TRACTATUS I
DE ANTECEDENTIBUS AD SCIENTIAM LIBRI PRAEDICAMENTORUM.
CAPUT I.
De intentione libri, et ordine, et modo et aliis quae quæri consueverunt.
In ante habitis dictum est quod logica est scientia per quam docetur qualiter per cognitum deveniatur ad notitiam incogniti. Et hoc duobus fit modis, secundum quod duo sunt quae quando sunt incognita desideramus cognoscere, scilicet complexum et incomplexum. Et incomplexum incognitum cognosci non potest nisi diflinitione, vel quacumque notione. Complexum autem incognitum cognosci non potest nisi argumentatione. Dictum est etiam ad hoc, quod ratio (quae est virtus unum cum alio complectens) non potest devenire ad instrumentum quo cognitionem incogniti eliciat ex cognito, nisi tribus actibus, qui sunt ordinare unum ad alterum, componere unum cum altero, et colligere composita secundum discursum qui fit ex uno in alterum. Sic enim et non aliter accipiet cognitionem incogniti per id quod est cognitum.
Primus igitur actus qui est ordinare unum componibile cum alio, perficitur duobus modis : et ordo ipse duobus fit modis. Primum quod exigitur ad actum rationis ordinantis est ratio quae sumitur ex ipsa forma ordinabilium, et haec ratio trahitur ex universali et particulari : per hoc enim quod universale est quod est in multis, et de multis, ratio ordinis accipitur prædicati ad subjectum : et de hoc jam quantum ad præsentem spectat intentionem determinatum est. Sequitur igitur nunc determinare de his quæ secundum rationem præmissam ad se invicem sunt ordinanda secundum genera, species, differentias, propria, et accidentia : hoc enim solum est in quo perficitur rationis ordinatio. Et ideo hic ordinabilia ad subjici et prædicari sunt ordinanda et determinanda secundum omnem sui diversitatem, quæ consistit in decem generibus prædicabilium sive prædicamentorum.
Quia autem jam in antecedentibus ad logicam probatum est, quod ad scientiam incogniti per cognitum non devenitur, nisi per dispositum sermonem ad signifi-
<--- Page Split --->
candum, sive homo inquirat apud seipsum per interius dispositum sermonem, sive inquirat apud alium per sermonem exterius prolatum, sequitur de necessitate, quod ordo prædicabilium non potest determinari, nisi secundum quod sub voce habet prædicabile designari. Rebus enim inquisitive incognitis uti non possumus, eo quod nec finitæ sunt nobis, nec præsentes : et ideo signis et vocibus uti oportet. Propter quod prædicabilia oportet considerare secundum quod vocibus significantur : propter quod dicit Boetius quod hæc scientia, scilicet libri prædicamentorum, est de decem primis vocibus prima genera rerum significantibus : ordo enim non est in rebus ipsis, sed oportet quod ratio ponat ordinem, sicut et facit complexionem et collectionem compositorum.
Et ex his planum est quid sit hujus libri subjectum : est enim subjectum ordina bile in ratione prædicabilis vel subjicibilis, secundum quod stat sub voce talem ordinem signante. Et sic patet qualiter ista scientia est una ab uno subjecto.
Partes autem hujus subjecti sunt ordinabilia secundum diversum modum prædicandi in substantia, et accidente, et in accidentibus secundum omnia novem genera accidentium. Et sic multitudo infinita restringitur in decem genera, ut dicit Boetius : decem autem in duo prædicabilia, substantiam scilicet et accidens : et duo in unum prædicabile, scilicet ordinatum ad compositionem secundum rationem prædicabilis, vel determinatum ex universali et particulari, vel subjicibili et prædicabili. Ex hoc etiam patet quæ sit causa suscepti operis : non enim est componibile prædicabile cum subjicibili, nisi per ordinem unius ad alterum, et ideo de ipsis ordinabilibus in genere et specie oportuit determinare.
Patet etiam quis finis ultimus et quis est finis propinquus. Ultimus enim est ut ex ordinatis ratio accipiatur compositionis ad enuntiationem, quæ sola inter orationes verum significat : et ulterior adhuc
finis est, ut ex compositis eliciatur collectio consequentiae unius ex altero, per quam accipiatur scientia complexi quod ignotum est. Finis autem propinquus est, qui est terminus operis, ut scientia habeatur ordinabilium secundum omne genus, secundum quod potest esse diversus modus prædicandi, vel diversus ordo prædicabilis ad subjectum de quo prædicatur : quæ scientia libri Prædicamentorum est proprius finis.
Modus autem istius scientiae oportet M. dus doe trine huyu libr. quod ex fine sumatur : est enim ille modus eligendus, quo in materia proposita potest devenire quis ad finem intentionis. Est igitur (cum sit de incomplexis) diffinitivus quidem secundum quod ex prioribus secundum naturam procedit : divisivus autem secundum quod notificat quod est prius per sua posteriora quæ sunt in ipso. Et primus quidem, scilicet diffinitivus, notificat rei substantiam et esse. Secundus autem, scilicet divisivus, notificat rei posse : quia non perfecte cognoscitur res, nisi cognoscatur secundum esse et secundum posse. Tertius autem modus, non propter scibile, sed propter eum qui scire quærit, apponetur a nobis, et appositus est ab antecessoribus ut facilior sit doctrina, et ille est exemplorum positivus.
| Estautem dubitatio quorumdam, utrum | ||
| Dubitatio. | ||
| de generibus (quæ ut dicit Porphyrius sunt prima rerum principia) possit haberi scientia? eo quod scientia est habitus conclusionis per causas et principia demonstratus. Cum igitur ista sint principia prima rerum, non sunt alia priora eis per quæ demonstrentur de eis passiones. Et sic de istis non videtur posse dari scientia, sed in scientia debent esse supposita. Sed hoc solvere non est difficile : hæc enim secundum rem, et secundum quod sunt naturae quædam et partes entis sunt prima principia : secundum quod sunt aliquid prædicabile vel ordinabile in genere secundum hunc vel illum modum prædicandi vel subjiciendi, sic non considerantur ut principia, et habent multas | Solutio. |
<--- Page Split --->
proprietates et passiones quæ sunt demonstrabiles de ipsis : et hoc modo agemus de ipsis hic. Prout autem sunt partes entis et principia diversitatis rerum, sic de ipsis agit primus Philosophus, sicut scire potest, qui in Metaphysica studendi ponit intentionem : quod non pertinet ad præsens negotium quod Logicus habet considerare.
Sic ergo tractantes de prædicabili secundum quod stat sub voce designativa prædicabilis secundum modum prædicandi diversum in genere et specie ordinabilis, sequimur sicut in aliis sectam Philosophorum qui Peripatetici vocantur, et maxime Aristotelem qui hujus sectæprinceps et primus inventor fuisse perhibetur, nihilominus apponentes quæcumque bene dicta a posterioribus poterimus invenire : procedemus enim et per modum scientiæ et per modum artis. Per modum quidem scientiæ in hoc quod considerabimus subjectum et partes principales subjecti, ostendentes quæ passiones insunt eis, et proprietates ex principiis huic scientiæ propriis. Viam autem artis tenebimus in hoc quod colligemus principia ad unum finem operis tendentia : quod opus quidem est ordinatio prædicabilium ad finem compositionis et intellectionis syllogismi, per quem per scientiam cogniti potest quis devenire ad notitiam incogniti, sicut sæpe diximus. Jam autem ad propositum accedamus, sufficit enim et multa prelibasse.
tionem sui universalis secundum nomen et rationem, quod quidem est univocum : et tertio in id quod est commune sicut subjectum de quo prædicatur accidens, quod de subjecto non prædicatur, nisi secundum denominationem : oportet nos de istis tribus præmittere, ut postea facilius videri possit quid in quo sicut in genere contineatur, vel quid ad aliud sicut ad subjectum reducatur, vel quid nominis et rei suscipiat prædicationem.
