TRACTATUS VII

DE ACCIDENTE.

CAPUT I

De differentia proprii et accidentis prout accidens est quintum prædicabile.

Antequam de assignationibus accidentis tractemus quibus Antiqui accidens descripserunt, oportet nos de differentia proprii et accidentis secundum quod est unum de quinque universalibus' determinare. In hoc enim Avicenna dicit antiquos qui de quinque tractaverunt universalibus esse diminutos, qui descriptiones accidentis posuerunt antequam distinguerent in qua significatione accidens accipitur, secundum quod est unum quinque universalium. Cum enim omne quod est sit substantia, vel accidens, ut dicit Aristoteles, et proprium propter hoc quod consequitur esse completum speciei sit accidens, videbitur de necessitate, quod proprium sit accidens. Et sic si accidens sumitur pro omni eo quod non est substantia, videtur quod proprium non sit divisum ab accidente, et universalia non sunt quinque, sed quatuor tantum.

Adhuc autem proprium non potest dici essentiale speciei : quia ex quo proprium sequitur totam compositionem speciei, et completum esse ipsius, species intelligitur sine proprio : et cum non sit essentiale speciei, erit ut accidentale speciei, et sic est in natura sicut accidens : et cum in comparatione ad proprium subjectum sit accidentale, totum ponetur in naturam et essentiam accidentis : non ergo erit in aliqua consideratione nisi accidens, et sic

iterum sequi videtur, quod non sint quinque universalia, sed quatuor tantum. Si autem aliquis dicere velit, quod duplex est comparatio accidentis ad subjectum : idem enim accidens comparatur ad subjectum ut ad substantiam tantum, et hoc est accidens : aut comparatur ad subjectum non ut ad subjectum, sed ad causam, et hoc emanat de principiis subjecti, et est proprium subjecto, et sic differt proprium ab accidente. Hoc stare non potest : quia omne accidens, ut dicit Aristoteles1, causatur a substantia et stabilitur et ordinatur ab ipsa, et sine ipsa est fluens et indeterminatum : et sic sequeretur quod omne accidens sit proprium, et sic iterum sequeretur, quod non essent nisi quatuor universalia, scilicet genus, differentia, proprium, et accidens. Hoc etiam probatur ratione : quia omne quod secundum ordinem naturae est prius aliquo, est causa ad illud, ut determinatur in libro Causarum, et in libro fontis vitae : non potest autem negari quin ordine naturae substantia sit ante accidens : accidens ergo sic comparatur ad substantiam sicut ad subjectum et ad causam. Hoc autem etiam dicit ratio nominis substantiae quae dicitur a substando, eo quod accidenti substet ut subjectum et causa.

Adhuc accidens dividitur in accidens 3. argumentum. separable, et inseparabile. Inseparabile autem accidens est, quod causatur a principiiis subjecti : proprium autem est accidens a principiis subjecti causatum. Videtur ergo quod proprium sit pars acci-

<--- Page Split --->

dentis, et in minori ambitu communitatis quam accidens.

  1. argumenAdhuc Avicenna quaerit, quid vocatur accidens, quando accidens dicitur unum quinque universalium? Si enim accidens dicitur id cujus tota natura est accidens, ut color, vel albedo : cum talia sint et genera et species et differentiae et propria, videtur quod quinque universalia non differant re, sed modo tantum, ut videtur. Postea talia quaedam sunt modum tantum quemdam dicentia, sicut cum dicitur, corpus est creatura, vel non creatura, vel factum, vel aeternum : tunc talis praedictio nihil de subjecto praedicaret, nec talis praedictio posset reduci ad aliquem modum praedicationis quinque universalium. Si autem talis natura non dicitur accidens, sed accidens vocatur denominatum ab accidente, ut album, tunc accidens est idem quod accidentale, quod omnino falsum esse videtur, quia accidentale dicit plus quam accidens, et dicit subjectum quod non est de essentia vel natura accidentis.

