ille qui assignat genus : et hoc est concedendum. Et quod objicitur quod qui assignat quod inferius est, assignat quod per aliud causa est : Dicendum quod inferius non est per aliud causa quod sit extra ipsum, et ideo non est causa omnino per aliud, sed per scipsum. Si autem esset per aliquid extra scipsum, tunc esset causa omnino per aliud : et ideo in quaestione quid est, melius assignat causam qui dicit speciem quam qui dicit genus. Manifestum est igitur quod inter secundas substantias magis est substantia species quam genus.
Sed ipsarum specierum quaecumque sunt species specialissimae, ita quod nullo modo possunt esse genera, nihil magis altera quam altera est substantia : quia quælibet illarum æqualiter totum est esse suorum individuorum in forma ultima determinatum, cui in esse individui nihil additur nisi materia et accidens individuans. Quod probatur inducendo : quia si interrogatus fueris de aliquo homine quid est et de aliquo equo quid est, nihil familiajus assignabis ad esse hujus hominis pertinens sive determinans respondendo de aliquo homine ipsum hominem quam de aliquo equo equum : æque enim determinatum et certum est esse cujusdum hominis in homine, et esse cujusdam equi in equo . Æque igitur homo et equus, quæ sunt species specialissimæ, substantiæ sunt quantum ad actum substandi. Similiter autem et principalium substantiarum unius speciei quam alterius speciei, quæ ambæ sunt specialissimæ et non subalternæ subalternatim positæ, nihil magis principalis est substantia unius speciei quam principalis substantiæ alterius speciei, et magis vel minus substantia principalis quam altera : nihil enim magis est substantia principalis aliquis homo quam aliquis bos vel aliquis equus, sed æque sunt principales substantia omnia individua specierum.
Sed non sic est in generibus : quamvis enim genus sit generis superius usque ad
generalissimum, non tamen sequitur quod genus generis sit tertia substantia et genus illius generis sit quarta substantia, et sic ascendendo sit quinta, et sexta, ita quod ultima sit generalissimum : quia in formis communibus quæ prædicantur, non est nisi confusum et determinatum per ultimum actum : et ideo non sunt nisi duæ in genere substantiæ secundum magis et minus, determinata quidem quæ est species et indeterminata quæ est genus : sed hoc verum est, quod in confuso est confusum, confusius, et confussissimum : sed hæc non faciunt gradum secundum speciem differentem, quia pluribus illorum confusum est et indeterminatum : merito ergo ea quæ ascendendo post principales substantias sunt inferiorum species et genera dicuntur substantiæ, et sola illa sunt substantiæ secundæ : sola enim hæc indicant secundum quæstionem factam per quid est, principalem substantiam confuso esse et indeterminato inter ea quæ de principali substantia prædicantur : omnia enim prædicabilia prædicantur in quale : aliquem enim hominem assignando quid est, demonstrabit aliquid familiarius et certius si speciem et hominem esse dicat quam genus, dicendo quod sit animal. Aliorum vero prædicabilium quæ secundum accidens prædicantur, eo quod in subjecto sunt, quidquid assignaverit respondendo ad interrogationem factam per quid, quilibet assignabit extranee : nec erit de essentia primæ substantiæ, videlicet de quidditate ejus. Ex opposito ergo ista de causa species et genera solum secundæ substantiæ dicuntur.
Amplius autem hoc idem etiam hoc modo probatur : quia principales substantiæ ab actu substandi substantiæ sunt vocatæ, ideo dicuntur principales substantiæ quia omnibus scilicet aliis subjacent prædicatis sive essentialibus sive accidentalibus. Sicut autem primæ substantiæ ad omnia alia prædicata se habent in subjacendo, ita species et genera principalium substantiarum ad reliqua alia accidentia, scilicet prædicata se habent :
<--- Page Split --->
quia de speciebus et generibus omnia reliqua accidentalia prædicata, prædicantur per modum qui supra determinatus est : aliquem enim hominem dices esse grammaticum, ergo et hominem et animal grammaticum dicis, sicut nuper ante probatum est : similiter etiam est in aliis accidentalibus prædicatis. Secundum igitur locum in substando species habent et genera : ideo secundæ dicuntur substantiae, et omnes dicuntur substantiae, et nullæ tertiae vel quartæ.
CAPUT VI.
De hoc communi substantiae quod est in subjecto non esse,
His determinatis de principalibus et secundis substantiis, jam nunc proprietates sive passiones genus substantiae consequentes relinquitur determinare. Tangemus igitur prius proprietates quaecumque substantiae conveniunt in quantum est in prædicabilibus, quia illæ sunt huic nostra intentioni magis propriæ. Quia vero proprium est conveniens omni et semper, ideo ea quae proprie dicuntur esse toti generi et toti coordinationi substantiae, sunt speciebus et generibus communia.
Dicamus igitur quod commune est omni substantiae in subjecto non esse eo modo quo accidens est in subjecto. Jam enim ante distinximus quod subjectum dicitur secundum nomen, idem quod subtus jactum sive suppositum, et sic natura communis in suo inferiori est sicut in subjecto, sicut genus in specie, et species in individuo, et universaliter secunda substantia in inferiori et particulari. Dicitur autem subjectum ens in se completum, quod est accidentis vel alterius causa existendi in eo : et hoc modo non nisi accidens est in subjecto : et sic omni substantiae tam secundæ quam primæ commune est in subjecto non esse.
Hoc autem patet inductione. Principalis substantia quæ est particulare substantiæ, neque de subjecto dicitur, quia nihil sibi substat ut suppositum, neque est
in subjecto sicut accidens esse est in subjecto esse, quia est per se existens. Secundarum vero substantiarum similiter manifestum est quod nulla est in subjecto sic dicto subjecto quod est ens completum, quod alii dat esse in seipso, quod esse non habet nisi insit ei : homo enim qui est substantia secunda dicitur quidem de subjecto, prout suppositum dicitur subjectum quando de aliquo homine prædicatur, ut cum dicitur, aliquis homo est homo. Sed non est in aliquo homine ut in subjecto, prout subjectum dicit ens completum, alii dans esse per hoc quod est in ipso et non haberet esse nisi in ipso esset. Cujus probatio est : quia sicut homo quod est secunda substantia non est in aliquo homine, ita quod accipiat ab aliquo homine esse, quod non haberet nisi in ipso esset : homo enim prout substantia secunda et species est esse individuorum et esse alicujus hominis, dans esse particularibus, et ideo impossibile est quod esse accipiat propter hoc quod insit eis. Similiter autem et animal quod est substantia secunda ut genus, de subjecto quidem dicitur de aliquo homine vel aliquo animali, sed non inest alicui animali vel homini ut accidens in subjecto.
Et secundum hoc patet quod si fiat talis argumentatio, scilicet, substantia secunda est in prima, et prima substantia est subjectum secundæ : ergo est in ea sicut in subjecto : peccat secundum fallaciam æquivocationis, quia substantia in prima stat pro supposito, in conclusione autem stat pro subjecto in se completo quod est subjectum accidentis.
Amplius,sicut ante habitum est, eorum quidem quæ in subjecto sunt ut accidens est in subjecto, nomen quidem nil prohибet aliquando prædicari de subjecto in quo sunt, rationem vero eorum prædicari de subjecto, ita quod prædicetur ut ratio subjecti, est impossibile, sicut ante ostensum est. Secundarum vero substantiarum prædicatur de subjecto quod est suppositum, et nomen et ratio diffinitiva : quod patet, quia nomen hominis quod est
<--- Page Split --->
substantia secunda prædicatur de aliquo homine, aliquis enim homo est homo : et ratio similiter, quia aliquis homo est animal rationale et mortale : igitur secunda substantia non est de numero eorum quae in subjecto sunt sicut accidens est in sub-jecto.
