TRACTATUS V
DE DIFFERENTIA.
CAPUT I.
De distinctione nominis differentiae quod multipliciter dicitur.
Consequenter de universali quod differentia vocatur, pertractare est. Haec enim quia constituit speciem, et praedicatur de specie et de ratione diffinitiva ipsius speciei, ideo ante speciem erat ponenda, nisi obstitisset correlatio ad invicem specei ad genus, et generis ad speciem, quemadmodum in praehabitis dictum est. Antequam autem notificemus differentiam quae sola una est de quinque universalibus, et determinemus de ipsa, oportet nos distinguere multiplicitatem nominis differentiae : haec enim multipliciter dicitur secundum prius et posterius.
Differentiaigiturmultipliciterdicitur , utdicitAvicenna , nonsicutgenusetspe - c i e s : quiaingenereetspecieprimofuitusushorumnominuminphysicisetpo - liticis , etabillishaecnominaadusumphilosophiaesumptasunt . Sedindiffe - rentiafactumesteconverso . NomenenimdifferentiaeprimofuitinusPhilo - sophorum , etabillatranssumptumestadusumcommuniterloquentium . Haeigi - turestcausavera , quodmultipliciterdi - citurnomendifferentiae , communitersci - licet , proprie , etmagisproprie .
Communiterautemdiciturdifferentia , quæestapdcommuniterloquentescon - siderandoeaquæsensibusprimoobji - ciuntur . Communiterergoalterumabalterodifferredifferentiadicitur , quandounumabalteroalteritatequadamcujus - cumquecommuniterapprehensibilisaci - dentisdifferredicitur , quocumquemodo
secundumomniageneraformarumacci - dentium . Nectalesdifferentiæcommunesideodicuntur , quiarebusinsintcommu - niterquasfaciuntdifferre : sienimsicesset , nondicerenturdifferentiæ , sedconvenientiæ . Seddicunturdifferentiæcommuniter , quiaacommuniterloquen - tibussuntinusu . Vulgusenimassignan - dodifferentiasrerum , talibusresdifferrefacit , qualiaforinsecusinrebuspersen - sumcommuniterapprehendit .
Sic autem in tali differentia individuum unius speciei differt ab alio individuo ejusdem speciei, ut Socrates a Platone differt accidentium sensibilium alteritate quadam, sicut dicit Apulejus, quod Plato latus fuit facie, Socrates autem non. Hac etiam differentia unum individuum unius speciei differt a seipso in duobus temporibus, sicut Socrates jam vir vel senex existens, differt a se puero per accidentia juventutis et senectutis, quae non cito derelinquunt subjectum. Sic etiam Socrates differt a seipso quando aliquid facit, scribit, vel legit, quiescente seipso a tali opere, quae sunt accidentia cito separabilia. Et ut generaliter dicatur, haec differentia semper consideratur secundum aliquem modum diversimode se habendi ad seipsum, vel ad alium alteritatibus quibuscumque: vel cujuslibet generis accidentia cito vel non cito separabilia. Haec igitur est acceptio differentiae secundum intentionem nominis dicta apud communiter loquentes : propter quod etiam communis vocatur differentia, hoc est, quam attendunt communiter loquentes.
Juxta istum modum magis vicine ad verum modum accipitur differentia quae vocatur propria : eo quod ei in quo est, per causam connaturalem est appropria-
<--- Page Split --->
ta, ut quando unum differre dicitur ab altero per accidens inseparabile : quod ideo inseparabile est, quia causam habet quae est in subjecto in quo est, sicut est nasi simitas in simo, cujus nasus simiae comparatur : vel cicatrix aliqua indurata vel inseparabilis, cum ex vulnere occaluerit : simitas enim inest per naturam, sed cicatricem habens differt ab eo qui cicatricem non habet, et aliquando idem cicatricem habens nunca seipso antequam cicatricem haberet. Haec autem dicitur propria : quia per aliquam rationem accedit ad illam, quae vero nomine differentia vocatur : haec enim quamvis non sit de essentia ejus in quo est et quod differre facit, habet tamen causam in essentialibus ipsius sive sint essentialia complexioni, sive sint essentialia compositioni ipsius, et sic accedet ad verae differentiae rationem. Quando autem dicimus, quod talis differentia causam habet in subjecto in quo est, et quod differre facit, non intelligimus de subjecto quod est specie tantum, sed de illo in numero subjecto in quo est id quod differre facit, sicut simitas in naso, vel claudicatio in tibia. Hanc differentiam considerare per rationem necesse est : et ideo jam ad usum verum differentiae (secundum modum quo philosophia utitur differentia) appropinquat.
Secundum autem modum magis et maxime proprium alterum ab altero differre dicitur : quoniam sub alia et universali et specifica differentia differt, sicut differt homo ab equo specifica differentia : quae quidem differentia est qualitas essentialis hominis, quae ratio dicitur. Haec enim differentia quamvis sit forma essentialis hominis, tamen est qualitas naturalis generis et perfectiva potentiae ipsius et determinativa communitatis et confusionis ejus, ut dicit Avicenna, et ideo substantialis est speciei, et substantia et principium substantiae sicut forma : et perfectiva est materiae, et determinativa confusionis ejus. et principium rei quae composita est ex materia et forma.
Igitur ista distinctio differentiae vel di-
visio est multipliciter dicti per analogiam ad unum actum qui est facere differre unum ab altero : qui quidem convenit vere, hoc est, secundum veram rationem differentiae magis propriae, aliis autem secundum quod plus vel minus faciunt differre. Et ideo prima differentia vocatur simpliciter ea quae dicitur magis propria, secundario illa quae vocatur propria, tertio autem illa quae vocatur communis. Quoad nos autem per prius dicitur differentia quae communis est : propter hoc quod prima facie notitiae nostrae se objicit. Secundario autem dicitur ea quae dicitur propria : quia minus communiter est apprehensibilis. Ultimo vero quae paucioribus substantia et intellectu utentibus innotescit.
Hac igitur divisione sic posita, per proprios effectus uniuscujusque membri declaremus partes hoc commune dividentes, quod est differentia. Dicamus igitur, quod in hoc conveniunt duae primae, ea scilicet quae est communiter differentia, et ea quae est proprie vocata differentia, quod id in quo sunt et differre faciunt per id quod est causa differentiae, non faciunt suum subjectum nisi solum alteratum quando cuilibet subjecto adveniunt. Illa autem differentia quae est magis propria per id quod est causa differendi, facit aliud in substantia esse id quod differt ab eo a quo differt.
Concluditur ergo proprius effectus differentiarum, quod differentiarum quaedam per id quod faciunt differre, faciunt alteratum esse solum id quod differt ab eo a quo differt. Aliae vero per id quod differre facit, faciunt aliud in substantia esse quod differt ab eo a quo differt. Hujus autem causa est, quia differentia communis et propria non faciunt differre nisi per accidens, quod aut habet causam in subjecto, aut non habet causam in subjecto : et quocumque modo sit accidens, nullo modo potest esse perfectivum vel constitutivum substantiae : et ideo per se non potest facere aliud, quia aliud non est nisi quod secundum substantiam est
<--- Page Split --->
aliud. Et quamvis simum et aquilum sit aliud per substantiam nasi, hoc tamen non est per simitatem et aquilinitatem quæ sunt accidentia, sed potius per diversitatem substantiæ simi nasi, et per substantiam nasi aquili : sicut risibile et hinnibile differunt per substantiam, sed hujus differentiæ non est causa risibile vel hinnibile, sed formæ specificæ, et differentiæ substantiales, quibus substantialiter differunt homo et equus.
Ex hoc autem iterum surgit istarum differentiarum dividentium manifestatio, quod illæ quidem differentiæ quæ faciunt aliud in substantia et specie per id quod facit differre, dicuntur esse specificæ differentiæ, hoc est, ad speciem pertinentes et in specie constituentes. Illæ vero quæ alteratum solum faciunt, dicuntur simpliciter differentiæ : non ita quod nomen differentiæ prædicetur simpliciter de illis ratione absoluta et perfecta, sed quia super nomen differentiæ nihil addunt quod ponat eas in formam veræ et propriæ differentiæ : sicut eum dicimus, quod ens in potentia dicitur simpliciter ens, non ita dicimus hoc, quod ens in potentia entis simpliciter habeat nomen vel rationem, cum sit ens secundum quid et non simpliciter, sed dicitur ens simpliciter, hoc est, sine determinatione alicujus per quod ad ens actu trahatur et determinetur.
Hoc autem quod dictum est manifestatur exemplariter : quia huic generi quod est animal, rationale adveniens in diffinitione hominis vel Dei facit id quod in substantia est alicujus aliud ab eo a quo differt per illam differentiam, facit enim rationale animal, et facit speciem subalternam animal. Illa vero quæ est communiter differentia per id quod est causa differentiæ, ut movendi quo differt aliquis a quiescente, non facit nisi alteratum et non aliud, quantum est de eo quod est causa differentiæ quod est separabile acdens. Concludit ergo quod quædam differentiarum facit aliud secundum sub-
stantiam, quædam autem non facit nisi alteratum.
Ex his igitur ostenditur, quod in proceCorollarium quod hic limio istius libri dictum est, quod scilicet ber sit utili ad divisionotitia universalium valet et utilis est ad nes et diffinitiones. divisionses et ad diffinitiones : quia secundum differentias quæ faciunt aliud, divisiones faciunt generum in species : et secundum easdem et per easdem diffinitiones specierum assignantur, eo quod diffinitiones veræ sunt ex genere et talibus differentiis. Sed secundum eas quæ solum faciunt alteratum et non aliud, alteratio sola in accidente consistit generaliter dicta secundum omne accidens et secundum aliquem modum se habendi per mutationes secundum omne genus prædicamenti, sive in ipso sit motus per se, sive ad ipsum sit motus per accidens. Alteratio enim proprie solum est in una specie qualitatis quæ est passio vel passibilis qualitas. Motus autem per se non est nisi in tribus prædicamentis quæ sunt qualitas, quantitas, et ubi. Per accidens etiam in omnibus est, ut dicit Aristoteles1, et hoc modo dicimus communiter sumi penes alterationem accidentalem quamcunque sive sit per se sive per accidens : quia sequitur actum differentiæ, qui est differre facere unum ab alio, vel idem a seipso.
Sumuntur enim differentiæ istæ ab accidentibus communibus sive propriis. Et hujusmodi accidentis triplex consideratio est : si enim in se consideretur, tunc est accidens vel proprium, quæ sunt duo de quinque universalibus e diverso dividentia cum differentia hoc commune quod est universale : et sic nec differentia est accidens, nec proprium. Considerantur etiam in comparatione ad subjectum in quo sunt, et sic sunt comparata ad sua singularia de quibus prædicantur, et est similis comparatio sicut speciei ad individua. Considerantur etiam secundum quod per ea est convenientia vel differentia ad illa comparata, et sic ab ipsis su-
<--- Page Split --->
muntur duo differentiae modi, qui sunt communis, et propria differentia.
Illa autem differentia quae facit aliud, sumitur a forma specifica, quae etiam tripliciter consideratur, in se scilicet prout est substantia quae estforma substantiam faciens, et prout est in specie constituta, et sic est specificata : et prout per ipsam id quod ea formatum est comparatur ad aliud secundum convenientiam vel differentiam, et hoc solum modo differentia vocatur, primo autem modo forma, secundo vero modo species, secundum quam species unum est quinque universalium, dividens hoc commune quod est universale cum differentia et aliis universalibus.
Et ista quidem differentia est unum ex quinque universalibus, cujus assignationem secundum diffinitionem primam dat Avicenna dicens, quod est universale simplex prædicatum de specie in quale quid. Hæc enim est differentia magis proprie vocata differentia, quæ aliud facit, et non alteratum. Dico autem alteratum vel qualitate accidentali vel essentiali. Sed differentia magis propria non tantum alteratum, sed etiam facit aliud, quia alteratum qualitate essentiali aliud factum est. Hæc est igitur differentia magis propria, quæ est unum de quinque universalibus in quale prædicatum de specie : eo quod differentia qualitas substantialis est generis : sicut qualitas non substantialis, sed ex substantialibus manans sive fluens, est proprium : et sicut qualitas individui accidentalis non ex substantialibus fluens, est accidens commune.
Nec valet argumentum si quis objiciat: Differentia substantialis facit alteratum : id autem quod alteratum facit, est accidens proprium : ergo differentia substantialis est accidens vel proprium. Quia alteratum esse contingit dupliciter, qualitate scilicet essentiali vel accidentali, arguit autem ac si solum qualitate accidentali fieret alteratum. Hæc omnia autem dicta, sunt ab antiquis sub compendio com-
prehensa tali modo, quod differentia communit er, et proprie, et magis proprie dicitur, secundum divisionem multiplicis, quod medium est inter æquivocum et univocum. Communiter autem differre alterum ab altero dicitur, quando alteritate quadam differt : et quocumque modo cujuscumque accidentis quod est causa differentiae vel a seipso in diverso tempore: differt enim Socrates a Platone alteritate quadam cujuscumque accidentis quod est in Socrate, et non in Platone. Et ipse Socrates differt a seipso in diversis temporibus : sicut Socrates jam vir factus, differt a se puero : sicut Socrates faciens aliquid, differt a seipso quiescente a tali opere. Et causa hujus differentiae est propter aliquem modum se habendi in aliquo accidente, quod alteritatibus aliquibus per se vel per accidens inducitur. Proprie autem differre dicitur alterum ab altero, quando inseparabili accidente alterum ab altero differt : et ideo inseparabili, quia causam inseparabilem habet in subjecto : unde quamvis inseparabile sit actu, tamen est separabile intellectu, eo quod subjectum intelligibile est sine illo, potest enim intelligi nasus sive curvitate, et homo sine risibilitate. Inspearabile autem accidens est ut nasi simitas, et cicatrix cum ex vulnere occaluerit. Magis proprie tam alterum ab altero differre dicitur, hoc est, per magis propria et per magis substantiae intrinseca, quando specifica differentia differt, quemadmodum differt homo ab equo specifica differentia, rationali scilicet qualitate, quæ est essentialis qualitas generis, potentiam generis determinans et perliciens.