Quia autem primum omnium quod praedicatur est ens, quod univoce 'de omnibus non prædicatur, ut in scientia universalium dictum est, ideo primo de æquivocis dici oportet. Et iterum propter hoc ut sciatur quid de quo ut genus, vel species, vel differentia, vel proprium, vel accidens non prædicatur, quamvis univocem sit ante æquivocum, sicut unum ante multa : tamen secundum intentionem hujus doctrinæ æquivocum est ante univocem, quia per æquivocum prædicabile reducitur ad ens et unum quod est ante omne genus. Per univocum autem reducitur ad omne quod est commune ut genus. Per denominativum autem vel per ejus rationem omnia accidentis prædicata respiciunt substantiam. Et per istas tres communitates, omnium prædicabilium universitas redit ad unius communis aliquo modo prædicationem, et omnia quæ ad unum subjicibile respiciunt, oportet quod id respiciant ad aliquem trium modorum.
CAPUT II.
Qualiter præmittitur de æquivocis, univocis, et denominativis, et quæ sint æquivoca.
Cum igitur in hoc agendum sit de prædicabili qualiter ordinandum sit in genere, et prædicabile in triplex commune reducatur, scilicet in ens et unum, in quæ secundum unam rationem reduci non potest : et in commune quod est 'commune sicut genus quod recipit prædica-
Dico ergo, quia verum est quod in scientia universalium dictum est, quod si quis omnia entia vocet æquivoce, et non univoce nuncupabit, oportet de æquivocis præmittere. Æquivoca ergo dicuntur quorum solum nomen est commune, secundum nomen vero illud ratio substantiæ est diversa. Dicuntur ergo æquivoca quasi nomen (quod secundum vocem est) ex æquo quoad imponentem habentia. Et ideo etiam additur, quod dicuntur et non sunt, quia quod est in dictione commune est eis : in esse autem quod dicitur per nomen, non est communitas secundum
<--- Page Split --->
æquam participationem : quamvis enim æquivocum actuali multiplicitate multa dicat, tamen nihil omnium illorum æqua participatione participatur ab his quæ in nomine significantur : propter quod æquivoca dicuntur, quia æqualiter nomen habentia, esse nominis non æqua suscipiunt participatione.
Propter quod etiam additur, quorum solum nomen est commune : nomen enim quamvis dicatur quasi notamen, eo quod aliquam notam rei facit quantum ad actum significantis et imponentis nomen, eo quod imponens nomen secundum aliquid proprietatis rei affectus est quando nomen imponitur : quia etiam significatio rei quæ intenditur per nomen formam dat nomini. Tamen hæc non sunt de intrinsecis ipsi nomini secundum quod nomen est solum, sed potius intrinseca sunt nomini litteratio talis sive compositio nominis ex littera et syllaba et accentu, quæ sunt intrinseca nomini ut nomen est. Quibus jam perfectis quantum ad substantiam nominis tunc primum refert nomen ad id quo affectus est ille, sive quod concepit ille qui nomen imposuit : et ideo in æquivocis solum nomen secundum quod consistit in sono litterarum et syllabarum et accentu est commune, et absque æqua participatione alicujus rei quæ importatur in nomine : et ideo dicitur æquivocum.
Et quamvis forte principaliter in æquivoco unum importetur, et alia non principaliter tamen, quia non æqua ratione multa dicta in nomine nomen illud participant, est etiam aliqua species æquivocationis : et hoc est quod additur in æquivocorum ratione ibi, ratio substantiæ est diversa secundum id nomen. Omne enim et aliquid significat pro substantia, et aliquid pro qualitate, cum omne nomen substantiam significet cum qualitate: et id quidem cui imponitur nomen est significata substantia ipsius : proprietas autem ejusdem rei sive substantiæ quæ afficit imponenten dum nomen imponit, est qualitas significata per nomen.
Quando ergo idem est nomen quantum ad ea quæ sunt nominis in littera et accentu : et id quod significatur in nomine, non est idem vel æque participatum ab illis quibus nomen imponitur, nec etiam proprietas a qua impositum est omnino eadem est, quamvis forte referatur ad unum : tunc nomen est æquivocum, quia ratio substantiæ cui nomen imponitur (quæ est ratio substantialis a qua nomen imponitur) sic duobus modis est secundum aliquid vel simpliciter diversa : substantia enim aliqua (ut diximus) est secundum aliquid per modum quo rationi substat, cui nomen ipsum imponitur: et illius ratio diversa est quando non penitus est eadem : et adhuc a quo nomen imponitur quod est nominis qualitas, et substantialis ratio quæ datur de nomine secundum illud quod nomen est. Quando ergo illa etiam non penitus est eadem, iterum ratio substantiæ, hoc est, substantialis ratio nominis est diversa : ita quod nihil rei cui nomen imponitur, æqualiter participant significata per nomen.
Ex quo patet quod æquivocorum multi sunt modi sive species. Sunt enim æquivoca idem quidem secundum rem, sed non æque participantia, hoc est, per eamdem rationem de omnibus æqualiter datam, sed potius quemdam modum illius (de quo datur ratio) habentia : sicut ens dicitur æquivoce de omnibus entibus per se et in alio existentibus, eo quod per se ens solum naturae est ens, alii autem quædam modi sunt illius entis et non entia vera et principalia. Hoc modo sanum in animali, et urina, et dieta, et medicina dicitur æquivoce : quia sanum naturae est animalis : alia autem quemdam modum dicunt sanitatis, significativa et conserva tiva sanitatis, vel ut sanitatis perfectiva, vel aliquo alio modo qui in animali est se habentia. Si enim medicus dicitur æquivoce de eo qui perfecta (quæ in ipso est) medicina operatur, et de vetula medicum imitante, et clystere quod ut instrumentum perficit operationem et actum medici,
<--- Page Split --->
et de quibusdam aliis modis aliquem modum participantibus : sic etiam ens et unum dicuntur æquivoce, eo quod ens et unum primo est id quod per se est ens et unum : alia autem dicuntur ens et unum, quia ad id sicut ad subjectum aliquo modo entitatis referuntur, vel sicut mensura illius, vel sicut dispositio, vel sicut respectus, vel aliquo alio modo, quæ sunt in illo sicut in subjecto. Et hic quidem modus vocatur multiplex dictum secundum analogiam, sive proportionem ad unum quod principaliter in nomine significatur.
Alius autem modus est æquivocorum, quæ Boëtius vocat a casu et fortuna æquivoca, quando scilicet idem nomen casu et fortuna diversis imponitur, quorum substantia cui nomen imponitur, non est una nec unius respicientis ad unum, vel etiam diversorum respicientium ad unum : sed tamen qualitas qua nomen illud diversis imponitur, per similitudinem translationis est una, ut canis quod imponitur latrabili, et marinis, et cœelesti : et eorum substantia cui nomen imponitur non est una, sed diversa genere proximo et specie. Et proprietas sive qualitas a qua nomen imponitur, non nisi per similitudinem translationis est una. Verbi gratia mordax esse, quod convenit omni quod dentibus mordet : per translationem autem convenit ei quod mordet qualitate et respectu nocivo. Sic ergo patet qualiter æquivoca sunt, quorum solum nomen commune est, et ratio substantiæ secundum illud nomen, scilicet significata, est diversa, hoc est, non est penitus eadem et æqualiter non secundum magis et minus participata.
