TRACTATUS VIII
DE COMMUNIBUS IN QUIBUS CONVENIUNT ET DIFFERENTIIS QUIBUS DIFFERUNT QUINQUE UNIVERSALIA.
CAPUT I.
De eo in quo communicant omnia quinque universalia.
Omnibus autem quae de universalibus sigillatim dicenda videbantur exsecutis, nunc demum restat dicere de omnibus in quibus conveniunt, et de differentiis in quibus differunt ad invicem. Primum autem dicemus de his quae omnibus simul sunt communia. Dicemus autem quod commune est quidem omnibus simul, quod inest eis de pluribus prædicari. Hoc enim omnibus necesse est convenire, quia universale quod est genus ipsorum, etiam per hoc diffinitur : quia universale est quod est in multis et de multis : in multis autem esse causa est, quod prædicetur de illis, et de multis esse idem est ei quod est de multis prædicari. Hoc autem quamvis omnibus quinque commune sit, differenter tamen convenit eis, quia genus quidem de speciebus suis et individuis generis et speciei prædicatur per hoc quod est in illis secundum actum et secundum intellectum. Et similiter differentia cum sit generalis, prædicatur de speciebus et de individuis specierum per hoc quod ut quale essentiale est in illis secundum actum et secundum intellectum. Et quod de differentia ultima convertibili cum specie posset contra hoc objici, jam in tractatu de Differentia determinatum est. Species autem prædicatur de pluribus, quia prædicatur in quid de ipsis quae sub ipsa sunt individuis. Similiter autem et proprium prædicatur de pluribus, quia quamvis de
una sola specie prædicetur, tamen quia species est in individuis ut totum esse individuorum, propter hoc etiam proprium prædicatur de omnibus illis speciei individuis et sic de pluribus prædicatur. Accidens autem etiam de pluribus speciebus et aliquando de pluribus generibus, ut album de cygno, et de nive, et cæteris, et etiam prædicatur de individuis tam generum quam specierum.
Hoc autem et inductione probatur et exemplo : animal enim quod est genus, de homine et de bove prædicatur, quae sunt plures species et de equo : prædicatur etiam de hoc equo, et de hoc homine, quae sunt individua. Irrationale vero quod est differentia vel loco differentiæ divisiva positum, de equo, de bove, et de harum specierum particularibus prædicatur. Species autem specialissima quæ solum species est et non genus, prædicatur de pluribus : prædicatur enim de his quæ sunt illius speciei particularia, ut homo de his qui sunt particulares homines. Proprium vero quod est risibile, prædicatur de homine ut de una sola specie, et prædicatur de his qui sunt particulares homines. Nigrum autem quod est accidens inseparabile, prædicatur et de specie corvorum et de his qui sunt particulares corvi.
Sed differenter se habet in prædicando accidens ad proprium : quia prædicatio proprii per speciem venit ad individua. Prædicatio autem accidentis cum accidens sit in individuo per se, prius prædicatur de individuo, et per individuum venit ad speciem : et hoc quidem est accidens in-
<--- Page Split --->
separabile. Similiter prædicatur moveri de homine et de equo et de eorum individuis quod est accidens separabile. Sed, sicut dictum est, accidens principaliter prædicatur de individuo : secundo vero loco prædicatur de his speciebus quæ continent sub se individua.
Huic autem communitati adducunt Avicenna et Algazel ex ista aliam causam, quae similiter omnibus communis est universalibus : et haec est, quod quæcumque essentialiter prædicantur de prædicato, omnia etiam prædicantur de subjecto : ut si animal ut genus prædicatur de homine, omne quod substantialiter prædicatur de animali, prædicatur essentialiter de homine : ut si animal est vivum et substantia, erit homo vivum et substantia. Similiter in differentia si homo est rationalis, et rationale sensibile, et si sensibile animatum, et homo animatum erit. Similiter de specie : quia si Socrates est homo, et homo animal, et animal substantia, erit Socrates animal et substantia. Eodem autem modo est de proprio : quia si homo est risibile, et risibile admirativum, et admirativum suspensivum ad rerum investigationem, erit homo admirativum, et rerum investigativum. Et sic est de accidente : quia si homo est album coloratum vel visus disgregativum, erit homo hujusmodi. Et sic est generaliter in omnibus. Et hoc est propter quod ista quinque univoce sunt universalia, et ideo quæcumque prædicantur de prædicato, omnia de subjecto convenit prædicari.
CAPUT II.
De tribus communibus generi et differentiæ.
Signata communitate omnium simul, commune generi et differentiae dicamus quae prima sunt inter universalia, ut habitum est in praemisiss. Dicitur ergo quod generi et differentiae commune est, quod utrumque species contineat in ambitu suæ communitatis : continet enim differentia species, quamvis non omnes illas species
contineat, quas continet genus : et hoc ideo est quod differentia est divisiva, et per hoc quod est divisiva, ponitur sub genere, et efficitur minus communis quam genus. Rationale enim quod est differentia, etiam quamvis non contineat ea animalia quæ sunt irrationalia, quæ opposita differentia constituuntur, quæ continet genus quod est animal divisum rationali et irrationali ut oppositis differentiis, continet tamen plures species, continet enim hominem et Deum vel deos, quæ secundum Stoicos sunt species animalis. Quod quidem exemplum, quamvis simpliciter inconveniens sit, tamen utimur eo, quia non discutimus hic de veritate exemplorum, sed utimur tantum eis ad propositæ intentionis manifestationem. Tam genus autem quam differentia prædicatur de pluribus speciebus, dicit Avicenna, quod quamvis non sit necessarium, tamen non est impossibile, quia in pluribus hoc invenitur.
Dubium tamen quod ex hoc oriri posset, in præcedentibus est solutum tam ex parte generis, quam ex parte differentiae : sed certum est quod dicit Avicenna, quod quamvis non sit necessarium, tamen non est impossibile : quia in pluribus hoc invenitur, quod quantum est de aptitudine naturae tam genus quam differentia in pluribus sunt speciebus.
Secundum autem quod generi et differentiae commune est, hoc est, quia quæcumque prædicantur de genere ut genus subjecti sive de specie, et hoc essentiali prædicatione, prædicantur etiam de his speciebus quæ sunt sub ipso genere. Similiter quæ prædicantur de differentia essentialiter, ut differentia differentiæ ipsius, prædicabuntur etiam de specie quæ est sub ipsa differentia. Est autem sub differentia species constituta per differentiam. Hoc autem patet exemplo : cum enim genus sit animal, prædicatur de eodem substantia ut genus, et animatum ut differentia : et non solum de eodem animali hæc prædicantur, sed prædicantur etiam hæc eadem de his speciebus
<--- Page Split --->
quæ sunt sub animali usque ad individua, de quibus etiam prædicantur, quia illa ultima illarum specierum sunt subjecta. Similiter cum rationale sit differentia, de hac prædicatur ut differentia, quod est ratione uti : quod quidem ratione uti non solum prædicatur de differentia quæ est rationalis, sed prædicatur etiam de his speciibus quæ sub hac sunt differentia quæ est rationale, et de individuis eorum, et de homine, et de diis.
Quod autem dicitur aliquid prædicari de differentia ut differentia, convenire non videtur his quæ in tractatu de Differentia dicta sunt: ibi enim probatur, quod differentia non est differentia. Quamvis autem differentia non habeat differentiam ut formam, differentia tamen cum sit naturalis potentia, habet actum et finem: et sic ad actum et finem comparata, aliquid habet prædicatum de ipsa per modum differentiæ, et hoc non est contrarium his quæ in ante habitis dicta sunt.
