TRACTATUS IV
DE SPECIE.
CAPUT I.
sciatur in qua acceptione vel significatione sit species intenta apud Philosophos.
Tractaturi de specie tanquam secundo universali, cogimur differre tractatum de differentia, et tertio loco inter universa- lia ponere: quia quamvis differentia cons- titutiva sit de essentia speciei et princi- pium essentiale ipsius, nec possit esse species, quae non ex genere et differentia constituatur: tamen quia genus diffinitur per speciem, et species per genus, prop- ter hoc quod genus habet dependentiam ad speciem, et species ad genus, eo quod correlativa sunt, et unum diffinite et certe cognosci non potest sine reliquo : ideo oportet tractatum de specie immediate ponere post tractatum de genere. Cujus tamen aliam rationem dicit esse Avicen- na1 hanc : quia differentia non est in qua est genus per essentiam, cum differentia sit actus sive forma simplex : in specie autem per essentiam est genus. Adhuc autem differentia non est in genere nisi potestate : species autem est in genere sicut in continente ipsum : et ideo imme- diatius se habet species ad genus secun- dum rationem speciei, differentia secun- dum rationem differentiae : quamvis in constitutione speciei differentia sit ante speciem, quia a genere non constituitur species, nisi potestas generis per differen- tiam determinetur et restringatur. Hac igitur de causa agendum est de specie post tractatum de genere immediate : et ponendae sunt intentiones 2 speciei, ut
Sicut autem de genere dicimus, quod non curamus ponere hic nisi illas generis intentiones quae ad illam generis signifi- cationem quae apud Philosophos est, ali- quam habeant similitudinem: ita non cu- ramus ponere intentionem speciei, quae non habet similitudinem ad intentionem speciei apud Philosophos acceptam. Et ideo non curamus primitiva specie vel de- rivativa, quae apud grammaticos conside- ratur: sed speciem in natura invenimus, et in civilibus, secundum quam similitu- do quaedam est ad speciei intentionem quae apud Philosophos est. Avicenna enim dicit, quod genus uniuscujusque pri- mum essentiale et informe subjectum est: quod primum dicitur, quia in eo est pri- ma potentia et prima inchoatio ad esse rei secundum substantiam et quidditatem ipsius: vel potius ipsum est prima po- tentia et inchoatio esse rei cujus est ge- nus, et ideo est materia proxima et pro- pria. Materia autem appetit formam, si- cut turpe bonum sive pulchrum, ut dicit Aristoteles 3, in fine primi physicorum. Pulchrum igitur et bonum et divinum, quo determinatur potentialis turpitudo materiae, forma est ad speciem determi- minans.
Et ideo dicitur, quod species dicitur, quae est uniuscujusque forma et pulchri- tudo, sive elegantia in commensuratione compositionis corporis et complexionis et staturae et coloris, per similitudinem ad
Prinium significatum hujus termini species.
1 AVICENNA, In logica sua, cap. 8. 2 Scil. notiones.
<--- Page Split --->
formam naturalem, quae turpitudinem materiae terminat ad pulchrum, bonum, et divinum 1. Sunt autem quaedam (sicut in primo Ethicorum determinatum est2) concomitantia felicitatem in eo qui felix est. Non enim felix est qui specie turpissimus est. Et etiam in civilibus species quae talis formositas est, haec causa refertur ad ea quae maxime felici competunt in potestatibus et honoribus, secundum quod dicinus, quod species Priami Trojani regis (qui forma elegantissima fuit) digna est imperio: quia ex elegantia forma demonstratur dispositio ad virtutes et ad perfectos actus felicitatis, sicut in signo. Quia sicut dicit Averroes3 : omnis diversitas quae est in corpore quoad compositionem membrom, est ex diversitate potentiarum quae sunt in anima : et hoc modo etiam species ad intentionem philosophicam de specie habet similitudinem : quia sic dignitas attribuitur vel indignitas his quae in specie sunt constituta, sicut homo diritur dignissima creaturarum, bufo autem animal contemnendum. His ergo modis accepta species ad speciem sive speciei intentionem (quae in philosophia est) habet similitudinem : et ab ista similitudine, ut dicit Avicenna, ad intentionem speciei Philosophorum nomen est translatum.
Secundum autem intentionem quae est apud Philosophos dicimus speciem describentes, quae est posita positione ordinis naturae et participationis sub assignato genere. Dico autem assignatum genus idem quod certum : quia non potest esse species vaga sub genere ad hoc et ad illud genus inclinata : sed individuum vagum potest esse sub specie ad hoc vel illud suppositum inclinatum, sed ad nullum determinatum et distinctum sive discretum. Et hujus causa est : quia genus certum est in ipsa specie quidditate conceptum : propter quod sub genere non potest esse vagum. Positionem autem or-
dinis vocamus : quia sicut genus secundum quod genus, dicit superius : ita species secundum quod species, dicit inferius secundum prædicationis et consequentiae ordinem. Participationis autem positionem vocamus : quia species de necessitate participat genus, et addit supra ipsum differentiam, quae coaretat in ipsa specie generis potestatem : et ideo sub genere posita est, et contenta ab ipso. Et hoc modo apud Philosophos solemus dicere hominem esse speciem animalis : cum animal ordinis positione et participationis sit genus hominis. Et sic est in aliis quorum essentiae sunt perfectæ et absolutæ : hoc enim modo album sive albedinem, quæ color albus est, dicimus speciem coloris esse : quia utraque positione, scilicet naturae ordinis et participationis albedo est sub colore. Hoc etiam modo dicimus triangulum esse speciem figurae, cum secundum utraque prædicta triangulus sit sub figura. De aliis autem generibus non ponemus exemplum, quia esse non habent absolutum, sed in comparatione ad quaedam alia diffiniuntur. Sic ergo species est quæ sub assignato genere posita est.
Dictum autem est in ante habito tractatu 4, quod genus est cui supponitur species : et sic et genus per speciem, et species per genus diffinitur : et videtur esse circularis diffinitio, et idem notius et ignotius altero, et idem notius et ignotius seipso, quia accidit idem diffiniri per seipsum. Cum enim dicitur, species est quæ sub assignato genere ponitur, species diffinitur per genus. Et si loco gencris ponatur diffinitio generis, sicut dicit Aristoteles 5, tunc species est, quæ ponitur sub eo cui supponitur species : et sic species est in diffinitione speciei : et sic idem diffinitur per seipsum, quod valde videtur esse inconveniens. Idem etiam accidit per illam generis diffinitionem qua
1 Cf. cap. 3 sequens. 2 Cap. 12. 3 AVERROES, super 2 de anima, Com. 60.
4 Cf. cap. 2 tract. III, in princ. 5 ARISTOTELES, In topicis, in 6, c. 19.
<--- Page Split --->
dictum est, genus est quod de differentibus specie in eo quod quid est prædicatur : si enim tunc loco generis ponatur diffinitio, tunc species est quod supponitur ei cui supponitur species, et quod de differentibus specie in eo quod quid est prædicatur : et sic iterum idem per scipsum diffinitur.
Sed ad hoc [dicimus, quod si supra in priori tractatu, de Genere, genus per diffinitionem assignantes in diffinitione generis meminerimus speciem, dicentes genus esse per diffinitionem, quod de pluribus differentibus specie in eo quod quid est prædicatur: nunc autem etiam speciem diffinientes dicimus speciem esse id quod est sub genere : nosse ad hujus dubii solutionem oportet, quod genus relativum vere est : est enim genus alicujus genus, et species alicujus species : est enim genus speciei genus, et species generis species : et ideo relativorum quæ sunt simul natura, unum diffinitur per reliquum, quorum utrumque dependentiam habet ad alterum : necesse est in utrorumque relativorum rationibus uti nominibus et diffinitionibus utrorumque. Non enim est inconveniens, quod unum relativorum ponatur in diffinitione alterius, et e converso. Quod etiam idem in diffinitione suiipsius si loco nominis positi in diffinitione diffinitio ponatur : quia relativorum esse est hoc ipsum quod est ad aliquid se habere, et quod ad aliud se habet secundum esse quod est : et cum diffinitio dicat esse rei, non potest diffinite sciri res, nisi per id ad quod se habet : et sic oportet utrumque diffiniri per reliquum.
Tripliciter enim relativa confiderantur, scilicet in quantum simul sunt natura, et in quantum sunt ad invicem dependentia, et in quantum sunt ea quae sunt relativa per aliquam relationem quae in ipsis est causativa. In quantum enim simul sunt natura, oportet necessario, quod una natura sive una forma sit in cis, quae æqualiter sit in utroque ipsorum : et haec for-
ma est ipsa relatio, quæ ut via media sumpta est eadem, per terminos autem differens in utroque relativorum : et secundum hoc paternitas et filiatio in medio idem sunt, terminis autem differunt, sicut motus et via quæ est de Thebis usque ad Athenas, et de Athenis ad Thebas : terminis autem differunt, et in patre quidem est paternitas, in filio autem filiatio : et sic est inter genus et speciem et e converso.
Si autem secundum dependentiam unius ad alterum consideretur, non est inconveniens utrumque esse notius et prius, et ignotius et posterius altero. In quantum enim genus dependet per intellectum ad speciem, dicitur genus non suum, sed speciei genus: oportet quod intellectus generis sumatur per speciem, et sic species notior et prior est genere. In quantum autem species non est sua vel absoluta, sed alterius species, et dicitur esse generis species : genus erit prius et notius quam species. Idem autem prius et notius esse reliquo, et e converso non est inconveniens, non secundum idem, sed secundum diversa : habito enim respectu generis ad speciem, species genere notior est. Si autem habetur respectus speciei ad genus, nihil prohibet genus quam species notius esse, et sic utrumque per reliquum diffiniri.
Si autem consideretur id quod est relativum secundum causam quæ relationem inducit, nihil prohibet unum relativorum esse causam alterius, et non e converso : sicut si consideretur persona quæ est pater secundum actum generationis, per quam causa est filii, nihil prohibet patrem causam, et non e converso filium esse causam patris : quia sicut dicit Aristoteles ' , pater est qui sui aliquid habet in filio : filius autem nihil sui habet in patre. Et hoc modo genus, sive id quod est genus, principium speciei est, per id quod genus est principium speciei, et per id quod genus est in specie differentia
<--- Page Split --->
constitutiva formatum et distinctum. Species autem nihil sui habet in genere per modum illum. Et sic unum diffinitur per reliquum, et non e converso. Et haec est distinctio Alfarabii et Avicennæ.
Dicendum est ergo secundum eos, quod quaedam diffinitio relativorum est sicut demonstrationis medium, et quaedam sicut conclusio. Illa enim quae datur de relativo secundum quod unum est causa alterius et non e converso, est sicut demonstrationis medium, vel sicut demonstratio positione differens. Illa autem qua relativa per se invicem diffiniuntur, est sicut conclusio: quia enim pater generando causa filii est, ex hoc concluditur, quod pater filii pater est, et diffinitur per filium: et quia filius a patre genitus est, inde est, quod filius non suiipsius, sed patris filius est et diffinite non cognoscitur nisi per patrem: et sic est inter genus et speciem, quia ex hoc quod genus principium speciei est, concluditur quod genus non suum, sed speciei genus est: et ex hoc quod species principiata est a genere hoc modo principationis quo genus mediante differentia determinante et distinguente genus constituat speciem, concluditur quod species non sua, sed generis species est: et sic diffinite non cognoscitur nisi per genus. Hoc igitur modo ea quae videntur esse inconvenientia, nihil habent de inconvenientia: sunt enim primo simul natura. Secundo modo unum est prius altero. Tertio autem modo utrumque prius alio, et e converso diversis respectibus.