Sunt tamen qui contra ea quæ dicta sunt, opponunt sophisticæ dicentes, quod significatio perfectio nominis est dans ei speciem et esse, ut videtur. Et ideo nomem quasi notamen dicitur, quia notam facit rei, et diffinitur per significare, quando dicitur quod nomen significat sub-
stantiam cum qualitate. Si autem sic est, tunc mutata significatione videtur mutari id quod nomini dat speciem et formam : mutata autem specie et forma, mutatur id quod specificatum et formatum est, et sic mutata significatione, videtur quod idem nomen remanere non possit. Et hæc præcipue videntur in his quæ relative dicuntur ad invicem, sicut signum et significatum proprium mutatur, videtur quod signum mutari necesse sit, quia in vanum et in cassum erit significatio ipsius, quando ad significatum non referetur. Hoc autem præcipue in vocibus et nominibus esse videtur : quia voces sunt notæ passionum et conceptionum quæ sunt in anima 1 : res autem sunt causæ passionis et conceptionis animæ : ideo videtur quod passiones et concepciones animæ mutentur rebus mutatis. Mutatis autem conceptibus et passionibus animæ, videtur quod necesse sit voces (quæ signa conceptuum sunt) mutari. Hoc et hujusmodi plurima possunt objici, quæ omnia levissima solvuntur solutione, dummodo ea quæ dicta sunt bene intelligantur.
Dicendum ergo est, quod nomen habet materiam vocem in qua formatur : habet autem formam litteraturam quam dat actus imponentis ad significandum hoc vel illud. Et hæc materia et hæc forma semper manet in nomine quamdiu est vox et nomen : et hæc manet in æquivoco secundum nomen et materiam nominis eadem semper in communi. Dicitur autem significatum aliquando significatio, et hæc in signis quidem naturalibus manet eadem : in his autem quæ ad placitum sunt, aliquando est diversa, eo quod placitum non est stans et uno modo causas habens : et propter hoc manente nomine eodem secundum propriam materiam et propriam formam, non est necesse quod idem habeat significatum : et ideo non est necesse quod eadem sit relatio talis signi ad significatum, sed potest esse relatio diversa.
<--- Page Split --->
Quia tamen quilibet instituens signum ad actum refert significandi, quamvis non referat ad hoc quod idem significet, et nomen est vox ad actum significandi relata, vox autem non habet illam relationem : ideo non dicitur in diffinitione æquivocorum, quod æquivoca dicuntur quorum sola vox communis est, sed quorum solum nomen est commune, ut actus significantis per institutionem importetur per nomen, quod quasi notam faciens dicitur : quod per vocem non importaretur. Et quia significatum est perfectio nominis secunda, ad quam ut signum refertur, ideo mutari potest nomine non mutato : et cum mutatur significatio, necesse est relationem signi mutari ad significatum : et sic nomen erit æquivocum manente nomine uno et eodem secundum primam et substantialem materiam, et secundum primam et substantialem formam, et non diffinitivam substantiae nominatae per significatum nominis. Et ratio substantialis data per qualitatem (qua nomen est in tali substantia significata) est alia et alia secundum illud nomen quod ad significandum ista duo refertur ad talia significanda per nomen unum et idem.
Hujus autem exemplum propositæ intentioni conveniens est sicut dicitur homo animal, et sicut dicitur imago quæ picta est ad imaginem hominis vel aniDicium Zemalis : quamvis enim dicat Zeno in logica sua, quod multi sunt modi æquivocationis, tamen unus et primus modus est propinquior univoco, qui est multipliciter dicti per analogiam sive proportionem ad unam et ab uno : sicut sunt omnia in ente æquivoca, et sicut est animal homo et quod pingitur: pictum enim animal dicitur, cujus similitudo ab uno eodem transformetur, et quando pictum ad naturale animal refertur secundum repræsentationis quemdam modum, sicut ens vere est unum, et alia sunt entia ab illo dicta, et ad illud secundum aliquem modum entitatis naturae entis ad illum relata.
Hoc est ergo quod dicit Aristoteles
quod æquivoca dicuntur, quorum solum nomen commune est : secundum tamen illud nomen ratio substantiæ diversa est, ut animal homo et quod pingitur: horum enim solum nomen (quod est animal) commune est, secundum nomen vero quod impositum est ad significandum, ratio diffinitiva substantiæ significatæ est diversa : si enim aliquis assignet per propriam diffinitionem quid secundum quidditatem, et esse utrumque eorum divisim sit, quo sive qua proprietate sunt dicta animalia, propriam utriusque divisim et non unam utrique communem assignabit rationem diffinitivam : de homine enim dicet, quod est animal rationale mortale, de picto autem quod est imago per similitudinem lineamentorum et coloris hominem repræsentans. Et per hoc igitur patet quod prædicabile ad rationem generis reduci non potest, quia transcendit omne genus et est omnium generum principium.
Quod autem hic dicimus quod æquivoQuare diffinivit æquica dicuntur, et non dicimus quod æquivoca, et non æquivocum. vocum dicitur in singulari, cum tamen unum nomen sit per propriam formam : ratio est quia hic intendimus de prædicabili sive dicibili incomplexo secundum quod ordinabile est in genus vel commune univocum, vel per denominationem de uno prædicatum : et ista sunt res non a vocibus vel dictionibus absoluta, sed per voces significatae : et quia res multa sunt ad idem nomen relata, ideo magis et competentius dicimus in plurali, quam in singulari : æquivoca enim sunt res sub uno nomine æquivocata. Et quod dicitur, solum nomen commune est, intendimus excludere rationem substantiæ designatae per nomen : quæ ratio substantialis est quando datur per ea quæ sunt substantiæ, quæ sunt genus et differentiæ. Ex his patere potest, quare æquivocatio propter pluralitatem significatorum actualem operatur multiplicitatem : sed de hoc tractabitur in Elenchis.
Adhuc autem quia in æquivoco manet eadem forma quæ est actus significandi
<--- Page Split --->
ad placitum instituentis secundum respectum ad aliquid rei signatae, quod ratio fuit instituendi signum id, de facili patet, quod in omni æquivoco, sicut diximus, aliquid est de univoco per quod æquivocum ad unicum habet reduci : unum enim signum diversis ad significandum ponentes, necesse est ad aliquid unum respicere, quod aliquo modo est in illis, quæ substantia et ratione substantiae diversa sunt.
Hæc igitur sic dicta sunt æquivoca, et de his sufficit quod dictum est, quantum ad præsentem intentionem spectat : pertractabitur autem de aliis in Elenchis. Est autem notandum, quod quamvis in diffinitione æquivocorum dictum sit quod ratio substantiæ sit diversa, non tamen dicitur ratio substantiæ diffinitio vera data per genus et differentiam, sed generaliter dicitur ratio quæcumque notificatio, quæ majoris et melioris declarationis est quam ipsum nomen absolute positum. Et secundum hunc modum accepta ratione, individua habent rationem et æquivocationem in uno nomine : cum tamen ratio eorum a collectione accidentium sumpta non sit una secundum nomen illud in quo communicant. Hæc sunt igitur æquivoca, per quæ omnia reducuntur non ad genus sed ad transcendentia omne genus, quæ sunt ens et unum, ut dicit Aristoteles.
CAPUTIII.
De univocais.
Univoca autem sunt per quorum rationem prædicabile ordinatur in genere uno, quod sibi subjectis nomen suum dat et diffinitionem : et sine hac ratione univoci non esset reductio prædicabilium ad genus unum prædicatum de omnibus illis quæ sunt generis illius : et ideo diffinitur sic ab Aristotele quod univoca dicuntur quorum nomen commune est, et secundum nomen illud eadem est substantiæ
ratio sive diffinitio. Et dicuntur univoca per oppositum modum ad æquivoca, res scilicet univocatæ in nomine uno, ut res ipsa ad dici et ad sermonem referatur, quia aliter non esset logicum quod dicitur : quia res in se considerata, non secundum quod stat sub dictione, non ad logicum, sed ad Philosophum pertinet. Et ideo additur, dicuntur, et non dicitur, univoca sunt. Adhuc autem quia sermones finiti sunt quoad nos, res autem infinitæ, ut dicit Aristoteles 1, necesse est plures res in genere et specie et numero uno secundum modum significari. Quando ergo plures res in una natura (quæ causa impositionis nominis est) conveniunt in unum nomen, erunt illa univoca.
