TRACTATUS III
DE UNIVERSALIBUS IN PARTICULARI.
CAPUT I.
De diversis signis generis.
Primo igitur in tractatu de universalibus de genere loquendum est. Sed quia genus secundum intentionem logicam diffiniti non potest, nec diffinite cognosc', nisi prius multiplicitas hujus nominis, genus, determinetur: ideo in primis determinanda est et distinguenda nominis generis multiplicitas, et maxime in his modis qui aliquam habent similitudinem ad intentionem illam generis, secundum quem logici genere utuntur. De aliis irtentionibus 1 quia ad propositam intentionem non valent, est omittendum. Nihil enim confert ad propositum scire masculinum genus, vel femininum, vel activum, vel passivum in grammaticis non ad propositam intentionem. Et ideo de similibus generis intentionibus non est hic interponendum.
Dicitur autem per similitudinem et per proprietatem, ad quod etiam genus per similitudinem dictum transfertur. Per similitudinem autem dicitur dupliciter. Uno scilicet modo dicitur genus multitudo aliquorum uno quodam modo se habentium ad unum aliquod, quod sui aliquid habet in tota multitudine illa, ita quod est in singulis ipsorum: in quo etiam communi existente in omnibus quodam modo secundum convenientiam se habent ad invicem, ita quod quilibet ad alium habeat similitudinem in illo quod inest sibi ex illo uno primo, quod
causa est similitudinis in tota alia collectione. Secundum quam significationem Romanorum genus dicitur collectio tota parentelae quae a Romulo descendit per successivam generationem. Hoc enim totum dicitur Romuleum genus secundum habitudinem qua se habet ad unum primum parentem, scilicet Romulum. Et in hoc genere distinguitur illa collectio ab illa collectione quae ab aliquo alio parente descendit, sicut a primo genere Priami cum quo tota collectio ista Priami genus vocatur. Hoc autem advertendum est in ista generis significatione, quod unum est in omnibus illis qui ad illam pertinent generationem. Et hoc est semen propagationis a Romulo perfusum in tota illa collectione.
Secundo modo adhuc dicitur genus per annexum modum ad ante habitum, id quod est uniuscujusque generationis sive multitudinis generatae principium, quo fortissime generatum et a quo fortissima virtute exortum est. Et hoc dupliciter dicitur: vel a patre, qui primus genitor est in genere illo: vel ab eo loco in quo quis genitus est. Et priori quidem modo dicimus Orestem quidem a Tantalo proavo suo habere genus; Hilum vero dicimus habere genus ab Hercule, a quo sicut ab atavo genitus est. Secundo autem modo (secundum quem patria sive locus principium generationis est) dicimus Pindarum Thebanum esse genere, Platonem vero dicimus genere Atheniensem. Sicut enim pater est principium generationis per translationem seminis ex quo in omnes
<--- Page Split --->
funditur ex uno virtus formativa multorum secundum propagationem, sic etiam patriam sive locum generationis dicimus esse principium, quia in loco et centro loci generationis tota virtus periodi celestis adunatur, ut dicit Ptolemaeus, et in omnes in illo loco natos diffunditur. Et ideo frequenter magis accedunt ad unum colorem et ad unum morem, qui ex uno loco nati sunt. Unde etiam elementa in diversis locis valde sunt diversa in virtutibus suis quibus conveniunt ad generatorum constitutionem. In isto etiam modo patet, quod multitudo ab uno patre vel ab uno loco natorum ad unum refertur in quo continetur per unum quod in omnibus est, et ab illo quod principium illius multitudinis est, in omnes derivatur.
Differunt autem istae duae generis significationes : quia prima est unius partiti in multa, secunda autem est multorum respicientium ad unum, quod est principium generationis eorum secundum modum parentis vel loci in quo generatur aliquis ad illius loci complexionem vel figuram. Quod enim quidam dicunt patriam et locum non esse principium generationis, nisi quoad figuram, penitus falsum est : quia sic tota destrueretur scientia generationis uniuscujusque, quam in libro qui dicitur arabice Adarba, quadripartitum autem latine Ptolemaeus ostendit : in quo ostendit periodi virtutem in centro loci ejus qui nascitur congregari : et ex virtute sic in centro nati congregata natum accipere complexionem et formam et figuram et colorem et morem et forlunam.
Et haec quidem secunda generis significatio (propter hoc quod est in uno in multa se diffundendo secundum suae virtutis potentiam, in quo omnia uniuntur et continentur) videtur promptissima ad generis logici declarationem. Secundum hanc rationem sunt et dicuntur, qui ex genere Romuli descenderunt. Nec collectio illa diceretur genus unum, nisi esset unum continens ea sicut principium a quo per generationem descenderunt. Et hoc
modo dicuntur multi Cecropida, qui ex genere successive descenderunt primi Cecrops : et horum proximi secundum lineam ejusdem consanguineitatis. Sic enim multa essent ab uno, sicut in genere logico ab uno genere primo per divisionem differentiarum essent multae species, in quibus omnibus salvatur generis natura potestate sive virtute ad speciem determinatam, sicut et semen generantis primi per successivam generationem formatur ad hunc et ad illum. Patet igitur, quod primus modus generis causatur a secundo, et reducitur ad ipsum sicut ad causam. Et ideo secundus modus principalior est, quam primus, et promptior ad designandum genus logicum, sicut per similitudinem potest describendo designari.