Et quia hæ differentiæ ab actu differendi dicuntur, quia scilicet differre faciunt, ideo sciendum est quod omnis differentia facit alteratum adveniens cuilibet : alteratum dico essentiali vel accidentali qualitate. Sed ea differentia quæ communiter et proprie dicta quantum est de se cum utraque sit accidens, facit alteratum solum. Illa autem quæ est magis proprie
<--- Page Split --->
dicta differentia, facit aliud in substantia per hoc quod alteratum facit in qualitate substantiali. Differentiarum quidem igitur aliae faciunt alterationem sive alteratum tantum : aliae vero facit aliud. Illae quidem quae faciunt aliud in substantia formali, specificae vocantur. Illae vero quae faciunt solum alteratum, vocantur simpliciter differentiae sine additione alicujus determinationis, per quam et ad magis et vere propriam differentiam inclinentur. Huic ergo generi quod est animal differentia adveniens quae est rationale, aliud facit, quia speciem animalis facit, quae substantia est perfecta in forma et specie. Illa vero differentia quae est causata per moveri vel quiescere, solum facit alteratum, et non aliud : differt enim qui movetur a quiescente. Quare haec quidem differentia magis propria facit aliud : illa vero communis facit alteratum solum. Secundum igitur differentias aliud facientes divisiones fiunt generum, et sic dividuntur genera in species. Et secundum illas differentias diffinitiones assignantur, quia diffinitiones verae sunt ex genere et hujusmodi differentiis. Secundum autem eas quae solum faciunt alteratum, alteratio large et universaliter dicta sola consistit in eo quod aliquo modo se habet aliquid secundum permutationes quascumque quae in aliquo genere fieri possunt.
CAPUT II.
De manifestatione modorum differentiae et partium divisionis praeinductae.
Ad manifestationem autem omnium eorum quae de differentiae modis dicta sunt, rursum inchoandum est a partibus praeinductae divisionis, ut omnes partes, tum per effectum, tum per causas, tum etiam per sibi convenientia manifestentur, ut sic melius intelligatur hoc quod dicendum est de differentia magis propria : hanc enim quaerimus secundum intentionem propositam. A superioribus igitur iterum inchoantes dicimus, quod differentiarum quidem aliae sunt separabiles, aliae vero sunt non separabiles. Sed hic dicamus differentias formas esse essentiales vel accidentales, a quibus sumuntur differentiae, et quae sunt causae differentiarum. Moveri enim et quiescere, et hujusmodi cito et facile separabilia sunt : cum tamen multa ad invicem comparata differant illis : id enim quod movetur, differt ab eo quod non movetur, et id quod quiescit, differt ab eo quod non quiescit. Sanum autem esse et aegrum sunt accidentia non cito separabilia, et tamen separabilia : et his differt sanum a non sano, et aegrum a non aegro. Separabilia igitur sunt quaecumque per aliquam causam subjectum derelinquunt facile vel non facile, ut sunt ea quae dicta sunt, et quae his proxima per similitudinem sunt, et sunt separabilia. At vero aquilum e converso et simum esse, quae sunt accidentia nasi causam stantem et manentem in naso habentia. Simitas enim ex nasi curvature et medii nasi depressione causatur : aquilum vero ex retorsione anterioris partis nasi super labium superius causatur, quando medium nasi elevatur, et cartilago nasi anterius ad modum rostri aquilae ad superius labium recurvatur. Hae autem causae cum sint de nasi compositione, stantes et manentes sunt in naso. Et ideo accidentia ex talibus figuris causata, inseparabilia sunt, quia stante causa quae est per se causa, stabit effectus. Similiter in qualitate essentiali a qua sumitur differentia, inseparabilia sunt, ut rationale et irrationale, qui sunt actus et formae perficientes et determinantes potentiam generis : et ideo causam habent inseparabilitatis tali actu talem potentiam determinandi. Tales igitur et tali de causa sunt differentiae separabiles et inseparabiles.
Inseparabilium autem differentiarum duo sunt modi : quaedam enim earum sunt ex his sumptae, quae sunt per se de ipsius rei (quae differre dicitur) essentiali constitutione. Aliae vero inseparabilium differentiarum sunt per accidens, ita scilicet quod id a quo sumitur differentia, non
<--- Page Split --->
est de rei essentia et substantia, sed est inseparabile accidens. Et ideo hic strictius accipimus per se, quam in primo Posteriorum determinetur ab Aristotele : ipse enim dicit esse per se sive praedicatum sit de ratione et diffinitione subjecti, sive subjectum in diffinitione praedicati, secundum quem modum per se est haec, homo est risibilis, nasus est simus vel aquilus. Nos autem per se hic non vocamus, nisi id quod est essentiale et veniens in rei substantialem constitutionem, ut genus et differentia. Sic enim rationale per se inest homini et mortale, et per intellectum disciplinae esse perceptibile, et hujusmodi. Aquilum autem esse vel simum vel risibile esse insunt homini per accidens : non enim est diffinitio nasi ut nasus est depressus in medio, vel repansus in anteriori. In omnibus autem his differentiis vocamus formas, a quibus sumuntur differentiae, quando res secundum convenientiam vel differentiam comparantur. Illae igitur differentiae quae sunt per se essentiales, accipiunt in ratione diffinitiva data secundum substantiam rei diffinitae : quia diffinitio colligit secundum ordinem omnia substantialia rei a prima potentia ipsius in qua esse rei inchoatur, usque ad ultimum actum ipsius a quo res est secundum quidditatem suam totam.
Et quia differentiae sic dicte accipiuntur ab hoc quod sunt formae substantiales et perfectivae ipsius esse, ideo faciunt aliud secundum substantiam ab eo aquo differt : quia si unum completivum esse substantialis facit unam substantiam, necesse est quod oppositum illius faciat aliam substantiam, quia diversarum substantialium formarum diversi et oppositi sunt effectus secundum substantiam. Ille vero differentie quae sumuntur a formis accidentalibus, quae esse rei non constituunt, sed potius causantur a subjecto, et esse non habent nisi in subjecto, nec ingrediuntur in ratione diffinitiva substantiae sive substantialis quidditatis rei, non faciunt aliud se-
cundum substantiam quantum est de se, sed faciunt alteratum solum secundum formam accidentalem.
Unde quamvis aliquando non conveniant nisi aliis et aliis secundum substantiam, ut aquilum esse et simum non conveniunt eidem, sed homini, et asino, qui sunt aliud et aliud secundum substantiam : tamen substantiae ailetatem non faciunt, sed potius fiunt ab alia et ab alia substantia secundum formam et naturam.
Adhuc autem et per aliud manifestatur differentia talium differentiarum, qua ille quidem differentiae quae per se sunt (ita quod sunt sumptae a substantialibus formis, quae diffinitionem substantialem perficiunt in eo in quo sunt) non suscipiunt per intentionem magis et minus. Cujus causa est, quia tales formae substantiales simplices sunt, suis oppositis sive contrariis formis non permixtibiles, sicut rationale impermextibile est irrationali, quia formae a quibus sumuntur ille differentiae, humanitatsscilicet, et asineitas vel asinitas sunt incommixtibiles. Cum enim fiat intentio secundum ascensum ad terminum, ad veram nominis impositionem secundum majorem vel minorem contrariis admixtionem, ut dicit Aristoteles 1, constat quod ille formae quae simplices sunt et nihil de contrario habent admixtum, semper in termino sunt, et ideo intendi non possunt. Ille vero differentiae quae sunt per accidens, ita quod a forma accidentali sumuntur, quamvis forte hoc accidens sit inseparabile, tamen suscipiunt intensionem et remissionem.
Habet tamen id quod dictum est dubitationem : quia risibile vel rudibile vel aquilum esse vel simum, sunt formae, quae permixtibiles invicem sibi non sunt : et ideo secundum inductam rationem non suscipiunt magis et minus ; quod falsum est, quia est simo simior, et aquilo aquilior, et risibili risibilior, et sic de aliis. Contra quod etiam quidam objiciunt dicentes, quod quaecumque aequaliter par-
<--- Page Split --->
ticipant aliquod commune, æqualiter debent participare id quod est illud commune universaliter consequens : participatur autem hoc commune quod est homo æqualiter ab unoquoque individuorum : videbitur etiam forte alicui, quod risibile quod est universaliter consequens hominem, ab unoquoque homine æqualiter debeat participari. Adhuc autem etiam illæ quæ sunt per se differentiæ videntur suscipere magis et minus : videmus enim quod est unus homo rationabilior alio. Præterea in Ethicis quidam vocantur peculiares sive brutales homines, et quidam longius ab usu rationis remoti vocantur homines arborei : videtur igitur quod et differentiæ substantiales magis et minus suscipiant, et sic verum non esse videtur quod dictum est.
Sed ad hæc omnia respondet Avicenna. Ad primum quidem dicens, quod duplex est intentio, et duplex est intentionis causa. Una quidem per contrarii majorem vel minorem admixtionem, ut dictum est : et illa sunt in quibus motus est de uno ad alterum, sicut est in qualitatibus quæ dicuntur sensibiles qualitates, sive passiones, vel passibiles passiones inferentes, vel illatæ. Cum enim motus sit actus de potentia ad actum, vel forma post formam fluens, ut dicit Averroes 1, oportet quod in toto motu actus privationi permixtus sit : privatio autem est in contrario, et ideo unum in toto motu suo contrario permixtum est. Et ideo in talibus intentio est secundum contrarii separationem : per talem enim separationem continue accedit ad esse in termino cui vere nomen impositum est. Hoc enim nomen album veræ albedini est impositum, sive vere albo : verum enim album est, cujus albedo nihil contrarii habet admixtum. Hic ergo unus modus est intentionis, et hanc quæ dicta est habens causam. Secundus modus est in his quæ permixtibilia non sunt, sed causantur a subjectis in quibus sunt. Hæc igitur quia sunt esse
subjecti consequentia, necesse est accidentia esse : quia omne quod sequitur esse subjecti in quo secundum naturam et intellectum est, est accidens, cum omne quod est substantiale alicujus sit principium esse ipsius : principium autem est ante id cujus est principium secundum naturam et intellectum. Taliter autem formæ accidentales sunt ea quæ dicuntur propria, et ab habitudinibus principiorum essentialium causantur. Et ideo illis habitudinibus magis et minus existentibus, necesse est etiam tales formas intendi vel remitti : propter quod habilior ad admirandum, risibilior est, et minus ad admirandum habilis, minus risibilis est, et nasus curvior, est simior, et minus curvus, minus est simus, et sic de aliis. Et in his formis non est motus, sed sunt suorum subjectorum motus quosdam consequentes, sicut motum quemdam nasi sequitur simum esse vel aquilum, et sic est in aliis. Omnes enim sequuntur suorum motus ac mutationes subjectorum, et ex illis suscipiunt magis et minus, et non ex seipsis.
Ad hoc autem quod de differentiis esAd tertiam. sentialibus et substantialibus objicitur, solvit Avicenna sic, quod forma substantialis a qua sumitur differentia, tripliciter consideratur, scilicet ut forma esse conferens : et ut differentia, quia una species comparatur ad aliud alterius speciei : et ut actionis naturalis sive substantialis principium. Et primo quidem modo magis et minus non suscipit. Tertio autem modo consideratur actio cujus ipsa est principium, dupliciter : scilicet ex parte formæ quæ actionis est principium, et ex parte subjecti sive exparte compositi, cujus ipsa actio est sicut agentis proprie. Et primo quidem modo magis et minus non suscipit : secundo autem modo aliquando habet in subjecto ea quæ ad agendum promovent : aliquando autem quæ ad agendum impediunt. Et hoc modo secundum actionem videtur magis et minus suscipere, et hoc est per accidens, et non per se,
<--- Page Split --->
et ideo per se nec magis nec minus suscipiunt. Hoc autem per inductionem probatur: quia nec genus secundum magis et minus praedicatur de eo cujus est genus: cum tamen genus sit forma quae est notio ejus quod est in potentia. Non enim animal secundum magis praedicatur de homine, et secundum minus de asino, sed aeque de utroque. Nec differentiae generis quae dividunt genus et cum genere constituunt speciem, secundum magis et minus praedicantur de speciebus quarum sunt differentiae: quia homo non est magis rationale, et asinus minus irrationale, sed aeque. Illa enim differentiae sunt, quae uniuscujusque speciei complent rationem diffinitivam, et sunt actus complentes esse ipsius. Esse autem uniuscujusque substantiale sive dicatur nomine generis secundum quod est in potentia, sive signiflectur nomine differentiae secundum quod est in actu, est unum et idem non suscipiens magis et minus secundum quod est effectus substantialium principiorum. Sic enim nec intentionem nec remissionem suscipiens est. Sed aquilum esse vel simum vel coloratum esse, aliquo modo intensionem vel remissionem suscipiunt: eo quod, sicut dictum est, plures modi sunt intensionis et remissionis.
Declaratum est igitur quod a superioribus rursus inchoanti dicendum est differentiarum alias quidem esse separabiles, alias autem inseparabiles. Moveri enim et quiescere, et sanum esse et aegrum, et omnia quae his proxima sunt et a talibus facile vel difficile mobilibus sumuntur accidentibus, sunt separabiles sive separabilia quaedam. At vero aquilum vel simum esse, vel rationale vel irrationale, sive ab accidentibus separabilibus, sive a formis substantialibus sumpta, sunt quaedam inseparabilia. Inseparabilium autem differentiarum, aliae quidem sunt per se, hoc est, a formis substantialibus sumpta: aliae vero per accidens, hoc est, ab accidentibus inseparabilibus sumpta. Nam rationale per se, hoc est, per substantialem formam inest ho-
mini, et mortale, et perceptibile disciplinae. At vero aquilum esse vel simum, vel risibile, secundum accidens inest homini, et non per se. Illa igitur differentiae quae per se insunt, in subjecto ratione diffinitiva accipiuntur, et faciunt aliud secundum substantiam ab eo a quo faciunt differre. Illa vero quae sunt secundum accidens, nec accipiuntur in substantiae ratione diffinitiva, nec de se faciunt aliud, sed alteratum solum. Et illae quidem quae per se sunt et substantiales, non suscipiunt magis et minus. Illa vero quae sunt per accidens, quamvis inseparabiles sint, tamen aliquo modo intentionem suscipiunt et remissionem. Nam neque genus cum sit forma substantialis secundum magis et minus praedicatur de eo cujus fuerit genus. Similiter neque generis differentiae secundum quas dividitur genus: ipsae enim sunt quae uniuscujusque rationem complent diffinitivam, et non suscipiunt magis et minus. Cujus causa est, quia esse quod est rei quidditas uniuscujusque, unum et idem est secundum quod a principiis essentialibus formaliter constituitur. Sic enim nec intensionem nec remissionem suscipiens est, quamvis secundum quod est in sub-jecto, per diversas materiae praeparationes in accidentibus magis et minus impeditum vel expeditum sit. Aquilum autem esse vel simum vel coloratum, aliquo modo sive per mixtionem contrarii, vel per causam quam habent in subjecto, intenduntur, vel remittuntur.