Hoc autem quod est in subjecto non esse, est quidem proprium quod convenit omni substantiæ et semper, sed non convenit soli : convenit enim etiam differentiæ quæ in prædicamento substantiæ secundum rectam lineam prædicabilium in superstando et substando non est : differentia enim in subjecto non est : bipes enim et gressibile, quæ sunt differentiæ animalis mobilis divisivæ, et speciei hominis differentiæ constitutivæ, dicuntur et prædicantur de subjecto in quo sunt quod est subjectum, ut suppositum de homine : in subjecto autem nullo sunt, prout subjectum in se completum dat esse accidenti quod est in potentia : differentia enim in specie dat esse actu speciei : quia, sicut in scientia Universalium determinatum est, differentia est quod ad esse conducit et quod ejus quod est esse rei pars est : igitur nec bipes nec gressibile in homine est, ita quod per inesse accipiat quod sit : confert enim speciei esse differentia, et non accipit ab ipsa : si enim acciperet esse a subjecta sibi specie, oporteret quod species acciperetur in diffinitione differentiæ sicut subjectum recipitur in diffinitione accidentis : hoc autem non fit : sed potius differentia recipitur in diffinitione speciei : patet igitur quod non inest speciei ut accidens. Adhuc autem de quocumque prædicatur differentia ut de subjecto nomine, de eodem prædicatur ratio sive diffinitio differentiæ, sicut patet exemplo : quia si gressibile de homine dicitur sive prædicatur, tunc etiam ratio diffinitiva gressibilis de homine prædicatur, quæ est pedibus essemobile voluntute sive appetitu secundum processivum motum : est enim homo gressibilis, homo nubilis voluntate motu processivo.
Potest autem hic oriri dubium, utrum differentia sit substantia ? Videtur enim ipsam non esse substantiam propter hoc quod dicitur, hoc quod est in subjecto non esse, non soli substantiæ convenit sedetiam differentiæ : per hoc enim videtur differentiam substantiam non esse. Sed hoc jam in scientia Universalium sufficienter determinatum est. Est enim differentia illa quæ magis proprie differentia est, secundum id quod est et secundum suam naturam substantia, quæ est forma substantialis, quæ dat esse actu substantiæ toti, et hoc modo totius esse : quod autem est notio designans totum esse in actu, differentia est, et ideo de toto prædicatur. Si tamen differentia prout relata ad genus consideratur, cujus qualitas est in ipsius potestate consistens, sic se habet ad genus ut perfectum esse generis consequens, et ideo in hac comparatione comparatur ad genus ut qualitas accidentis inseparabilis : quæ tamen qualitas secundum naturam qualitatis qualitas non est, sed est qualitas essentialis propter hoc quod generis potentia est potentia imperfecti, cujus imperfectio ad actum perficitur determinata potentia generis per conjunctam sibi differentiam : et hoc modo substantialis forma est habens modum qualitatis. Comparata autem ad speciem quam in suo esse constituit, qualitas est etiam essentialis et substantia, quia nihil constituit in esse nisi substantia : et quia sic habet modum qualitatis et effectum substantiae, ideo non secundum suam totam rationem substantia est. Et quia est simplex et non composita, ideo in directa linea coordinationis prædicabilium substantiæ cadere non potest secundum ordinem superstandi et substandi : quia non respicit ad genus substantiæ, sicut ad sui esse principium, ideo per se genus esse non potest : prima enim genera sunt prima rerum principia. Respiciens autem ad aliud ut ad sui principium in quo est, primum principium esse non potest, et sic non potest esse genus. Cum ergo respiciat ad genus
<--- Page Split --->
non sicut generi suppositum, sed sicut ad id in quo est sicut in potestate naturali, relinquitur necessario quod sit in linea laterali, et ideo neque in genere est, neque omnino extranea et separata a genere. Et hujus quidem doctrinam in scientia Universalium tradidimus in tractatu de Differentia : sed in tantum hic dicimus, in quantum intentioni praesenti est necessarium. Quia igitur in genere substantiae non est, propter hoc dicitur quod in subjecto non esse non solum convenit substantiae, sed etiam differentiae.
Sed est aliquid quod conturbare posset secundum hanc doctrinam : ita quod aliquis posset moveri de substantiarum principalium partibus, ut est manus, pec et hujusmodi, vel etiam sicut materia et forma, ex quibus fit substantia composita : illae enim partes in substantia composita videntur esse sicut in subjecto : non enim habent esse partium nisi in composito, manus enim abscissa non est manus : et ita forte aliquis putaret, quod secundum hanc doctrinam cogamur multipliciter eas dicere non esse substantias et conversim, per hanc rationem quod non sint sicut substantiae. Ea enim quae tanquam partes essentiales vel integrales sunt in aliquo, per hoc quod sic sunt in toto, non habent esse in subjecto : est enim alius modus essendi aliquid in aliquo sicut pars in toto, et alius modus essendi in aliquo sicut accidens in subjecto, ut in quarto Physicorum determinatur.
Sciendum tamen est quod pars non est in actu nisi quando est in toto : sed est in potentia pars et non secundum actum quando non est in toto, et sic a toto accipit actum et rationem : actus autem ipsius et forma est operatio ipsius quam habet secundum formam, sicut oculi videre, et radicis alimentum trahere, et folii fructum a caumate defendere, et manus opus intellectus imperatum perficere, et hujusmodi : et potestates adhuc partes habent in toto, et non habent
quando in toto non sunt : et ideo abcissae partes, æquivoce nomina illa recipiunt quæ habent in toto : sed quod in toto aliquo modo recipiunt nomen et rationem, est a toto : hoc autem non facit accidens quando est in toto ut in subjecto. Et ideo æquivocatio est quando dicitur pars in toto, et quando dicitur accidens esse in toto : accidens enim non est forma partis sed totius, quia subjectum accidentis est ens in se completum : completum autem est totum compositum. Est autem adhuc etiam dissimilitudo, quia partes in toto sive sint essentiales sive integrales, totum constituunt secundum esse, et ideo substantiæ sunt totius : accidens enim non est in toto sicut constituens ipsum secundum substantiam, sed est sicut constitutivum in esse quomodocumque per substantiam, et ideo in diffinitione accidentis recipitur subjectum sicut causa est accidentis : in diffinitione autem compositi recipiuntur partes sicut principia cognoscendi totum : quia eadem sunt principia cognoscendi et essendi, sicut dicitur in principio Physicorum 1 : dicit autem Aristoteles quod compositum et totum cognoscimus cum scimus ex quibus, et quot, et ex qualibus est.
Ex his autem quidam errantes objiciunt, ut dicit Gregorius Nyssenus, Quæcumque ut endelechia sunt in aliquo, aut ut accidens sunt in aliquo, aut sicut forma materialis quæ habet esse extra ipsam : anima autem ut endelechia habet esse in corpore : aut ergo est in ipso sicut accidens in subjecto, aut sicut forma materialis : et quodcumque horum detur, sequitur quod non habet esse nisi in corpore, et non habet esse extra ipsum. Ad hoc autem quidam respondere nituntur dicentes, quod anima habet esse in corpore sicut motivum in moto, sicut rex in regno, et nauta in navi, et ideo separabilis est a corpore, et separata habet esse in seipsa.
Sed, salva pace istorum, isti non solimprobatio,
<--- Page Split --->
vunt objectionem, quia objectio sic procedit dicens, quod quaecumque ut endelechia sunt in corpore, etc., motivum autem in moto est sicut endelechia : anima autem in secundo de Anima 1 dicitur esse endelechia corporis organici, potentia vitam habentis. Et hoc dictum est de anima, non secundum quod est anima, sed secundum quod est corporis animati forma : et ideo dicit Aristoteles quod sic diffinita anima est in habitu, et sicut somnus, et sicut figura elementalis : et est diffinitio ad demonstrationem se habens sicut conclusio : et ideo in sequentibus corrigit eam Aristoteles dicens, quod anima secundum substantiam secundum quod anima substantia est, diffinitur sic : Anima est principium et causa vitae, supple, talis qualis ipsa anima est : vegetabilis enim est causa et principium vitae vegetabilis, et sensibilis principium et causa vitae est sensibilis : quae vitae non sunt sine corpore : et ideo illae animae non sunt principia et causae talis vitae, nisi in corpore : anima autem intellectualis principium et causa talis vitae est sine corpore : intelligentia enim perficitur sine aliquo corpore, et est ab omni corporali subjecto separata : si igitur principium et causa talis vitae est, et secundum seipsam talis vitae erit principium et causa : separata igitur a corpore talis vitae est causa et principium.
Ad objectum autem dicendum quod anima intellectualis non est endelechia corporis, nisi per suum actum, qui est infusio sensus et motus in corpus, et isti sunt actus ipsius secundum id quod est pars et potentia ipsius, sicut vegetabile et sensibile : actus autem et operatio ipsius secundum id quod est in substantia, est secundum id quod intellectualis est : et hic actus et haec operatio est sine corpore. Haec autem quamvis ad propositum non sint, tamen propter objectionem removendam posita sunt, ut perfectior sit doctrina.