Et quia plura sunt uno nomine nominata,
ideo dicuntur magis convenienter in plurali univoca quam in singulari univocum. Quod autem additur, quorum nomen commune est, dicitur nomen quasi notamen, quod est de re quæ est causa impositionis nominis in pluribus illius : hæc enim natura in omnibus illis est una, et non per prius et posterius participata : propter quod nomen tale simpliciter commune est omnibus illis, nihil nominans in uno quod non nominetur in altero.
Quod autem dicitur, et ratio substantiæ est eadem, ratio quidem substantiæ duo dicit, sicut prius in diffinitione æquivocorum : dicit enim ratio non tantum diffinitionem, sed etiam quamcunque declarationem quæ datur de eo quod nominatur per nomen, ut dicit etiam formam a qua nomen ponitur, quam oportet eamdem esse : et ita, et nomen et natura et ratio impositionis nominis erit una in talibus ut sic : et ratio substantiæ est ratio substantialis addens simul in his quæ sunt univoca : et quod illa natura in eis sit participata æqualiter quæ non secundum magis et minus, nec secundum prius aut posterius sit in ipsis, sed uno modo sicut esse est unum.
1 Quod si magis et minus susciperet,non esset unum omnino, sicut in ante habitis
<--- Page Split --->
determinatum est in libro de universalibus. Quamvis enim nulla comparentur, nisi per aliquod unum quod est in illis, tamen illud unum quod est in eis, secundum magis et minus non potest esse de esse ipsorum. Et ideo ratio ipsius non est ratio substantiae ipsorum. Substantia enim eorum consistit in participatione generis et participatione differentiae, quae sunt actus et potentia constituentia substantiam, eo quod termini esse substantialis sunt esse omnium eorum quae sunt, sicut homo dicitur animal et bos dicitur animal: ita quod animal nomen unius naturae notam facit quae aequaliter est in homine et bove, quae quidem natura est substantia animata sensibilis: et ideo si explicetur natura sive substantia quae dicitur per nomen sicut nomen commune, sic explicans nomen ratio sive diffinitio erit communis aequaliter utrique: unde si quis assignet utriusque rationem, hominis scilicet et bovis, secundum hoc quod sunt animalia, hoc est, secundum naturam de qua notam facit nomen commune quod est animal, eamdem de necessitate assignabit hominis scilicet et bovis rationem diffinitivam. Et similiter est de Socrate, et Platone in hoc nomine homo. Et hic est in omnibus quae ut genus vel species sunt, vel ut differentia, vel ut proprium, vel ut accidens sub eodem nomine praedicantur, ut dicunt Avicenna et Algazel: si enim dicatur, Socrates est albus et Cicero est albus, si ratio sumatur secundum nomen commune, praedicatum de Socrate et Platone erit una et eadem ratio. Idem si dico Socratem esse risibilem, et idem erit si dicam Socratem esse rationalem: et ut generaliter dicatur, omne quod ut universale de multis et de sibi subjectis praedicatur, univoce dicitur.
Sunt tamen qui sophistice contra hoc objiciunt dicentes, quod quia vere est nomen a forma impositum, diversorum
autem diversae sunt formae, et ideo, ut dicunt, diversa unum nomen habere non possunt. Ad quod levissime respondetur, quod diversorum in eo quod diversa sunt, diversae sunt formae, et diversa nomina cum formis illis imposita. Sed nihil prohibet diversa non in eo in quo diversa sunt, sed in eo in quo unum sunt, unum habere nomen, sicut habent unam formam: et ideo diversa individua in forma speciei nihil prohibet habere nomen unum speciei: et quae diversa sunt specie, nihil prohibet habere unum formam generis, et ideo unum habere nomen generis: et sic est in aliis. Et ideo necesse est, quod secundum illam formam de qua notam facit nomen, diversa habeant unam et eamdem illius substantiae rationem diffinitivam. Diffinitio enim illa non plura dicit explicite quam nomen id implicite.
Si autem contra hoc aliquis adhuc objiciat dicens, quod impossibile est unam esse naturam sive formam generis in pluribus speciebus, et sic impossibile sit unum esse nomen generis, quod dicatur de pluribus specie differentibus, hoc probatur per hoc quod dicitur, unum idem non simul actu habet contraria. Natura autem generis est una et eadem: et ideo si est in pluribus specie differentibus actu, et una eadem ratio, unum et idem actu simul habet contraria: habet enim rationale in homine et irrationale in bove vel asino, et cum hoc esse non possit, non potest esse nomen generis unum in homine et bove. Haec autem confirmari videntur per hoc quod dicit Aristoteles 1, quod ratio animalis secundum unumquodque animal est altera et altera: falsum est ergo quod sit nomen unum et ratio una.
Haec autem et similia non est difficile solvere. Dicimus enim quod una natura generis est in diversis specie differentibus et numero. Et quod dicitur, quod idem non simul habet contraria, intelligitur de eodem numero et non de eodem
Solutio
Solutio.
<--- Page Split --->
genere vel specie. Et hoc quidem jam in ante habitis in libro de Prædicabilibus determinatum est. Et quod dicit Aristoteles quod ratio animalis secundum unumquodque est altera, sic putandum est : ratio animalis secundum unumquodque, hoc est secundum esse quod habet in unoquoque sigillatim, est altera : hoc enim verum est non tantum in specie, sed etiam in individuo : quia sic animal non accipitur ut essentia generis, sed ut habet esse speciale vel singulare in specie vel in individuo : sic autem non est genus, quia est in illo tantum, et non extra illud in alio, et ideo sic non est in esse universalis, sed particularis : quia quamvis hoc quod est in uno, sit in alio universali, tamen non secundum quod est in uno, est in alio, ut in tractatu de Universalibus est determinatum. Relinquitur ergo univoca esse, quorum et nomen commune est, et ratio substantiae eadem.
Attendendum autem est, quod quamvis multivoca sive synonima et diversivoca non sunt de his quibus prædicabile ordinatur in linea generis, eo quod synonima respiciunt unum particulare vel speciale per diversas proprietates quæ sunt in illo multis significatae nominibus : diversivoca autem, sicut diversa sunt nomina, sic diversis attribuuntur ; tamen quia Avicenna et Algazel et Joan. Damascenus in suis prædicamentis ponunt ista, et nos ea hic ponemus non ad necessitatem scientiæ sed ad doctrinæ perfectionem. Sunt igitur multivoca sive synomina, quando multa nomina uni rei attribuuntur, ut ensis, muero, spata, gladius, vel Marcus, Tullius, Cicero : his enim nominibus idem significatur secundum diversas proprietates quæ sunt in
cessitatem, in qua (sicut in geometricis facit Euclides) non præmittimus nisi diffinitiones eorum quæ requiruntur ad ordinationem prædicabilis ad unum quod est in illo ordine prædicabile sive dicibile primo, sicut est principium transcendens quod in omnibus principiis est, et sicut est generalissimum : propter primum enim oportet ponere rationem æquivocorum, propter secundum autem necessaria est univocorum ratio.
CAPUT IV.
De denominativis.