CAPUT III.
Qualiter differentiae substantiales sunt constitutivae, et qualiter sunt divisivae.
Omnibus autem divisionibus et speciebus differentiarum sic determinatis, illa sola differentia est unum de quinque Prædicabilibus, prout hic de universalibus intendimus, quae est per se et substantialis differentia. Hoc autem sic probatur: quia cum tres modi differentiae,
<--- Page Split --->
ut prædictum est, considerentur, scilicet communis, propriæ, et magis propriæ; adhuc autem cum quædam quidem sint separabiles, quædam autem inseparabiles propter rationem quæ in antehabitis dicta est; et rursus cum inseparabilium differentiarum quædam quidem sint per se, quædam per accidens, ut nuper dictum est: patet quod si eas quæ sunt per se consideremus per comparationem ad ea quorum sunt differentiæ, inveniemus quod per se differentiarum quædam sunt secundum quas dividimus genera in species, potestatem et non essentiam generis Essentials dividentes. Essentia enim generis in omneriis non dividitur per nibus per divisionem acceptis integra differentias, sed solum manet et indivisa in quolibet: potestas potestas. autem partitur, et secundum aliquid ejus est in uno dividentium, et secundum aliquid manet in alio, et in nullo secundum totum. Aliae autem earum differentiarum quæ per se et substantiales sunt, tales sunt secundum quas ea quæ per divisionem generum accepta sunt, specificantur.
Hæc autem divisio differentiarum per se non nisi modi divisio est: qui modus sumitur a proprio differentiæ effectu. Si enim differentia in oppositione actuali accipitur ad id a quo facit differre, pro certo hoc modo divisiva est et separativa. Oppositio enim dividit et separat, nec potest esse una et eadem potestas oppositorum secundum actum acceptorum. Si autem accipiatur differentia ut actus completivus actu potentiae generis et determinativus, sic differentia generi et potentiae adveniens, in speciem genus determinat, et constituit speciem. Si autem forma a qua sumitur differentia, in se secundum id quod est consideratur, eadem differentia est quæ genus dividit, et speciem constituit. Sed tamen secundum rationem prius est differentia dividens quam differentia constituens: quia oportet quod differentia prius per divisionem quam facit a genere exeat, antequam adveniens generi speciem constituat.
Hoc autem facilius scitur si exempla subjiciantur. Per se enim differentiæ om-
nes sunt hujusmodi, animatum, inanimatum, per quæ dividitur corpus : sensibile, insensibile, per quæ dividitur vivum : rationale, irrationale, per quæ dividitur animal : mortale, et immortale, per quæ dividitur rationale animal, et sic de omnibus aliis quæ a formis substantialibus sununtur, et sunt notiones ejus quod est secundum substantiam, etiam illæ eædem sunt constitutivæ : quia illa quæ erit animati sensibilis, ita quod animatum sensibile determinetur per actum essendi, erit differentia constitutiva animalis: est enim animal per diffinitionem substantialem substantia animata sensibilis, planta autem substantia animata insensibilis, lapis autem substantia inanimata insensibilis. Ea vero differentia quæ est mortalis immortalis, et rationalis irrationalis, sunt differentiæ divisivæ quidem animalis : quia per ea genera animalium dividimus in species duabus sibi succedentibus divisionibus sic: Animalium aliud mortale, aliud immortale ; aliud rationale, aliud irrationale. Per has ergo animalis species divisionem accipiunt. Sed hæ quidem differentiæ eædem quæ per sui oppositionem divisivæ dicuntur generum, sunt et completivæ et constitutivæ specierum, quando una earum sumitur ut complementum potentiæ generi adveniens: tunc enim cum ex potentia et actu compositum completum sit et perfectum, species constituta sic completa est. Dividimus enim primo hoc genus quod est animal rationali et irrationali differentiis, potentiam animalis in duo partientes : et rursus rationale animal dividimus oppositis differentiis, mortali scilicet et immortali, et eisdem differentiis constituimus species animalis, quia differentia quæ est rationalis conjuncta cum ea quæ est mortalis, constitutivæ sunt hominis, cum genere conjunctæ quod est animal. Est enim homo secundum diffinitionem quæ dicit esse substantiale, animal rationale mortale : opposita autem differentia quæ est immortale, conjuncta cum animali rationali, constitutiva est dei secundum quod de
<--- Page Split --->
Battode - diisStoicilocutisunt . Quosetiamdiffi - niunt , quoddiisuntnaturaoptimi , sicutdicitSocrates , naturaanimales , menterationales , temporeautemæterni . Illæveroquæsuntdifferentiædictæirratio - naleetmortale , cumgenereconjunctæ , constitutivæsuntspecierumanimaliumirrationalium , utasini , etleonis , etalio - rumbrutorumanimalium .
Quamvis autem in infimis generibus subalternis magis sit perspicuum ad videndum, tamen supremae et supremorum generum differentiae per eumdem se habent modum, sicut differentiae per quas dividitur substantia quae est generalissinum : sicut si dicimus illas esse differentias, quibus differunt animatae substantiae ab inanimatis, cum dicitur, substantiarum alia est animata, alia est inanimata : sive non proximas accipiendo dicimus, quod substantiarum alia est sensibilis, alia insensibilis : eadem enim erunt inferiorum specierum constitutivae: differentia enim animata et sensibilis ad substantiam sicut ad genus congregatae et adjunctae ut actus ad potentiam, animal perficiunt, quod est species substantiae : est enim animal per diffinitionem substantia animata sensibilis. Substantia enim quamvis aliquando dividatur per corporeum et incorporeum, tamen non est propria divisio : quia corporeum proprie mathematicum est, quod proprie loquendo non est substantia : et ideo hic non tali utimur divisione. Corpus autem animatum et inanimatum dicimus differentias.
Quidam impugnant per id quod Aristoteles in libro de Anima dicere videtur 1, quod partes animalium quorumdam anulosorum animatae sunt, et quod non convalescant, causam esse, quia organa nutrimenti non habent in partibus, ut os, et stomachum, et universaliter ea per quae fit cibi digestio et egestio : partes tamen illae non sunt animalia. Non igitur esse animatum sensibile animal esse videtur :
quod est contra ea qua quae dicta sunt. Haec autem objectio nihil valet penitus : et si valeret, naturalis esset, et nihil faceret ad propositam intentionem. Est enim animatum simpliciter sensibile, et est animatum sensibile secundum quid. Simpliciter quidem animatum est, cujus endelechia est anima, qua fluunt virtutes sive potentiae particulares particulariter in membris, vitam et motum et sensum operantes : et esse sic animatum est animal. Animatum autem secundum quid est, in quo sensus et motus est per spiritum et fluxum ab anima, qui cum expirat, deficit sensus et motus. Causa autem expirandi est, quia organa relicientia et restituentia spiritum non habet. Restituuntur autem spiritus per nutrimentum in organis in nutrimento operantibus : et haec quia non nisi secundum quid animata sunt, ideo animalia non sunt. Animatum igitur quod simpliciter animatum est, nihil prohibet differentiam animalis esse constitutivam.
AvicennaetiamhancdifferentiamquamMortalediximusimpugnarevidetur , d i - censquodaprivationenontantumse - cundumnomen , sedetiamsecundumremnomenaccipit . Privatioautemnonestforma . Cumigituromnisdifferentiaaformaaliquasumptasit , videturmortaledifferentianonesse . Adhæcautemipse - metAvicennavideturrespondere , quodeaquæprodifferentiishicassignantur , gratiaexempliponuntur : etnonestvisdenomine , dummodopernominaresquocumquemododesignentur . Sedaliterdicendumest , quodmortalediciturdu - pliciter . Unoquidemmododicitactuminmateriaprivationemejusdemactusse - cundumpotentiamconcipientem : etsicmortalisestformasubstantialis , etnotioejusquodpotentiamhabetadmorien - d u m : etsicdictummortalenihilprohi - betessedifferentiam , quandopertalemformamadsuioppositumveldispara - tumsecundumeamdemformamcompa -
<--- Page Split --->
ratur. Dicitur etiam mortale simpliciter, in quo est privatio potentiae ad vitam perpetuam, et sic ab eo non sumitur differentia. Cum autem dicitur irrationale et immortale differentiae quae per privationes importantur in nomine, positiones intelliguntur formarum oppositarum a quibus sumuntur differentiae. Et quia horum nomina non habemus, ideo necesse est, quod eas privatione suorum oppositorum significemus.
Ex his omnibus patet, quod eaedem secundum quod sunt differentiae, acceptae alio et alio modo, et ad aliud comparatae, sunt et constitutivae et divisivae : et omnes sive divisivae sive constitutivae vocantur specificae, quae cum suis generibus conjunctae faciunt species et subalternas et specialissimas. Et his differentiis quia per se sunt et substantiales, maxime opus est ad divisiones generum quae in suas potestates particulares dividuntur. Et hae etiam perutiles sunt ad specierum diffinitiones, quae omnes tales a prima usque ad ultimam cum genere colligunt ad speciei plenam diffinitionem, quae diffinitio non esset, nisi a primo usque ad ultimum finem (in quo complementum est) omnia essentialia per debitum ordinem congregaret, secundum quod res a prima inchoatione sui esse procedit usque ad ultimum complementum. His autem differentiis quae sunt secundum accidens inseparabiles, quia de esse rei non sunt : et his quae sunt secundum accidens separabiles, quae longius sunt ab esse rei quam inseparabiles, non utimur ad generum divisiones et diffinitiones specierum : et ideo non sunt de hac nostra intentione, nisi illae quae per se sunt et substantiales.
Ad haec tamen quidam objiciunt dicentes, quod esse rei mortalis immaterialis est, quae propter contrariorum commixtionem in continua est passionum alteratione. Omnis autem passio magis facta, abjicit a substantia : propter quod dicit. Aristoteles 1 quod non est eadem sanitas
in mane et vespere. Videtur ergo quod etiam esse rei intenditur et remittitur, et similiter rei essentialia principia, et sic non videntur differentiae esse quae dictae sunt : quia non secundum esse aeque participantur ab his, quorum sunt ut subjectorum. Adhuc ad idem inducunt, quod si esse rei staret secundum esse unum et idem penitus, tunc secundum esse non susciperent designationem praeteriti et futuri, sed praesentis tantum. Et hoc praesens esset instans et non movens se : et sic dicere non possemus, homo fuit, et homo erit, sed tantum homo est. Et ad hoc quidem dicendum est, quod esse rei dupliciter consideratur, si secundum comparationem ad id in quo est et cujus esse est, et secundum comparationem ad id a quo est formaliter constituente ipsum. Et primo quidem modo esse mobilis mobile est, et esse temporalis est temporale : et hoc esse non est omnino idem mane et vespere ex parte ejus in quo est. Sic autem est et mobile et temporale, aliquid abjiciens, et aliquid suscipiens continue secundum quod determinatur ad praeteritum et ad futurum. Secundo autem modo consideratum est essentiae simpliciter actus : quae, inquam, essentia secundum se incorruptibilis est et ingenerabilis : neque generatur, neque corrumpitur, nisi secundum accidens, et sic esse immobile est et intemporale. Differentiae autem cum ab actu differendi quem faciunt, dicuntur, sumuntur ab esse quod sic ambo haec habet, scilicet quod est actus essentiae in eo quod est, et ideo utroque modo designantur.
Hoc igitur est, quod antiqui sub compendio de differentia dixerunt, quod cum tres species sive tres modi differentiae considerentur, et cum hae quidem sint separabiles, illae vero inseparabiles : et rursus cum inseparabilium quidem hae sint per se sive substantiales, illae vero per accidens a formis accidentalibus sumpta: et rursus earum quae per se sunt diffe-
<--- Page Split --->
rentiarum, aliae sunt secundum quas dividimus genera in species, aliae vero secundum quas ea quae divisa sunt genera specificantur : sicut cum per se differentiae omnes hujusmodi sint in praedicamento substantiae, animatum, inanimatum ; sensibile, insensibile ; rationale, irrationale ; mortale, et immortale quae divisivae sunt generum : ea quidem quae est animati et sensibilis differentia cum substantia congregata constitutiva est animalis, secundum quod animal est species subalterna : est enim animal per diffinitionem substantia animata sensibilis. Ea vero quae est mortalis et immortalis differentia, et rationalis et irrationalis, divisivae sunt animalis differentiae secundum quod animal est genus subalternum : per eas enim dividimus genera quae sunt animal, et rationale animal, quod est circumlocutio generis subalterni quod sub animali continetur. Dividimus, inquam, genera illa in species, aut subalternas, aut specialissimas. Sed hae quidem eadem differentiae quae generum dicuntur esse divisivae, et completivae et constitutivae dicuntur esse specierum : dividimus enim animal ut genus rationali et irrationali differentia, et rursus rationale animal dividimus mortali et immortali differentia : sed eadem quae est rationalis differentia, et mortalis animalis quidem divisiva, conjuncta ad genus, constitutiva efficitur hominis differentia. Rationalis vero et immortalis cum genere conjuncta, constitutiva est dei, prout Socrates de diis loquitur, et Apuleius dicit in libro de Deo Socratis. Illae vero differentiae quae sunt irrationalis et mortalis, conjunctae cum genere, animalium irrationalium specierum sunt constitutivae. Sic etiam sunt supremae substantiae differentiae, quae sunt vocatae animati sive sensibilis, congregatae ad substantiam quae est supremum genus, animal perficiunt quod est species subalterna substantiae. Quoniam ergo eaedem differentiae aliquo modo acceptae sunt constitutivae, alio autem modo sunt divisivae, omnes tamen dicun-
tur specificae et vocantur : quia potius a constitutione accipiunt nomen quam a divisione, quia divisio fit propter constitutionem. Et his differentiis maxime opus est ad divisiones generum, et specierum diffinitiones : sed non his quae secundum accidens sumptae sunt, quamvis sint inseparabiles. Magis autem ad divisiones et diffinitiones non utimur differentiis quae sunt separabiles, ab accidentibus separabilibus sumptis.
CAPUT IV.
Qualiter per differentiam abundet species a genere, et qualiter potestate genus habet differentias.