  2. argumenAdhuc quaeritur de comparatione hujus universalis quod est accidens ad individua de quibus praedicatur. Si enim non habet propria individua, sed habet individua substantiae, tunc videtur quod non sit proprie et per se universale. Si autem habet individua propria et per se non ab alio universali : tunc sequitur quod cum omne universale habeat esse completum et perfectum quando est in su's individuis, quod accidens completum esse habeat et perfectum, quando est in suis individuis, ut album in hoc albo : et sic accidens completum esse habere potest sine substantia, quod omnino est impossibile.

Restat ergo quaestio, quid sit accidens secundum quod est unum quinque universalium secundum Avicennam et Alfarabium ?

Solutio. Ad haec et similia non est difficile respondere si bene revocentur ad memoriam, quae in tractatu primo de universalibus dicta sunt. Dictum est enim quod omnia ista quinque quantum ad commu-

nem modum praedicandi de pluribus universalia sunt, ita quod sunt in multis et de multis, et quod non æquivoce prædicantur de multis in quibus sunt, et quod suis particularibus dant nomina sua et rationem, ita quod unumquodque suo particulari nomen suum dat et rationem, genus scilicet ut genus, species ut species, differentia ut differentia, proprium ut proprium, et accidens ut accidens : sicut album dat nomen et rationem suam secundum prædicationem accidentis huic albo, de quo prædicatur ut accidens, et cui accidit sive inest ut accidens.

Et quod quaeritur de differentia proprii Quomodo differunt posset reduci ad aliquem modum praediproprium et accidem universalia praedicabilia de suis subjectis, quod est quantum dicendum quod differunt in hoc quod praedicabile. proprium est accidens manans de principiis essentialibus speciei, et maxime proprie proprium, cujus principia principiis speciei immobiliter sunt adæquata, quemadmodum in tractu de Proprio dictum est. Sunt autem sub principiisspeciei principia substantialia individui componentia ipsum, sicut talis anima, et tale corpus, et talis complexio, et talis membrorum compositio, et talis habitudo, et hujusmodi, ex quibus oritur et manat accidens individui, quod secundum quod totum esse significat, et est notiototius sub esse talis accidentis, prædicabile de ipso est, nec idem est ipsi : et hoc sub hoc communi, quod est universale prædicabile de inferioribus, specialem dicit modum prædicandi, qui non est aliquis aliorum quatuor modorum, et ideo ipsum est universale quintum, et ideo etiam vocatur accidens in dividui, cum proprium dicatur accidens speciei propter causam quae sæpius dicta est : et ideo defi cerent prædicabilia nisi apponereturaliis quatuor prædicabile accidens. Ideo etiam dicitur accidens commune, quia talis habitudo principiorum communiter in diversis generibus et speciebus particularium invenitur. Ideo etiam vocatur accidens infinitum, quia principia stantia non sunt, sed mobilia motu per accidens, qui in

<--- Page Split --->

omnibus est et infinitus. Et ideo etiam dicitur accidens per accidens, quia talia principia essentialia individuis non sunt determinate de intellectu accidentis, ita quod concipiatur in ratione diffinitiva accidentis sicut determinata subjecta, quemadmodum concipitur determinatum subjectum in diffinitione accidentis per se. Tale ergo universale praedicabile de multis per hoc quod notio totius est sub esse accidentali hujus accidentis (ut dicit Alfarabius) est universale quintum quod vocatur accidens. Et quia nullum abstracte significatum potest esse notio totius subjecti secundum quod est sub esse substantiali vel accidentali, propter hoc accidens in solo genere accidentis signatum, ut color, vel albedo, non potest esse universale sic praedicabile ut accidens, quamvis possit esse universale ut genus, vel species, vel differentia, vel proprium. Quod dicit Avicenna, quod accidentale hic accidens vocatur, quando accidens quintum universale dicitur esse, quamvis etiam hoc subjectum dicat et accidens, quae sunt diversarum naturarum non ad idem ordinatarum, ut potentia et actus, tamen non praedicatur nisi secundum esse accidentis, quod habet in subjecto, et ideo totum praedicatum vocatur accidens.