Quia vero, sicut dicit Aristoteles 1, omnia accidentium genera reducuntur ad substantiam, ut ad subjectum unum omnium aliorum per prædicabile quod inter universalia vocatur accidens, et hoc non potest fieri nisi per denominationem factam a principali : propter hoc in scientia ista in qua intendimus de prædicabilium ordine, oportet etiam præmittere diffinitionem denominativorum. Dicimus ergo quod denominativa dicuntur quæcumque ab aliquo principali solo casu differentia secundum nomen ad casum inflexum habent appellationem, ut a grammatica (quæ principale nomen est scientiae litterarum ad recte loquendum et ad recte scribendum) dicitur grammaticus per inflexionem quæ in finis est mutatione. Cum enim dicitur denominativum, propter compositionem propositionis de, notatur transitio sive diversitas quæ est inter essentiam denominantem et inter essentiam denominatam. Et ideo quæ sunt ejusdem naturae, denominationis non suscipiunt prædicationem vel appellationem 2, et ideo homo non dicitur humanus ab humanitate, sed dicitur essentialiter homo et animal rationale, et omnia quæ secundum essentiam prædicantur. Et quia etiam proprium essentiale est, quamvis non sit de essentia, ideo
verva nomina diversis attribuuntur, ut lignum, homo, lapis et hujusmodi. Sed his non indigemus ad istius scientiæ ne-
<--- Page Split --->
non congrue dicitur homo risibilitatus. In accidentibus etiam secundum quod ordinata sunt in generibus suis et speciebus, non recipiunt denominationis rationem : albedo enim nec dicitur alba, nec dicitur colorata, sed dicitur color, et sic de omnibus aliis. Sed quando natura aliena quae est post esse alterius, intelligitur et significatur quasi circumposita, scilicet composita per unius naturae ad alienam congregationem, tunc fit denominatio, ut dicitur homo albus, vel alba quod est res alba. Haec igitur sicut univoca et equivoca, quia multitudinem essentiarum significantur, competentius diffiniuntur in plurali, ut dicantur denominativa, quam singulari ut dicatur denominativum.
Et additur dicuntur, quia totum quod hic intendimus, ad dici principaliter et non ad esse refertur, sicut in prehabitis. Et quod additur quaecunque, significat indefinitam accidentium multitudinem a quibus sit denominatio. Et quod dicitur ab aliquo, denotat nomen accidentis secundum quod in sua puritate et principalitate significatur. Dicit enim Avicenna 1, ubi agit de anima, quod intellectus accidentis est absolutus, quamvis esse accidentis sit dependens. Et quod subditur solo casu differentia, dicitur hic casus quaecumque inflexio nominis secundum finem nominis sive dictionis: sive fiat per derivationem, sive fiat per declinationem, ut a justitia derivatur justus, vel verius dicendo a justitia formatur justus. Quamvis secundum grammaticam justitia derivetur a justo, tamen secundum naturam et rationem denominationis et denominati, a justitia formatur justus. Grammaticus enim nominum modos et formas attendit: et quia in declinatione sic declinatur justus, justi, addita tia fit justitia: ideo dicit justitiam formari vel derivari a justo: hoc enim modo justum a justitia formari non potest. Natura autem denominationis e contrario est: quia denominans est alienam naturam
informans: et ideo nomen illius naturae praëntelligere oportet, ut fine aliter in dictione inflexo denominatio fiat, sicut justus dicitur cadens per inflexionem finis a justitia, et albus ab albedine, et sic est ab omnibus aliis. Fit autem haec inflexio in fine dictionis, et non in principio, quia inflexio finis principale significatum non mutat, sed modum significandi tantum, ut patet in omni declinatione quando casus declinant a recto, et a se invicem secundum ordinem casuum. Casus autem a principio dictionis mutaret totum significatum et non tantum significandi modum: sicut si diceretur justitia, prudentia, et hujusmodi, in quibus idem terminus est et principium diversum, et ideo diversum significatum. Et hoc notatur per hoc quod dicitur solo casu differentia: per hoc enim non differunt in principali significato, sed in modo significandi tantum. In denominatione ergo haec tria necessaria sunt, scilicet natura aliena, subjecto extrinsecus aptata et circumposita, in principali et denominativo eadem res significata, et diversi modi significandi.
Quod autem additur secundum nomen, intelligitur secundum modum nominis qui est inflexio finis, qui casus vocatur. Et quod additur habent appellationem, per hoc quod dicitur habent, notatur habitus extra applicatus. Et quod dicitur appellationem (quae dicitur quasi ad pulsum, et componitur ab a praepositione et pello, pellis) notat, quod alienum pulsum sit ad id quod denominatur, sicut et nomen proprium appellatio vocatur proprie, quia ex collectione accidentium ad id significandum appulsum est. Nomen enim commune propter hoc dicitur appellativum, eo quod in eo multa pelluntur in unum,et ideo est commune multorum. Verius autem exemplum est, ut a grammatica quod est nomen principale, grammaticus formatur per finis inflexionem, et a fortitudine formatur fortis, et sic est in omnibus aliis accidentalibus denominationibus.
<--- Page Split --->
Ex his autem quae dicta sunt patet, quod in substantialibus non potest esse denominatio: substantialia enim sola pertinent ad objectio eamdem naturam. Et si objicitur quod in substantialibus quaedam significantur concrete, quaedam autem abstracte, ut homo et humanitas : in quo videtur homo per inflexionem casus derivari ab humanitate. Dicendum quod haec inflexio facta est ad similitudinem accidentis et non de ipsa rei natura : homo enim non prædicatur de sibi subjectis, ut ab alio derivatum, sed prædicatur ut esse substantiale ejus de quo prædicatur : et ideo iste modus intelligendi in re non potest poni, sed per simulationem ad accidens est imaginatus et fictus, ut forma significetur, et formatum in eo quod est formatum per formam, hoc igitur est denominativum 1.
CAPUT V.
De divisione ordinabilium et non ordinabilium in prædicamento.
