TRACTATUS IX .

DE COMPARATIONE OMNIUM ISTORUM UNIVERSALIUM AD INVICEM EX LOGICA AVICENNÆ DE COMPARATIONE ISTORUM QUINQUE INTER SE.

CAPUT I.

Qualiter hæc omnia in unum coincidunt.

Quamvis in ante habitis jam determinatum sit id quod de quinque universalibustradidit Porphyrius, tamen adhuc sunt quaedam quae utile est scire de his quae ex logicis doctrinis Arabum in Latinum transtulit Avendar Israelita Philosophus, et maxime de logica Avicennæ. Primum capitulum hujus doctrinae est de comparatione istorum quinque inter se, et hæc ad perfectionem doctrinae ponimus. Dicimus ergo primo de primo universali quod est genus, quod non est uniuscujusque rei sive omnium rerum, sed illius solius genus, quae est sub ipso species : similiter et differentia non est differentia uniuscujusque rei, sed secundum hoc quod est divisiva, non est differentia nisi generis quod dividit : et secundum hoc quod est constitutiva, est differentia illius speciei quam constituit sub genere diviso.

Sciendum autem quod unumquodque istorum potest esse genus vel quasi genus ad alterum, unumquodque potest esse quasi species, et unumquodque potest esse quasi differentia, et unumquodque potest esse quasi proprium, et unumquodque quasi accidens. Sensibile enim est quasi species hujus quod dicimus apprehensivum. Omne enim sensibile apprehensivum est et non convertitur, scilicet quod omne apprehensivum sit sensibilesive sen-

sitivum. Et hoc ipsum sensibile est quoddam genus audienti. Omne enim audiens, sensibile est et non convertitur. Et similiter est genus audientis et olfacentis et gustantis et tangentis, et hoc ipsum sensibile differentia est animalis. Similiter gressibile est genus bipedis et quadrupedis, et est species mobilis, et est proprium sive proprietas animalis et commune accidens hominis. Aliquando autem ista quinque in uno solo secundum rem conveniunt, et ideo hæc omnia quinque in unum et idem aliquando coincidunt : quamvis modus prædicandi eorum secundum quod diversa universalia sunt nunquam sit unus.

Et etiam adducendum est quod genus non est genus differentiae aliquo modo, nec differentia potest esse species generis. Si enim differentia esset species generis, cum species non efficiatur species nisi per differentiam, tunc differentia egeret alia differentia per quam species efficeretur et tunc differentia esset differentiae, quod non potest : differentia enim est intellectio sive notio quaedam, quae secundum intellectum est extra materiam generis : rationale enim non est idem quod animal habens rationem, sed est idem quod quidam habens rationem, quamvis per consequentiam sequatur id esse animal : animal enim habens rationem homo est. Si autem animal esset per intellectum clausum vel conceptum intra rationem rationalis, tunc cum diceretur, animal rationale, idem esset ac si diceretur, animal quod est animal habens rationem, quae sunt idem se-

<--- Page Split --->

cundum intentiones suas. Cum autem differentia prædicetur, est sicut cum prædicatur accidens inseparabile de eo quod prædicatur. Differentia enim se habet ut accidens ad genus, in quantum sequitur esse generis : et non est unum esse differentiæ et esse generis, sed genus est ad differentiam quasi materia se habens, et differentiæ comparatio ad genus est quodammodo sicut proprii quod non competit omni, et hoc est accidens inseparabile, ut in ante habitis dictum est. Differentia vero constituit genus et dat esse ei in effectu distinctum. Quamvis autem ipsa differentia non sit intra diffinitionem generis, et ipsius esse differentiæ non sit intra esse generis, sicut esse rerum qualium est intra quale, et esse rerum quantarum est intra quantum, tamen differentia est qualitas generis, et genus et esse generis est in differentia sicut intra suum quale essentiale. Differentia enim est qualitas generis, sicut forma est qualitas materiæ, faciens ipsam qualem secundum esse substantiale. Hoc autem sic se habet quando differentia est absoluta et simpliciter differentia generis : ita quod nullo modo differentia est extra naturam generis, sed est de natura ipsius sicut actus est de natura potentiæ : quia si actus non esset de natura potentiæ, potentia nullo modo desideraret actum.