Plurimi autem, et maxime Peripatetici quos hic imitamur, adhuc etiam sic assignant diffinientes speciem, dicentes quod species est quae ponitur sub genere, et de qua genus in eo quod quid sit praedicatur. Et patet, quod in hac assignatione duo sunt de essentia speciei. Unum quidem secundum quod species principiatur et constituitur a genere: sic enim per determinationem differentiae constitutivae species ponitur sub genere et ordine et participatione. Alterum autem est secundum ordinem speciei ad genus, speciem ipsam
constituens. Sic enim genus est, quod praedicatur de specie hoc modo, quod respondetur ad quaestionem quid sit, et non ad quaestionem factam per quale. Cujus ratio jam ante dicta est: quia genus in omni eo in quo est per participationem, est quid, et non quale: est enim primum subjectum differentiis essentialibus determinatum et distinctum ad esse speciei. Subjectum autem quod substat in esse rei non potest esse quale, sed quid: propter quod etiam ipsum commune sic determinatum et distinctum non quale quid dicitur, quamvis non sit hoc aliquid. Ergo causa est, quod duo sunt in assignatione sive diffinitione ejus. Consideratur enim dupliciter, scilicet secundum constitutionem ipsius a genere, et secundum ordinem ad genus constituens quod est ens ratione ipsius: et quia per constitutionem accipit ordinem, ideo oportuit poni in assignatione quod ponitur sub genere: quia ex hoc causatur, quod genus de ipsa in eo quod quid sit praedicatur.
Si autem quis contra hanc assignationem objiciat, quod etiam individuum ponitur sub animali, de quo genus in eo quod quid praedicatur: et sic individuum videtur esse species sic diffinita. Dici potest, quod individuum non ponitur sub genere positione immediata. Species autem immediata positione ponitur sub genere.
Sed tunc objiciunt quidam de individuo generis: hoc enim sub genere ponitur immediate, ut scilicet hoc animal sub animali: non enim hoc animal est mediante specie, quamvis forte hoc animal sit hic homo vel ille. Et sic videtur, quod hoc animal sit species: quod falsum est. Ad hoc autem quidam dicunt, quod est positio ordinis, et est positio participationis. Et quantum ad positionem participationis individuum generis immediate ponitur sub genere: quia non mediante specie participat individuum generis naturam, sed seipso genus participatur ab ipso. Et secundum positionem coordinationis praedicabilium et scibilium dicunt,
<--- Page Split --->
quod non ponitur immediate sub genere nisi species, et individuum per speciem quod post speciem ordinatur.
Sed haec solutio non est perfecta : quia participatio est causa ordinis. In omnibus enim participantibus et participatis, participatum est superius in ordine praedicabilium, et participans est inferius et subjectum : et ideo si immediatum est in participatione, erit etiam immediatum in ordine. Propter quod aliter dici oportet, quod est positio quae tota principiatur ex genere secundum id quod est in ejus potestate : et sic species ponitur sub genere, ita quod genus est principium suae positionis. Et est positio quae non causatur a genere, sed potius ex materia : et haec est individui positio, et ideo haec non sic ponitur sub genere, quod genus sit illius positionis principium. Unde cum dicitur, quae ponitur sub genere, illa praepositio sub non tantum notat ordinem, sed etiam causam positionis sive principium.
Aliter autem Avicenna hanc impugnat diffinitionem : punctum enim species est quaedam : et tamen non ponitur sub genere, nec de ipsa genus praedicatur sicut quantitas, nec praedicatur de puncto in eo quod quid sit. Sed haec instantia nulla est : quia punctum non est in genere ut species quantitatis, sed potius ut terminus continuationis. Unde quod dicitur, quod punctum species quaedam est, falsum est : quia si esset species, esset quantitas, quod est falsum. Hic autem modus speciei translatus est a naturalibus et politicis : quia in physicis dicitur species ex potentia materiae ad esse determinatum, ut homo et asinus. Et in politicis dicitur species per elegantiam formae et staturae et figurae, dignitati vel indignitati idoneam, sicut in ante habitis dictum est.
Amplius autem sic quoque assignant speciem in philosophia. Species est, quod de pluribus differentibus numero in eo quod quid sit praedicatur. Et sic patet quod haec assignatio de specie est secun-
dum quod species est praedicatum : anterior autem de ipsa data est in quantum est subjectum. Nec est inconveniens plures ejusdem rei esse assignationes secundum diversa vel diversos modos vel rationes quæ sunt in ipsa : cum tamen una sola sit ejus diffinitio secundum quidditatem et substantiam data, sicut unum est esse et substantia et quidditas. Dicit autem Avicenna 1 quod cum dicitur, quod de pluribus differentibus numero praedicatur, intelligendum cum praecisione, ut addatur differentibus numero solo : et tunc non tenet quod objicitur de genere, quia genus de pluribus differentibus numero praedicatur : non enim praedicatur genus de pluribus solo numero differentibus, sed etiam de differentibus specie. Haec quidem solutio est Avicennae. Posset tamen (ut videtur) melius dici, quod id quod praedicatur, praedicatur ut participatum, et quod participatur alio quodam prius participato, praedicatur per aliud et non per scipsum. Unde cum individui participatione non participet immediate nisi species, de differentibus numero non praedicatur immediate nisi species. Differentia enim numero non est per differentia divisivam, sed per materiam, ut dicit Aristoteles. Talis autem divisio non est propria generis, sed speciei specialissimæ : et ideo non proprie praedicatur de differentibus numero immediata divisione : non enim genus dividitur et multiplicatur per materiam, sed per differentias secundum formam suam ipsum genus dividentes.
Patet ergo, quod haec ultima speciei assignatio solum convenit speciei specialissimæ, quæ non praedicatur nisi de differentibus numero solo. Alia vero assignationes in ante habitis positæ non sunt speciei specialissimæ, sed etiam specierum non specialissimarum. Hæc sunt igitur assignationes datæ de intentionibus speciei.
<--- Page Split --->
CAPUT II
De duabus quaestionibus circa praedicta.
Alfarabius et Avicenna duas hic inducunt quaestiones. Una quidem : quid cum 1. quætio. duæ sint assignationes, una speciei subalterna, altera speciei specialissimæ, ad quam illarum nomen speciei prius translatum sit a similitudine ista, qua species dicitur uniuscujusque forma et speciosi- 2. quætio. tas. Altera autem est quaestio : cum duæ sint speciei diffinitiones, ut dictum est, secundum quam illarum species est universale unum de quinque universalibus quæ in ante habitis enumerata sunt.
dum felicitatem dictam determinatam. Videtur ergo, quod nomen hoc prius transfertur ad speciem specialissimam, quae perfectam habet sui generis et potentiae formationem. Inter has rationes dubitare se dicit Avicenna, quod potissimum dicatur : utrumque enim dicit rationabiliter posse dici secundum inductas rationes.
Sed sine præjudicio dici sipotest, quod Ad primam. cum translationes secundum similitudinem fierit debeant, quod magis proprie et prius transfertur nomen speciei ad speciem specialissimam, quam ad speciem subalternam. Species enim subalterna aliquid habet generis, et aliquid potentiae, et aliquid privationis : nec tota est deducta ad speciei dignitatem sicut species specialissima. Et quod dicitur, descendentibus prius occurrit species subalterna : nihil facit ad translationem nominis : translatio enim non fit per rationem divisionis : nec etiam per rationem resolutionis, vel etiam compositionis : sed per solam rationem similitudinis. Ratione autem similitudinis planum est, quod prius transfertur ad speciem specialissimam, posterius ad speciem subalternam.
De secunda autem quaestione dubitare Ad secunvidetur Avicenna, scilicet secundum quam dam. illarum diffinitionum species habeat quod est universale, quamvis valde modica videatur esse ratio dubitationis. Secundum primam enim speciei subalternæ diffinitionem species subjectum est et non prædicatum. Universale autem secundum quod universale est, et est et diffinitur in rationem prædicati et non subjecti. Videtur ergo, quod species per rationem illam qua subjectum est, non habeat quod sit universale : et conceditur fere ab omnibus antiquis.
Quod tamen aliquibus videtur non esse verum : quia scimus quod Aristoteles 2 in Topicis docet terminare de omni problemate, non docet formare vel terminare problema de specie : eo quod in
Et circa solutionem primæ quaestionis dubitationes invenit Avicenna 1, et nescire se fatetur, ad quam primo significandam translatum sit nomen speciei. Species enim subalterna quæ sub assignato ponitur genere, et de qua genus in eo quod quid sit prædicatur, prius occurrit descendentibus, et ab uno quod principium speciei est in multitudinem venientibus : tunc enim subalterna species est, ad quam primo formatur et distinguitur generis potentia. Et sic videtur primo nomen speciei translatum esse ad illam. Adhuc autem id quod primo occurrit intellectui, est genus, et sic per divisionem devenitur ad speciem. Patet autem, quod prius occurrit ea quæ est et genus et species, quam illa quæ est species tantum. Videtur ergo nom n speciei prius translatum esse ad illam.
Ad oppositum autem hujus est, quod formatio potentiae generis secundum substantialia perfecta non est nisi in specie specialissima : id enim quod est formatum in specie subalterna, adhuc est in potentia ad alteram formam : ergo suæ naturae plenam non habet speciositatem. Id autem minus transfertur nomen plenæ est speciositatis, ita quod secundum illam rei attribuimus dignitatem secun-
<--- Page Split --->
omni problemate subjicitur species, et sic videtur quod species est, subjici habet in problemate et non prædicari.
Adhuc species secundum quod specilissima est, non prædicatur nisi de differentibus numero solo. Quæ autem numero solo differunt, sensibilia singularia sunt, et eorum non potest fieri disciplina. Nec subjecta igitur videntur esse, nec prædicata in disciplina. Cujus signum est, quod scientia de prædicabilibus usque ad illa non descendit, nisi accipiantur ut stantia in natura et specie communi, ut aliquis homo, et aliquis bos. Et sic videtur, quod species per se non prædicatur de individuo, sed per accidens : accidit enim speciei in individuo esse, et sic accidit ei prædicari.
ticularia in materia determinata, vel ut res naturae communis in quâ stat : vel in qua stat naturae fluxus, qui fluxus est naturae diffusio, et sic individuum sic sumitur, ut aliquis homo : et hoc individuum proprie et per se subjectum est, et est subjectum speciei : et hoc modo primum prædicatum de ipso est species, et secundum quod apta nata est esse in pluribus secundum totum esse substantiale, sic est universale. Et sic diffinitur, quando dicitur, quod species est, quæ prædicatur de pluribus numero differentibus in eo quod quid est. Per hoc autem quod aliud prædicatur de specie cui supponitur, accidit speciei quod sit universale : de quo enim aliud prædicatur, potest esse universale, et potest non esse universale.