Cum autem quidam sint ordinabilia in prædicamento, quaedam autem non in uno, sed in pluribus, quaedam vero neque in uno, neque in pluribus, oportet nos hic divisionem ponere, ut sciamus quae pertinent ad prædicabilium ordinem, et quae ad prædicabilium non ordinem, sed compositionem. Sunt enim prædicabilia per intellectum accepta. Hic ergo intellectus potest esse simplex intelligentia, sive simplex per intellectum intuitus : vel compositus intellectus, unum cum alio jungens et componens. Et penes hæc duo prima divisumitur divisio, quod eorum quae di-
1 Quo melius illustretur sententia Auctoris, liceat super has voces univoce, æquivoce, denominative depromere quæ scripsit D. Thomas in Tract. II. Summæ logicae (inter opuscula S. Thom. 44) :
« Quia prædicamentum dicit quaedam prædicabilia ordinata in ordine prædicamentali, videndum est quot modis fiat prædication. Ubi nota quod aliquid de aliquo dicitur prædicari tripliciter: id est univoce, æquivoce et denominative. Univoce dicuntur prædicari, quæ non solum conveniunt his de quibus prædicantur quantum ad nomen, sed etiam quantum ad rationem essentiarum. Et dico hic rationem illud quod per definitionem dicitur seu significatur, vel per aliquid quod sumatur loco definitionis. Sicut animal prædicatur de homine et de bove; unde non solum hoc nomen animal convenit homini et bovi, sed etiam definitio ejus essentialis, quæ est corpus animatum sensibile. Non solum enim vere .dicimus quod homo est corpus animatum sensibile : et similiter est de bove. Æquivoce vero dicuntur prædicari quæ de pluribus prædicantur secundum idem nomen, non tamen secundum eamdem rationem : et isto modo prædicatur canis de latrabili et de marino : licet enim secundum idem nomen canis de utroque prædicatur, tamen alia ratione convenit cani latrabili quam marino ; ratio enim latrabilis est, quod est animal gressibile quadrupes, quæ non convenit marino. Sciendum est autem quod sub æquivocis comprehenduntur analoga. Prædicantur enim analoga de pluribus, in quantum di-
cuntur ad unum ; ut sanum dicitur de animali primo et proprie : est enim sanum adæquatum in humoribus, quod non potest esse nisi in animali. Dicitur tamen sanum de urina et de medicina : nam dicimus hæc urina est sana, quia est signum sani quod est in animali : et hæc medicina est sana, quia est causa sani quod est in animali. Unde licet hoc nomen sanum de animali et urina dicatur, tamen ratio sani non potest dici de urina : non enim urina est adæquata in humoribus, sed est signum talis adæquationis. Et sic prædicationa analoga aliquo modo convenit cum æquivoca, ut dicitum est, et aliquo modo cum univoca. Licet enim sanum quod de urina dicitur, non dicat suam rationem, scilicet adæquationem humorum in urina, non tamen dicit aliam rationem, sed eamdem adæquationem humorum dicit, cujus urina est signum. Derominative vero dicuntur prædicari, quæ concreta sunt adjective, et ab aliquibus accidentibus abstratcis denominantur seu derivantur : ut album de homine prædicatur et de equo denominative, quia album derivatur ab hoc abstracto quæ est albedo quæ est in homine, quæ sic in abstracto sumpta de homine prædicari non posset : nulla enim pars, ut supradictum est, potest de toto prædicari ; albedo enim est quadam pars accidentalis hominis albi, et sic de eo prædicari non posset. Concernitur autem et dicitur album , quod idem est quod habens albedinem : et tale potest de homine prædicari. »
<--- Page Split --->
cuntur et stant sub dictione intellectus, alia quidem sine complexione dicuntur, alia vero dicuntur cum complexione. Quamvis enim res omnes incomplexae sint, tamen compositionem formae cum materia vel praedicati cum subjecto non potest significare intellectus, nisi per notam complexionem. Complexio autem est designatio unius cum altero vel in altero: sicut cum dicitur, homo currit vel homo vincit: in his enim vocibus notatur cursus inesse homini et victoria, ut actus inest agenti. Et hanc complexionem componens facit intellectus: et non est in re per modum compositionis, quae media sit inter hominem agentem et actum ejusdem. Ea vero quae sine complexione sunt, exemplariter sunt, sicut cum per se dicimus homo, et per se vincit, per se currit, ut in tractatu de antecedentibus ad logicam satis dictum est, ubi diffinitum est complexum et incomplexum'. Incomplexum autem sub voce conceptum, est ordinabile in praedicamento aliquo. Complexum autem pertinet ad intellectum componentem secundum naturam compositionis.
Aliam autem praemittemus divisionem secundum rationem illam dictam, secundum quam aliud ponitur in eodem vel diverso praedicamento. Et hanc dabimus quadrimembrem super duas divisiones bimenbres fundatam. Est enim praedicabilium quae in praedicamento vel ad subjectum unum ordinantur aliud substantia, aliud accidens, aliud universale, aliud particulare. Et est accidens universale, et accidens particulare: et est substantia universale, et est substantia quae est particulare per conjunctionem membrorum dividentium in duabus divisionibus inductis. Et ideo egreditur quadrimembris divisio, quod eorum quae sunt in natura et quidditate sua, alia de subjecto quodam dicuntur, et non sunt in subjecto aliquo, sicut substantia universalis, sicut homo universale vel species de subjecto,
hoc est, sibi secundum totam lineam jacto dicitur, quando homo dicitur de aliquo homine, sicut cum dicitur per individuum vagum, aliquis homo est homo: vel per individuum significatum, sicut cum dicitur, Socrates est homo. In subjecto vero nullo est, sicut accidens in subjecto est quod sui esse causam habet subjectum: quando enim homo praedicatur de aliquo homine, praedicatum est causa et essentia subjecti, et non accipit sui esse causam a subjecto. Alia autem per oppositionem ad ista in subjecto quidem sunt, sed de nullo dicuntur ut de subjecto, ordinata praedicatione: sed si dicuntur de aliquo, est sicut individuum quod praedicatur de seipso.
Et ut melius intelligatur explanando in subjecta dicimus quid est esse in subjecto. In sub-jecto enim sunt, quorum dependentia secundum esse est ad subjectum: et haec sunt quae cum in aliquo sunt, non sunt in eo sicut quaedam pars essentialis vel integralis: quia nihil conferunt ad esse subjecti in quo sunt: et impossibile est aliquid hujusmodi esse secundum actum sine eo in quo est, quia ab eo in quo est, accipit esse quod non habet extra ipsum, sicut accidens quod (ut vult Aristoteles) potius est esse quam essentia. Et hujus exemplum est accidens particulare, quod non individuatur nisi per subjectum, sicut quaedam haec grammatica, quae ut in subjecto est in anima, sive in quadam anima grammaticam in se habente scientiam. De subjecto vero nullo dicitur, quia non praedicatur nisi particulari predicatione quae non est ordinata praedicatio. Et similiter quoddam album vel hoc album ut in subjecto est in corpore vel quodam corpore. Omnis enim color in corpore est determinato: quia, sicut dicitur in libro de sensu et sensato, color est extremitas perspicui in determinato corpore. De subjecto vero nullo dicitur cum sit particulare. Alia vero de subjecto quodam dicuntur et in subjecto quodam
<--- Page Split --->
sunt, ut accidens universale, ut scientia in subjecto est in anima, quia est accidens animae : de subjecto vero dicitur ut de grammatica de qua praedicatur sicut genus de specie. Alia vero neque in subjecto quidem sunt, neque de subjecto dicuntur, sicut substantia particularis, ut aliquis homo vel aliquis equus : nihil enim horum quae sunt particulares substantiae, neque in subjecto est, neque de subjecto dicitur : simpliciter enim et universaliter quae sunt individua et secundum numerum singularia, hoc est, quae sunt unum numero, non dicuntur de aliquo ut de subjecto, cum in descendendo ultima sint nec habeant sub se de quo dicantur. Nihil tamen prohibet quin quaedam eorum in subjecto sint, quando accidentia particularia sunt : quaedam enim grammatica, ut Donati, in subjecto est in anima Donati. Hac igitur divisione cognoscuntur quae in genere sunt universalia, et particularia in eodem, quae praedicantur ut accidentia in utrisque generibus, et quae praedicantur ut particularia.
Si autem quaeritur, quae est ista divisio ? Dici potest, quod est similis ei quae est generis in species. Cum autem comnuae dividitur, potius dicitur eorum quae sunt quam eorum quae dicuntur, quia potius sunt ista secundum esse quam secundum dici : quia esse sic vel sic in alio est causa ejus, quod est dici vel praedicari. Et accipiuntur secundum hanc divisionem quae sunt in linea praedicamentali, ut genus et species, et non individuum. Et accipiuntur etiam ea quae sunt extra genus, ut accidentia, et quae secundum accidens praedicantur, sicut ea quae sunt in generibus accidentium praedicantur de subjecto.
Si autem objicitur, quod subjectum in hac divisione non accipitur in una et eadem ratione, eo quod subjectum accidentiis et subjectum universalis non uno modo substant, nec habent unam et eamdem rationem substandi : Dicimus quod una et communis ratio substandi est in
utrisque, sed specialis non est una : in hoc enim una est, quod subjectum in se fundat et sustinet praedicatum quoad esse verum : quod est esse actu in natura. Sic enim et substantia secunda est in prima, et accidens in subjecto. Differt autem in speciali quoad hoc, quod secunda substantia est causa essentiae et esse primae : subjectum autem est causa accidentis secundum esse quod habet : divisio autem secundum partes quas habet, notificat quae et qualiter locantur in linea praedicamentali, sicut dictum est.
Haec igitur omnia ut diffinitiones quaedam his quae dicentur ordini praedicabilium praemissa sunt : quia etiam divisiones ad hoc fiunt ut diffinitiones partium et dividentium habeantur, per quas sciatur qualiter et quo ordine in genere ponenda sunt.