Et secundum hoc non est difficile respondere quae objiciendo inducta sunt. Quando enim dicitur quod omne quod est, aut est substantia, aut est accidens: hoc verum est secundum quod substantia est ens per se, et accidens est ens per aliud in alio: haec enim divisio reducitur ad hanc quae est, quod omne quod est, aut est per se ens, aut non per se ens, quae dividuntur per affirmationem et negationem: et sic proprium, ut dicit Boetius, est de genere accidentium. Secundum autem quod sunt diversi modi entis per se, secundum quos variatur praedicatum substantiale in quid et in quale, sic sunt diversi modi entis in alio et per aliud, secundum quos variatur modus praedictio-

nis sive praedicabilis accidentalis. Quoddam enim est in alio et per aliud, ita quod principia ejus sunt adaequata isti, et immobiliter sunt in ipso: et hoc habet modum proprii quod simpliciter est proprium, quia proprium quando et proprium ad aliquid deficiunt a proprio simpliciter : et ideo accipiunt secundum aliquid modum accidentis. Propter quod dicit Aristoteles 1 quod nihil prohibet accidens fieri proprium quando, et ad aliquid. Unde talia sunt accidentia aliquid convenientiae habentia cum proprio.

Ad hoc quod dicit, quod accidens per se Ad secundum argumentum. non est essentiale subjecto, eo quod subjectum secundum esse perfectum natura et intellectu est ante illud. Dicendum quod quidem verum est, quod proprium non est essentiale speciei et subjecto de quo praedicatur: nec hoc dictum fuit, sed potius e converso, quod subjectum per principia universalia specificata est essentiale proprio, quia subjectum est in ratione proprii, et non proprium in ratione subjecti: nec dicitur subjectum essentiale proprio sive per se accidenti, quia sit aliquid de natura praedicati, sed quia est causa ipsius a qua fit et in qua fit secundum esse: et ideo dicitur essentiale sibi sicut non derelinquens ipsum actu et intellectu, et non sicut conceptum ut quid: vel quale essentiale ipsius, sicut genus et differentia componuntur in intellectu speciei. Hoc autem modo substantia non se habet ad accidens commune sive ad accidens per accidens, sed habet se tantum ut terminus ad quem terminatur esse accidentis sine quo fluidum et incertum est accidens, et sicut fundamentum quo fundatur: et hoc habet substantia ut substantia est, et non ut haec substantia vel ista, et ideo non per se accipitur in ratione sive diffinitione accidentis. Et ideo haec non est per se, sed per accidens, cum dicitur, homo est albus: quamvis haec sit per se, homo est risibilis. Cum enim dicitur homo est albus, notatur hominem subjectum esse

<--- Page Split --->

fluxus albedinis, et illud in quo fundatur album, ut sit albedo in ipso, et subjectum non dicat causam quare accidens sit tale in ipso. Cum autem dicitur homo est risibilis, homo dicit causam quare risibilitas sit in ipso, et ideo diversus est modus praedicandi hic et ibi.

Ad hoc autem quod dicitur de accidente separabili et inseparabili, quod unum comparetura d subjectum ut ad subjectum tantum, alter autem comparetur ad subjectum ut ad subjectum et ad causam, et sic proprium sit pars accidentis: Dicendum quod quamvis accidens inseparabile comparetur ad subjectum ut ad causam, tamen non sequitur quod proprium sit pars accidentis. Comparatur enim proprium ad subjectum quod est species per principia incorruptibilia et immobilia, ut saepius dictum est: accidens autem inseparabile comparatur ad principia individui quae sunt mobilia et corruptibilia ut ad complexionem hanc vel ad compositionem hanc facientia, quamvis propter aliquam causam non mutetur subjecto manente, sicut nigredo ad Æthiopem, ut dicit Aristoteles 1, quia semen in matrice decoquitur decoctione forti, et ideo resolvitur humidum clarum, et remanet nigrum terrestre et non clarum. Et cum alia sit comparatio proprii et insepararabilis accidentis ad subjectum, patet quod proprium non est pars accidentis, nisi forte proprium quando, et ad aliquid, quae sunt simpliciter de natura accidentis, et secundum quid propria, ut dictum est.