Omnibus (quae de multiplicitate differentiae dicenda videbantur) jam habitis, nunc intendendum est de differentia secundum quod unum est de quinque universalibus, et secundum quod de ea intenderunt Philosophi qui Peripatetici dicuntur. Hi enim differentiam determinantes sive describentes dicunt, quod differentia est qua abundat species a genere. Quod exemplariter simul et inductive probant : quia homo cum sit species tantum, et non genus, plus habet ab animali (quod est genus hominis) rationale et mortale quae sunt differentiae. Animal enim secundum quod est genus, neque ipsum secundum se acceptum, actu aliquid horum est. Neque enim animal est rationale secundum seipsum : quia si secundum se esset rationale vel mortale, sequeretur quod omne animal esset mortale, quod falsum est secundum ea quae ante determinata sunt.
Cum autem dicimus quod species differentia vel differentiis abundat a genere, intelligimus, quod id quod abundat aliquo, habet illud intra se quo abundat et actu et intellectu : ita scilicet quod posita specie intra ipsius essentiam, actu speciem constituens, ponitur differentia : et quod intellecta specie intelligitur differentia, et est principium intelligendi speciem: quorum neutrum facit genus. Si enim genus
<--- Page Split --->
sìdifferenƟa actu haberet differentiam, omnia quæ esset exiguntur ad specii positionem haberet. actu in generet, tunc in diffinitione commiteretur nugatio. Et si differentia prout est principium intelligendi speciem, esset in intellectu generis, non oporteret, quod in diffinitione speciei posito genere poneretur differentia : quia in nomine generis intelligeretur, et esset nugatio, quando in diffinitione cum genere poneretur. Igitur differentia nec actu nec intellectu est in genere : in specie autem et actu et intellectu. Differentia igitur est, qua abundat species a genere, sive superat genus et actu et intellectu. Abundant autem actu, ut species sit in actu sive in effectu : intellectu vero abundat, quia est de intellectu speciei differentia, nec intelligi potest in actu nisi per differentiam sine qua non intelligitur nisi in potentia.
Quomodo differnito differentiae proprissime dicata non conventi differentiae communi, nec propriae. tali autem assignatione non potest diffiniri neque differentia communis, neque differentia propria. Hæ enim, ut per antedicta manifestum est, non constituunt simpliciter, sed secundum quid, sive secundum esse formæ accidentalis : et ideo non sunt in actu constitutionis in esse specifico, quando sunt in specie : sed sunt in ipsa sicut in subjecto, quod non constituitur ab accidente, sed potius in esse constituit accidens quod est in eo : et hoc est quod dicit Avicenna, quod subjectum est ens in se completum, quod est occasio alteri, hoc est, accidenti existenti in eo. Hæ etiam differentiæ, communis scilicet et propria, non sunt de intellectu speciei, sed principium intelligendi eam : quia accidens, ut docet Aristoteles 1, non diffinit subjectum, sed potius subjectum cadit in diffinitione ipsius loco differentiæ, et non e converso : sicut patet cum diffinitur simum, et dicitur quod est nasi curvitas.
Subjectam Curvitas enim quod est formale ad sidimptione mum, est ut genus ambiens et curvitatem in naso et in tibia. Nasus autem in diffinitione illa positus, contrahit curvitatem ad simitatem. Cum igitur differentia in diffinitione sit contrahens genus et deter-
minans ad speciem, patet quod subjectum est ut differentia : et curvitas quæ formale est, in diffinitione est ut genus : et hoc est ideo, quia accidens causatur a subjecto, et non essentialiter ab eo quod formaliter est in ipso, eo quod essentialitatem propriam a seipso non habet, nec etiam est ens proprie loquendo, sed in hoc habet entitatem, quia est entis vel mensura vel dispositio vel aliqua alia passio ipsius. Planum igitur est, quod assignatio nec convenit communi, neque propriæ differentiæ, sed tantum ei quæ est magis propria et per se, et per essentiam differentiæ.
Si autem quæritur, cum proprium sit qualitas speciei, accidens autem qualitas individui, sicut differentia est qualitas generis, quare differentia quæ est unum quinque universalium potius sumitur a qualitate generis quam a qualitate speciei vel individui, maxime cum unum posset comparari ad alterum per qualitatem speciei et individui, sicut per qualitatem generis Dicendum quod differentia in vero actu et effectu differentiæ sumi non posset, nisi ab eo quod vere facit differre, vere autem non facit differre, nisi illud quod facit aliud secundum substantiam formæ, quia ea quæ differunt per materiam non differunt per verum esse : cum, sicut dicit Boetius, species sit totum esse individuorum. Cum igitur communis et propria differentia non faciant aliud, non potest ab eis sumi verum prædicabile quod est differentia, quod est unum quinque universalium. Sed remanent simpliciter propria vel accidentia, et secundum quid facientia differre ea quæ secundum ipsa comparantur ad invicem. Differentia autem per se et substantialis secundum respectum quem habet ad subjectum, est forma determinans materiam : et secundum hoc non est prædicabile, sed potius secundum respectum quem habet ad genus, quod dividit et determinat et habet deducere ad speciem. Et sic divisio
<--- Page Split --->
secundum intellectum prior est in ea quam constitutio : quia dividendo determinat ad speciem, et constituit eam. Et ideo per actum dividendi (qui prior est in ea) nomen accipit differentiae quae est unum de quinque prædicabilibus, ut dictum est. Sic ergo patet quod assignatio conveniens est, qua dicitur quod differentia est, qua abundat species a genere.
Sed his sic determinatis, quaestio est, unde species habent differentias quibus sic abundant a genere : aut enim habebunt a seipsis, aut a nihilo, aut a genere. Et siquidem habent eas a seipsis, tunc idem est constituens seipsum seipso : et sic idem erit faciens et factum, et formatum : eo quod differentia est faciens et formans et constituens speciem. Si enim species a seipsa habet differentiam, tunc oportet quod differentia secundum seipsam sit species, et species secundum seipsam sit differentia : quia aliter 'species a seipsa et secundum seipsam non haberet differentiam : secundum seipsam enim habere, et essentialiter habere idem est.
Si autem a nihilo haberet differentiam, tunc sequeretur aliquid fieri perfectum in esse ex nihilo : quod omnes negaverunt Philosophi. Sequeretur etiam, quod differentia esset ens primum creatum, quod solum fit ex nihilo. Fit enim non supposito quodam alio per intellectum. Hoc autem falsum est, quia differentia supposita quoddam aliud supponitur secundum intellectum, sicut patet in hoc quod est rationale : supposito enim rationali supponitur vivum, et substantia, et ens. Patet igitur quod non habet ex nihilo.
Si autem haberet eas ex genere, tunc cum non sit differentia, nisi per oppositionem, eo quod oppositio causa est differendi, sequitur quod habet oppositas in genere : non enim est ratio, quod una unius speciei differentia sit in genere, et non alia sibi opposita. Adhuc autem op-
posita nata sunt circa idem fieri. Si autem sic est, tunc sequitur quod opposita sunt simul in eodem : quod est impossibile.
Solvunt autem hoc antiqui Philosophi Peripatetici dicentes, quod potestate omnes differentiae posita sunt sub genere in eodem genere, et a potestate generis sunt in specie, sed actu non sunt simul in ipso genere. Nec est inconveniens, ut dicunt, in eodem potestate esse opposita. Et sic dicunt quod ex hoc non sequitur, quod ex nihilo aliquid fiat : fit enim ex aliquo quod est in potentia aliquid quod est in actu. Nec etiam sequitur quod opposita secundum actum simul sint in eodem.
Hæc autem determinatio Peripateticorum multas videtur habere difficultates. Videtur enim genus actu habere differentias oppositas simul. Iste enim actu veræ sunt, animal est rationale, animal est irrationale : sicut ista actu simul sunt veræ, homo est albus, homo est niger : nec essent simul veræ nisi actu animal esset rationale, et actu animal esset irrationale : videtur ergo, quod in hoc genere quod est animal, simul actu sint differentia opposita, quæ sunt rationale et irrationale.
Sed adhuc quaeritur, concesso quod potestate et non actu opposita differentiae sint in uno et eodem genere, qualis sit illa potestas : aut est materialis, aut activa, aut formalis, aut finalis ; oportet enim, quod secundum aliquam sit alicujus causæ potestatem. Si enim materialis est, tunc oporteret quod per motum vel per mutationem educeretur de illa : quia, sicut dicit Aristoteles 1, potentia passiva sive materialis est principium transmutandi ex alio secundum quod est aliud : et tunc oporteret assignare quod esset movens in educendo hujusmodi potestatem ad actum : eo quod, sicut vult Aristoteles 2 et Averroes 3, nihil est in potentia in aliquo, nisi quod uno motore educitur
<--- Page Split --->
de illo ad actum. Quid autem sit movens ad hoc, quod potestas generis materialis in actum exeat, a Peripateticis non est assignatum. Postea quod est in potestate materiali, est sicut in imperfecto. Imperfectum autem causa perfecti esse non potest. Differentia autem causa est perfectionis speciei. Et sic differentia non potest esse in specie a potestate generis (ut videtur) etiam si dicatur potestate esse in genere. Adhuc autem Peripatetici dicunt quod differentiae in genere sunt potestate. Quaeritur igitur, utrum idem sit habere differentias potestate, et habere differentias potentia ? Si enim hoc dicatur esse idem, tunc videtur quod differentiae sint in genere sicut formae sunt in materia. Materia autem nullo modo causa est quod forma sit, vel quod actu sit : et sic videtur quod genus nullo modo sit causa quod differentia sit, vel quod actu sit. Adhuc autem quaeritur, an differentia sit in genere per hoc, quod genus habet potestate differentias? Si enim in genere sit differentia, cum idem sit esse in genere et esse sub genere, tunc differentia erit generi supposita. Suppositum autem generi species est. Videbitur ergo differentia species esse, quod omnino falsum est. Adhuc autem si differentia esset in genere, esset ut genus participans secundum essentiam et intellectum, quod omnino est absurdum : quia tunc differentia esset composita ex genere et quodam alio contrahente, quod contrahens non posset esse nisi differentia, et sic differentiae esset differentia : et tunc idem sequeretur de illa differentiae differentia, et abiret hoc in infinitum.
Si autem non est in genere, tunc videtur falsum quod in ante habitis determinatum est, quia decem genera sunt sicut prima decem rerum principia : non enim primum principium in ordine rerum esse potest, ad quod non omnes res illius ordinis reduci possunt : differentiae enim substantiae, substantiae sunt, quia substantiam perficiunt : et tamen ad substantiam ut ad genus primum reduci non
possunt, ut videtur per inductam rationem.
Si forte aliquis dicat, quod sunt in genere potestate secundum potestatem causae formalis, tunc sequetur quod genus sit forma differentiae : quod penitus est falsum, cum Porphyrius dicat quod genus est sicut materia, et differentia ut forma, species autem sicut constituta ex materia et forma: Adhuc autem si genus esset sicut forma, esset genus ut qualitas essentialis. Praedicaretur ergo in quale, et non in quid, quod est contra ea quae de genere praedeterminata sunt.
Quod autem non sint in genere sicut in potestate causae finalis, ex eodem probatur : quia in naturis eorum idem est forma et finis secundum rem, quamvis differant secundum rationem suae causalitatis, quia finis est secundum quod quiescit in ea motus moventis, forma autem secundum quod dat esse ei, quod est secundum formam.
Queratur ergo, si sunt in genere secundum potestatem causae efficientis ? Hoc enim videtur dicere quidam, quia quaestio haec quam fecerunt Peripatetici, unde habeant species differentias, nihil videtur quaerere, nisi de causa efficiente. Si enim detur quod sint in genere sicut in potestate materiali differentiae, adhuc restat quaerere, unde sive quo movente et educente differentiam de genere ad actum species habeat differentias, et sic videtur differentia esse in genere secundum potestatem causae efficientis. Si autem hoc concedatur, videbitur accidere inconveniens : quia potestas efficientis per hoc est completa ad agendum, quod agit ad speciem et formam qua ipsum agens est actu. Genus ergo similiter agens ad actum differentiae, est in actu differentiae. Et sic genus ut genus habet actu differentias. Et sequitur inconveniens supra dictum, quod scilicet in eodem essent actu opposita, quod absurdum est. Videtur ergo, quod nullo modo potestatis differentiae potestate sunt in genere.
Si forte aliquis dicere velit, quod sunt
<--- Page Split --->
in genere sicut in semine sive in causa seminativa vel causa seminali : dicit enim Aristoteles 1 quod semen per virtutem seminativam quae in ipso est, in spiritum naturalis seminis (praeter substantiam sicci et humidi quae in ipso sunt sicut materia) est causa movens, sive unde, sive efficiens : et quod genus haec duo in se habeat, scilicet subjectum, quod quidem formabile est per differentiam, et virtutem formativam differentiae, qua ipsum genus formatur ad speciem. Quaeratur de ipsa formativa virtute, unde sit in genere : non enim genus habet eam a seipso, secundum quod ipsum primum subjectum est : secundum enim quod est subjectum, non est formativum, sed formabile, nec de facili videri potest aliquid aliud in genere, a quo concipiat hujusmodi virtutem. Adhuc autem concesso quod talis virtus formativa sit in genere, quaeratur ex quo format differentiam quam producit in specie : non enim format eam de formabili specie, quod est generis substantia, quia sic formabile et formans essent idem, quod esse non potest. Si autem format ex alio, quaeratur quid sit illud, et qualiter sit in genere : hoc enim et hujusmodi valde difficile est invenire, et ab antiquis videntur esse non tacta per determinationem sufficientem.
Ad omnia autem haec determinanda praenotandum est, quod ut dicit Averroes 2, genus non est materia, sed forma generalis, et confusa, et indistincta, et diffusa in materia non determinata per formam : quam diffusam formam et confusam vocant quidam formae inchoationem : propter quam inchoationem formae in materia diffusam ipsa materia a quibusdam antiquis locus formae dicebatur, in quo latent formae : et ideo latentiam formarum principium fecerunt, ut dictum est in Physicis, et erat hoc dictum Anaxagore : propter quod etiam Aristoteles et omnes Peripatetici dixerunt educi de ma-
teria omnes formas, et non esse eas a datore extrinseco. Cum autem jam ante probatum sit, quod forma non predicatur secundum quod est forma materiae, nec etiam secundum quod est forma totius, sed prædicatur prout ipsa est notio totius esse, vel in potentia existentis, vel existentis in actu, sequitur necessario quod genus est forma totius existentis in potentia, et quod nomen generis et res prædicatur secundum quod genus per abstractionem intellectus dicit notionem totius existentis in potentia. Differentia autem dicit notionem actus totum esse determinantis, secundum quod est actu indeterminato : quia aliter prædicari de specie non posset. Species autem dicit notionem totius sic determinati et distincti, et ideo quia quod distinctum dicit et determinatum, in quid et non in quale prædicatur. Similiter autem et genus, quia quid distinguibile dicit, in quid et non in quale prædicatur. Differentia autem, quia actu distinguens dicit, et non distinguibile secundum potentiam, nec distinctum secundum actum, ideo in quale et non in quid habet prædicari. Si autem esset notio differentiae nomen, quod diceretur distinguere potentia, et non actu distinguens, prædicaretur in abstracto et non in concreto, et diceretur quod homo esset rationalitas, et non rationalis, quod absurdum est.