CAPUT VI.
De principiis vel suppositionibus quae debent praemitti ordini praedicabilium.
Suppositiones autem sunt duae quae prima suppositio anpropriis praemittendae sunt ordini tepraedicamentalis. perciperementalis.
Si autem objicitur, quod subjectum in hac divisione non accipitur in una et eadem ratione, eo quod subjectum accidentiis et subjectum universalis non uno modo substant, nec habent unam et eamdem rationem substandi : Dicimus quod una et communis ratio substandi est in
<--- Page Split --->
proprium : de risibili autem admirativum ut genus, et de hoc suspensivum ad apprehensa, et ad hoc secundum naturam desiderationis, necesse est quod et haec de quodam homine prædicentur. Similiter album de quodam homine ut accidens prædicatur : de albo autem coloratum, de colorato autem quale : oportet igitur quod et haec de quodam homine prædicentur. Et generaliter loquendo quæcumque secundum rectam lineam ordine individui ad speciem et speciei ad genus de prædicato quocumque dici possunt.
Et sicut Avicenna et Algazel dicunt, in negatione est similiter, dummodo negentur ea de prædicato quæcumque sunt secundum formam speciei aut generis prædicato opposita : ut si quidam homo non est lapis, lapis autem est inanimatum, necesse est quod quidam homo non sit inanimatum. Similiter est in ordine differentiarum et propriorum et accidentium: sicut si homo est rationale, rationale autem non est insensibile, et sic de aliis : sequitur quod homo non sit insensibile. Et hoc est facile videre in omnibus : sicut si homo est risibile, risibile autem non potest esse non admirativum, sequitur quod quidam homo non possit esse non admirativum. Et si homo est : album autem non est non coloratum, sequitur quod homo non est non coloratum : et sic est in omnibus. Et hoc principio utimur ad ponendam rectam lineam prædicamentalem, et ad sciendum quæ extra lineam sunt prædicamentalem.
Ex his autem facile patet quod non sequitur, quidam homo est homo : homo est species : ergo quidam homo est species. Et homo est animal, et animal est genus : ergo homo est genus. Non enim species prædicatur de homine ut subjecto secundum rectum ordinem prædicamentalem, sed prædicatur de ipso ut accidens extraneum ab hoc ordine : et ideo in tali argumento est fallacia accidentis.
Et per hoc etiam principium prima figura invenietur in syllogismis, sicut patebit in doctrina priorum Analyticorum.
Alterum autem principium est, quod diversorum generum, et non subalternatim positorum diverse sunt species et differentiae : sicut enim diversa sunt genera, animal et scientia, secundum diversa prædicamenta : unum enim est genus in prædicamento substantiae, et alterum est genus in prædicamento qualitatis, et non sunt in eadem prædicamenti linea subalternatim posita, ita quod unum sub altero directe contineatur : et ideo habent diversas differentias non ad se invicem ut inferius et superius ordinatas. Animalis enim species sunt homo et equus : differentiae autem ut gressibile, quadrupes, et volatile. Scientiae vero nulla harum specierum vel differentiarum est. Hæ species scientiae sunt grammatica, logica, et physica : differentiae vero demonstrativum, opinabile, probabile, et hujusmodi. Scientia enim una non differt ab alia in eo quod una bipes sit, et alia non, sed volativum : et similiter est de omnibus generibus non subalternatim positis, quæ non in eadem linea continentur prædicamentali.
Ad haec tamen quæ dicta sunt, instantiae feruntur, sed sophisticæ sunt. Quarum prima est de corpore quod ponitur species substantiæ, et species quantitatis, quæ sunt diversa genera, et non subalternatim posita. Secunda est de scientia quæ ponitur et species qualitatis et relationis. Tertia est de quadrato quod est differentia figurae, ut in secundo Euclidis dicitur et est differentia numeri, ut secundo arithmeticae. Quarta est de rectangulo quod ponitur differentia trianguli, ut patet in primo Euclidis, et ponitur differentia quadranguli, ut patetin Euclidis secundo.
Omnes autem istae instantiae sunt sophisticæ : quia corpus secundum quod est species substantiæ, et secundum quod est species quantitatis, æquivocum est et non sumitur secundum unam rationem. Corpus enim quod est in genere substantiæ, est substantia mensurata tribus diametris ad rectos angulos se secantibus. Secundum autem quod est in
<--- Page Split --->
genere quantitatis, est ipsa trina dimensio. Similiter scientia relata ad scibile, species est relationis, et secundum quod est qualitas scientis, est in genere qualiAt tertiam, tatis. Quadratum autem non dicitur de numeris, nisi transumptive et non proAt quartam, prie. Similiter autem et rectangulum non eodem modo dicitur de triangulo et de quadrangulo : quadrangulo enim convenit perse et semper, triangulo autem accidit : quaeritur enim triangulo et per accidens.
Objetivo. Quidam etiam instant de rationali quod, ut dicunt, convenit mortali et immortali, ut dictum est in scientia de Universali bus. Sed ad hoc quidam dicunt 1, quod alterna et subalterna sunt subalternatim posita, et in eadem linea praedicamentali : quamvis enim unum horum sub altero non ponatur, tamen ambo ponuntur sub eodem genere superiori sicut sub substantia : et ita intelligitur quando dicitur non subalternatim positorum, ita quod sit sensus : diversorum generum et non subalternatim positorum, hoc est, non sub eodem communi, quod supra ipsa sit, positorum : et ita oportet dicere secundum Stoicos et Epicureos. In veritate tamen rationale non convenit incorporeo et corporeo secundum unam et eamdem rationem : sed hoc determinare est in libro Causarum.
Subalternorum vero generum, quorum vel unum ponitur sub altero, vel ambo ponuntur sub uno superiori communi genere, nihil prohibet easdem esse differentis. Superiora enim genera de inferioribus praedicantur : propter quod secundum principium prius inductum quaecumque praedicantur de ipso praedicato differentiae ut divisivae, praedicantur etiam de subjecto ut constitutivae. Sed divisivae de genere praedicantur sub disjunctione, ut substantia aut corporea aut incorporea : de specie autem supposita altera differentiarum praedicatur ut constitutiva, ut de corpore corporeum, et de animali animatum et sensibile. Haec igitur sunt quae ut
suppositiones praemittere volumus ordinationi praedicabilium.
CAPUT VII.
De enumeratone generum in quae predicabilia reducuntur.
His ita praemissis, jam genera in quae praedicabilium universitas reduci habet inveniemus. Dicimus igitur, quod eorum quae secundum nullam complexionem dicuntur, ita quod nec habent complexionem orationis perfectae, nec imperfectae, nec complexionem diffinitionis, sed simpliciter incomplexa sunt, unum tantum significantia, et nihil cum ipso, singulum secundum seipsum in indivisibili acceptum aut substantiam significat, aut quantitatem, aut qualitatem, aut ad aliquid, aut ubi, aut quando, aut situm esse, aut habitum, aut facere, aut pati significat. Horum autem (ut figuraliter sive superficialiter per exemplorum positionem sit manifestatio) est substantia quidem, ut homo et quaecumque res per se existens. Quantitas autem, ut bicubitum, et tricubitum et quodlibet, quod continue vel discrete mensurat magnitudinem vel multitudinem. Qualitas vero est, ut album, vel nigrum et hujusmodi. Ad aliquid autem sive relativum, ut duplum, dimidium, aequale, majus, et minus et hujusmodi. Ubi vero, ut in loco, sicut in foro, vel in theatro, vel sursum, et deorsum et hujusmodi. Quando vero, ut heri, vel hodie, et cras, vel olim, et nunc et hujusmodi. Situm vero esse vel positum esse, ut sedet, jacet, stat et hujusmodi. Habere autem, ut calceatus, tunicatus, armatus et hujusmodi. Facere vero, ut secare, vel urere. Pati vero, ut secari, vel uri, calefieri, infrigidari vel hujusmodi.