Ad primam objectionem
Ad haec autem et similia videtur, quod omne universale in ratione prædicati habet determinari : universale enim secundum quod universale est, diffinitur quod est in multis et de multis. Non autem est de multis, nisi quia prædicatur de illis. Et ideo species habet quod est universale per diffinitionem illam qua diffinitur ut prædicatum, et non illam qua diffinitur ut subjectum. Quod autem dicitur, quod species subjectum est in problematibus, dicendum, quod verum est hoc : quia problemata non formantur nisi de his quæ insunt speciei vel simpliciter ut accidens, vel ut genus assignatum de specie, vel ut proprium quod fluit de natura speciei, vel ut diffinitio quæ totum dicit esse speciei. Et hac consideratione species non est universale. Est autem universale secundum quod est prædicatum.
Et quod dicitur, quod species specialissima non prædicatur nisi de his quæ differunt numero solo, in quibus speciei accidit esse, dicendum quod non sic accidit speciei esse in individuis, quod sit accidens eis, vel accidens in ipsis : quia, sicut dicit Boetius, species est totum esse individuorum, vel individuorum essentialis similitudo. Et ideo individua possunt dupliciter accipi, scilicet vel ut par-
Sic ergo dictum est de intentionibus speciei et assignationibus sive diffinitionibus quæ data sunt de intentionibus illis. Hoc autem sub compendio colligi potest, ut dicatur, quod secundum vulgarem in physici vel politici usum vel consuetudinem species dicitur, quæ est uniuscujusque forma sive formositas, secundum quam intentionem speciei vulgariter dictum est, quod species sive speciositas Priami digna est imperio. Dicitur autem ad hujus aliquam similitudinem species apud Philosophos ea quæ est sub assignato sive certo et determinato genere posita per differentiam constitutivam, quæ generis potestatem determinat et coarctat ad actum ad quem prius fuit in potentia : secundum quam intentionem speciei solemus dicere in philosophia hominem quidem speciem esse animalis, cum sit genus assignatum hominis animal : album sive albedinem solemus dicere coloris speciem esse, cum assignatum genus albedinis sit color. Et secundum quam solemus dicere triangulum esse speciem figurae, cum figura sit genus assignatum.
Quod si etiam supra in præcedenti tractatu, qui de genere habitus est, genus per diffinitionem assignantes, speciei me-
Recapitulatio.
<--- Page Split --->
minimus ponendo speciem in generis diffinitione, quando dicimus, quod gemus est quod de differentibus specie prædicatur in eo quod quid sit: et nunc tractando de specie dicimus, quod species est id quod ponitur sub genere : et sic gemus ponimus in diffinitione speciei : nenu reputet hoc inconveniens. In talibus enim nosse oportet, quoniam et genus non est absolutum, sed relativum : ideo genus alicujus est genus, et species est non absolutum quid, sed species alicujus species est, quia generis. Et ideo necesse est in utrorumque, scilicet generis et speciei, rationibus diffinitivis utrisque uti : ita quod genus in diffinitione specivi, et species in diffinitione generis ponatur. Assignant ergo Philosophi per diffinitionem prædictas intentiones de specive, etiam sic speciem diffinientes : Specives est quæ ponitur sub genere, et de qua genus in eo quod quid est prædicatur: prædicatur enim ut substantia et subjectum in specie, quod differentia constitutiva individuatur et formatur in specive, quod est quid speciei et non quale.
Amplius adhuc ipsi Philosophi sic quoque assignant diffinientes speciem : Specives est quæ prædicatur de pluribus differentibus numero in eo quod quid est: et sic est formale quid individuorum, et totum esse ipsorum. Esse enim quod est post speciem in individuis, est et de individuantibus, et non est idem esse simpliciter, quia materia nulli dat esse, nec est proprie de esse : sed est actus essentiae in no quod est materia. Et ideo materiae non est prædicari : quia in ante habitis jam diximus, quod non prædicatur nisi forma : nec etiam forma prædicatur secundum quod forma, sed forma totius : nec adhuc forma totius ut forma totius prædicatur, sed in quantum est notio totius esse vel in potentia vel in actu.
Inter hanc tamen assignationem et prædictam differentia est : quia hæc secunda assignatio est solum speciei specialissimæ : aliae vero duæ præcedentes con-
veniunt et speciebus non specialissimis. Quid autem hic dictum sit, non potest sciri, nisi ponatur tota ordinatio prædicabilium in generalissimis et specialissimis et mediis : et ad hoc deinceps attingenus.
CAPUT III.
Qualiter inveniatur species specialissima, et de coordinatione prædicamentali.
Qua autem arte inveniantur species specialissimæ secundum diversas intentiones, de quibus dictum est, planum et manifestum erit hoc modo. In unoquoque enim prædicamento secundum omnia genera prædicamentorum sunt quædam in supremo secundum totam illius generis prædicabilium coordinationem, quæ dicuntur generalissima : non quia in uno sint plura, quia hoc impossibile est, et id quod per superabundantiam dicitur in uno ordine rerum, non nisi uni soli potest convenire, sed quod in quolibet genere est unum, et in eodem ordine prædicabilium sunt quædam secundum suas communitates et universalitates infima, quæ dicuntur specialissima, et in quolibet sunt plura, propter hoc quia quamvis specialissima in uno et eodem genere prædicabilium necesse est stare in uno, ubi resolvuntur ad unum, non tamen propter hoc secundum viam divisionis et compositionis (quæ ab uno incipit) necesse est, quod divisio stet in uno sicut in infimo : quia divisio multis viis procedit ex uno : et illæ viae non sunt nisi per diversas formas et oppositas, quæ differentiae vocantur, quas uniri ad unum est impossibile, et ideo divisio ex uno stat in multis ultimis : et quodlibet illorum est indivisibile secundum formam, non habens sub se commune, et ideo quodlibet illorum est specialissimum.
In tali autem prædicabilium ordine supremum ideo dicitur generalissimum, quia non habet supra se genus superius
<--- Page Split --->
superveniens sibi, quod ut genus predicetur de ipso. Specialissimum autem dicitur, quod in tali ordine est indivisibile secundum formam et natura potestatem : propter quod sub se non habet aliquod commune quod sit species, et modum praedicandi habeat specii : quamvis sub se habeat individua, in quibus omnibus est ipsa species secundum totum suum esse et secundum totam suam potestatem. Hoc autem modo (ut in ante habitis dictum est) non est genus in speciibus : in nulla enim specie secundum se est genus secundum totum ambitum suæ potestatis. Nec aliquis miretur, quod per intentionem loquentes dicimus generalissimum, generalius, et generale, et specialissimum, specialius, et speciale : quia sicut in ante habitis determinatum est, id universale quod est genus, per accidens quoddam (quod sibi accidit) genus vocatur : et in illo potest intendi et remitti, maxime secundum prius et posterius dicta intentione, potius quam secundum accessum ad terminum aliquem vel recessum ab illo : magis enim genus est id quod in omnibus genus est, quam id quod genus est ad quadam : et similiter est de specie, quod magis est species quod omnibus est species, quam id quod non est species nisi ad quadam.
Inter generalissimum autem in summo, et specialissimum in infimo, sunt media quadam, quae eadem in substantia existentia sunt genera et species, sed ad aliud et aliud comparata sive per comparationem sumpta.
Gratia autem exempli potest hoc in uno praedicamento esse manifestum, ut in aliis omnibus similiter esse intelligatur, in ordine praedicabilium quae sunt in genere substantiae. In genere substantiae primo ponitur substantia, quae sine conversione ut genus praedicatur de omnibus quae in genere sunt substantiae : et ideo generalissimum est vocatum. Proximum autem quod sub hac ponitur per differentiam constitutivam, est substantia corporea quae vocatur corpus. Cum autem iterum corpus per animatum, et in animatum divi-
ditur, proximum sub hoc communi quod est corpus, constitutum est corpus animatum, quod uno nomine vivum vocatur, communitate sua ambiens et vegetabilia et sentientia quae dicuntur animalia. Corpus autem animatum iterum per opposita dividitur, scilicet sensibile, et insensibile : et cum adjunctum fuerit corpori animato sive vivo sensibile, proximum sub ipso positum erit animal. Cum vero animal iterum per rationale et irrationale dividitur, quae sunt oppositae differentiae, et rationale adjunctum fuerit animali, fit rationale animal complectens deos secundum Stoicos et homines. Cum autem ipsum quod est rationale animal, per mortale et immortale dividitur, et mortale junctum fuerit animali rationali, constituitur homo : qui ulterius per differentiam non est divisibile, quia secundum totam suæ natura potestatem est in quolibet suorum suppositorum. Sub homine ergo non est commune aliquod, sed particularia, ut Socrates, et Plato, qui sunt particulares homines.
Sed inter omnia substantia quidem est generalissimum : et ideo est id quod est tantum genus, quia nullo modo potest fieri species : omnis enim species est quæ sub assignato genere ponitur. Et cum substantia non habeat superveniens genus, constat quod non potest fieri species. Homo vero inter hæc est species specialissima, et quæ nullo modo potest fieri genus : cum enim genus sit (sicut in ante habitis dictum est) cui supponitur species, et cum nihil commune nec genus nec species supponatur homini in quo homo sit secundum partem suæ naturalis potestatis, et non secundum totum, patet quod homo non potest esse genus. Est ergo species solum, et non genus.
Omnia autem intermedia inter substantiam quæ est genus tantum, et hominem qui est species tantum, sunt simul genera et species respectu diversorum, sicut corpus sive substantia corporea, quæ proxima est substantiae in supremo : est quidem species substantiæ, quia species
<--- Page Split --->
est quae sub assignato genere ponitur : genus vero est idem corpus corporis animatisive vivi, cum genus sit cui supponitur species, et in qua genus est secundum partem suae naturalis potestatis. Omnino autem eodem modo id quod substat tertium in ordine secundum descensum a substantia (quod est corpus animatum sive vivum) est species quidem corporis, cui tanquam generi supponitur : genus vero est animalis, quia sibi animal tanquam assignato generi supponitur.
Animal vero secundum Stoicos species quidem est animati corporis sive vivi : genus vero est animalis rationalis, eo quod non habemus unum nomen, quo id commune significemus, quod continet hominem et Deos : quoniam secundum Stoiros substantiae incorporeae sunt animalia, ut dicit Apuleius in lib. de Deo Socratis. Homo vero species quidem est animalis rationalis, quia illi tanquam generi assignato supponitur : genus autem non est alicujus, quia in nullo communi (quod post ipsum sit) est secundum partem suae naturalis potestatis, sed in quolibet secundum totum esse, et secundum totum esse suae potestatis. Patet ergo, quod est speries animalis rationalis, et non est genus particularium hominum.
Sic ergo patet quod omnia haec triplicrum habent modum et suae positionis rationem : unum quidem supremum quod non potest esse species, aliud inter communia infimum indivisibile secundum suae naturae potestatem, et intermedia quae respectu superiorum sunt species, respectu inferiorum sunt genera.