Dicemus ergo, quod differentiam habet species a genere, et differentia est in genosris potestate sicut distinctio in indistincto confuso: sicut color secundum esse formale est in lumine indistincto et confuso diaphani sive perspicui, qui distinguitur non alio quodam distinguente, sed esse formale ipsius ejusdem luminis diffusione determinata ad superiorem determinati corporis : propter quod dicitur, quod ipsum lumen et ex se et de se format colores secundum esse formale quod est in ipsis. Et haec est Avicennæ determinatio, sicut colligi potest
1 ARISTOTELES, In 2 Physic. tex. com. 83. 2 AVERROES, In commento primae philosophiae,
primo Metaphys. com. 17.
<--- Page Split --->
in prima philosophia ipsius. Propter quod dicitur genus potestate habere differentias potius quam potentia : quia potentia ad esse et non esse indifferens est, potestas autem est potentia stans per actus inchoationem. Et haec est causa, quare inter genus et differentiam cum in una et eadem diffinitione colliguntur, non est naturarum diversarum congregatio : quia si hoc esset, diffinitio esset multa et non unum. Non tamen hoc dicere intendimus, quod genus et differentiae non sint diverse naturae. Sed intendimus quod non sunt naturae diversorum generum, sicut sunt substantia et accidens, quantitas et qualitas : sunt enim naturae ejusdem generis ordinabiles ad unum idem sicut potentia et actus. Nec posset aliquis dicere quod actus hujus potentiae esset actus, et non alterius, nisi per aliquid actus esset inchoatus in potentia : neque haec potentia inchoaret hunc actum, nisi aliquid simile actui esset inchoatum in potentia.
Sic ergo et tali potestate genus habet potestate differentias : et non est inconveniens sic habere simul oppositas, quia opposita sibi non repugnant, nisi distincta, non confusa : aut cum omnium oppositorum sit radix una ex qua oriuntur, non est inconveniens ea sic simul esse in eodem : propter quod generaliter verum est unum esse genus oppositorum, sicut in Phædone dicit Socrates unum esse caput omnium oppositorum 1. Et sic dicit Empedocles multorum capite germanorum in prima confusione fuisse sine cervice : cervix enim distinguit capita germana, ita quod unum est unius, et alterum alterius. Hoc igitur modo differentiae sunt in generis potestate.
Quod autem quaeritur: secundum quam causam sit illa potestas, dicendum, in veritate est, sicut et Averroes dicit quod est causæ formalis confusæ in materie confusione : quæ tamen similis est potes-
tati materiae, quæ materia non est materia per hoc quod est nudum subjectum forma e ab omni forma denudatum, sed potius in materia ad formam per inchoationem forma e in ipsa. Et ideo dicitur 2 quod materia desiderat formam, sicut fœmina masculum : non in quantum est fœmina, sed in quantum est imperfecta. Nec imperfectum est (supple quod est impossibile ad perfectionem) sed potens perfici imperfectum : nec perfici potest, in quo non est aptitudo ad perfectionem. Aptitudo autem illa necessario aliquid est perfectionis, quia aliter non appeteret ad perfectionem. Per hoc autem quod est simplex subjectum non in potentia ad formam, sed in composito est alterum componentium. Genus ergo quod est notio existentis in potentia, secundum totum esse formale ipso suo nomine significat, sicut dictum est potestate in se habere differentias.
Et quod objicitur de potestate finis, patet jam esse solutum : quia sicut idem est forma et finis, sic etiam una est potestas forma et esse finalis : et ideo forma finis est desiderii quod materia habet quando desiderat formam, non ut imperfectionis tantum, sed prout distinguens et determinans est causa perfecti.
Quod autem de potestare causæ efficientis objicitur, et de causa seminali, valde est conveniens : quia per inchoationem confusam differentiae quasi seminaliter sunt in genere. Et ideo, ut dictum est, ad idem secundum naturam pertinent cum genere, et non ad diversum. Virtus autem quæ ex generante effectivo est in semine, (et formativa vocatur in physicis), aliquid simile etiam habet in genere : et hoc est lumen intelligentiae agentis, quod agit omnes formas : virtute enim illius luminis (quod expansione spirituali non corporali confusum perducit ad distinctum per distinguens et determinans)
1 Infra cap. de univocis dicitur quod illa propositio : Idem simul non habet opposita, intelligitur de eodem numero et non genere aut
<--- Page Split --->
actualiter differentiam educit de genere in ipso esse speciei : et hoc modo genus habet in se aliquid de virtute efficientis : propter quod etiam supra in tractatu de Genere genus ipsum patri est assimilatum. Sic igitur intelligitur genus habere differentias potestate.
CAPUT V.
Qualiter diffinitur differentia secundum quod est universale de specie praedicabile.
Et quod quaeritur, an differentia sit in genere, jam planesolutum est. Cum enim genera sint prima rerum principia, oportet quod differentiae sint in genere, si non sunt in genere sicut genera, vel species, vel individua. Et generaliter dicendo non sunt in genere, sicut ipsum genus per essentiam et intellectum participantes, sed sunt in genere, sicut in principio confuso utque inchoationis. Multipliciter enim aliqua sunt in genere: aliqua eni msuntin genere, sicut coordinata sub genere per modum participantis, et participati: et hoc modo sunt in genere genera, et species, et individua. Quaedam suntin genere sicut via ad rem generis: et sic motus et mutatio sunt in genere. Quaedam vero sunt in genere sicut principia rei generis illius, sicut forma et materia dicuntur esse in substantia sicut in genere. Quaedam tandem sunt in genere ut in principio suaeinchoationis, et haec secundum potestatem sunt in genere, et non secundum actum participantia genus: et sic differentiae cujuslibet generis sunt in genere. Quaedam etiam in genere sunt sicut principia, unde fluunt naturae generum secundum imaginationem, sicut punctum et unitas sunt in genere quantitatis. Pro eis quae dicta sunt, patet quod differentia simplex actus est, constitucns speciem cum genere, et qualiter potestate differentia est in genere, et qualiter species habet differentiam ut formantem, genus autem est in specie, ut imperfectum formabile, vel formatum: et sic facile est solvere omnia quae sunt quaesita, vel dubitata.
Habito qualiter differentia species abundat a genere, et qualiter differentia in genere est, et qualiter species differentiam acquirit a genere restat dicere qualiter, ut universale praedicabile de specie diffinitur. Sic autem considerata diffinitur hoc modo. Differentia est universale quod essentialiter de pluribus, et specie differentibus in eo quod quale est praedicatur. Cum enim dicitur, quod est universale, dicit Avicenna quod hoc in hac diffinitione ponitur ut genus. Cum enim quodlibet istorum quinque universale sit, universale haec quinque continet ut genus: et hoc primum in diffinitione est ponendum cujuslibet istorum quinque: quod tamen antiquiores Peripatetici non fecerunt, quia cum ponerent quod de pluribus praedicatur, dixerunt intelligi quod genus sit universale, quia nihil praedicatur de pluribus nisi universale, quia universale est quod est in multis et de multis: et ideo cum ponerent, praedicatur de pluribus, intellexerunt quod esset universale, et quod universale non oporteret in diffinitione explicite poni.
Hoc autem quod dicitur essentialiter, ponitur, ut dicit Avicenna, ad accidentis exclusionem, quod secundum quod universale est, praedicatur de pluribus differentibus specie, et praedicatur in quale: sed non est essentiale praedicatum, quod sit per se in subjecto et actu et intellectu, sicut differentia. Aristoteles autem dicit quod de pluribus specie differentibus ponitur ad speciei exclusionem, quae non praedicatur de pluribus nisi numero differentibus, eo quod non comparatur communitas ejus nisi ad individua. Primus autem respectus comparationis differentiae non est ad individua, sed ad species: et ideo non oportuit, quod diffiniretur ad individua, sed ad species. Ad genus enim
<--- Page Split --->
(ut genus est) ut universale est, diffiniri non poterat : quia prout universale est, non continet genus, nec continetur a genere nisi potestate tantum, et ideo predicari de genere non potest. Cum igitur prædicandi specialem modum habere debeat, oportuit quod ut prædicabile ad speciem haberet respectum : non autem potuit prædicabile esse de uno, quia sic esset individuum : oportuit ergo quod esset prædicabile de pluribus specie differentibus. Adhuc autem non potuit diffiniri ut prædicatum convertibile cum specie in quale, quia sic esset proprium : nec ut prædicatum convertibile in quid, quia sic esset diffinitio vel synonimum. Relinquitur ergo, quod diffinietur non ut convertibile, et sic diffinitur ut prædicatum de pluribus differentibus specie.
Quia vero et genus prædicatur de pluribus differentibus specie, ideo additur quod prædicatur in quale. Genus enim de pluribus specie differentibus prædicatur in eo quod quid. Hæc igitur fuit necessitas propter quam antiqui sic differentiam diffinierunt. Et ut hæc melius intelligantur, sciendum quod quale in hoc differt a qualitate, quod qualitas est accidens secundum quod aliud dicitur quale : quale autem dicitur subjectum qualitate formatum.
Quid sit Unde prædicatum in quale dicitur id quod prædicatur ut est in subjecto, quia aliter de subjecto prædicari non posset. Nihil enim prædicari potest de subjecto, nisi quod est in subjecto, et nisi sit acceptum et signatum prout est in subjecto, de subjecto non prædicatur nec prædicari potest. Unde rationalitas, vel animalitas, vel humanitas, vel risibilitas, vel albedo non prædicantur, sed rationale, et animal, et homo, et risibile, et album sunt prædicata de suis subjectis. Unde logice loquendo tria qualia sunt composita. Species cum differentia est quale essentiale, et dicitur quale secundum differentiam et non secundum se, et quale ipsum differentia in subjecto existens. Secundum autem quale est pro-
prium, quod quale secundum qualitatem dicitur proprietatis, id est, proprii. Tertium est quale accidentis, quod quale dicitur secundum qualitatem accidentis. Talis igitur est hujusmodi diffinitionis explanatio.
Hoc autem adhuc melius manifestatur in exemplis: quia rationale et mortale quæ sunt differentiæ hominis, a qualitatibus quæ sunt rationalitas et mortalitas sumpta prædicantur de homine, non in eo quod quid est, cum nullo modo dicant quid formatum talibus formis, sed potius dicant formas id quod quid est formantes et distinguentes: forma enim subjective et formabilitate non est quid, sed quale vel qualitas formans, nullo modo formabilis, quia actus est et ideo formari non potest: sola enim potentia formabilis est per actum: propter quod etiam species aptitudine quasi potentiali formatur per proprium, ut in sequentibus habebitur: et subjectum prout est in se perfectum et occasio alterius existendi in eo, per ipsum quod occasio est alteri, potentialiter se habet ad ipsum, et formatur accidente secundum quod est hujusmodi. Hæc igitur vera causa est secundum Philosophos, quare differentiæ non in quid, sed in quale prædicari competit.
Cujus adhuc ulterior manifestatio est, quia interrogatis nobis ab aliquo quaerente de natura et subjecto hominis et dicente, quid est homo? conveniens est nobis dicere ad hanc quaestionem respondendo, quod homo est animal: animal enim proximum substantiale subjectum est non formans, sed formabile forma hominis in homine. Et ideo homo in animali est sicut in potentia formabili ad hominem: et cum de hac potentia movetur ad formam, prius est animal quam homo, ut dicit Aristoleles 1. Si autem ulterius procedat quarens dicens, quale animal sit homo? convenienter respondemus ad hanc quaestionem, quod homo est animal rationale mortale significantes quod potentia distincta per hunc actum, qui est rationale mortale, et
<--- Page Split --->
formata est homo : designantes quod homo in rationali et mortali non est sicut in quid potentiae et subjecti formabilis, sed est in eo sicut in actu formante et distinguente secundum esse actuale et formatum et distinctum.
Quod adhuc in simili poterit manifestari : quia enim ars imitatur naturam, ideo quae in arte sunt, secundum aliquid similia sunt his quae sunt in natura. Rebus igitur ex materia constantibus in his quae habent materiam, vel constantibus ex talibus suae compositionis principiis quae sunt in eis ad similitudinem et proportiorem materiae, sicut in his quae non habent materiam, sed componuntur a duabus naturis formalibus, quarum una proportionatur materiae, et altera formae, sicut genus et differentia componunt speciem : ostenditur nobis hoc, quod jam dictum est, sicut est videre in statua, sive imagine, vel idolo. In statua enim idoli aes de quo fit, est sicut materia formalis, et est in aere idoli in potentia forma quae dat ari esse idolum vel statuam : quae statua dicitur, quia statuit imaginem quam intendimus : ipsa, inquam, forma hoc faciens et perficiens est figura inducta per artificem. Sic est in his quae non habent materiam, sicut est homo communis acceptus in specie, non acceptus ut hic et ille qui sunt ex materia : communis autem homo qui est in pluribus et est speciis sive in communitate speciei acceptus, consistit in sua compositione secundum quamdam similitudinem et secundum quamdam proportionem, quamvis secundum veritatem non sit compositus ex materia et forma, sed totus sit in esse formali sumptus, quia aliter non esset communis, nec prædicabilis de aliqua re secundum veram prædicabilis rationem : secundum quamdam enim similitudinem et secundum quamdam ad materiam proportionem est in eo genus ut primum subjectum potentialiter formabile 'et distinguibile ad hominem, et est in eo diffe-
rentia ut formans et distinguens ad speciem hominis, totum essentiale sic perfectum et constitutum, quod est animal rationale mortale, est homo secundum speciem proportionaliter, quemadmodum in artificialibus totum constitutum ex aere et figura fuit statua secundum imaginem, cujus similitudinem statuit ante oculos eam intuentium.