Ad hoc autem quod quaeritur, quid hic dicatur accidens, jam patet responsio in supradictis. Quod autem quaeri posset, quae differentia sit accidentis et accidentalis, ex quo accidens hic dicitur accidentale, ut dicit Avicenna, solvendum est per eumdem Avicennam dicentem, quod accidens dicitur per oppositionem ad substantiam: accidentale autem denominatum est ab accidente et ratione esse accidentalis quod habet praedicatum, et non ratione esse

substantialis quod habet subjectum : et ideo dicit quod album non dicit albedinem, sed rem album sub esse albedinis designatam. Et hoc quia in praecedentibus determinatum est universale non praedicari nisi per hoc quod est notio totius esse sui subjecti, hoc saepius dictum est.

Ad hoc autem quod de individuo hujus universalis quaeritur: Dicendum quod (sicut alia) quaedam propria habet individua: quia aliter non esset per se et univoce universale sicut alia: et hoc verum est, quod universale ut universale non habet perfectum esse secundum actum et naturam, nisi in suo particulari: et sic hoc album dat perfectum esse albo in universali designato. Sed ex hoc ulterius non sequitur, quin hoc accidentale esse dependeat ad substantiam, ut ad terminum sui fluxus, et sui esse fundamentum, et sic indiget individuo substantiae. Et hoc ideo, quia est universale quod est accidens, et in quantum universale habet individuum. Et in quantum hoc universale quod est accidens, indiget individuo substantiae, sicut et de proprio dictum est in antehabito tractatu: propter enim talem diversum modum praedicandi diversum est ab illis hoc universale. Sic igitur secundum Peripateticos posteriores determinandum est de intentione accusantis, antequam procedatur ad assignationes accidentis. Propter quod Avicenna Porphyrium redarguit, quod omissa determinatione accidentis, cujus intentio nota non erat, statim processit ad descriptiones ipsius.

CAPUT II.

De prima assignatione accidentis data a Porphyrio.

Assignationes accidentis data a Porphyrio et ab aliis Peripateticis, multipliciter dicuntur esse vitiosae et reprehensibiles, et dicta de accidente prout universale est ab Avicenna et Algazele et Alfarabio

<--- Page Split --->

et Jacob filio Alehindi, minus veritatis habere, et esse multipliciter imperfecta, in quibusdam non vera, et in quibusdam imperfecta, et in quibusdam ad rem non pertintentia.

Quod enim dicunt antiqui in prima accidentis assignatione, quod accidens est quod adest et abest praeter subjecti corruptionem, debuit esse generis. Debuit ergo dici quod accidens est universale. Universale enim quinque generibus est pro genere. Adhuc addi debuit differentia contrahens ad praedicabile, quod est accidens, et separans ipsum ab aliis in modo de pluribus praedicandi : ut diceretur sic, accidens est universale praedicatum de pluribus non essentialiter, sed in quale et non in quid : hoc enim esset quare adest vel abest ei de quo praedicatur praeter subjecti corruptionem. Adhuc sicut abest praeter subjecti corruptionem, ita abest praeter subjecti constitutionem, motus enim secundum accidentia, sicut dicit Aristoteles 1, est de subjecto ad subjectum eodem subjecto remanente et salvato sub utroque terminorum motus : et haec est causa quare adest et abest praeter subjecti de quo praedicatur corruptionem.

Dicit etiam Avicenna vitium esse in hoc quod secundum hanc assignationem accidentis dividunt accidens in accidens separabile, et inseparabile: dicentes quod dormire vel sedere est separabile accidens, nigrum vero esse corvo et Æthiopi inseparabiliter accedit. Et si objiciatur quod hoc oppositum esse videtur ei quod dicitur in assignatione accidentis, quia si eidem adest et abest praeter subjecti corruptionem, tunc omne accidens videtur separabile et nullum inseparabile subjecto manente. Dant responsionem valde calumniosam dicentes, quod accidens separabile est a subjecto secundum intellectum, quia potest subintelligi corvus albus et Æthiops nitens candore sive colore : nitens autem color non est nisi albus. Hæc autem responsio valde videtur debilis, quia separabile se-

cundum actum, et separabile secundum opinionem vel intellectum, sunt separabilia æquivoce et talia in assignationibus diffinitionum poni non debent.