Ad haec omnia habent reduci praedicabilia sicut ad prima suae coordinationis genera, et prima rerum illius principia : quamvis enim multi laboraverunt ut rationem ponant quare numerus principio-
<--- Page Split --->
rum omnium rerum stat in decem, nos, quantum possumus, studebimus ex propriis horum generum modis prædicandi ostendere hujus numeri rationem. Notandum igitur est quod iste numerus non est nisi prædicabilium, quæ ut universalia de subjectis prædicantur. Propter quod si aliquid est quod de nullo prædicatur ut universale, nec de ipso potest aliquid prædicari ut de subjecto et particulari vel specie, illud non est in aliquo istorum generum, sed ante hæc, et causa omnium istorum, sicut causa prima, Deus scilicet excedens omnia, qui nec est universale, nec particulare, nec species, nec genus, nec differentia, nec potentia, nec actus alicujus : et vere non est aliquid ut substantia, vel ut accidens alicujus, sed est omnium efficiens, et tale principium per suam scientiam activam et per intellectum universaliter agentem. Hæc autem in libro de Causis habent probari. Si quæ etiam sunt formæ separatæ res formantes, et a rebus separatæ nullo modo miscibiles, ad quas ipsæ res sicut ad sigilla quædam formantur, et rebus non insunt, sicut dixit Plato, illæ de rebus non prædicantur, eo quod nihil sunt rerum. Et non potest aliquid de aliquo prædicari, quod nihil ipsius est. Illæ etiam non sunt in genere, nec ad aliquod genus reducibiles. Et si dicuntur substantiæ, erit æquivocum nomen substantiæ ad istas substantias. Hoc autem in prima philosophia habet determinari. Omnia autem quæ universalia sunt, vel universalium subjecta quæcumque aliquo modo sunt in quibusdam, et in quibus ut in subjectis sunt, quocumque modo, illa reducuntur ad ista decem genera quæ sunt numerata, et exeunt ab eis sicut a primis suis essentialibus principiis.
Sunt iterum quædam non ad unum genus reducibilia, sed sunt in omnibus, sicut ens, et unum, et res, et aliquid, quæ dicuntur [non genera, sed ut principia quædam per prius et posterius de generibus illis dicta. Et ista genera primæ partes dicuntur illorum, et illa non æqualiter
prædicantur de istis, sed secundum prius et posterius dicta : ita quod sunt in uno recte et vere, et non sunt in aliis nisi per analogiam et proportionem habitudinis quia se habent ad unum principium.
Aliqua etiam sunt in pluribus generibus, sed in quocumque sunt vere illius generis, sicut motus qui in loco est ubi fluens, in qualitate quale fluens, in quantitate quantum fluens. Et ipsa mutatio in substantia est aliquo modo substantia fluens.
His ita prælibatis, dicimus quod prædicabile de aliquo, aut est substantia, aut est accidens : et hæc divisio est per opposita immediate, quæ reducuntur ad affirmationem et negationem, sicut ens per se et non per se. Ens autem per se, ut per se ens prædicabile est substantia, et est genus omnium primum, et aliorum omnium quoddam principium. Ens autem non per se prædicabile vel subjicibile, est accidens de necessitate : et hoc est ens in alio ut in subjecto, quod in duo secundum Aristotelem dividi habet. Accidens quidem aut est accidens secundum inesse, aut secundum aliquem modum ad aliud se habere.
Si autem est accidens sive aliquod cadens secundum absolute inesse, tunc aut inest secundum materiam, quæ potentia divisibilis est et extensibilis et numerabilis ad formarum susceptionem, quæ in quantum potentia primo invenitur in materia : aut inest absolute secundum potentiam formæ, quæ est perfectiva materiæ ad actum et operationem. Si primo modo inest, sic est quantitas. Si autem secundo modo inest, tunc est qualitas quæ dispositio est substantiæ ad operationes aliquas et ad actus.
Si autem non est accidens secundum esse absolutum, hoc cadit ab substantiam secundum id quod est aliquo modo habere se substantiam ad aliud : tunc non potest esse nisi duobus modis : aut enim id aliquo modo se habere ad aliud, causatur a substantia comparata ad aliud, aut ab illo extrinseco comparato ad sub-
<--- Page Split --->
stantiam de qua prædicatur. Si primo modo, tunc iterum non est nisi duobus modis: aut enim est in comparatione simplici ad aliud, aut secundum compararationem partium ad totum in seipso consideratum. Et si est secundo modo, est situs vel positio. Si autem est primo: aut secundum comparationem ortam a forma, aut secundum comparationem ortam a toto simul. Et si est prædicabile secundum comparationem ortam a forma, est actio: unde dicit Averroes1, quod actio nihil aliud est, nisi comparatio agentis ad patiens. Si autem comparatio illa est orta a materia, tunc est pati: propter quod idem Averroes dicit quod passio est comparatio patientis ad agens secundum quod agens est. Si autem oritur a toto, non potest oriri, nisi per aliquem actum totius, quo innascitur comparatio illa, et tunc est ad aliquid sive relatio. Si autem oritur comparatio ab aliquo extrinseco comparato ad subjectum, de quo fit prædication, illud extrinsecum, aut est adjacens tantum, aut adjacens et applicatum. Si autem est adjacens tantum, et ex adjacentia simplici comparatum, aut est adjacens ei quod est esse quod est cum motu et esse distenso. Si primo quidem est ortum ab adjacentia extrinseca, tunc est ubi. Si autem comparatio est orta ab adjacentia extrinseci secundo modo, tunc est prædicamentum quando. Si autem oritur ab adjacente extrinseco et applicato, tunc est prædicamentum habitus. Nec possunt plura prædicari secundum adjacentiam extrinsecam.
Est autem advertendum, quod singula eorum quae dicta sunt, quando ut singula et incomplexa accipiuntur, in nulla dicuntur affirmatione vel negatione : quia affirmatio non est nisi unius prædicati de
aliquo: negatio autem non est nisi divisionis ostensio, divisionis, dico, alicujus ab aliquo: horum enim prædicabilium complexione vel compositione ad invicem fit affirmatio vel negatio, et sine hujusmodi terminus prædicari non potest. Propter quod affirmatio et negatio non sunt formaliter et actualiter in rebus, sed in anima sive intellectu componente aliquid cum aliquo, vel dividente aliquid ab aliquo. Propter quod omnis affirmatio videtur vera esse, vel falsa : et similiter omnis negatio. Propter quod etiam in 6 primæ philosophiæ 2 dicitur quod verum et falsum sunt in anima et non in rebus. Et hoc est verum de hoc vero quod est adæquatio rerum complexarum cum intellectu componente vel dividente. Ea autem quæ sunt de numero eorum quæ secundum nullam complexionem dicuntur, sed incomplexo et indivisibili intuitu intellectus accipiuntur, hoc modo veritatis vel falsitatis neque vera sunt, neque falsa. Incomplexa autem sunt, ut homo, album, currit. Possunt tamen alio modo esse vera vel falsa, secundum quod verum dicimus purum, alienæ naturæ non permixtum, vel existens et non apparens tantum, sicut dicimus verum aurum, alienæ naturæ non permixtum, et dicimus verum esse et in veritate quod ita existit secundum actum sicut apparet : et dicimus verum phantasma esse, quod apparet et non existit, sicut lemures, et somnia, et melancholicis visa : verum enim sic cum ente convertitur et repugnat impuro et vano. Hinc est, quod Aristoteles3 dicit, quod intelligentia indivisibilium est in quibus non est verum : in quibus autem verum est et falsum, jam compositio quædam intellectuum est.
<--- Page Split --->