CAPUT VII.
De proprio substantiae et differentiae quod est univoce praedicari.
Adhuc autem est proprium quod convenit semper, sed non soli, neque omni : soli quidem non convenit, quia convenit substantiae et differentiae : non autem omni convenit, quia non convenit principali substantiae. Hoc autem proprium (quod inest quidem ut proprium substantiis quae a substando et superstando substantiae dicuntur, et inest differentiis quae a substando directe in genere esse non dicuntur) est quod omnia praedicata quae sunt ex ipsis et de numero eorum sunt, univoce praedicantur de his de quibus praedicantur : omnia enim praedicata quae sunt ab his, hoc est, substantia et differentiis sumpta, aut praedicantur de individuis aut de speciebus, generaliter dieta specie ad subalternam et specialissimam. Hoc autem proprium non omni convenit substantiae, quia non convenit principali substantiae quae est substantia individua. A principali namque substantia nulla est praedicatio, quia individuum de nullo praedicatur : et si nulla est praedicatio sumpta de principali substantia, tunc non praedicatur univoce de aliquo, eo quod de nullo ut sibi subjecto praedicatur ipsa : est enim omnium novissimum subjectum, et ideo habere non potest aliquid quod sibi sit subjectum, prout subjectum dicitur secundum naturam substans suppositum, nec potest dici de subjecto : omne autem quod univoce praedicatur de aliquo, de ipso dicitur ut de subjecto : prima igitur substantia de nullo univoce praedicatur. Et sic habentur duae conditiones, scilicet quod non praedicatur, et quod non praedicatur univoce.
Huic autem videtur contrarium esse quod in libro de quinque universalibus dicit Porphyrius quod scilicet individuum
1 Tex. com. 4.
<--- Page Split --->
Solutio.
Quomodo individuum potest praedicari.
de uno solo, hoc est, de seipso prædicatur. Sed hoc in scientia quam de Universalibus scripsimus solutum est. Ibidem enim diximus quod aliquid prædicari de seipso naturali prædicatione non contingit, sive essentiali prædicatione. Quia in tali prædicatione prædicatum debet esse de ratione subjecti et principium constituendi et cognoscendi ipsum. Hoc autem non potest esse quando idem de seipso prædicatur. Eodem modo quando subjectum est de ratione prædicati, tunc subjectum est principium cognoscendi prædicatum : et hoc iterum esse non potest quando idem de se prædicatur : non enim potest esse nisi prædication per accidens si prædication est : non enim ibi prædicatur proprius effectus de causa. Sed per accidens non est prædication, quia nec prædicatum est accidens subjecti, nec subjectum est accidens prædicati. Et sic nec est prædication per se, nec per accidens : ergo nulla. Et hoc quidem verum est, quia quando individum de se prædicatur, significatur idem sibi inesse : quod nullo modo potest intelligi : quia nihil inest sibiipsi, ut dicit Aristoteles 1. Sed quod dicit Porphyrius, intelligendum est de inordinata prædicatione, quæ non est universalis alicujus prædicatione : et tunc illa prædication reducitur ad artem, ut idem secundum id quo est intelligatur prædicari, et hoc est cum dicitur, hic homo est hic homo, vel Socrates est Socrates, ut sensus sit, quia hic homo secundum id quod est res naturae est hic homo quo habet esse hominis, vel Socrates secundum quod est hic Socrates , est Socrates quo habet esse Socratis, hoc est, secundum quod est sub individuantibus significantibus ipsum esse Socratem. De talibus prædicationibus hic non loquimur.
Hoc autem modo loquendo, ut dicit Boetius, nullæ sunt propositiones veriores his, in quibus idem de seipso prædicatur : quia in talibus idem secundum id quo est de eo quod est prædicatur, esse
enim quo est id quod est, ab eo quod est, inseparabile est per intellectum : et ideo semper est vera, et ut quidam dicunt, a nullo nisi a seipsa talis propositio suam habet veritatem : semper enim verum est hoc, homo est homo, domus est domus, quia esse in eo quod est, semper accipitur per intellectum, et ideo æterna est talium veritas propositionum, ut dicunt quidam.
Patet igitur qualiter est et qualiter non est a prima et principali substantia prædicatio . Quod autem univoce non prædicatur, facile probatur per hoc quod non habet aliquid sub se suppositum, in quo sit ut genus, vel differentia, quod causa est univoce prædicationis. Cum autem aliquo modode se prædicatur, non tamen prædicatur ut ens de ratione suipsius, et sic univoce de se non potest prædicari.
Quod autem omnis prædicatione quæ sumitur de secundis substantiis et differentiis sit univoca, probatur per inductionem : quia quæcumque sunt de numero secundarum substantiarum, sunt species vel genera : et species quidem essentialiter prædicatur de pluribus differentibus numero solo, et hæc sunt individua : genera autem prædicantur et de speciebus et de individuis substantiali prædicatione, quia genus prædicatur de pluribus differentibus specie. Similiter etiam differentiae prædicantur de speciebus et individuis specierum quas constituunt, sicut essentiae formales quæ insunt speciebus et individuis : et quando species de primis substantiis prædicantur, tunc prime substantiae suscipiunt rationem specierum, quia species individuo dat nomen suum et rationem : et similiter quando genera de speciebus prædicantur et individuis, species suscipiunt rationes generum propter eamdem causam, quia per hoc quod genus essentialiter est in specie et actu et intellectu, genus speciei dat nomen suum et suam rationem per illam quæ præmissa est dignitatem, scilicet quod quando al-
<--- Page Split --->
terum de altero prædicatur ut de subjecto, quæcumque substantialiter de prædicato prædicantur, omnia de subjecto dicuntur eodem modo et ordine prædicationis. Similiter autem quando differentia prædicatur de speciebus et individuis, per hoc quod essentialiter ut actus est in illis, tunc diffinitivam rationem differentiae suscipiunt et species et individua, quia ipsa differentia, ut actus et ut forma est essentialiter in illis. Sed jam habitum est quod univoca sunt, quorum nomen est commune et unum, et ratio diffinitiva secundum id nomen data est eadem. Nomine autem uno et ratione una prædicantur secundæ substantiæ et differentiæ: ergo omnia prædicata quæ a substantiis secundis et differentiis ordinata prædicatione sumpta sunt, univoce dicuntur sive prædicantur.
Attende autem, quod quamvis differentia non sumatur ut genus, et subjectum in recta linea standi supra et subtus non habeat, sed sit a latere respiciens talem lineam, tamen differentia subjectum habet cui inest, de quo est ut prædicabile et ut quoddam 'universale, et sic de illo prædicatur univoce.
Adhuc autem notandum est, quod quamvis differentia non habeat genus quod in ipsa sit per intellectum, et sic non habeat veram diffinitionem qua prædicetur, tamen habet assignatum nomen suum per essentialia sua formativa per causam essentialem, sicut quod dicitur quod ad esse conducit, et quod ejus quod est esse rei pars est. Hæc enim assignatio per causam data est, secundum quod ipsa differentia est causa esse, et per hanc univoce habet prædicari: et cui convenit prædicatio sui nominis, in ipso est differentia per hanc eamdam rationem completam, scilicet quod differentia id ad esse conducit, et quod ipsa differentia esse illius rei pars est essentialis. Sic enim intelligitur quid prædicari nomine et ratione, sic scilicet ut subjectum de quo prædicatio fit, sicut participat prædicatum nomine, sic participet ipsum ratione.
CAPUT VIII.
De proprio substantiæ quod est significare hoc aliquid.
Omnibus autem jam habitis proprietatibus quæ substantiam secundum quod est unum prædicabilium consequuntur, nunc restat videre de proprietatibus ipsius secundum quod ipsa est substantia absque hoc quod consideretur ut prædicabile vel unum prædicabilium sive prædicamentorum. Dico igitur, quod omnis substantia videtur hoc aliquid significare: hoc autem aliquid significare convenit quidem soli substantiæ, sed non convenit omni, quia sicut univoce prædicari convenit secundæ substantiæ et non primæ, ita hoc aliquid significare convenit primæ substantiæ et non secundæ, quamvis convenire videatur etiam ipsi substantiæ secundæ. Et in primis quidem indubitabile est et verum universaliter, quoniam primæ substantiæ hoc aliquid significant: quia habent materiam terminatam et signatam accidentibus et individuantibus, per quæ sunt hic et nunc, et per quæ singula earum est unum numero, et hic et nunc, in quo, ut dicit Boetius, non invenitur diversitas in numerando: quod non convenit ei quod est specie vel genere unum, quod nec habet materiam determinatam neque signatam, et ideo divisione materiae agit in individuorum pluralitatem, et divisione differentiarum genus dividentium in specierum pluralitatem, ita quod unitas numeri non servatur in ipsis. Prima igitur substantia quod sit hæc, habet ab individuatione et terminatione individuantium, quod autem aliquid in forma, habet a specie quæ est in ipsa, et est esse ipsius, et sic proprie dicitur hoc aliquid: unde dicit Boetius in libro de Hebdomadibus: Omne quod est, ab alio habet quod est, et ab alio quod hoc est: quod enim hoc est, per designationem est hujus, quia hoc est: quod au-
<--- Page Split --->
tem est, non potest esse nisi per hoc quod est sibi causa essendi.