Adhuc autem est tertia communitas generis et differentiæ, quod perempto genere et differentia, necesse est simul perimi species quæ sunt sub ipsis: si enim non sit animal, sequitur quod non sit equus vel homo, et similiter si non sit rationale quod est differentia, sequitur quod nullum erit utens ratione, sicut homo, vel Deus. Et hujusmodi causa est, quia genus est quid et substantia speciei, differentia autem forma essentialis: et ideo peremptis his necesse est destrui species quæ sunt sub ipsis.
CAPUT III.
In quibus differunt genus et differentia.
Prima differrentia generrentiæ in quo genus et differentia distinguuntur, ita quod generi quidem convenit de pluribus prædicari quam differentia: quia cum differentia sit divisiva, partem accipit unam eorum de quibus prædicatur genus. In hoc autem etiam
a specie et proprio distinguitur genus: quia de pluribus quam species et proprium prædicatur, cum species de solis individuis, proprium autem de sola specie et de his quæ sub specie sunt individuis prædicetur. Genus autem ut genus prædicatur de his quæ continentur sub oppositis differentiis, et de speciebus pluribus quam accidens: quia cum accidens non individuetur nisi per substantiam, prædicabitur de substantiæ individuis non omnibus: genus autem et maxime gneralissimum de valde pluribus prædicatur, et subalternis et specialissimis.
Et hoc quidem patet per inductionem et per exemplum: animal enim quod est genus, de homine, equo, ave, et serpente prædicatur, quæ differunt genere et specie bipedis et quadrupedis et volatilis et gressibilis et reptibilis: quadrupes autem quod est differentia, prædicatur tantum de quatuor pedes habentibus: homo vero quia est species, de solis individuis prædicatur, cum species sit et non genus, et sit species specialissima. Et hinnibile cum sit proprium de solo equo prædicatur, et de his particularibus quæ sunt sub equo. Accidens autem etiam similiter prædicatur de paucioribus quam genus, quia non potest esse quod unum accidens omnibus quæ sunt in genere conveniat, ut album, vel nigrum.
Quod aliquis autem instet sophistice contra ea quæ dicta sunt, quod genus scilicet de pluribus prædicatur quam differentia: Dico quod oportet accipere differentias quibus genus dividitur: quia illæ veræ sunt differentiæ, patet per hoc quia sunt generis divisivæ, et speciei sub genere constitutivæ: acceperunt enim partem generis quod dividunt et ponunt sub genere, et ideo in pauciora sunt quam ipsum genus.
Amplius autem secunda differentia est, quod genus continet differentiam potestate, ut in ante habitis determinatum est. Hoc autem per exemplum probatur: quia animal genus duo est per prædica-
<--- Page Split --->
tionem : est enim et hoc rationale, et hoc irrationale, et prædicatur de utrisque : differentia autem de altero tantum prædicatur.
Differentia. Amplius tertia est differentia, quod genera quidem priora sunt natura his quae sub se sunt differentiis : quia differentiae exeunt de generis potestate, et ideo sunt posteriores natura : sed actus posterior est potentia in eodem. Hujus autem signum est : quia sublatis generibus simul auferuntur differentiae quae sunt sub genere, sed sublatis differentiis non oportet quod simul genera auferantur. Et hoc patet per exemplum : sublato enim animali quod est genus, simul auferetur rationale et irrationale, quae sunt differentiae animalis. Differentiae autem sublatae, non simul genus auferunt : nam sj omnes divisivae animalis differentiae auferantur, adhuc tamen potest intelligi substantia animata sensibilis quae est animal secundum esse animalis, ut est genus. Quamvis enim dicat Aristoteles quod destructis primis impossibile est aliquid aliorum remanere, hoc intelligendum est secundum esse perfectum quod habent superiora in inferioribus, sed secundum esse intellectuale quod superiora habent in suis principiis, nihil prohибet manere superiora etiam destructis inferioribus in quibus esse accidit ipsis.
Differentia. Amplius quarta est differentia, quod genus quidem in eo quod quid est prædicatur : differentia vero in eo quod quale quid est prædicatur, quemadmodum in ante habitis de genere et de differentia dictum est.
Differentia. Amplius quinto differentia est, quod genus quidem proximum unum est secundum unamquamque speciem quod in ea contrahitur ad speciem constituendam: differentiae vero contrahentes sunt plurimae, quae licet secundum Averroem ut differentiae generis sint determinationalnes, tamen in eodem motu a potentia prima generis ad speciem dicunt formas secundum rationem sibi succedentes : eo
quod motus est forma post formam, sicut dicit Averroes1, ut hominis id quod animal unicum est genus : differentiae vero plurima, ut rationale mortale, mentis disciplinaeque perceptibile . Dicitur enim mens a metior, metiris, eo quod sicut dixit Pythagoras, omnia ratione mensurantur et intellectu : et sic homo efficitur disciplinae et scientiae perceptibilis. Et haec est differentia illius differentiae quae est rationale, sicut prius diximus, quia hoc modo in comparatione ad actum vel finem, nihil prohibet dicere differentiam esse differentiae.
Amplius autem sexta differentia est, quod genus quidem in constitutione speciei consimile est materiae per hoc quod formabile et distinguibile est : differentia vero simul est forma per hoc quod est forma formans et distinguens, ut in ante habitis determinatum est.
CAPUT IV.
De compendio dictorum circa generis et differentiae tam communia quam propria.
Dicta autem Antiquorum de his quae dicta sunt, brevi compendio et facili comprehendi possunt . Dicunt enim quod commune quidem omnibus universalibus est de pluribus prædicari : genus enim quidem de speciebus, et de individuis, et de differentia prædicatur. Species autem de his quæ sub ipsa sunt individuis. At vero proprium de una sola specie, et de his quæ sub una sola specie sunt individuis prædicatur. Accidens autem et de speciebus et de individuis prædicatur. Hoc autem per inductionem probatur et per exemplum : nam quia animal de bove prædicatur, et de homine, et de equo, quæ sunt diversa specie : et de hoc equo, et de hoc homine, quæ sunt individua. Irrationale vero de bove, de equo, et de particularibus omnibus quoque harum specierum prædicatur. Species au-
<--- Page Split --->
tem, ut homo, solum de his qui sunt particulares homines prædicatur. Proprium autem quod est risibile prædicatur de homine, et de his qui sunt particulares homines. Nigrum autem de specie corvorum, et de his qui sunt particulares corvi prædicatur: quod nigrum est accidens inseparabile. Moveri autem de homine et equo prædicatur quod est separabile accidens: sed prius quidem de individuo prædicatur cum sit accidens individui, secundo vero loco prædicatur et de speciebus quæ continent individua.
Com mune autem est generi et differentiæ : primo quidem continentia speccierum, continet enim differentia species, etsi non tot quot continet genus : rationale enim, etsi non continet irrationalia, quemadmodum irrationalia continet animal, tamen continet hominem et Deum qui sunt species animalis. Commune etiam generi et differentiæ est, quod quæcumque prædicantur de genere ut genus, et de his quæ sunt sub ipso speciebus prædicantur. Et quæcumque de differentia, ut differentia prædicantur, etiam de ea quæ sub ipsa est specie prædicantur ; nam cum genus sit anima, non solum de eodem genere prædicantur ut genus substantia et animatum sive vivum, quæ genera animalis sunt, sed prædicantur etiam de his quæ sub animali sunt speciebus usque ad earumdem specierum et generum individua. Cumque rationalis sit differentia, prædicatur de ea ut differentia id quod est uti ratione : et hoc non solum prædicatur de eo quod rationale, sed etiam de his quæ sunt sub rationali speciebus prædicabitur , scilicet ipsum quod est uti ratione. Commune est item generi et differentiæ, quod perempto genere et perempta differentia simul perimi species est necesse quæ sunt sub ipsis : quemadmodum si non sit animal, non est equus nec homo : aut si non sit rationale, nullum erit animal quod utatur ratione.