Per prius ergo quoad istam similitudinem dicitur genus uniuscujusque generationis principium. Dehinc autem et per posterius dicitur genus et multitudo collecta eorum qua e ab uno principio ut Romulo descenderunt, sicut dictum est in prima generis designatione. Hujus autem probatio est : quia multitudinem sive collectionem dividentes sive discernentes et ab aliis separantes, qui sunt alterius generis, dicebamus ante illam collectionem genus esse Romanorum vel Romuleorum, et in hoc ab aliis collectionibus separari : nec multitudinem genus esse diceremus, nisi prius intelligeretur unum generationis principium, a quo illa descendit multitudo. Et ideo primus modus generis non dicitur genus, nisi per secundum, et ideo reducitur primus ad secundum sicut ad causam. Fuit etiam prius a nobis positus, quia minus facit ad propositum : sicut et de ambabus istis significationibus prius dicimus, quam de genere logico, ut minus intenta dimittantur, et longius a proposito ponantur. Et ut sciatur, quod similia paulatim et gradatim perficiuntur ad propositi declarationem. Et ideo etiam genus intentum post omnia similia dicimus ultimo.
Est autem attendendum, quod a matre una a qua multi descenderunt, non sumi-
<--- Page Split --->
tur ad genus logicum similitudo : quia mater non est principium formale multorum, sed materiale, et sicut formatum, et non sicut formans. Genus autem logicum principium est ut forma : quia aliter non prælicaretur de eo cujus est genus : sed est ut forma indistincta, quae totum est esse speciei secundum esse informe et indistinctum, distinguibile tamen ad formam speciei.
Et quamvis a loco similitudo trahatur ad generis logici designationem, tamen a tempore non trahitur aliqua similitudo : quia tempus est mensura et numerus motus et mutationis. Et ideo est in fieri, et non est in esse generatorum principaliter. Genus autem natorum est et in esse constitutorum. Propter quod etiam in libro de intelligibilibus dicitur locum esse mensuram entis, tempus autem esse mensuram motus dicitur, quia ejus esse est in motu et mutatione.
Est autem attendendum, quod Avicenna dicit 1 quod isti ambo modi 2 extenduntur etiam ad artificialia. Aliquando enim dicuntur coriarii omnes, qui sunt de collectione coriario um ab uno aliquo qui excellebat in illo artificio : sicut naute dicuntur calepsitae a quodam Calepso, qui floruit in arte nautica : et fabri dicuntur Tubalcaitae a Tubalcaim, qui artem fabrorum invenit : et musici dicuntur, pythagorici a Pythagora, qui perfecit ea quae in arte sunt musica. Hoc tamen est minus proprium : quia id quod est in omnibus ex isto principio, non est substantiale et naturale, sed accidentale illis in quibus est. Genus autem logicum omnibus speciebus inest ut natura et substantia. His ergo modis 3 genus dicitur in quolibet. Aliter autem accipitur apud Philosophos, sicut in sequenti patebit capitulo 4.
Colligentes igitur summatim quae dicta sunt, dicimus quod videtur neque genus neque species simpliciter sive modo uno
et in una intentione dici. Dico autem videtur, et non, est : quia istae generis acceptiones magis sunt in nostra acceptione et cognitione, quam in rei natura et existentia. Et primo quidem quoad nos dicitur genus collectio multorum quodammodo uno modo se habentium ad unum aliquod, quod est illius collectionis secundum generationem principium, et qua se aliquo modo habent ad invicem in uno quod a principio sua generationis est in singulis ipsorum secundum totam illam collectionem. Secundum quam significationem Romanorum collectio genus dicitur ab habitudine unius, dico autem Romuli. Et dicitur genus multitudinis illius per relationem aliquo modo ad invicem secundum id quod est in eis ex Romulo. Et hoc est, quia habent ad invicem eam qua ab illo Romulo est cognationem secundum divisionem vel separationem ab aliis generibus aliorum avorum, qua dicitur vel denominatur ab aliis patribus vel avis.
Dicitur autem et aliter rursus genus quod est unius generationis principium ab eo parente qui genuit, vel ab eo loco in quo quis generatus est propter causam quae in ante habitis posita est. Sic enim Orestem dicimus a Tantalo quidem habere genus : Hilum autem cum domo et familia sua genus habere ab Hercule. Et rursus quidem a loco denuntiantes Pindarum Thebanum esse, Platonem vero Atheniensem. Etenim patria uniuscujusque generationis principium est, quemadmodum et pater, ut in praehabitis expositum est. Haec autem secunda generis acceptio videtur esse promptissima generis significatio. Romani ideo dicti sunt Romani, quia illi a genere descenderunt Romuli : et Cecropida sunt, qui ex genere descenderunt Cecropis : et horum proximi per eamdem causam sunt de eodem genere. Et prius quidem, hoc est, per prius appellatur genus uniuscujusque ge-
<--- Page Split --->
nerationis principium : dehinc autem et per posterius dicitur genus etiam multitudo eorum qui descenderunt ab uno principio, ut a Romulo Romulei. Cujus signum est : namque dividentes hoc genus sive discernentes et ab iliis generibus separantes ipsum, dicebamus omnem illam Romanorum collectionem esse genus Romanorum.
Est autem in duobus dissimilitudo ad genus logicum. In uno quidem : quia principium generationis non secundum substantiam et secundum se totum est in collectione quae genus dicit, ita quod sit in quolibet totum. Genus autem logicum secundum se totum et secundum substantiam est in collectione specierum et in qualibet specie : propter quod etiam non prædicatur nomine et ratione principium generationis de collectione multorum qui descenderunt de ipso nisi denominative. Dicuntur enim Romani vel Romulei, non Romuli. Genus autem logicum prædicatur prædicatione substantiali de his quorum est genus. In alio etiam est dissimilitudo : quia collectio quae dicitur genus, est quasi totum integrale ad genus vel in genere, cujus quilibet est pars integralis, et omnes sunt totum. Genus autem logicum est totum essentiale, cujus quælibet species est pars subjectiva. In hoc tamen aliquid similitudinis est : quia quamvis genus logicum secundum totam essentiam salvetur in qualibet specie, tamen non salvatur in qualibet specie secundum totum ambitum suæ potestatis. Et hoc habet aliquid similitudinis cum toto integrali prædicativo, cujus potestas ex multis potestatibus particularis integratur.