In secundis autem substantiis videtur quidem sub appellationis figura similiter nomen hoc aliquid significare, quando aliquis dixerit nominans hominem vel animal : non tamen verum est, quod nomen substantiae secundae significet hoc aliquid, sed nomen secundae substantiae magis significat quale aliquid et non hoc aliquid. Id enim quod ut subjectum in nomine significatur, neque unum est numero, quemadmodum unum numero est quod nomine primae substantiae subjectum significatur : subjectum enim nominis speciei prædicatur de pluribus numero in quibus actu esse et simul significatur, et animal quod est subjectum nominis generis, et de pluribus dicitur specie differentibus et numero in quibus est actu et simul.
Dico autem appellationis figuram, non ut quidam dicunt nominis institutionem, quam dicunt primo in individuis factam esse, eo quod nomina prius dicunt instituta fuisse ad individuorum significationem. Sed dico appellationis figuram similem nominis formationem ad significandam speciem et ad significandum individuum. Natura enim, ut dicit Damascenus, dupliciter consideratur, in se scilicet, et in atomo sive individuo, et in utraque consideratione simili nomine natura designatur. Natura enim communis in se considerata homo dicitur, et considerata in atomo hic homo dicitur : et quia una est, non differens nisi communi et determinato, propter hoc uno nomine designari eam oportuit : et hoc vocatur appellationis figura. Et haec appellationis figura nobis etiam causa deceptionis est in fallacia figurae dictionis, quia saepe quale quid ut hoc aliquid interpretamur.
Hujus autem figurae appellationis causa est : quia et genus et differentia et species et individuum videntur idem et eamdem naturam significare. Genus enim dicit formam in materia indeterminata dif-
fusam, et talis esse compositi ipsum genus est notio quaedam : et ideo prædicatur de toto, quia totum dicit modo qui dictus est. Differentia autem dicit formam et actum ad materiam indeterminate relatam et inclinatam, et quasi ad talem materiam reflexam : propter quod et hæc dicit totum esse totius compositi, et ideo etiam ipsa de toto prædicatur. Species autem dicit formam in materia quæ ad actum ultimum stat ut perfecta, sed non est termniis limitata et loco et tempore determinata : et ideo et hæc dicit totum esse, et est notio totius et non partis, et ideo de toto prædicatur. Individuum autem dicit formam in materia determinata, limitantibus locis et differentia temporis et septem individuantibus designatam, quæ in scientia de Universalibus determinata sunt. Et quia sic unum in omnibus est secundis et primis substantiis et differentiis, oportuit quod similis esset appellationis figura.
Quamvis autem unum sit in omnibus quod sub appellationis figura designatur per nomen, non tamen unus est ipsius modus quo est in omnibus aliis : non enim idem modus confusi est et stantis ad actum ultimum, nec idem modus est communis indeterminati limitibus substantiæ numeri et terminis. Et ideo non semper est verum hoc sub appellationis figura designari. Propterea secunda substantia quamvis significare videatur hoc aliquid, attamen non significat hoc aliquid sed quale quid, scilicet quid per id quod primum formabile subjicitur in ipso quod est indeterminatum et confusum : et quod sit quale, per qualitatem essentialem habet, aut secundum potestatem, aut secundum actum differentiæ determinantis ipsum ad actum, sed non determinantis ipsum limitibus temporalibus vel corporalibus, sicut linea, et superficies, et locus, et tempus, et patria, et parentela, et nomen et hujusmodi, quibus aliquid diffinitum et determinatum hoc aliquid efficitur, et hic et nunc circumscriptum vel diffinitum suæ existentiæ limitibus, ultra
<--- Page Split --->
quod nihil est de sua substantia. Aliter autem aliquantulum differentia significat quale quid, quod dicit Avicenna, haec enim suo nomine dicit quale, quid autem quod est subjectum formabile, non dicit nisi per effectum, quia scilicet in actu facit ipsum.
plus complectitur in animalis qualitate, quam dicens hominem complectitur in hominis essentiali qualitate : quamvis utriusque qualitas communis sit multorum.
CAPUT IX.
Sed hic adhuc surgit quaestio de generalissimo : hoc enim in se non habet differentiam, et sic videtur dicere quid et non quale quid. Sed ad hoc respondetur, quod differentiam qua formabile est, in se habet per potestatem, et sic aliquo modo habet eam : et in quantum habet eam, in tantum quale quid significat.
Cum autem dicimus quod substantia secunda et differentia significat quale quid sub appellationis figura, non intelligimus quod sic significet quale quid, sicut album quod sub appellationis figura videtur qualitatem circa substantiam significare : quia album per qualitatem quam circa substantiam significat non significat nisi qualitatem quae vere et secundum se qualitas est, et accidens subjecti illius circa quod ponitur qualitas illa in figura appellationis per denominationem significatur : quale autem quod significat animal vel homo vel rationale, est qualitas essentialis quae significat quamdam substantiam illa qualitate perfectam. Sed per illam qualitatem in genere secundum appellationis figuram signatam fit plus in hoc determinatio , quia determinatur genus ad plura signilicanda quoad ambitum communitatis quam in specie : tam enim species quam genus qualitate differentiae determinantur, sed genus per suam qualitatem determinatur ad significandum plus quam species, quia genus sua qualitate determinat sibi subjecta differentia specie et numero, qualitas autem quae speciei communitatem determinat, non determinat speciem nisi ad hoc ut contineat differentia solo numero. Et ideo dicens animal
De proprio substantiae quod est substantiae nihil esse contrarium.
Nunc dicendum videtur de proprietaetibus substantiae secundum quod substat accidentibus, et est subjectum generum aliorum : quia enim, ut dicit Aristoteles 1, subjectum nullum est contrarium et ideo subjectum est contrariorum : sic inest substantiae et proprium ejus nihil illi esse contrarium. Hoc autem probatur inductione, quia nihil potest esse contrarium primae substantiae eo quod maxime substat, et ei quod substat utrique contrario, nullum potest esse contrarium, sequitur quod nec fingi posset (si fingere liceret) primae et principali substantiae aliquid esse contrarium, ut alicui homini nihil est vel potest esse contrarium. At vero nec homini qui est substantia secunda et generaliter secundae substantiae aliquid potest esse contrarium, nec animali quod est genus aliquod est contrarium.
Objiciunt autem quidam quod non corrumpitur aliquid nisi contrarium contrario : substantia autem corrumpitur : ergo contrarium habet a quo corrumpatur. Adhuc autem ut in secundo de Generatione 2 habetur, ignis aquae contrarius est, et aer terrae : haec autem substantiae : ergo substantia substantiae est contraria. Multa autem talia sophistica objici possunt, quae omnia solvit Aristoteles 3. Subjecto enim communi nihil potest esse contrarium secundum scipsum, sed contraricatem habet in dispositionibus suarum qualitatum, et sic unum corrumpi-
<--- Page Split --->
tur ab alio, et contrarium agit in contrarium, ut grossum in subtile, et grave in leve, et calidum in frigidum, et sic de aliis. Hæc autem contrarictas non est substantiæ quæ subjectum est, quia si esset alicui contrarium, non posset utrique contrariorum esse subjectum.