Proprium autem generis (quod genus distinguit a differentia) est de pluribus
prædicari, quam differentia, et species, et proprium, et accidens. Animal enim de homine, de equo, et ave, et serpente prædicatur. Quadrupes autem quod est differentia, non prædicatur nisi de quatuor pedes habentibus animalibus. Homo vero cum sit species, de solis prædicatur individuis hominis. Et hinnibile cum sit proprium, de solo prædicatur equo, et de his qui sunt equi particulares. Et accidens similiter de paucioribus prædicatur quam animal, quia non contingit unum accidens commune omnibus accidere.
Ne autem soplstice aliquis instet contra prædieta, dicimus quod oportet accipero differentiam divisivam qua dividitur genus, et non eas quæ complent substantiam generum in specierum constitutione, sicut actus complet potentiam.
Amplius autem differunt in hoc quod genus quidem suæ communitatis ambitu potestate continet differentias. Animal enim cum sit genus, est etiam hoc rationale, vel illud irrationale. Amplius autem adhuc differunt, quia genera quidem priora sunt his quæ sunt sub se positæ differentiis: propter quod simul ablata auferunt differentias, non autem simul auferuntur ablatis differentiis, sublato enim animali auferuntur rationale et irrationale, quæ ejus sunt differentiæ. Differentiæ autem ablatae non simul auferunt genus: nam si omnes differentiæ animalis interimantur, tamen substantia animata sensibilis potest intelligi: non autem posset intelligi, nisi secundum esse intelligibile remaneret. Amplius et in hoc differunt, quod genus quidem in eo quod quid est, differentia vero in eo quod quale quid est, quemadmodum dictum est, prædicatur. Amplius etiam in hoc differunt, quod genus unum est unitale essentiae generis secundum unamquamque speciem: non constituitur enim species nisi in uno genere existente in ipsa, sicut hominis genus unum est id quod est animal. Differentiæ vero sunt plurimæ in unius specii constitutione, propinquæ scilicet et remotæ, in homine
<--- Page Split --->
rationale mortale, mentis disciplinaeque perceptibile, quibus ab aliis animalibus differt homo. Amplius etiam in hoc differt genus a differentia, quod in speciei constitutione, genus quidem consimile est materiae, differentia vero consimilis est formae. Cum autem et alia multa sint communia in quibus conveniunt, et propria in quibus differunt genus et differentia, nunc ad propositam intentionem ista quae dicta sunt sufficiant.
CAPUT V.
De communibus et propriis generis et speciei.
Nunc autem assignanda sunt communia et propria generis et speciei. Dicimus ergo, quod genus quidem et species commune habent de pluribus prædicari, per hoc quod utrumque eorum universale est quod est in multis et de multis. Sed talis communitas quamvis conveniat tam generalissimo quam generi subalterno, et similiter specialissime speciei subalternae, tamen secundum quod hic communia generi assignamus et speciei, intendimus quod genus sumatur ut genus et non ut species, et species sumatur ut species et non ut genus: quamvis ad diversa comparata quaedam istorum possint esse genera et species: ideo maxime ista convenit generi quod est genus tantum, et speciei quae est species tantum: quamvis enim genus sumptum ut genus prædicatur de pluribus differentibus specie, et differentibus numero, et species sumpta ut species prædicatur de pluribus differentibus numero solum: tamen in hoc communi genus et species conveniunt, quamvis in modo differant: quia genus prædicatur ut pars, species autem ut totum esse eorum de quibus prædicatur: sed de differentibus hic modis non curamus.
Secunda autem communitate iterum conveniunt genus et species, quod utrumque prius est eo de quo prædicatur. Et hujus causa est, quia sunt principia es-
sentialia eorum de quibus prædicantur : principium autem natura et intellectu prius est eo cujus est principium.
Tertiam autem habent communitatem, quia utrumque illorum totum quoddam est ad ea de quibus prædicatur: continens autem totum est ad id quod continet, nec prædicatur de eo nisi ut ipsum est notio totius, sicut in ante habitis sæpius dictum est.
Assignatis autem convenientiis inter genus et speciem, oportet etiam ponere differentias: quia quae in omnibus conveniunt, et in nullo differunt, eadem sunt et non differentia. Differentia autem sunt genera et species, et ideo oportet distinguere differentias eorum ad invicem. Differunt autem prima differentia sumpta ex ambitu communitatis eorum, ex eo quod genus continet sub se species, species vero continetur et non continet genera per talem continentiae modum: quamvis contineantur genera alio modo, ut scilicet pars essentialis quae quasi materia continetur in toto composito. Et est hoc compositum ex dictis Avicennæ. Probatio autem hujus differentiae est, quod genus in pluribus est secundum ambitum suæ quantitatis quam species, sicut patet ex antedictis.
Secunda autem differentia est, quod genera secundum intellectum præjacere oportet speciebus. Cujus probatio et causa est, quia genera non possunt perficere species, non informata specificis differentiis. Sed cum formatum constituit aliquid, præjacet illi, sicut cuprum præjacet formæ statuæ.
Propter quod concluditur tertia differentia, scilicet quod genera naturaliter, ut causa secundum intellectum sunt priora speciebus.
Ex hoc iterum concluditur differentia quarta, quod interemptis scilicet generibus, simul interimuntur species, sicut principium corruptum interimit principiatum: sed non convertitur, quia sicut supra dictum est, omnibus differentiis et speciebus interemptis, adhuc salvatur ge-
Tertium commune eorumdem.
Prima differrentia generis et speciei
Secunda differentia illorum.
Tertia differentia.
Quarta differentia.
<--- Page Split --->
nus secundum esse intellectuale : et ideo species quidem cum sit posita, etiam genus de necessitate positum est, eo quod in specie est genus actu et intellectu : genus vero cum sit positum, non sequitur omnino quod sit species, quia species non nisi potentia est in genere, posita autem potentia, non propter hoc actu ponitur ens, quia in potentia ens non est secundum actum.
Quinta autem differentia est, quia genera quidem univoce de speciebus prædicantur, eo quod dant eis nomen suum et substantiam et rationem : quod solum vocatur univoce prædicari. Species vero de genere minime prædicatur ordinata prædicatione : non enim prædicatur de generibus nisi per accidens, ut cum dicitur, quoddam animal est homo. Secundum autem quod non est per se, non est univoca prædicatio quamvis quoddam animal homo sit, et ratio cujusdam homini conveniat universali.
Amplius autem sexta differentia est, quod genera quidem abundant de speciebus in continentia earum quæ sub genere sunt specierum : quia secundum ambitum communitatis species non continent genera. Species vero constitutæ 'abundant a generibus continentia propriarum differentiarum, per quas constituuntur : quia illæ in speciebus sunt actu contentæ, cum genus non habeat eas nisi potestate, ut in ante habitis dictum est.
Amplius autem alia differentia est in hoc, quod species secundum aliquem modum dicta sive specialissima sive subalterna nunquam potest fieri generalissimum, quia hoc est contra rationem generalissimi. Generalissimum autem est, quod cum sit genus, nunquam potest fieri species : et similiter id quod est aliquo modo genus sive generalissimum sive subalternum, nunquam fit specialissimum : hoc enim esset contra specialissimi rationem, quia ratio specialissimi est, quod cum sit species, nunquam potest fieri genus.
Hoc autem totum est, sicut dicit Porphyrius. Genus autem et species commu-
ne quidem habent de pluribus (quemadmodum dictum est) prædicari. Sumitur autem species ut species non ut genus, si fuerit idem genus et species. Commune autem est his, scilicet generi et speciei, etiam eorum priora esse, græcus enim genitivus pro ablativo ponitur, de quibus prædicantur. Commune est etiam eis quoddam totum esse eorum de quibus prædicantur, ita quod utrumque quoddam totum est subjectorum suorum.