CAPUT II.
De genere philosophico, et quomodo assimilatur aliis?
Genuus logiutuntur genere in illa significationis intentione, qua dicitur, genus est cui sup-
ponitur species directa et immediata suppositione. Genus enim consequitur differentiam, et differentia in genere est potestate, et ideo aliquo modo est sub ambitu communitatis generis : sed tamen non ponitur ut substans sub genere, sed adjungitur lateraliter ad generis determinationem et contractionem. Erit autem de genere ad potestatis ipsius divisionem. Et ideo nec differentia divisiva, nec etiam differentia constitutiva directe supponitur generi, ut substantia stans sub genere. Nec etiam species sic supponitur differentia. Sed differentia constitutiva est in genere ad determinandam generis potestatem et contrahendum ad speciem constitutam, et quasi lateraliter venit ad speciem : propter quod non supponitur generi, ut quid generis, vel ut quale quid sicut species : et ideo differentia non est cui supponitur in ordine naturae species, sed totius est speciei et generis. Quamvis autem individuum generi supponatur, non tamen immediate substat positione. Adhuc nec subsistit : genus enim non contrahitur in ipso pro se, sed species : nec in eo contrahitur species, sed potius secundum esse dividitur divisione materiae et divisione accidentis, et individuantis : quod non proprie est substare in ordine substantis et superstantis : sed est diffusio substantis et superstantis ad multiplicationem materialem. Proprium etiam post speciem est secundum ordinem naturae. Nec etiam proprium secundum quod proprium substare habet, sed potius in esse, et post illud accidens.
Et ideo solum genus est per se et proprie, cui supponitur species. Genus enim cum dicat ordinem superioris ad inferius apud Philosophos, optime notificatur sua significatio, quando determinatur per id ad quod dicit ordinem. Et cum determinetur significatio generis apud Philosophos, fortasse haec intentio dicta est sic : quia in hac intentione habet similitudinem quamdam ad genus dictum in civilibus secundum utramque praeinductarum intentionum. Genus enim sic dictum, principium
<--- Page Split --->
quoddam est specierum quae sunt sub ipso, non quidem materiale, sed etiam effectivum, ut pater. Pater enim est, ut dicit Aristoteles 1, qui aliquid sui habet in filio. Id enim quod aliquid sui habet in filio formali effectivo, est totus pater : pater enim totius secundum principium formativum est in semine, ut artifex in artificiatio. Propter quod etiam Plato opinatur semen esse parvum animal, quod egreditur a generante, et quod est ut parvus pater quantitate, sed totus et integer pater virtute. Et similiter genus est totum in specie secundum substantiam : a quo etiam producitur differentia formans speciem et constituens in esse formato. Et sic genus est sicut generationis principium, quod in ante habitis principalem dicimus esse generis significationem in civilibus. Est autem etiam principium ut locus speciei, in quo fundatur species secundum substantiam : et ex eo determinatur species ad quid et substantiam per se substantem, et in alio quodam fundatam : sicut res fundatur in loco suae generationis et salvatur. Propterea differentia non habet loci similitudinem : quia ipsa constitutiva existens fundatur in alio quodam, et magis proprium, et accidens. Species autem quid locatum in genere, et non locus solum. Genus igitur est ad ipsam se habens ut pater, et ut locus, prout pater et locus generationis sunt principia. Habet autem etiam similitudinem ad genus quod in civilibus secundario dicitur quadammodo habentium se ad aliquid, et ad se invicem, in hoc quod genus in eo quod genus est, necessario continet multitudinem quamdam specierum quae sunt sub eo.
Nec potest esse genus unius solius specici contentivum : eo quod species non exit a genere, nisi per oppositas differentias divisivas : quae (cum eductae fuerint a genere) plures et oppositas constituent species de necessitate. Non sic autem se
habet species ad individuum. Non enim species sui divisione constituit individuum, sed tota est in individuo per substantiam et potestatem: unde materiae determinatione ex accidente individuanteindividuatur. Solum ergo genus ambiens species et multitudinem, continetur in un generis natura. Differentia enim cum se habeat ad genus ut divisiva, non est continens, sed separans et in multitudinem agens. Proprium autem cum sit consequens speciem, et accidens commune consequens individuum, continentis non potest habere rationem, sed potius sunt contenta in aliis secundum suum esse et rationem. Cum autem tripliciter in usu loquentium dicatur genus, de tertio est sermo apud Philosophos et in philosophia : quod ut dictum est, fortasse dictum est ad similitudinem aliorum. Dico autem fortasse, ne videatur aliter dissimile propter duas dissimilitudines in praecedenti capitulo determinatas. Et hoc quidem summatim perstringere possumus, dicendo quod aliter quam in civilibus rursus genus dicitur esse, cui supponitur species, ad horum generum (quae in civilibus dicta sunt) fortasse similitudinem quamdam sic dictum. Hoc enim genus a civilibus ad philosophiam translatum est. Est ergo genus principium quoddam specierum hujusmodi, quale Priamus est communis pater, et quale est communis locus, ut explantatum est : et sic habet similitudinem cum intentione principali. Videtur enim genus in una natura communi omnem multitudinem specierum quae sub ipso est continere : et in hoc habet similitudinem cum secundaria generis significatione. Tripliciter ergo cum sic dicatur genus, de tertio modo suae significationis apud Philosophos de genere sermo est.
<--- Page Split --->
CAPUT III.