Et attende, quod multipliciter dicitur contrarictas : primo perfecta distantia oppositarum differentiarum in eodem genere, cujus subjectum est primum genus, ad quod illa contraria sicut ad unum genus reducuntur, et sicut ad unum subjectum, in quo illa contraria sunt potestate et non actu, sicut videtur Aristoteles 1 dicere, quod in omni genere primo est una contrarictas prima. Et secundum hanc contrarietatem proprium est substantiae (secundum quod substat et subjectum est) non habere contrarium. Secundum autem quod substantia dicitur essentialis forma quæ est differentia, sic habet contrarium: quia una differentia est alii contraria. Sed hoc modo de substantia non loquimur hic, quia non ponimus differentiam esse in genere substantiæ, secundum quod de substantiis loquimur ut de substare et de subjecto. Primam autem Philosophus hoc modo dictam contrarietatem considerat, qui ad unum genus reducit ea quæ sunt ejusdem rationis substantiæ aliquo modo. Dicitur etiam contrarictas habitus et privatio, sive contrariæ formæ circa eamdem materiam quæ substat utrique : et est substantia a substando dicta, et illi iterum convenit neutri esse contraria, ut probatur in fine primi Physicorum 2. Dicitur etiam contrarietas distantia completa passionum et qualitatum circa idem subjectum, quod manens unum et idem, receptibile est utriusque contrariorum, ut albi et nigri, et calidi et frigidi, et hujusmodi : et iterum ei quod utrique contrariorum substat, convenit nulli esse contrarium: et iste est verus intellectus
Aristotelis qui hæc omnia dicit et probat rationibus quæ inductæ sunt.
Quamvis hoc autem substantiæ proprium sit et conveniat omni substantiæ substanti, non est tamen conveniens soli substantiæ, sed est proprium multorum aliorum: quantitas enim nihil habet contrarium, neque linea, neque superficies, neque corpus, et sic de aliis. Simili inductione probatur in discretis. Nihil est numero denario contrarium, neque quinario, et sic de aliis.
Habent tamen hæc omnia vel habere videntur sophisticas instantias : quia aliquis forte in discretis multa paucis diceret esse contraria, vel magnum parvo, vel breve longo : quæ qualiter opponantur, in decimo primæ philosophiæ determinari habet. Sed hic dicendum quod Solutio textusihæc oppositam quantitatem non dicunt, sed qualitates circa quantitatem dictas. Quod autem quantitas nihil habeat contrarium, a simili probatur, sicut probatum est de substantia : quantitas enim his subjicitur, vel substantia gratia quantitatis suæ secundum quod est quanta : sic nulli istorum est contrarium.
Unde concluditur generaliter quod determinatorum ad naturam et speciem quantitatis, nullum penitus nulli ad quantitatis naturam et speciem quantitatis determinato est vel esse potest contrarium : sed hoc modo possit esse contrarium, sicut et solo illo modo substantiæ detur hæcere contrarium : sed prout substantia subjectum et substans potest habere contrarium : quod esse non potest, sicut probatum est hic. Hoc igitur modo et non aliter intelligenda sunt dicta Aristotelis.
CAPUT X.
De proprio substantiæ quod est non recipere magis et minus.
Est iterum . aliquid substantiæ proprium, quod quidem omni, sed non soli
<--- Page Split --->
convenit: videtur enim substantia nec magis nec minus suscipere per intensionem et remissionem. Hoc autem ideo non dico quod una substantia a substando dicta non magis sit substantia quam alia: hoc enim in ante habitis jam dictum est, quia prima substantia magis est substantia quam secunda. Sed ideo dicimus illud proprium omni substantiae conveniens esse, quia unaquaeque substantia, sive secunda, sive prima sit, hoc ipsum quod est, non dicitur magis nunc esse et minus tunc vel alio tempore, per hoc quod est secundum esse substantiale intendi et remitti: homo enim nec ipse a se, nec alter homo ab altero per intensionem et remissionem dicitur magis et minus home, sicut bonum et album et idem a se in diversis temporibus, et unum ab altero dicitur magis et minus album, et bonum per intensionem et remissionem dicitur magis et minus bonum. Substantia vero sive prima sive secunda, hoc modo per intensionem non dicitur magis et minus substantia: haec enim nihil penitus dicitur nunc magis et minus homo per intensionem et remissionem quam prius homo fuit: propter quod generaliter concluditur quod substantia in hoc quod substantia est, non suscipit magis et minus.
Hujus autem causa est, quod praebabitum est, quod substantiae non convenit habere contrarium : minus enim secundum intensionem est habens de contrario plus, et magis est de contrario minus habens : ita quod contrarium large accipiat. In quibusdam enim est oppositio ut privatio et habitus, sicut inter bonum et malum : in quibusdam tamen duo motus oppositi ad idem et ab eodem sunt contrarii, et sic suscipit magis et minus, socundum quod ista adverbia sunt bonum et malum, et hoc modo intensa et remissa intercipiunt de contrario : in quibusdam sunt contraria per formas contrarias, et illis est intensio et remissio per hoc quod
intercipiunt motum in omni medio de extremis contrariis abjiciendo unum et accipiendo reliquum, secundum quod dicit Aristoteles1, albius est nigro impermixtius. Et hoc modo substantia non potest suscipere magis et minus : cujus causa in scientia de universalibus reddita est a Porphyrio : quia omne esse substantiale semper idem et simul est, et ideo non potest suscipere magis et minus : quia, sicut probat Avicenna, si magis susciperet, sequeretur quod ipsum esse substantiale plus formae substantiali appropinquaret per ipsius formae adeptionem, quod falsum est, cum nihil medium habeat, inter esse enim et non esse nihil est medium, sicut inter album et nigrum multa sunt media : et ideo secundumesse substantiale non potest esse intensio neque remissio in aliquo.
Adhuc cum opponitur, quia generatio et corruptio sunt mutationes in substantia : omnis autem motio successiva est sicut tempus, quod est mensuratio ipsius : in tali autem successione est recessus ab uno fine, et accessus ad alium continue : hoc autem magis et minus esse videtur secundum intensionem et remissionem : ergo in esse substantiali videtur esse intensio et remissio.
Adhuc autem una substantia miscibilis est cum altera, ut dicit Aristoteles 2, quod et probat. Mixta autem necessario intenduntur et remittuntur, ut ex dictis ejus habetur ibidem. Substantia ergo recipere videtur magis et minus, et intensum et remissum.
Haec omnia et similia sophistice objiciuntur, quia de necessitate est concludens illa probatio quae probat substantiam non recipere magis et minus, per hoc quod non habet contrarium. Ad hoc ad primam, ergo quod dicitur de mutatione, dicendum quod mutatio et generatio et corruptio dicuntur uno quidem modo ut utrumque est mutatio simplex, quae (ut dicit Averroes super lib. de sensu et sen-
<--- Page Split --->
sato) est finis motus et non motus. Finis autem motus est, in quo motus est in motum esse et non in moveri : et haec mutatio est simplex inter esse et non esse, inter quae nihil potest esse medium, et ideo in hoc non est intensio et remissio. Et ideo dicit Aristoteles 1, quod generatio et corruptio non sunt motus sed mutationes. Est autem mutatio modo dicta sive generatio et corruptio immixta motui, qui est alteratio, sicut quando de semine alterato paulatim fit animal vel homo : et tunc intensio et remissio non refertur ad esse et non esse substantiae, sed potius ad qualitates activas vel passivas quibus perficitur talis generatio. Et hoc est quando qualitates activae et passive materiam alterant et movent prout sunt instrumenta substantialis formae, quae ut formans et artifex est in semine. Et tunc forma substantialis dicitur etiam in successione non gratia sui, sed gratia instrumentorum suorum quae sunt qualitates active vel passive agentes vel patientes in materia seminis. Et hoc modo dicit Aristoteles 2, quod non est vivum et animal simul, et quod non est animal et homo simul : non quod aliquid sit medium inter vivum et non vivum, vel inter esse animal et non esse animal, et inter esse hominem et non esse hominem : sed quia actione primarum qualitatum prout instrumenta cœli sunt, vel formativae virtutis quae est in semine, materia prius accedit ad potentiam et ad actum unius quod est vivum, et postea ad potentiam et ad actum alterius quod est animal : et hoc non est intendi et remitti, sed potius in eadem forma secundum potentiam et actum plus et minus accedere ad veram nominis impositionem.
Quod autem objicitur de mixtione substantiarum animalis, nihil penitus facit ad propositum, quia in mixto non sit intensio et remissio secundum substantias mixtorum, sed secundum qualitates illarum substantiarum. Et ideo intensio re-
fertur ad qualitates et non ad substantias. Patet igitur quod substantiae convenit nec magis nec minus recipere.
CAPUT XI.
De proprietate substantiae quae est, quod substantia secundum sui mutationem eadem numero manens, susceptibilis est contrariorum.