Si vero diligenter et subtiliter attendatur quid sit genus et quid differentia, tunc non omnino vere prædicantur genus et differentia, nisi de specie : quia in specie genus in actu est, et differentia est actus speciei dans esse. Comparatio autem generis ad differentiam est sicut comparatio subjecti ad accidens inseparabile, quod non est commune accidens, eo quod est consequens, si est ut proprium quod convenit omni et non soli. Accidens autem commune aliquando comparatione generis est proprietas, et aliquando comparatione speciei est accidens commune : sicut motum voluntario motu qui vocatur motus processivus, quod est proprietas animalis et commune accidens hominis.

Aliquando etiam accidens commune proprietas est generis superioris sicut albedo quæ est de proprietatibus corporis compositi terminati, et est commune accidens hominis : aliquando est de proprietatibus generis generalissimi, et aliquando etiam accidens commune non est proprietas alicujus generis, eo quod alii accidit quod est extra genus illud, vel etiam accidit ei quod est extra totam illam categoriam secundum ordinem prædicabilium illius generalissimi sive prædicamenti : cujus exemplum est id quod est non recipere magis et minus, quod est de communitatibus hominis secundum participationem speciei, et est commune illi et multis aliis, nec est proprietas alicujus hominis, alia enim 'generalissima habent hoc. Comparatio autem animalis ad hoc animal, quando animali additur designatio singularis non considerata in hoc animali rationalitate quæ facit ipsum hominem, est sicut comparatio generis ad individua propria, quæ ex se habet et non mediante specie : tunc enim animal prædicatur de hoc animali immediate, ut species de suis individuis immediate prædicatur : et tunc non prædicatur ut genus, generis enim prædicatio est de differentibus specie : animal igitur genus est in comparatione singulorum animalium secundum quod facta sunt rationalia vel in alia specie constituta.

Similiter autem rationale comparatum ad hoc rationale non considerata animalitate in hoc rationali, prædicatur de eo ut species, secundum intentionem quam diximus, quod differentia aliquando ut species accipitur, et non prædicatur tunc ut differentia, Differentia enim est animalium singulorum specie differentium. Diximus autem rationale hoc considerari considerata animalitate. Similiter autem et risibile prædicatur de illo risibili non considerato secundum quod est homo : non est enim proprium nisi hominis et individuorum. Adhuc autem risibile comparatum est prædicatum ut species. Similiter etiam.

<--- Page Split --->

album quod est communiter accidens huic albo in singulari designato, est prædicatum sicut species et non ut accidens. Accidens enim commune non est accidens, nisi ei quod est subjectum ipsius denominatum ab ipso ut dicatur ab ipso ut sit album : non autem est accidens huic albo non considerato subjecto in quo est, illi enim comparatur ut species.

CAPUT II.

Qualiter hæc omnia quinque universalia ad invicem miscentur.

Oportet autem scire quod hæc quinque non tantum coincidunt omnia vel plura in unum, sed etiam inter se quodammodo commiscentur. Et hoc fit multis modis. Genus enim commiscentur aliquando cum differentia. Apprehensivum enim est quasi quaedam differentia hominis quod est rationale. Omne enim rationale apprehensivum est et non convertitur. Et similiter animatum sive habens animam est genus rationalis, et prædicatur in quid de rationali : et tunc est genus differentiae. Et patet quod accidit ei ut differentia generis superioris : animatum enim differentia est corporis quod est unum de generibus mediis. Aliquando etiam commiscentur genus cum accidente sicut color qui est genus eorum quæ accidunt homini, quæ sunt ut albedo, et nigredo, et hujusmodi. Hæc autem compositio sive commixtio differt a prima : non enim sic potest esse, quod genus differentiae constitutivæ sit genus constitutivum speciei : oportet autem quod genus accidenti s sit genus accidentis ad ipsam speciem accidentis constitutivum. Genus ergo differentiae est aliquando differentia constitutiva generis vel speciei, et præter hoc genus accidentis aliquando est accidenti generis, et aliquando speciei, sicut hoc ipsum apprehensivum est constitutivum animalis habentis apprehensionem per spiritum vel intellectum, et color est accidentis animalis et hominis, cum sit