Differunt autem ab invicem, eo quod genus continet sub se species continentia suæ communitatis. Species vero continetur et non continet genera. Et hoc ideo est, quia in pluribus est genus quam species, et ideo genera præjacere oportet speciebus, cum in speciebus sint formata specificis differentiis ad hoc quod possint perficere species : unde et priora sunt naturaliter genera.
Et ex hoc sequitur, quod ipsis interemptis, simul interimentia sunt species, jicet simul non interimantur speciebus interemptis. Ex hoc iterum sequitur, quod species quidem cum sit, positum sit genus, genus vero cum sit positum, non sequitur omnino quod sit posita species. Et genera quidem univoce de speciebus prædicantur : dant enim eis nomen suum et substantiæ rationem. Species vero de generibus minime prædicantur, nisi per accidens : accidit enim animali cuidam hominem esse. Amplius quidem genera abundant continentia suæ communitatis earum quæ sub se sunt specierum continentia. Species vero abundant a generibus propriis differentiis, quas actu et intellectu in se habet, suæ substantiæ constitutivis. Amplius neque species quocumque modo species sit, unquam fiet generalissimum : nec genus quocumque modo genus sit, unquam fiet specialissimum.
<--- Page Split --->
CAPUT VI.
De convenientiis et differentiis generis et proprii.
Prima comnunitas generis et proprii.
Nunc autem assignandae sunt communitates et differentiae generis et proprii secundum consequentiae ordinem. Dicimus igitur quod prima inter genus et proprium communitas sive convenientia est, quod utrumque horum praedicabilium sequitur speciem de qua praedicatur. Sequi autem dicimus non secundum naturam, quia sic genus est prius specie, sed dicimus sequi secundum consequentiae rationem: sequitur enim si homo est, animal est, et si homo est, risibile est. Sed quando proprium sequitur ad speciem, est simul cum consequentiae ratione etiam ordo naturæ et intellectus: quia species est causa proprii, et non e converso.
Secunda autem convenientia generis et proprii est, quod tam genus quam proprium, non secundum magis et minus praedicantur de speciebus, de quibus praedicantur quae ipsum proprium participant.
Participare Participere hic autem large sumimus non proprii est proprii: proprii enim participant inferiore sua superiora quae in substantiis eorum sunt nomine et essentia et ratione, ut dicit Aristoteles 1 ; sed hic large sumimus participationem, prout tunc proprium participat speciem ut sui causam et subjectum : aequaliter enim et non secundum magis et minus homo et bos qui sunt species animalis sunt animal, quod est genus, participantes, et aequaliter Cato et Cicero (qui sunt speciei hominis individua) sunt risibile (quod est proprium hominis) participantes, large dicta participatione, nec participant suae speciei proprium secundum magis et minus.
Tertia enim convenientia est inter genus et proprium, quod commune est eis, quia genus univoce praedicatur de propriis
speciebus suis omnibus, ita quod dat eis nomen et substantiae rationem secundum nomen quo praedicatur de ipsis. Similiter et proprium (quorum est proprium de quibus praedicatur) dat eis nomen suum et rationem : quamvis aliter proprium quam genus suo subjecto nomen suum dat et rationem. Potest enim diffiniri proprium ut proprium, et tunc subjectum est in ratione proprii. Et si hoc modo rationem suam daret subjecto, esset idem in diffinitione ipsius, et idem praedicaretur de seipso. Est enim risibile prout diffinitur ut proprium homo aptus natus ridere. Sihanc rationem daret subjecto, tunc sic diceretur, homo est homo aptus natus ridere. Sed potest aliter diffiniri proprium prout dicit rem quae est accidens ordinabile in genere praedicamenti : tunc risibile est aptum natum ridere, et isto modo suam dat ei de quo praedicatur rationem. Unde haec communitas generis et proprii in communi sumpta est, ita quod de modo quo utrumque, genus scilicet et proprium, proprie univoce praedicatur, non sit cura quantum ad hujus communitatis intentionem.
Differunt autem ab invicem genus et Prima diti ferentia geproprium in hoc, quod genus quidem prius neris et priest natura et intellectu eo de quo praedicatur. Proprium autem posterius est natura et intellectu eo de quo praedicatur, id est, specie de qua praedicatur. Cujus probatio est, quia quando genus de specie praedicatur sicut animal de speciebus animalium, ut de homine et leone, oportet quod animal sit prius ut principium specierum : et patet hoc sic, posito animali secundum intellectum antequam accipiatur in speciebus de quibus praedicatur : dehinc oportet ipsum dividi specificis differentiis, quae sunt generi speciem constituenti propriæ. Propter quod prius actu et natura et intellectu est genus quam species, de qua ipsum genus praedicatur. Proprium autem cum causetur a specie de qua praedicatur et fluit de principiis
<--- Page Split --->
speciei, sequitur speciem secundum naturam et intellectum.
Differunt autem secunda differentia, quod genus oportet de pluribus speciebus prædicari. Non enim potest esse genus quod plures species non habeat, sicut in tractatu de Genere determinatum est1. Proprium vero prædicari convenit de una sola specie cujus est proprium : quia si pluribus conveniret, non proprium esset salvata ratione nominis sui.
Adhuc autem tertia est differentia, quod proprium quidem conversim prædicatur de eo cujus est proprium : si enim risibile est, homo est, et e converso si homo est, risibile est. Genus vero de nullo sigillatim sumpto cujus est genus convertibiliter et universaliter prædicatur : quod patet, quia non sequitur, si animal est, homo est : nec sequitur, si animal est, risibile est : quamvis e converso sequitur, si homo est, animal est, si risibile est, animal est. Sed inter proprium et speciem est e converso : quia si homo est, risibile est, et conversim si risibile est, homo est.
Amplius quarta differentia inter genus et proprium est, quia proprium inest omni speciei de qua prædicatur et soli et semper. Genus autem omni quidem inest speciei de qua prædicatur, ita quod prædicatur de omni suo individuo : inest etiam semper, sed non inest soli illi speciei, quia inest aliis speciebus ejusdem generis, sicut animal non soli homini, sed etiam asino, et leoni, et aliis speciebus brutorum.
Amplius adhuc quinta differentia est, quiaspecies quidem interemptae non interimunt illa genera quorum sunt species, quia non sequitur, si homo non est, quod animal non sit : propria autem interempta simul interimunt ea quibus sunt propria, et e converso, quia interemptis substantiis sive speciebus quarum sunt propria, sequitur interemptio ipsorum propriorum. Sequitur enim quod si equus
non est, hinnibile non est. His igitur genus differt a proprio.
Hoc autem Porphyrius et alii antiqui 1o dictorum 1o hoc capitulo. 1o dictorum 1o hoc capitulo. 1o dictoruni 1o hoc capitulo. 1o dictorum 1o hoc capitulo. 1o dictorum 1o hoc capitulo. 1o dictorum
Differunt autem genus et proprium, quoniam genus prius est his de quibus prædicatur, ut speciebus : posterius autem est proprium his de quibus prædicatur : oportet enim prius esse animal in esse generis, dehinc autem dividi differentiis magis proprii, et sic speciem constituit. Oportet autem et genus de pluribus prædicari speciebus, proprium vero de una sola specie cujus est proprium prædicatur. Adhuc autem quia genus de nullo conversim prædicatur, cujus est genus, sicut speciei vel proprio convenit : nam neque si animal est, homo est, neque si animal est, risibile est. Proprium autem conversim prædicatur : quia si homo est, risibile est, et si risibile est, homo est. Amplius proprium inest omni speciei cujus est proprium, et omni individuo, et soli speciei, et semper. Genus autem omni quidem inest speciei de qua prædicatur et semper : non autem soli, quia etiam de oppositis speciebus prædicatur. Amplius alia differentia. Species quidem interemptæ non simul interimunt genera quorum sunt species. Propria autem in-
<--- Page Split --->
terempta simul interimunt species quarum sunt propria. Et haec ideo quia proprium fluit ex principiis speciei, et species est causa ipsius adéquata : cum proprio interempto effectu convertibili cum causa necessarium est etiam causam perimi, et e converso his speciebus quarum sunt propria interemptis, et ipsa propria necesse est interimi : quia destructa causa adéquata, necesse est effectum destrui.