Maxime autem substantiae proprium esse videtur, quod et proprie proprium est, et convenit omni et soli et semper, cum unum et idem numero sit contrariorum susceptivum, vel susceptibile esse. Dico autem quod cum unum sit a quo sit contraria potentia suscipiendi. Hoc autem habet substantia ab eo quod ipsa est subjectum ens in se completum : et hoc habet a specie in quantum est substantia, et hoc est in quantum est substantia : quia prima substantia est ex eo quod jam substat accidentibus individuantibus. Et ideo dico numero propter primam substantiam in qua est secunda, et in qua veritatem accipit substandi et habet.
Ex hoc patet quod substantia secunda in quantum est in prima, est ens universale perfectum, et ex genere formato et differentia ad perfectum esse formantem consistit. Ex hoc autem virtutem accipit substandi accidentibus, quod non haberet si in seipsa ens perfectum non esset, quia quod in se perfectum non est, alii dare non potest esse per hoc quod existit in eo. Sic igitur ens in se perfectum et idem numero est per materiae individantis divisionem : ita quod in quantum secunda substantia est in prima, sit unum perfectum : in quantum est individuata per indivisam et unam materiam, sit idem numero.
Sic esse unum et idem numero subjicibile propriis contrariis est proprie proprium substantiae secundum quod dicitur
<--- Page Split --->
substantia ab actu substandi, sicut in ante habitis dictum est. Et in aliis quidem rebus aliorum prædicamentorum non habebit nec inveniet quis quod proferat cui hoc proprium conveniat. Quæcumque res generum aliorum non sunt substantiæ ab actu substandi dictæ, ita scilicet quod res alterius generis sit contrariorum susceptibilis, cum sit in se manens unum et idem numero. Velut si quæramus in rebus quæ sunt in genere qualitatis, et dicamus quod color cum sit manens unum et idem numero, non erit alhùm et nigrum per successionem, ut videlicet sit actu album, et postea actu nigrum.
Sed forte si est color medius, in se habebit album et nigrum permixta : sed hoc est contraria permixta et in potentia habere, et non habere actum utrumque per successionem manente eodem subjecto. Similiter si quis proferat de genere actionis aliquid, quod contrariorum videatur esse susceptivum, et dicat quod eadem actio prava sit et studiosa, sicut actio voluntatis deliberativæ, dicimus quod eadem actio numero manens una numero, non potest esse per successionem prava modo, et postea studiosa : quia pravum et studiosum sunt accidentia inseparabilia ab actione : et ideo actio prava eadem manens nunquam erit studiosa, sed alia similitudinis illi in causa (in eo quod est voluntaria) potest esse studiosa. Similiter una et eadem numero linea non erit recta et curva per successionem : et similiter est in omnibus aliis rebus aliorum generum quæ non sunt substantia. Sola autem substantia cum sit una et eadem numero manens in subjecto quod est substantia, capax est contrariorum, ut modo sit sub uno et postea ipsa eadem numero sit sub alio, ut patet inductione, ut quidam homo qui est prima substantia cum sit unus et idem numero, aliquando quidem est albus, aliquando autem niger ; et aliquando calidus, et aliquando frigidus. Similiter secundum contraria morum aliquando quidem pravas et postea studiosus, et non simul pravas studiosus. In
aliis autem prædicamentis nullum tale ens invenitur.
Forsitan autem aliquis instans contra ea quæ dicta sunt, dicet orationem quæ est in genere discretæ quantitatis, vel visum sive opinionem quæ est in genere qualitatis, tale aliquid esse secundum quod eadem oratio manens numero eadem, videtur esse vera et postea falsa per successionem, et sic suscipere contraria. Nec modo fiat vis utrum verum et falsum contrarie vel privative opposita sunt: velut si dicamus in exemplo, quod hæc oratio aliquem sedere dum sedet est vera, et eadem oratio manens eadem numero per syllabas et dictionum operationem falsa erit illo non sedente. Similiter autem est de visu opinantis alicujus. Si quis enim opinetur sedere aliquem, dum sedet, verum opinabitur: quæ opinio manens eadem in anima opinantis, falsa erit illo surgente, si ejusdem opinionis visum de eodem surgente retineat, quem prius illo sedente habuit.
Sed ad hoc dicendum quod etiam si Solutio textus. quis hoc suscipiens concedat eamdem orationem esse, vel eamdem opinionem, quæ sic contraria suscipiat, quod tamen falsum est, sicut inferius patebit, quia verum et falsum est in talibus sicut in signo, et non in subjecto. Dicimus tamen quod hoc dato differentia est in modo suscipiendi contraria. Nam ea quæ in substantiis sunt, ipsa quidem mutata et alterata secundum seipsa susceptibilia sunt contrariorum : quando enim id modo quod est frigidum, est factum de eo quod prius erat calidum, ipsum subjectum secundum seipsum mutatum est, alteratum enim est : et quod ex albo fit nigrum, ipsum alterum et alteratum est factum. Similiter est quando ex pravo per alterationem fit studiosum, et similiter est in omnibus aliis quæ de contrario mutantur in contrarium. Unde id quod mutationem secundum seipsum suscipiens est, susceptibile fit contrariorum : sed oratio quidem et opinio, in quibus est verum et falsum sicut in signo ex ratione alterius ad ipsa,
<--- Page Split --->
ipsa quidem immobilia perseverant, et in nullo mutata. Cum vero res movetur et mutatur, ex cujus relatione ad ipsa vera vel falsa efficiuntur, fit contrarium circa orationem et opinionem ; oratio enim quae est, quod sedet aliquis vel aliquem sedere, semper eadem permanet in nullo mutata. Cum vero res quam significat oratio mota vel mutata sit, fit oratio ex relatione rei ad ipsam tanquam ad signum, aliquando vera, et aliquando falsa ; in talibus enim verum est ex adeaquatione signi ad significatum, et ideo mutato significato verum vel falsum efficitur signum, sicut dicit Boetius de dextro et sinistro : res enim quae modo a dextris est, nulla mutatione facta in ipsa, fit sinistra, si res quae modo a dextris est transeat in sinistram, me semper manente immobili. Propter quod hoc solius et solummodo substantiae proprium est et nullius alterius, quod propter sui (prout subjectum est unum et idem manens in substantia) mutationem in formis accidentalibus factam, captabilis vel susceptibilis sit contrariorum, et non propter alterius mutationem quod in aliquo respectu aliquo modo se habeat ad ipsam.
Aliter et est Si quis ergo non concedens suscipiat, secunda solutio textus. dicens aliquo modo orationem et opinionem esse susceptibilia contrariorum, suscipit et concedit hoc quod non simpliciter est verum. Oratio namque et opinio non dicuntur susceptibilia esse contrariorum in eo quod ipsa secundum seipsa aliquid recipiant, sed in eo quod circa altera alia quaedam (quae sunt significata orationis vel opinionis) sit facta passio quaedam secundum mutationem. Et patet : quia in eo quod res significata per orationem vel opinionem sic est vel non est prout in oratione vel opinione signata est, oratio vel opinio vera vel falsa dicitur, et non in eo quod ipsa oratio vel opinio manet eadem in substantia, et mutata in accidentibus captabilis vel susceptibilis sit contrariorum. Simpliciter autem oratio vel opinio secundum se considerata nullo modo moventur vel mutantur. Propter
quod oratio vel opinio secundum seipsa non erunt susceptibilia contrariorum, cum nulla penitus in eis facta sit passio alterationis. Verum substantia contrariorum susceptibilis est in eo quod ipsa secundum seipsam contraria secundum sui ipsius passionem et alterationem suscipiat : quod inducendo manifestum est in exemplis : animal enim unum et idem manens in substantia, languorem suscipit et sanitatem, aliquid passum et motum et alteratum secundum qualitatem quae est dispositio et habitus. Similiter suscipit candorem sive albedinem et nigredinem, passum et alteratum secundum qualitates quae sunt passio vel passibilis qualitas. Et similiter unumquodque talium ipsa substantia manens eadem, contrariorum receptibilis esse dicitur, quod secundum sui mutationem in qualitatibus alteratur. Proprium igitur est substantiae cum unum et idem sit numero, secundum suam mutationem susceptibile esse contrariorum.
CAPUT XII.
De dubitationibus circa ea quae dicta sunt, quod substantia suscipit contraria.