Haec igitur est antiquorum Peripateticorum de differentia data diffinitio, et, ut dictum est, declaranda et intelligenda. Et ideo quaestio nulla est, quam quidam quaerunt, utrum scilicet sic in materia (quae genus dicitur) sit dispositio ad formam et necessitas, sicut est in materia naturali ad formam, et in materia artificiali. Hoc tamen quaeri posset, si genus vere esset materia : nunc autem hoc non dicitur, sed tantum quia secundum quamdam similitudinem et secundum quamdam proportionem sit materia comparatum, in eo quod homo in potentia inchoationis est in animali, et sicut in subjecto quod secundum id quod est, formabile est actu hominis. Dispositio enim et necessitas non sunt nisi in materia, quae mutationi subjecta per agentia procedit ad esse generati. Talis igitur quaestio nulla est.
Nec dicitur species componi ex genere et differentia tanquam ex duobus diversis, quorum utrumque sit pars compositi, quia sic diffinitio in qua ponuntur genus et differentia, non esset unum sed multa. Et si sic esset, neutrum per se esset prædicabile de specie, sed totum simul compositum tantum de specie prædicaretur. Genus enim totum esse dicit speciei, sed in potentia, ut dictum est : et nomen generis notio est totius esse speciei in potentia, quia aliter non posset de specie prædicari. Et differentia ut quale non ut qualitas sumpta, dicit totum esse speciei, sed in actu : et secundum quod est notio totius esse in actu, sic prædicatur de specie : et diffinitio dicit totum esse in potentia et actu, et ideo prædicatur convertibiliter.
Quæstio quorumdam.
Solutio.
Quomodo genus, differentia et diffinitio totum esse speciei, diversimode tamen.
<--- Page Split --->
Differentia autem, ut dicit Aristoteles1, cum sit generalis, ad prædicationem generis non convertibilem habet reduci, sicut probatur in sequentibus.
Hoc igitur est quod antiqui de differentia prout de specie prædicabilis est, dixerunt, quod quidem sub compendio dici potest, quod antiqui determinantes differentias sive describentes dicunt, quod differentia est qua abundat species a genere, habens differentiam in se et actu et intellectu, quam non habet genus nisi potestate : homo enim ab animali plus habet rationale et mortale : quae conjunctim posita differentiam hominis constitutivam perficiunt. Animal enim genus ipsum secundum seipsum nihil horum est actu et intellectu, quod ex hoc patet : nam quaeritur unde habeat species differentias : a genere non habet, ita quod actu sint in genere : neque enim genus oppositas habet differentias : non enim in eodem simul actu sunt opposita. Sed de hoc est quemadmodum probant Philosophi Peripatetici, quod genus potestate quidem sub se habet omnes differentias, actu vero nullam : ac si nihil contingit inconveniens, quia sic non sequitur, quod aliquid fit ex his quae non sunt, si diceretur quod a nihilo haberet differentias : nec sequitur quod opposita sint in eodem vel circa idem, sed fit id quod fit ex his quae in genere sunt potestate.
Diffiniunt etiam Peripatetici hoc modo propter ea quae dicta sunt : differentia est universale quod de pluribus differentibus specie in eo quod quale est prædicatur. Rationale enim et mortale de homine prædicantur, non in eo quod quid, sed in eo quod quale est. Quid enim est homo interrogatis nobis ab aliquo, conveniens est dicere sive respondere animal. Quale autem animal sit homo inquisiti ab aliquo, quod rationale mortale animal sit, respondemus convenienter : quia sic formam assignamus quae dat speciem. Rebus enim
ex materia et forma constantibus in natura vel arte, vel constantibus rebus ad similitudinem proportionemque materiae et formae in logicis constitutionem habentibus, quemadmodum statua ex materia aeris est, et forma figura : sic et homo communis et specialis qui in multis est, ex materia quidem similiter proportionaliter consistit, genere scilicet, et ex forma differentia : quae tamen ut partes divisae non compositae sunt, sed dicuntur partes essentiales, quia duobus modis divisis esse significant speciei, scilicet in potentia, et in actu : totum autem hoc quod est animal rationale mortale homo, est species, quemadmodum illic in arte totum constitutum ex aere et figura, est statua.
CAPUT VI.
De dubitationibus contra diffinitionem differentiae, et erroribus male solventium, et de vera omnium solutione.
Hæc sunt quæ de differentia prout est universale de specie prædicabile antiqui tradiderunt Peripatetici : et sunt circa ea multæ dubitationes eterrores. Aristoteles2 et ibidem Averroes in comment. expresse dicunt et probant, quod ultima differentia cujuslibet speciei constitutiva convertibilis est cum ea, ita quod non convenit eam nisi de illa specie prædicari. Differentia ergo illa non nisi de illa specie prædicatur : non ergo prædicatur de pluribus differentibus specie, ut videtur.
Hoc autem idem dicit Boetius in libro Divisionum dicens, quod si non esset penuria nominum, in qualibet diffinitione non nisi duobus terminis uteremur, nomine scilicet generis, et nomine differentiae ultimæ, quæ ad speciem genus restringit et coarctat. Si ergo illa tunc differentia convertibilis esset cum specie, hujusmodi convertibilitatis causa cum non possit esse genus, relinquitur ergo quod
<--- Page Split --->
talis differentia causa esset convertibilitatis. Sequitur ergo necessario, quia illa sit convertibilis : non ergo prædicabilis est de pluribus specie differentibus.
Hoc autem dicit Averroes, dicens quod omnia intermedia inter genus et ultimam differentiam circumlocutio sunt proximi generis, qua circumlocutione opus non esset si nomina proximorum generum harebemus. Adhuc autem hoc ratione inevitabiliter probatur sic : aut enim ultima differentia convertibilis est, et soli illi specici conveniens, aut communis illi specici et aliis. Si est convertibilis, habetur propositum. Si autem illi et aliis communis, ergo illa species ab alia specie non differt, sed convenit. Quod autem principium convenientiae est, non est principium differentiae : ergo illa ultima differentia non fuit. Si autem dicatur quod illa differentia habet aliam differentiam per quam differt, tunc quaero iterum de illa differentia, utrum sit communis, vel propria : et sequitur idem quod prius, et ibit hoc usque in infinitum : vel oportet dicere, quod ultima propria est, et illi soli speciei conveniens quam constituit. Non ergo differentia omnis prædicatur de pluribus specie differentibus : et sic diffinitio inducta vitiosa esse videtur.
Adhuc autem si omnino quod differt, differentia differt, quaeratur qua differentia differentia differt a differentia. Si enim illa differt alia differentia, tunc hoc ibit in infinitum, quia de illa differentia quaereretur sicut de prima.
Ad hoc etiam quidam respondere videntur, quod in divisione generum per differentias et specierum constitutiones sic se habet, quod quanto species sunt inferiores, tanto sunt certiores, id est, quod certissimae species sunt quae specialissimae dicuntur, et quanto differentiae per quas fit divisio sunt superiores, tanto sunt certiores. Et ideo notiores sunt primae dividentes genus generalissimum, quam dividentes genus subalternum : ita quod tandem differentiae specierum in paucis sunt notae et nominatae, quamvis illae notissi-
mae sunt et certae. Et quia primae generales differentiae notae et certae de pluribus differentibus specie prædicantur, ideo de omnibus dictum est logica probabilitate, cui sufficit quod in pluribus verum sit, quod differentia de pluribus et differentibus specie prædicatur. Sed haec responsio in philosophia valde irridenta est, quod hoc generaliter per diffinitionem determinetur, cujus contradictorium convincitur esse verum. Concluditur enim de necessitate, quod differentia quaedam non prædicatur de pluribus specie differentibus. Scitur enim et notum est omni Philosopho, quod diffinitio debet convenire omni et soli. Ergo si differentia diffinitur per prædicari de pluribus differentibus specie, hoc debet omni differentiae convenire et soli, quae magis propria est differentia : et ideo ridiculosa est ista solutio.
Propter quod dicunt alii, quod est differentia simplex, et differentia composita. Et simplicem dicunt illam quae in una sola consistit, sicut generalissimae differentiae quae sunt corporeum et incorporeum, vel corporis differentiae, quae sunt animatum et in animatum, vel animati differentiae quae sunt sensibile et insensibile. Sed differentiae ultimae specierum constitutivae dicunt, quod non sunt nisi duarum vel plurium congregatione sufficientes ad constitutionem. Rationale enim solum speciem non facit, nisi addatur mortale vel immortale : et hoc non fuit in superioribus differentiis, quarum una sola conjuncta generi facit et sufficit facere speciem subalternam. Dicunt ergo quod illae differentiae quae simplices sunt, per se solas specierum cum genere constitutivae, prædicantur de pluribus differentibus specie. Quae autem nee perse sunt sufficientes, nee constituunt speciem nisi una alteri conjungatur, non sunt differentiae solum, sed aliquid simile differentiae. Et ideo illae non de pluribus specie differentibus prædicantur, sicut rationale mortale simul sumpta non prædicantur nisi de homine.
Haec autem solutio magis adhuc deridenda est quam prior : quia rationale mor-
Improbatio solutionis.
Improbatio
Improbatio
Improbatio
Improbatio
Improbatio
Improbatio
Improbatio
Improbatio
Improbatio
Improbatio
Improbatio
Improbatio
Improbatio
Improbatio
Improbatio
Improbatio
Improbatio
Improbatio
Improbatio
Improbatio
Improbatio
Improbatio
Improbatio
Improbatio
Improbatio
Improbatio
Improbatio
Improbatio
Improbatio
Improbatio
Improbatio
Improbatio
Improbatio
Improbatio
Improbatio
Improbatio
Improbatio
Improbatio
Improbatio
Improbatio
Improbatio
Improbatio
Improbatio
Improbatio
Improbatio
Improbatio
Improbatio
Improbatio
Improbatio
Improbatio
Improbatio
Improbatio
Improbatio
Improbatio
Improbatio
Improbatio
<--- Page Split --->
- tale dieta de homine circumlocutio sunt unius simplicis differentiae, quae est unicus et simplex actus, cujus est unum esse quod perficit: et quamvis illius aliquando nomen non habeatur, tamen in talibus licet nomina fingere. Dicamus igitur quod illa differentia vocetur a: tunc a differentia praedicabitur de una sola specie, et non de pluribus specie differentibus, et tunc sequitur diffinitionem vitiosam esse sicut prius.
Propper hoc dicunt alii, quod cum dicitur, universale est quod praedicatur de pluribus sibi subjectis, hoc dictum est, non quod actu praedicetur de multis, sed quod aptitudinem habet quod sit in multis, quamvis actu non sit nisi in uno solo, ut sol est universale unum. Unde cum species subjectum sit de quo praedicari habet hoc universale differentia, dicunt quod aptitudine praedicatur de pluribus, quamvis aliqua differentia actu non sit nisi in una sola specie. Et hanc opinionem recitat Avicenna, et est omnino nulla. Quod statim patet, quia species certa non est certa, nisi quia unica differentia est constituta, quae nullo modo habet aptitudinem quod sit in alia specie. Falsum ergo est, quod aptitudinem habeat ad hoc quod praedicetur de pluribus specie differentibus.
Dicit autem iterum Avicenna, quod quidam dictam diffinitionem inductam sic intelligunt, quod sit sensus, quod differentia praedicetur de pluribus quae quidem plura differunt specie: quia ex differentia constitutiva non habent, quod differant numero, sed specietantum. Et tunc sensus est, quod differentia praedicatur de hoc quod in pluralitate est, quorum quodlibet differt specie ab altero, et non quod differentia dicatur de pluribus speciebus semper. Dant exemplum sicut quando dicitur, quod omnis homo percutit gladio: non enim sensus est, quod quilibet homo singulariter gladio aliquo percutiat, sed quicumque percutit, non nisi gladio percutit: ita dicunt, quod omnis differentia praedicatur de pluribus differentibus specie, non
quod omne de quo praedicatur differentia sit plura secundum speciem, sed quod omne de quo praedicatur differentia, differt aliqua specie a suis oppositis vel disparatis. Hanc autem expositionem Avicenna dicit extortam, et non contineri in intellectu hujus orationis qua dicitur, quod differentia praedicatur de pluribus specie differentibus. Diffinitio enim cum detur causa innotescendi, ut dicit Aristoteles, plene debet notificare diffinitum. Adhuc autem cum de genere dictum est, quod praedicatur de pluribus differentibus specie, sic intellectum fuit quod praedicatur de pluribus speciebus. Cum ergo dicat Aristoteles quod differentia cum sit generalis cum genere collocanda est, videtur quod eumdem modum praedicandi cum genere retineat. Et sic praedicari de pluribus differentibus specie, idem est quod praedicari de pluribus speciebus. Sic redit idem inconveniens quod supra dictum est vel inductum est.
Omnibus autem his erroribus abjectis, quod est A quam est A cense, A rabii, A averrol dicendum cum Avicenna quod differentia in se tria habet, scilicet quod est simplex divisiva, et per hoc est differentia; et quod est simpliciter constitutiva, et hoc habet ab eo quod est divisiva; habet et tertio quod est ad certam speciem determinativa, et hoc non habet ex hoc quod est divisiva, nec ex hoc quod est constitutiva, sed hoc habet ex hoc quod est certa rei specialis natura et forma propria et essentialis. Quod autem ex hoc quod est divisiva, habeat quod sit differentia, probatur ex eo quod divisio separatio est. Separatio autem causa est differentiae separatorum. Et quod ex hoc quod divisiva sit constitutiva, ex hoc probatur, quod divisio est ex hoc quod separat, separata contrahit et coarctat ab ambitu generis divisi: et hoc est constituere sub genere et generis communitate. Quod autem certificat et appropriat, ex nullo habere potest. Et ideo est quod generalissimum non habet differentias nisi divisivas, et specialissimum non habet nisi constitutivas. Et quod proprium efficitur, habet a propria
<--- Page Split --->
natura, per quam ex consequentii differt ab aliis, et per hoc quod illa natura in aliis non invenitur ; et illa natura in se continet quasi virtutem termini diffinitivi, quia sic est in talibus, quod semper prior differentia est in consequentii, sicut corporeum in animato, et animatum in sensibili, et sensibile in rationali, sicut trigonum in tetragono. Et ideo quod proprium est unius naturae, non vero nomine est differentia, nec est simplicis virtutis : quia quamvis sit simplex actus, tamen non est unius simplicis virtutis, sed virtus omnium aliorum est ex quibus fluit secundum ordinem, sicut ex causis primariis. Quod ergo dicitur, quod differentia praedicatur de pluribus differentibus speciebus, intelligendum est de his quæ sunt veræ differentiæ, simplicis virtutis, quæ simpliciter dividunt, et dividendo sub genere constituunt, et de his est verum. Quæ autem certificant et determinant, non veræ differentiæ sunt, sed veræ quibus aliquid alteri comparatum potest differre. Nec sunt virtutis simplicis differentiæ, sed sunt virtutis simplicis ut terminus diffinitivus. Et est sententia tam Avicennæ quam Alfarabii, et Averrois. Et hoc est quod dicit Aristoteles¹: differentia cum sit generalis, cum genere ordinanda est. Generalis enim non est, quæ ad certam naturam determinat.