De diffinitione vel descriptione generis physici.
Genus phygenus dicentes : Genus est quod de pluribus et differentibus specie in eo quod quid est prædicatur. Quæ descriptio est generis prout genus dicit ordinem unius ad alterum, sicut superioris ad inferius, non simpliciter, sed in ipsa re quæ sic ordinatur : sicut animal est genus, et corpus animatum, et substantia : substantia enim et vivum et animal sunt ea quibus accidit genera esse. Sed generalitas quæ est in ipsis rationem dicit hujus ordinis sive habitudinis quibus ordinantur ad sua inferiora : propter quod in ante habitis dictum est, quod genus est cui supponitur species sive specierum multitudo.
In omnibus communibus substantialibus sic est, quod ex ipsa communitate qua unum substantialiter est in alio, aliae plures resultant analogiae, sive proportionis communitates. Ex hoc enim, quod animal est in homine et de homine, et est in asino et de asino, et sic de aliis speciebus, ex simili quodam respectu animalis ad species suppositas resultat, quod est commune et universale ut genus : quia generis nomen est animali impositum a tali respectu : et sic de specie, et de simili respectu hominis et asini et aliorum ad animal : quæ omnes species quia participant animalis nomine et ratione, surgit communitas alia, quia unumquodque inferiorum sic superius respicientium dicitur species : ad talis enim respectus similitudinem imponitur nomen speciei. Et sic est in respectu individuorum ad speciem : ex simili enim respectu hujus ad hominem et illius et alterius, et sic de aliis, efficitur quod hic est suppositum hominis et illi et omnes alii. Ex hoc an-
tem, quod una similitudine in qualibet natura commune determinatur, quilibet dicitur particularis homo : et ex hoc, quod similiter omnes accidente discernente particulariter naturam communem determinantur, quilibet dicitur individuum. Et sic ex respectibus naturae communis ad inferiora, et respectibus inferioris ad superius, multæ causantur communitates : et secundum quodlibet nomen fit universalis prædication. Quia tamen unum solum est, quod nomine et natura et ratione generis prædicatur, unum solum est id quod est genus, et aliae sunt prædicationes per modum generis prædicatae per accidens, quod accidit prædicato vel subjecto ex tali respectu ad invicem, vel tali ad superius. Et ex tali est, quod non sequitur cum dicitur : homo est animal, et homo est species, ergo animal est species : vel homo est animal, animal est genus, ergo homo est genus : vel Socrates est homo, Socrates est individuum, ergo homo est individuum. In talibus enim omnibus est fallacia accidentis : talis enim communitas ab accidente causatur, quod fundatur in modo respectus superioris ad inferius, vel inferioris ad superius, vel etiam respectu particularis ad naturam communem : qui omnes respectus ex hoc causantur, quod natura communis intelligitur in natura minus communi, quæ species est vel individuum. Et ideo patet quod non sequitur, genus prædicatur de pluribus differentibus speciebus : ergo genus est genus : et sic iretur in infinitum. Soli enim quod est genus per naturam quæ est in pluribus differentibus specie convenit esse genus : ita ut genus dicat rationem ordinis, et prædicationis : animal autem id quod est sic prædicatum, prædicatur ut genus.
Attende autem, quod prædicari idem est quod attribuere per notam compositionis : quando enim unum alteri attribuitur mediante compositione, quam significat hoc verbum, est, tunc prædicatur : et quando unum ab altero dividitur mediante
<--- Page Split --->
negatione talis compositionis, sicut cum dicitur, homo non est lapis : tunc lapis dividitur ab eo. Et hoc fit in intellectu componente vel dividente : in re enim ipsa sine notacompositionis vel divisionis, unum in altero est, vel non est. Sed intellectus componens vel dividens hic sine nota compositionis vel divisionis, hoc significare non potest : et, ut hoc significet, invenit modum compositionis unius cum alio : et hoc est predicare unum de alio, vel negare unum ab alio. Fit autem hoc quandoque essentialiter, quandoque autem accidentaliter. Essentialiter autem quando unum accipitur in alio per naturam et substantiam. Et hoc tripliciter contingit : aut enim accipit ut priorem naturam in posteriori, aut naturam communem in materia determinatam, aut convertibilem, et idem in convertibili. Primo quidem modo predicatur ut genus, secundo autem ut species, tertio vero modo ut diffinitio de diffinito. De differentia vero inferius tractabitur. Genus igitur est id quod dicto modo predicatur.
Non enim aliquod commune substantiale per quod diffinitur genus potest poni : quia sic omni generi supponeretur substantiale commune quod non est verum : quando enim dico animal, est quod praedicatur de pluribus differentibus specie. Et si quaeras quid est animal, dico quod animal est vivum sensibile quod de pluribus differentibus specie praedicatur. Sed cum dico, genus, est quod praedicatur de pluribus differentibus specie. Si quaeratur, quid est genus ? non possum assignare quid est genus per aliquid communius illo : quia sicut jam dictum est, genus est nomen impositum ab accidente quod est ratio ordinis, et respectus superioris naturae ad inferiorem, in qua est substantialiter et acceptum in intellectu ipsius. Et id nomen transcendens est, nec potest notificari per aliud significationis
certae nomen aliquod : sed oportet quod notificetur per infinitum, hoc est, per nomen significationis non diffinitae, dicendo : genus est quod praedicatur. Et est idem ac si diceretur : illud quod praedicatur de pluribus differentibus specie vocatur genus : quamvis id in quantum infinitum, ignotum sit et incerta significationis. Et sic poni potest in notificatione descriptionis vel diffinitionis.