Comparemus ergo extrema ad invicem, et dicamus, quod quemadmodum substantia cum suprema sit, cum supra eam nihil sit quod possit esse genus ad ipsam, et ideo genus est generalissimum : sic homo quod infimum est in hac ordinis dispositione, est species specialissima, post quam non est alia inferior species ad quam possit esse genus : cum non post hominem sit aliquid eorum communium, quod dif-
ferentiis oppositis possit dividi, vel in quibus sit secundum partem suae naturalis potestatis, sed sola individua, quae individua sunt post hominem : individua enim sunt Socrates, et Plato : quae indivisibilia sunt, non quidem secundum materiam et quantitatem, sed sunt indivisibilia secundum formam suae communitatis et secundum potestatem : quia homo remanet in quolibet eorum secundum suum esse totum, et secundum totam suae naturae potestatem. Et ideo erit species sola quae non poterit esse genus, et erit ultima species, in qua stat hujusmodi formalis secundum potestatem divisio, et erit species, ut dictum est, specialissima.
Ea vero quae sunt in medio istorum extremorum, ad utraque referuntur extrema. Eorum enim quae sunt supra ipsa in ordine secundum ascensum, sunt species et subjecta secundum illam rationem specei quae species dicitur, quae sub assignato genere vere posita est, et de qua genus in eo quod quid est praedicatur. Eorum vero quae post ipsa sunt in ordine ipsius positionis secundum descensum, erunt genera secundum illam generis diffinitionem, qua dicitur, quod genus est cui supponitur species. Relinquitur ergo ex his, quod illa quidem quae sunt media, duas habent habitudinum comparationes. Habent enim habitudinem ad priora secundum ascensum, secundum quam habitudinem priorum species esse dicuntur. Habent etiam habitudinem ad posteriora secundum descensum, secundum quam habitudinem posteriorum genera esse dicuntur. In prima enim habitudine sunt in ipsis secundum esse et essentiam sua superiora, et sunt de ratione ipsorum, sicut genera sunt de ratione specierum. In secunda vero habitudine ipsa secundum essentiam suam et secundum suum esse sunt in posterioribus, et sunt de ratione ipsorum, sicut genera sunt de ratione specierum. Et haec est causa, quod in priori habitudine sunt species, et in secunda habitudine sunt genera.
Attendendum autem est, quod haec me-
<--- Page Split --->
dia alterius rationis sunt quam media quae dicuntur per participationem extremorum, sicut in coloribus, et saporibus, et odoribus sunt media: illa enim (quia participatione utriusque extremi media sunt) ab extremis causantur et principiantur. Et ideo secundum naturam posteriorum sunt utrorumque extremorum. Ista autem quia non participatione media sunt, sed ordinis et positionis inter extrema, quia quodlibet medium est in toto medio universaliter, ideo superius quidem causa est et principium medii, et medium principium est et causa posterioris 1. Et ideo medium natura est posterius superiore, et prius est inferiore. Et medium participat totum superius, et participatur totum ab inferiori, et non participat utrumque extremorum. Nec participat unum extremorum illo modo participationis, quo medii colores vel medii sapores participant extremos colores vel sapores. Sensibilia enim media extrema sua non participant secundum essentias suas totas, et secundum totum esse, sed potius secundum mixtionem quamdam et intentionem et remissionem participant alterum. Sed secundum totam essentiam et secundum totum esse participant alterum suorum extremorum, et secundum totum esse participantur ab altero, sed secundum potestatem totam non participant id quod participant, nec secundum totam potestatem participantur ab eo a quo participantur. Taliter igitur media vocantur, et sic positione et ordine media dicto modo duas habent habitudines.
Extrema vero quae simpliciter extrema sunt, ita quod non possunt esse media (quae tantum duo sunt, generalissimum scilicet et specialissimum) unam tantum habent habitudinem. Generalissimum enim (cum supra se habeat nullum genus) eam habitudinem quae est ad superiora habere non potest, nisi secundum negationem, sicut scilicet quod superius
genus non habet. Illa autem sic per negationem dicta habitudo nihil ponit in genere generalissimo: per hanc enim nec est genus nec species: sed potius per eam habitudinem quam habet ad inferiora, habet generis rationem, quia genus est cui supponitur species. Sed per negationem habitudinis ad superiora, non habet quidem generis nec speciei rationem, sed excessum in generalitate. Et per specialitatis negationem, quod scilicet sic genus sit, quod non possit esse species, hoc est, quia superabundantia est, et in termino generalitatem significat: notificari non potest, nisi negatione, quia nihil habet quod affirmetur de ipso: et hoc est propter suam simplicitatis rationem sive perfectionem: et ideo per talem negationem nihil imperfectionis concludi potest de ipso. Adhuc autem sic per negationem notificatum et determinatum est (quamvis negatio secundum se sit infinita et indeterminata) quia negatio per quam determinatur, finitur: quando dicitur, quod ex abundantia simplicitatis et generalitatis et superioritatis superius habere non pcnitur.
Si quis autem instet et dicat, quod substantia habet superius. Ens enim est ante substantiam per intellectum: quia omnis substantia est ens, sed non omne ens est substantia. Et non potest dici, quod per accidens praedicatur de substantia. Et similiter potest dici de quolibet quod genera transcendit, ut est res, unum, et aliquid. Inferius quidem subtiliter huic satisfaceimus objectioni: hic autem ad praesens sufficiat, quod cum ens praedicatur de substantia, vel res, vel unum, vel aliquid: non praedicatur praedicatione generis, cum non sit una ratione praedicatum de his de quibus praedicatur, sed per prius et posterius: sed talia praedicantur praedicatione principii non generis 2. Et hoc probat Avicenna et Alfarabius et Algazel et omnes Arabes
1 Nota genera intermedia non esse media per participationem extremorum, sed positione et ordine.
2 Ergo transcendentia non praedicantur de substantia praedicatione generis, sed praedicatione principii.
<--- Page Split --->
sic. Sequitur enim, si homo est, animal est: et si animal est, corpus animatum sive vivum est: et si vivum est, corpus est: et si corpus est, substantia est, propter intellectum generis in specie. Sed non sequitur, si substantia est, ens est: quia sive sit aliquod, sive non, semper genus sequitur ad speciei positionem: eo quod secundum rationem et naturam genus concipitur in specie: et non potest intelligi species, nisi genus intelligatur in ipsa. Cum autem dicitur ens absolute, non intelligitur nisi ens actu existens: et ideo non sequitur si substantia est, ens est, quia esse ens accidit omni ei quod est: accidit enim omni ei quod actu esse potest. Patet ergo quod cum dicitur, substantia est ens, ens quod praedicatur est idem quod substantia, quia simpliciter ens non est nisi substantia.
Et si dicatur objiciendo contra hoc, quod secundum hoc debet converti consequentia: dicendum est, quod causa ejus quod non convertitur consequentia, non est quod ens genus sit substantiae, vel communitas generis quae sit in ente ad substantiam: sed causa illius est, quia est commune secundum prius et posterius dictum, et in hac communitate excedit substantiam: et ideo non convertitur consequentia ab ente ad substantiam. Et quando praedicatur de substantia, non praedicatur essentialiter vel accidentalter: sed praedicatur ut idem cum substantia, quia ens simpliciter est idem cum substantia. Relinquitur ergo quod suprenum quod est generalissimum, unam tantum habet habitudinem secundum quam genus est et vocatur generalissimum: est enim supremum et primum (omnium quae in illa coordinatione sunt) principium: quoniam ab ipso essentialiter omnia inferiora principiantur.
E contrario vero specialissimum unam tantum quidem habet habitudinem quae est ad superiora, secundum quam etiam species dicitur: superiorum enim est species, eo quod sub superioribus est: et ex
illa nomen et rationem habet speciei. Eam vero habitudinem (secundum quam aliquibus inferioribus insit ut praedicatum substantiale, quod secundum partem suae potestatis participetur ab illis) non habet: et secundum hanc habitudinis ad inferiora negationem constituitur in specialitatis abundantia et termino. Et ideo dicitur specialissima per excessum: quamvis enim habeat inferiora quae sunt individua, non se tamen habet sicut genus ad illa: est enim in quolibet eorum secundum totum esse, et secundum totum suae potestatis esse: quod generi non convenit, quando suis inferioribus inest. Et ideo secundum habitudinem quam habet ad superiora, species est. Sed species est ad superiora, sicut a superioribus contenta, secundum hoc quod species est, quae sub assignato ponitur genere. Species autem inferiorum individuorum sicut continens individua: continet autem*in hoc, quod adunat ea in forma speciei, quod est totum esse individuorum secundum omnem sae potestatis perfectionem. Sic ergo in specialissimo sunt tres intellectus se communicantes: ex hoc enim quod superioribus supponitur species, speciei habet intellectum. Ab hoc autem quod ad inferius habitudinem generis non habet, accipit intellectum specialissimi. Ab hoc autem quod perfecte in uno continetur individuo, accipit quod est praedicatum in quid de differentibus solo numero, et eis totum quid, et esse formale totum: esse autem formale ipsorum est substantiale. Hac ergo arte accipienda sunt generalissima, et specialissima, et intermedia etiam in aliis praedicamentis.
CAPUT IV.
Qualiter ea quae dicta sunt ad compendium reducantur.
Capitulariter autem ista ab antiquis tradita sunt dicentibus hic, quod dictum est planum esse hoc modo, quod in unoquoque praedicamento sunt generalissima
<--- Page Split --->
quædam, ita quod non in uno plura, sed in singulis singula. Et rursus in unoquoque sunt quædam alia specialissima. Et inter generalissima et specialissima sunt quædam alia intermedia. Est autem generalissimum quidem, supra quod secundum ordinem superpositionis vel superveniens non est genus. Specialissimum autem, post quod non erit inferior species quæ sibi supponatur ut generi, et in qua sit secundum partem suæ potestatis. Inter generalissimum autem et specialissimum secundum ordinem positionis omnia quæ sunt, genera sunt et species, ad aliud quidem et ad aliud comparata.
Sic autem hoc quod dictum est, per exemplorum positionem in uno prædicamento substantiæ manifestum est : substantia enim perfectius genus est, et in ipsa exempla sunt magis nota : substantia enim est quid, et ipsa est genus, quia non habet cui ut generi supponatur, ut species fiat : et ideo tantum genus est, et non species. Sub hac autem substantia est corpus, sive substantia corporea. Sub corpore vero sicut sub genere est animatum corpus, sub quo sicut sub genere est animal. Sub animali vero sicut sub genere est animal rationale secundum Stoicos : quamvis Avicenna et Arabes dicant, quod animal rationale est ut genus ad hominem et ad Angelos : quod falsum est, quia Angelus nullo modo proprie est animal, sed dicitur animal aliquando propter vivere secundum intellectum. Et si rationalis Angelus dicitur, æquivoce dicetur rationale quod est differentia hominis : sed propter Stoicos et Epicureos dictum est, qui deos terrestres, sicut Cererem et Æsculapiu m, et deos infernales, sicut Plutonem et Vulcanum, animalia rationalia esse dicebant. Sub animali autem rationali sicut sub genere est homo : sub homine vero non sicut sub genere, sed sicut sub specie sunt Socrates, et Plato, qui sunt particulares homines.