Objicitur contra ea quae dicta sunt : quia non videtur omni substantiae conveniens, quod secundum sui mutationem est susceptibilis contrariorum : forma enim substantialis substantia est, tamen non secundum sui mutationem susceptibilis est contrariorum.
Adhuc autem et intelligentia substantia est, et non secundum sui mutationem susceptibilis est contrariorum. Similiter etiam Deus sive prima causa non secundum sui mutationem susceptibilis est contrariorum.
Similiter corpora cœelestia quae directe cadunt in praedicamento ut composita substantia sunt, et tamen secundum sui mutationem non sunt susceptibilia contrariorum, ut videtur : quia corpus cce-
Objectio prima.
Secunda.
Teria.
<--- Page Split --->
leste, ut dicit Averroes, nno est susceptibile contrariorum.
Adhuc etiam quod dicitur quod substantiae nihil est contrarium, videtur habere instantiam, quia differentia est substantia et tamen habet contrarium. Quod enim differentia substantia sit, per hoc probatur quod quidquid essentialiter est pars substantiae substantia est : differentia autem est pars substantiae, quia est pars speciei, quoniam constituit speciem, ergo est substantia : et tamen habet contrarium, quia rationale mortale contraria sunt, et fundament super formas contrarias. Omnia enim ista prædictis videntur contraria esse.
Sed ad hæc omnia dicendum quod doctrina habita de substantia secundum quod est prædicamentum stat immobili virtute, ista autem quæ inducta sunt instantiae Ad primum sunt sophisticae. Quod igitur objicitur de forma, dicendum quod forma et materia non sunt in genere substantiae prout substantia est de numero prædicabilium. Forma ista ut forma prout est pars et principium compositi, de generibus, de speciebus et individuis non prædicatur. Similiter est dicendum de materia quæ nullo modo prædicatur : et si esset in genere substantiae prædicabilis, procul dubio oporteret quod prædicaretur. Unde forma et materia sunt in genere substantiae ut principia substantiae reducta ad genus, prout genus quod est substantia est res vere per se existens, et non prout est unum prædicabilium. Proprietas autem substantiae signatur prout est de numero prædicabilium, aut prout est res vere non absoluta a prædicatione. Sed nullo modo forma et materia sic se habent ad substantiam : et ideo non est mirum si non convenit eis proprietas assignata substantiae, aut prout est prædicabile, aut prout est res vere non absoluta a prædicatione. Si autem absoluta accipiatur a ratione prædicabilis, non erit de consideratione logici, sed primi Philosophi.
Quod autem de prima causa objicitur
quæ est Deus, dicendum quod prima causa non materia est, nec forma, nec compositum, nec universale, nec particulare, nec species, nec genus, nec individuum, nec differentia : et ideo nullo modo est in genere, vel reductum ad genus, sed ante omne genus et supra omne genus. Et quando omnia resolvuntur ad ens, non est illud ens substantia prima quod est Deus, sed ens de quo dicitur in libro de Causis, quod est creatum primum : et ante ens istud est creator creati talis, et ideo cum dicitur, Deus est substantia, intelligitur quod ipse est ens per se et a se existens et in seipso, et quod alia quæ dicuntur substantiae non sunt substantiae, nisi per analogiam et proportionem ad ipsum vere ens et substantiam quæ Deus est : et secundum quod propinquius et similius sunt per se apta ad ipsum, sic verius attingitur esse per seipsa. Quare hoc modo Deus non est substantia prout est unum prædicabilium, et ideo non est mirum si non convenit Deo substantiae proprium.
Ad hoc autem quod de intelligentia dicitur, planum est respondere, si intelligentia accipiatur proprie secundum intelligentiae rationem. Sic enim intelligentia est agens intellectus, qui est essentia potius quam substantia, et non habet compositionem nisi eam quæ est ex esse et quod est, et est res consistens in lumine esse proprie : et hoc non est in genere univoce cum aliis quæ sunt in genere, sed reducitur ad genus, et suscipit nomen generis secundum analogiam et proportionem sicut causa prima. Et hæc solutio est secundum intentionem philosophiæ Peripateticorum qui de intelligentiis bene sunt locuti.
Quidam autem Arabes et quidam Judæi de intelligentiis secundum rationem suæ legis loquuntur, quod nullo modo probare possunt ex alicujus philosophiæ principiis, dicentes intelligentias Angelos esse, qui localiter moventur et mittuntur
<--- Page Split --->
ad homines 1, quod a Stoicis secundo et ab Epicureis primo ortum habuit et assumpsit, et ab his qui leges posuerunt.Et secundum istos intelligentia habens est genus et speciem et individuum. Et genus quidem est in intelligentia omnibus communis. Species autem sunt intelligentiae in diversis ordinibus distributae : et quae in uno ordine sunt, ejusdem sunt speciei, et diversae sunt in specie quae in diversis ordinibus sunt constitutae. Et individua specierum sunt singulares intelligentiae sive Angeli : et illis, ut dicunt, convenit substantiae proprium, quia quamvis justitia Dei sint confirmatae in bono vel in malo, tamen natura sunt verribiles ad utrumque, ut dicit Dionyssius. Ad haec autem hoc advenit, quod non recte intelligunt illud Platonis 2 : Dei Deorum quorum opifex paterque ego: natura quidem mutabiles, voluntate autem mea sic permanentes. Sed Plato loquitur de mutabilitate quam sustinet omne quod creatum vel causatum est, quod ex se nihil est, et id quod est, et esse suum est per relationem ad causam primam. Haec autem subtiliter determinari habent in prima philosophia in illa parte ubi agitur de fluxu entium a causa prima.
Ad tertam. Quod autem de corporibus cœelestibus objicitur, dicendum quod illa prout composita, sunt in genere substantiae secundum rectam lineam et ordinem praedicabilium, et sic sunt proprietatis substantiae susceptiva corpora cœelestia : primae enim differentiae contrariorum sunt secundum situm, et differentiae situs : unde etiam per situs contrarietates omnia alia contraria, ut dicit Averroes 3, diffiniuntur per maxime distare : distantia enim in situ causa est omnis distantiae omnium aliorum generum. Differentiae 'autem situs contrariae sunt, ut dextrum et sinistrum, ante et retro, sursum et deorsum, ut dicit Aristoteles, et horum contrariorum sui mutationem corpus cœeleste est
susceptivum : sed sua mutatio non est nisi ad ubi, quia non est in potentia nisi ab ubi et nunc : quamvis Averroes de substantia orbis dicat, quod Meshalach probat in libro de Sphæra mota, quod corpus cœeleste susceptibile sit raritatis et densitatis secundum suæ substantiæ mutationem.
Sed hoc verum est, secundum quod haec raritas et haec densitas, sunt æquivocæ, et ad minus non univocæ ad raritatem et densitatem quæ sunt in elementis : densitas enim et raritas in elementis mutant substantiam sicut raritate transit aqua in aerem et aer in ignem : sed in cœelestibus non dicunt nisi situm partium in toto corpore, et non mutationem a forma cœelesti in formam aliam. Est enim densum in cœelo, cujus partes positionem habent propinquam, propter quod sol spissus esse dicitur. Rarum autem cujus partes secundum positionem stant remotæ, et ideo substantia circulorum cœelestium dicitur esse pervia plus raritate et pervietate omnium elementorum et elementatorum.
Quod autem de differentia objicitur, in praecedentibus est solutum : secundum enim contrarietatem distantium perfecte quæ prima est in quolibet genere, sic differentia contraria est differentiæ : et hoc modo differentia non est in genere nisi per reductionem ad genus, ut sæpius jam in doctrina ista et in doctrina de universalibus dictum est. Si autem sumantur contrariæ qualitates quæ mutuo se expellunt ab eodem susceptibili, quod potentia utrumque natum est recipere, sic differentia differentiæ non est contraria, sed aliquid habet proportionale ad contrarietatem hoc modo dictam, in quantum differentiæ oppositæ natæ sunt fieri circa idem genus, et non possunt simul esse actu in illo, genus enim proportionatur materiæ, sicut olim sæpius dictum est.
Ex his ergo manifestum est, quod proprie proprium substantiæ est secundum
<--- Page Split --->
sui mutationem susceptibile esse contrariorum, et quod hæc convenit omni et soli et semper illi substantiæ quæ cadit in genere substantiæ, prout ipsa est prædicamentum, vel prout ipsa est ens constitutum et non absolutum a ratione prædicamentali.
CAPUT XIII.
De dubitationibus quæ sunt circa hoc, quod oratio suscipit verum et falsum.