CAPUT VII
De communitatibus et differentiis generis et accidentis.
Consequenter agendum est de communitatibus et differentiis generis et accidentis, secundum quod utrumque est universale. Dicimus igitur quod generis et accidentis commune quidem est, quod utrumque de pluribus prædicatur, quemadmodum sæpius dictum est : hoc enim competit utrique eorum secundum quod sunt universalia. Et hoc quidem convenit tam accidenti separabili, quam inseparabili. Moveri enim quod est accidens separabile, de pluribus et de multis valde prædicatur. Nigrum vero quod est accidens inseparabile, prædicatur et de omnibus corvis, et de omnibus Æthiopibus, et etiam de aliquibus inanimatis, ut de carbone, et quercu putrefacta, et de ebeno abscissa, et aliis multis hujusmodi.
Quamvis autem multæ sint communitates accidentis ad genus, tamen illa ex prædictis vel per se sunt manifestæ, ut dicunt quidam, sicut est non conversim prædicari, et alia hujusmodi : omnis enim corvus est niger, sed non omne nigrum est corvus : sicut omnis homo est animal, sed non omne animal est homo. Differentia est inter genus et accidens, primo quidem, quoniam genus sicut principium est ante species de quibus prædicatur : quamvis enim aliquod accidens sit inseparabile, tamen secundum naturam prius est id cui accidit, quam
ipsum accidens : subjectum enim oportet quod sit ens in se completum, ut dicit Avicenna, antequam sit occasio vel causa quod ens accidens sit in ipso.
Secunda autem est differentia, quia omnia illa quae participant genera ut genera, æqualiter et non secundum magis et minus participant illa. Et hujus quidem causa est, quia participant illa in termino, et quia esse unum est quod non recipit magis et minus. Genus autem principium est esse illorum quae participant ipsum. Accidentia vero insunt et inæqualiter his quae participant : ipsa enim accidentium participatio suscipit intensionem et remissionem, eo quod in termino ponitur nomen accidentis, vel secundum accessum ad veram nominis impositionem, vel secundum intensionem et remissionem causæ, quam habet in subjecto : sicut enim potest subintelligi per naturam corvus albus, ita salvo corvo per naturam potest intelligi corvus minus niger et magis niger. Generum vero participatio minime et nullo modo suscipit magis et minus propter causas quæ dicte sunt.
Alia adhuc est differentia, quia accidentia principaliter et immediate subsistunt in individuis : quia accidentium communium propria sunt subjecta. Genera vero et species magis proprie naturaliter priora sunt individuis quæ eis substant. Genera enim sunt principia specierum, et species sunt totum esse individuorum : et quod est principium principii, est etiam principium principiati.
Adhuc autem et alia est differentia : quarta d fuerentia quarta d fuerentia quarta d fuerentia quarta d
<--- Page Split --->
unumquodque eorum de quibus prædicatur. Si quis enim interrogatus fuerit, qualis est Æthiops? congrue respondet quia niger est. Si autem interrogatus fuerit, quomodo Socrates se habet in corporis dispositione? congrue respondet quia sedet vel stat. Si quæratur quomodo se habet agendo, dicet quod ambulat vel aliquid aliud agit.
Hæ ergo sunt differentiæ generis et accidentis : et hoc quidem, sicut dicit Porphyrius. Generis autem et accidentis commune est de pluribus (quemadmodum dictum est) prædicari, sive de numero separabilium accidentium, sive de numero inseparabilium. Etenim moveri de pluribus prædicatur, quod est de numero separabilium. Nigrum quidem quod est de numero inseparabilium, etiam de pluribus prædicatur, ut de corvis omnibus, et de Æthiopibus, et de aliquibus inanimatis. Differt autem genus ab accidente, quoniam genus ante species est secundnm naturam et intellectum, de quibus prædicatur. Accidentia vero speciebus de quibus prædicantur sunt posteriora secundum naturam : nam si etiam inseparabile sumatur accidens, de quo tamen minus videtur, sed tamen prius natura est subjectum cui accidit quam id quod accidit sibi. Et genera quidem etiam in hoc differunt ab accidente, quod quæ participant genera, æqualiter et non secundum magis et minus participant ea. Accidentiæ vero ea quæ participant, non æqualiter participant. Intensionem enim et remissionem suscipit accidentium participatio. Generum vero participatio minime suscipit intensionem et remissionem. Est etiam differentia, quia accidentia quidem in individuis (de quibus prædicantur) principaliter subsistunt, et tunc individua priora sunt accidentibus quæ in ipsis sunt. Genera vero et species naturaliter priora sunt individuis de quibus prædicantur. Est autem adhuc differentia, quod genera in eo quod quid prædicantur de speciebus et individuis quæ sunt sub ipsis ; accidentia vero præ-
dicantur in eo quod quale aliquid sit, vel qualiter se habeat unumquodque eorum de quibus prædicantur. Et hoc probatur exemplo : tu enim qualis est Æthiops interrogatus, dicis niger : vel interrogatus quomodo Socrates se habet in positione corporis vel actione, congrue dicis quoniam sedet vel ambulat.
Genus ergo in quo ab aliis quatuor Quot differentiis diffediffert, dictum est quantum ad praesentem rant inter se quinquem unisufficit intentionem. Contingit sive conversalia. sequens est, post hoc dicere qualiter unumquodque aliorum a genere universalium differt ab aliis a se quatuor universalibus : comparato enim quolibet illorum quinque ad alia quatuor, viginti fient omnes differentiæ, quia quater quinque sunt viginti : sed semper posteriorum differentiis enumeratis, posteriorum comparatorum differentiæ superantur una differentia quam plus habent ipsis ea quæ ante comparata sunt : eo quod illa differentia jam ante comparatis sumpta sive habita est. Tertio autem loco comparata superantur a tribus. Quarto vero loco comparata superantur a quatuor differentiis. Relinquitur quod non restant dicendæ nisi decem differentiæ. Secundo vero loco quando differentia comparatur speciei et proprio et accidenti, et omittitur illa quæ fuit differentiæ ad genus, eo quod illa in comparatione generis ad differentiam habita est, et eadem est differentia generis ad differentiam, quæ est differentiæ ad genus : tunc separatur sequens comparatio in una, et iterum sequens superatur a præcedente : cum enim species comparatur ad proprium et accidens, omittitur comparatio speciei ad genus et ad differentiam, eo quod illæ jam in comparatione generis ad speciem et in comparatione differentiæ ad speciem habitæ sunt. Et sic de aliis, quia semper sequens unam minus habet quam immediate præcedens : et tunc omnes quæ residuæ sunt, non fiunt nisi decem, quatuor scilicet in comparatione differentiæ ad alia, et tres in comparatione speciei ad alia, et duæ in comparatione proprii ad
<--- Page Split --->
alia, et una in consideratione universalis ultimi et comparationis.
Vel si hæc numerentur ex parte comparatorum ad invicem, tunc primo comparat differentiam ad alia tria, et quarta est habita prius, quæ est comparatio ad genus. Et tertio fit comparatio speciei ad alia duo, et duæ comparationis species sunt habitæ : una quidem comparatio speciei ad genus et alia comparatio speciei ad differentiam. Et quarto fit comparatio proprii ad accidens, et tres sunt habitæ, scilicet proprii ad genus, et proprii ad differentiam, et proprii ad speciem. Ultima autem est accidentis comparatio quæ quatuor habet ante, scilicet accidentis comparatio ad genus, et accidents ad differentiam, et accidentis ad speciem, et accidentis ad proprium : genus enim differt a differentia, specie, proprio et accidente.