Sed omnium horum substantia quidem est generalissimum : eo quod genus sit
solum, et species esse non possit. Homo vero est specialissimum : eo quod species sit solum, et genus esse non possit. Corpus vero species quidem est substantiæ, cui tanquam generi supponitur : genus vero est corporis animati, quod sibi ut generi supponitur. Et animatum corpus species quidem corporis est, cui ut generi supponitur : genus vero est animalis per eamdem rationem quæ dicta est. Et animal secundum eamdem rationem species est corporis animati : genus autem animalis rationalis. Sed rationale animal eodem ordine species quidem animalis : genus autem hominis. Homo vero species est animalis rationalis : non est autem genus particularium hominum, sed species solum. Id autem quod ad individua proximum est, ut leo, et asinus, et equus, species erit solum et non genus.
Quemadmodum igitur substantia qua est suprema (eo quod nihil sit genus supra eam) est generalissimum : sic et homo (cum sit species post quam non est alia inferior species, nec aliquid eorum qua possunt dividi formaliter per oppositas differentias, sed sola individua sunt post eam, individua enim sicut diximus, sunt Socrates, et Plato) species erit sola ultima, in qua stat formalis divisio : erit autem species, ut dictum est, specialissima. Quæ vero sunt in medio extremorum eorum quidem quæ supra ipsa sunt, erunt species : eorum vero quæ post ipsa sunt, erunt genera.
Quare hæc quidem media duas habent habitudines : eam scilicet quæ est ad superiora, secundum quam species eorum dicuntur esse : et eam quæ est ad posteriora, secundum quam eorum genera esse dicuntur. Et sic via naturae extrema in summo et infimo unam tantum habent habitudinem. Namque generalissimum solum ad ea quæ sibi posteriora sunt, unam solum habet habitudinem, cum secundum illam sit genus omnium posteriorum id quod est supremum. Eam vero habitudinem quæ est ad superiora non
<--- Page Split --->
habet, cum sit supremum et principium primum, ex quo per divisionem omnia alia principiantur : et quod per nomen et rationem est substantia, hoc est, secundum id quod in omnibus est inferioribus. Specialissimum similiter unam habet tantum habitudinem, eam scilicet quae est ad superiora quorum est species : eo quod supponitur omnibus illis ut generibus. Eam vero quae est ad inferiora ut ad communia non habet : quia non superponitur communibus. Sed individuorum species dicitur, de quibus praedicatur ut indivisum secundum substantiam et potestatem. Aliter ergo individuorum dicitur species, et aliter superiorum. Dicitur enim species inferiorum quidem in eo quod est esse formale ipsorum eam continens. Species autem dicitur superiorum, sicut quae ab his (in eo quod per differentias et potestate divisa sunt) continetur.
Et ad hunc modum figura per modum

arboris scribi consuevit, quae si secundum esse et essentiam consideratur, radices quibus principiatur, superius habet. Si autem secundum esse actuale consideretur, radices quae sunt in individuis, habet inferius.
CAPUT V.
De manifestatione eorum quae dicta sunt ex consequentibus et similibus.
Haec autem quae dicta sunt, adhuc manifestabimus per ea quae sequuntur ad ipsa et similia. Resumentes ergo ea quae dicta sunt, dicimus, quod ex dictis patet, quod Philosophi determinant generalissimum per hoc quod cum genus sit, non species est : hoc enim sequitur ad hoc, quod id est supremum cui omnia supponuntur : per hoc enim quod omnia supponuntur ei, et praedicatur de eis in quid, sequitur quod sit non subalternum sed generalissimum, quod non potest utique esse species alicujus. Sequitur etiam ex prius habitis, quod non habet sibi superveniens genus : quia si hoc esse posset, jam esset subalternum, et esset species illius generis quod sibi in ordine positionis superveniret, et esset medium, non extremum. Ex quo sequitur ulterius, quod non esset simplex sed compositum, et esset participans aliud et participatum ab alio, et multa alia quae inconvenientia sunt. Si enim esset subalternum, hoc modo esset subalternum, quia sub altero esset positum. Sequeretur ergo, quod non esset supremum et primum principium, quod est contradictorium ad illud quod de ipso ante probatum est.
Specialissimum vero iidem Philosophi determinant, quod cum sit species, non est nec esse potest genus : est enim secundum utramque suam habitudinem species : secundum enim habitudinem quam habet ad superiora, species est et non genus, quia ipsum est quod supponitur generi, et de quo genus in eo quod quid est praedicatur. Secundum autem habitu-
<--- Page Split --->
dinem quam habet ad individua, non dividitur differentiis, ut secundum partem sua potestatis sit in inferioribus, sed estin quolibet secundum totam suam essentiam, et secundum totam suam potestatem : quod non convenit generi, sed speciei, non in quantum species est, sed in quantum species specialissima, qua nihil habet sub se nisi individuum, quod solum per materiam est numerabile et non per formam, in eo quod in materia totum esse et posse diffundit forma. Hoc ergo specialissimum cum sit species, nunquam dividitur vel dividi potest in species : quia divisio in species non est nisi generis per differentias formaliter oppositas : non ergo dividitur nisi per materiam. Et quia, ut dicit Aristoteles 1, divisio est causa numeri, et divisio materia est causa numeri materialis : sequitur quod praedicatur de pluribus differentibus solo numero materiae in eo quod quid sit : quia ipsum est quid et quidditas individuorum et totum esse ipsorum. Ea vero omnia qua sunt secundum ordinem positionis in medio istorum extremorum participantia et participata per substantiam, et per id quod sunt, vocantur quidem subalterna, et simul non secundum idem sunt genera et species : et ideo unumquodque talium simul genus et species esse potest : possunt ergo omnia talia genera esse et species, ad aliud quidem et ad aliud secundum comparationis habitudinem sumpta . Et sic omnia quae secundum ordinem a specialissimo usque ad generalissimum disposita sunt secundum ascensum ah inferiori ad superius, sive a composito ad simplex, sive a posteriori in prius, secundum naturam et genera dicuntur et species , et dicuntur genera subalterna, et species subalternae. Genus autem subalternum non dicitur quod sub se habeat genus : quia sic generalissimum esset subalternum, habet enim sub se aliud genus : sed dicitur subalternato ge-
nere positum. Et similiter species specialissima non dicitur non subalterna, propter hoc quod generi non supponatur, generi enim supponitur : sed ideo dicitur non subalterna, quia nulla ei supponitur species communis ; hoc enim In quo sistat sonat nomen subalterni, quod scilicet alsubali ternato ordine participato supponatur et participanti supponatur : et quod non habet nisi unum istorum, non est subalternum. Superponitur enim generalissimum omni se participanti, sed alternato ordine nihil participat. Supponitur autem specialissimum omni participato, sed a nullo communi participatur. Et ideo haec duo non habent alternatum ordinem, et ideo non sunt subalterna.
Attende autem, quod cum dicitur genus subalternum, videtur esse oppositio in adjecto : quia genus ut genus dicit superponere in ordine praedicabilium, et dicit id quod est principium et diffinitivum ejus quod sibi supponitur. Subalternum autem cum dicat id quod in ordine est alternatum, aliquo modo dicit id quod supponitur, et quod est principiatum et diffinitum. Sed hoc facile solvitur, si consideratur qualiter dicitur genus subalternum : genus enim esse habet ex ratione prioris et principii, et superpositionis : sed subalternum esse habet a suppositione alterna in superpositione. Et quia sic generalitas et subalternatio ad diversa referuntur, sequitur quod unum non privat et diminuit rationem alterius.
Adhuc autem cum dividitur genus per cici p batlen istas differentias, subalternum et non subatlen batlen est di subjen accid. est di subjen accid.
<--- Page Split --->
positionis in ordine tali prædicabilium nominant in natura prædicabilium hujusmodi. Et ideo cum dicitur, prædicabilium quædam sunt secundum prædicationem subalterna, quædam non subalterna, est divisio subjecti in accidentia secundum rei veritatem.
Sed hoc verum est, quod si consideretur causa hujus divisionis et positionis, tunc praëntelligitur quædam alia divisio, quæ est, quod natura prædicabilium talium alia est simplex, alia composita : et composita natura quædam est numerabilis et divisibilis per differentias, eo quod est composita ex genere et differentia : quædam autem est numerabilis numero solo, eo quod per differentias ultimas dividi non potest : et hæc divisio est generis in species, quia numerabilis natura per differentias, est genus compositum : numerabilis autem per materiam et non per differentias, est species specialissima.
Nec est aliquo modo dicendum, quod subalternum dicatur vel genus vel species, quod sic subalternari non potest, ut sit subtus et supra : sicut quidam dicunt, quod genus subalternum dicatur, quod est sub alio tantum : et species dicatur quæ super aliud : hæc enim non est ratio subalterni : alternum enim est, quod alternatim supponitur et superponitur, sicut dictum est. Si enim diceretur subalternum in genere, cui superponitur genus, et subalternum in specie, cui supponitur species, sicut quidam dixerunt, esset suhalternum alterius et alterius rationis, quod falsum est. Unde subalternum sinul ab utroque dicitur, secundum quod alternatim ponitur subtus et supra, potest esse genus et species. Et ideo generalissimum non potest esse subalternum : quia alternare se non potest, ut fiat subtus et subjectum ut species. Et specialissimum non potest esse subalternum, quia subalternare se non potest, ut respectu alicujus communis fiat subjectum et prædicatum.
Subalternorum autem et generalissimorum et specialissimorum quæ non su-
baltemantur, exemplum et similitudo est in familiis, a quibus ut in tractatu generis dictum est, primo logicum genus est transsumptum. Si enim familia Jovis, hoc est quæ a Jove descendit, per domos sive familias distinguatur, dicemus quod Agamemnon sive domus et familia Agamemnonis, quæ ultima et inferior est, reducitur ad Atridem a quo descendit, et ab Atride duxit genus et originem : et sic Atrides genus dat Agamennoni, Atrides autem duxit genus a Pelopide, et Pelopides genus traxit a Tantalide, Tantalides autem a Jove : quoniam Deus sublimis est et primus in ordine : quare generalissimi locum tenens, eo quod alii non subjiciatur. Jupiter autem deus sublimis ab omnibus antiquis appellabatur : omnes ergo intermedii et patres sunt et filii. In extremis autem Agamemnon filius tantum accipiens et non perfundens genus : Jupiter autem dans et non accipiens in illo ordine ab aliquo. Quia si etiam Jupiter filius Saturni esse dicatur : tamen quia patrem expulit de regno, in dignitate regali et familia regni et gradu honoris priorem non habuit : et ideo familia regalis stat in Jove in supremo, in Agamemnone autem in infimo. Intermedii autem alternatim sunt : et accipientes et dantes familiam ad regnum pertinentem. Et hoc est sicut in generibus subalternatim et non subalternatim positis, sicut ex prædictis manifestum est.