Adhuc autem falsum videtur quod dicunt, quod præter subjecti corruptionem possit intelligi corvus albus et Æthiops nitens candore : nigredo enim comparatur ad corvum et ad Æthiopem, ut ad subjectum et ad causam substantialem materiae et subjecto corvi et Æthiopis : et ideo manente corvo secundum quod corvus est, non potest intelligi corvus albus, ut videtur : quia corvo posito ut subjecto, ponitur causa nigredinis, et posita causa nigredinis non potest intelligi quod albedo insit corvo : vitiosa igitur, ut videtur, talis accidentis assignatio est : et hæc omnia concedit Avicenna.

Adhuc autem etiam falsum videtur : quia mors accidit homini, et combustio domui : et neutrum illorum adest præter subjecti corruptionem : adhuc autem generatio. Sic ergo Arabes Philosophi hanc Porphyrii accidentis reprehenderunt descriptionem.

Ad hoc quidam Latinorum finxerunt solutio primus. quam responsiones, quas quia deliramenta reputo, de eis nullam faciemus mentionem. Est autem veritas de his quae Antiqui dixerunt, quod accidens est quod abest et adest præter subjecti corruptionem. Ex prima enim universalis divisione in quinque universalia subintelligi volunt universale, ut sit sensus. Accidens est universale, quod de subjecto prædicatur non essentialiter, et ideo potest inesse subjecto eidem, et abesse ab eodem : nec oportuit ponere, quod per divisionem a quolibet subintelligi poterat. Similiter dixerunt de hoc quod dicitur de modo prædicandi non essentiali : hic modus intelligitur ex determinatis in aliis, quæ omnia essentialiter prædicantur secundum primum vel secundum modum dicendi per se, sicut in ante habitis dictum est. Et cum solum accidens residuum sit inter

<--- Page Split --->

universalia et ultimum, eo quod minus habet de ratione prædicabilis, relinquebatur quod non essentialiter prædicaretur, et sic indifferenter ad affirmandum et negandum habet se ad suum subjectum, quod adest et abest eidem subjecto, subjecto eodem remanente incorrupto : quod non convenit alicui aliorum universalium quae se non habent ad subjecta de quibus prædicantur modo affirmando et modo negando : quia ipsa insunt subjectis actu et intellectu, vel subjecta insunt ipsis prædicatis secundum intellectum, quod non inest subjecto accidentis, nec etiam prædicato.

Quod autem subjungitur de divisione accidentis, ratio est ut ostendatur assignatio vera de utroque accidente. Et de separabili quidem planum est quod dicitur. De inseparabili etiam verum est, quia docet Aristoteles quod alteratio est, quando eodem manente subjecto motus fit in suis passionibus : motu jautem facto secundum inseparabile accidens non potest negari quin sit motus alterationis et non substantiae : oportet igitur quod maneat idem subjectum salvatum secundum esse substantiale : quia aliter motus esset aut de non subjecto ad subjectum, aut de subjecto ad non subjectum : et haec est necessitas quae compulit antiquos dicere, quod secundum inseparabilia accidentia prædication est accidentis, quod adest et abest præter subjecti corruptionem. Est enim constitutio subjecti duplex, scilicet secundum esse simpliciter, et secundum esse talis vel talis complexionis. Secundum esse simpliciter constituitur solis principiis substantiae quae sunt forma et materia ad speciem vel ad individuum speciei determinata. Secundum autem esse talis vel talis complexionis constituitur ex qualitatibus principiorum substantialium et non ex ipsis principiis. Cujus signum est : quia si ovum corvi accipiatur, et argento vivo in humore viscoso sicut est unguentum anseris vel cati

(quæ fridiga sunt animalia) circumliniatur, et nidus in frigidissimo sit loco, sicut in summis montibus frigidis, erit ex ovo corvus albus, et aliquando erit albus ex sola loci frigiditate: et hoc non esset nisi principia substantialia a talibus accidentibus essent separabilia. Est enim manifestum quod Æthiopis in locis frigidis paulatim albescit propter eamdem causam.