genus color specialium. Permixtio autem genus comgeneris cum proprietate est sicut admiris in actu admirantis, quod se habet ut genus ad ridens in actu : et tunc vociferans ex appetitu se habet ut genus ad hinnibile, quod est proprium equi.

Differentia autem aliquando miscetur cum genere, sicut sensibile quod est differentia gradibilium miscetur cum rationali. Miscetur etiam aliquando cum proprietate, sicut comparatio trium ad duos rectos angulos trianguli, qui tres angulos habet æquales duobus rectis. Hæc enim est differentia ejus quod est proprietas trianguli rectilinei. Aliquando autem miscteur cum accidente, sicut disgregativum visus, quod est differentia albedinis, quod accidit visui.

Proprietas etiam aliquando miscetur cum genere : gressibile enim est differentia animalis quod est genus hominis, et est proprium homini quod convenit omni non soli. Etiam aliquando miscetur cum differentia et cum specie : quia si desit proprium speciei, et cum est communior proprio species, hoc fit cum differentia fuerit communior. Cujus exemplum est dividi in duo æqualia, quod est paris numeri. Aliquando autem miscetur cum accidente communi : visibile enim est proprietas colorati, coloratum autem est accidens commune communi.

Accidens autem aliquando miscetur cum genere, nec propter hoc desinit esse accidens speciei : est enim accidens speciei, nec tamen est commune accidens generi, sed est proprietas generis : et est aliquid quod est accidens commune utrique, generi scilicet et speciei, et cum hoc etiam similiter accidens differentiæ et proprietatis.

CAPUT III.

Qualiter hæc quinque sunt naturae quædam, et qualiter universalia, et qualiter intelligibilia, et qualiter simplicia.

Attendendum autem est, quod omnia

<--- Page Split --->

quinque tripliciter considerari possunt. Si enim in se accipiantur, ita quod ipsa res sive natura sine aliquo respectu sibi composito accipiantur, et ipsa natura simplex consideretur, sic sunt naturae quaedam ista quinque, et praecipue genera, et species quae absoluto intellectu assequi possunt: tamen de aliis est verum quando non accipitur id quod est differentia in ratione differentiae, sed in ratione entis vel naturae cujusdam: et hoc est verum de proprio quando accipitur id quod est proprium non in proprii ratione, sed in simplicitate cujusdam entis: et hoc etiam verum est de accidente quando accipitur ut pars entis, et non in ratione qua addit ad substantiam, Sic ergo haec praeaccepta sunt naturae quaedam, ut dicunt Avicenna et Alfarabius.

Si autem accipiunt haec praedicta secundum quod naturae illi simplici additur aptitudo ad hoc quod sint in pluribus inferioribus, tunc illa jam efficiuntur universalia, quia universale ab habere aptitudinem dicitur universale, et non ab actu quo efficiatur 'actu universale. Utrum autem haec aptitudo sit in re quae sua simplicitate apta sit existere in pluribus, et per multiplicationem differentiae dividentis, vel per divisionem materiae in pluribus actu efficiatur: vel sit in solo intellectu, ita quod nihil naturae sit in pluribus, sed solus intellectus similitudinem naturae unius ad eamdem naturam in specie in alio accipiat et in seipso assimilet, quaestio fuit. Et primo quidem modo illi dixerunt qui reales vocabantur. Secundo autem modo dixerunt hi qui dicebantur nominales. Et hoc ad praesens non est disserendum: tamen in praecedentibus in tractatu communi de universalibus hoc sustinuimus quod dixerunt reales. Quocumque autem modo, patet quod simplex natura non est universale, sed natura accepta in tali aptitudine.