Sed in hoc est dissimilitudo : quia in familiis quidem omnia descendentia plerumque ad unum reducuntur principium. Dico autem plerumque in omni familia quæ ab uno descendit, ad unum principium fit reductio : quando autem ab uno non fit descensus, tunc ad unum reduci non possunt : ut si dicamus, quod in diversis quartis mundi divisa fuerunt hominis principia. Sola enim una terræ quarta nobis nota est, ut probat Ptolemæus in Almagesto, et in hac nostra habitabili omnes familiæ ad Adam reducuntur. In aliis autem quartis si habitabiles
<--- Page Split --->
sunt, alia et alia habuerunt principia. Sed in generibus et speciebus logicis non sic se habet: quia omnia quae sunt in omnibus generibus et speciebus tam substantiae quam accidentium non ad aliquid unum (quod sit secundum unam rationem omnium principium) reduci possunt, eo quod ens (ad quod omnes aliquo modo reducuntur) non est commune omnium genus tam generum substantiae quam generum accidentium. Non enim omnia et substantiae et accidentia sunt ejusdem generis: sic enim accideret, quod omnia aut essent substantia, aut omnia essent accidentia, eo quod primum genus est quidem omnium aliorum: et unum genus non est principium nisi ejus quod est quidem unius et ejusdem rationis. Tunc ergo unius generis praedicamenta essent omnia tam substantiae quam accidentia, si sumatur unum genus in illa generis ratione: quemadmodum in Praedicamentis dicit Aristoteles, quia scilicet nomine et substantiae ratione in quid sic praedicatur de his quae sunt in specie, sicut in genere.
Entia ergo secundum sui diversitatem in diversis generibus posita sunt, sicut in Prædicamentis ab Aristotele dictum est. Sunt enim decem genera quasi prima decem principia, quorum unum ad alterum reduci non potest. Et si omnia docet Aristoteles 1 reducere ad substantiam, hæc reductio omnium ad unum non est sicut ad unum genus, sed sicut reductio aliquorum ad unum subjectum : propter quod si quis dicat, quod omnia sunt entia, et quod ens sit commune prædicatum de omnibus, æquivoce, ut inquit Aristoteles, et non univoce omnia entia nuncupabit. Si autem unum commune genus esset omnium hoc ipsum quod dicimus ens, adhuc omnia univoce entia dicerentur, quia genus nomine et ratione prædicatur de his quorum est genus. Cum enim decem sint principia prima communia et generalissima, si hæc di-
cuntur entia, erit prædication secundum communitatem nominis solum, et non erit communitas secundum rationem diffinitionis, quæ secundum nomen est assignanda. In talibus enim ens simpliciter est substantia, et alia non simpliciter entia sunt, sed sunt entis passiones, ut quantitas mensura entis, qualitas autem non ens simpliciter, sed entis dispositio : et sic de aliis. Tamen quia in talibus respectus est ad unum quod est simpliciter ens, ideo non simpliciter est æquivocum. Quare non omnium ad unum respicientium est idem modus et ratio respiciendi :
unum enim est ut mensura, alterum ut dispositio. Ideo quoad hoc est æquivocum. Et ideo totum simul analogum, hoc est, commune secundum proportionem vocatur, quod medium est inter univocum et æquivocum : quod simpliciter, ut dicit Boetius, a casu et fortuna æquivocum est. Et univocum quod simpliciter per unitatem nominis et unitatem diffinitæ rationis est univocum. In tali enim univoco et ad quod multa respiciunt, unum et idem est esse in substantia, et in omnibus quæ respiciunt ad id, est unus modus et una ratio respectus et respiciendi ad ipsum.
Hæc quidem igitur decem quæ sunt prima omnium principia, sunt generalissima, et sunt numero finita denario. In his enim decem stat tanquam in generibus omnium resolutio. Specialissima vero (quæ sunt ante individua proxima, et oppositis non possunt dividi differentiis) sunt in numero quodam certo quidem secundum naturam, non tamen diffinitus et certus est quoad nos. Quod autem secundum naturam certus sit quantum ad hanc intentionem, sufficienter probatur ex hoc, quod nullum genus est cujus potentia sit infinita. Potentia autem generis determinatur ad actum speciei constitutivis differentiis. Constitutivæ ergo differentiae sunt finitæ : quia aliter finitam generis potentiam non finirent. Ad nu-
<--- Page Split --->
merum autem finitum differentiarum constitutivarum generis potestatem finientium finitur numerus specierum. Numerus ergo specierum specialissimarum est finitus quoad naturam. Individua autem quae sunt post specialissima quoad naturae potestatem sunt infinita : est enim per naturae potestatem divisibilis materia in infinitum per continuam allationem et ablationem primi generantis et dividentis materiam : oportet ergo, quod potestate materiae individua sint infinita, et accidens individuans sic vel sic potentia naturae est infinitum. Quamvis ergo loco et tempore et singula et omnia actu sint finita, tamen naturae potestate, et divisione materiae, et individuantis modo sunt infinita. Et ideo nec scientia nec arte comprehensibilia. Propterea Plato praecipit, quod descendens a generalissimis per divisionem, et usque ad specialissima deveniens, quiescat et non ulterius dividat : cujus rationem inducit, quia a generalissimis descendentem oportet ire et descendere per media : quia ab extremo in extremum non venitur nisi per medium, nec sic descendere potest nisi dividendo extremum in media specificis differentiis, ad quarum numerum multiplicatur numerus specierum. Est enim generis essentia numerabilis specificis differentiis, quae in genere sunt, sicut actus in potentia : infinita autem potentia materiae. Individua, inquit Plato, relinquenda sunt, quia de ipsis per divisionem certam et determinatam non potest sciri disciplina : et ideo nec scientia nec arte sunt determinabilia.
Totum autem quod in hoc capitulo dictum est, sub compendio colligitur sic, quod Philosophi et maxime Peripatetici determinant describentes, quod generalissimum est, quod cum sit genus, non potest esse species : et ideo non alternatur ratio generis in speciei rationem. Et rursus generalissimum determinant dicentes, quod ipsum est genus supremum, super quod non est aliud superveniens
genus, quia in illo ordine non potest esse aliquid superius supremo. Specialissimum vero e contrario dicunt esse, quod cum sit species, non est genus, nec alternari potest ut generis sumat rationem. Et rursus idem specialissimum determinant, quod cum sit species, nunquam dividitur in species, quia non est essentia numerabilis vel divisibilis per specificas differentias, sed numeratur divisione materiae. Et ideo specialissimum est, quod de pluribus differentibus numero solo in eo quod quid sit praedicatur. Ea vero genera et species quae sunt in medio extremorum praedictorum subalterna vocantur genera et species : quia unaquaque et genera esse possunt et species alternatim vel suppositive , quando ad aliud et ad aliud alternatim posita et comparata sunt. Ea vero quae sunt a specialissimo usque ad generalissimum ascendendo, et genera dicuntur et species. Et dicuntur genera subalterna ut in familiis ab uno descendentibus, in quibus quilibet mediorum et genus dat et sumit, ut Agamemnon, Atrides, Pelopides, et Tantalides, et sic per omnes familias ascendendo usque ad ultimam Jovis familiam, a quo omnes illae familiae genus traxerunt, sicut a primo suae generationis principio.
Sed in hoc dissimile est, quia in familiiis plerumque omnia media ad unum reducuntur, quod vere est omnium principium ; verbi gratia ad Jovem primum patrem. In generibus autem et speciebus non sic se habet. Et hoc ideo est, quia non est idem commune genus omnium id commune quod dicitur ens : nec omnia generalissima reducta in ens, sunt ejusdem generis in ente, secundum quod unum genus est sumptum, quemadmodum dicit Aristoteles, debere sumi genus quod secundum unam rationem æque praedicatur de speciebus. Sed posita sunt genera in ente secundum prius et posterius, quemadmodum in Prædicamentis dictum est. Secundum enim illam doc-
<--- Page Split --->
trinam sunt genera generalissima quasi decem prædicabilium principia prima, quæ ulterius ad aliud principium quod sit principium eorum ut genus non reducuntur. Unde si omnia quis entia vocet, ita quod ens prædicetur de quolibet genere, æquivoce, inquit Aristoteles, entia nuncupabit, non univoc. Si enim unum et idem esset genus omnium prædicamentorum, scilicet ipsum ens, univoce dicerentur entia omnia prædicamenta, et univoce et æqualiter susciperent entis prædicationem. Cum enim, ut sæpius dictum est, decem sint prima omnium principia, nec essent principia si supra se haberent aliud principium, patet quod communitas quam habent in ente secundum nomen est solum, et non secundum rationem diffinitionis etiam quæ secundum nomen est : quia si ens una ratione de omnibus prædicaretur, aut omnia essent substantia, aut omnia accidens, quod impossibile est. Hæc ergo quidem sunt generalissima. Specialissima vero in numero sunt quodam quoad naturam finito, non tamen quoad nos in numero definito et certo. Individua autem quæ sunt post specialissima sunt infinita quoad materiae potestatem. Quapropter usque ad specialissima a generalissimis descendentem jubet Plato quiescere dividendo. Jubet autem Plato descendere per media quæ sunt genera et species dividentem quodlibet illorum immediate generi specificis differentiis. Infinita enim, inquit Plato, relinquenda sunt, neque eorum quæ infinita sunt dicit Plato posse fieri disciplinam.
CAPUT VI.
De modo veniendi a generalissimo ad specialissima, et e converso.
Quia autem in coordinatione extremorum et mediorum via est veniendi de extremo in extremum per media, oportet tangere qualiter procedit, quid de supremo prædicabili usque ad infimum vadit
per media, et qualiter procedit, qui e contrario de infimo per media procedit ad supremum. Dicimus quod qui de supremo per media procedit ad infimum (quod specialissimum vocatur) necesse est, quod descendat a priori secundum naturam in posterius, et sic semper procedat descendendo usque ad prædicabile proximum. Et sic descendentem necesse est ire per multitudinem. Non enim devenitur in posterius, nisi per divisionem superioris. Divisio autem si perfecta sit, omnes partes divisi segregando, semper est causa multitudinis. Ideo enim est perfecta ex parte divisibilis divisio : quoniam per divisionem accipit omnes partes ejus quod est divisibile : propter quod quando corpus accipitur sub substantia, prius intelligere oportet substantiæ divisionem per corpoream et incorpoream substantiam, et tunc una differentia constitutiva conjuncta cum genere accipit corpus, et sic fit descensus per multitudinem, quam totam causat præintellecta et perfecta divisio. Accipere enim unam partem de toto non divisam ex opposito cum alia parte, imperfecta est divisio : non enim explicat perfecte quid partium est in toto.
Et e contrario autem si quis ascendat a specialissimis ad generalissima, necesse est colligere multitudinem in unum, ex quo per divisionem accepta est : resolvit enim sic ascendens et reducit omnia divisa (quæ non nisi per divisionem multa sunt) in unam formam ejus quod divisum est. Et sic ex multis procedit ad unum. Cujus causa est, quia id quod est commune multorum, est propter collectionem hoc modo quo collectio dicitur multorum in unam naturam quæ in eis est adunatio et resolutio. Sic enim multorum quæ divisione materiae multa sunt collectivum in unam speciei naturam est species : quia una natura speciei in omnibus est individuis ejusdem speciei : non enim sic est in uno, quod non sit in alio : sed cum sit in uno, est etiam in alio per aptitudinem naturae et forma,
<--- Page Split --->
quamvis non secundum quod est in uno, sit etiam in alio sicut in principio et universalibus dictum est. Magis autem est collectivum et adunativum genus, quam species, in hoc quod plura colligit quam species, etsi etiam species magis secundum intentionem sit una, quam forma generis : minus enim a se distant et magis unum sunt quae sunt unum in specie, quam ea quae sunt unum in genere, cum plura unitat in se et colligat genus quam species : unit enim et colligit multas species et omnia quae in speciebus colliguntur.