Quod autem quaeritur, quommodo differt differentia a differentia : dicendum quod seipsa, et non ibitur in infinitum, principia enim omnia differunt seipsis. Et per hoc patet solutio omnium inductorum. Nec potest dici, quod generalis, ut quidam dicunt, quia sit pars essentialis vel speciei sicut genus. Ex hoc enim cum genere in modo praedicandi in problematibus ordinanda non esset, sed potius in modo differendi cum genere esset ordinanda.
Ex hoc autem patet illud quod dicit Aristoteles 2, quod scilicet partes in diffinitione sunt in plus, totum autem in æque. Ibi enim docet venari diffinitionem per
divisionem. Veræ autem differentiæ sunt, quæ sunt divisivæ, ut dictum est. Differentia enim divisiva eo quod generis est divisiva, pars est esse rei in potentia, et non in actu : esse enim in potentia pars est esse, et non totum, et ideo quælibet talis est in plus. Totum autem duplex est, scilicet explicite totum esse, et in potentia et in actu colligens, et sic diffinitio dicit totum esse. Dicitur etiam totum quod in se virtute habet esse totum, quia præcedentia omnia sunt virtute in ipso, sicut in causis formalibus ultimum continet omnia quæ præcedunt ex quibus fluit, sicut vita habet esse et sentire in se habet esse et vivere, et esse rationale habet in se et esse et vivere et sentire, ut nuper ante dictum est. Et ideo etiam hoc totum est quod est in æque cum eo quod constituit : quamvis enim sit actus purus et simplex, secundum essentiam tamen omnia præcedentia virtute et causalitate sunt in potentia, et in eo influunt super causatum sicut causæ primariæ influunt in causas secundarias, sicut in prima propositione libri Causarum.
Ex omnibus quæ dicta sunt patet quod differentia duos habet respectus immediatos : unum scilicet ad genus quod dividit, et secundum hoc cum divisione prædicatur de genere sic, quod animal est aut rationale, aut irrationale : dividentis enim est prædicari sub divisione de eo quod dividit. Alterum autem ad speciem quam constituit, et de illa prædicatur absolute. Sic homo est rationale. Et hi sunt respectus mediati ejus ad particulare, ad quod non respicit nisi per speciem quam ipsum particulare participat : sicut cum dicimus, hic homo est rationalis. Et ideo non habet particulare proprium quod sibi respondeat immediate, sicut habet genus et species. Et hoc est ideo, quia a forma sumitur quæ secundum se est speciei et communis, et per speciem est particularis speciem participantis.
<--- Page Split --->
CAPUT VII.
De descriptione differentiae prout respicit genus.
Differenlia habet mult- tas descrip- tiones, nul- lam tamen habet veram diffinitio- nem et pro- priam.
Propter multas comparationes differentiae quibus habet comparari, tum ad genus, tum ad speciem, multas habet a Philosophis descriptiones : quamvis diffinitionem propriam non habet, eo quod omnis diffinitio est ex genere et differentia : et ideo si differentia diffinitionem haberet, oporteret quod illa constaret ex genere et differentia, et sic differentia diffinitio esset ex differentia, et hoc abiret in infinitum. Adhuc autem cum nihil diffiniri possit proprie nisi species, si differentia diffinitionem in vera ratione diffinitionis haberet, oporteret quod differentia esset species, quod esse non potest. Potest tamen habere descriptiones ex fine, vel ex posteriori, vel ex effectu, vel ex comparatione ad ea ad quae comparatur.
Quamvis ergo descripta sit ex comparatione ad speciem quam constituit, cum dicebatur, quod differentia est id quod praedicatur de pluribus differentibus specie in eo quod quale est, tamen adhuc Peripatetici describunt hujusmodi differentiam per respectum quem habet ad genus hoc modo, differentia est quae apta nata est dividere ea quae sunt sub eodem genere. Illa enim est (ut dictum est) quae praedicatur de pluribus differentibus specie. Proprius enim effectus differentiae nomen accipit.
Hanc autem differentiae descriptionem Peripatetici introductionis modo per exempla manifestant : quia rationale et irrationale, quae oppositae differentiae sunt, hominem et equum a se invicem dividunt, qui sub eodem sunt genere quod est animal : quamvis una sola forma sive differentia quae a forma sumitur, praesentia et absentia facit mutationem ab esse ad non esse, vel a non esse ad esse, sicut et animal est, aut rationale, aut irrationale : et sic quando fit per contradictionem divisio,
fit una differentia per affirmationem, et alia per negationem accepta : tamen quia disparata sunt quae sunt sub eodem genere, et unumquodque dividentium in sua differentia et forma accipitur, oportet quod fiat divisio per differentias oppositas sic : animalium aliud rationale, aliud irrationale. His enim differentiis a se invicem differunt quae sunt sub eodem genere. Quamvis enim, sicut dicunt Avicenna et Alfarabius,irrationale et alia similia privative,vel negative accepta, non dicant vero nomine differentias (eo quod differentia non nisi positive potest significari), tamen quia propria nomina differentiarum non habemus, unam notam differentiam ponimus, et aliam per privationem ejusdem significamus, quae est speciei subalternae quae ponitur sub genere.
Sed valde notandum est, quod etiam Quomodo ante diximus, quia quando dividitur geessentia generis non nus, non dividitur nisi secundum potestadividitur per differentias, dem, et non secundum essentiam. Essensed tantum potestas tia enim generis cum simplex sit, tota siejus. mul potest esse in omnibus dividentibus ipsum : unde tota est in homine, et tota est extra hominem in equo : et haec est in equo, quia nec hoc aliquid est, nec hic, nec nunc, sed ipsa est quodlibet, et ubique, et semper, sicut jamdudum de universali diximus : non enim est hoc aliquid per materiam, nec hic per loci circumscripitonem,nec nunc est per temporis veltemporalis differentiae determinationem. Et ideo tota est in quolibet, et tota est extra quodlibet secundum se acceptum, quod proprium est naturae simplicis. Et quamvis tota sit comprehensa a rationali, quando rationale conjungitur ad conjunctionem speciei, et simul cum hectota comprehensa ab irrationali, quando irrationale conjungitureidem ad alterius speciei constitutionem cum partem et partem in essentia non habeat, tamen secundum quod comprehensa ab irrationali, a rationali non comprehensa est. Et ideo non sequitur, quod animalitas cum rationali comprehensa eadem est Non est eadem animalitas in honimie et asino.
<--- Page Split --->
rationali. Sic enim rationale transmutaretur in irrationale, quod negat Aristoteles' fieri posse. Hoc autem ideo est, quia animalitas una inchoatio est et rationalis et irrationalis, et unum et idem inchoationis principium in essentia: quod tamen ut comprehensum est ab uno, tractum est ad esse principiati. Et ideo secundum hoc non potest esse comprehensum ab alio: quod secundum partem suae potestatis est in alio.
Et ideo et ea quae sunt sub genere per divisionem differentiarum dividuntur, et ipsum genus dividitur alio et alio modo. Genus enim dividitur, quia potestas partitur. Ea autem quae sub genere sunt, dividuntur, quia per differentiarum divisionem (quam faciunt ab invicem) separantur: sed genus dividitur quantitate communitatis suae. Ea autem quae sub genere sunt, dividuntur separatione suae oppositionis ab invicem.
Et si quis objiciat, quod potestas sive virtus radicatur in essentia, et ideo videtur sequi, quod in quo genus est secundum totam suam essentiam, in eodem etiam sit per totam suam virtutem et potestatem: dicimus, quod hoc non sequitur. Essentia enim generis simplex est natura. Potestas autem non radicatur in ea prout unica est et indivisibilis essentia, sed potius in ambitu suae communitatis, et ideo nihil prohибet quod diviso ambitu communitatis essentia simplex maneat indivisa.
Attendendum etiam est, quod quamvis differentiae in genere sint potestate, tamen secundum quod dividunt genus, oportet quod actu sint acceptae per intellectum dividentem : cum non intellectus dividat, nisi actu acciperet id quo dividit : quo autem dividit, est differentia, et sic oportet differentiam actu esse, et genus secundum ambitum suae communitatis esse in potentia divisibile. Secundum autem quod genus est principium inchoationis differentiarum, sunt in genere differentiae potestate. Sed ex illa potestate ad actuale esse per intellectum adducuntur quando per ipsas dividitur generis potestas.
Sic ergo intelligitur quod Peripatetici dicunt, quod differentia est quod aptum natuam est dividere ea quae sunt sub eodem genere. Diximus enim in antehabitis, quod differentia per hoc quod dividit, contrahit genus, et id quod per divisionem acceptum est, ponit sub genere, et sic constituit speciem secundum quod species est id quod sub assignato ponitur genere.
Hoc ergo est quod dicunt Philosophi qui hoc modo describunt differentiam, quod differentia est quod aptum natum est per suam oppositionem dividere sive sejungere ea quae sub eodem sunt genere : et hoc manifestum faciunt tali exemplo, quod rationale et irrationale hominem et equum qui sub eodem sunt genere quod est animal dividunt sive sejungunt : utentes privatione rationis (quae per irrationale signatur) loco communis differentiae, quam nos brutalitatem consuevimus nominare. Et hoc patet, quia si non esset aliquod animal nisi homo et equus, et hinnibile esset differentia equi constitutiva, divideremus sic, animalium aliud rationale, aliud hinnibile, et privatione differentiam non faceremus.
CAPUT VIII.
[Descriptio differentiae prout ponit differentiam.
Adhuc autem eamdem differentiam antiqui Peripatetici describunt et assignant per respectum, per quem unum differentium refertur ad alterum secundum differentiam qua differunt ab invicem, diffinientes eam sic: Differentia est qua differunt a se singula. Ea enim quae differunt, differentiis suis a se invicem differunt, Suas autem et proprias habent singula differentias, quibus differunt ab omnibus aliis, in quibus sunt differentiae. Probant autem hanc assignationem hoc modo :
<--- Page Split --->
quia ea quae oppositis differentiis differrunt, et quae ab uno et eodem oriuntur genere, non differunt secundum genus, sed potius in genere conveniunt, cum aequaliter actu et intellectu genus participent: quia genere non differunt, nisi quae sunt in diversis generibus vel generalissimis vel proximis: et secundum hoc quod genere differunt, sic genus est quod facit differentiam inter ea: et haec sunt, quorum una natura non est in communi proximo quod est primum subjectum formabile et determinabile ad esse per proprias differentias communes, secundum ea quae per unam et eamdem divisionem diversarum differentiarum ab uno et eodem genere exeunt: illa vero differunt secundum genus. Et hoc per exempla manifestatur. Sumus enim animalia et nos homines, et etiam irrationalia sunt animalia. Et sic genere non differimus ab eis: sed appositum nobis hominibus rationale pro differentia disjungit nos ab illis, et ita essentialem habemus ad ea differentiam, quamvis in genere conveniamus cum illis. Ab alia autem parte secundum quod convenimus cum diis in hoc genere quod est rationale animal, eo quod nos et dii sumus animalia rationalia, apposium nobis mortale essentialiter separat nos ab ipsis: quia ipsi secundum Stoicos sunt immortatia animalia, nos autem mortalia. Cum autem sic dicunt antiqui, quod differentia est qua differunt, diffiniunt vel describunt differentiam et proprium effectum ipsius: et est aliqua nominis manifestatio, quamvis non sit vera diffinitio. Nec etiam antiqui has assignationes pro veris induxerunt diffinitionibus.
Si vero objiciatur, quod secundum antecedentia quae dicta sunt de figura arboris describentis a generalissimo usque ad specialissima, duo sunt, animal rationale et animal mortale, quorum unum jest sub alio. Talia autem unam aeque immediatam speciem non dicuntur habere, sed potius unum debet esse species alterius, et id quod inferius est, habere sub se spe-
ciem specialissimam. Contrarium autem similiter videtur, quando dicitur quod homo est animal rationale mortale. Et dicendum ad hoc, quod in rei natura secundum opinionem antiquorum Stoicorum sic est ut procedit objectio. Et cum dicitur quod homo est animal rationale, ponitur hoc totum complexum pro circumlocutione proximi generis, et mortale additum est differentia ulterius determinans ad speciem specialissimam : et hoc non est inconveniens, quinimo necessarium quod differentia superioris generis cum differentia inferioris et proximi generis in eadem specie conjungatur in diffinitione speciei. Sed differentiae diversorum generum non subalternatim positorum sunt opposita, et illae non conveniunt in eadem speciei diffinitione. Attendendum est cum dicitur, qua differunt singula quod singula quidem ab aliis differunt suis propriis quae illis et non aliis conveniunt. Sed tamen in ante habitis dictum est, quod propria (cum sint accidentia et non dividant substantiam) non propriam faciunt alietatem, sed per alteritatem ostendunt alietatem quasi jam ante propria factam per propriam differentiam substantialem, quae propria est speciei, quia sic convenit uni quod non alii. Et ideo differentia essentialis est, qua primo et per se differunt singula, aut per formam, aut per materiam, aut per proprium esse formae in hac materia vel illa.
Si autem quaeritur, cum dicitur quod differentia est qua differunt a se singula, utrum differant per unam aut per plures differentias: Dicendum quod per unam differunt ab omnibus differentiam illam secum non communicantibus, sicut per rationale differt homo ab omnibus rationem secum non communicantibus, sed ab his quae secum communicant in una, differunt in alia.
Si autem quis objiciat dicens, quod singularia numero sunt infinita ad minus quoad nos, et sic videntur differre ab in-
<--- Page Split --->
nohito. finitis : Dicendum quod nihil est inconveniens.
Si ulterius arguet, quod qui novit diffinite unum contrariorum, diffinite novit et alterum. Novit autem homo suam qua a singulis differt differentiarum : igitur videtur quod diffinite novit infinitas singularium differentias, quibus ab ipso differunt, et sic momento novit quasi omnia. Dicendum, quod sequitur quod noscat omnia illa in quantum cum ipso non conveniunt, et hoc est nosse in universali, et in potentia, et non proprie secundum naturam uniuscujusque : et hoc non est inconveniens, quod momento aliquo modo universali et potentiali noscat multa vel infinita.