Quatuor ergo sunt differentiæ omnes ipsius generis ad alia quatuor. Differentia vero quo differat a genere dictum est, quando quo genus differt a differentia dicebatur. Relinquitur igitur dicere quo differentia differat a specie, proprio, et accidente, et sunt tres differentiæ. Rursus species quo differat a differentia dictum est, quando quo differat differentia a specie dicebatur. Residuum est ergo dicere quo differat species a proprio et accidente. Duæ ergo sunt ista differentiæ. Proprium autem quo differat ab accidente relinquitur dicere, nam quo a genere et differentia et specie differat, dictum est in illorum differentiis ad ipsum. Quatuor ergo sumptis differentiis generis ad alia, tribus vero differentiæ ad alia, duabus autem speciei ad alia, una autem proprii ad accidens, decem omnes erunt differentiæ : quarum quatuor erunt generis ad alia, ut jam superius demonstravimus. De aliis consequenter dicemus.
CAPUT VIII
De communibus et propriis differentiæ et speciei.
Dicamus igitur quod commune est difPrima communitas differentiæ et speciei æqualiter et non scferentiæ et specii. cundum magis et minus a suis inferioribus participari. Et hoc est manifestum per exempla : hominem enim quod est species, æqualiter et non secundum magis et minus participant particulares homines, et similiter non secundum magis et minus participant rationale quod est differentia. Et hujus causa jam superius assignata est : quia scilicet species est totum esse individuorum, et differentia est pars esse speciei et individuorum, et non recipit magis et minus : si enim magis et minus reciperet secundum esse, vel adderetur vel minueretur aliquid ab esse vel ad esse ; tunc non esset idem esse quod prius, quod falsum est et impossibile.
Commune vero secunda communitate est semper adesse speciem et differentiam his quae ipsis participant, et non alterantur ab ipsis, sicut fit alteratio in accidentalibus formis. Et hoc hic dicetur exemplo : semper enim est Socrates rationalis, et semper Socrates est homo. Habitudo enim ista quæ est particularis ad universale essentiale, sive sit totum esse ut species, sive sit pars esse ut differentia, perpetua est. Et ideo dicunt Avicenna et Algazel, quod hæc semper vera est, Socrates est homo, et hæc, homo est animal, et animal est substantia, et omnis illa propositio in qua prædicatum est de ratione subjecti et clauditur in intellectu ejus.
Si quis autem sic inferat, homo semper est animal, vel animal semper est substantia, et esse hominem vel esse substantiam non diminuit ab esse, sicut cum dicitur, homo mortuus : ergo si homo semper est animal, homo semper est. Patet quod non sequitur, et est ibi fallacia
<--- Page Split --->
simpliciter et secundum quid : quia cum dicitur, homo semper est animal, quod dico semper, non dicit nisi sempiternitatem habitudinis subjecti ad praedicatum : et conclusio infertur ac si dicat sempiAller. ternitatem simpliciter. Hujus tamen consequentiae aliam dicunt causam Avicenna et Algazel : dicunt enim has esse per se, hic homo est homo, et homo est animal, et animal est substantia, et semper esse veras propter causam quae dicta est, quod scilicet praedicatum clauditur actu et intellectu in subjecto. Si autem inferatur, homo est substantia, ergo homo est : dicunt non sequi, quia illud est, est idem quod actu : et hoc accidit, accidit enim esse actu ei quod dicitur, homo est substantia, sive homo sit actu, sive non sit actu, haec semper vera est, homo est substantia.
Assignatis etiam convenientiis differentiae et speciei tangenda etiam propria sunt. Diximus jam quod proprium est differentiae (quo differt a specie, cum tamen utrumque horum universalium sit praedicatum essentiale) quia differentia praedicatur in eo quod quale. Speciei vero convenit praedicari in eo quod quid est. Quamvis enim homo communis velut qualitas aliquando accipiatur (sicut commune sive genus, sive species quale quid significat : quod ex opposito secundum modum aliquem accipitur ad hoc aliquid) non tamen propter hoc simpliciter erit qualitas alicujus, sicut differentia est qualitas generis, et proprium qualitas speciei, et accidens qualitas individui : sed erit qualitas quaedam secundum humanitatem secundum id quod differentiae (quae qualitates essentiales sunt) generi advenientes speciem ut quale quid est constituerunt : omne enim commune hoc modo quale quid, qualitate suae communis formae est constitutum.
Amplius secunda quidem proprietas est qua differentia et species distinguuntur, quod differentia cum sit generalis, ut in ante habitis dictum est, saepe in pluribus speciebus consideratur, sicut et genus,
quemadmodum quadrupes consideratur ut universale in pluribus animalibus specie differentibus. Cujus causam dicunt Avicenna et Averroes esse, quia talis differentia pro genere ponitur, et circumlocutio est generis : species vero quae species est et non genus, non consideratur secundum esse in pluribus specie differentibus, sed in his solis individuis quae sub eadem sunt specie. Si enim accipitur species ut genus subalternum, tunc non hic sed in ante habitis differentia differentiae, et talis generis posita est : et ideo hic non loquitur nisi de specie quae non potest esse genus.
Amplius tertia differentia est, quia differentia quidem natura et intellectu prima vel prior est ea specie quae est secundum ipsam differentiam constituta, sicut principium essentiale prius est principiato. Cujus probatio est, quia prius est hoc modo a quo non convertitur subsistendi consequentia, ut ablato rationali quod est differentia, aufertur homo quod species : homine interempto sive ablato, non necessario sequitur quod interimatur rationale, cum adhuc interempto homine Deus secundum Stoicos rationale quoddam sit. Et quod hic potest objici de differentia ultima convertibili, jam in prehabito de Differentia tractatu solutum est. Avicenna tamen dicit haec omnia per ignorantiam esse dicta a Porphyrio.
Amplius quarta quidem differentia est, quod differentia componitur cum alia differentia praecipue ad speciem constituendam. Et hoc exemplo manifestum est : quia rationale et mortale unum cum alio compositum est in constitutione sive compositione hominis, sive in substantia nominis constituenda. Species vero speciei non componitur ut gignat aliquam speciem quae eadem sit in substantiis, sive suppositis, sive individuis illarum specierum, sicut differentia cum differentia componitur ad substantiam speciei constituendam, quae eadem habet supposita, quae habet altera duarum differentiarum.
Removet dubium.
Tertia differentia.
Quarta differentia.
<--- Page Split --->
non existente. Amplius quidem adhuc differunt, quod differentia cum generalis sit, et non ultima et convertibilis, componitur cum alia differentia. Rationale enim et mortale unum cum alio compositum, ut potentia et actus est in substantia hominis quae est species : species vero speciei non componitur ut gignat speciem aliquam aliam. Et si objicitur de asina et equo in muli generatione, dicimus quod quaedam asina cuidam equo permisectur ad muli generationem, equus autem simpliciter asinae simpliciter conveniens nunquam perficit mulum.
CAPUT IX.
De communitatibus et differentiis differentiae et proprii.
Nunc dicamus differentias et communia differentiae et proprii. Differentia igitur et proprium commune quidem habent prima communitate, quod aequaliter et non secundum intentionem et remissionem a suis de quibus praedicantur suppositis participantur : utrumque enim illorum in termino participatur, eo quod unum, videlicet differentia, pars formalis est ipsius esse, quod (sicut dictum est saepius) unum est et non recipit magis et minus : proprium autem ab aptitudine naturalis potentiae formaliter imponitur : quae aptitudo in potentia per habitum completur, et non actum qui est operatio, cum sit completio major qua potentia completur per habitum, et rem suam dicit in termino : et ideo non potest suscipere magis et minus : quamvis, sicut in ante habitis dictum est, impedientia vel expedientia ad actum in substantia possit habere, quibus expeditius vel minus expedite agat per potentiam illam : sed haec non variant potentiam stantem in habitu naturali : participantur ergo haec duo aequaliter ab his quae participant ea. Ea enim quae rationalia sunt (de quibus praedicatur rationale) aequaliter et non secundum magis et minus rationalia sunt, et
similiter ea quae sunt risibilia (de quibus praedicatur risibile) sunt aequaliter et non secundum magis et minus risibilia.