Particularia vero et singularia secundum quod hujusmodi sunt, semper sunt in multitudine : cujus multitudinis causa est divisio materiae, et ideo per contrarium modum collectionum communis speciei, dividunt id quod est unum in natura in multa, non quidem divisione formae, sed divisione materiae, ut dictum est.
Dividitur autem totius universalis divisione, quod divisum per esse dividitur, et per naturam et formam, secundum totam suam essentiam et potentiam est in singulis. Et e contra species multa sicut divisa in unum colligit et unit : participatione enim speciei plures homines sunt unus homo. Non quidem sic, quod iste homo qui est unus homo per materiam, sit plures homines divisi per suas materias et sua supposita : sed quia ipsa participatione unius quod participatur a multis secundum quod ipsum in natura et essentia unum est, plures uniuntur, et unum sunt secundum hunc modum. Et hoc est idem ac si dicatur quod Socrates et Plato et alii singulares homines unum sunt in homine, secundum quod homo dicit naturam speciei prædicatae de ipsis. Et si sic participatione speciei plures homines sunt unus homo, non sequitur ex hoc, quod simpliciter plures homines sint unus homo : quia unus homo et plures homines simpliciter dicuntur a materia subjectæ pluralitate vel unitate. Econ-
tra vero particularibus sive particulatis per materiam hominibus, unus homo, una natura, et una forma communis omnium efficitur plures homines secundum esse singulare : et per subjectum divisus in omnes, indivisus tamen manens secundum naturam communem et formam et secundum esse universalis. Id enim quod singulare est et determinatum secundum esse et subjectum, semper est divisivum communis sui proximi et determinativum. Quod autem commune est et universale, semper est collectivum et adunativum.
Quamvis autem colligere et adunare Differentia inter collecsint idem in substantia, differunt tamen tionem et adunatiosecundum rationem. Collectio enim incinem. pit a multis, et terminatur ad unum : adunatio incipit ab uno, et terminatur ad multa, quae in uno uniuntur. Hoc autem ut melius manifestetur, explanetur in pluribus. Est enim collectio tantum in Nota quinquemodos unum locum continentem, sed non uniquibusplura in unum entem, sicut acervus lapidum dicitur colligi dicolligi. Et haec proprie dicuntur nomina cunctur. collectiva, ut acervus, turba, populus, et alia hujusmodi. In talibus quidem perfecta est collectio, sed imperfecta adunatio. Et ideo talia de suis partibus non prædicantur : quia singuli lapides non sunt acervus, nec singuli homines sunt populus vel turba.
Est item collectio multorum ad unum movens et ad unum finem : sicut est collectio exercitus in movente duce, et fine, qui est victoria. Et haec collectio magis adunat quam antecedens, etiam et haec non perfectam facit secundum naturam adunationem. Et ideo totum de parte non prædicatur, quia unicus miles non est exercitus, sed quia omnes in movente et fine uniuntur, ideo sequitur quod singuli moventur in singulis et duce, et singuli secundum analogiam suæ operationis perficiunt victoriam.
Est item collectio in unam perfectae quantitatis figuram, sicut dicuntur fundamentum, et paries, et tectum colligi in
<--- Page Split --->
unam totius integri formam : quia forma non est in partibus divisim, sed simpliciter quidem in partibus conjunctim sumptis, et in qualibet divisim non est nisi secundum quid : ideo ista forma quamvis colligat partes et adunet eas sibi, non tamen praedicatur de partibus omnibus nisi conjunctim, et non de qualibet divisim.
Juxta hanc erit adhuc alia forma, quae quamvis colligat partes, et aliquo modo uni at, non tamen cuilibet totam suam addit potestatem perfectam, sicut est forma regni, et generaliter totius potestas regni constituitur potestatibus ut partibus, ut est præsidis, palatini, et ducis, et comitis potestas, ex quibus omnibus conficitur regnum. Et hæc forma quæ non unit secundum totam potestatem, iterum de partibus prædicari non potest simpliciter : quia præsidatus non est regnum. Talis enim forma suam potestatem partibus ordinatim communicat, et ideo quælibet pars est aliqua regni potestas, et in talibus verum est, quod quidquid potest inferior, potest et superior, sed non convertitur.
Et secundum modum isti aliquo modo similem, forma naturalis colligit et unit sibi partes materiae quas terminat. Et ideo de materia vel de partibus materiae non prædicatur, quia ipsa in potestate partes excedit : et sic animal non est vissus, vel auditus, vel aliud hujusmodi, cum potest quod potest visus, et plus, et sic est in omnibus aliis. Est tandem forma quæ perfecte colligit et unit partes, ita quod singulas colligit et unit sibi, ita quod esse ejus in singulis idem est cum esse singulorum, vel non diversum ab ipso, et ideo prædicatur de singulis partibus : et talis forma est generis et speciei et aliorum quæ sunt universalia. Et hoc modo intelligimus hic, quod ascendens a specialissimo ad generalissimum, colligit et adunat multitudinem in unum, et quod commune sit collectivum et adnativum.
Assignato autem sic genere, et assignata sic specie, quid sit utrumque per diffinitionem, palam est ex prædictis, quod in omni divisione proxima generis in species, semper genus unum est et plures species in quas dividitur. Semper enim unius et ejusdem generis divisio est in plures species : cujus ratio est, quia differentia non dividit nec habet actum nisi per oppositionem. Nihil autem sibiipsi oppositum est, sed ei opponitur cui contrariatur. Omnis ergo differentia quæ dividit genus, sibi oppositam habet differentiam : et ideo genus conjunctum cum una differentia facit speciem aliam illi oppositam, quia alietas, ut dicit Boetius, causatur ab oppositione : propter quod dicit Aristoteles 1, quod si aliquis in diffinitione aliquid assignaverit pro differentia, considerandum est si oppositum ejus est etiam ejusdem generis differentia. Si enim non est oppositum differentia, nec hoc quod assignavit, fuit vera differentia : genus enim non dividitur nisi per oppositas differentias sive formas quæ sunt differentiæ : oppositæ autem differentiæ conjunctæ cum genere non unum, sed plures species semper constituunt.
Sunt tamen qui contra hoc quod dictum est objiciunt per id quod a principio habere plude universali dictum est, quod scilicet ab aptitudine, aptitudine existendi in pluribus et dicendi de pluribus universale dicatur, et non ab actu : quod scilicet actu sit in pluribus et de pluribus : quia aliter sol non esset universale. Ex hoc enim volunt inferre, quod genus est quod non habet plures species, sed quod aptum natum sit habere plures species. Et sic non oportet genus semper in plures species dividi. Sed Solutio. ad hoc dicendum, quod non est verum de genere, sed de specie specialissima solum : quia genus non dividitur nisi per ea quæ potestate naturali et substantiali sunt in ipso, et ideo per se dividitur : et oportet quod dividatur in plura quæ actu plura sunt. Species autem non dividitur Quare genus requirat multas spe-
<--- Page Split --->
per ea quae sunt in ipsa : nec dividitur secundum suam substantialem potestatem, sed potius multiplicatur et numeratur quam dividatur per id quod totum substantialiter est extra naturam et essentiam ipsius, scilicet per materiam quae nihil est formalis essentiae suae potestatis. Et ideo accidit speciei esse in ipsa : propter quod sola sufficit aptitudo in specie ut sit apta existere in pluribus, ad hoc quod sit universale, etiamsi actu non sit nisi in uno solo, vel forte in nullo, dummodo sit forma quae secundum aptitudinem apta nata sit esse in pluribus 1.
Est ergo sciendum, quod genus non est, quod non habet pluries species. Unde si ponamus non esse aliquam speciem animalis nisi hominem, tunc quidem sequitur, si homo est, animal est : sed non sequitur, quod animal sit genus propter causam quae dicta est. In specie autem specialissima sola quidem, ut dictum est, sufficit aptitudo ad hoc quod sit universale secundum aptitudinem. Si autem haec aptitudo ad actum reduci debeat, oportet quod actu sit in pluribus et de pluribus : et non solum est universale secundum actum, sed secundum aptitudinem solam. In his autem in quibus aptitudo ad actum reducitur, per divisionem materiae ad actum reducitur, sicut dictum est : quia natura aptitudo ad plura, non est ad tot, quin possit esse ad plura : ideo continue sic in infinitum potest reduci ad actum.
In omni autem tali prædicabilium coordinatione genus quidem substantialiter et universaliter de specie prædicatur, et omnia superiora de inferioribus substantialiter et universaliter prædicantur : species autem sive subalterna sit, sive specialissima, neque prædicatur substantialiter et universaliter de proximo superiori sibi genere, neque prædicatur de superioribus sibi generibus non proximis, sed per medium sibi conjunctis. Hujus autem causa est : quia inter talia superiora de
inferioribus prædicata substantialiter et universaliter prædicatio non convertitur, eo quod prædicatum in plus est quam subjectum. Unde non sequitur, si homo substantialiter et universaliter est animal, quod animal substantialiter et universaliter sit homo : est enim aliquod animal quod non est homo, ut asinus, vel leo : animal enim quamvis de intellectu sit hominis (et ideo necesse sit prædicari de ipso) non tamen e converso homo est de intellectu animalis : propter quod animal sine homine esse potest.
In omni autem ordinata prædicatione (in qua secundum naturalem ordinem prædicabilium unum de altero prædicatur) oportet æqua sive paria de æquis, sive paribus prædicari, sicut prædicatio convertibilium, sicut omne hinnibile est æquus, et omnis æquus est hinnibilis. In talibus enim subjectum est conversum prædicati : et ideo nec prædicatum relinquit subjectum, nec subjectum relinquit prædicatum. Aut oportet majora de minoribus prædicari : et in talibus prædicatum est de ratione subjecti : et ideo subjectum nunquam relinquit prædicatum, quamvis prædicatum possit relinquere subjectum : et talis prædicatio est ut quando animal de homine prædicatur sine conversione.
Et si instet aliquis, quod homo de animali prædicatur, cum dicitur, aliquod animal est homo, vel hoc animal est hic homo. Nulla est instantia : quia haec prædicatio non est substantialis et secundum ordinem prædicabilium, quia per accidens : accidit enim animali hoc animal esse quod est homo vel hic homo. Minora vero de majoribus secundum hunc modum prædicationis minime prædicantur : neque enim animal universaliter dicis esse hominem, quemadmodum hominem universaliter et substantialiter dicis esse animal 2.
Secundum autem totam coordinatio-
1 Considera quomodo hic dicta non contradicant dictis supra, in tràct. de genere, cap. 5.
2 Cum haec prædication non sit substantialis,
sed per accidens, sequitur quod non est per se in primo modo, ut voluit Paulus Venetus, I Post.