Quod autem additur de pluribus differentibus specie, est ideo, quia genus ad speciem non deducitur nisi divisum per differentias:quae cum opposita sint et divisiva respectu generis, constitutivae autem respectu speciei, oportet plures esse. Differentia divisiva, ut dicit Damascenus, est causa-materiei formarum, sicut divisio per materiam est causa numeri individuorum. Et ideo communitas generis ambit species constitutas oppositis differentiis.
Quod etiamsi poneretur, quod non esset nisi una species, ut diceremus non esse nisi hominem et nullam aliam speciem animalis, adhuc praedicaretur animal de homine ut genus : quia de potestate et ambitu naturali animalis est et de aptitudine generis, quod dividatur oppositis differentis. Non enim solum universale est quod praedicatur, sed quod aptum natum est praedicari de multis, ut jam in ante habitis dictum est 1. Et si illa multa differunt formis (quam differentiam et numerum facit divisio differentiarum, quae potestatem naturae dividit primum et per se) tunc praedicatur de pluribus differentibus specie, quia genus differentiis dividitur divisa sua potestate. Alia enim potestate genus est in specie una, et alia in alia : et non talis divisio est speciei per materiam : eadem enim potestate species est in uno individuo et in alio, nec est divisa, sed secundum esse integrum manente sua naturali potestate est in quolibet individuorum.
1 Nota quod D. Albertus non contradicit his quae dixit vel dicet in cap. de Specie, nec vult
propter hoc quod genus possit conservari in una specie tantum.
<--- Page Split --->
Quod autem additur in eo quod quid est, ideo additum est, quia omnes superius quod per essentiam et nomen et differentiam est in inferiori, est quid ipsius, secundum quod quid est quidditas. Et si aliquis dicat, quod non est tota quidditas, dicimus quod est totum esse ipsius, sed non est perfectum esse ipsius speciei : totum enim esse est in potentia : et nihil est de esse quod in potentia non sit ante ultimum actum ad quem terminatur motus potentiae : esse autem in potentia est esse in genere, et haec est causa vera quod genus praedicatur. Non ideo tantum quia est forma, sed quia est forma et secundum aliquem modum totum esse dicit. Et quod sic se habet ad subjectum, praedicatur de illo non per denominationem accidentalem, sed essentiali praedicatione.
Et hoc est quod a multis dicitur, quod est forma partis quæ non praedicatur, et est forma totius quæ praedicatur. Sed oportet addere, quod forma quæ prædicatur, totius sit, et totum esse significet, et non significet essentiam cujus est actus proprius : animalitas enim non prædicatur, nec etiam humanitas : quamvis animalitatis esse sit animal, et humanitatis esse sit homo. Talis ergo forma designans formam totius et esse, prædicatur, et non aliter : et anima sensibilis loco animalis posita non prædicatur, quia animal non est anima sensibilis : et similiter anima hominis non prædicatur de homine : hæc enim dicit formam partis, et non totius esse. Animalitas autem et humanitas non prædicatur de his quorum formæ sunt : non enim designant formas ut esse subjecti, sed ut essentias. Animal autem et homo prædicantur, quia designant formas, ut esse totum subjecti, vel in potentia vel actu : subjecti dico de quo prædicantur. Et sic etiam in formis accidentalibus omnibus. Et ideo homo est risibilis, et non risibilitas ; et homo est albus, et non albedo. Hoc est igitur quod dicitur, quod genus est quod prædicatur de pluribus differentibus specie in eo quod
quid est : quod enim quid est et esse ipsius est de quo prædicatur. Et ideo genus est universale quod immediata et substantiali prædicatione est in multis speciebus et de multis.
Sic ergo demonstratum est, quod genus est universale et inter universalia primum ; et qualiter communitas generis differt a b aliis communitatibus posterioribus ab accidentibus denominatis.
CAPUT IV.
Quod diffinitio generis nec abundet, nec deficiat, et ejus declaratio.
Quod autem inducta diffinitio generis ab omnibus aliis separetur, et in se nec superfluum aliquod contineat nec in aliquo deficiat, sic probatur. Eorum enim quæ prædicantur, quædam quidem de uno solo prædicantur, ut individua, ut Socrates, et Plato : et per nutum demonstrationis appropriata, ut hic et hæc et hoc, secundum omnem modum demonstrationis ad hoc singulare. Alia vero de pluribus prædicantur quemadmodum genera, et species, differentia, proprium, et accidens, quæ sunt universalia. Dico autem accidens, quod est commune accidens, et non proprium alicui individuorum. Accidens enim uni individuo proprium, est accidens quod vocatur individuans : et hoc quia soli convenit, de uno solo prædicatur, ut Socrates, vel Socratis accidens, quo homo individuus efficitur, dicendo, Socrates est Socrates, et Plato est Plato, et hic est hic et non alius, et hoc est hoc et non aliud, vel etiam aliquis homo est aliquis homo et non alius. Sed cum dicimus, homo est animal, et dicimus cum hoc, quod asinus est animal, et multa alia. Et similiter in specie dicimus, quod Socrates est homo, et Plato est homo, et multi alii : et quod Socrates est rationale, et etiam Plato, et multi alii. Et similiter est de proprio et de accidente, quorum quodlibet de pluribus prædicatur. Ab hoc, de pluribus prædica-
<--- Page Split --->
tur, habet genus, quod est universale, et differt ab eo quod est singulare quod de uno solo prædicatur.