Quod autem obiicitur, quod talia inseparabilia ad subjectum comparantur ut ad causam : et hoc est, quia subjectum ibi cum substantia et principiis substantiae talem in ratione et in nomine suo designant complexionem. Si autem subjectum sine tali complexione supponatur, tunc manente eodem subjecto adest et abest accidens. Et quod dicit separationem secundum opinionem vel intellectum, et separationem secundum actum esse in æquivocis, dicendum quod verum esset, nisi separabilitas illa non esset nisi in anima et non in subjecto : ille autem intellectus refertur ad rem, ut dictum est : et ideo non est peccatum æquivocationis.

Ex hoc patet solutio ejus quod objici potest, quod ita etiam subjectum proprii potest intelligi sine proprio, et sic separari secundum intellectum posset istud quod est proprie proprium. Quia patet quod hoc non est verum : quia proprium dependet per substantialia principia ad speciem. Et ideo intelligi non potest sine specie, quia species est in intellectu proprii, ut prius dictum est.

Quod autem contra assignationis illius veritatem objicitur de morte et combustione : dicendum quod deliriumentum est in veritate quod dicunt Latini, quod et post combustionem domus adhuc intelligatur : hic enim intellectus penitus est contra rei naturam. Quod etiam dicatur quod adhuc remanet in elementis mortuus vel in prima materia, absurdissimum est : quia yle, ut dicit Aristoteles 1, sub-

<--- Page Split --->

jectum est generationis et corruptionis, et non motus illius qui est secundum accidentia : illius enim motus subjectum est subjectum in forma substantiali salvatum secundum Aristotelis doctrinam.

Unde dicendum quod mors mortuo non est accidentale, nec etiam combustio combustibili domui, quinimo et perse et essentiale est, hoc mortuum in esse substantiali interiit, et combustum interiit 1, sicut hoc decollatum per se interiit vel interfectum interiit secundum interfetionem : mors enim est dissolutio principiorum vitae substantialium in eo quod mortuum non est, et combustio dissolutio principiorum continentium figuram domus : tale ergo prædicatum, mortuum non est, vel combustum non est, per se et essentialiter est in subjecto, et ideo inter accidentalia computandum non est : accidens enim de quo intenditur hic, non est id quod dividit ens cum substantia, sed est idem quod accidentale prædicatum, quod est accidentalis notio sive designatio.

Et si objiciatur quod tale accidens est fluxibile et corruptibile, et ideo universale non potest esse, quia universale est incorruptibile, Dicendum quod accidens ut hoc accidens vel illud in hac materia vel alia acceptum est corruptibile et fluxibile: sed ut abstractum ab hoc et illo in universali acceptum, est per rationem incorruptibile, sicut et alia universalia. Sic enim salvatur dicta assignatio Peripateticorum.

CAPUT III.

De secunda et tertia assignatione accidentis data a Porphyrio.

Sic autem assignata accidentis descriptione per modum inhaerentiae subjecto de quo prædicatur, aliam etiam induxerunt accidentis assignationem penes causam inhaerentiae sumptam, dicentes quod accidens est quod contingit eidem inesse

vel non inesse. Sic enim intelligitur quod dicunt, quod contingit eidem inesse et non inesse, ut contingens sit ad utrumque. Contingit enim inesse quod non habet sua inhaerentiae causam essentialem : et contingit eidem non inesse quod non habet essentialem causam quae impediat quod non insit : et est conveniens omni accidenti, etiam inseparabili, sicut nuper ostensum est : principia enim quae in sub-jecto accipiuntur et sunt accidentis inharentis principia, contingentia et non essentialia sunt principia, et ideo quidquid ex talibus principiis contingit inesse, contingit etiam non inesse contingenter mutatis principiis. Et haec assignatio separat hoc prædicatum quod est accidens ab omnibus aliis. Genus enim prædicatum est quod essentialiter inest ei de quo prædicatur, ut ens de ratione ejus de quo prædicatur. Similiter differentia tale est prædicatum, et eodem modo species : proprium autem non inest nisi per intellectum speciei in propria. Solum autem accidens per contingentem causam dicitur inesse, et per contingentem causam dicitur non inesse : propter quod etiam minime habet de ratione prædicationis, et per consequens minime habet de ratione universalis : quamvis forte de pluribus prædicetur quam genus, vel species, vel proprium, vel differentia. Est tamen universale et prædicabile quod contingit totum et sub esse tali accidentali designatur : et ideo nomen tale (esse totius subjecti designans) notio est ipsius, ut idem prædicatur de subjecto.