Amplius et in hoc conveniunt, quod utrumque, differentia scilicet et proprium, semper et omni sive universaliter adsunt illis de quibus praedicantur : quia secundum naturae potentiam et aptitudinem attribuuntur illis de quibus praedicantur et non secundum actum. Quamvis enim uno vel utroque pede careat qui secundum naturam bipes est, non propter hoc perit substantia formalis in ipso qua formatur ad habendos duos pedes, sed potius id quod tali natura ad bipes formatum est, semper bipes dicitur per naturae aptitudinem, sicut et risibile a potentia naturali cum naturali habitu completa semper dicitur risibile, quamvis non semper rideat secundum effectum, nec plus habet potentiam naturalem in actu quando ridet, quam quando plorat, Si aliter habet eam et ad aliquid habuerit eam, semper est in aptitudine aequali quam non exercet secundum actum.
Proprium autem quo differentia a proprio distinguitur, est quod aliqua differentia, quae scilicet ultima non est et verae differentiae nomen habet, semper dicitur de pluribus speciebus sicut et genus. Et hoc exemplo probatur : quia rationale quod est differentia, praedicatur de homine, et de Deo secundum Stoicos et Epicureos, qui deos et deas multas rationales esse posuerunt. Proprium vero non praedicatur nisi de una sola specie cujus est proprium, et de illius speciei individuis. Et haec omnia plana sunt ex praemissis.
Adhuc etiam differunt in hoc, quod differentia quidem sequitur universaliter ad ea quorum est differentia absque conversione sicut genus : sequitur enim, si homo est, rationale est : sed non convertitur, quod si sit rationale, propter hoc sequatur hominem esse secundum Stocos. Propria vero conversim praedicantur de his quorum sunt propria : si enim homo est, risibile est, et si risibile est,
<--- Page Split --->
homo est. Et haec quidem fere sub eis- dem verbis dixit Porphyrius, et ideo ver- ba ejus ponere non oportet.
CAPUT X
De communitatibus et differentiis differ- rentiae et accidentis.
Differentiae autem et accidenti, ut dicit Porphyrius, commune est de pluribus praedicari in quantum utrumque illorum universale est: hoc enim omni quidem convenit universali in quantum est in multis, et de multis. Ad inseparabile au- tem accidens specialiter habet differentia communitatem, quod scilicet tam diffe- rentia quam inseparabile accidens semper adest omnibus de quibus praedicatur. Quod exemplo probatur et inductione: quia bipes semper adest corvis, cum sit differentia de corvis et hominibus prae- dicata: nigrum etiam esse, quod tan- quam accidens inseparabile praedicatur de corvis, semper adest corvis, quamvis etiam posset fieri corvus albus vel aetate vel arte: tamen quia corvus non tantum nominat speciem, sed in tali comple- xione, quae causa nigreditis est, designa- tur subjectum materiale, et hoc accidens nominato tali subjecto semper est acci- dens inseparabile.
In hoc etiam differunt differentia et accidens, quia differentia quidem conti- net ambitu suae communitatis ea de qui- bus praedicatur. Continere enim est ea de quibus praedicatur intra suam commu- nitatem claudere: continet ergo differen- tia et non continetur ab his de quibus praedicatur. Sic enim continet haec diffe- rentia quae est rationale, totum hominem et particularia ipsius. Accidentia vero nec proprie nec vere, sed quodammodo continent quaedam eorum de quibus prae- dicantur secundum quod in pluribus sunt, et excedunt ea de quibus praedicantur. Quodam autem modo continent, eo quia subjecta eorum de quibus praedicantur, non omnia susceptibilia sunt horum sed
plurimorum: et omnia continent quibus insunt, et exceduntur ab his quibus non insunt. Album enim praedicatur de homi- nibus albis et quodam modo continet ea, de non albis autem non praedicatur: et aliquis homo est non albus, et quoddam album non est homo, quia potest esse in alio subjecto quam in homine. Ideo cum dicitur, homo est albus, homo contine- tur: sed ista continentia non est propria, quia continere est formae substantialis: et ideo accidens in quantum est forma continet, in quantum autem est accidens fluidum, habet esse et continetur a sub- jecto. Et sermo quidem Porphyrii obscu- rus est, sed hunc quem dixi veriorem puto esse intellectum.
Alia autem adhuc est differentia inter differentiam et accidens: quia differentia quidem non est intensibilis et remissibi- lis, sicut patet ex supradictis, ubi etiam soluta sunt quae contra hoc dictum obji- ciuntur. Accidentia autem magis et mi- nus suscipiunt, eo quod causas habent materiales, et secundum seipsa non sunt nominantia rem suam in termino. Et haec omnino plana sunt ex supradictis.
Adhuc autem alia est differentia, quod impermisci biles sunt contraria differentiae ad alicujus speciei constitutionem: ex ra- tionali enim et irrationali non constitui- tur aliqua species una. Contraria autem accidentia mixta sunt ad alterius consti- tutionem, sicut si miscerentur contrarii colores et sapores ad medii constitutio- nem.
Et si objicitur, quod etiam colores contrarii contrarias habent differentias et species. Dicendum quod de hoc modo quo colores et differentiae colorum formales considerantur, per quas color in genere qualitatis ordinatur, hic non loquitur, sed potius de esse materiali accidentis prout est universale praedicatum de his quae denominantur ab ipso. Sic autem constat quod recipit intensionem et re- missionem per contrarii admixtionem vel contrariorum, vel depurationem, eo quod albus est hoc modo nigro impermixtius,
Secunda differentia.
Tertia dif- ferentia.
Objectio.
Solutio.
<--- Page Split --->
ut dicitur in quarto Topicorum 1. Cum autem recipit magis et minus, recipit illud aliquando quod recessit a contrario, sicut malum pejus quod recessit a bono. Aliquando autem quia accessit ad terminum, ut bonum melius quod summo bono est propinquius : aliquando autem secundum contrarii admixtionem, ut album albius, ut dictum est. Hujusmodi ergo sunt communitates et proprietates differentiae, et caeterorum universalium.
CAPUT XI.
De convenientiis et differentiis speciei et proprii.
Post hoc sequitur dicere convenientias et differentias speciei et proprii : in quo enim species differat a genere et a differentia dictum est prius in capitulis in quibus diximus quomodo genus differret a caeteris universalibus, et quomodo differentia differt ab aliis. Dicimus ergo quod speciei quidem et proprio commune est de se invicem praedicari : quod patet per exemplum, quia si homo est, risibile est, et e converso si risibile est, homo est : cujus conversionis causa est, quia species principiis substantialibus ponit aptitudinem, quæ proprium est, sicut causa propinqua et adæquata ponit effectum. Similiter ipsa aptitudo quæ est proprium, derelinquit tale subjectum, et ponit ipsum sicut effectus proprius et causæ adæquatus ponit suam causam. Hoc etiam facit proprium quod est risibile, ideo quoniam non dicitur secundum actum ridere, sed dicitur secundum aptitudinem secundum quam natum est : et hæc aptitudo semper est in subjecto proprii, sicut sæpe jam in ante habitis dictum est.
Secunda autem convenientia est equaliter participari, et non secundum magis et minus ab his quæ participant species : et similiter propria æqualiter participantur ab his quorum sunt propria : nec hic
facimus hoc in participatione propriissime dicta : large enim dicimus participare id quod aliquid habet in seipso, et participatum esse id quod inest alii, sive per se insit sive per accidens.