Quod autem dico particulare sive singulare prædicari de se et de uno solo, non est proprie dictum : quia proprie loquendo, ut in Prædicamentis dicit Aristoteles, in prima substantia nulla est prædicatio. Et hoc probatur ex ratione prædicationis quæ in ante habitis posita est. Prædicari enim de alio est hoc in illo, et de illo esse, et intelligere, et per compositionem designare. Cum autem nihil in seipso sit, ut dicit Aristoteles 1, non potest prima substantia in seipsa aut esse de seipsa, nec proprie potest de seipsa esse designari. Et ideo prima substantia non prædicatur proprie de seipsa. Sed quando hoc fit quod de seipsa prædicatur, hoc fit quoad nos, et non secundum seipsum. Nisi forte diceretur, quod in talibus prædicationibus secundum id quod est subjicitur, et secundum id quod est ad ipsum prædicatur. Sic enim aliqua diversitas posset esse subjecti et prædicati, et sic prædicatum intelligitur, ut esse in subjecto, et esse de seipso : et sic est etiam in omnibus ubi idem de seipso prædicatur. Et sic intelligitur quod dicit Boëtius, quod nulla propositio est verior ea in qua idem prædicatur de seipso. In illa enim idem prædicatur de eodem ut id quo est. Et sic concedi potest, quod prima substantia de seipsa ut de uno prædicatur.
Particulare autem quod de seipso prædicatur, tripliciter designatur, scilicet ut singulare in nomine, ut Socrates et Plato. Secundo in nutu demonstrationis ad hoc, ut hic et hæc et hoc : hoc enim nutu demonstrationis ad unum solum non potest nisi de uno solo prædicari. Sed tertio ab
Aristotele designatur in Prædicamentis, ut vagum, ut aliquis homo, et aliquis hos. Et de hoc potest esse dubium, utrum de uno solo, an de pluribus prædicetur : est enim Socrates aliquis homo, et Plato aliquis homo 2.
Sed est in talibus considerandum, quod cum dicitur aliquis homo, scilicet ex parte naturae inclinatae ad partem per signum particulare, scilicet ad partem hanc vel illam non determinatae. Et sic consideratum habet speciei prædicationem aliquo modo, et quoad hoc de pluribus differentibus numero prædicatur, vel generis prædicatione, ut cum dicitur, animal quoddam, vel aliquod animal. Sic ergo non prædicatur propria prædicatione, sed naturae quæ ad partem inclinat. Genus autem est, quod propria prædicatione et immediata de pluribus differentibus specie prædicatur. Potest etiam considerari aliquod animal, vel aliquis homo ut particulare, sive ex parte particulantis ad partem determinatam, et sic non habet nisi prædicationem partis, et sic non prædicatur nisi de uno solo. Et sic id quod dicitur de particulari, quod de uno solo prædicatur, intelligitur de propria et immediata prædicatione, et non de illa quam individuum vagum habet mediante natura communi, sive generis, vel speciei, per ipsum ad partem inclinatae.
Per id ergo quod de pluribus prædicatur, differt genus a particulari sine singulari quod de uno solo prædicatur. Nam propria prædicatione, nisi forte unum et idem particulare multis modis synonymis designaretur, ut Socrates decorus crispus et hujusmodi, quæ synonyma sunt, ut censis, muero, sica, gladius, sicut dicitur Marcus Tullius Cicero : nihil prohibet
<--- Page Split --->
singulare sub uno nomine notius esse, quam sub alio, et sic notius prædicari de se secundum quod est sub nomine minus noto : ut si quæram, quis sit talis ? et dicatur mihi, Tullius est Marcus : videtur enim aliquo modo propinquius esse propriæ prædicationi. Sic ergo genus distinguitar ab individuis per hoc quod est de pluribus prædicari.
A speciebus autem differt genus : quia quamvis de pluribus prædicetur, non tamen prædicatur de pluribus specie differentibus quoad naturae aptitudinem, quæ secundum quod species est, per differentias oppositas formaliter secundum potestatem naturae divisibilis non est : sed in pluralitatem agit numeralem per materiae propriæ divisionem, et accidentis individuationem, sicut patet per antedicta. Et ideo cum dicitur, quod prædicatur de pluribus differentibus specie, intelligitur per causam efficientem : ita quod pluralitas forma et speciei facta per differentias constitutivas fecit illa differre.
Objecto.
Solutio.
Sed si quis sophistice objiciat, quod homo, et asinus, et leo non differunt, sed conveniunt specie : quia quodlibet eorum species est. Erit constructio in habitudine causæ formalis : et sic incidit sophisma secundum amphibologiam. Per hoc quod est prædicari de differentibus specie, separatur et discernitur genus a specie, et prædicatio generis a prædicatione speciei.
A proprio autem differt genus, sive a proprii prædicatione differt prædicatio generis in hoc, quod proprium proprie sumptum quod convenit omni et soli et semper, de una sola specie (quam immodiate consequitur) prædicatur. Et mediante illa communi specie, per quam transit ad individua, prædicatur de individuis illius speciei, sicut risibile prædicatur de solo homine et de individuis hominis, ut Socrate et Platone. Genus autem non ut consequens, sed ut prius natura prædicatur de pluribus speciebus et individuis illarum specierum : quia quod
essentialiter est in subjecto, inferioribus nomen suum dat et rationem. Proprium enim (ut in sequentibus dicetur) consequitur speciem et est accidens speciei per commune speciei : quia quod essentiale est, particularibus nomen et rationem suam dat inferioribus et naturam : et trahitur mediante natura etiam proprium ad particularia, et prædicatur de illis ut proprium, sicut de specie. Et tamen talem modum prædicandi non habet genus secundum seipsum per hoc quod est in inferioribus et de inferioribus prædicatur. Sic ergo per eumdem modum diversimode acceptum (quod est de pluribus differentibus specie prædicari) genus differt a specie, et a proprio quod est accidens speciei.