<--- Page Split --->
nem prædicabilium de quibuscumque species prædicatur sive subalterna sive specialissima, de omnibus eisdem prædicabitur universaliter et illius speciei genus, et illius generis genus, et sic usque ad generalissimum, quod ultimum in ascendendo, et primum in descendendo prædicatum est in illa prædicamentorum coordinatione. Cujus exemplum est, quod si verum est Socratem esse hominem, hominem autem animal, animal vero substantiam : verum est, quod et Socrates est homo, et quod Socrates est substantia : semper enim et substantialiter et universaliter in tali coordinatione superiora de inferioribus prædicantur et de individuo. Generalissimum autem et de genere sibi proximo sub eo posito prædicabitur, et de generibus omnibus inferioribus, si plura sint media subalterna inter ipsum et specialissimum : et prædicatur de specie specialissima, et de individuis quæ sub ipsa sunt.
Attende autem, quod sicut dictum est, forma quae prædicatur, non prædicatur nisi sit notior, et nomen totius esse rei. Esse autem rei totum vel est in potentia remota, et sic nominatur per generalissimum : vel in potentia propinqua, et sic nominatur genere subalterno : vel in potentia propinquissima, et sic vocatur genere immediato : vel est in actu, et sic nominatur nomine speciei. De prædicatione autem differentiæ, proprii, et accidentis, inferius pertractabitur. Et ideo dicit Aristoteles quod non est vivens et animal, nec animal et homo simul. Talis ergo modus prædicandi concluditur ex eo qui dictus prædicabilium ordine.
Hæc autem quæ dicta sunt, in compendio dicuntur sic, quod descendentibus ad specialissima necesse est ire per multitudinem specierum dividendo genus oppositis differentiis. Ascendentibus autem a specialissimis ad generalissima necesse est colligere multitudinem in unam generis divisi naturam. Collectivum enim in unam communem naturam species est, et magis collectivum multorum est id
quod est genus : particularia vero et singularia semper in multitudine existentia, e contrario dividunt in multitudinem id quod est unum commune : et sic participatione speciei plures homines sunt unus homo. Particularibus autem sic speciem dividentibus, et in multitudinem distrahentibus, unus et communis homo est plures homines : divisivum enim semper communis est id quod est singulare : collectivum autem et adunativum plurium in unum est id quod commune est.
Assignato autem sic genere et specie per diffinitivam rationem quid sit utrumque ipsorum, et genere quidem uno existente, speciebus vero pluribus per divisionem oppositarum differentiarum, semper erit in plures species divisio generis per causam superius assignatam. Genus quidem in tali ordine semper universaliter et substantialiter de specie prædicatur, et omnia superiora de inferioribus. Species autem nec prædicatur de proximo sibi superiori genere, neque de superioribus non immediate conjunctis : nec enim talis prædicatio convertitur qua genus de specie prædicatur. In omni enim substantiali ordinata prædicatione oportet aut æqualia de æquis prædicari, ut hinnibile de equo : aut oportet prædicari majora, hoc est, communiora de minoribus, ut animal prædicatur de homine, cum animal in plus sit quam homo. Minora vero de majoribus secundum hunc modum prædicabilium minime prædicantur, nisi per accidens, ut dictum est. Nec enim animal universaliter dicis et prædicas hominem esse, quemadmodum hominem universaliter dicis esse animal. De quibus autem species universaliter et substantialiter prædicatur, de his necessario et speciei genus prædicabitur, et generis genus usque ad generalissima. Si enim exempli gratia verum est dicere Socratem esse hominem, hominem autem animal, animal autem substantiam : verum est et Socratem animal dicere atque substantiam. Semper ergo naturaliter superiora de inferioribus prædicantur. Spe-
<--- Page Split --->
cies quidem substantialiter de individuis prædicatur. Genus autem prædicatur de specie et de individuo. Generalissimum autem prædicabitur et de genere subalterno et de generibus omnibus, si plura sint media et subalterna inter specialissimum et generalissimum : prædicabitur autem de specie specialissima et de individuis secundum totam hujusmodi prædicabilium coordinationem. Sic enim in omnibus verum est, quod quando alterum de altero prædicatur ut de subjecto, in quo specialiter per intellectum concipitur : quæcumque substantialiter de prædicato prædicantur, omnia prædicari de subjecto sit necesse. Et negative similiter quæcumque universaliter negantur de prædicato, necesse est illa etiam negari de subjecto : animal enim cum non sit lapis, necesse est etiam hominem lapidem non esse.
CAPUT VII.
De modo prædicabilium quæ prædicamtur.
Ex omnibus autem quæ dicta sunt, constat quod generalissimum dicimus prædicari de omnibus quæ sub ipso recto ponuntur ordinetam generibus quam speciebus et individuis. Genus enim quodlibet quod est immediate ante specialissimum, prædicatur de omnibus specialissimis, ut animal de homine et de asino et leone et speciebus aliis : prædicatur etiam et de individuis illarum specierum per hoc quod essentialiter est in illis et de illis. Id autem quod sic est species, quod solum species est, et non genus, quod est species specialissima, non prædicatur per se nisi de individuis. Individuum autem quod est certum, non prædicatur, nisi de uno solo discreto et signato, illa prædicatione quæ in antehabitis determinata est: quamvis individuum vagum de pluribus prædicætur, hoc est, prædicatione speciei, et non individui, ut dictum est. Individuum enim quod discernitur ab aliis sub eodem com-
muni positis particularibus, dupliciter formatur : substantia enim formatur per accidentia quæ signa sunt talis discretionis, quæ in proprio nomine importantur, ut cum dicitur Socrates. Quia autem accidens non individuatur nisi per substantiam, ideo individuum accidentium per demonstrationem ad rem stantem sub accidente designatur, sicut hoc album, et hoc veniens, ut accidens tam sine tempore et motu, quam cum tempore et motu designetur. Discernitur etiam aliud per circumlocutionem, ut discretio Socratis designatur per generantem, vel locum generationis, ut cum dicitur Sophronici filius, si solus Socrates sit ejus filius : a generante enim principaliter trahit originem, quia hic generat hunc dictum : et in talibus aliquando ad majorem discretionem notandam mutamus appellationes dicendo Sophronici filium, notantes quod sub hac appellatione magis discrete noscitur, quam sub appellatione Socratis.
Individua enim dicuntur hujusmodi priDe modo prædicabilium quæ prædicamme substantiæ propter hoc, quod quantur. Ex omnibus autem quæ dicta sunt, constant quod generalissimum dicimus prædicari de omnibus quæ sub ipso recto ponuntur ordinetam generibus quam speciebus et individuis. Genus enim quodlibet quod est immediate ante specialissimum, prædicatur de omnibus specialissimis, ut animal de homine et de asino et leone et speciebus aliis : prædicatur etiam et de individuis illarum specierum per hoc quod essentialiter est in illis et de illis. Id autem quod sic est species, quod solum species est, et non genus, quod est species specialissima, non prædicatur per se nisi de individuis. Individuum autem quod est certum, non prædicatur, nisi de uno solo discreto et signato, illa prædicatione quæ in antehabitis determinata est: quamvis individuum vagum de pluribus prædicætur, hoc est, prædicatione speciei, et non individui, ut dictum est. Individuum enim quod discernitur ab aliis sub eodem com-
<--- Page Split --->
tur : tunc accidentia sunt nomina in ratione concepta, et de essentia individui sic designati : quamvis non sint aliqua pars particularis substantiae secundum quod substantia est, haec enim non componitur nisi ex hac forma.
Sed proprietates quae sunt communis hominis per hoc quod communis homo est in pluribus, inveniuntur etiam in pluribus, ut risibile, et mansuetum natura, et disciplinae perceptibile, et hujusmodi. Haec enim in pluribus, et plus est, in omnibus hominibus particularibus inveniuntur : sunt enim in eis per commune quod est in eis, et ideo conveniunt eis in eo quod homines sunt. Directo enim praedicabilium ordine continetur individuum sub homine, sive generaliter loquendo sub specie. Species autem continetur sub genere. Est enim genus totum quoddam universale, et id quod est genus secundum quod genus est, non nisi totum. Individuum autem non est totum, sed tantum pars subjectiva totius universalis. Species vero quae est in medio, est inter genus et individuum, et totum est et pars diversis comparata : sed pars quidem alterius generis quod est totum ad ipsam. Species enim pars est generis potestate : quia genus non secundum totam suam potestatem est in specie. Totum autem est species, non totius alicujus : quia nihil participat eam secundum partem suae potestatis, sicut ipsa species participat genus, sed est totum omnibus aliis individuis : quia ipsa species, ut dicit Boetius, totum esse est in individuis. Nec referuntur individua ad speciem ut partes ipsius, sed potius ut singularia secundum totum esse et potestatem, in se habentia speciem et participantia.
Compendiose ergo dicendo generalissimum quidem de omnibus sub se secundum suam coordinationem positis speciebus, generibus, et individuis dicimus sive praedicamus. Genus autem subalternum, quod ante specialissimum de omnibus specialissimis et individuis praedicamus. Species autem praedicamus de individuis
omnibus sub se positis. Individuum vero de uno solo non propria praedicatione praedicamus. Individuum enim sub descriptione nominatum Socrates, vel in accidentibus hoc album vel hoc nomen per demonstrationem vel per circumlocutionem manifestioris loquela Sophronici filius : si enim plures haberet, tunc tali circumlocutione non discerneretur Socrates. Individua ergo voce discretionis dicuntur hujusmodi : quoniam quantum ad suam discretionem ex talibus proprietatibus consistit unumquodque eorum, quorum collectio nunquam in alio eadem erit. Socratis enim discretiva proprietas nunquam in aliquo alio esset particulari homine. Hae vero proprietates quae sunt communes proprietates, erunt eadem in pluribus. Illae enim sunt proprietates communis et non singularis secundum quod singulare est. Et, ut plus dicatur, communis hominis proprietates sunt in omnibus in quibus est una natura communis : participantia enim naturam communem, participant etiam propria illam naturam consequentia. Tales ergo hominis communes proprietates erunt in omnibus particularibus in eo quod homines sunt. Secundum ergo praedictum praedicabilium ordinem continetur individuum sub specie, species autem sub genere. Est enim genus totum quoddam in quantum genus est. Individuum autem secundum quod individuum est, pars quaedam. Species vero est et totum et pars. Sed pars quidem est alterius, hoc est, generis quod secundum partem suae potestatis participat : totum autem non est alterius quod ipsius partem participet, sed est totum aliis : partibus enim totum est, quarum quaelibet ipsum totum participat.
Quod autem ea quae de genere et speccie dicta sunt ad invicem propter correlationem dependeant, uno epilogo patet : de genere quidem et de specie quid generalissimum, et quid specialissimum, et de aliis quae eadem sunt genera et species sicut subalterna. Adhuc autem quae etiam sint individua, sive certa, sive vaga, vel
<--- Page Split --->
per demonstrationem vel circumlocutionem certificata. Adhuc autem quot modis genus dicitur, et quot modis species
dicitur, quantum ad praesentem spectat intentionem logicam, sufficienter dictum est.
<--- Page Split --->