Haec autem eadem natura accepta in lumine intelligentiae, cujus ipsa est splendor quidam et radius, secundum quod dicimus, quod omnis forma sive natura

simplex splendorest, et radius intelligentiae in anima similis sibi in esse spirituali, sive intellectuali, propter hoc quod ipsa natura per intellectualem naturam quae in ipsa est ut pars essentialis ejus, operatur ad esse spirituale, sicut lumen in perspicuo operatur colorem secundum esse spirituale, quem tamen in corpore terminato operatur secundum esse materiale ipsius: eo quod actus activorum sunt in patientibus bene dispositis secundum possibilitatem recipientium actus illos, et non secundum potentiam agentis. Hoc ergo modo ista quinque vel sunt naturae simplices, vel universalia, vel intellectus quidam in anima existentes.

Sciendum est autem, quod haec quinque in lumine intelligentiae accepta sunt absque omni multiplicitate, sed per hoc quod in singularibus terminantur ad materiam, secundum esse dividuntur, et sic agunt multiplicitatem per hoc quod in quolibet sunt secundum totum esse ipsorum et secundum totam essentiam, et sic quidem secundum se sunt ante omnem multitudinem. Per hoc autem quod in sensibilibus et in materia efficiuntur ad quantitatem actus intelligentiae operantis in natura, per hoc efficiuntur multa secundum diversas multiplicationes speciei vel individua.

Si ergo in se accipiantur, naturae sunt simplices, et nec singularia, vel universalia. Si enim in natura simplici haberent quod essent universalia, cum natura simplex non sit nisi unum, universale non esset nisi unum, nec posset esse in multis, et de multis, quod est contra rationem universalis. Si autem a natura simplici haberent quod essent singularia, non posset universale esse nisi unum singulare, et omnia alia similia illi non reciperent praedicationem illius, quod iterum esse non potest. A natura igitur simplici nec habent quod sint universalia, nec quod sint singularia, sed habent hoc a respectu qui additur naturae simplici, ut dictum est.

<--- Page Split --->

Adhuc autem secundum quod sunt naturae simplices et separatae, nec sunt in intellectu, nec extra ipsum, sed secundum quod sunt in lumine intelligentiae agentis, et lumine suo facientis omnes formas, sic sunt ut moventia potentialem intellectum qui est anima: et per haec anima intellectuali convertente se ad ipsas efficiuntur in anima, dummodo non sit impedimentum in anima intellectuali, prout intellectum est sicut adepta: et sic accipit universale quod est in intellectu: et ideo oportet quod sit natura illa a sensibilibus, et materialibus, et particularibus separata et abstracta, et in solo accepta lumine intelligentiae, cujus luminis ipsa est splendor et effectus. Et cum intellectus componit cum ea aptitudinem existendi in pluribus, tunc accipit eam ut universale logicum, et ratiocinatur de ipsa sicut de universali. Et per oppositum illius accipit particulare ipsius, quando componit cum ea illa quae determinant ipsam ad materiam hanc et illam, et individuantia, quorum collectio in pluri-

bus non potest inveniri, et per quæ afficitur hoc aliquid designatum.

Et sic illa natura simplex in quadruplex in quaduplici esso accipitur, scilicet in esse naturae esso accipisumplicis, et in esse aptitudinis ad multa, tur. et in esse luminis intelligentiae cujus ipsa est splendor, et in esse individui designati per individuantia : et ideo habet rationem naturae per primum, et habet rationem universalis per secundum, et rationem intellectus speculativi per tertium, et rationem particularis et individui per quartum. Et quamvis hoc ad primam pertineat philosophiam, tamen hic posuimus, ut doctrina sit magis perfecta, et quia hoc quidam Arabes praecipui in doctrina de universalibus posuerunt. Cum autem primus actus rationis sit ordinare dicibilia, ut in ante habitis diximus, jam rationes ordinabilium exsecuti sumus: de dicibilibus autem ordinandis in generibus, et speciebus, differentiis, propriis, et accidentibus, deinceps attingemus ad pertractandum.

<--- Page Split --->