A differentia vero differt et communiter accidentibus in eo quod genus prædicatur in quid : sed differentia et communiter accidentia prædicantur in quale. Quamvis enim etiam proprium in quale prædicetur. Cum tamen genus in duobus differat a proprii prædicatione, scilicet in eo quod est prædicari de pluribus differentibus specie, et etiam in prædicari in quid et non in quale : prius differt a proprio in hoc quod prædicatur de differentibus specie, quam in hoc quod prædicatur in quid. Et hoc probatur per hoc, quod si genus sumatur ut commune, sic est quædam qualitas speciei : esse enim commune respectu ejus quod subjicitur sibi, ut qualitas quædam est ipsius. Et ideo dividit Aristoteles ex proposito quale quid contra hoc aliquid. Et quoad hoc in modo prædicandi non differt a proprio. Substantialior igitur et prior differentia generis ad proprium est prædicari de pluribus differentibus specie, quam prædicari in quid, ut dictum est.
Est autem advertendum, quod cum dicitur, differentia prædicatur in quale, et communiter accidentia in quale : non sumitur uno modo quale, nisi in voce, et non secundum rationem : secundum enim rationem perfectivam qualis, tunc quale
<--- Page Split --->
est qualitatis informatio et dispositio secundum quam quales dicimur : et hoc modo quale est, quod non convenit substantiae nec generi alicujus accidentis nisi qualitatis. Alio modo et posterius dicitur quale, quod est consequens quid perfectum : et hoc modo accidens omne quale est, quod est accidens individui : et tunc dividitur quale contra quid perfectum in esse et substantia. Tertio modo dicitur quale, quod est consequens essentialia speciei et naturae : et hoc modo dicitur proprium quale. Et hoc minus habet de quali quam id quod est consequens esse individui. Quarto modo quale dicitur, quod est potentiae determinativum ad esse speciei : et hoc ideo dicitur quale, quia est consequens quid sive subjectum primum quod est genus rei.
Nec dicitur quale, quia sit in genere primo modo dicto, vel quia sit consequens quid speciei : sed tantum ideo, quia est consequens aliquid generis sicut artus consequens potentiam in eodem in quo est aliquid secundum potentiam et aliquid secundum actum. Et hoc quantum ad essentiam suam est substantia et substantiae effectivum, licet habeat modum praedicandi in quale, in quantum est quid generis consequens : et hoc modo differentia praedicatur in quale. Et convenit cum quali accidente in quantum utrumque est ad quid consequens : quamvis quid ad quod consequitur accidens, sit ejus quod est hoc aliquid in individuo. Quid autem ad quod consequitur differentia, est quid imperfectum : ideo differentia consequens est perfectiva potentiae illius secundum substantiam : et quantum ad essentiam est de genere substantiae. Quia vero accidens commune est consequens quid perfectum in eo quod est hoc aliquid et post hoc aliquid, nihil est addore ei quod est esse secundum substantiam. Ideo quale id remanet in natura accidentis, quod cum sit in aliquo, non est
in eo sicut pars quaedam : quod differentiae (quae consequitur quid imperfectum) convenire non potest : non enim potest consequi quid et imperfectum, nisi id quod est pars esse ejus in quo est. Sic ergo et tot modis dicitur quale.
Alio etiam modo dicitur quale quid secundum quod dividitur contra hoc aliquid : et sic quale sumitur termino infinito, per quem quaeritur quale, nec sumitur sive determinatur quaestio quousque stetur in hoc aliquid. Dicentes enim, quod Socrates est animal, quaerimus quale animal : et dicimus, homo. Et quaerentes, qualis homo, dicimus, quod est hic homo : et sic quod habet commune quale quid est respectu sui inferioris. Et etiam genus non praedicatur quidem in quale nec in quid determinatum, sed praedicatur in quale quid indeterminatum, et similiter species, et in quid determinatum sola praedicatur prima substantia.
Similiter etiam id quod dicitur prædicari in quid, dicitur multis modis. Dicitur enim prædicari in quid quod est de natura et modo prædicandi in quid : et hoc est solum illud quod est de natura sua subjectum in quo alia fundantur, sicut in prima substantia fundantur et secundæ substantiae et accidentia communia, et sicut species in qua fundantur propria, et sicut genus in quo fundantur differentiae. Dicitur etiam in quid quod non naturam, sed modum habet illius, sicut genera accidentium prædicantur de sibi subjectis speciebus et individuis, ut dicit Aristoteles 1. Si quis albedine posita dixerit colorem esse, quid est dicit, et qualitatem significat. Adhuc autem dicitur prædicari in quid, quod totam dicit subjecti quidditatem, sicut diffinitio de diffinito prædicatur in quid.
Et ex his quae dicta sunt, facile patet quod a differentia et communiter accidentibus differt genus in modo prædicamdi : quia quamvis differentia de pluribus differentibus specie prædicetur, ut irra-
<--- Page Split --->
tionale quod de asino et leone prædicatur: et similiter commune accidens quamvis de differentibus specie prædicetur, ut album de nive et cygno : non tamen differentia et commune accidens prædicantur in quid, sed in quale. Genus autem per seipsum ut subjectum primum in quid et non in quale prædicatur. Interrogantibus enim nobis, qualis est corvus? respondemus, quod niger, commune accidens respondentes : est enim rationale differentia, nigrum vero communiter accidens. Cum vero quid est homo interrogemur, respondemus, quod est animal : eo quod animal proximum subjectum est in esse hominis in quo fundatur differentia constitutiva. Animal autem genus est hominis : genus igitur in quid prædicatur.