De exemplo autem quod antiqui induxerunt de mortali, quod habent pro differentia, cum differentia sit pars esse rei, et mortale causam abesse dicere videatur : Dicendum quod si mortale dicat viventis passionem, pro certo tunc dicit causam abesse, et non est differentia constitutiva alicujus viventis. Si autem dicit compositi viventis formam quae est notio tali vita viventis, pro certo est differentia constitutiva et hoc modo est essentia incorruptibilis, sicut et aliae differentiae.
Quod autem dicunt rationale esse formam in qua communicant homines et dii, pro certo secundum opinionem quorumdam Stoicorum dictum est, qui dicebant univoce et nos et deos esse rationalia animalia : et animal non dicebant per denominationem ab anima, sed per hoc quod est forma animati corporis et moti voluntatis motu, cui postea ex inferiori genere (quod est compositum ex corpore commixto ex contrariis et anima) advenit sensus. Et ideo non sequitur, si Deus est animal, quod Deus sit substantia animata sensibilis, eo modo quo deos animalia Stoici esse dicebant, sicut superius jam expositum est, et in libro de natura deorum invenitur.
Assignant etiam Peripatetici hoc modo, videlicet dicentes quod differentia est qua
differunt a se singula : namque secundum genus non differunt quae ab eodem genere per eamdem accipiuntur divisionem. Cujus exemplum est, quod sumus et nos homines animalia, et irrationalia per eamdem rationem sunt animalia sicut et nos : sed additum generi quod est animal, rationale pro differentia hominis constitutiva et Dei, disjungit nos et deos ab illis quae sunt irrationalibia. Adhuc nos et dii rationales sumus in genere quod est animal rationale non differentes, sed mortale pro differentia constitutiva appositum ad animal rationale quod est genus, separat nos homines a diis immortalibus.
CAPUT IX.
De diffinitione quae soli differentiae magis propriae convenit.
Subtiliorem autem adhuc omnibus praeinductis assignati onibus Peripatetici differentiae diffinitionem quantum ad intrinseca et essentialia sibi sunt perscrutantes, et speculantes eam per ea quae non conveniunt nisi differentiae, quae differentia dicitur magis propria : et nullo modo nec per se, nec ex consequentia conveniunt differentiae quae dicitur propria, nec etiam ei quae dicitur differentia communis. Propriae enim ex consequenti ad minus convenire potest, quod per ipsam species abundet a genere. Et etiam hoc quod dicitur prædicari de pluribus differentibus specie in eo quod quale est, potest ex consequentia convenire communi differentiae. Et similiter id quod dicitur, quod aptum natum est dividere ea quae sunt sub eodem genere, propriæ differentiae potest convenire. Et similiter id quod differentia est qua differunt a se singula: propriis enim differentiis differunt a se singula. Et ideo nulla talium assignationum per intrinseca differentiae data videtur esse.
Sed interius eam perscrutantes, et subtilliter per essentialia speculantes, quae soli magis propriæ differentiae dictæ conveniunt, dicunt, quod non quodlibet eo-
<--- Page Split --->
rum quae sunt sub eodem genere, et dividunt ea quae sunt sub eodem genere, duo oportet modo divisionis est differentia magis proprie dicta. Et dicunt hoc solum esse differentiam magis proprie dictam, quod conducit ad esse, et quod ejus quod est ratio rei pars est. Quod autem hoc differentia sit probant, quia propria sunt de his quae sunt sub eodem genere dividentia ea quae sub genere sunt. Dicamus enim dividendo ea quae sub genere sunt. Animalium aliud aptum natum est arte nautica navigare, et aliud non : cum tamen aptum esse arte nautica navigare sit proprium hominis, et non de esse et essentia ipsius : talibus enim differentiis saepe utimur genus dividentes, cum tamen talia sint propria consequentia esse speciei. Quae autem sunt esse consequentia, non possunt esse completiva esse ipsius, nec perfectiva substantiae, nec pars essentialis esse ipsius substanttialis : quamvis compleatur in esse quodam quod non est esse simpliciter, sed est aptitudo quaedam esse subtantiale consequens. Et ideo talis differentia propria non est, quales sunt differentiae magis propriae, quae specificae dicuntur differentiae, quia sunt speciei in esse specifico constitutivae. Erunt ergo specificae illae solae quaecumque essentiali qualitate alia aliam faciunt speciem, et quaecumque in eo quod quale de specie constituta praedicantur. Differentiae enim, sicut superius dictum est, et ad genus et ad speciem comparantur, et ad utrumque illorum habent respectum : ad genus quidem prout sunt divisivae, ad speciem autem prout sunt constitutivae. Et ideo sunt sub genere et genus contrahentes, et sunt species sub ipsis. Et species antecedentes sunt ipsae differentiae : quia sunt actu et intellectu in ipsis speciebus sicut constituentes in eisdem.
Cum autem consequentes sint in esse generum prout genera sunt, et omne quod sequitur esse alicujus, sit de gene-
re accidentium, ut dicit Avicenna, videbitur forte alicui, quod sint accidentia generis, sicut propria sunt accidentia specieli, eo quod propria sunt de consequentibus esse specierum. Sed ad hoc dicendum, quod non est similis habitudo generis ad differentiam, et speciei ad proprium. Species enim se habet ad proprium ut ens perfectum quod est de ratione proprii : sicut subjectum est de ratione passionis non existens de essentia ipsius, sed tantum subsistere faciens in seipso. Genus autem se habet ad differentiam et ponitur ut ens imperfectum perficiendum per differentiam, sicut materia per formam, et ut ad eductum de potestate ipsius sicut forma educitur de materia. Et quia nihil perficit substantiam ad esse substantiae, nisi substantia, ideo genus perficitur ad esse speciei per differentiam. Species vero est substantia. Oportet ergo, quod differentia sic respiciens genus et speciem, sit substantia et substantialis forma.
Et quod dicitur quod est consequens esse generis : Dicendum quod esse generis ut genus, est esse imperfecti. Et ideo quod consequitur ipsum sic, est sicut actus qui consequitur potentiam, propter quod oportet quod sit substantia. Si autem generis esse, perfecti esset esse, de necessitate sequeretur quod differentia esset accidens generis : et tunc non posset esse substantia speciei : quia quod est uni accidens, nulli potest esse substantia, ut dicit Aristoteles 1. Si tamen consideretur genus non ut genus, sed ut universale praedicatum de pluribus, quod propria habet individua sicut animal praedicatur de hoc animali, et illo, sicut in tractatu de Genere, est determinatum. Dicunt quidam, quod sic consideratur ut opiniq quoens perfectum in esse proprio, et sic comparatur ad ipsum differentia ut consequens ipsum. Et dicunt, quod sic considerata differentia, est accidens generis. Sed re vera non est accidens secundum
<--- Page Split --->
naturam accidentis : sed in hac consideratione modum habet accidentis, et non naturam : quod patet in prædicatione qua differentia prædicatur de genere solo, ut cum dicitur, animal est rationale : vel sub disjunctione ad oppositam differentiam, ut cum dicitur, animal est rationale vel irrationale : utraque enim istarum propositionum est in secundo modo dicendi per se, in quo subjectum est de ratione prædicati. Et in illo modo subjectum quidem est causa esse prædicati, et nihil est de essentia ipsius : et hoc est ideo, quia, sicut vult Aristoteles1, accidens potius est esse quam essentia. Sic enim aliter se habet subjectum ad rationem prædicati, quam in ea in qua prædicatur vere accidens : cum enim dicitur, animal est rationale, non potest intelligi sic subjectum in ratione prædicati ut positum absoluta natura a re prædicati, sed cum potestate progrediente in actum, et in qua jam inchoatio est differentiae ut prædicatum sit in subjecto. Sed quando proprium prædicatur de specie, species quidem est de ratione proprii, ita quod proprium non est in specie ut in potentia, sed in specie jam completum esse habente per solam naturae aptitudinem ad quædam, quæ nihil naturae sunt in esse : sicut patet cum dicitur, homo est risibilis : in hoc enim quod homo est animæ intellectivæ, quæ nata est suspendi et admirari ea quæ apprehensione ejus objiciuntur, efficitur risibilis ad cognita latificantia, et flebilis ad cognita contristantia : cum tamen admiratio talis nihil sit naturalium, hoc est, eorum quæ sunt de constituentibus naturam hominis. Sic autem non se habet genus ad differentiam-quando de ipso prædicatur : et ideo quamvis prædicatio illa reducatur ad secundum modum ejus quod est per se, tamen etiam aliquid habet de primo : sed quoad hoc est inordinata prædicatio, quia secundum rem ipsam potius subjectum debet esse prædicatum, quam e converso.
Sic ergo differentia ad genus se habet. Ad speciem autem habet se sicut substantia formalis et perfectiva et determinativa potentiae generis, sicut in ante habitis determinatum est in tractatu de Specie.
Secundum igitur ea quæ dicta sunt, patet quod genus est primum principium differentiæ et speciei, et per consequens etiam proprii et accidentis : quia etiam genus primum subjectum est in natura, a quo habet species, quod subjectum est individui : sicut enim sæpius dictum est, principium formabile et determinabile in natura omni primum est subjectum in illa natura, sicut materia primum formabile, est primum subjectum in physicis. Est autem et species subjectum secundum aliquid formabile a proprio. Et individuum est subjectum secundum aliquid formabile ab accidente. Etenim subjectum cum sic inveniatur in pluribus per unam rationem communem existentem in illis, oportet quod sit in uno primo quod est causa quare conveniat omnibus aliis, sicut docet Aristoteles 2 : et hoc modo ad genus substantiæ reducuntur et species et individua et differentiæ et propria et accidentia : hoc enim modo genus omnium principium est.
Eo autem modo quo genus est principium eorum quæ in una sunt coordinatione prædicabilium, sic genus principium est differentiæ et speciei : et ideo tota coordinatio illa reducitur ad genus, et non ad differentiam : quamvis enim differentia sit formalis respectu generis, et in hoc videatur esse dignior quam genus : tamen quia principiatur a genere, et non est principium generis, reducitur ad genus ut ad principium : et cum summa in prædicabilibus et prima sint sicut prima principia, ut in ante habitis determinatum est, oportet quod prima ad quæ reducuntur omnia alia, sint prima genera, et non propriæ differentiæ.
Est tamen etiam in differentiis ordo qui In differen-
1 ARISTOTELES, In 7 primæ philosophiæ, tex. com. 14, 15, 16, et 18.
2 ARISTOTELES, In principio lib. 2 primæ philosophiæ, tex. com. 4.
<--- Page Split --->
est superiorum ad inferiores : qui est ordo superioris et inferioris, quo differentiae inferiores per additionem ad genera fiunt compositiores et minoris communitatis : sicut est ordo in causis formalibus primaris et secundariis, in quo ordine primariae causae virtus est in secundaria, et remanet virtus superioris in causato, quando secundaria subtrahit a causato suam causalitatem. Etiam in hoc ordine quidquid causalitatis habet secunda, totum habeta prima. Sed iste ordo non est ad primum recurrens principium, quia primum omnium principium est genus. Et haec est vera causa quare differentia non potest esse primum et generalissimum, sed oportet quod primum vel generalissimum esse generi attribuat.
Hoc est ergo quod Peripatetici de differentia tradiderunt dicentes quod intellectus perscrutans et speculans differentiam, non quodlibet eorum quae sunt sub genere eodem dividentium esse facit differentiam, sed quod conducit ad esse, et quod ejus quod est esse rei pars est. Et dant exemplum : neque enim quod aptum natum est navigare per scientiam nauticam, erit differentia hominis, quamvis soli conveniat homini et sit proprium hominis : dicimus enim animal dividentes, animalium quaedam apta nata sunt ad navigandum, illa vero minime, proprie animal dividentes ab his quae non sunt apta nata ad navigandum : sed hoc proprium quod est esse aptum natum ad navigandum non erit essentiale principium completivum : neque enim pars est essentialis, sed aptitudo quaedam ejus, et idcirco proprium non est talis aptitudo, quales sunt quae specificae et substantiales dicuntur differentiae.
Ex his ergo quae dicta sunt, patet quod erunt specificae differentiae, quae alteratione qualitatis essentialis aliam faciunt speciem, et cum hoc in eo quod quale est praedicantur. Quale enim quid non est simpliciter quale, sed est quale essentiale quid substantiam perficiens : propter quod manifestum est, quod differentia est
id quod ad esse speciei adducit, et quod est pars esse illius rei quae simpliciter et perfectum esse habet : conducit enim ad speciem quae est totum esse individuorum, et est pars esse illius formalis, et conducit ad esse rei quae est individuum, cujus totum esse est species : et conducit ad esse speciei, et est pars esse rei, hoc est, diffinitionis quae est dicens esse rei diffinitae : quia diffinitio constat ex genere et differentia sicut ex partibus, quarum utraque est assignatio totius : sed dicuntur partes, quia una dicit totum in potentia, altera dicit totum in actu : cum totum consistat ex potentia et actu sicut essentialibus partibus : non est enim inconveniens, quod totum essentiale sit in qualibet sua parte secundum esse diversum : et secundum hoc diffinitio totum dicens esse, constat ex genere et differentia, quia quamvis differentia sit ut forma totum dicens esse in actu, tamen sola non potest diffinire sine genere propter duas causas, quarum prima est quia differentia sine generis positione caderet a ratione differentiae, non enim differentia est aliquorum nisi in genere convenientium : et si non poneretur genus, non haberet differentia differentiae rationem et actum, quia nescietur inter quae poneret differentiam.
Secunda autem causa est quia tunc diffinitio non respiceret nec in se haberet primum esse ipsius et principium, quod genus est, sicut diximus, et non differentia et sic non esset diffinitio, quia a fine uno usque ad alium esse rei non explicaret : est enim unus finis, a quo incipit genus quod est finis secundum potentiam. Alius autem finis est in quo terminatur esse secundum actum quod est differentia. Et ideo diffinitio dicitur diffinitio, quia a fine uno ad alterum, et totum esse finita complectitur. Et sic de differentiis communibus et propriis et magis propriis quantum ad intentionem logicam spectat, ista quae dicta sunt sufficiunt : alia enim quae sunt, spectant ad primum Philosophum.
<--- Page Split --->