Propter quod etiam tertiam induxerunt tertia diffaccidentis assignationem dicentes, quod nito acciaccidens est quod nec genus, nec species, nec differentia, nec proprium sit, semper autem subjecto inest subsistens. Quam diffinitionem non satis rationabiliter reprehendit Avicenna dicens, quod hoc quod apponitur, semper autem subjecto inest subsistens : omnino otiose apponitur, et contra intellectum eorum quae in aliis assignationibus dicta sunt. Otiose quidem,

<--- Page Split --->

quia cum accidens dicatur quasi cadens, eo quod non sit simpliciter ens, et sit potius entis quam ens, non oportuit ponere quod in subjecto est : non enim proprie est in subjecto, sed est aliquo modo subjecti aliquid potius quam sit, hoc est, esse habeat in subjecto : non enim habet esse in subjecto, sed subjectum secundum quod subjectum habet esse secundum ipsum. Et quod dicitur subsistens accidens, dicit Avicenna nihil significare : sed vox est non significativa, sicut buba, vel bultrix : accidens enim si accidens est, nullo modo subsistit, quia non habet subsistentiam aliquam, sed in subjecto tantum est, ita quod haec determinatio in subjecto determinat rationem essendi vel subsistendi. Et non est nisi secundum quid, quod non nisi in subjecto est, et sic superflue ponitur subsistens : et est sensus, quod accidens est subsistens, hoc est, quamdiu est, in subjecto est : et quando in subjecto non est, tunc non subsistit, nec est.

Haec autem assignatio aliis impugnatur modis : quia eadem ratione posset dici de quolibet aliorum universalium sic, quod genus est quod nec accidens, nec species, nec differentia, nec proprium est, semper autem in subjecto est. Et similiter posset de aliis dici per negationem aliorum. Adhuc autem accidens non semper est in subjecto si adest et si abest praeter subjecti corruptionem.

His autem omnibus et similibus non est difficile respondere, consideratis secundum logicam intentionem universalibus : hoc enim modo accidens praedicatum maxime ab inhaerentia subjecti deficiens est, et ideo per negationem aliorum describitur. Sed est privatio per negationem ha-

bitus, non quod penitus sit privatio, sed quia privationi simileet privationi propinquum, quia privatur inhaerentiae certa causa, et hoc non est in aliis. Quamvis negatio nihil certificet, tamen cum terminatur ad ea quae negat, certificat aliquo modo.

Et quod dicitur, quod non semper est in subjecto: Dicendum quod ista objectio provenit ex malo intellectu illius assignationis: non enim vult dicere, quod simpliciter sit in subjecto, sed potius quod accidens praedicatum subsistens, hoc est, dum est, non habet esse nisi in subjecto, et ideo ad subjectum secundum suum esse semper habet inclinationem, et quando non est in subjecto, tunc non est. Hoc est ergo quod Antiqui de accidente dixerunt, quod accidens est quod adest et abest praeter subjecti corruptionem. Dividitur autem in duo, scilicet in separabile, et in insepabile. Dormire separabile accidens est, nigrum vero inseparabile est corvo et Æthiopi, et tamen utrique accidit, potest enim subintelligi corvus albus et Æthiops nitens candore praeter subjecti corruptionem.

Diffinitur autem accidens adhuc sic, accidens est quod contingit eidem inesse et non inesse. Adhuc ergo diffinitur sic, accidens est quod nec genus, nec species, nec differentia, nec proprium est, semper autem subjecto inest subsistens.

Omnibus his ergo universalibus secundum intentionem logicam sigillatim determinatis, quae proposita sunt in enuntiatione superius habita in primo tractatu, dico autem genus, speciem, proprium, differentiam et accidens : dicendum deinceps quae eisdem communia, et quae propriasint.

<--- Page Split --->