Ex omnibus ergo quæ dicta sunt, patet quod id quod ponitur in diffinitione generis, scilicet prædicari de pluribus, dividit genus ab his quæ de uno solo prædicantur, quæ sunt de numero eorum quæ sunt individua. Hoc autem quod in diffinitione ponitur, differentibus specie, separat genus ab his prædicabilibus quæ sunt species et quæ sunt propria. Quamvis etiam proprium assignetur generalissimum, ut Aristoteles in Prædicamentis dicit, quod proprium est substantiæ secundum sui mutationem esse susceptibile contrariorum : tamen proprie et immediate proprium est speciei, nec assignatur generi nisi per speciem, et sic transit ad genus : hoc ipsum enim quod est susceptibile esse contrariorum sui mutatione, substantiæ non convenit nisi per substare : quod primæ substantiæ non in quantum est hæc vel illa, sed in quantum est substantia, maxime convenit. Quod in diffinitione ponitur, in eo quod quid sit prædicari, dividit genus a communiter accidentibus et differentiis, quæ ut dictum est, non in eo quod quid sit prædicatur, sed in eo quod quale sit.
Patet ergo cx quo diffinitio dicit omnia quæ sunt de esse generis, et separat
genus ab omnibus universalibus aliis quæ secum dividunt hoc commune quod est universale : nihil superfluum, et nihil diminutum continet generis dicta descriptio. Hoc igitur est, quod dicere de genere intendimus in quantum est universale prædicabile.
CAPUT V.
De recapitulatione eorum quæ de sermone generis dicta sunt.
Capitulariter igitur ea quæ de generis diffinitione dicta sunt colligentes, dicimus, quod aliter quam in civilibus rursus dicitur genus, cui immediata et directa linea non transversaliter supponitur species. Ad horum generum, quæ in civilibus sunt, fortasse aliquam similitudinem dictum : hujusmodi enim genus est principium quoddam earum quæ directe sunt sub se specierum. Et hoc convenit cum acceptione generis secunda. Videtur etiam genùs sic dictum omnem multitudinem specierum et individuorum continere in una sui natura, et nomine quod largitur eis. Et sic convenit cum acceptione generis, de qua est sermo apud Philosophos. Unde etiam taliter dictum genus describentes, dicunt et assignaverunt dicentes, quod genus est quod de pluribus et differentibus specie in eo quod quid est prædicatur, ut animal quod de homine et de asino in eo quod quid est prædicatur. Eeorum enim quæ prædicantur, alia quidem de uno solo prædicantur, sicut individua (quamvis hæc prædicatio non sit propria) ut Socrates, et Plato : et ut generaliter dicatur in omni genere individuorum, ut hic et hæc et hoc. Alia vero prædicabilium prædicantur de pluribus quemadmodum genera, et species, et differentia, et proprium, et accidens commune, sive accidentia communia, quæ non sunt alicui propria. Est autem ex. gr. genus quidem ut animal, species autem ut homo, differentia ut ratio-
<--- Page Split --->
nale, proprium ut risibile, accidens ut album, nigrum, et sedere, et hujusmodi.
Ab his ergo quae de uno solo prædicantur, differunt genera per id quod in diffinitione inducta positum est : eo quod ipsa genera per diffinitionem præindutum assignata sunt in eo quod de pluribus prædicantur.
Ab his autem speciebus quae de pluribus prædicantur, differunt genera : quoniam non prædicatur species de pluribus differentibus specie sicut genus, sed prædicatur de pluribus solo numero differentibus, non quidem secundum quod numerus est accidens, sed secundum quod numerus est in rebus numeratis : propter quod dicit Aristoteles, quod numero differunt quaecumque differunt materiae divisione : homo enim cum sit species, de Socrate prædicatur, et de Platone, qui non specie differunt ab invicem, sed numero solum et divisione materiae, quia materia Socratis non est materia Platonis. Animal autem cum sit genus, de homine prædicatur, et de bove, qui specie differunt a se invicem, et non numero solum.
A proprio vero differt genus : quoniam proprium quidem de una sola specie prædicatur, cujus est proprium, mediata et consequentia prædicatione, et de his individuis quae sunt in illa una specie, quia per speciem proprium transit ad individua, quorum totum esse formale est ipsa species, quemadmodum risibile prædicatur de homine solo et particularibus hominibus qui sunt sub homine : genus autem non de una sola specie prædicatur, sed de pluribus et differentibus specie.
A differentia vero differt genus et ab aliis quae sunt communiter accidentia :
quia etsi de pluribus et differentibus specie prædicantur et differentia et communiter accidens, non tamen in eo quod quid sit prædicantur, sed in eo quod quale sit. Cujus ratio est : quia aliquibus interrogantibus nos id de quo ut de subjecto prædicatur hæc differentia et accidens, non in eo quod quid sit dicimus illa prædicari, sed magis in eo quod quale : et interroganti alicui et dicenti, qualis est homo? dicimus quoniam rationalis. Et interroganti qualis est corvus ? dicimus quoniam est niger. Est autem rationalis differentia quae est essentialis qualitas hominis : nigrum autem est accidens commune et corvo et Æthiopi. Cum autem quid est homo interrogemur, respondemus quod est animal. Est autem genus hominis animal, et primum in esse homini subjectum.
Prædicari ergo de pluribus genus dividit sive separat ab his quae de uno solo prædicantur, quae sunt de numero eorum quae sunt individua. Per id autem quod dicitur prædicari de differentibus specie, separatur genus ab his quae ut species vel sicut propria prædicantur. In eo autem quod quid sit prædicari dicitur, dividitur genus à communiter accidentibus et a differentia, quae non in eo quod quid sit, sed in eo quod quale sit prædicantur.
Nihil ergo nec superfluum nec diminutum continet generis dicta a Philosophis descriptio. Et ideo talis diffinitio terminus vocatur, diffinitum perfecte (per omnia quae sunt de esse ipsius) determinans, et ab omnibus aliis distinguens et separans. Hæc igitur quantum ad logicam intentionem pertinet de genere dicta sunt.
<--- Page Split --->