De hoc etiam quod dictum est quod oratio susceptibilis est veri et falsi, una et eadem manens ad rei significatae mutationem, multæ sunt dubitationes, quæ videlicet sit res significata, et qualiter significatum sit in oratione. Est enim oratio hæc quæ verum et falsum significat, sola oratio quæ enuntiatio vel interpretatio vocatur.
Videtur enim quod oratio in significando non mutatur per hoc quod res mutatur significata : hæc enim oratio, ego sedeo, significat me sedere dum sedeo : nec minus significat me sedere dum non sedeo, sed æqualiter et semper significat me sedere : ergo in significando quod significat nunquam mutatur, facit enim semper quod a prima institutione accepit significare, quod ego sedeo, et hoc semper et immobiliter agit : uno ergo modo se habet ad hoc significandum, sive ego sedeam sive non sedeam. Quod autem uno modo se habet in significando, non modo est verum et modo falsum secundum rei mutationem. Videtur igitur quod oratio non est susceptiva veri et falsi ad rei mutationem.
Adhuc, Omne signum est verum, quando ita significat prout est institutum significare. Sed hæc oratio, ego sedeo, instituta est ut significet me sedere, sive sedeam sive non sedeam. Sive ergo sedeam, sive non, facit quod incepit facrre a prima institutione : sed tunc est
significativa veri, quando significat sicut incepit significare : igitur sive sedeam, sive non, hæc oratio, ego sedeo, semper est vera significando.
Adhuc, Sicut oratio est significativa rei, ita significativa est conceptus sive cogitationis sive opinionis ejus qui profert orationem illam, eo quod voces sunt notae passionum quæ sunt in anima. Ergo sicut est susceptiva veri et falsi ad rei mutationem, ita est susceptiva veri et falsi ad conceptus vel cogitationis sive opinionis mutationem illius qui profert orationem : sicut enim est verum quod est adæquatio vocum et rerum significatarum per voces, sic est verum quod est adæquatio vocum et conceptus prolati per voces. Videtur ergo quod hæc oratio, ego sedeo, mutetur de vero in falsum, et e converso, quando ille qui profert eam mutatur secundum opinionem, quod sedeam, vel quod non sedeam. Et hoc jam in hac oratione dixit Pythagoras, qui posuit verum et falsum in dictione opinando vel non opinando id quod dictum est in voce significante.
Secundum autem eumdem modum videtur Anselmus probare 1 : quia verum in signo est immobile et unum in omni signo significante : signum enim verum est quando significat hoc quod significare accipit in primæ sapientiæ veritate : sed signum semper hoc significat quod accipit in prima veritate significare : ergo quando significat hoc, sive res sit, sive non sit, semper est verum in significando : sive ergo res sit, sive non sit, oratio quæ est signum, semper vera est in significando : non ergo ad rei mutationem oratio susceptibilis est veri vel falsi, ut videtur.
Adhuc autem secundum hoc videtur, quod una veritas significetur et sit in omnibus veris : omne enim signum significat quod significare accepit in prima veritate : quod autem in prima veritate est, unum et idem est, non diversum : idem
<--- Page Split --->
. ergo et unum significatur in omnibus veris, ut videtur.
Adhuc, Idem est et unum quod immobile est ad omnium rerum mutationem : significare autem hoc quod accipit significare in prima veritate, immobile est ad omnium rerum mutationem : ergo idem et unum est, quod significatur in omni signo significante : hoc autem non potest nisi veritas prima, ut videtur : videtur ergo, quod veritas prima significetur in omni oratione significante, et sic totum falsum esse videtur quod dictum est, quod scilicet oratio verum et falsum significat in eo quod res significata est, vel non est. Hæc et hujusmodi sophismata multa induci possunt contra ea quae determinata sunt, si rationes Heracliti et Pythagoræ et Anselmi in libro de Veritate considerentur.
Ad hæc ergo et hujusmodi dicendum videtur, quod veritas signi, quod est enuntiatio vel dictum enuntiationis, est adæquatio vocis significantis et rei significatae per vocem, et ideo verum et falsum in voce est sicut in signo relato ad rem significatam : propter quod etiam mutatur significatio ad rei significanta mutationem, sicut superius dictum est : et nunc manente oratione una et eadem ad rei mutationem, mutatur de vero in falsum, et e converso de falso in verum.
Ad id autem quod objicitur quod idem semper significat, sive sit res, sive non sit, dicendum quod hoc verum est : sed significatio non est vera vel falsa in hoc quod ipsa idem significet, sed in hoc est significatio vera vel falsa, quod rei adæquatur vel non adæquatur significatio, et ideo inæqualia facta re cui signum non adæquatur, falsa est oratio.
Ad hoc autem quod objicitur, quod significat quod accipit a prima institutione, dicendum quod a prima institutione accepit ut rem per sui adæquationem ad rem significaret : et quando non adæqua-
tur rei, tunc non facit signum illud quod facere accipit a prima institutione : nemo enim signum sic instituit significare ut vagam et non rei significatae æquatam habeat significationem : unde quando rei non adæquatur, tunc fallit ab hoc quod accepit a prima institutione : non enim instituta est tantum significare, sed instituta est ut per significationis adæquationem significet rem ut est, nec magis nec minus. Ad hoc enim sermo inventus est, ut dum rebus in communicando nobis invicem uti non possumus propter rerum infinitatem, et propter hoc quod plures res non semper habemus, sermonibus pro rebus uteremur, quando conceptus et affectiones quas de rebus habemus nobis invicem pandere et communicare volumus 1.
Quod autem objicitur de hoc quod serAd tertiam. mo semper significat hoc quod in prima veritate significare accepit, dicendum quod in ordinatione primæ veritatis non accepit significare vaga tantum significatione, sed significare rem sicut est ratione rei, significatione rei adæquata : et hoc dico salva fide Anselmi 2. Et ideo falsi et veri susceptiva efficitur per mutationem rei. Si autem non accepisset nisi adæquationem instituentis et signi instituti ad significandum, tunc aliquo modo esset verum quod dicitur, sed hoc meo judicio noh est verum.
Ad hoc autem quod dicitur quod veram est in adæquatione intellectus vel conceptus ad signum quod conceptum significat, dicendum quod conceptus vel intellectus vel opinio vel quocumque modo dici possit id quod est in anima (cujus voces prolatae signa sunt) non absolvitur a rebus quæ sunt causa conceptuum : et ideo illis prout conceptæ sunt res adæquatur : non enim sermo inventus est ad significandum conceptum fictum, qui non est nisi in concipiente, quia sermo inutilis esset, quia per sermonem
<--- Page Split --->
audiens nullam de re conciperet veritatem vel significationem. Et ideo dictum Pythagoræ et Heracliti non habet veritatem : quia dixerunt, quod verum est in apprehendendo vel opinando secundum quod opinio est opinantis passio : sed hoc verum est, quod verum est in opinando vel concipiendo secundum quod conceptus vel opinio est rei significata æquata passio vel conceptio : et ideo sermo talis conceptui æquatus, æquatus est etiam rei : et ideo dicit Aristoteles quod veritas est adæquatio rei ad intellectum.
Ad quintam. Ad hoc autem quod dicit quod omnia sunt vera prima veritate, quia signa sunt prima veritatis in hoc quod significant quod in prima veritate acceperunt significare, dicendum ut prius, quod in prima veritate acceperunt, quod significant res, et adæquata significatione significant verum, et non adæquata significant falsum. Et ideo mutata significatione signi mutatur adæquatio. Et quod dicunt de immo-
bilitate veritatis, dicendum quod illa immobilitas non est nisi circa significandum relatum ad significandum, et non circa signum rei significata æquatum vel non æquatum : et ideo signo illo manente immobilis est veritas : sed illa prima veritas esse potest, quia corrumpitur et mutatur mutato signo.
Ad id autem quod dicitur, quod omne Ad sextam. signum significat id ad quod significare ordinatum est in prima veritate, dicendum quod quamvis hoc concedatur, non sequitur quod omnia sint vera prima veritate, quia in prima veritate ordinatur quod oratio significet res per æqualitatem ad ipsas prout sunt vel non sunt : et sic in prima veritate voces ad res significandas referuntur. Si autem veritas non esset nisi adæquatio vocis ad primam veritatem in significando tantum, tunc posset aliquo modo verum esse quod dicitur. Hæc igitur de prædicamento substantia dicta sufficiant.
<--- Page Split --->