His autem omnibus speciei et proprio communibus assignatis, assignanda sunt in quibus differunt ab invicem. Dicimus primo differentia speergo quod species quidem in hoc differt cici et proprii. a proprio, quia ea quæ est species ad
num, ad aliud potest esse genus: sed hoc non est verum de specie specialissima: proprium autem cum sit hujus speciei proprium quæ est specialissima, impossibile est proprium esse aliarum specierum: si tamen esset proprium speciei subalternæ quæ est genus ad aliud, non esset impossibile esse proprium illarum specierum, quæ continentur sub illa, ut dicit Avicenna. Unde in hac differentia accipit Porphyrius speciem non specialissimam, quod in aliarum assignatione differentiarum non fecit. Proprium autem refert ad speciem specialissimam, cum ante posuerit subalternam: et ideo quod dicit, non satis est secundum artem dictum.
Secunda autem differentia est, quod Secunda differentia. species quidem per intellectum et naturam ante subsistit in esse et substantia quam proprium: proprium autem posterius jam sumpta specie secundum esse fit in specie ex principiis speciei jam in natura subsistentis. Hoc autem exemplo probatur: quia oportet hominem prius esse ut ex illo causetur risibile, et ideo homo recipitur in diffinitione risibilis, sicut recipitur subjectum in diffinitione passionis.
Amplius tertia est differentia, quod Tertia difterentia. species quidem semper actu est in subjecto de quo predicatur: quia participatur actu, cum sit totum esse ejus de quo predicatur: proprium vero aliquando actu inest, potestate autem aptitudinis semper inest. Quod exemplo docetur: quia Socrates semper actu est homo hu-
<--- Page Split --->
mana operans et agens, non semper vero ridet, quamvis de naturae aptitudine sem- per sit risibilis.
Quarta diflerentia. Amplius autem quarto differunt, quia quorum sunt termini sive diffinitiones differentes, et ipsa diffinita sunt differentia : diffinitio autem speciei omnis est, quod sit sub assignato genere, et diffinitio speciei specialissimae est, quod de pluribus solo numero differentibus in eo quod quid sit praedicabilis, et caetera hujusmodi quae in tractatu de Specie dicta sunt : proprii vero quod vere proprium est, diffinitio est, quod et soli et omni et semper adest : quae diffinitiones differentes sunt. Hanc autem ideo differentiam hic ponimus, ne credantur idem esse per essentiam species et proprium, propter hoc quod conversim praedicantur. Haec ergo sunt communia et propria speciei et proprio.
CAPUT XII.
De convenientiis et differentiis proprii et accidentis.
Communitas speciei et accidentis. Speciei autem et accidentis commune quidem est, quod de pluribus praedicantur in quantum sunt universalia. Aliae vero communitates inter speciem et accidens sunt nullae, eo quod plurimum valde differunt ab invicem id cui accidit ut species, et id quod accidit secundum modum essendi : id enim cui accidit, substantia est ; id autem quod accidit, est accidens : quae differunt sicut ens per se, et ens non per se, sed in alio.
Objectio. Et si objiciatur quod inter multum distantia maxime quaerendae essent convenientiae, Dicendum quod hoc verum est si invenirentur ; quia autem in nullo communicant, ideo non inveniuntur speciales, sed sola ista invenitur quae omnium est generalis.
Prima differentia speciei et accidentiis. Sed differentiae plures inveniuntur. Propria enim quibus distinguuntur utriusque sunt, quia speciei quidem convenit, quod in eo quod quid est praedicatur : in eo vero quod quomodo se habet, conve-
nit accidenti quod est mixtum cum respectu et compositione ad aliquid et ad omnia alia praedicamenta.
Alia autem differentia est, quod contingit unamquamque substantiam individuam quae proprie substantia est, una quidem specie tantum participare, quae totum est formale esse ipsius : uno enim existente quod est formale esse et totum, non potest esse 'alterum quod sit totum esse, sed unamquamque substantiam contingit participare pluribus accidentibus et separabilibus et inseparabilibus, sicut ultimo patet in multis exemplis.
Adhuc autem tertia est differentia, quia species quidem subtinctligi potest in se existens ex suis substantialibus principiis ante accidentia quae sunt in ipsa, quamvis etiam sint inseparabilia. Cujus probatio est, quod oportet supponere subjectum esse in se completum, ut illi postea aliquid accidat. Accidentia autem ad hoc quod sint, ante se supponunt esse subjectum, quia respectu subjecti posterioris generis entia sunt et adventitiae naturae : quia posterioris sunt generis. Ideo vocantur accidentia quasi ad cadentia, quia cadunt ad subjectum, quia sunt adventitiae naturae : ideo non de intrinsecis adveniunt et affluunt.
Adhuc autem speciei quidem participatio istis subjectis est aequaliter, et non secundum magis et minus : accidens vero participatur ab his de quibus praedicatur (etiamsi sit inseparable accidens) secundum magis et minus, non aequaliter. Contingit enim quod Æthiopis respectu alterius Æthiopis habet colorem nigrum intensum, vel nigrum in nigredine remissum : et ideo de communibus et propriis - speciei et accidentis dictum est. Restat igitur de proprio et accidente dicere communia et propria : quo enim proprium a specie et differentia et genere differat, dictum est in illorum ad ipsum differentiis.
Secunda differentia.
Teria differentia.
Accidentia quare sic dicuntur.
Quarta differentia.
<--- Page Split --->
CAPUT XIII.
hoc jam in his quae de omnibus simul universalibus communibus jam dictum fuerat.
De communibus proprii et inseparabilis accidentis, ac eorum differentiis.
Dicimus igitur quod commune quidem proprii et inseparabilis accidentis est, quod praeter ea nunquam consistunt illa sua subjecta in quibus sunt, et de quibus praedicantur, et quibus inesse considerantur, quod patet: quemadmodum enim praeter risibile (quod est proprium) non subsistit homo qui est subjectum de quo praedicatur proprium, sic praeter nigredinem nunquam subsistit Æthiops, dummodo Æthiops nomine suo importet complexionem Æthiopis nigredinem causantem, ut in ante habitis dictum est. Et hujus quidem causa id quod secunda est proprii et inseparabilis accidentis communitas, quia quemadmodum semper et omni adest proprium, sic etiam inseparabile accidens: adest enim et semper, quamvis non adsit soli ut proprium, propter quod et non conversim praedicatur. Aliae autem communitates sunt ad quaedam, sicut non essentialiter praedicari in quale de pluribus, sicut per ante habita jam constat. Accidens autem separabile propriam communitatem non habet nisi in quale, et non in quid praedicari: sed
Differunt autem ultima duo universalia prima differentia proab invicem in hoc primo, quoniam proprii et acciprium uni soli speciei adest cujus est proprium, quemadmodum risibile adest homini. Inseparabile vero accidens, ut nigrum, non solum adest Æthiopi, vel soli corvo, sed etiam adest carboni et ebeno, et quibusdam aliis : ita proprium subjectum sibi non determinat.
Adhuc autem secunda est differentia, Secunda differentia. quod proprium conversim praedicatur et equaliter, non secundum magis et minus de eo cujus proprium est : accidens vero inseparabile propter hoc quod non determinatum sibi determinat subjectum, non conversim praedicatur.
Adhuc autem sicut in ante habitis dictum est, proprium quidem æqualis et non secundum magis et minus a suis substantiis est participatio. Accidentium vero hoc quidem secundum magis, illud autem secundum minus est participatio, propter causas in ante habitis determinatas.
Sunt autem et aliae quidem communitates et proprietates eorum universalium quae dicta sunt : sed haec quae dicta sunt sufficiant ad discretionis eorum ab invicem et communitatis eorum quam habent ad invicem traditionem et doctrinam.
Tertia dif
ferentia.
<--- Page Split --->